Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Cor regis in manu Dei, cui misericordia et judicium placent prae victimis; rapinae raptores devorant; angulus praestat muliere rixosa; repellens pauperem repelletur; epulae depauperant; pro justo dabitur impius; custodiens os custodit animam; desideria occidunt pigrum; non est sapientia contra Dominum, cujus est dare salutem et victoriam.
Textus Vulgatae: Proverbia 21:1-31
1. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. 2. Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus. 3. Facere misericordiam et judicium, magis placet Domino, quam victimae. 4. Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum. 5. Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est. 6. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7. Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. 8. Perversa via viri aliena est: qui autem mundus est, rectum opus ejus. 9. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 10. Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo. 11. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus; et si sectetur sapientem, sumet scientiam. 12. Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. 13. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. 14. Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15. Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. 16. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in caetu gigantum commorabitur. 17. Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. 18. Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. 19. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. 20. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. 21. Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, justitiam et gloriam. 22. Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus. 23. Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. 24. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. 25. Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari; 26. tota die concupiscit et desiderat: qui autem justus est tribuet, et non cessabit. 27. Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. 28. Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam. 29. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam. 30. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31. Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
1. SICUT DIVISIONES AQUARUM, ITA COR REGIS IN MANU DOMINI: QUOCUMQUE VOLUERIT, INCLINABIT ILLUD.
Primo, Lyranus, Hugo, Dionysius et alii, per divisiones aquarum accipiunt primigeniam illam separationem aquarum, qua Deus initio mundi divisit aquas superas ab inferis, interponens medium firmamentum. Gen. I, 8, q. d.
Sicut Deus primitus divisit aquas superas ab inferis, sic dividit cor regis, nunc illud elevando, ut magna et sublimia cogitet et moliatur; nunc illud deprimendo, ut exilia et humilia cogitet et tractet: imo ipsum regem nunc erigit, ut sit potens; nunc deprimit, ut sit abjectus et plebeius, uti depressit superbum Nabuchodonosorem
commutando eum in bestiam, Daniel. cap. iv, 30. Porro nonnulli per aquas superas accipiunt nubes, quae superant caelum, id est aerem infimae regionis, q. d. Sicut Deus vento immisso agit nubes, ut depluant in eum terrae locum, quem ipse elegerit: sic pariter spiritu suo agit mentem regis, ut eo feratur, illudque exsequatur quod Deo placitum fixumque fuerit.
Secundo, alii referunt haec ad divisiones maris Rubri, quas fecit Deus per Mosen, ut transirent Hebraei, et mox revoluto mari in eodem mergerentur insequentes Aegyptii. Ibi enim Deus cor Pharaonis regis inclinavit (illa ratione et modo quem recensui Exodi vii, 3) ad sequendum Hebraeos, ut in mari eum cum suis demergeret. Simili modo Deus corda et consilia impiorum regum et tyrannorum in ipsosmet revolvit, ut iisdem, quae in alios impie struxerant, capiantur et obruantur.
Rursum alii per divisiones aquarum intelligunt varias maris divisiones, tractus et sinus, qui suos divisos habent motus et aestus: in aliis enim semel per diem est aestus, ut mare nunc crescat, nunc decrescat; in aliis bis vel ter, et in aliis quater, q. d. Sicut mare marisque sinus et aestus in manu sunt Dei, ut eos dividat et moderetur ad libitum: sic pariter cor regis, quod instar maris variis cogitationibus, consiliis, meditationibus aestuat, in manu est Dei, ut eos dividat et dirigat ad libitum. Confirmant hunc sensum aliqui ex Hebraea voce pelagim, quasi inde pelagus, id est mare, sit derivatum; verum hoc praeposterum est: nam pelagim Hebraice divisiones significat, non mare.
Insuper Beda per divisiones aquarum accipit flumina, quae ex mari oriuntur. Unde noster Salazar sic hanc gnomen conformat, q. d. Sicut flumina ex mari quidem Deo auctore fluunt, et rursum eodem quasi libratore longissima telluris spatia percurrunt, abluunt et infundunt, et tandem in mare relabuntur: sic etiam regis arbitria, imperia et leges justae ex divinae voluntatis et imperii pelago derivantur, et in subditos ceu flumina quaedam inde transeunt: adeo ut bona principis voluntas, quaedam divinae voluntatis insinuatio et derivatio dici debeat, cui contraire nefas sit. Id sibi vult illud: "Quocumque voluerit, inclinabit illud," id est, in eam partem voluntas ejus fertur, in quam voluntas Dei pendet: ita ut justa principis arbitria, quaedam divinae voluntatis derivationes et defluvia sint, quae ubi magnas regiones late abluerunt, ad mare ejusdem voluntatis divinae sese referant. Itaque Salomon, secundum hanc expositionem, obsequium et obedientiam erga reges, suadet subditis: quia Deus eorum corda et studia regit, ac per ipsos suam voluntatem subditis denuntiat. Hoc est quod ipsa Sapientia, puta Deus, de se proclamat, cap. viii, 14: "Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam."
Tertio et genuine, per divisiones aquarum accipias illas quibus flumina in varias terrae partes derivantur et decurrunt, aut quibus aquarum congeries in hortos et arva deducitur, ut eos irriget et fecundet, uti deducitur Nilus per totam Aegyptum, itaque eam oblimat et fertilem facit. Hos enim rivos significat hebraeum פלגי palge. Unde Chaldaeus, Syrus, Cajetanus, Vatablus, Pagninus et alii vertunt, sicut rivi aquarum, ita cor regis in manu Domini.
Porro rivi hi fiunt vel a Deo et a natura, vel ab agricola, aut aquilege qui aquam legit et colligit, eamque per aquaeductus deducit quo libet, uti Romae per tubos et canales fieri videmus. Hinc Auctor Catenae Graec. ex Septuaginta ita vertit, sicut impetus aquae est in manu Dei, ita cor regis; solo enim nutu quocumque voluerit, inflectit illud, quasi dicat: Sicut Deus flumina, ut Nilum, derivat per rivos in certas terrae partes, ut illas humectent et foecundent: sic pariter idem Deus cor et cogitationes regis derivat et deducit, ut in hanc gentem vel personam ferantur, in eamque beneficae sint, non in aliam: nimirum quia cum alicui favet Dominus, inspirat sana principibus consilia, atque ad ea implenda impellit; cum vero alicui succenset, sinit eos in reprobum abire sensum, atque ad ea inclinat, quae in malum et ultionem subditorum faciant. Patuit istud in Saule, prius electo et postea reprobato; item in Davide, qui quanquam esset secundum cor Domini, tamen cum addidit furor Domini irasci contra Israel, commovit David ad numerationem populi perniciosam Israel, ut patet II Reg. ult. Unde illud Job. xxx, 34: "Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi." Quod si cor regis est in manu Domini, quod maxime liberum videtur; quanto magis reliquae vires, castra, exercitus, reliquusque belli apparatus; quanto magis alii privati homines? Ut haec gnome spectet ad illam cap. xx, 27: "Lucerna Domini spiraculum hominis, quae (Septuaginta, qui, scilicet Dominus) investigat omnia secreta ventris."
Rursum rivi hi deducuntur ab agricola vel aquilege, et tunc sensus erit, q. d. Sicut divisiones aquarum, id est rivuli fontis, vel torrentis aut fluminis, eo dividuntur et decurrunt, quo ali agricola vel aquilege deducuntur: sic cor regis eo deducitur, quo Deus illud inclinarit et deduxerit.
Gnomae hae quia concisae sunt, hinc multa includunt, quae legenti subaddienda, et interpreti supplenda relinquunt. Igitur to divisiones includit tam fontem ex quo deducuntur aquae, quam rivos qui deducuntur, ac locum et terrae partes in quas deducuntur. Vicissim cor regis includit consilia, molitiones, decreta, beneficia vel maleficia, quae ex eo velut
fonte manant in subditos et rempublicam. Proprie ergo cor regis comparatur fonti; consilia et beneficia, etc., rivulis; locus et terrae partes, populis et personis in quas conferuntur, q. d. Sicut fons est in manu agricolae vel aquilegis, ut pro libito eum per fossas et canales deducat in has horti domusve areolas, ut eas riget, potet, fecundet: sic cor regis est in manu Dei, ut ad libitum illud deducat in eas cogitationes, consilia et affectus, qui huic populo vel personae utiles et commodi sint, vel inutiles et noxii, non aliter. Facit id Deus suggerendo regi consilia ita speciosa, ut mens ad ea capessenda rapiatur, atque affectum erga ea regi indendo, ut ea amet et cupiat, contraria vero fastidiat et respuat. Ita Deus dissipavit consilium Achitophel, bonum Absalomo, sed Davidi noxium, II Reg. xvii: "Agendo in corde Absalonis ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat, eligeret," ait S. Augustinus, De Gratia et libero arbitr. cap. xx. Mille autem modos et rationes, quibus id agat, novit et in mente manuque sua habet Deus, utpote omniscius et omnipotens, ac mentium rex et dominus: solus enim ipse menti illabitur, eamque mollit, indurat, flectit, gyrat, agitque quocumque ei placuerit, idque facit certo et fortiter, sed suaviter et facile, relinquendo menti liberum arbitrium liberamque electionem: sicut enim aqua facta via, puta canali vel fossa declivi, sponte in illam defluit, sic cor regis sponte fertur in ea quae Deus illi blande et congrue suggerit, proponendo ei interius ea quae novit illius ingenio congruere, uti hunc locum explicat D. Thomas, I part. Quaest. LXXXIII, art. 1, ad 3. Movet ergo non cogendo, sed mulcendo, leniendo, blandiendo, suadendo, etc.
Significat ergo haec gnome primo, cor regis qui nulli subditus videtur, sed omnibus dominari, subjici Deo, in ejusque esse manu, sicut lutum in manu figuli, ut illud fingat et formet prout libuerit. Esto enim omnium hominum corda sint in manu Dei, proprie tamen id dicitur de corde regis, quia Deus peculiarem habet ejus providentiam: tum quia rex est vicarius Dei in terris, Deique vice gubernat rempublicam; tum quia Deus peculiarem habet curam reipublicae et regni, hujus autem regimen ac felicitas vel infelicitas pendet a rege. Quocirca cum Deus succenset reipublicae ob ejus peccata, regem vel principem infatuat, ut rempublicam perdat; cum vero ei bene vult, regi sana suggerit consilia, sanumque affectum, ut reipublicae bonum prudenter totis viribus procuret. Porro si cor regis est in manu Dei sicut lutum in manu figuli, imo magis; ergo magis illi dominatur quam figulus luto, puta pleno jure et divina potestate. Hinc ex hac Salomonis gnome infert Franciscus Suarez, tom. I De Gratia, proleg. 1, cap. v, num. 9, Deum immediate per seipsum posse necessitare voluntatem ex parte ipsius potentiae, nulla facta mutatione ex parte
judicii seu objecti, nec in aliis conditionibus physice vel moraliter requisitis ad libere volendum, idemque satis indicat S. Thomas, Quaest. XXII, De Veritate, art. 8. Verum tunc voluntas non ageret libere, utpote necessitate adacta. Quare Deus hac sua absoluta potestate de facto non utitur, sed voluntatem suae libertati relinquit.
Secundo, significat regem, si recte regere velit, debere sinere se regi a Deo, ac proinde debere ejus nutum et voluntatem per preces vestigare, ac cognitum studiose exsequi.
Tertio, significat, si quis quippiam a rege impetrare cupiat, debere primo adire Deum, ac ab eo postulare ut is cor regis dirigat, et ad hoc quod postulat concedendum inflectat, uti fecit Esther quae oravit Deum, ut cor Assueri regis mariti sui inflecteret in amorem Judaeorum, eisque vitam et libertatem, jam dolo Aman per decretum ereptam, condonaret, oravit et impetravit. Audi eam orantem, cap. xiv, vers. 13: "Tribue sermonem compositum in ore meo, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et caeteri qui ei consentiunt." Qui ergo regis gratiam ambit, prius Dei gratiam ambiat sibique conciliet. Unde S. Augustinus, lib. De Gratia et libero arbitrio, cap. xxi, loquens de Assuero et Esther: "Intuitus est eam, ait, tanquam taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam, et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem. Scriptum est in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae, sic cor regis in manu Dei: quocumque voluerit, declinabit illud. Et in psalmo legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum ejus, ut dolum facerent in servos."
Quarto, cum principum consilia et affectus reipublicae noxia experimur, sciamus hoc a Deo peccatis irato proficisci, ac proinde ejus iram poenitendo placemus: cum vero salutaria, non tam regi, quam Deo, qui cor regis regit, gratias agamus. "Igitur, ait Ludovicus Molina, I, part. Quaest, XIV, art. 13, disp. 21, cor regis (quod in terra paenae timore praemiique spe alium non habet a quo coerceatur, eaque ratione difficilius quam cor cujusvis alterius, in unam aut alteram partem a quoquam alio inflectitur) dicitur esse in manu Dei, qui quocumque voluerit inclinabit illud, donis videlicet et auxiliis in unam aut alteram partem suaviter illud trahendo, quo Deus ipse voluerit servato interim integro jure innatae libertatis humanae. Est etiam cor regis in manu Domini, quoniam potest illi necessitatem inferre ut id velit, quod placuerit Deo ipsum velle, uti I II, Quaest. VI, ostendimus: verum Deus non consuevit uti hac sua potestate, sed relinquere solet homines in manu consilii sui."
Denique Septuaginta vertunt, sicut impetus aquae,
sic cor regis in manu Dei, q. d. Cor regis, ira aliave cupiditate aestuans, est sicut impetus fluvii vel torrentis, cui nemo resistere, nullus obex objici potest: at Deus levi flexu illos divertere, gyrare, et in adversam partem flectere valet. Rursus sicut Deus aquae vel torrenti dat impetum, ut pronus in aliquam terrae partem ruat: sic idem Deus cordi regis immittit impetus et ardores ad id capessendum, quod ipse per eos peragere vult, juxta illud Psalm. xlv, 5: "Fluminis impetus laetificat civitatem Dei." Arabicus, sicut elevatio aquarum, ita cor regis in manu Dei, quocumque annuerit, declinat illud illuc; Syrus, sicut rivus aquarum cor regis in manibus Dei; quocumque voluerit, declinare faciet illud. Porro Auctor Catenae Graecor. sic explicat Septuaginta, q. d. "Sicut impetus aquarum injectas stipulas, vel frondes, in omnem agit versatque partem: ita Deus cor regis ad quodcumque voluerit, impellit. Stimulat autem cor regis a justitia aversum ad paenitentiam ritaeque frugem, inclinat autem non vi aut potestate utens, sed erudiens et instituens, suaviterque trahens, ita ut eo sponte se vertat, quo Deus invitat, omniaque ad Dei laudem et gloriam referat."
Insuper S. Basilius et S. Gregorius Nazianzenus censent cor regis in manu esse Dei, eo quod Deus reges regumque corda et vitas contra hostes et insidias tueatur et conservet intactos. Cor enim vitae est principium, ideoque ejusdem symbolum. Audi eos apud Antonium in Melissa, part. II, cap. 1: "Si cor regis, ait S. Basilius, in manu Dei est, non servatur armorum robore, sed divino adminiculo ac ductu. Est autem in Dei manu, non quivis, sed hoc regis nomine dignus." S. Gregorius Nazianzenus vero: "Regis, ait, purpuram metuite; legislator enim et legislatoribus est ipsa ratio. Quid vobis sit commissum cognoscite, et quale sit in rebus vestris mysterium: universus mundus sub manu vestra exiguo diademate et parvo panniculo tenetur. Superna solius Dei sunt, at inferna etiam vestra. Estote dii subjectis, ut aliquid dicam etiam audacius. Cor regis esse in manu Dei et dictum et creditum est: illic sit robur vestrum, non etiam in auro et phalangibus."
Tropologice, Beda per cor regis accipit cor justi, quod affectus suos regit et moderatur: "Quare cor regis, ait, et non potius omnium hominum in manu Dei esse perhibet, cum scriptum sit: Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, nisi forte regem, sanctum quemque appellat, qui vitiorum bella in seipso vincere, virtutum militiam novis stipare? Sicut enim Dominus multifidis aquarum divisionibus terrarum fines late simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum: ita cor regis quocumque voluerit, inclinabit illud; quia sicut divisiones gratiarum juxta suam voluntatem et Angelis et hominibus tribuit: ita et corda sanctorum quibuscumque voluerit digna donationibus reddit. Neque ullum habet Pelagianista locum, quo absque Dei gratia quis salvus fieri possit."
Cor ergo justi regnum est in quo regnat Deus. Unde S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 14, ad illud: Anima mea in manibus tuis: "Scit, ait, Propheta, scit ubi animae suae praesidium locet, unde opem speret; in manibus Dei vult constituere animam suam, quia cor regis in manu Dei est. Quicumque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit, arbiter sui juris sit, ut non captivus trahatur in culpam, nec praeceps feratur in vitium: hujus anima non perit in aeternum, nec quisquam rapit eam de manu Patris omnipotentis, aut Filii. Manus enim Dei, quae solidavit coelum, quos tenuerit non amittit."
Rursum S. Ambrosius (vel quisquis est auctor; nam non esse hoc opus S. Ambrosii Mediolanensis ostendi proooemio in Apocal.) in Apoc. cap. viii, sub initium: "Angelus, ait, thuribulum aureum in manu tenuisse dicitur, quia corda Apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud. Numquid cor istud Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat? numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant? non, sed in manu diaboli erant; quia ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat. Corda vero regum spiritualium, id est sanctorum, in manu Dei sunt, et ideo ad quaecumque voluerit, inclinabit ea." Quocirca Synesius, hymno 4, ita Deum celebrat et invocat: "Mens es mentis, animarum anima, naturarum natura."
2. OMNIS VIA VIRI RECTA SIBI VIDETUR: APPENDIT AUTEM CORDA DOMINUS.
Syrus, viae hominis rectae sunt in oculis animae ejus; et Dominus aptat, disponit, stabilit cor. Arabicus, omnis homo apparet apud semetipsum justus, et Dominus perforat (penetrat) corda. Quaeres, quomodo omnis via viri recta ei videatur, cum multi scelerati, ut homicidae, raptores, adulteri, blasphemi, sciant se perverse et sceleste agere?
Primo, Lyranus respondet causamque dat: quia, ait, "sicut dicit S. Dionysius, nullus aspiciens ad malum operatur, sed semper aspicit ad bonum verum vel apparens. Appendit autem corda Dominus in statera suae justitiae, ut secundum merita vel demerita reddat eis praemia vel supplicia." Sic et Jansenius, Cajetanus et alii. Verum peccator aspicit ad bonum utile vel delectabile, non autem ad rectum, id est honestum et legi consonum: unde scelestis via sua et vita non videtur recta, sed torta et scelesta. Sed responderi potest etiam scelestos suam habere honestatem mundanam et umbraticam, qua vitia sua virtutum nomine palliant, dum iram vocant generositatem; luxum, magnificentiam; prodigalitatem, liberalitatem; temeritatem, animositatem, etc.; adeoque de suis sceleribus quasi de facinoribus egregiis gloriantur.
Primo, aliqui sic exponunt, q. d. Nulla via, id est nulla actio, tam prava et distorta est, quin alicui pravo et distorto recta et honesta esse videatur. Hinc Deus constituit in homine stateram rectae rationis et judicii, ut in illa appendantur omnes actiones et intentiones cordis, et ex ejus aequilibrio videatur adamussim quid aequum et rectum sit. "Tibi, ait S. Basilius in Psalm. lxi, propria datur libra, quae sufficiens discrimen boni et mali demonstrat."
Secundo, alii, q. d. Omnis via, id est actio et vita viri probi ex probitate manans, recta et proba uti ei videtur, sic et est non ex ipso, sed ex Deo, qui corda appendit, id est librat et complanat, ut planum virtutis iter videant, ineant et capessant. Unde Chaldaeus et Septuaginta vertunt, dirigit (Symmachus et Theodotion ἐτοιμάζει, id est parat, firmat; Cajetanus, adaptat) autem corda Dominus; Vatablus, concinnat, q. d. "Qui infundit bonam voluntatem est Dominus." Sic et R. Levi, R. Salomon et Aben-Ezra, qui proinde hunc versum nectit sequenti: "Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae." Ecce sic appendit corda Dominus. Quocirca Nazianzenus in Apolog.: "Praestantissimum, ait, est ut omnis nostra oratio et actio a Deo incipiat, et in Deum desinat. Principium tibi sit, tibi finiat omnia Christus." Ita hanc gnomen explicat S. Prosper, lib. I De Vocat. Gentium, cap. ix; atque ex ea contra Pelagianos probat quod Deus sit auctor omnis virtutis et omnis boni.
Tertio, noster Salazar duas alias adjungit expositiones. Prior est, q. d. Homini quidem plana et proclivis videtur via, quae ad exsecutionem mali tendit, quia videlicet delectabilis est, saepius etiam expedita et nullis impedimentis difficilis: Deus autem non hanc externam viam, sed internam illam, qua itur ad consensum, libella sua examinat, atque in illa insuperabiles malae conscientiae clivos invenit. Posterior, quam ipse praefert, est: homo quidem, sibi placens in suae aestimationis statera, vanae elationis levitate efferri solet; sed tamen Deus tantam cordis levitatem solet immisso pondere degravare, et (liceat sic dicere) sublimem lancem, quam sui existimatio extulit, ad terram deponere. Quod duplici modo praestare potest, humilitatis videlicet, aut etiam humiliationis, onere imposito: utrumque enim animi elationem deprimit, et fastum dejicit.
Quarto, Pagninus vertit, numerat autem corda Deus, q. d. Numerat Deus an in homine sint duo corda, unum exterius simulatum, alterum interius verum, qualia habent hypocritae. Haec numerat et exsecratur Deus, qui unum nobis cor indidit, quod tam interius gerere, quam exterius proferre nos voluit. Rursum numerat Deus corda, id est cordium cogitationes et intentiones, ex eisque actionis pondus et valorem metitur et aestimat.
Secundo et magis genuine, vir hic et alibi vocatur homo probus, honestus, virtutis et famae studiosus: a viro enim dicta est virtus, quasi viri opus; unde Septuaginta vertunt, omnis vir videtur sibi justus; dirigit autem corda Dominus. Sic vir pro viro probo et cordato sumitur Job. cap. i, 1: "Vir erat in terra Hus nomine Job;" ubi vide S. Gregorium. Talem virum jubetur in plateis Jerusalem quaerere Jeremias, cap. v, vers. 1. Et Prov. x, 23: "Sapientia autem est viro prudentia." Et cap. xx, vers. 24: "A Domino diriguntur gressus viri." Et cap. xii, 8: "Doctrina sua noscetur vir." Et cap. xviii, 4: "Aqua profunda verba ex ore viri." Et vers. 14: "Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam." Similia sunt cap. xix, 11 et 21, cap. xx, 5. Huc facit illud Herodoti in Polyhymn.: "Homines permulti, viri perpauci." Unde Diogenes, accensa lucerna meridie in medio foro, rogatus quid quaereret: "Hominem, ait, quaero, virum quaero." Sensus ergo est, q. d. Omnis vita, id est actio viri probi, videtur ipsi eam studiose perpendenti et perscrutanti esse proba et recta: at Deus penetrat ponderatque singulorum corda, ac saepe videt in eo latere aliquem affectum vitiosum, qui causa est actionis, illamque vitiat et inquinat, aut certe minus probam et sanctam efficit, juxta illud cap. xvi, 2: "Spirituum ponderator est Dominus." Per cor enim accipe spiritum, affectum et intentionem cordis: haec enim ponderat, id est librat, examinat, appretiat, aestimat, judicat Deus. Vide ibi dicta. Multi enim ex cupiditate, vel philautia, vel errore specie boni falluntur, putantque se bene agere, cum male agunt: quia fundum cordis sui, et latentes in eo occultos vindictae, avaritiae, superbiae, etc., affectus, qui eos ad actionem impellunt, non pervident: hosce autem pervidet et ponderat, ex eisque actionem bonam vel malam aestimat judicatque Deus. Quare homines sibi de bonitate suarum actionum blandiri, fidere et credere non debent, sed Dei judicio cum timore se submittere, illudque exspectare ac dicere cum S. Paulo: "Nihil mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est," I Corinth. iv.
Solus ergo Deus est verus cordium libripens, mentium librator, et spirituum ponderator, qui exactissima judicii sui lance corda singulorum et opera trutinat et expendit, ac adamussim quodlibet discernit et dijudicat, quid scilicet, quale et quantum sit, quantique valoris et meriti, quod justus, licet probus et studiosus actionum suarum scrutator, praestare nequit. Addam hic alias aliorum versiones et expositiones, ne lector per libros oberrare cogatur, sed hic omnes in unum congestas reperiat, iisque pro re nata uti queat.
3. FACERE MISERICORDIAM ET JUDICIUM, MAGIS PLACET DOMINO QUAM VICTIMAE.
Pro misericordiam hebraice est justitiam, et sic legerunt multi codices Latini ante correctionem Romanam, aeque ac Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus, Pagninus et alii. Hebraea ergo sic habent, facere justitiam et judicium electum Domino prae sacrificio; quod Septuaginta sic explicant, facere justa, et veracem esse placita Deo magis quam hostiarum sanguis; et Chaldaeus, qui facit justitiam et judicium, complacet sibi in Deo suo magis quam in sacrificio. Auctor Catenae Graec. ex Septuaginta sic vertit, Alia: opus justum et oratio vera magis placent Deo quam cruentae victimae. Magna haec est justitiae et veritatis laus, quod Deo placeant prae victimis: ipse enim est prima et summa Veritas, a qua omnis veritas dimanat; sicut e contrario: "Diabolus mendax est, et pater ejus," scilicet mendacii, Joan. viii, 44.
Huc facit proverbium Arabicum: "Esto unicuique libra," id est esto justus, neque declina ab aequo, et nemini injuriam facias ut deprimas libram justitiae. Et: "Non est justitia cum avaritia," q. d. Difficile est justum simul et avarum esse. Et: "Non est justitia celeritas justitiae," puta ut judex praecipitet sententiam re non satis explorata.
Verum Noster per justitiam intellexit misericordiam: opus enim praeclarum justi, indexque ejus justitiae et sanctitatis est misericordia. Unde subinde "justitia" ponitur pro misericordia, ut Daniel. iv, 24: "Peccata tua eleemosynis (Chaldaeus, justitia) redime." Psalm. cxi, 9: "Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi." Justitia, id est eleemosyna quam dedit pauperibus, uti explicat Apostolus II Corinth. ix, 9. Adde quod hoc loco justitia proprie dicta intelligatur per judicium quod sequitur: solet enim Scriptura omne officium virtutis complecti his duobus, misericordia et justitia; omne enim vel debitum est, et significatur justitia: vel indebitum et liberale, et significatur misericordia. Sensus est, q. d. Studere virtuti et sanctitati, puta operibus vel debitis ex justitia, vel gratuitis ex misericordia, magis placet Deo quam victimae; quia hae mortuae sunt et cadavera bestiarum, illae vero vitales sunt vivaeque actiones hominum, quibus propter Deum Deique leges mortificatur concupiscentia per misericordiam et justitiam, quam proximo, qui est imago Dei, ejus causa et amore exhibemus. Rursum per misericordiam quasi vitam damus proximo fame aliove malo emorienti, et in proximo vitam quasi damus ipsi Deo, qui quod proximo datur, sibi datum aestimat. Gloriosius enim est Deo, quod sit vitae quam quod sit necis auctor et dominus: vitae autem auctor est per misericordiam, necis per victimationem.
Unde huc alludens Micheas (quem sequitur Christus, Matth. ix, 13), cap. vi, 6, ex persona aliorum interrogans: "Quid dignum offeram Domino? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo? aut numquid placari potest Dominus in millibus arietum?" respondet: "Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam." Vide ibi dicta; ibi enim causas recensui, cur opera misericordiae et justitiae magis placeant Deo quam victimae. Quare illas hic non iterabo, ut pergam ad alia.
4. EXALTATIO OCULORUM EST DILATATIO CORDIS: LUCERNA IMPIORUM, PECCATUM.
Pro est Hebraea habent et, et sic legunt Complutenses: verum Romani et alii legunt est; quia Hebraeum vau, id est conjunctio copulativa, subinde significat est: sicut enim et, sic et est copulat praedicatum cum subjecto.
Est in hebr. elatio oculorum, superbia, et latitudo cordis, vana sui fiducia, quod utrumque vitium est lucerna, lumen, gloriatio impiorum (eo gaudent et sibi placent), est peccatum, quod Dei iram provocat.
You ask: what is the exaltation of the eyes and the enlargement of the heart? Some take these in a good sense, as virtue. Whence, first, some understand by the exaltation of the eyes magnanimity: for the magnanimous man, as he has a lofty mind, so also with lofty eyes he looks upon great things and meditates on great things, as if to say: Magnanimity, as it exalts the eyes, so it also expands the heart and makes it magnificent, so that it plans and seeks great things. The Septuagint supports this, translating μεγαλόφρων, that is, magnanimous, or thinking and meditating great things, bold in bearing injury; but the torch of the wicked is sin. And thus the antithesis between the first and second hemistich is clear, as if to say: Magnanimity exalts the eyes to look upon great things, and expands the heart to love, aim at, and plan great things; hence the magnanimous man is spirited and bold in bearing and despising injuries of every kind, even the most atrocious. On the contrary, the wicked always have their sins before their eyes like a lamp, which depresses their mind, constricts it, and makes it base and pusillanimous. For it is well known that birds of prey, like kites, when a lamp is held before their eyes, become dazed and lose their ferocity; so also the wicked, when they reconsider and contemplate their perpetrated sins hovering before their memory, contract their mind and become timid and pusillanimous. Again, just as flies flying to a lamp burn their wings and burn and kill themselves, so the wicked, flying to the little flame of sin, burn, kill themselves with it, and plunge into the flames of hell. Here is relevant that saying of Gregory Nazianzen in his Iambics: To be envied is noble; envy is base; Walk tall, leaving the envious on the ground.
Secundo, Hugo et Dionysius: Dilatatio cordis, inquit, est charitas (vel ut alii, spes) cor dilatans ad omnes et omnia, ut iis benefaciat; haec est exaltatio oculorum, quia oculos attollit, ut spectet superna et coelestia, utque spe bonorum aeternorum magna meditetur et moliatur, sicut ex adverso cupiditas cor contrahit, et ad terrena deprimit, juxta illud Psaltis: "Oculos suos statuerunt declinare in terram."
Tertio, R. Levi: Exaltatio oculorum, inquit, est scientia; haec enim oculos attollit ad videndum sublimia, haec pariter dilatat cor, id est tumidum et superbum afficit, juxta illud Apostoli: "Scientia inflat, charitas aedificat."
Verum alii passim haec in malam partem accipiunt, ut significent vitium. Unde Primo, aliqui per exaltationem oculorum accipiunt avaritiam, juxta illud cap. xxiii, 5: "Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere." Avaritia autem est "dilatatio cordis," quia illud dilatat ad multa, etiam aliena, concupiscendum et rapiendum. Quod enim de aquis dicitur: "Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae," idem de opibus dicas. Haec est lucerna impiorum, quam dum sequuntur, in peccata multa incidunt: "Radix enim omnium malorum est cupiditas, graece φιλαργυρία, id est argenti cupido," 1 Tim. vi, 10; unde Psalm. c, 5, ubi nos ex Septuaginta legimus: "Superbo oculo et insatiabili corde," Hebraea eadem verba habet, quae hic usurpat Salomon, quae sic ibidem vertit S. Hieronymus, superbum oculis et latum corde. R. Abraham: "Latus corde, ait, est qui dilatat cor suum ad ferendum adversa, et nec Deum quidem veretur;" quales sunt avari, qui toti opibus inhiant; unde haec cupiditas ita cor, id est conscientiam, dilatat, ut omnia iniqua putent esse aequa, ac mille titulos suis usuris et fraudibus praetexant: in his enim inveniendis sunt acutissimi et oculatissimi.
Secundo, alii melius per exaltationem oculorum ex phrasi Scripturae accipiunt superbiam, juxta illud cap. vi, 17: "Oculos sublimes, linguam mendacem." Et cap. xxx, 13: "Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae." Et Eccli. xxiii, 5: "Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi." Et alibi saepe. Per "dilatationem cordis" vero Jansenius et alii accipiunt avaritiam, quasi hic duo vitia capitalia notentur, quae velut lucerna impiis ad omnia peccata facem praeferant; duo haec sunt, superbia et avaritia.
Tertio et genuine, extollentia oculorum notat animi libertatem et superbiam, qua arrogantes oculos attollunt, cuncta arroganter circumspiciunt, omnesque et omnia prae se despiciunt. Dilatatio cordis notat voluntatis tumorem, fastum, libertatem et concupiscentiam, qua superbi et impii, effraenes et libertini suam cupidinem ad omnia extendunt, omnia sibi licere putant, omnia sibi deberi aestimant, ut quidquid lubet et libet agant. Extollentia ergo oculorum spectat ad imaginationem et intellectum; dilatatio cordis ad affectum et voluntatem; haecque illius est causa; idcirco enim superbi altam et vagam habent imaginationem, quia latum et tumidum habent cor et voluntatem. Alludit ad proportionem dimensionis et dilatationis corporum; corpora enim hominum quantum in altum crescunt et extolluntur, tantum proportionaliter in latum dilatantur et intumescunt. Simili
enim modo arrogantes et concupiscentes quantum dilatant suam voluntatem et concupiscentiam, tantum et dilatant suam phantasiam, ut omnia praesumant, nihil timeant, nullis legibus coarctari se sinant: excluso enim timore Dei, qui animum ad angustias redigebat, eum dilatat ad quidlibet audendum.
Explicat quod dixit versu praeced.: "Omnis via viri sibi recta videtur," q. d. Quisque, etiam superbus et impius, putat se recte agere, etiam dum prave agit, quia dilatatio cordis, id est, ejus arrogantia et concupiscentia, est exaltatio oculorum, id est exaltat et dilatat oculos aciemque mentis, ut putet sibi omnia licere, sibi omnia esse proba et recta: altum enim oculorum supercilium effectus et signum est tumoris et arrogantiae, qua tumet cor et voluntas. Quocirca "lucerna impiorum est peccatum." Lucerna, id est gloria, excellentia et felicitas impiorum et superborum, qua ipsi insolescunt, gloriantur seseque jactant, est peccatum, puta arrogantiae et concupiscentiae jam dictae, significatae per exaltationem oculorum et dilatationem cordis. Posterius hemistichium explicat prius. Alludit ad lucernam de qua dixit, cap. xiii, 9: "Lux justorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur." Et cap. xx, vers. 27: "Lucerna Domini spiraculum hominis," q. d. Deus indidit homini lucernam rationis, ut illam sequens rectam capessat virtutis viam; at impii, hac excussa, lucernam sibi statuunt "elevationem oculorum et dilatationem cordis," hoc est, arrogantiam et concupiscentiam; ac proinde eligunt, non viam justitiae, nec judicii, nec divini cultus, sed peccati, puta concupiscentiae et arrogantiae, quae illis recta videtur, facitque ut omnia quae agunt eis recte acta videantur.
Hunc esse sensum liquet ex Septuaginta qui vertunt: "μεγαλόφρων, id est magna sapiens, hoc est magnanimus, arrogans et gloriosus, in injuria est audax; fax autem impiorum est peccatum:" quod sic explicat, q. d. "Temerarie audaces de iis plerumque gloriari solent, de quibus pudore merito affici deberent. Impii enim ita comparati sunt, ut ipsa etiam peccata sibi honori ducant. Significantiora sunt verba Graeca Septuaginta: μεγαλόφρων ἐφ᾽ ὕθρει θρασυκάρδιος, id est, arrogans in injuria est thraso, sive audaci et thrasonico est corde. Nam ut ait S. Gregorius: "Superborum mens semper ad irrogandas contumelias est valida, ad perferendas infirma." Quocirca haec tria eodem pertinere censent Aben-Ezra, Jansenius et alii; unde sic ex Hebraeo vertunt, exaltatio oculorum, et dilatatio cordis, quae sunt lucerna impiorum, sunt peccatum; grande scilicet et insigne; Syrus, lux oculorum et dilatatio (Chaldaeus, tumor) cordis et lucerna impiorum peccatum, q. d. Superbia et tumor impiis facem et lucem ad omnia scelera praefert. Rur-
sum, q. d. Superbi suum fastum ostentant, eoque velut lucerna se splendidos et gloriosos effici putent. Praeclare Philo apud Damascenum, lib. III Paralip. cap. xxxv: "Impudens aspectus, ait, et pendula cervix, ac continua superciliorum agitatio, et superbus incessus, et nulla ex re rubore affici, foedissimi animi indicia sunt, obscuras probrorum suorum formas in conspicuo corpore insculpentis."
Pro lucerna hebraice est נר nir, quod Aben-Ezra apposite vertit, aratio, sulcus; Baynus, novale; unde Vatablus vertit, novale impiorum progerminat peccatum, nempe fastum et cupiditatem insatiabilem, q. d. Novale, sive ager novus quem arant impii et superbi, est peccatum. Impius crebro arat, id est molitur et machinatur peccatum; quot sulcos arando ducit arator, tot peccata arat et concinnnat impius et superbus. Aratio ergo significat primo, consuetudinem peccandi, secundo, facilitatem; tertio, contemptum: sicut enim arator calcat sulcos a se arando productos, sic peccator calcat et floccipendit peccata a se patrata. Pagninus nir vertit cogitatio, q. d. Cogitatio impiorum et superborum tota fertur in peccatum. R. Salomon nir vertit cultura, sicque explicat: Cum quis cupiditates animi explere optat, impiorum culturam amplectitur, qui quidem nihil aliud animo agitant et conantur, quam crimina et impia. Haec ergo est via, qua incedunt imo quam arant impii, quae proinde eis recta videtur, juxta illud Osee x, 13: "Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis." Vide ibi dicta. Hinc pro peccatum hebraice est חטאת chattat, id est error, deviatio, q. d. Impii dum concupiscentias et peccata vel lucernam suam sequuntur, putantque se rectam felicitatis viam inire, falluntur, et toto coelo aberrant: sequuntur enim chattat, id est devium iter, quod eos deducet in errores, haereses et gehennam. Illuc enim superbos ducit superbia, juxta illud S. Augustini: "Superbi magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli esse noluerunt."
Denique noster Martinus de Roa, lib. II Singul. cap. xviii, lucem et lucernam docet esse symbolum dominatus, regni, triumphi, decoris et gloriae; unde hanc gnomen Salomonis sic legit, et sic nove exponit: Exaltatio oculorum, id est, altae magnaeque et vanae spes opum et honorum, quas impii oculis mentis suae proponunt et promittunt; et dilatatio cordis, id est, impiorum festa, deliciae, gaudia, convivia, triumphi; et lucerna impiorum, id est modicus eorum splendor et gloria, quae est instar modicae lucis lucernae conclusae, ac instar modici aeris et aurae tenuis, est peccatum, id est vanitas, inanitas, ac velut umbra, et citius evanescit, atque in nihilum redigitur; sic enim subito transit voluptas superbiae, gulae, omnisque peccati, cui ex adverso consonat illud Psalm. xvii, 28: "Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum hu-
miliabis, hoc est, eorum superbiam comprimes, spiritus franges, spes omnes rescindes, et gloriam obscurabis; quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine. Hoc est, tu oleum laetitiae mihi instillas, qui exhilaras faciem meam in oleo, tu meae felicitatis et gloriae auctor es; impiis autem lucernas inanes et vacuas reddis, et tandem exstinguis, cum divites dimittis inanes, et nullum eis verae voluptatis atque felicitatis gustum habere permittis. Illuminare autem, et illuminatio idem in sacris Litteris valent quod exhilarare, et exhilaratio. Huc etiam allusit idem Sapiens Proverb. xxiv, cum dixit: Ne aemuleris impios, quoniam non habent futurorum spem mali. Et Proverb. xiii, dicitur: Lux justorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur; quod eisdem pene verbis legitur Job. xviii et xxi. Et quoniam multa exemplaria legunt: Exaltatio oculorum est dilatatio cordis, etc., addo etiam significanter id dictum, oculos quippe, ut ait S. Gregorius Nazianzenus, cor nefarie sequi solet, ut vere dixerit Jeremias Propheta, Thren. cap. iii: Oculus meus depraedatus est animam meam. Ideo B. Job pepigit foedus cum oculis suis, non ut ne videret, sed ut ne cogitaret quidem de virgine. Nam ubi oculi viderint extraneas (Prov. xxiii) cor loquetur perversa;" nimirum magna vis, magnus dominatus oculorum in corda, magna vicissim cordium adversus oculos servitus, eaque praesens et subita. Hucusque Martinus de Roa.
5. COGITATIONES ROBUSTI SEMPER IN ABUNDANTIA (id est, tendunt et ducunt ad abundantiam, pariuntque rerum copiam), OMNIS AUTEM PIGER SEMPER IN EGESTATE EST.
Pro robusti hebraice est חרוץ charuts, id est praecisi, strenui, diligentis, impigri, laboriosi; hic enim vere robustus est tam corpore quam animo, qui robusto et sedulo corde capessit labores, superatque omnes difficultates occurrentes. Hebraea videntur Vulgatae adversari: nam pro piger habent אץ ats, id est festinus, celer, praeceps; unde sic habent, cogitationes strenui vere in abundantiam, et omnis festinus vere ad defectum. Ex Hebraeo ergo primo, Chaldaeus vertit, cogitationes collectae ad abundantiam, et pes festinus ad egestatem tendit; Giggaius, pro collectae vertit electae. Sensus est, q. d. Cogitationes hominis, quae se non dispergunt in varia, sed in pauca colligunt, ideoque secura et meliora eligunt, sensim res augent, et pariunt abundantiam; at vero quae festinae sunt et praecipites, dum in varia se spargunt, capiuntque subito multa corradere, pariunt egestatem. Ratio est, quod haec amplectantur omnia etiam dubia et periculosa, ubi parva spes lucri, et periculum est perdendae sortis; unde subinde in momento omnia perdunt: illae vero non amplectantur nisi secura, quae carent periculo, et meliora quae plus dant lucri et fructus; quare sensim colligendo opes suas valde adaugent. Patet hoc in mercatoribus; qui enim inter eos prudentes sunt, pecu-
nias suas non expendunt nisi in cambia et merces securas et meliores, itaque mire ditescunt; imprudentes vero, dum pecunias expendunt in obvia quaeque, saepe merces emunt parvi momenti, vel corruptas vel periculosas, quarum deinde jacturam faciunt, itaque depauperantur.
Secundo, Syrus vertit, cogitationes electi, fideles; flagitiosi, ad penuriam, q. d. Cogitationes viri justi et probi sunt fideles, id est, stabiles et efficaces, ac fideliter eum ad optatum finem, puta ad rerum, quas ambit, copiam deducunt; cogitationes vero flagitiosi, qui scilicet per scelus, per fas et nefas cupit res suas augere, eum deducunt ad penuriam. Ratio est, quod male parta male dilabuntur; quae vero juste parta sunt, fideliter permanent. Sic et R. Salomon: Charuts, inquit, id est robustus, sedulus, est vir integer, qui veritatis viae insistit, et aequitatem colit; hujus cogitationes tendunt solum ad felicitatem et honestum lucrum: praeceps autem et morae impatiens, qui tempus trudere velit, in egestate est. Et Aben-Ezra: Qui, inquit, ad male agendum praeceps ruit, ideo id efficit, ut rerum suarum copia spolietur.
Tertio, Pagninus vertit, cogitationes viri solliciti vere tendunt ad superabundantiam, et omnis qui est inconsideratus, tendit vere ad defectum; qui enim sunt praecipites, non considerant incommoda et pericula rei annexa, in quae proinde dum incidunt, damna incurrunt non levia. Sic et Vatablus, cogitationes seduli, ait, profecto tendunt ad abundantiam, et omnis ardelio vel praeceps profecto tendit ad inopiam.
Quarto, Codices Septuaginta hic variant. In Romano enim haec gnome deest; in Complutensi autem et Regio sic habet: Cogitationes fortium in satisfatem, omnis autem festinans tantum in minore; in Vaticano autem sic: Cogitationes συντέμνοντος, id est praecidentis, concidentis, colligentis (alii legunt συντέμνοντες, id est praescindentes, scilicet a supervacaneis, hoc est praecisae, concisae, electae) tantum ad abundantiam; omnis autem festinus tantum ad inopiam. Hebraeum enim charuts significat hominem praecisum et praecidentem, qui scilicet praecidit sua consilia, rationes, sumptus, ac superfluos resecat, atque praecisos duntaxat praeciseque necessarios facit; hic enim hac sua praecisione fit locuples. Rursum charuts significat hominem diligentem et praecidentem, qui scilicet rejicit et recidit res inutiles et illicitas, ac cogitat duntaxat agitque quae commoda sunt et utilia. Ita R. Levi, quem audi: "Solertis, ait, et acuti viri cogitationes limitibus circumscriptae, et veluti judicio decisae sunt ab ipso negotii exordio, cum nimirum actiones suas aggreditur; hinc ad emolumentum et copiarum incrementum spectant: in suis enim negotiis aptam init rationem, ideoque optato rerum fine potitur. Piger, Hebraice אץ ats, id est festinus, praeceps vero in agendo nullam cautionem adhibens, vel attentam meditationem, an
consentaneum id agere sit necne, quaeve ratio ineunda. Hic, inquam, nihil aliud reportabit, quam rerum indigentiam, non autem cumulum bonorum et incrementum."
Quinto, Noster pro אץ ats, id est festinus, praeceps, vertit contrarie, scilicet piger. Unde hoc? aliqui censent per antiphrasin pigrum vocari ats, id est festinum, quia minime festinat, sed tardus lentusque est velut testudo. Verum nihil est hic quod hanc antiphrasin subindicat. Quare videtur Noster pro אץ ats legisse עצל atsel, id est piger; vel certe pro ats legit לא אץ lo ats, id est non festinus, tardus, piger. Nam et quidam codices Septuaginta, ut patet ex Catena Graecor., habent μὴ ἐπισπουδάζων, id est, non festinans. Hic enim directe opponitur to charuts, id est praeciso, diligenti, strenuo, festino: videtur enim כ, quia immediate praecessit in כל col, id est omnis, et ץ, quia sequitur in אץ ats, quasi superflue iterarentur, excidisse ex textu Hebraeo, sicque excidisse negatio אל lo, id est non. Denique hac ratione plane consentit hic versus cum vers. 4, cap. x: "Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat." Fortes enim vocantur diligentes, impigri, laboriosi, industrii, strenui, qui sua solertia et strenuitate ad magnas opes tum corporales, tum spirituales, puta ad magnam gratiam magnasque virtutes facile evadunt; cum pigri et acedi sua pigritia in inopiam extremam prolabantur. Fuse hac de re dixi cap. x, vers. 4; quare hic ea non repetam, ac paucis gnomen praesentem explicabo.
Potest ea dupliciter accipi: Primo, q. d. Cogitationes robusti et strenui cogitant et machinantur robusta et strenua, ut iis sibi pariant rerum abundantiam; piger autem non cogitat nisi de otio et inertia, et consequenter de egestate, qua sentit se affligi. Strenuus ergo pascitur, laetatur, roboratur et dilatatur suis generosis cogitationibus; piger vero suis pigris affligitur, arctatur et cruciatur.
Secundo, q. d. Cogitationes robusti tendunt ducuntque eum ad abundantiam: cogitationum enim viri robusti et strenui finis et fructus est rerum copia; cogitationum vero pigri finis et fructus est egestas, q. d. Diligentia parit opes, negligentia inopiam; labor et strenuitas pariunt rerum copiam, inertia et pigritia penuriam. Exemplum est in muliere forti, cujus opes et gloriam describit Salomon toto cap. xxxi.
Moraliter, hinc disce a cogitationibus primis pendere futuram copiam vel inopiam: quare qui in juventute magna cogitant, et animo destinant, magni evadunt; qui parva et pigra, parvi, pigri et inopes. Sic a novitiatu pendet tota deinceps vita in Religione: qualis enim quis fuerit novitius, talis evadet Religiosus; si fervens et strenuus fuerit, in resecandis vitiis, in exercendis virtutibus in novitiatu, strenuus et in virtutibus locuples evadet Religiosus; sin in novitiatu fuerat tepidus et torpidus, tepidus et torpidus per om-
nem vitam manebit Religiosus. Ita ordinarie fieri videmus: pauci sunt qui singulari Dei gratia per terrorem aut occasionem vehementem excitati, teporem hunc in fervorem commutent.
6. QUI CONGREGAT THESAUROS LINGUA MENDACII, VANUS ET EXCORS EST, ET IMPINGETUR AD LAQUEOS MORTIS.
Noster cum Septuaginta legit מוקשי mokesche, id est, laqueos mortis; jam legunt מבקשי mebakesche, id est quaerentes mortem. Rursum pro vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis, Hebraice est, vanitas expulsa, vel impulsa in laqueos mortis; Theodotion, est vapor agitatus; alii, fumus expulsus; Chaldaeus, dissipabuntur et evellentur. Hebraea ergo sic habent ad verbum: Opus, vel operatio thesaurorum in lingua mendacii vanitas expulsa, vel impulsa ad laqueos mortis. Unde recte sensum reddidit Noster mutans abstractum opus, in concretum, qui operatur; si enim ipsa operatio, et coacervatio thesaurorum per mendacia, est vanitas expulsa in laqueos mortis; ergo et ipse eorum operator et coacervator per mendacia est vanus et excors, qui scilicet per avaritiam a corde, id est a sapientia et prudentia, quin et ab ipsa vita, seipsum expellit et impellit in laqueos mortis. To ergo expulsa, quod est in Hebraeo, Noster per duo verba reddidit, scilicet per excors et impellitur; avaritia enim expellit hominem a recta ratione, et impellit in caecitatem, ut implicet se in laqueos et pericula mortis. Hinc Septuaginta vertunt, qui operatur thesauros lingua mendaci, vana sectatur in rete mortis; vel, ut alii legunt, et venit, aut veniet, in rete mortis. Jam pro mokesche, id est laqueos, legentes mebakesche, id est quaerentes, vel, ut Symmachus legit, quaerens mortem, vertunt varie, sed eodem sensu; Chaldaeus, opera celluriorum (Interpres non sat clare expressit vocem דסימת desimata, id est thesaurorum) in lingua mendacii dissipabuntur, et evellentur illi qui quaerunt mortem; Syrus, qui congregant thesauros lingua mendacii, ad perditionem destruentur mortem quaerentes, q. d. Qui quaerit thesauros per mendacia, non quaerit opes, sed vanitatem et mortem; hanc enim acquirit. Pagninus: Congregatio thesaurorum lingua mendax est, ut stipula propulsata: quaerunt mortem qui eos congregant; Vatablus clare: Congregatio thesaurorum cum sermone mendaci est vanitas, et res quae propelli solet, tendentia ad mortem: Res, ait, quae propelli solet a vento, id est nullius commodi; Cajetanus: Vanitas impulsa quaestores mortis, q. d. Vulgo quaestores pecuniae sunt qui corrogant nummos: hi vero sunt quaestores mortis, qui per
opes mortem sibi et suis conquirunt.
Opus thesaurorum, thesauri opus ponitur pro collectione. Pro poal Alexandrini legerunt poet, quod Vulgatus reddidit, parti lingua mendaci, fraude et dolo, sunt halitus dispulsus, halitus instar evanescunt, petentes mortem, exitium iis afferentes, qui illos parant.
Porro thesauros congregant per linguam mendacem, primo judices qui, auro corrupti, mendacem ferunt sententiam; secundo, falsi testes, qui falsum testimonium vendunt auro; tertio, advocati, qui injustam causam defendunt ob lucrum; quarto, mercatores, qui mentiendo merces esse tantae bonitatis, tantae substantiae, tanti valoris et pretii, aut tales quales non sunt, eas justo carius vendunt; quinto, qui mendaciter adulando emungunt crumenas divitum et principum; sexto, qui mendaciter promittunt montes aureos, ut confectionem auri ex aere, argento, etc., per alchymiam, itaque corradunt a variis pecuniae acervos et fugiunt, uti nuper in Italia fecit Graecus quidam, qui propterea a Duce Bavariae in furcam actus est; denique qui quomodolibet per fraudes et dolos colligunt nummos. His opes fraude partae fiunt laquei et pedicae mortis, dum fraude deprehensa velut falsarii et fures vita mulctantur praesenti a judice, vel a parte laesa, et aeterna a Deo.
Haec ergo coacervatio thesaurorum per fraudes et mendacia vocatur vanitas, tum quia consuta et conflata est ex re vana et inani, puta mendacio quod statim veritate comperta difflatur et evanescit instar vaporis et fumi. Ita Aben-Ezra; tum quia cito evanescens hominem vanum, nudum et miserum reliquit. Verum miserrimum, et maxime divitem mendacem crucians est, quod per opes tam vanas et mendaces accersat sibi mortem et gehennam. Hae enim opes gutture et lingua mendaci partae, in ejus jugulum redeunt, illamque ream velut feroces carnifices et tortores laqueo stringunt, strangulant, suffocant, perinde ut aves, v. g. perdices, furtim et quasi per fraudem et mendacium carpentes messem alienam, laqueo capiuntur et strangulantur; ac sicut ferae, ut lepores, ursi, lupi, furtim et mendaciter invadentes agros alienos, retibus ad id paratis illaqueantur, capiuntur et necantur. Quanta, putas, est crux et afflictio animae perjuri, falsi testis, falsarii, mercatoris fraudulenti, in gehenna, dum ob opes tam frivolas, quas per mendacium acquisivit, videt sese in ignibus flammantis incendii perpetuantis in aeternum! quam illa suam dementiam accusat, seque ipsam caedit et lancinat, quod ipsa sibi ob cupidinem rei tam inanis et caducae, torturae, et tormentorum fuerit causa et parens! nimirum rugit et exclamat illud Isaiae, cap. xxxiii, 14: "Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?"
Huc facit apologus corvi et serpentis apud Aesopum. Corvus, ait, cibi indigens, ut serpentem in aprico dormientem vidit, devolando rapuit. Hic cum se vertisset, atque momordisset ipsum, corvus moriturus dixit: "Me miserum, qui tale reperi lucrum quo etiam pereo!" Corvus est raptor, serpens sunt opes raptae, quae ipsum raptorem mordent et perimunt. Similis est apud eumdem apologus cassitae, quae laqueo capta plorans dicebat: "Hei mihi miserae et infelici volucri! non aurum surripui cujusquam, non argentum, non aliud quidquam pretiosum; granum autem tritici parvum mortis mihi causa fuit." Ita raptores ob viles opes terrenas incurrunt mortem praesentem et aeternam, tuncque lugent dicuntque simile illi quod cassita dixit.
Jam retia haec et laquei, quibus vincuntur, cruciantur et suffocantur ii qui colligunt opes per fraudes et mendacia, sunt varii et multiplices. Primus est angor conscientiae, qui semper eos remordet, quod perperam et injuste opes per fraudes colligarint. Secundus est cupiditas et affectus erga opes injuste partas: hic enim eos ita stringit et illaqueat, ut etiam cum Dei ad poenitentiam impulsus sentiunt, imo cum poenitent et confitentur, remaneant in habituali affectu opes male partas retinendi, nolintque eas restituere uti obligantur: aut, si velint, idque promittant confessario, mox a confessione in pristinum affectum eas retinendi relabantur; quare omnis eorum poenitentia vana est, et confessio irrita, ac saepe sacrilega, quia non habent verum propositum se emendandi, et restituendi ea quae abstulerunt. Hinc videmus ex centum vix tres reperiri qui ablata restituant. Tertius laqueus est horror mortis, qui eos ita affligit, ut ejus nomen audire non sustineant; adveniente vero morte, sola ejus cogitatione torquentur, ideoque citius moriuntur et exanimantur. Post mortem vero hunc laqueum deferunt ad tribunal Christi, eoque illaqueati a Christo damnantur, et praecipitantur in tartara, ubi vinculis aeternis gehennae astringuntur. Unde hic quidam, pro impellitur in laqueos mortis, legunt, venit in profundum inferni, q. d. Gravissimum est hoc scelus falsariorum; quare non in summum, nec in medium, sed in imum inferni, ut cum Juda proditore et falsario sedeant, praecipitantur. Quartus est timor infamiae et punitionis humanae, ne scilicet a judice condemnentur velut fures et falsarii, itaque opes, famam, libertatem, et subinde vitam amittant. Quintus laqueus est filiorum et nepotum, quibus opes male partas relinquunt: hi enim omnibus laqueis jam dictis a parentibus innectuntur, dum eis in haereditate fraudibus parta succedunt, nec de ejus restitutione cogitant. Quocirca sapienter monet S. Augustinus, serm. 25: "Patrimonii tui, quo es ligatus, compedes in hac vita resolve, abjice a te divitiarum onera, abjice vincula voluntaria." Et S. Chrysostomus, homil. in Psalm. xlix: "Tortor, ait, corpus vincit, divitiae vero animum vinciunt. Vides enim vinctum, nec illius te miseret: eum propterea adi, quod vincitur non necessitate, sed consulte, et quod ipse vincula sibi attraxit."
7. RAPINAE IMPIORUM DETRAHENT EOS, QUIA NOLUERUNT FACERE JUDICIUM,
id est facere id quod justum est, puta non rapere aliena, et reddere cuique suum jus et debitum. Pro rapina hebraice est שוד sod, id est vastitas, vastatio, rapina, perditio, pernicies. Pro detrahent hebraice est יגורם iegorem, quod derivari potest, primo, a גור gur, id est peregrinari, commorari, pavere, contrahere;
secundo, a גרה gara, id est attrahere, detrahere, serrare; tertio, a גרם garam, id est exossare: unde vertas, vastatio, vel rapina impios exossabit. Hinc primo, R. Salomon vertit, rapina impiorum habitabit cum eis, q. d. Impii rapinam praedando acciverunt in domum suam; hinc ipsa rapina apud eos habitans diripiet eos (rapinae enim officium et opus est rapere), ut sicut alienos diripuerunt, ita et ipsi diripiantur. Est prosopopaeia: fingitur enim rapina quasi persona et carnifex diripiens impios raptores. Unde Syrus vertit, fractio impiorum veniet super eos, id est, vastitas qua alios confregerunt, redibit in eorum caput; et Tigurina, damnum, quod dant impii, ad ipsos redibit, qui noluerunt facere quod aequum et justum est; Pagninus, rapinam impiorum adducet Dominus super eos.
Secundo, Noster genuine vertit, rapinae impiorum detrahent eos, q. d. Rapinae et opes raptae, quae impios in altum opulentiae, potentiae et dignitatis fastigium evexerunt, hae ipsae paulo post velut pondus plumbeum et gravissimum ex hoc culmine detrahent eos, quando ob rapinam, vel a judice, vel a Deo opibus non tantum raptis, sed et legitime partis spoliabuntur, quin et libertate, fama, vita et salute privabuntur. Hinc Zacharias, cap. v, vers. 7, vidit impietatem in amphora sedentem occlusam talento plumbi. Vide ibi dicta. Unde Symmachus vertit, rapinae impiorum diruent eos; Chaldaeus, tollet eos; Vatablus, direptio impiorum perdet eos.
Violentia improborum abripit eos, sua improbos abripit, perdit violentia, etc.
Tertio, Aben-Ezra vertit, rapina impiorum serrabit eos, q. d. Rapina est quasi serra serrans, et dissecans raptorum conscientiam, animum et mentem. Rapina enim magis mordet conscientiam, quam caetera crimina, ac sicut vulnus serra inflictum difficile coalescit, ut tradunt chirurgi, eo quod inaequaliter admorsae, et extritae dentibus serrae carnes non coeant: sic pariter vulnus menti inflictum a furti conscientia vix coalescit et persanatur, etiam post paenitentiam, et rei furto sublatae restitutionem: rapinae enim praeteritae memoria jugiter conscientiam flagellat, eique occlamat: Cur aliena rapuisti? cur hoc te dedecore et macula inussisti? ut in perpetuum auditurus sis, raptor, omnesque conscii digito te ostensuri dicant: En ille raptor, en ille fur.
Quarto, alii vertunt, rapina vel vastitas impios exossabit, id est, usque ad ossa consumet, ossa eorum comminuet, perdet, devorabit, juxta illud Sophoniae III, 3: "Principes ejus in medio ejus, quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere non relinquebant (hebraice גרמו goremu, id est exossabant, ossa quidem relinquebant) in mane."
Quinto, Septuaginta vertunt, ὄλεθρος, id est perditio, vel pernicies, impiis hospitabilis erit, vel hos-
pitio suscipietur; non enim volunt facere justa, vel, ut vertit et explicat Auctor Catenae Graecor.: "Pestis aut exitium apud impios morabitur," ut qui aequum et justum facere nequaquam velint. Recte haec; neque enim calamitates et miseriae ab impietate divelli, neque poenae rursum et cruces ab iis qui justa facere detrectant, sejungi possunt.
Igitur sicut mortis domus est in inferno (ibi enim quasi in propria domo moratur): sic exitii et cladis sedes propria est anima et domus impiorum, salutis vero et felicitatis sedes est anima et domus justorum.
Noster vero Salazar sic exponit, q. d. Rapina ab impiis hospitio suscipietur, id est, fortunae fraudibus partae non diu apud improbos morantur, sed ad instar hospitis seu peregrini in diversorio manentis ocius discedunt, et ad alios divertunt, tam diu quidem per hospitia et diversoria pererrantes, quoad sedem et regionem sibi propriam nanciscantur, quoad nimirum ad aliquem perveniant, qui juste eas et sine fraude acquirat: ibi enim diutius haerent, et tanquam incolae in patria sua morantur. Hinc pro hospitabitur, alii vertunt peregrinabitur, q. d. Opes male partae apud impios sunt quasi peregrinae et exules; unde anhelant, ut ad justos velut in patriam redeant. Hinc S. Chrysostomus solet divitias comparare servis fugitivis, qui ab hero extero fugiunt ad suos. Audi illum, hom. in illud: Astitit regina a dextris tuis, etc. "Videte, ait, divitias quas semper vocabam servum fugitivum; nec fugacem modo dixerim, sed et viricídam: non enim se possidentes deserunt solum, sed et ipsos jugulant; cum enim eas quis solerti magis studio coluerit, tunc vel maxime proditionem moliuntur in sui cultorem."
Idipsum eleganti apis et araneae apologo festivis antithetis venusto repraesentat Cyrillus, lib. III Apolog. moral. cap. xiii, cui titulus: Contra eos qui laborare omittunt, et student de rapina vivere: "Aranea, ait, arte fraudis suae retiaculum texens, cum coram illa apis ad laboris sui studium pergens transiret, dixit illi: Quonam, quietis impatiens, tota die vaga curris ac circuis? Cui illa virtutis suavitate mellita patienter respondit: Discurro per flores, meis laboribus pabulum mellis emens. Tunc aranea dixit: Stultum est, tantum pro stilla roris melliflui circuire. Ad haec apis adjunxit: Imo stultum est quod judicas non sentire; stolidissimum autem est pro victu vitam evomere, pro vilissima re carissimam medullam fundere, pro incerto certum expendere, pro minimo magnum perdere, ac pro foetidissima musca te ipsam eviscerare. Ego nihil certe de propriis amittendo, semper in re certa laboro. Tu vero tota die insidiaris eviscerata, et pro incerto das et perdis interiora tua, ut rapias extrinsecum alienum." Deinde id alia ratione ostendit: "Caeterum cum in retiaculum occultatum nihil inciderit, quid habes aliud, nisi quod perdidisti
tuum? omnis namque fur ante perdit sua quam aliena. Nempe dat pro veste fidei gloriam, pro auro justitiam, pro cibo vitam, pro accidente substantiam, et pro iniquitate pascenda, tanquam mercator stolidus, virtutis clarissimae famam perdit. Melior est igitur labor factus fructu justitiae, quam tempestuosissima quies rapacis avaritiae. His auditis, aranea se abscondit."
8. PERVERSA VIA VIRI ALIENA EST: QUI AUTEM MUNDUS EST, RECTUM OPUS EJUS.
Tigurina, perversi viri via aliena est, mundi autem opus rectum. Opponitur enim perversus to mundo, quod perversi via et opus alienum sit, mundi autem rectum. Nam hominis perversi via et vita pariter perversa et aliena est. Per perversum accipe generatim quemlibet impium et improbum; sed proprie vafrum, dolosum, fictum, malitiosum, fallacem, fraudatorem, impostorem: hic enim opponitur mundo, Hebraice זך zach, id est puro, pellucido, limpido, vitreo, sincero et aperto, cujus scilicet cor et opera candida, aperta et simplicia omnibus patent, et pellucent instar vitri.
Quaeres, a quo aliena sit via viri perversi, sive perversa? Respondeo, a recto; opponit enim viam alienam perversi operi recto mundi, quasi dicat: Perversi via et opus alienum est a recto et rectitudine, quia obliquum est, pravum, distortum; probi vero et mundi conforme est recto.
Igitur primo, opus perversi alienum est a recto, hoc est, ab eo quod recta ratio dictat esse rectum, probum, honestum: hinc consequenter secundo, alienum est a dignitate hominis, quae consistit in ratione et natura rationali, quod scilicet sequatur ductum et dictamen rectae rationis, agatque et vivat non ut brutum animal, sed ut homo rationalis: unde malitia non est aliud quam dissonantia operis, sive operatio dissonans a natura rationali, et conveniens animali bruto; hoc enim non rationem, sed phantasiam et concupiscentiam sequitur. Ita Beda, Jansenius et alii.
Hinc tertio, via perversi perversa et aliena est a Deo, uti legunt nonnulli Codices: Deus enim instituit in homine tribunal judicii et rectae rationis, sanxitque ut homo illud quasi libellam et perpendiculum rectitudinis in omnibus sequatur.
Quarto, via perversi aliena est a societate et convictu hominum: hic enim nititur ratione rectitudinis, aequitatis et justitiae, q. d. Impius et dolosus abit a via trita et communi agendi ratione
hominum; quare incedit per avia, novosque loquendi et agendi modos pravos et distortos comminiscitur: hinc, quasi alienus, omnibus invisus est.
Quinto, eadem aliena est a seipso. Unde Pagninus vertit, reversa (inversa) est via viri impii et alieni; et Syrus, qui pervertit viam suam, vir est extraneus; et Aben-Ezra, via perversa est alieni viri via, qui nimirum, ait R. Salomon, a praeceptis divinis fit alienus. Igitur impius et dolosus alienat se a seipso, quia cum nihil tam conjunctum sit et unum, quam homo sibi ipsi, per dolum et fallaciam abit ab humanitate et puritate candoreque humano sibi innato, quem alias prae se tulit, ut jam non idem qui ante, sed plane alius, et a seipso diversus esse videatur.
Hinc dolosum veteres, ait Nazianzenus, orat. 22, repraesentarunt per Proteum qui se in omnes, quas volebat, formas transformabat, et ex homine nunc se faciebat vulpem, nunc leonem, nunc lupum, nunc aliud quodlibet animal. Simili enim modo homo dolosus nunc astutiam vulpis, nunc leonis minas, nunc lupi saevitiam, etc., assumit et inducit; imo per dolum quasi transformat se in vulpem, per gulam in porcum, per iram et rixam in canem, per acediam in asinum, per superbiam in leonem, per rapinam in lupum. Unde Glossa: "Juste, inquit, coram Deo vivere est proprium humanae conditionis, juxta illud Eccle. xii: Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Qui perverse vivit, alienam ab humana natura viam incedit; perversa ergo actio est contra naturam et aliena; qui autem mundus est opere, recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur."
Porro Chaldaeus vertit, qui pervertit viam alicujus, extraneus est, q. d. Qui alium depravat, et in scelus inducit, est sicut ethnicus et publicanus. Alludit ad Judaeos, qui extraneos, puta Gentiles, utpote idololatras, abominabantur velut ethnicos et atheos vel polytheos, q. d. Qui alium ad flagitium pellicit et pervertit, fugiendus est et aversandus velut ethnicus, quia sicut ethnicus, a Deo vero alienus, alios ab eodem alienat; sic pariter seducens alios ad scelus, a Deo alienus, alios ab eodem alienare satagit: quare ejus conversatio, velut aliena et ethnica, omni studio viro probo fugienda est. Ex adverso vero viri mundi et probi, cujus recta sunt opera, conversatio ambienda et accersenda est. Hic enim secum omnes ducit ad Deum suum.
Denique Septuaginta vertunt, ad perversos perversas vias mittit Deus: munda enim et recta opera ejus, q. d. Deus facit ut perversi incidant in perversa, id est tristia et adversa, ac praesertim ut dolosi incidant in fraudes et dolos eosdem vel similes, quos aliis struxerunt, quia munda, recta, sincera et candida sunt opera Dei, utpote qui per essentiam est ipsa increata et immensa puritas, mundities, candor et sanctitas. Quare ipse
perversos et dolosos odit, plectit et punit, ut suis dolis capiantur et pereant. Hoc est quod Deo ait Psaltes, Psalm. xvii, 27: "Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris," id est non benigne, sed maligne et perverse ages, quia ipse perverse agit cum Deo suo. Auctor Catenae Graecor. "perversas vias," quas Deus mittit perversis, accipit vias gehennae, q. d. Deus perversos ablegat ad sempiterni ignis supplicia, ut viae suae fructus ibi capiant, suisque desideriis saturentur.
Via ergo impiorum est perversa, et mille difficultatibus implicita, ex quibus se explicare et extricare nequeunt. In illos ergo competit proverbium Hebraeorum: Asino-camelus. Camelum fune ducunt, asinum agunt agasones ante se. Qui contra facit, hunc vocant Asino-camelum; et est in proverbio, ubi quis neque regredi, neque progredi potest. Auctor Lexici Thalmudici: "Mos asini est, ait, ut ducatur, et mos cameli ut trahatur. Qui vero habet asinum et camelum, si collocaverit asinum post se ad trahendum eum, et camelum ante se ad ducendum eum, cum neque ille trahi se sinat, neque iste duci, manet homo inter illa jumenta medius, ita ut progredi nequeat. Ideo fecerunt inde quasi adagium de eo qui non potest ire, perinde ut asino-camelus."
9. MELIUS EST SEDERE IN ANGULO DOMATIS; QUAM CUM MULIERE LITIGIOSA IN DOMO COMMUNI.
Domatis est vox Graeca significans tectum: hoc enim significat hebr. גג gag; unde Chaldaeus vertit, in angulo tecti; Syrus, super cornu tecti. Hebraea ad verbum habent, in pinna tecti; pinna enim hebraice et angulum et pinnam significat. Tectum proprie accipe; synecdochice tamen tectum significat domum, uti et Graecum δῶμα. In Palaestina enim tecta sunt plana, non culminata, ait S. Hieronymus, quasi maeniana et solaria, in quibus proinde ambulare, coenare, imo tota aestate per noctem sub dio, ob regionis aestum ad captandam auram, dormire solent. Septuaginta vertunt ἐπαίθρου, id est subdialis, ubi non sub tecto, sed sub dio degas. Pro in domo communi hebraice est בית חבר beheth cheber, id est in domo societatis, ubi scilicet non sis solus, sed cum pluribus in societate vivas. Septuaginta vertunt, κοινῆ, id est communi, pro quo S. Hieronymus in Sophonia legit καινῆ, id est nova. Hebraea ad verbum sic habent: Bonum est habitare super angulo, vel pinna tecti, prae muliere contentionum et domo societatis. Unde vertit Tigurina: Praestat habitare in pinna tecti, quam cum muliere rixosa, quae partem aedium habet; et clare Vatablus: Satius est habitare in angulo tecti, quam cum muliere contentiosa, et in domo societatis, q. d. Praestat solum habitare, sub dio in loco sublimi, in quo a ventorum injuria non sis tutus, quam cum muliere rixosa.
Sensus ergo est, q. d. Satius est solitarium degere in tecto, ac sub dio, ventis, pluviis caeterisque aeris injuriis exponi, quam in domo communi, et domesticis frequente habitare cum mu-
mor, invocatio, fides, dilectio, et consequenter Dei favor et benedictio, manet utrinque un es et es, id est ignis et ignis, puta hic ignis Purgatorii, et illic gehennae aeternus. Hunc ignem parit ignis irarum, litium et rixarum. Annon ergo praestat habitare in angulo domatis, quam cum muliere rixosa. Gnome haec igitur significat quantum malum sit mala mulier, ideoque caute deligendam esse uxorem, nec ducendam malam, etiamsi quis cum ea habiturus sit pulchras aedes et latos fundos.
Hinc secundo, aliqui sic exponunt, q. d. Melius est habitare in angulo domus, id est in loco aliquo secreto et semoto in domo parentum, id est, melius est caelibem domi parentum secreto degere, quam uxorem ducere, quae ex indole feminea saepe clamosa est et litigiosa, ac cum ea in domo ampla et communi habitare. Alii explicant, q. d. Melius est cum servis secedere in angulum domus, quam in media domo versari inter lites uxorias. "Quam rarum," ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., "mulierem sine his vitiis inveniri, novit ille qui duxit uxorem;" unde pulchre Varius Geminius, sublimis orator: "Qui non litigat, inquit, caelebs est; melius est enim habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi. Si domus communis mariti et uxoris erigit uxorem in superbiam, et contumeliam viro facit; quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo ejus vir manserit. Incipit enim non uxor esse, sed domina, et viro, si offenderit, migrandum est." Huc facit festivum epigramma Ausonii de Grammatici cujusdam rixoso matrimonio:
Teaching "arms and the man," and skilled in "arms and the man," I married not a wife, but rather arms -- a house of war. For whole days and whole nights in succession She assails me and my household with quarrels. And as though endowed by Mars with perpetual duels, She takes up arms against me, and no rest is given. And now I shall surrender to her as she resists, so that at last, vanquished, She may scold me for this alone -- that I flee from quarrels.
Similar to this is that of Palladas, likewise about a grammarian: A wife was married to me, the grammarian -- a pestilent fury, And an unhappy fury is my omen of the art. Alas, wretch! Lo, I am now crushed by fate with a double fury -- Of grammatical art and of a woman at home.
Tertio, aliqui mulierem litigiosam accipiunt meretricem; hujus enim domus est multis amasiis communis, et meretrices maxime sunt litigiosae, ac lites et rixas inter amasios excitant, ideoque saepe pugnarum et caedium sunt causa, q. d. Melius est noctem in angulo quolibet transigere, quam in domo meretricis ampla et spatiosa. Unde Symmachus et Theodotion vertunt: Melius est sedere in angulo domatis, quam habitare cum muliere in domo etairicou, id est sodalitia aut meretricia.
Allegorice, melius est sedere in angulo domatis, id est Ecclesiae, quae est domus Dei, quam cum muliere litigiosa, id est cum synagoga Judaeorum, quae cum Deo et Christo litigat et contendit. Unde R. Salomon: "Midras Agadae ait hoc esse vaticinium, quo insinuatur divini numinis praesentiam ab Israelitis tandem ablatum iri, cum essent tanquam mulier litigiosa; domus autem communis seu societatis appellatur, quod in ea additi sint praepotenti Deo socii, velut simulacrum a Manasse in templo collocatum." Similiter mulier litigiosa, ait Jansenius, est Ecclesia malignantium et haereticorum, quae contentionum et rixarum nullum facit neque modum, neque finem, cum qua in eisdem habitare mansionibus, et in eisdem civitatibus et regionibus quam durum sit et molestum homini Catholico, temporis hujus calamitas per experientiam docet. Certe eorum consortium fugiendum juxta Pauli monitionem etiam hic docemur, ac eligendum, ut cum Propheta efficiamur passer solitarius in tecto.
Tropologice Beda per angulum domatis accipit vitam Religiosam, coelestem et contemplativam, quae praestat uxore litigiosa, id est vita activa, negotiosa, mille curis implexa, et perturbata in saeculo. Aliter: "Quid per angulum domatis, inquit, nisi vita Religiosa ab omni actione terrena remota, et a turbationibus vitae praesentis quieta? Quid per mulierem litigiosam nisi perturbati saeculi actio designatur, quae amatoribus suis incessanter tentationes movet, jurgia atque scandala seminat, immittit lites, concitat bella, dividit unitatem, pacem violat, amicitias dissipat, eosque, dum variis cupiditatibus inflammat, nec in semetipsis quiescere sinit, nec in fraterna dilectione connexos esse permittit?"
Huc facit illud Thomae a Kempis auctoris aurei libelli De Imitatione Christi: "In omnibus requiem quaesivi, et non inveni nisi in een hoecken met een boecken," id est in angulo cum libello. Ita S. Alexius maluit sedere, imo instar canis jacere, in angulo domus paternae, quam habitare cum uxore in domo ampla, et mundi pompis implicari. Idem fecit B. Joannes Calybita, cujus proinde angulus in ecclesiam conversus Romae religiose visitur. Solebat S. Ignatius fundator Societatis nostrae a curis et tumultibus secedere in solarium, ibique contemplando stellas et coelum in lacrymas diffluere, atque ad Sanctorum societatem anhelando exclamare: "Quam sordet mihi terra, cum coelum aspicio!"
Denique Codices Septuaginta hic variant inter se, et nonnihil discrepant ab Hebraeo, Syro et Vulgata; Romani enim sic habent: Melius habitare super angulum sub dio, quam in calce litis cum iniquitate, et in domo communi; Complutenses et Regii: "Melius habitare in angulo subdiali, id est sine tecto, quam in pictis domibus cum injustitia, et in domo communi." Quod mystice sic explicat Auctor Catenae Graecorum: "Subdialis angulus est secreta studiosi hominis actio a sole justitiae illustrata; domus autem picta est malitia virtutis colore velata, aut virtutum species.
Praeclare S. Basilius apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXXVI: "Quies est purgationis animi, cum neque lingua per numanas loquitur, nec oculi corporum colores, et aptas membrorum compactiones circumspiciunt, nec aures animi intentionem solvant audiendis canticis ad voluptatem modulatis, aut dictis scurrilibus et ridiculis, qua re animi attentio languescere maxime solet; mens enim cum ad res externas non dissipatur, nec in mundum per partes, in quibus siti sunt sensus, diffunditur, ad seipsam revertitur, ac per sese ad Dei notionem ascendit, atque illa pulchritudine cum circumlustratur ac illuminatur, ipsius quoque naturae obliviscitur, non alimenti cura aut vestimenti animam sollicitans; sed liberata terrenis curis omne suum studium ad comparanda bona sempiterna transfert; quo nimirum temperantiam et fortitudinem, justitiam et prudentiam et reliquas virtutes habeat et exerceat." Ibidem S. Gregorius Nazianzenus, S. Basilii collega: "Quietos, ait, nos esse oportet, ut non turbulente cum Deo colloquamur, et paululum revocemus mentem ab iis quae seducunt, et errore involvunt." Et S. Gregorius Nyssenus, S. Basilii frater: "Otiosa quies pluris aestimanda quam negotiorum illustris tractatio." Ibidem et cap. seq. B. Nilus: "Sapiens, ait, otium et quietem prosequitur ut rerum divinarum opportune compos fiat, sapiens demigrat a vita confusa et perturbata ad beatam vitam et pacificis convenientem. Perfecti animi est curae vacuitas, impii autem curis conteri." Et B. Cyrillus: "In mente tumultu et angore plena, neque rerum honestarum cogitatio, neque Dei gratia inest."
Angulus ergo domatis, sive tecti, notat primo, locum excelsum; secundo, semotum et solitarium; tertio, periculosum; quarto, angustum: accedit quinto, in pinna acumen pungens sedentem in ea; unde opponitur domui communi, scilicet multis, hoc est sociali, ut habent Hebraea, et amplae, ut vertit Pagninus. Hinc anguli etymon hoc dat Varro, quod sit locus angustissimus. Pomponius Laetus vero: "Angulus, inquit, dicitur a Graeco angkunos, sive ab eo quod est enggus, id est prope, quod aduncatur, quod res diverso coactae faciunt anguli formam." Praestat ergo has angustias, et quatuor caetera incommoda jam dicta subire, quam habitare in domo ampla, sociali et commoda, sed litigiosa per uxorem morosam et rixosam: haec enim magis pungit et cruciat. Huc facit lepos Rabbini cujusdam ex Cabala acceptus: ischa, ait, et isch conjugii sunt vocabula, atque Dei adjutoris conjugii nomen ia continent: quando autem in conjugio non adest ia, et adimitur ex isch littera iod media, et ex ischa ultima littera he, quae simul junctae ia, quod est nomen Dei, puta abbreviatum Jehova, constituunt, cum scilicet abest a conjugio Dei timor, invocatio, fides, dilectio, et consequenter...
liere contentiosa. Hujus enim litigia omnibus coeli injuriis respondent iisque praeponderant: haec enim, ait noster Salazar, dum clamat, tonat; cum probra et maledicta jacit, fulminat; cum contendit et litigat, nimbos et tempestates ciet; urit, cum querula est, et cum rigidam se et minime amantem exhibet, glaciem effundit. Demum si quae aliae sunt graviores coeli injuriae, hae certe uxoris morosae injuriis omnino cedunt. Et quidem Socrates uxori suae tonitrua dedit, quem cum post multos clamores uxor sua Xantippe aqua e fenestra emissa perfudisset: "Facile, ait, futurum putabam, ut post tonitruum pluviam sentirem;" quemadmodum ergo tonitrua, sic et reliquas coeli inclementias uxori aptare licet. Porro nominat angulum, hebraice pinnam, vel pinnaculum tecti, ut significet majus esse periculum a litigiis mulieris, quam a statione in pinna tecti, tum plani, tum magis fastigiati, sive acuminati, qualia modo sunt, et olim quoque non deerant in Judaea: qui enim stat in pinna, subit periculum ruendi in terram, seque collidendi, si in alteram partem corpus inflectat et declinet, quod facile fit; qui vero assidue audit litigia mulieris, in majori est periculo non corpus duntaxat, uti prior; sed et animam per iram, impatientiam, vindictam collidendi, ne scilicet lites litibus, probra probris, verbera verberibus, sanguinem sanguini regerat, imo uxorem litigiosam veneno gladiove perimat, ut se a tanta tamque continua molestia liberet: facilius est enim homini in angulo pinnaque fastigii rectum cautumque ne in alteram partem devergat, indeque ruat, consistere, quam inter assidua litigia mentem rectam serenamque, ne in iram et vindictam, prolabatur, conservare.
10. ANIMA IMPII DESIDERAT MALUM, NON MISEREBITUR PROXIMO SUO.
Hebraice: Misericordiam et gratiam non inveniet in oculis ejus amicus, vel proximus ejus; Chaldaeus: Et non consequetur misericordiam in oculis ejus socius ejus; Vatablus: Impio nullus alius placet, quidquid tandem egerit, non reddetur gratus quibuscumque officiis. Pro impius hebraice est rascha, id est improbus, inquietus, turbator, damnosus, malignus. Hujus ergo indoles et ingenium hic describitur, q. d. Improbus mali est cupidus, improbus sua improbitate desiderat improba; improbitas sua eum non sinit quiescere, sed instigat ad desiderandum mala, ut scilicet alios vexet, turbet, malis afficiat, perinde ac si daemonem (huic enim similis est improbitas) in ventre gereret, qui eum ad omne scelus impelleret; quare "non miserebitur proximo suo," sed eum sine causa invadit, probris afficit, verberat, male mulctat. Est miosis: "non miserebitur," id est immisericors, saevus et crudelis est in proximos, juxta illud cap. XII, 10: "Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia."
Significatur ergo improbitatis natura, quod maligna sit, malefica, saeva et crudelis, nata in aliorum perniciem, ut eam continuo desiderare et machinari videatur, nec quiescat donec eam expleat, eaque expleta, aliam ordiatur et aliam; ex adverso probitatis et sanctitatis natura est nulli malefacere, sed omnibus quoad potest benefacere, uti fecit Christus, de quo ait S. Petrus, Act. X, 38: "Qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo." Huc facit illud S. Cyrilli apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXXXVIII: "Principium et radix, et quasi fons et procreatio nostrarum perturbationum est ad malum propensus appetitus, ad ipsas invitans mentem, ac primo praestigiis illudens, postea vim adhibens et concutiens. Siquidem fumi more, vel etiam quemadmodum vapores quidam, insitarum voluptatum appetitus in nobis nascuntur; sed qui temperans est et fortis motus increpat, nec longius progredi sinit, facile infirmos adhuc perturbationis motus superat. Iners autem et negligens voluptatum principia admittit, quasi cogitationes nudas; cum permiserit in latitudinem progredi, difficillimum erit resistere; nam qui ante captus est, et jam occupatus, is consiliorum suorum non est dominus, imo magis victrici perturbationi quasi barbaro alicui subjicietur." Pro beenav, id est in oculis ejus, Septuaginta legentes beene, id est in oculis, variant: anima impii, quae desiderio fertur ad mala, non consequetur misericordiam ab ullo hominum. Haec est enim lex talionis, ut, qui immisericors est et saevus in alios, ipsos caeterosque omnes immisericordes et saevos in se experiatur; omnes enim oderunt et persequuntur immisericordem et crudelem. Ex adverso Christus Matth. V: "Beati misericordes, ait, quoniam ipsi misericordiam consequentur." Huc accedit Syrus, qui vertit: Impius non apparet in conspectu sociorum suorum. Nota: Voluntas non potest desiderare nisi bonum, ut docet D. Thomas, I-II, Quaest. VIII, art. 1; bonum enim est objectum voluntatis. Impii ergo, cum desiderant mala, in iis aliquid boni, non honesti, sed utilis vel delectabilis considerant, illudque appetunt et desiderant: malum enim in se appeti nequit.
11. MULCTATO PESTILENTE SAPIENTIOR ERIT PARVULUS: ET SI SECTETUR SAPIENTEM, SUMET SCIENTIAM.
Hebraice, castigato illusore sapiet parvulus, et intelligendo sapientem assumet scientiam. Quod primo, Syrus sic vertit, ad punitionem irrisoris stolidus sapiens fiet; sapientiam autem in consilio seu meditatione accipit scientiam, q. d. Stolidus emendatur et sapit per castigationem impiorum et irrisorum; at vero sapiens consulendo et meditando fit sapientior, cautior et doctior. Accedit R. Salomon: "Castigationes, inquit, et verbera illusoribus inflicta, fatuis sapientiorem mentem injiciunt ut resipiscant," ut caveant scelera, si non amore justitiae, certe timore poenae.
Secundo, Septuaginta vertunt, intemperate mulctato simpliciori prudentior redditur astutior; quin sapiens quoque, si judicio valet, cautionis notitiam hinc capiet. Sensus est, ait Auctor Catenae Graecorum, q. d. "Dum mali improbique homines propter scelera sua puniuntur, pueri et indocti redduntur cautiores et prudentiores. Ad hunc quoque modum justus in sanguine peccatoris lavat manus suas, poenaque illius animadversa actiones suas expiat. Ita etiam meretrices in sanguine Achab et Jezabel sese lavisse scribuntur. Sapiens, ait, hinc admonitus, et quodam modo redargutus, dabit operam ne ipse etiam in eadem incommoda incidat."
Tertio, R. Levi et Vatablus vertunt, dum mulctant judices derisorem, sapiens redditur simplex; et cum omnia prospera cedunt sapienti, accipit scientiam; hebraeum enim haskel, id est intelligere, vel prudenter agere, subinde per metalepsin significat prosperari: prudentiae enim comes et fructus solet esse felicitas, et prosper rei successus. Sensus est, q. d. Simplex dum videt puniri derisores, id est impios, qui omnia rident, discit sapere, ut eorum scelera devitet, ne in similem eorum poenam incidat; dum vero videt sapienti, id est prudenti et justo, omnia prospere cedere, fit sciens et prudens, ut sapientis sapientiam et opera sancta imitetur, itaque ejus prosperitatem sibi pariter accersat.
Quarto, Noster optime vertit, mulctato pestilente sapientior erit parvulus; et si sectetur sapientem, sumet scientiam; practicam scilicet, puta Ethicam humanam et divinam, quae docet scienter et prudenter vitam instituere, ut per eam ad veram felicitatem perveniamus; haec enim est vera scientia sanctorum, in qua proinde scientiam actiones sequuntur, ut corpus umbra, ait Clemens Alexandrinus; cum ex adverso "neque in piscibus vox, neque in indoctis virtus quaerenda sit," ait Plutarchus in Moral. Omnia enim haec spectant ad parvulum, hebraice pethi, id est simplicem, imperitum, persuasibilem, flexilem, docilem, qui facile se doceri, flecti et persuaderi sinit. "Simplicem enim format morum simplicitas," ait S. Basilius. Hunc ergo docendi duos modos assignat. Primus est per castigationem improbi; secundus est per auditionem, et sequelam sapientis, q. d. Parvulus, id est simplex et facilis, adeo docilis est, ut non egeat castigari in se, sed sufficiat ei, quod videat castigari alios qui improbi sunt; inde enim discit cavere improbitatem, ob quam videt eos puniri. Adit ergo sapientem, eumque audiens plenam discit recte agendi vivendique scientiam. Nam ut divine ait S. Gregorius Nazianzenus apud Antonium in Melissa, part. I, cap. L: "Nihil inexpugnabilius philosophia, nihil tranquillius. Omnia prius cedent, quam philosophus. Duo sunt invicta, Deus et Angelus; et tertium philosophia; est enim philosophus non materialis in materia, in corpore incircumscriptus, in terra coelestis, in affectibus imperturbatus, ubique inferior caeteris, praeterquam animi magnitudine, et cedendo vincens illos qui se vincere putant. Unam ego sapientiam novi, timere Deum. Etenim sapientiae initium timor Domini." Et alibi: "Audi summam sermonis: Deum time, et praecepta ejus observa." Prior hujus versus pars iteratur cap. XIX, 25, ubi eam explicui; posterior patet ex dictis cap. I, 4: quare hic tota non addam.
Exemplum est in Pharaone, cujus flagellis sapuere Hebraei aliaeque gentes, Rom. IX, 17. Unde S. Augustinus: "Plagae Aegyptiorum, ait, est eruditio filiorum Israel;" nam, ut vulgo dicitur: Caeditur canis, ut paveat leo.
12. EXCOGITAT JUSTUS DE DOMO IMPII, UT DETRAHAT IMPIOS A MALO.
Hebraea ad verbum sic habent: intelligens justus ad domum impii, deflectens impios ad malum; quod varii varie vertunt et explicant. Pro deflectens hebraice est mesalleph, id est detorquens, detrahens, deflectens, pervertens, subvertens. Pro excogitat hebraice maskil, id est intelligens, intelligenter scrutans, investigans, excogitans.
Primo, R. Salomon per justum accipit Deum, qui justissimus est bonorum malorumque judex et vindex, q. d. Deus excogitat modos quibus aboleat domum impii, ut eam detrahat in ruinam et exitium, uti fecit Amalecitis. Aben-Ezra prius hemistichium refert ad virum justum, posterius vero ad Deum, q. d. Justus excogitat, hebraice maskil, id est intelligit quam male se gerat domus impii, ideoque quam parum ab exitio absit; unde prudentiam comparat, et sapientior redditur a domo impii, ut ejus impietatem et annexum exitium caveat; quia pervertit impios ad malum, supple Deus, q. d. Exitium imminet domui impii, quia Deus eam diris devovebit et exterminabit. Accedit Pagninus, qui vertit: considerat justus finem domus impii, et videt quod Dominus pervertit impios ad malum ipsorum; et Vatablus: sapiens redditur justus propter domum impii; pervertit (supple Deus) impios in malum. Sapiens, ait, fit justus propter domum ac familiam impii, quam videt perire, quia Dominus pervertit impios, ut male pereant.
Secundo, R. Levi, q. d. Justus domui impii prosperam fortunam parat, cum nimirum in ejus domo moratur; tunc enim Deus in justi gratiam iniquum benedictione cumulat, uti benedixit Laban propter Jacob.
Tertio, Chaldaeus vertit: contemplatur justus domum impii, et transfert impios ad malum; Symmachus: et subvertit impios ad malum, q. d. Justus princeps vel judex impios persequendo exterminat, et scelestos capite mulctat, ut Rempublicam eorum sceleribus et impietate liberet. Ita se fecisse testatur David Psalm. C: "Declinantem a me malignum non cognoscebam, detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem."
Quarto, Tigurina vertit: erudiat licet justus impiam domum, impii tamen ad scelus deflectant, q. d. Impii magis propensi sunt ad malum, quam pii potentes sunt ad erudiendum et convertendum, quia praevalet eorum impietas et malitia pietati et zelo piorum.
Quinto, Septuaginta domum impii accipiunt internam, puta cor et conscientiam; unde vertunt: contemplatur justus corda impiorum, et vilipendit impios in malum; et Syrus: intelligit justus corde iniquorum, detrudit scelestos in malum, q. d. Justus considerat quam impii in cordibus angantur scrupulis, curis crucientur, timoribus et periculis affligantur; quare vilipendio externam eorum pompam, opes et felicitatem tanquam "ad malum" deputat, id est non inter bona, sed inter mala enumerat et recenset. Auctor vero Catenae Graecorum sic Septuaginta vertit et explicat: "Justus impiorum corda intelligit, neque insultat illis, dum versantur in malis. Sensus est: Justus impiorum facta non incusat, nec insectatur, nec aspernatur, ut impius justorum opera solet. Nam et falsas saepe accusationes contra justum intendit, et malis illum tametsi insontem involvere contendit, quorum omnium nihil facit justus; imo vero a malis illos abducere satagit."
Sexto, optime Noster lara, id est malum, accipiens (hoc enim Hebraeis usitatum est) pro mera, id est a malo, vertit: excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo, q. d. Tanta est charitas, tantus zelus justi, ut non tantum curet res suas domusque suae, sed et alienas, etiam impiorum; quare omni solertia et studio excogitat modos et rationes convertendi domum, id est familiam impii, ut impios in ea degentes, puta herum, heram, filios, filias, servos, ancillas detrahat a malo, puta a mala vita et sceleribus, quibus eos implicitos videt.
Facit id justus primo, ex amore impiorum, quia eorum boni et salutis est studiosus; secundo, ex amore viciniae, civitatis et Reipublicae, quia scilicet domus impii sua scelera, eorumque vindictam humanam et divinam velut pestem afflat vicinis, ac toti civitati et Reipublicae: quare, ut ab ea malum avertat, radicem vitiatam, puta domum impii, sanare conatur; tertio, ex amore Dei quem adeo videt offendi in domo impii: Dei enim offensa maxime tangit et cruciat cor justi; unde, ut eam avertat, excogitat omnia media illam tollendi; quare excogitat omnes modos convertendi ad frugem domum et familiam impii.
Hoc est quod ait S. Jacobus cap. V, 20: "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum." Vide ibi dicta.
Ita Christi ingeniosa et immensa charitas excogitavit modos Angelis et hominibus inopinabiles, quibus impios a peccatis abstraheret, nimirum Verbum caro factum est, ac semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, ut homines verbo et exemplo doceret peccata cavere, et caste sancteque vivere: qua de causa usque ad mortem obiit vicos et castella, praedicans regnum Dei, sanans infirmos, energumenos a Satana liberans, mortuos suscitans. Denique, hac de causa opprobria, tormenta atrocissima, ac tandem acerbissimam mortem crucis subiit, ut homo videns se tam caro stetisse Christo, adeoque dilectum a Christo, amorem amori rependeret, ac mundo carnique abrenuntians, soli Deo et justitiae viveret. Nullum enim decorum dignumque amoris est pretium, nisi reciprocus amor. Hunc disce in cruce, quam atrocissimam pro inimicis suis ultro Christus subiit usque ad mortem. Academia enim amoris est Calvaria. Nec hic stetit incensus et immensus Christi amor, sed et modum excogitavit admirabilem, quo post abitum in coelum visibiliter absens, invisibiliter fidelibus esset praesens quotidie in Eucharistia, per eamque totum se totamque deitatem et humanitatem cum universis suis dotibus nobis communicaret, ut in ea seipsum singulis, et singulos omnibus omnesque singulis, in seipso realiter uniret, et substantialiter incorporaret. Quid mirabilius, quid ingeniosius, quid amabilius, quid divinius ab amore nostro excogitari potuit? Quocirca nihil Christum in hac vita mortalem ita afflixit, ac etiamnum jam immortalem in coelo ita male habet, quam dum videt homines ingratos amorem hunc suum non aestimare et parvipendere. Unde ipse apparens S. Brigittae quasi recenter crucifixus, cum illa rogaret: "Quis te, o Domine, ita crucifixit?" respondit: "Hi qui charitatem meam contemnunt." Ita habet Vita S. Brigittae. Hinc et B. Jacoponus assidue lacrymabatur: causam rogatus, dixit: "Eo quod amor non ametur." Idem deflebat S. Franciscus aliique Sancti, et etiamnum deflent.
Christum secuti sunt Apostoli et viri Apostolici. Unde S. Paulus mille modos excogitavit convertendi animas, ut patet ex idea vitae ejus, quam praefixi Actibus Apost. Quocirca ipse Corinthios ita exstimulat epist. II, cap. V, 20: "Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo."
Ita, ut alios innumeros omittam, S. Ignatius fundator Societatis nostrae miros excogitabat modos retrahendi homines a vitiis, ut, cum se in gelidam aquam demersit, quo lascivum juvenem ab obscenis amoribus retraheret, eosque quasi injecta frigida restingueret. Hinc obibat urbes et provincias in summa egestate catechizans, admonens, docens, concionans, hoc fine et fructu, ut ex orbe auferretur peccatum. Hac de causa Exercitia spiritualia, quae multis saluti fuere, conscripsit, scholas omnium liberalium artium ubique terrarum, ad juventutem a teneris bonis moribus ac litteris imbuendam fundavit, missiones ad Indos luce Evangelii collustrandos instituit; collegia, domos professorum, residentias ubivis gentium, ad eas in Christiana vita confirmandas stabilivit. Denique totus fuit in excogitandis modis et rationibus, quibus populos omnes, omnem aetatem, conditionem et sexum ad salutem perduceret.
Assecla ejus fuit S. Franciscus Xaverius, qui magnis itineribus, laboribus, periculis, innumera Indorum millia ad fidem et sanctitatem convertit, ac mira ad eorum salutem excogitavit, uti videre est in ejus Vita. Ubi inter cetera duo videre est efficacissima ad peccatores convertendos arma, nimirum vitae sanctitatem et charitatem; utraque enim ipse pollens, barbaros et peccatores maximos ad Christum traduxit; unde solebat ultro eos adire, imo cum eis coenare et prandere, ac mira comitate et gratia nunc unam, nunc alteram pellicem eis detrahere, donec tandem omnes avelleret; sanctitati enim ejus et charitati, quam in singulos profundebat, nemo resistere poterat.
Apposite Christus Petrum constituturus suum Vicarium, et Ecclesiae totius Pastorem, prius ejus amorem praetentavit, dicens: "Petre, amas me plus his?" illoque respondente: "Domine, tu scis quia amo te;" iterum et tertio idem ab eo interrogans et audiens, subjunxit: "Pasce oves meas," ut significaret summo amore praeditum esse debere eum qui earum pastor et sanctificator esse velit.
13. QUI OBTURAT AUREM SUAM AD CLAMOREM PAUPERIS, ET IPSE CLAMABIT, ET NON EXAUDIETUR.
Hebraice: et non respondebitur ei; Septuaginta: qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiet. Obturare aurem suam, inquit Jansenius, metaphorice positum est pro nolle audire, et se gerere quasi non audiat alicujus clamorem, imo declarare sibi alterius clamorem esse molestum. Et bene non dicit: Ad precem, sed "ad clamorem," ut quorumdam inclementiam designet, qui non solum precibus egenorum non excitantur, sed nec clamoribus superantur ad audiendum. Proinde juste talibus duplex malum eventurum subjungitur: primum, quia etiam talis clamabit, quo significatur ipsum in gravem aliquam calamitatem casurum, quae ipsum clamare prae angustia compellet; secundum, quia etiam cum clamabit, et summis precibus contendet impetrare liberationem et subsidium, non exaudietur, juxta illud Psalmi: "Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos."
Ratio hujus sententiae est lex talionis, sancita a Deo et a Christo, Luc. VI: "Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis," tum ab hominibus, tum potius a Deo, qui sicut in misericordes misericors, sic in duros durus est, praesertim quia ipse est pauperum pater, ac beneficentiam, vel duritiem erga eos sibi arrogat; unde eos contra divites avaros ad se clamantes exaudit. Rursum durus, qui Deum in paupere, et ex paupere ad se clamantem non audit, is sane dignus est, ut vicissim clamans ad Deum ab eo non audiatur. Unde Chaldaeus vertit: vocabit quoque Deum, et non exaudietur; et S. Cyprianus, De Opere et Eleemosyna: "Et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat;" et Syrus: "Deum invocabit, et non respondebit." Exemplum est in divite Epulone, qui clamantem Lazarum non audiens, in gehenna pro refrigerio clamans ad Abraham, ab eo non est exauditus. Juste guttam aquae petiit nec impetravit, qui micam panis Lazaro negavit. Desiderat guttam, qui negaverat micam. "O dives, qua fronte petis guttam, qui noluisti porrigere micam?" ait S. Augustinus, serm. 237 De Temp. Unde idem S. Augustinus, hom. 23 De verbis Domini secundum Lucam, agens de divite et Lazaro: "Pensantur, ait, pro divitiis poenae, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma, refectio pro nuditate, ut salva sit aequitas staterae; et non mentitur modus illius mensurae: In qua, ait, mensi fueritis mensura, ita metietur vobis. Ideo negatur in poenis misericordia diviti, quia ipse, dum viveret, noluit misereri; ideo rogans dives non exauditur in tormentis, quia rogantem pauperem non exaudivit in terris. Dives et pauper duo sibi sunt contraria; sed iterum duo sibi sunt necessaria. Nullus indigeret, si invicem se supportarent, et nemo laboraret, si se ambo juvarent. Dives propter pauperem factus est, et pauper propter divitem. Pauperis est orare, et divitis erogare: Dei est pro parvis magna pensare, de misericordia ejus parva, magna nascitur copia. Fecundus est ager pauperum, cito reddit dominantibus fructum. Via coeli est pauper, per quam venitur ad Patrem. Incipe ergo erogare, si non vis errare: patrimonii tui, quo es ligatus, compedem in hac vita resolve, ut libere ad coelum possis accedere."
Denique huic gnomae similis est illa Philonis apud Maximinum, serm. 7: "Talem te servis et miseris praesta, qualem Deum in te esse velles; ut enim audivimus, sic a Deo audiemur; atque ut intuemur alios, sic Deus nos intuebitur; offeramus ergo misericordiae misericordiam, ut simili simile consequamur." Et illa Sixti Pythagoraei, sententia 206: "Orationem Deus non exaudit hominis, qui egenum non exaudit." Exstant tomo V Bibliothecae SS. Patrum hujus Sixti sententiae sapientes, et pene Christianae.
And that of St. Gregory Nazianzen in his Poem: A poor man approached and departed having obtained nothing. I fear, O Christ, lest I too fall from Your hand: For what one has not given, let him not hope to receive either.
Haec sciens Tobias ita moriturus mandat filio suo cap. IV, 7: "Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet ut nec avertatur a te facies Domini."
14. MUNUS ABSCONDITUM EXSTINGUIT IRAS, ET DONUM IN SINU INDIGNATIONEM MAXIMAM.
Tigurina: Munus clandestinum restinguit iram. Aliqui per donum in sinu accipiunt donum in sinu non pauperis datum, sed in sinu avari reconditum, ut sit antithesis inter liberalem et avarum. Unde Septuaginta vertunt: munus occultum avertit iras; muneribus autem qui parcit, furorem suscitat fortem; et Syrus de more secutus Septuaginta: et qui praebere negat, excitat furorem, q. d. Liberalis, qui occulte dat irato principi vel potenti munera, per illa avertit et placat ejus iras; e contra avarus, qui parcit muneribus, excitat iram Dei et hominum: quia per avaritiam multos offendit, ac ut opes corroget, saepe jura violat, itaque Dei hominumque in se iras suscitat, quas magis adauget, dum avare et injuste partis parcit, nec ea in pauperes, uti charitas exigit, erogat, ut offensas sopiat vel mitiget. Verum alii passim censent hic nullam esse antithesin, sed eodem, puta ad liberalem munera dantem utrumque hemistichium pertinere. Idem est ergo "munus absconditum," quod "donum in sinu," scilicet alterius, clam reconditum et immissum.
Sensus ergo est, q. d. Munus absconditum, id est, secreto et clam datum judici vel principi, sedat ejus iras; donum vero insigne (hoc enim significat sochad) eidem quasi nescienti vel dissimulanti occulte in sinum suggestum, exstinguit ejus indignationem quantumvis magnam. Vis est in: absconditum et in sinu. Judices enim et principes nolunt publice et palam sibi dari munera, ne videantur ea expetere, vel iis corrumpi ad iniquas sententias proferendum, itaque viles et infames habeantur; quare eis abscondite, et in sinu quasi ignorantibus, vel repugnantibus, oportet immittere dona quae animas eorum emolliunt, alliciunt et elucrantur, ut iram et odium in amorem et benevolentiam convertant, ut dixi cap. XVIII, vers. 16. Rursum principum aulicis et ministris secreto danda sunt munera, ne principes id resciant iisque offendantur: secreto ergo accipientes munera mediatores erunt apud principem, et dantem ei conciliabunt. Ita R. Levi, Aben-Ezra et alii passim.
Significat ergo, ait Baynus et Jansenius, Salomon, hac gnome, quantum valeat liberalitas si prudenter exhibeatur, quod per munera occulte data sedantur saepe irae etiam maximae, et quae multis verbis et personarum auctoritate exstingui non possunt. Item significat quorumdam avaritiam qua plerumque ob munera secreto data se sinunt corrumpi, ut, quam deberent vindictam inferre, non inferant. Juxta mysticam intelligentiam commendatur hac sententia virtus eleemosynae, quae, si fiat juxta praescriptum Evangelii, nempe "Nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua," hoc est, si fiat in occulto, non ad ostentationem, non ad vanam gloriam, sed coram Deo qui videt in abscondito, iram exstinguet judicis, sedabitque et mutabit sententiam illam plenam irae et furoris in illam elementissimam: "Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi."
Et omnino verisimile est hunc sensum proprie esse intentum, idque sub similitudine simplicis intelligentiae, ut ex his quae inter homines fiunt, intelligamus quid liberalitas valeat apud Deum, sicque commendetur misericordia in pauperes, sicut et superiori versu, ut et R. Salomon. Unde nonnulli priorem hemistichii partem referunt ad Deum, posteriorem ad judicem, ut prior confirmetur per posteriorem, q. d. Donum secreto datum pauperi sedabit iram Dei, sicut munus secreto injectum in sinum judicis, ejus furorem et severitatem legum, quantumvis magnam et vehementem exstinguere solet.
An example is Abigail, who with her gifts extinguished the wrath of David, who was hastening to the destruction of Nabal, 1 Samuel 25:18. Truly the Poet compares a gift to the torpedo fish, which, touching the hand of the fisherman, numbs it: Do not your hands grow numb when you secretly accept gifts? Do you not feel it? Surely mind and spirit are stupefied. Indeed, "gifts placate the gods, let alone men themselves. There is nothing that the support of a gift cannot accomplish." Fittingly Pliny, in his Panegyric to Trajan, chapter 42, calls gifts "hooks baited with food, snares covered with prey." St. Jerome narrates in the Life of St. Hilarion that Hilarion rejected ten pounds of gold offered to him by a demoniac he had healed, and offering him barley bread, said: "Those who are nourished with such food consider gold as mud." But how few are such men!
Porro noster Pineda in Eccle. cap. VII, 40, a donum in sinu componit, opponit et praeponit indignationi in sinu, quae maxima est: ira enim quae in sinu animae reconditur, tegitur et quasi radicatur, intima est, profundissima, diuturna et gravissima. Unde de ea ait Eccle. cap. VII, 10: "Ira in sinu stulti requiescit." Et Aristoteles, IV Ethic. cap. V, docet "iracundos, quamvis cito irascantur, et quibus non oportet, et magis quam oportet, et manifestos esse ob celeritatem; at illud optimum habere, quod cito etiam desistunt: amaros autem illos esse, qui cum difficultate placantur, et longo tempore sunt sub ira; detinent enim illam, et nisi ponant ultro irae modum, longo tempore opus est ut ira in se coquatur: etenim quia manifesti non sunt, nemo illis persuadet."
Igitur amari iram habent in sinu reconditam: quare ut haec eis evellatur per beneficentiam, oportet etiam donum, quod eam evellat, in sinum mitti, ut in absconditum indignationis penetrale penetret pariter ejus antidotum praesentaneum, quod ejus acrimoniam vel retundat, vel pervincat, sicut scamonium in intimas corporis venas pervadit, indeque noxios humores evocat, itaque hominem sanitati restituit.
Quocirca donum in sinu rursum significat donum sinuale, hoc est animo suave et gratum, quod ipsa sinu amoris sui cupide complectatur: nisi enim tale sit, non excludet ex sinu iram et odium; quare ut illam excludas, quaere et offer irato donum quod scis illi fore sinuale, id est apprime exoptatum et gratum, ut ex eo iram exprimat et expungat.
Igitur sicut venatores viverras in terrae sinus et antra immittunt, ut inde lepores expellant, itaque prodeuntes in lucem capiant: sic pariter donum in sinum irati ingerendum est, ut ex eo malevolentiam extorqueat.
15. GAUDIUM JUSTO EST FACERE JUDICIUM, ET PAVOR OPERANTIBUS INIQUITATEM.
Pro pavor hebraice est mechitta, id est consternatio, contritio; Syrus, confractio. Haec recte per antithesin opponitur gaudio justi, quia ipsa comes individua est moeroris et tristitiae: ubi enim est maeror, ibi est pavor et consternatio; ubi vero est gaudium, ibi pariter est confidentia, securitas, animositas. Judicium, id est justitiam; jam quia justitia tripliciter sumitur, hinc triplex hic oritur sensus.
Primo, justitia hic proprie et stricte accipi potest, quae scilicet jus suum cuique reddit, ac praesertim, quae probo merita praemia, improbo merita supplicia attribuit, sive id fiat a Deo, sive ab homine judice. De Deo accepit R. Salomon, q. d. Magnam capit Deus voluptatem judicio in justos exercendo, ut vitam bonis omnibus cumulatam saeculi venturi meritis circumfluentes obtineant. Gaudio item justus, id est Deus, perfunditur, cum flagella aerumnasque in justos immittit, ut futuro aevo puri reddantur. "Pavor operantibus iniquitatem," q. d. Cum illi animum non adjungant, ut ad meliorem frugem redeant, nec fructum ullum ex hisce calamitatibus percipiant, nec aerumnis vexati proficiant, hinc consternantur. De homine judice accepit R. Levi: Cum justitia, inquit, apud mortales exercetur, id justo gaudium afferet: tunc enim confidet regni rebus haud se involuturum iri, cum a nefarie agendo sedulo abstineat. Hoc idem agentibus inique est ipsa calamitas et consternatio: vehementer enim formidant, ne criminum suorum poenas luant. Hinc latrones, ait Lyranus, communiter timidi et pavidi sunt: nam, ut docet S. Paulus, Rom. XIII, ministri justitiae in bonum sunt bonis, in malum, puta in pavorem et vindictam, malis.
Huc accedit noster Salazar: "Gaudium est justo facere judicium," q. d. ait: Justus, cum videt Superiorem ac Principem juste agere, ac subditos suos in officio continere, gaudet utique ac gestit: quod ex adverso metum et pavorem maximum improbis incutere solet. Ille gaudet, quia immunis est a delicto; hi pavent ac metuunt, quia eisdem sceleribus obstricti, cum quae aliis juste infligitur poena, sibi quoque a justo et severo judice imponendam timent.
Nota hebraeum mechitta, id est angustia, vel dolor parturientis, his qui operantur iniquitatem. Origenes enim, hom. 2 in Josue, legem cum obstetrice acute composuit: quia nimirum reluctantes subditorum voluntates ad vitam et mores secundum rationem, ut ita dicam, pariendos obstetricis in morem juvat. Cogita ergo in omni homine etiam improbo voluntatem rectis consiliis et cogitationibus bonos mores suadentibus gravidam, ad bonam honestamque vitam pariendam nunquam non stimulari. Ergo dum adest Superior ac Princeps aliquis juste agens, et severitate sua subditos urgens, illico improbos omnes dolor quidam et angustia parturienti similis invadit, illos nimirum ad bonos mores etiam cum dolore et molestia pariendos, praeceptis ac legibus obstetricantibus Superioris severitas cogit. Haec expositio commoda est et apposita, eamque sequitur Auctor Catenae Graecorum.
Secundo, aliqui per justitiam acceperunt eleemosynam, quae non raro in Scriptura vocatur justitia ob causas ante recensitas, q. d. Justus beneficus cum gaudio facit eleemosynam, tum quia jucundum est benefacere, tum quia scit et experitur opes suas per eleemosynas non decrescere, sed accrescere, tum denique quia scit eleemosynariis promissum a Christo regnum coeleste, Matth. XXV. At vero avarus inique negans eleemosynam, et iniquitates suas eleemosynis non redimens, maeret et pavet, tum quia avaritia in se sordida est, contracta et maesta; tum quia sentit per eam opes suas imminui et exhauriri, seque depauperari; tum quia pavet gehennam avaris et illiberalibus a Christo comminatam, Matth. XXV. Ita Baynus.
Tertio, alii justitiam ample et generatim capiunt pro qualibet virtute, sive pro eo quod justum est, aequum et honestum, q. d. Justus facit opera virtutum cum gaudio, et impii operantur iniquitatem cum maerore, pavore et angore, tum quia virtus in se jucunda est, laeta et delectabilis, vitium vero foedum, triste et abominabile; tum quia Deus virtuti ampla praemia praesertim in coelo, vitiis vero ampla supplicia in gehenna proposuit; tum denique quia Deus consolationes coelestes animabus bene operantium, praesertim ubi opus est arduum; desolationes vero, angores et pavores mentibus male operantium, in justum vel praemium, vel supplicium immittit. Hinc S. Agatha, S. Caecilia, S. Agnes, S. Laurentius, etc., ad tormenta et martyria ibant laetabundi, quasi ad epulas et delicias. Ita Beda: "Gaudet justus, ait, cum bonis desudat operibus, quia sperat se propter haec bonis remunerandum esse perennibus; at vero reprobi, dum mala, quae Dominum prohibuisse norunt, faciunt, quamvis luxuriae suae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno carere nequeunt, quia se mala perpetua passuros, pro his quae temporaliter male fecerint, non ambigunt."
Rursum magis connexe et profunde cum Jansenio utrumque eodem referas, ut unum et idem significetur, et justo esse gaudium, et operantibus iniquitatem esse pavorem, nempe facere judicium; facere enim judicium justis est gaudium, malis autem pavor vel contritio (nam et sic Hebraea verti possunt), quia et justi gaudent, cum quod aequum est ac bonum eis aggrediendum est, et mali cum tale quid eis incumbit, cum metu animoque languido illud aggrediuntur, atque a bene operando sibi metuunt, tanquam re ipsis difficili et insolita.
Similis est haec gnome illi cap. X, 29: "Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum." Huic pertinet versio Septuaginta: "Gaudium justorum est facere judicium: sanctus autem apud homines impuros, et facinoribus obstrictos, immundus habetur," tum quia impuri justos impuros suique similes judicant; tum quia, sicut justi vituperant actiones injustorum gaudentque cum vident eos puniri, sic ex aequo injusti justorum actiones et virtutes vituperant, et velut impuras et vitiosas accusant. Ita Auctor Catenae Graecorum.
Moraliter, hic disce solam justitiam, id est opera virtutis, parere gaudium: primo, quia justus ex habitu justitiae operatur. Delectabile autem cuique est secundum habitum operari, ait Lyranus; secundo, quia opera virtutis pariunt bonam conscientiam, quae mire animum tranquillat et exhilarat; sunt enim opera et fructus Spiritus Sancti, qui est fons omnis gaudii, juxta illud Galat. V, 22: "Fructus Spiritus, ait, est charitas, gaudium, pax," etc. Audi B. Caesarem Arelatensem, hom. 12: "Verum gaudium non possidetur, nisi pax et justitia teneatur; prima est enim, et quasi radix justitia, secunda pax, tertia gaudium: de justitia nascitur pax, de pace gaudium generatur. Justitia et pax quasi bona opera esse videntur; gaudium vero fructus esse bonorum operum intelligitur." Et S. Bernardus in lib. De Consideratione: "Quid ditius, quid in corde dulcius, quid in terra quietius est et securius bona conscientia? damna rerum non metuit, non verborum contumelias, nec corporis cruciatus, quae et ipsa morte magis erigitur quam deprimitur."
Consentiunt nostris scriptores Ethnici. Cicero, ad Torquatum epist. famil.: "Conscientia recte voluntatis maxima consolatio est rerum incommodarum." Et Seneca, ad Lucilium: "Nolo unquam deesse laetitiam, volo illam tibi domi nasci. Nascitur, si modo intra teipsum sit. Caeterae hilaritates non implent pectus, sed frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu judicas illum gaudere, qui ridet. Mihi crede, res severa est verum gaudium." Et paulo post: "Veri boni aviditas tuta est; quid sit istud interrogas, aut unde subeat? dicam: Ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam."
Secundo, quia opera bona Deum sibi conciliant, in eoque velut sui fine et centro conquiescunt, atque ab eo gaudium omne praesens et aeternum exspectant. Hoc est quod ait Eccli. cap. I, 41: "Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum." Et Malachias, cap. IV, 2: "Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento." Unde Chrysostomus, hom. 18 ad Populum: "Non multis opus est sermonibus; sed si solum dictum Apostoli cogitemus, vitam inveniemus; nec enim simpliciter dixit: Gaudete semper; sed addidit continuae voluptatis causam, cum dixit: Gaudete in Domino semper. In Domino semper gaudens, ex accidente nullo voluptate hac excidere potest. Alia nempe cuncta, in quibus gaudemus, mutabilia sunt et transitu facilia; Deum vere sicut oportet timens, et in ipso confidens, voluptatis radicem lucratus est, et omnem habet laetitiae fontem."
Denique S. Bernardus, epist. 114 ad Sanctimonial. quamdam: "Magnum est mihi gaudium quod te ad verum et perfectum gaudium velle tendere comperi; quod non est de terra, sed de coelo, id est non de hac convalle plorationis, sed de illa quam fluminis impetus laetificat, civitate Dei. Et revera illud verum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod, cum possederis, nemo tollet a te; cui comparata omnis aliunde jucunditas moeror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum foedum, omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum."
16. VIR, QUI ERRAVERIT A VIA DOCTRINAE, IN COETU GIGANTUM COMMORABITUR.
Hic ecce est pavor et contritio destinata operantibus iniquitatem, uti dixit vers. praeced. Pro gigantum hebraice est rephaim, quod Noster alibi vertit, mortuos; alibi, daemones: quia enim gigantes cum Deo pugnantes ab eo morte puniti, et in tartara ad daemones, quorum superbiam et scelera imitati fuere, deturbati sunt, hinc per rephaim, id est gigantes, significantur mortui et daemones, puta status damnatorum in gehenna. Vide dicta Gen. VI. Hebraice dicuntur rephaim a percellendo, quod sua monstruosa proceritate, deformitate, robore et saevitia homines percellerent, metu dissolverent, et quasi exanimarent: rippa enim est dissolvere. Graece dicuntur gigantes quasi gegeneis, id est terra geniti, terrae filii, ut vertit Chaldaeus et Syrus: gegeneis enim dicitur a gignomai, id est nascor, et gaia seu ge quod lingua dorica ga facit, et terram significat. Vide dicta cap. IX, 18. Unde Philo, lib. De Gigantibus: "Legislator, ait, te docere vult alios esse terrae, alios coeli, alios Dei homines. Terrae, eos qui venantur voluptates corporis, et harum usumfructum, quaerendo undecumque singularum materiam; coeli, eos qui tenent artes ac scientias: quod enim nostri coeleste est, mens est; Dei vero homines, sacerdotes et Prophetae sunt."
Pro via doctrinae hebraice est via intelligentiae, id est via prudentiae, qua scilicet prudenter itur ad virtutem, ad salutem et felicitatem, quae est via justitiae, ut vertunt Septuaginta. Haec via est ipsa lex Dei; qui enim in ea conversando ambulat, rectam salutis viam incedit. Hinc Chaldaeus vertit: filius hominis, qui errat a via intellectus, cum filiis terrae commorabitur; Syrus: cum filiis terrae requiescet; Symmachus: in coetu theomachon, id est eorum qui cum Deo pugnant, puta gigantum; Septuaginta: vir errans a via justitiae in synagoga gigantum requiescet; Aben-Ezra: in coetu mortuorum quiescet, ne amplius aberrabit; R. Levi: cum ad adultam aetatem venerit, cito et repentino casu morietur, et ad coetum mortuorum transibit; R. Salomon: in coetu gehennae erit.
Jam haec sententia ample accipi potest, ut conveniat cuivis peccatori, q. d. Peccator qui relicta via recta virtutis et prudentiae, quae ducit ad felicitatem, capessit viam aviam voluptatis, carnis et mundi, quam olim capessivere gigantes, et ante eos daemones duce Lucifero; hic utique ad eorum, quorum viam secutus est, metam et terminum, puta ad gehennam deducetur, ac eorum coetui copulabitur. Itaque significatur, ait Jansenius, eos qui, via quae ducit ad vitam deserta, hic maluerunt sequi impulsus ac consilia daemonum, qui velut superbi gigantes se Deo opposuerunt, ac aequare voluerunt, socios futuros damnationis eorum, cum eis dicetur: "Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus." Aut eos qui hic Deo obedire noluerunt, partem habituros cum gigantibus illis, ob quorum scelera mundus in initio periit diluvio. Consistit autem versus hujus elegantia in oppositione erroris et quietis, nempe quia qui erravit a recta via, post longos errores tandem quiescet, sed infeliciter, et, ut meruit, in coetu mortuorum atque gigantum. Ita S. Gregorius, lib. XVII Moral. XII, ad illa Job. XXVI: "Ecce gigantes gemunt sub aquis," per gigantes accepit peccatores, qui de peccato superbiunt: "Illi enim non vivunt, ait, quia peccando vitam justitiae perdiderunt. Isti etiam post mortem resurgere nequeunt, quia post culpam suam inflati per superbiam, ad poenitentiae remedia non recurrunt. Hinc rursum scriptum est: Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur; quia quisquis iter rectitudinis deserit, quorum se numero nisi superborum spirituum jungit?"
Rursum, proprie et praecise hanc gnomen tribuas haereticis, falsis doctoribus, similibusque erronibus; hi enim proprie errant a via doctrinae, puta a vera fide, ac proinde ad coetum gigantum detrudentur. Apposite haeretici comparantur gigantibus: primo, quia eorum superbiam et fastum imitantur, quo aeque ut gigantes cum Deo ejusque Ecclesia superbissimum ineunt bellum, ut Deum fidei auctorem falsitatis insimulare, eumque quasi ad duellum perfidiae provocare audeant. Haeretici ergo aeque ac gigantes sunt theomachoi, ut vertit Symmachus, ideoque si in haeresi perdurent, tandem in atheismum ruunt, ac velut athei Deum et omne numen pernegant, uti quotidiana docet experientia.
Secundo, sicut Deus ob gigantes induxit diluvium, eoque vasta illorum corpora mersit et perdidit: ita ob haeresim Deus provinciis illa infectis immittit gravissimas bellorum, seditionum, tumultuum, etc., clades, quibus haereticos absorbat et interimat, uti accidisse vidimus hoc saeculo in Francia, Germania, Belgio, Anglia, Scotia, etc. Fabulantur poetae Titanes a Jove fulmine afflatos: ita haeretici a Deo siderantur et deturbantur in tartara.
Tertio, gigantum parens fuit diabolus suadens filiis Dei, id est filiis Seth, ardentissima libidine copulari filiabus hominum, id est filiabus Cain, ob earum pulchritudinem: sic pariter haeresis et haereticorum parens est diabolus, mater est libido. Audi S. Gregorium Nazianzenum, orat. 48 De conventiculo haereticorum: "Chorus ille diaboli propugnaculum erat, ibi exercitum sibi construxerat, ac defensores et satellites suos in eo collocarat. Hic mendacii exercitus, fraudis propugnatores, daemonum expeditio, immundorum spirituum legiones. Ac, si etiam externorum nominum aliquid usurpare licet, ibi pravus furiarum exercitus adversus Ecclesiam bacchatus est. Sic enim, ut feminas eas appellem, adducor, quae supra naturam ad malum viriles se praebebant." Idem, orat. 4, asserit haereticos superare diabolum malitia et perfidia. Hinc plerique haeresiarchae daemonem habuere paredrum, id est assessorem et familiarem, uti pluribus exemplis ostendi I Tim. cap. IV, vers. 1.
Quarto, quia haereticorum, utpote nocentissimorum, locus est in profundo inferni sub caeteris damnatis, ubi pariter degunt gigantes et daemones cum suo Lucifero.
Quinto, de gigantibus mira fabulati sunt poetae, quae fuse recenset Salazar, et apposite adaptat haereticis. Irenaeus, lib. II Advers. haereses, cap. LIII, Origenes, homil. 7 in Numer.; Hieronymus in XXIV cap. Isaiae, asserunt gigantum impiissimorum et superbissimorum figuram gerere haereticos omnes, et qui adversus Deum rebellant, et Ecclesiae contumeliam faciunt. Vide Gregorium loco citato, et Cassianum, Collat. VIII, cap. XXI; atque hanc interpretandi rationem cum refert Theodoretus, Quaest. 48 in Gen.: "Nonnulli, inquit, dicunt gigantes esse Dei osores, et Dei adversarios homines." Denique audi Auctorem Catenae Graecorum in hunc locum: "Errat, inquit, a via justitiae, qui aberrat ab orthodoxa fide, vel a vita et conversatione Christiano homini digna. In his enim positae sunt viae justitiae. Gigantes autem vel daemones appellat, vel haereticos, vel alios quoscumque a Deo alienos; designat autem illos hoc nomine, quod ad mala patranda praepotentes sint." Alius ibidem: "Scriptura, inquit, gigantes homines fastu plenos Deoque rebelles, et insigniter improbos vocare solet. Sensus ergo est: Annumerabitur gigantibus, hoc est diabolis, vel haereticis Deum oppugnantibus. Caeterum nomen hoc gigas tria significat: primo namque denotat hominem Deo ex instituto adversantem, ut: "Non recipiet quispiam a gigantibus spolia," quod Symmachus reddidit: "a theomachon, Deove rebellibus." Mox vero hominem vasta corporis mole praeditum, ut: "Vidimus ibi filios gigantum, et eramus coram illis quasi locustae." Postremo autem fortem vel robustum, ut: "Exultavit sicut gigas ad currendam viam suam." Haec ille.
17. QUI DILIGIT EPULAS IN EGESTATE ERIT; QUI AMAT VINUM ET PINGUIA, NON DITABITUR.
Hebraice: vir egestatis (erit) diligens gaudium; et diligens vinum et oleum non ditabitur, id est, qui diligit assidui convivii epulas et gaudia, ad egestatem redigetur. Unde hoc gaudium explicans subdit: "Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur;" hebraeum enim scemen, id est oleum, significat quidquid est pingue, tum in carnibus et epulis, tum in aromatibus: unde significat unguentum, quo convivantes olim deliciarum causa solebant inungi, tum ob mollitiem, tum ob odoris fragrantiam. Significat ergo divitem, si opiparis mensis et gaudiis conviviorum indulgeat, in illaque tempus et opes profundat, iis exhaustis ad egestatem redigendum; pauperem vero qui ditari satagit, esto multum laboret, tamen non ditandum, si labores suos in vino et symposiis decoquat et consumat. Generatim significat epulas lautamque vitam parere inopiam; sobriam vero et parcam labori mixtam afferre rerum copiam. Unde Chaldaeus, Syrus et Vatablus hanc gnomen sub una periodo reddunt. Chaldaeus sic: Vir qui egenus est, et diligit laetitiam diligitque vinum et unguentum, non ditabitur; Syrus: Vir indigens, et diligens gaudia et vinum et jucunditatem, non ditabitur; Vatablus breviter et clare: Vir tenuis, qui laetitiae, vino et unguentis indulget, nunquam ditabitur.
Note that Solomon does not absolutely attack those who drink wine and eat rich foods, but those who love these things, so as to fasten their heart and mind upon them: for these, immoderately pursuing them, consume and lose both present and eternal riches. Famous is the saying: Belly, featherbed, and lust -- these must be fled by the one pursuing praise. For there are three chief enemies of all true praise and honor, three deadly plagues: gluttony, sloth, and lust. These indeed are those alluring Sirens, against whom Ulysses, the shadow of wisdom, had stopped his ears; these are the true Gorgons, producing torpor in the mind and in industry; these are the most rapacious Harpies, plunderers of the soul's nourishment, who settle upon the goods of the homeland -- that is, of the mind -- strip them of reason, and blind the light of the mind.
Porro Septuaginta vertunt contrarie: vir egenus amat laetitiam; diligens vinum et oleum ad divitias. Sed conciliandi sunt, q. d. Qui amat laeta festaque symposia, semper egenus erit, quia diligit vinum et oleum eaque habet pro summis deliciis: quare in ea suas divitias expendit et consumit, ut iis leniat et sopiat suos angores et maerores, quos ei suggerit paritque paupertas: nam vinum animum maerentem exhilarat, oleum mulcet et delinit corpus. Auctor vero Catenae Graecorum mysticum dat sensum: "Per virum inopem, ait, sobriam continentemque mentem designare videtur. Haec enim laetatur cum justis, et amicam habet munditiem, et eleemosynam olei nomine significatam inter praecipuas opes censet."
Verum, ut idem Auctor subdit, probabile est Codices Septuaginta hic aeque ac alibi esse vitiatos, ac in iis desiderari negationem non, ut pro ad divitias legas, non ad divitias, id est, non ditabitur. Sic enim habent Hebraea, Chaldaea, Syrus, Aquila, Symmachus, Theodotion, Vulgata et caeteri interpretes ad unum omnes.
Hujus sententiae veritatem eleganti aquae et olei apologo venustat, et ad oculum demonstrat Cyrillus, lib. IV Apolog. moral. cap. VI, cui titulus, Contra amatores pinguium: "In vitrea, ait, lampade, cum oleum aquae superfusum ad infima prius descendisset, et mox in sublime moveretur, locuta est ei aqua dicens: Utquid, frater mi, in olivae radicibus te nutrivi, et tanto impetu ingratitudinis spreta reverentia ascendisti? Cui oleum respondit: Quippe naturae impetum, et rationis gressum sequens, hoc facio; quibus non licet esse rebellem. Nonne et tu, carissima, eadem te impellente natura, cum grata superius fuisses, abstracta de supernis, ad ima descendisti? Ad hoc aqua quiete subjunxit: Ut video nosti, doce me quomodo te natura supernatare faciat. Cui oleum dixit: In prompta causa est, quia ignea pinguedo me levat. Quod cum aqua diligenter notasset, lychnus illico accensus coepit se oleo enutrire. Cumque se videret oleum guttatim decrescere, flammam vero excrescere, paulatim indignatum ita fertur dixisse: O flamma, adhaesisti suaviter, ut consumes socium fraudulenter: quando satiabitur ardor tuus? Cui illa respondit: Quando nimirum unctuositas tua desiccabitur; nisi enim prius a te amoveatur pinguedo, comburendi ratio nunquam cessabit." Probat idipsum exemplo asbesti, corporis et libidinis. "An ignoras quod ab asbesto in aeternum non separor, quoniam unctuoso humido invisibiliter adhaerente perpetuo vivit meus vigor? sic in vitae primordio semen in medullis corporis accensa tamdiu exardeo, quamdiu in eis cibi pinguedo regenerabitur. Nonne ardor libidinis tantum protenditur, quantum vita in luxuria incrassatur? Quibus dictis post modicum consumpto oleo, flamma venit ad aquam: cui statim contra calidum illa frigus suum opposuit, et contra ardoris voraginem substantiali macredine se armavit; coepitque mox aqua clamare, et dixit: Quid est hoc quod agis, avara? cur vis extinguere vitam meam me consumendo, ut paulo ante oleum destruxisti? Novi malitiam tuam, ego sum medicina tua. Quo dicto, flamma exstincta est."
Moraliter, disce hic convivia et symposia parere egestatem, tum corporalem, tum spiritalem; parcimoniam vero parere abundantiam. Sapienter Dionysius apud Antonium in Melissa, parte I, cap. XL: "Des operam, ait, ut nunquam temere consumas pecuniam, unde nullam tibi gloriam paries; nam divitiae magnae non tam multa accipiendo, quam non multa expendendo colliguntur." Quam id verum sit norunt mercatores et patresfamilias opulenti, quia frugales. Intuere Hollandos. Tritum est illud: "Magnum vectigal est parcimonia." Quocirca ab hac parcimonia S. Ambrosius laudat Satyrum fratrem in ejus Obitu: "Nunquam, ait, accuratioribus epulis, aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos ad epulas rogaret; quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset requirens, et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu." Idem in Ps. CXVIII, octon. 9: "Multa, ait, videntur in hoc saeculo jucunda esse quae non sunt: luxuries videtur esse jucunda, sed exhausto fit amara patrimonio. Suaves epulae cum sumuntur, sed foetidae, cum egerantur." Nota est historia filii prodigi, qui epulis et luxui vacando dissipavit patrimonium, eoque reductus est, ut coactus sit agere subulcum et pascere porcos, Luc. XV, 15.
Multo magis deliciae et epulae pariunt egestatem spiritalem deliciarum, gratiae, virtutum et consolationum divinarum: quia sicut "gustato spiritu desipit omnis caro," ut ait S. Bernardus, sic vicissim, "cui sapit caro, ei desipit spiritus." Unde S. Gregorius, homil. 40 in Evang.: "Mala, ait, Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas vitae praesentis. Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remuneravit et repulit; quicumque ergo in hac vita bene habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde in eis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum; et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare: quia fortassis quod superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat." Vide Amos, cap. VI, 4; S. Jacobum cap. V, 5, qui acriter epulones insectantur, eisque inopiam et vae aeternae maledictionis intentant, ubi pluribus hac de re egi.
18. PRO JUSTO DATUR IMPIUS, ET PRO RECTIS INIQUUS.
Hebraice copher, id est expiatio justi impius; Chaldaeus et Syrus: in commutatione justi tradetur impius, et pro rectis direptores; Vatablus: redemptio est pro justo impius, etc. id est, subducitur periculo justus, et impius pro eo subit periculum; Tigurina: impius expiat pro justo et praevaricator pro recto; Pagninus: pro redemptione justi dabitur impius, et pro rectis praevaricator.
Porro Septuaginta hanc gnomen jungentes praecedenti, copher vertunt perikatharma, id est purgatio, vel ad verbum, circumpurgatio autem justi est iniquus; Aquila, Symmachus et Theodotion: propitiatio autem justi iniquus. Auctor Catenae Graecorum exponit Septuaginta, q. d. "Iniquus quasi quisquiliae, et alvi purgamenta apud justum contemptibilis est." Verum frigida est haec expositio: unde idem auctor aliam magis genuinam adjungit, de qua mox.
Primo ergo Beda pro datur legendo, ut videtur, damnatur, sic explicat: "Justi et recti idem esse videntur: sed distat inter impios et iniquos, quod iniqui sunt omnes reprobi, impii vero, qui majoribus implicati sceleribus, vel nunquam sancta mysteria fidei perceperunt, vel post accepta ad apostasiam redierunt. Unde potest hoc loco impius, omnis fidelium persecutor accipi. Porro iniquorum vocabulo generaliter omnes mali videntur signari. Et pro justo datur impius, cum pro martyre persecutor, qui eum morti dederit, punitur; pro rectis iniqui, qui eorum justitiam videntes imitari nolebant. Damnatur Herodes non tantum pro innocentibus, quos impie neci tradidit, sed et augmentum damnationis accipit, quia fidem Magorum sequi ad quaerendum Dominum noluit, cum esset Judaeus et Prophetarum dicta cognosceret. Hinc enim Dominus ait: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam, etc.: non quod sua virtute ac potentia condemnabit, sed quia in ejus comparatione condemnabuntur, qui devotionem ejus scientes, cum multo facilius possent sapientiae curam, quam dissimulabant, habere. Verum haec explicatio non satis exhaurit vim sententiae, nec satis explicat to pro et Hebraeum copher, id est expiatio, redemptio, pretium."
Secundo, aptius Baynus: "Pro justo datur impius," id est, inquit, cum malum aliquod impendet justo, frequenter fit ut justus illud evadat, et impius illud pro eo patiatur. Verum nec hoc satis exhaurit Hebraeum copher et Graecum perikatharma. Quocirca
Tertio, profundius et nervosius, copher, id est "expiatio justi est impius," hoc est, impii sunt quasi piaculum, pretium et velut hostia pro peccato justi, q. d. Cum Deus urbi vel reipublicae cladem immittit in poenam peccatorum, quae clades etiam justis oblingeret ob levia quaedam eorum peccata, quibus particulam poenae meriti sunt; Deus eos diligens, eorum miserens, facit ut clades poenae tota in impios devolvatur, ut ipsi, qui potissimam cladis causam dederunt, illam totam exsorbeant, ac proinde pro justis in ea Dei patiendo satisfaciant: quare tunc justi supplicio impiorum quasi redimuntur et explantur, quia impii sunt cladis immissae pretium et redemptio, quam acceptat Deus, ut iis punitis cesset ejus ira, ac vindictam revocet, gladiumque exertum in vaginam condat. Impii ergo sunt perikatharma, id est piaculum mundi et justorum, uti vertunt Septuaginta. Exemplum illustre est II Regum, cap. XXI, ubi inducta Israeli a Deo fames ob caesos a Saule Gabaonitas, contra fidem eis a Josue datam cap. IX, 16, expiatur nece septem nepotum Saulis, utpote posterorum Saulis rei et nocentis. Ita Lyranus, R. Salomon, Aben-Ezra, Jansenius et alii.
Ratio a priori est: Quod impii sint summe nocentes et rei, merentur ergo esse piaculum commune tam suorum scelerum, quam delictorum justi: piaculum enim unum pro omnibus deligi solet ex omnibus caput maxime reum et nocens, nec impii queri possunt se poenam alieni peccati, puta justi, luere, quia solis suis sceleribus longe majorem merentur: quare Deo potius gratias agant, quod supplicium sibi debitum mitiget, puniatque citra condignum. Hic enim agitur de clade communi reipublicae, cujus piaculum sunt impii: nam in particulari quisque etiam justus particularem a Deo vel in hac vita, vel in futura poenam et poenitentiam accipiet singulorum delictorum.
Porro gnome haec generalis multis aptari potest: primo, applices criminatoribus, qui alios falso criminis accusant: falsitate enim deprehensa lege talionis poenam, quam falso alteri accersere cogitabant, subire coguntur. Haec enim justa est inique accusationis vindicta, et justitiae justique quasi piaculum. Sic iniqui senes, falso Susannam adulterii accusantes, lapidationem adulteris decretam subierunt, Daniel. cap. XIII; et Aman subiit poenam perduellionis Mardochaeo et Judaeis intentatam, Esther cap. VII, vers. 9.
Secundo, iis qui injustam necem simileve damnum per vim vel fraudem insonti machinantur: justo enim Dei judicio solet haec vis et fraus in machinantium caput retorqueri. Exemplum appositum recenset S. Gregorius, III Dial. cap. XV, de S. Sabino Canusino Episcopo, ad quem ejus Archidiaconus ambiens ejus episcopatum venenum misit per puerum, cui S. Sabinus fraudem spiritu Dei praesentiens: "Da mihi, ait, ego bibo; sed valde die ei qui tibi illud dedit: Ego quidem venenum bibo, sed tu Episcopus non eris. Facto igitur signo crucis venenum Episcopus bibit securus, eademque hora in loco alio in quo erat Archidiaconus ejus defunctus est, ac si per os Episcopi ad Archidiaconi viscera illa venena transissent. Cui tamen ad inferendam mortem venenum quidem corporale defuit, sed hunc in conspectu aeterni Judicis venenum suae malitiae occidit."
Tertio, et maxime apposite, in communibus reipublicae cladibus, quas Deus illi ob civium peccata immittit, esto subinde bonos cum malis involvet, saepe tamen bonos vel ex parte, vel in totum indemnes servat, ac victimae destinat impios, utpote maxime reos et nocentes. Illi ergo sunt perikatharma, id est piaculum, sive victima piacularis, quae expiet noxas omnes reipublicae, ac justos a damno eximat. Ita imminente obsidione et excidio Hierosolymae per Titum, Christiani cum suo Episcopo S. Simeone monitu Dei urbe excesserunt, secesseruntque in Pellam urbem, itaque a clade salvi mansere, uti ex S. Epiphanio, haeresi 29 et 30, docet Baronius anno Christi 68, cap. XLVII et L.
Quarto, in particularibus casibus saepe damnum justo imminens a Deo devolvitur in impium, ut hic illius vice in exitium ruat: oculus enim providentiae Dei justus et vigil excubat, in damno et vindicta, petitque reum et noxium caput. Cum forte, inquit R. Levi, juxta communis providentiae ordinem noxium quid justo obvenire oporteret, pro illo Deus iniquum supponit, ut pro integris scelesti calamitatibus involvantur; quod quidem evenit, cum ob peculiarem providentiam, qua Deo cordi sunt, subducantur probi hisce aerumnis. Cum vero impii fructum hunc reportent ex suis criminibus, ut ab iisdem aboleantur (crimina scilicet, hoc est, ut peccare cessent et poeniteant), hac de causa profligati ad hujusmodi calamitatem adiguntur.
Deum imitantur pii reges et principes, qui onera reipublicae declinant a fidelibus et probis in infideles et impios, praesertim haereticos: unde eis graviora caeteris vectigalia imponunt, ut sic eos ad fidem et probitatem compellant. Sic hoc anno Domini 1629, Ferdinandus II Imperator piissimus et invictissimus, per suum Chiliarcham milite praesidiario onerando haereticos velut infidos et rebelles, Catholicos vero exonerando, Silesiam ad fidem orthodoxam convertit: haeretici enim Silesitae, ut milite liberarentur, haeresim ejurarunt.
Hujus rei figura fuit duplex hircus, in festo expiationis, scilicet unus emissarius, qui liber a sacerdote dimittebatur; et alter pro peccato, qui pro emissario mactabatur et immolabatur. Emissarius enim repraesentat justos, alter pro peccato impios, Levit. XVI, 8 et seq. Vide ibi dicta.
Intellige haec subinde vel non raro fieri, non tamen semper. Nam quandoque Deus facit contrarium, sinitque justos pro impiis, imo per impios affligi in hac vita, sed in futura certo certius injusti pro justis punientur in gehenna. Ita Christus justus pro impiis omnibus passus est, ut eos a peccato, daemone, morte, inferno liberaret, quae sane immensa ejus fuit clementia et charitas, juxta illud Isaiae LIII, 4: "Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, etc.; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus: omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum." Sic Apostolus, I Corinth. IV: "Tanquam purgamenta, ait (graece katharmata, id est piacula, quorum morte purgetur et expietur mundus), hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc." Vide ibi dicta.
19. MELIUS EST HABITARE IN TERRA DESERTA, QUAM CUM MULIERE RIXOSA ET IRACUNDA.
Septuaginta addunt: et linguaci; haec enim est causa irae et rixae. Ratio a priori est: Prima, quod satius sit in deserto solitarium degere in quiete, quam in domo et turba cum ira et rixa, praesertim mulieris linguacis et contentiosae.
Secunda, quod in deserto vita agatur cum feris, puta cum leonibus et draconibus; his autem saevior et truculentior est mulier rixosa et nequam, uti ait Eccli. cap. XXV, vers. 23.
Tertia, quod in deserto vita agatur sine labe peccati, quae in conversatione hominum, ac praesertim mulieris dicacis et rixosae, facile et crebro contrahitur, juxta illud S. Leonis: "Necesse est de terreno pulvere etiam religiosa corda sordescere." In deserto licet libetque contemplari coelum et coelestia, ac conversari cum Deo et Angelis, agereque vitam coelestem et angelicam, qualem in eo egit S. Joannes Baptista, S. Antonius, S. Paulus, S. Hilarion, S. Hieronymus, S. Basilius, S. Gregorius Nazianzenus et innumera Anachoretarum millia. Vide quae de deserti et solitudinis commodis dixi Osee II, vers. 14, ad illa: "Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus." Reliqua quae ad hanc gnomen spectant, explicui vers. 9.
Mystice, Auctor Catenae Graecorum: Mulier pugnax et linguax, inquit, est vitium et malitia; haec enim illum, cum quo habitat, rixosum, linguacem et iracundum facit. Terra deserta est virtus, quae non habet pristinos habitatores, neque homines secundum desideria erroris depravatos; sed novos et integros, adeoque inimicus homo diabolus non invenit in ea requiem, juxta illud: "Ambulat per loca arida et inaquosa, quaerens requiem, et non invenit;" est enim ille rex omnium, qui in humidis et aquosis locis degunt; unde et de sapientia, ut in iisdem illi se opponat, scriptum exstat: "Aquosae sunt semitae domorum ejus," Job. XL, 16, juxta Septuaginta. Rursum "terra deserta" est vita contemplativa.
quae sane praestat mulieri rixosae, id est vitae activae et negotiosae, quae multis curis, rixis, tumultibus immixta est et obnoxia.
20. THESAURUS DESIDERABILIS, ET OLEUM IN HABITACULO JUSTI: ET IMPRUDENS HOMO DISSIPABIT ILLUD.
Hebraice: in habitaculo sapientis, et stultus homo absorbebit illud; Septuaginta: thesaurus (Chaldaeus: argentum) desiderabilis requiescet super os sapientis; imprudentes autem viri devorabunt illum; Syrus: sapientia et prudentia filiorum hominum deglutiet illud. Huic gnomae similis est illa Plutarchi in Moral.: "Prudentia, ut plurimum, bonam fortunam donat; fortuna vero prudentiam non facit: omnia quidem negotia curabis, imprimis autem prudentiam exercebis; quippe maxima res inclusa minima, bona mens est in humano corpore." Et illa Solonis: "Prudentiam tantum caeteris virtutibus, quantum visus caeteris sensibus praestat." Et illa Nazianzeni in Distichis: "Malo mentis stillam quam fortunae mare."
Rabbinus quidam exponit, q. d. Viri studiosi et sapientes carius habent oleum quam vinum caeterasque delicias, eo quod oleo utantur in lucubratione et nocturnis antelucanisque studiis. Unde rogatus ille cur plus sociis saperet, respondit: "Quia plus lucratus sum oleo meo, quam vicini mei vino." Sic Demosthenes orator, rogatus unde tantam nactus esset facundiam, respondit: "Quia plus olei quam vini consumpsi."
Germanius Aben-Ezra: otsar, inquit, id est thesaurus, est nomen genericum, universa praestantiorum ciborum genera comprehendens, quae a viro reponuntur; olei vero tantum facta est mentio, quod inter caetera primas obtineat, cum illo cultum Deo deferamus; mortales autem inter arbores caeteras oleae principatum tribuerunt, ob illius praestantem pinguedinem, ut testatur tritum illud, sapientis esse oleum recondere nec illo vesci; imprudens vero, hebraice kesil, id est stultus, mox ut oleum et cibos comparaverit, eosdem devorat et dissipat.
Oleum ergo per synecdochen significat abundantiam annonae et deliciarum, quia Terrae sanctae opulentia in Scriptura commendatur a fertilitate olei; olei enim magnus est usus: primo, in cibis; secundo, in luminibus; tertio, in medicinis; quarto, in unguentis ad robur, aeque ac ad recreationem et refocillationem corporis jucundam et deliciosam.
Sensus itaque est, q. d. Sapiens sua sapientia, prudentia et providentia comparat sibi opum, vestium rerumque omnium ad familiam necessariarum thesauros desiderabiles, id est pretiosos, ingentes et eximios, ideoque expetibiles, ac praesertim oleum, id est annonam omnis generis ad se suosque copiose alendos; imprudens vero et insipiens haec omnia a majoribus prudenter congesta subito per epulas, convivia, largitiones, ludos, etc., prodige consumet, ac in meretrices, parasitos, scurras profundet. Posset quoque scemen, id est oleum, ad thesaurum referri, q. d. Thesaurus oleatus, id est pinguis et uber, est in domo justi. Unde Vatablus vertit: thesaurus expetibilis, et copiosus sive pinguis est in domo justi.
Rursum hac gnome significat Salomon thesauros, id est res pretiosas, comparari et studiose conservari a sapiente, ab insipiente vero prodigi et dilapidari. Ita sapientes alii libros pretiosos et bibliothecas instruunt, uti fecit Ptolemaeus Philadelphus; alii raras vestes, alii picturas, alii gemmas, alii vina, alii aromata pretiosa, etc., comparant et recondunt, ut suis et suorum usibus, cum opus erit, serviant; at insipientes et providi statim omnia prodigunt, ideoque, cum iis indigent, ea mendicare coguntur.
Mystice, oleum, primo, symbolum est gratiae et charitatis; unde Beda sic explicat, q. d. "Claritas bonorum operum Deo semper amabilis, et pinguedo dilectionis in sanctorum Ecclesia refulget. Verum reprobi non tantum virtutes re non assequi, sed et persequi, et quantum valent in bonis obruere festinant. Potest sane hic versus et de quolibet Martyrum accipi, in cujus habitaculo, id est corpore, anima sancta Dei videlicet thesaurus servatur; abundat et unctio gratiae spiritualis: at persecutor imprudens hujusmodi habitaculum disrumpere potest; thesaurum vero, qui habitaculo tenebatur, et oleum nequaquam tangere potest. Unde Dominus docet: Non timete eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant," Matth. cap. X.
Secundo, oleum symbolum est misericordiae et eleemosynae, q. d. Haec duo cernas in justi domo, thesaurum ingentem, hoc est amplas opes et oleum, id est effusam misericordiam; utraque enim inter se connexa sunt; nam largior eleemosyna opes adauget. "Imprudens homo dissipabit illud," quia videlicet avare recondens ac piis largitionibus parcens, illico utraque consumit ac perdit.
Tertio, oleum symbolum est consolationum spiritualium, quas Deus immittit justo, ut virtutis labores et dolores soletur et mulceat, ac ad majores invitet et corroboret, juxta illud Isaiae X, 27: "Computrescet jugum a facie olei." Ubi plura hac de re dixi. Hoc oleum experiuntur novitii in ingressu Religionis, eoque fit ut subito in alios homines commutentur. Delicatus adolescens, ait noster Alvarez de Paz, et inter delicias et voluptates enutritus, qui laute et opipare vescebatur, et mollissimas vestes induebat, jam cibis insulsis et male apparatis vescitur, imo ipsa inedia et fame reficitur, et vilissimo sacco, aut asperrimo cilicio tectus hilaris et laetus incedit. Voluptuosus atque illecebris suae carnis addictus jam honestatem amat, carnem flagris, vigiliis et ciborum parcitate domat, et omnem sensum voluptatis exhorret; ambitiosus et honorum, famae ac dignitatum cupidus, jam pedibus proteri et conculcari appetit, ignominiam amplectitur, et vilia obsequia diligit.
21. QUI SEQUITUR JUSTITIAM ET MISERICORDIAM, INVENIET VITAM, JUSTITIAM ET GLORIAM.
ergo utrique serio et constanter incumbit, hic « inveniet vitam, » scilicet prosperam et longævam, ac « justitiam, » ut alii jus suum ei tribuant, sicut ipse idem aliis tribuit, utque Deus præmium justitiæ et misericordiæ ejus jure debitum retribuat; et « gloriam, » tum præsentem apud homines, tum æternam apud Angelos in cælis. Haque his tribus significatur quod vulgo dicimus, bene beateque vivet. Unde Septuaginta vertunt, via justitiæ et misericordiæ inveniet vitam et gloriam. Hoc est quod Salomonem secutus Siracides ait, Eccli. I, 11: Timor Domini (hic enim parit justitiam et misericordiam) gloria et gloriatio, et lætitia et corona exultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum, etc. Vide ibi dicta. Ita Auctor Catenæ Græcorum. De ea gloria hic sermo est, inquit, de qua scriptum est: « Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. » Deus namque hominum recte studioseque operantium merita remuneratione quam impendit, multis partibus excedit.
22. CIVITATEM FORTIUM ASCENDIT SAPIENS, ET DESTRUXIT ROBUR FIDUCIÆ EJUS.
Septuaginta, et diruit munitionem in qua confidebant impii; Syrus, domuit (Chaldæus, detrahit) arces fortitudinis ejus. Ascendit, id est ascendendo occupat et expugnat; cum enim milites urbem invadunt, multos conscendunt muros, iisque obtentis, obtinent urbem: est metalepsis. Unde Vatablus vertit, fortium urbem expugnat sapiens, et robur quo fidunt dejicit, q. d. Sapientia vincit fortitudinem corporis; plus enim valent in bello et expugnatione urbium sapientum consilia, artes, machinæ et stratagemata, quam robur militum, uti docent Vegetius, Leo Imperator et alii qui scripsere de Re militari. Ita sapiens illa mulier, persuadens civibus ut traderent caput Seba rebellis Davidi et Joab, civitatem Abelam eidem subjugavit, II Reg. cap. xx, vers. 22.
Secundo, S. Hieronymus in cap. III Ezech., per sapientem accipit justum; sic enim legit: Civitates firmas ascendit justus, q. d. Justus subinde sua pietate, sanctitate et fiducia in Deum domat subjugatque urbes armis indomabiles. Ita Moses sua pietate et oratione cepit civitates Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, ait Lyranus. Ita Josue nixus Deo civitates Chananæorum devicit. Ita Machabæi, sua probitate et zelo pugnantes pro Deo Deique lege, ejus ope præclaras et miraculosas de Antiocho obtinuere victorias, æque ac Hispani et Lusitani præcedenti sæculo pugnantes contra Mauros et Indos, aliosque infideles, ita ut totius pene Indiæ Occidentalis sint domini; quin et Romani idem de seipsis professi sunt. Audi Ciceronem in prima contra Rullum: « Quam volumus, ait, Patres Conscripti, ipsi nos amemus; tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Pœnos, nec artibus Græcos, nec
denique hujus gentis ac terræ domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed et pietate ac religione, atque hac una sapientia (quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus) omnes gentes nationesque superavimus. »
Third, our Salazar takes the wise man to mean an ambassador, or an eloquent and fluent orator, meaning: it often happens that a city which the densest phalanxes of soldiers could not conquer, a single ambassador or learned orator, approaching it, compels to surrender by his persuasions, so that the bravest men, who had once easily broken and repelled the force of war and arms, yield disarmed by one man's speech and lay down their arms. So Pyrrhus king of Epirus subdued nations not by arms but by the eloquence of his ambassador Cineas. Hence that saying of Cicero against Sallust: Let arms yield to the toga, let the laurel give way to the tongue. "You who in a toga crushed armed men, and by peace overcame war, dare to cast my eloquence at me as a fault." And in Book I of On the Art of Rhetoric: "By eloquence many cities have been established, and very many wars extinguished." So Menenius Agrippa by his eloquence reconciled the common people with the senate.
Mystice Auctor Catenæ Græcor.: Per civitatem munitam, ait, accipe doctrinam ab orthodoxa fide et veritate alienam, aut improbos certe sceleratorum hominum conatus et cogitatus. Et Beda: « Civitatem fortium, ait, id est mundum, subegit Christus, sed et quotidie civitatem fortium ascendit sapiens, et destruit robur fiduciæ ejus, cum aliquis fidelis doctor argumenta philosophorum vel hæreticorum, vel etiam contumaces carnalium fratrum contradictiones, quibus scelera sua defendere et alleviare nituntur, aspersione fidei Ecclesiasticæ, castigationis disciplina redarguit, atque eviscerans annullat. » Eadem pene ad verbum habet Salonius.
23. QUI CUSTODIT OS SUUM ET LINGUAM SUAM, CUSTODIT AB ANGUSTIIS (Septuaginta, de tribulatione; alii, a pressuris; alii, a torturis) ANIMAM SUAM.
Lyranus, Aben-Ezra et Auctor Catenæ Græc. hæc accipiunt de gula et crapula; qui enim ab ea custodit os suum, custodit a doloribus et cruciatibus angustiantibus animam, id est stomachum, respirationem, conscientiam suam, juxta illud Eccli. XXXI, 23: « Vigilia, cholera et tortura viro infrunito. »
Melius alii passim hæc accipiunt de sermone, q. d. Qui custodit os suum ne prodat secretum, ne quem calumnietur, ne infamet, ne mentiatur, ne falsum testetur, ne pejeret, ne blasphemed, etc., hic ab angoribus custodit animam suam. Angores hi sunt, primo, remorsus jugis conscientiæ; secundo, dolor et pænitudo de ore imprudenter laxato; tertio, inimicitiæ, lites, rixæ et cædes ex dicacitate consequentes; quarto, pericula carceris, infamiæ, spolii, necis, etc.; quinto,
obligatio restitutionis famæ proximo ablatæ; sexto, damna proximo aut reipublicæ per verba injuria vel imprudentia illata; septimo, reatus iræ Dei; octavo, angor in die judicii, pavorque damnationis et gehennæ. Hi enim sunt quasi totidem aculei arctantes, torquentes et cruciantes animam linguæ incontinentis, loquacis et maledicæ. Identidem Salomon et eum secutus Siracides inculcant linguæ noxas et damna, ut moneant quam arcte illa frenanda et custodienda sit. Vide dicta Eccli. XXVIII, 29, et Jacobi III, 6.
Among the ancient Anchorites in the Lives of the Fathers there was an axiom: "In every place, if you are silent, you will have rest." Hence those three maxims of St. Arsenius: "Flee, be silent, be at rest." Indeed, Seneca too, in Epistle 107: "Nothing," he says, "profits so much as being quiet, and speaking as little as possible with others, as much as possible with oneself." For as Horace says, Epistle 19, Book I: And once sent forth, a word flies irrevocable. And St. Jerome, in his Epistle on the Preservation of Virginity: "A word uttered is a stone thrown." Here the Arabic proverb is relevant, Century 1, no. 37: "Put a bridle on your door, and you will not fear your enemies; that is, bridle your mouth, and impose on it the bridle of silence, and you will not fear your adversaries."
24. SUPERBUS ET ARROGANS VOCATUR INDOCTUS, QUI IN IRA OPERATUR SUPERBIAM.
Pro indoctus hebraice est לץ lets, id est irrisor, illusor, ac consequenter pestilens, nefarius. Hinc primo, ex Hebræo sic vertas, superbus arrogans (Vatablus, petulans superbus), cujus nomen illusor, per iram operatur superbiam, id est audax et superbum facinus designat, quod R. Salomon exponit, q. d. Qui animo tumido arrogantique est, ad extremum delusor fiet, aures arguentis præbere denegans. Aben-Ezra vero, q. d. Superbus arrogans derisoris appellationem sortietur, quia in ira excedet limites modestiæ, charitatis et justitiæ, ac prorumpet in verba et facta contumeliosa, aliisque injuria. Ira enim hebraice vocatur עברה ebra, transitus, excessus, quod limites benevolentiæ, rationis et æquitatis prætergrediatur, excedat et violet.
Secundo, Chaldæus verba invertens sic vertit, derisor tumidus, superbus est nomen ejus, faciens iram superbia sua, q. d. Derisor, id est nefarius et sceleratus, est homo superbus et fastu tumens, quia per suam superbiam et fastum in iracunda verba et verbera, quibus alios irrideat, contemnat, vexet, conterat, prorumpit.
Tertio, Syrus vertit, audax, cujus nomen validum est, iniquitatem facit in furore suo, q. d. Superbus qui omnia audet, ideoque validi et præpotentis nomen obtinet, hic in audacia et furore præceps insolenter omnia agit, omnibus est injurius et noxius, omnibus præesse et imperiose dominari satagit.
Quarto, Septuaginta vertunt, audax et arrogans et ostentator, pestilens vocatur, qui autem injuriarum memor est, iniquus; alii, qui operatur in ira, superbus; Lucifer Calaritanus, Apolog. pro S. Athanasio, legit, temerarius et superbus pestilentia vocabitur; Auctor Catenæ Græcor. legit: « Temerarius et arrogans, et superbus, designatur appellatione pestis; qui autem memor est injuriarum, vocatur iniquus. » Atque simpliciter ut verba sonant explicat.
Pressius noster Salazar: Vir audax, ait, qui temere et ex tempore ad ulciscendum sese projicit (quod superbiæ et arrogantiæ proprium est), pestilens aut pestilentia vocatur; pestilens nimirum existit, seu pestis ipsa. Quia sicut pestis eos quos afflavit aut perculit ocius perimit, sic etiam ille quam citissime conceptum in alios furorem effundit. Subdit: « Et qui injuriarum memor est, iniquus, » supple, « vocatur, » id est existit, nimirum qui injurias non statim ulciscitur, sed eas memoria retinens opportunitatem vindictæ sumendæ exspectat, is utique iniquus, græce παράνομος, id est exlex, est, et ab omni æquitate et justitia valde remotus. Hujus autem malitiam præfert Salomon, quia ille alius subitaneus et improvidus ultor, non ita injustus existit: si enim dat, etiam subinde recipit refertque damnum.
Hic vero injuriarum memor ideo injustus magis et iniquus, quia opportunitatem ulciscendi captans, ita certe aliis damnum infert, ut ipse nihil damni referat, quod certe passim usu venit: iniquus est ergo, quia non æque, sed inique damnum cum inimico partitur, imo totum in eum dolose devolvit. Adde quod multa inique contra eum machinetur: iniquus enim notat malitiam, malignitatem, continuumque nocendi studium sive per vim, sive per dolum.
Quinto, Noster pro לץ lets, id est derisor, nefarius, pestilens, vertit indoctus, id est insipiens, stultus, fatuus, hoc est impius, sceleratus, nefarius. Sicut enim doctrina, id est sapientia et probitas viri per patientiam noscitur, uti dixit cap. XIX, vers. 11, sic pariter ignorantia, id est insipientia et improbitas viri noscitur per superbiam, iram et impatientiam. Sensus ergo est, q. d. Qui superbus est et arrogans, vocatur et reipsa est indoctus, id est insipiens, fatuus, stolidus, improbus et sceleratus, quia talis pronus in iram per eam designat opera superba et iracunda, quibus aliis vel famam, vel bona, vel pacem, vel vitam etiam ipsam injuste per vim vel dolum eripit; superbi enim levi verbo vel facto, quo se tangi deprimive imaginantur, illico instar canum concitantur in bilem, perque eam prosiliunt in contumelias, jurgia, rixas, rapinas, cædes, etc. Igitur superbus vocatur indoctus et imprudens, quia esto se aliis doctiorem et prudentiorem æstimet, tamen opera ejus contrarium indicant, eo quod multa superbe operetur per iram; superbia enim et ira superbiam sequens efficiunt ut quis multa imprudenter et stulte agat. Quo significatur, inquit Jansenius, eum qui superbus est, cum honorem quærat et famam maxime, famam tamen et celebritatem nominis non assecuturum, imo ignominiosis nomenclaturis appellandum, dignumque imprimis qui vocetur derisor, ut qui alios præ se contemnat et irrideat, ac salutares aliorum monitiones cum derisione rejiciat, ex ira animi fastuosi superbe se contra omnes gerens. Superbiam enim non tantum sequitur irrisio et contemptus aliorum, sed et ira et excandescentia contra eos qui non satisfaciunt desideriis, aut qui contrariantur voluntati superborum, qua impulsi, in aliorum noxas, verbera et cædes prorumpunt. Talis ergo vocatur et revera est lets, id est irrisor, pestilens, nefarius, sceleratus. Vere Evagrius, apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXXIV: « Superbus animus, inquit, diversorum est latronum. » Et Siracides, cap. x, vers. 7: « Odibilis coram Deo est et hominibus superbia. » Vide ibi dicta.
25. DESIDERIA OCCIDUNT PIGRUM; NOLUERUNT ENIM QUIDQUAM MANUS EJUS OPERARI.
Significantius Hebræa: Desiderium pigri occidet eum, quia renuerunt manus ejus operari. Septuaginta: Non enim manus ejus eligunt facere quippiam. Symmachus et Theodotion: Concupiscentia pigri interficiet eum; alii, dejicit eum.
Verbum occidunt tripliciter exponi potest: Primo, indirecte et concomitanter, quia scilicet desideria comitantur pigrum usque ad mortem, ipseque in suis desideriis moritur non assecutus quod desideravit, ut desideria eum occidere dicantur, quia eum ad mortem usque perducunt aut concomitantur. Istud ut in corporaliter pigris accidere videmus, ita similiter in spiritualiter pigris, qui cum salutem desiderent et tamen labores bonorum operum subire detrectant, desiderando, et nihil præterea agendo, incidunt in mortem animæ, et tandem etiam in mortem æternam.
Secundo, directe et dispositive, q. d. Desideria pigrum assidue cruciant, itaque affligunt, ut eum enecare videantur, imo sensim eum consumendo et tabefaciendo ad necem disponant et deducant. Ratio est prima, quod pigritia cum sit otiosa, nec alia re sese occupans, tota diffluit in cogitationes et desideria, eaque varia et multiplicia: nam otiosus ex uno desiderio labitur in aliud et aliud, adeoque in plurima et quasi infinita, quæ ei mens otiosa instar molendini versatilis, imo operantis semper et rotantis, continuo suggerit, et suggerendo atterit et consumit; quare sicut occupatio et labor habendi desideria hebetat et restinguit, sic otium eadem acuit et accendit: cumque nulla ex parte eis satisfiat, crescunt, et instar flammæ exardescunt et gliscunt. Unde recte Noster תאות taavoth, id est desiderium, explicans per plurale taavoth, vertit, desideria occidunt pigrum. Secunda ratio est egestas et fames: cum enim nolit laborare, indiget pane et cibo; ejus ergo desiderium et fames eum assidue cruciat, consumit, et subinde sensim enecat. Simili phrasi Dalila suis desideriis fatigans Samsonem, ut revelaret ei secretum, in quo sita erat sua fortitudo, dicitur eum quasi occidisse; sic enim de eo dicitur Judic. XVI, 16: « Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est; tunc aperiens veritatem, » etc.
Tertio, effective et plene: « Desideria, » id est carentia rei desideratæ, puta carentia panis et cibi, quem desiderat piger famelicus, occidit eum; quia pigri non raro fame moriuntur et enecantur: desiderium enim cibi non est aliud quam inedia et fames. Adhæc desideria concupiscentis adeo sunt æstuantia, ut eum in lites, rixas et pugnas adigant, quibus et facultates, et famam, et vitam subinde amittat. Tritum est illud Hebræorum: « Camelus, desiderans cornua, etiam aures perdidit. » Et illud S. Cypriani: « Qui totum vult, totum perdit. » Et illud Hesiodi: « Stolidi ignorant quanto plus sit dimidium toto. » Fit enim sæpe ut qui iniqua desiderat, æqua perdat; et qui aliena concupiscit, propriis spolietur. « Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis; non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam, » ait Ecclesiasticus, cap. XIV, 9.
Rursum desideria ejus subinde sunt tam vehementia et impotentia, ut eum conficiant, imo aliquando ad sui necem impellant, ut seipsum in flumen præcipitet, aut laqueo vel veneno vitam sibi adimat; pigritia enim, sive ignavia, mater est mœroris, tædii, pusillanimitatis, desperationis. Sic Rachel adeo impotenter desiderabat filios, ut diceret Jacobo marito, Gen. XXX, 1: « Da mihi liberos, alioquin moriar, » hoc est, « mortem mihi ipsa consciscam, » ait Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 274.
Sic desiderium sanctum videndi Christum eoque fruendi, quotidie gliscens, tandem confecit consumpsitque B. Virginem, ut eo solo sine morbo mortua credatur, uti docet Suarez et multi Theologi, juxta illud Cant. II: « Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo; » tanta est vis incensi et ardentis desiderii.
Mystice R. Levi: Iners, inquit, cupiditate jugiter inflammatur coronidis virtutum obtinendæ, verum a desidia retrahitur, quo minus huic comparandæ vacet: ex quo mortem obibit, nihilque eidem præter cupiditates supererit, cum illius manus elaborare aliquid noluerint, quo vota succederent.
Huc accedunt gnomæ sapientum: « Omnium tentationum et cogitationum malarum et inutilium sentina otium est. Summa mentis malitia est otium iners, » ait S. Bernardus ad Fratr. de Monte Dei. Cassianus: « Acedus præsentia odit, absentia desiderat; laborans ab uno, otiosus ab infinitis dæmonibus oppugnatur. » Ennius in Iphigenia: « Otioso in otio animus nescit quid velit. Imus huc, hinc, illuc: cum illuc ventum est, ire illinc lubet; incerte errat, præter propter vitam vivit. » Diogenes apud Laertium, lib. VI, ait, « otiosorum negotium esse amorem et cupiditatem, » quod hic affectus maxime occupet otio deditos; ita enim fit ut, dum otio vacant, in rem negotiosissimam incidant. Quocirca quot scintillas ejaculatur fornax ardens, tot desideria suscitat mens otio æstuans: qui ergo pravas cogitationes et concupiscentias effugere vult, fugiat otium, det se labori. Rursum quidam vir doctus et pius sic exponit: « Desideria occidunt pigrum, id est, piger, qui per inertiam Dei inspirationes, et sancta virtutum vitæque perfectioris desideria sibi ab eo immissa non exsequitur, justo Dei judicio a gratia deseritur, ac permittitur labi in gravia mala, tum pænæ, tum culpæ, imo subinde in peccatum mortale, quod occidit animam. Hoc enim meretur ejus socordia, ingratitudo et gratiæ neglectus. Vide dicta Prov. I, 24.
26. TOTA DIE CONCUPISCIT ET DESIDERAT; QUI AUTEM JUSTUS EST TRIBUET, ET NON CESSABIT
tribuere æque ac laborare, ut laborando comparet plura quæ tribuat et eroget, tum ad familiam copiose alendam, tum ut egenorum inopiam sublevet. Hebraice, tota die concupiscit concupiscentiam, id est cupide et ardenter concupiscit, ut anima ejus plena sit concupiscentiis et desideriis habendi. Vatablus, tota die flagrat cupiditate; justus autem largitur, nec parcit. Pergit explicare desideria et concupiscentiam pigri, qui nolens laborare alienis injuste inhiat, quem proinde opponit justo, qui juste laborando et erogando, sua aliis liberaliter communicat. Aben-Ezra, probus, ait, inerti largietur; R. Levi: « Æstuat subinde piger desiderio, sed id nullam in eo impressionem facit; justus autem opportunam actionem studiique partem singulis rebus impendit, nec operam suam deesse vult ad artes vel sapientiam adipiscendam. » Est antithesis inter pigrum et justum, id est sedulum, ideoque liberalem et beneficum; sæpe enim in Scriptura beneficentia vocatur justitia. Antithesis hæc est, quod piger totus sit in desiderio, ideoque in inopia et tortura perpetua; justus vero, id est sedulus et liberalis, totus sit in operatione, ideoque in rerum copia et gaudio, adeo ut non tantum ipse copiose vivat, sed et aliis superflua tribuat, nec tribuere cesset, aut laborare, ut plura tribuat. Hic enim est genius liberalis et seduli, hæc ejus indoles et conditio, ut aliena non concupiscat sicut piger, sed potius sua aliis largiatur, idque tota die, id est assidue et continuo; vox enim tota die ex antithesi in posteriori hemistichio est repetendum. Justus ergo tota die sua largitur et tribuit, adeoque quo die nihil cuipiam tribuit, mœrens dicit
with Emperor Titus: "Friends, I have lost a day." The Septuagint seems to separate this saying from the preceding one and to apply it not to the slothful man but to any wicked person, especially the avaricious; hence they translate thus: the wicked man all day long covets evil desires; but the just man has mercy and has mercy without sparing. He calls them "evil desires" because they are troublesome, since they afflict and torment the mind. Also properly "evil," because the wicked man desires to seize others' property, to enrich himself by right or wrong, and to commit other crimes. Hence the Author of the Greek Chain translates: the wicked man all day long is tossed and driven by wicked desires, but the just man lavishly and without interruption gives generously and has mercy.
Mystice, idem Auctor: « Hoc loco, ait, diabolus impius appellatur, ut qui tota die homines impetat, et in peccata præcipites agere desideret. Justus autem est Christus; hic enim est qui, generis nostri misertus, seipsum pro nobis in mortem tradidit. Angelorum proprium est nunquam male concupiscere, sed semper bene: dæmonum vero est tota die totaque vita malis semper desideriis æstuare; hominum autem, modo bona et justa, modo mala et injusta desideria concipere. »
27. HOSTIÆ IMPIORUM ABOMINABILES, QUIA OFFERUNTUR EX SCELERE.
Pro quia hebraice est אף כי aph ki, quod Pagninus, Vatablus et alii vertunt, quanto magis; sed Noster disjunctim ea accepit, q. d. Certe quia: sic et Aquila, Septuaginta et alii. Rursum pro ex scelere hebraice est בזמה bezimma, id est, in mala cogitatione, machinatione, scelere; Syrus, in iniquitate. Unde triplex hic oritur versio, triplicem notans hostiæ impiorum defectum et vitium, scilicet primo, quod sint hostiæ impiorum, id est inimicorum et hostium Dei, qui gratiæ Dei expertes in peccato et scelere constituti offerunt illam Deo, qui exosi sunt; secundo, quod offerantur ex scelere, imo quod impii offerant scelus, puta hostiam furto aliove scelere comparatam et maculatam; tertio, quod hostiam offerant mala intentione. Quando hæc tria concurrunt, dicitur pravus pravum prave offerre. Cum ex adverso, ut hostia sit Deo grata, tria requirantur: primum est offerentis dignitas, ut scilicet sit justus Deoque gratus; secundum, ut offerat hostiam probam et sanctam; tertium, ut bona mente, bono fine, bona intentione illam offerat. Hostias hic proprie dictas, puta sacrificia et victimas accipio: has enim significat hebræum zebach; licet et ad improprie dictas, quales sunt eleemosynæ, vota, dona, etc., extendi possit.
Primo, ergo Vatablus vertit, immolatio impiorum abominanda est, quanto magis si in scelere obtulerunt eam? q. d. Deus abhorret a sacrificio impiorum, quod summopere gratum illi esse debuerat, eo quod offeratur ab indignis, puta impiis; ergo multo magis abhorret ab impiis eorum operibus et sceleribus. Impii enim, ait R. Levi, hostias offerunt, ut suam impietatem iis expient, ac interim in sua impietate remanere volunt, nec de ea pœnitere: quare perinde faciunt ac qui lavant immundas manus, nec maculas eluunt, id est lavant manus Æthiopis; aut perinde ac qui lavant manus aqua, et simul stercore inquinant. Itaque hæc gnome in eos quadrat, ait Jansenius, qui cum sint scelere aliquo obnoxii, cujus pœnitudine non ducuntur, nihilominus putant per alia pietatis opera iram Dei posse placari; hanc impiam et scelestam cogitationem de Deo concipientes, quasi licentiam alieni concederet male agendi ob quædam ipsius munera, quemadmodum faciunt nonnunquam terreni judices. Convenit cum hoc illud Isaiæ, cap. I, vers. 13: « Incensum abominatio est mihi, » etc. Et valet contra eos qui, cum perseverent in peccatis, putant se Deum placare eleemosynis, contra quos scripsit D. Augustinus librum De Fide et Operibus.
Secundo, Aquila vertit, hostiæ impiorum abominatio, quia cogitatio (mala) afferet illud; et Pagninus, sacrificium impiorum est abominatio, quanto magis si mala intentione attulerit illud. זמה zimma enim significat malam cogitationem, intentionem, machinationem et molitionem sceleris. Hostiæ bonæ oblatio vitiatur ex intentione mala, si videlicet offeratur ad obtinendam a Deo rem injustam vel impiam; ut cum fures, raptores, adulteri offerunt Deo hostias eo fine ut det eis amplas prædas et speciosas mulieres. Sic quoque accipi potest quod Noster vertit, quia offeruntur ex scelere, q. d. ex intentione sceleris. Ita Deus detestatus est victimas Balaam et Balac regis Moab, quæ non nisi ad execrationem gentis Israeliticæ offerebantur, Num. XXIII, 1 et seq.
Tertio, proprie Noster cum Chaldæo vertit, ex scelere; et Septuaginta, hostiæ impiorum abominatio Domino; etenim inique offerunt eas, q. d. Deus abominatur hostias quas impii ei offerunt ex furto, rapto aliove scelere. Ratio est, quia hæ hostiæ sunt scelestæ, imo scelus; res enim furto subducta vel rapta vocatur et revera est furtum vel rapina, quia furti vel rapinæ objectum et materia, ideoque maculata et scelerata. Rursum hostiæ offeruntur Deo, quasi primo rerum omnium auctori. Quare fur vel raptor ex rapto offerens hostiam Deo tacite protestatur et significat Deum sui furti et rapinæ esse auctorem, seque in gratiarum actionem hanc suæ rapinæ partem Deo quasi primo auctori offerre. Hoc autem ingens est blasphemia, quia impius suum scelus in Deum velut primam ejus causam refundit, cumque facit scelestum, imo primum sceleris effectorem, quo nihil horribilius dici vel cogitari potest.
Salomonem secutus Siracides Eccli. XXXIV, 23 et seq., multis insectatur impiorum hostias et munera. Vide ibi dicta.
28. TESTIS MENDAX PERIBIT: VIR OBEDIENS LOQUETUR VICTORIAM.
Hebraice: Testis mendaciorum peribit; sed vir audiens loquetur in finem, vel loquetur victoriam; Aquila, Symmachus et Theodotion, ad victoriam ibit. Hebræum enim נצח netsach et finem et victoriam, quæ litis bellique est finis, significat. Radix enim נצח natsach significat prævalere, vincere et ad finem perducere. Hinc primo, Cajetanus vertit, testis mendax peribit; vir autem audiens semper aut fortiter loquetur, q. d. Mendax qui testatur ea quæ non vidit nec audivit, sed quæ ipse confinxit, hic deficiet, et mendaciis suis se perdet, quia sibi in dictis suis non constabit, sed variabit, et subinde sibi contradicet; at qui ea tantum quæ audivit testatur, hic fortiter et constanter loquetur, quia semper sibi constabit, nec in ullo quod sibi contradicat, redargui poterit, sed sui semper similis idem perpetuo dicet et testabitur. Unde Chaldæus vertit, et vir audiens recte loquetur; et clare hunc sensum exprimens Pagninus vertit, testis mendax peribit; et vir qui testatur quod audivit, semper testificatur idem, q. d. Vir qui testatur quod audivit, ac certo novit, nec ex suo fingit cerebro sicut testis mendax, is semper loquetur, non imponetur ei silentium sicut mendaci testi, nec afficietur pudore, nec morte, nec aliqua alia pœna, sicut testis mendax, contra quem etiam profana lege sancitur lex talionis. Dignus enim est qui suo testimonio pereat, qui per illud alios perdere voluit; divina autem lege testis mendax in æternam incidet mortem et perditionem. Secundum hunc sensum pulchra est oppositio membrorum hujus sententiæ. Sic et R. Levi, nisi quod to qui audivit, arctat ad eum, qui audivit mendacium testis mendacis, quasi dicat: Mendax in suis dictis sibi non constat, sed sæpe contradicit: at testis qui testatur se a mendaci mendacium audivisse, verum testatur, ideoque sibi constat.
Secundo, R. Salomon: Testis, inquit, falsum testimonium dicens perdetur, vel a judice vel a Deo; testis autem qui audit et obedit legi dicenti: « Non dices falsum testimonium, » hic assidue loquetur, id est vivet, ac vita longæva a Deo donabitur. Sic loqui pro vivere sumitur Hebr. XI, 4, ubi de Abel dicitur: « Defunctus adhuc loquitur, » id est adhuc vivit; et Gen. cap. II, vers. 7: « Factus est homo in animam viventem; » Chaldæus vertit, factus est homo in animam loquentem.
Tertio, Aben-Ezra, quasi dicat: Testis mendax et perjurus peribit; qui autem audierit eum periisse, id omni ætate quam deget cæteris prædicabit, scilicet testis mendacis memoriam propter ejusdem mendacia periisse.
Quarto, Septuaginta vertunt, testis mendax interibit; vir autem obediens custoditus loquetur, id est, ut clare vertit Auctor Catenæ Græc., vir autem legi obediens caute loquetur, cavens scilicet studiose ne mendacium aut falsum testimonium dicat, per quod intereat et pereat.
Mystice idem Auctor: « Testis falsus, ait, vocatur diabolus (Scientia enim græce idem est quod calumniator, qui scilicet bona justorum opera apud Deum criminatur et mendaciter accusat). « Nam hic semper et præpostere agit, eaque nobis suggerit quæ et Deo sunt adversa, et a veritate aliena. Vir autem obediens est Christus. Nam, ut Apostolus docet, factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Quinto, Noster profunde et nervose cum Aquila, Symmacho et Theodotion vertit, testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam: testi mendaci pereunti opponitur vir audiens veritatem illique obediens: hic enim vivit et vincit; veritas enim vincit mendacium, de eoque triumphat.
Ad litteram significat primo, ait Jansenius, testem mendacem, et omnem qui in perniciem alterius mentitur, quia contra legem agit, male periturum, ita ut sive hic, sive alibi dignas persolvat pœnas; at omnem qui legi divinæ obedit, et ob id mendacia, sicut et omnia alia vitia declinat, confidenter locuturum, quomodo omnia supplicia vicerit, omnesque inimicos suos superaverit, atque pulchram de omnibus victoriam reportaverit; cum testis mendax tacere cogetur pudore affectus, et digne punitus.
Secundo, pressius, ac magis apposite et contraposite, significat, eum, qui contra aliquem profert falsum testimonium, periturum; illum vero qui innocenter vivit, obediendo legi divinæ, liberandum a malo quod falso testimonio ei parabatur, et gloriose triumphaturum de illo.
Tertio, et perfectissime, noster Salazar per testem mendacem intelligit eum qui falsum testimonium in aliquem dicit, et a Superiore ac judice iniquam adversus illum sententiam extorquet. Ait ergo Salomon: Ejusmodi testis falsus, etsi ad horam vincere, et de adversario suo triumphare videatur, tandem aliquando peribit, ac suæ falsitatis pœnas dabit; vir autem obediens loquetur victorias, id est, qui iniquam sententiam a Superiore latam æquo animo fert, et eidem humiliter paret: tametsi ab adversario suo victus et ejectus videatur, tamen illi victorias demum suas enuntiare et prædicare licebit, vel quia detecta fraude amissam gloriam recipiet, et in falsum testem pœna recidet; vel certe quia injustæ sententiæ parens et acquiescens nobilem de adversario sibi injurio, nobiliorem de iniquo judice, nobilissimam de semetipso victoriam reportat.
Huc facit illud S. Augustini in Psal. LXX: « Sola obedientia tenet palmam, sola inobedientia invenit pœnam. » Et illud Q. Curtii, lib. VIII De Vita Alexandri Magni: « Obsequio mitigantur imperia, et principum sævitia in mansuetudinem vertitur civium obedientia. » Ita Christus Patri, imo Pilato, Annæ, Caiphæ ac tortoribus obediens usque ad mortem crucis, de omnibus, deque ipsa morte, peccato, gehenna, dæmonibus triumphavit. Unde Philo Carpathius in Cant. cap. III, num. 3, ad illa: Invenerunt me vigiles, legit: « Sola patientia canit victorias. » Crux Christi ergo fuit quasi triumphus et currus triumphalis obedientis patientiæ, et patientis obedientiæ.
Symbolice, potest ad falsos et veros doctores hæc sententia accommodari: falsi enim, quales sunt hæretici, cito cum sua falsitate pereunt; veri vero vincunt et triumphant. Super omnia enim vincit virtus et veritas, quæ falsitate et hæresibus instar ceræ liquescentis evanescentibus, semper perdurat ac triumphat.
Mystice Beda: « Testis mendax peribit, » etc., hoc est, ait, « qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exsequitur, peribit; qui vero fideliter, ut promittit, jussis subditur divinis, hujus loquela ad victoriam perveniet, quia dum per obedientiam suam desideria vincere satagit, per justitiam judicis postmodum victoriæ palmam percipit. »
Tropologice, disce hic quam potens debellatrix et victrix sit obedientia, quæ de adversariis omnibus reportat victoriam, deque rebus omnibus triumphat.
Primo enim obediens loquetur, id est loqui poterit victoriam, et canere triumphum de victo diabolo omnibusque ejus asseclis dæmonibus. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. IV in I Reg. cap. v: « Victimæ sunt obsequia obedientium: quia dum pro Deo hominibus subjicimur, superbos spiritus superamus, cæteris quidem virtutibus dæmones impugnamus, per obedientiam vincimus: victores ergo sunt qui obediunt, quia dum voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per inobedientiam angelis dominantur. » Una autem ex præcipuis causis quare per obedientiam diabolum vincimus, ea est, quia ejus dolos et technas obediendo detegimus. Quoties nos ille sub specie boni ad malum pertrahit? quoties ad indiscretum fervorem aut ad ridiculum teporem impellit? Hos insultus obedientiæ virtus eludit: nam dum ad Patrem spiritualem accurrimus, dum ei cogitationes immissas detegimus, dum ab eo eruditi simpliciter obedimus, et quid unumquodque sit, an bonum, an malum, clare cognoscimus, et quousque progrediendum nobis sit, et quid tanquam supra vires fugiendum, quid vero tanquam juxta vocationem nostram amplectendum, nequaquam ignoramus. Ideo dicebat S. Antonius (ut in Vitis Patrum narratur): « Si fieri potest, quantos passus ambulat monachus, vel quot calices aquæ bibit in cella sua, declaret senioribus, ut a recto non deviet. » B. Dorotheus, Doctrina 5, narrat quemdam monachum a dæmone fuisse dilectum, ab eoque cæteris prælatum eo quod nollet a Superiore gubernari, statimque subdit: « Tales diligit, atque his maxime
delectatur qui sine duce sunt; non his qui rese submittunt ei, qui post Deum auxilium præstare potens est, et manum dare. Neque enim diabolus ille cunctos adeundi fratres potestatem habuit, cum illum sanctus Pater reperit tot potiunculis, tot pigmenta, tot alabastra circumferentem, non omnibus propinavit. Nam quisquis illius præsentis insidias accurrit illico, et cogitationes suas quascumque latentes aperuit Patri, et sic auxilium invenit in tempore tentationis; et hac de causa non potuit adversus eos iniquus insidiator. Infelicem illum unum invenit, qui seipsum regeret et instrueret, qui nullum haberet coadjutorem, quemque ut voluit, ludo habuit, discedensque soli gratias egit, cæteros omnes detestatus. »
Quocirca S. Bernardus, serm. 3 in psalm. Qui habitat: « Obsecro, ait, vos novellæ plantationes Dei, vos qui nondum exercitatos habetis sensus ad discretionem boni et mali, nolite sequi cordis vestri judicium, nolite abundare in sensu vestro, ne vos tanquam rudes adhuc versutus ille venator decipiat: nam silvestribus illis, et omnino bestialibus bestiis (sæculares homines loquor) apertos satis expandit laqueos, utpote quos facile capiendos esse non dubitat; vobis autem qui tanquam prudentiores cervi serpentes necatis, et desideratis ad fontem vivum, subtiliores occultat laqueos, et callidiora fraudis suæ argumenta conquirit. Unde, obsecro vos, humiliamini sub potenti manu Dei pastoris vestri, et acquiescite eorum consiliis qui melius norunt venatoris illius versutias, edocti diuturno longi temporis exercitio, et crebris experimentis, tam in se quam in multis. »
Secundo, obedientia vincit mundum, quia mundi præcipuum desiderium suis sectatoribus immissum est, cæteris omnibus dominari; obedientia vero plane hoc desiderium rejicit et calcat, quia non tantum Superioribus, sed et paribus, imo inferioribus, se subjicit et obedit. Rursum nihil est aliud mundum vincere, quam pessimorum hominum voluntati conversatione nostra contradicere, et Dei voluntatem amplecti: hæc autem ille solus facit, qui fideliter ejus mandatis obedit. S. Joannes quidem mundi victoriam fidei ascribit, sed si bene intelligatur, quatenus se obedientiæ conjungit. « Omne, ait, quod natum est ex Deo vincit mundum, et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra, » I Joan. V, 4.
Tertio, obediens vincit tertium suum hostem maxime periculosum, quia internum et interius sibi assidue insidiantem, puta carnem, ejusque appetitus et concupiscentias, præsertim gulæ et libidinis. Unde noster Thomas theodidactus, lib. III De Imitatione Christi, cap. XIV: « Qui non libenter, ait, et sponte suo Superiori se subdit, signum est quod caro sua necdum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat, » quasi dicat: Carni suæ ille se subdit, qui Prælato obtemperare non nititur; et dum illi sponte
submittit, miro modo ab imperio carnis liberatur. Sic etiam S. Bernardus, serm. in Festo omnium Sanctorum, secundam illam beatitudinem intellexit: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. « Hanc ego terram, ait, corpus nostrum intelligo. Quod si possidere vult anima, si regnare desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa mitis et Superiori suo subjecta: quoniam tale inveniet inferius suum, qualem se exhibuerit Superiori; armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam creatoris. Et ideo nocebit anima quæ rebellem sibi invenit carnem suam, se quoque minus quam oporteat superioribus potestatibus esse subjectam. Mansuescat ipsa, et humilietur sub potenti manu Dei altissimi: subjecta sit Deo, et his pariter, quibus vice ejus habet obedire Prælatis; et continuo corpus suum inveniet obediens et subjectum. » Sic ille.
Primus homo per inobedientiam a Deo descivit, et statim carnem adversus mentem rebellantem sensit, cui ipsa inobedientia contra spiritum vires adjecit. « Aperti sunt oculi amborum, » ait Scriptura, ut scilicet impetum carnis suæ adversus spiritum insurgentis adverterent, et se peccato pacem perdidisse cognoscerent. Nam, ut docet S. Augustinus, lib. XIV De Civit. XVII, ad hominis inobedientiam redarguendam, sua inobedientia caro quodammodo testimonium perhibebat, gratiaque remota, ut pœna reciproca inobedientia plecteretur, exstitit in motu corporis quædam impudens novitas et fecit attentos, reddiditque confusos. Hinc pariter primo parenti inobedienti obedientiam debitam negavere cætera animalia, paulo ante ei a Deo subjecta. Audi S. Gregorium, lib. XXXV Moral. cap. XIII: « Adam quia suo auctori esse subditus noluit, jus carnis suæ, quam regebat, amisit, ut in seipso inobedientiæ suæ confusio redundaret, et superatus disceret quid elatus amisisset. » Hanc vero proprii corporis rebellionem non Adamus tantum, sed etiam ejus posteri Deo inobedientes experiuntur, ut notat D. Bernardus, serm. 1 in Festo omnium Sanctorum.
Eleganter vero S. Augustinus, in Psalm. CXLIII, in hanc sententiam argumentatur: « Agnosce, ait, ordinem, tu Deo, tibi caro (scilicet obediat): quid justius? quid pulchrius? Tu majori, minor tibi. Servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod est factum propter te; si autem contemnis tu servire Deo, nunquam efficies ut tibi caro: qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. »
Insuper obedientia vincit et superat reliquas virtutes. Hinc cum quatuor totidem virtutibus excellentes offerrentur Abbati Pambo, primus in jejunio, secundus in paupertate, tertius in charitate, quartus in obedientia præcellens; Pambo quartum obedientem cæteris tribus prætulit: esto enim charitas in se maxima sit virtutum, ideoque major obedientia, tamen perpetuo obediens habet nexum, firmitatem et statum virtutis, quem non habet charitas ad libitum exercens: obediens enim alienæ voluntatis se servum fecit. Quocirca tales viri Confessores sunt, si ad finem vitæ ita permanserint. Hæc Abbas Pambo in Vitis Patr. lib. V, libello XIV, num. 7.
Quarto, obediens vincit seipsum, puta suam voluntatem et judicium proprium, quorum uti jam post lapsum difficillima et periculosissima, sic pariter nobilissima et gloriosissima est victoria. Unde S. Gregorius, XXXV Moral. cap. X: « Vir, ait, obediens loquetur victorias; quia dum alienæ voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. » Addit noster Alvarez de Paz, tract. De Obedientia: « Et vero hæc est præcipua obedientiæ victoria: quia homo vincens seipsum, qui vicit reliqua omnia, fortior ostenditur, et majorem ex hoc facinore, quam ex aliis gloriam assequitur. Vincit homo seipsum per obedientiam: nam judicio suo compedes injicit, ac voluntatem catenis illigat, et corpus ac omnem motum ejus a noxia libertate avocat, et ad Dei servitium provocat. Vincit seipsum, quia suis desideriis vim infert, et libens propter amorem Domini alterius voluntati subjicit. » Obediens ergo loquetur victorias quas de dæmone, mundo, carne ac seipso triumphans retulit, earumque ampla a Christo præmia recipiet, juxta illud Apoc. cap. II, vers. 7, 11, 17, 26: « Vincenti dabo edere de ligno vitæ. Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. Vincenti dabo manna absconditum, et calculum candidum. Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea. » Et cap. III, vers. 5, 12 et 21: « Qui vicerit, ait, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. » Hinc noster Alvarez de Paz, lib. V, pag. 3, cap. XIV De Obedientia.
Quinto, obediens vincit hostes in bello, Paganos, hæreticos, et quoslibet homines quantumvis sceleratos et impios. Hostes in bello: quia cum in militia milites prompte obediunt capitaneo, capitanei duci, fiunt invicti, sternuntque hostes. Ita Abraham cum trecentis vernaculis expeditis, ac ad nutum obedientibus prævertit prostravitque quatuor reges. Sic Religiones in quibus subditi prompte obediunt Prælato, sunt invictæ, vincuntque omnes adversarios. Paganos, puta Indos, vicit, et Christo sibique subegit S. Franciscus Xaverius per obedientiam, qua a S. Ignatio subito missus in Indiam, illico paruit, ac postero die Roma eodem perrecturus discessit. In India quoque per omnia S. Ignatii monitis promptissime obtemperavit.
Hæreticos, puta Lutheranos, per obedientiam vicit noster Petrus Canisius. Nam anno Domini 1557, cum Melanchthone, Illyrico, Brentio, Bullingero, cæterisque Lutheranorum gigantibus Wormatiæ disputaturus coram Ferdinando imperatore cum superbi illi terræ filii numero et tumultu superiores, violentam præsumerent, imo molirentur victoriam, Canisius ad P. Jacobum Lainium Vicarium Societatis Jesu Generalem, cujus obedientia certamen susceperat, intrepidus ita scripsit: « Loquitur in me Dominus Deus: per servum suum et superiorem meum audiam eum; et non trepidabit cor meum, etiamsi consistant adversum me castra, quoniam in obedientia spes est fortitudo mea, nec eligam in domo Dei esse aliud quam jumentum apud te omnibus diebus vitæ meæ. » Nec eum spes fefellit. Immisit enim Deus in gigantes illos spiritum dissentionis et confusionis, quo factum, ut princeps eorum Melanchthon a suis alumnis mire discerperetur, cæteri inter se digladiantes invicem sese lacerarent et conficerent. Ita noster Sacchinus in Vita Canisii, lib. II, pag. 121 et 131.
Similiter quotidie experimur in Religione. Ad orbis enim victorias mittendi viri Religiosi, a sui victoria incipiendum esse probe noverunt, nihilque proinde difficultatis in præcepto causantes, promptos et expeditos se monstrant ad opus. Quocirca prompta obedientia Xaverium fecit non tantum Apostolum Indiarum, sed et thaumaturgum, ut plurimos a morte ad vitam excitaret: nam ad hoc vocati sumus, ut vulneratos curemus, alligemus confractos, et erroneos revocemus. Multi enim sunt membra diaboli, qui futuri sunt Christi discipuli, ait S. Franciscus Assisias.
Sexto, obedientia victrix est maris, ignis, terræ et animalium, cœli et inferni, adeoque nihil fere per obedientiam tentatur, quod Dei virtute propter quem obeditur, non facile superatur: maris, ut cum Petrus jussu Christi supra mare ambulavit, Matth. XIV, 29; cum Moses jussu Dei mare Rubrum divisit, ut sicco alveo transirent Hebræi, quo facto divisum reduxit, in eoque mersit Pharaonem ejusque exercitum, Exodi cap. XIV; cum Josue, cap. III, jussu Dei Jordanem dispescuit, et sicco pede castra Hebræorum traduxit.
Ignis, cum tres pueri Hebræorum Deo fideles et obedientes, jussu Nabuchodonosoris in fornacem ardentem conjecti, in ea illæsi perstiterunt, Daniel. III. Sic in Vitis Patrum, lib. V, cap. IV, num. 18, jussu Abbatis pater filium jactavit in furnum ardentem. Statim autem factus est furnus velut ros, qua ex re acquisivit gloriam sicut Abraham patriarcha immolans filium suum. Simile est exemplum Religiosi qui a Superiore jussus furnum ardentem ingredi, illæsus in eo perstitit. Refert idipsum graphice ex Vitis Patrum Severus Sulpitius in Vita S. Martini, dialog. 1, cap. XII: « Exundabat, ait, abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concava totis habenis regnabat incendium. Hoc igitur advenam illum jubet magister intrare. Nec distulit parere præcepto, medias flammas nihil cunctatus ingreditur, quæ mox tam audaci fide victæ, velut illis quondam Hebræis pueris cessere venienti. Superata natura est, fugit incendium, et qui putabatur arsurus, velut frigido rore perfusus seipsum miratus est. »
Terræ et bestiarum. Notus est Paulus ille magni Antonii discipulus, miraculorum facultate ipso magistro major, cum Antonius quos ipse curare non poterat, ad eum mitteret, neque aliam ob causam nisi unius obedientiæ. Sic enim Antonius ipse prædicabat, eumque quasi obedientiæ exemplar omnibus ostendebat, et exstat adhuc multorum ejus illustrium factorum memoria. Notus etiam Joannes, qui a suo Abbate, et quidem joco, jussus ut leænam comprehenderet, ipse serio accipiens non solum non expavit frementem, sed etiam fugientem insecutus iteratis vocibus Abbatis sui nomine sistere jussit, captamque ac ligatam ad monasterium perduxit. Notus etiam alter Joannes, qui cum triennio toto aridum stipitem, ut erat ei injunctum, quotidie irrigasset, idque aqua longe hausta, demum viruit fructusque edidit, quos ejus magister ad ecclesiam deferens fratribus ostentabat: « Ecce, inquiens, obedientiæ fructum. » Vide Vitas Patrum, lib. V, cap. XIV De obed., et lib. IV, cap. XXVI. Ibidem
lib. VIII, num. 143 (sequor sectionem nostri P. Heriberti), narratur quod cum duo germani fratres in monasterio quodam viverent, alter obediendi, alter castigandi corporis studiosissimus, hunc quidem ad alterius sanctitatem explorandam mandasse ei, ut in fluvium crocodilis refertum descenderet, idque eum impigre fecisse, ita ut immanes illæ belluæ accurrerent, et quasi blandiendo corpus ejus oblingerent; paulo autem post cum in humanum cadaver incidissent, prece communiter facta, excitatum esse a morte; eamque laudem cum sibi abstinens ille tacitis cogitationibus arrogaret, severius objurgatum esse ab Abbate, cui revelatum fuerat non illius jejuniis, sed alterius obedientiæ beneficium illud a Deo donatum fuisse. Celebris est sententia seniorum apud Antonium in Melissa, parte II, cap. XCI: « Obedientia juncta continentiæ vel bestias subjigit. »
Cœli, ut cum Josue pugnans contra quinque reges Amorrhæorum, obediens Deo stitit solem cœlosque omnes: « Obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel, » Josue cap. X, 14. Cum Ezechias Deo obediens meruit per Isaiam a morbo lethali sanari, et in ejus signum umbram solis, ipsumque solem retroagi per decem lineas, IV Reg. XX, 3 et 11.
Inferni, ut cum Christus « factus obediens usque ad mortem » meruit, « ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum, » Philip. II, 8 et 9, ideoque descendens ad infernum de eo triumphavit, ex eoque patres omnes in cœlum per triumphum eduxit.
Septimo, obedientia vincit tentationes quaslibet et peccata, mortem et gehennam. Hinc de Christi obedientia ait Paulus Hebr. X, 7 et 10: « Tunc dixi: Ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam, etc. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi. » Idem asserit Isaias, cap. LIII, 10 et 11. Unde Paulus I Cor. cap. XV, 55: « Absorpta est, ait, mors in victoria; ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? stimulus autem mortis peccatum est; virtus vero peccati lex: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. » Exempla hujus victoriæ, præsertim in tentatione luxuriæ, videre est in Vitis Patrum, lib. V, cap. XIV.
Denique per obedientiam superamus omnia pericula damnationis, quæ sane summi momenti est victoria. Quocirca Climacus, gradu 4: « Obedientia, ait, est perfecta abnegatio propriæ animæ et proprii corporis, mors voluntaria, vita sine sollicitudine, navigatio sine damno, sepultura voluntatis, vita humilitatis, et quasi si quis dormiendo iter faciat. » Idemque addit, vivere in obedientia nihil aliud esse quam suum onus aliorum humeris imponere, natare super aliorum ulnas, et sustentari in aquis ne mergamur, sed sine periculo hoc grande pelagus hujus vitæ transcamus, et quidem brevissima navigatione. Quid melius, aut quid majus dici poterat?
Vidit Anachoreta ille in Vitis Patrum, lib. V, cap. XIV, num. 19, quatuor ordines Sanctorum in cœlo: primum, infirmorum in infirmitate Deo gratias agentium; secundum, proximis ex amore ministrantium; tertium, in solitudine Deo servientium; quartum et summum, obedientium, hosque torque aurea et corona insignes illustriori cæteris gloria decorari. Ratio est, quia obediens similis est angelis, de quibus dicitur Psalm. CIII: « Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, » qui omnia vincit, imo urit et ignit. Nam, ut ait S. Bernardus serm. De virtute obedientiæ, « velociter currit sermo Dei, et velocem habere desiderat sequentem. Vides enim quanta velocitate currit ille qui dicit Psal. CXVIII: Viam mandatorum tuorum cucurri. Fidelis obediens nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, præripit præcipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat voluntatem. Vide Dominum festinanter præcipientem, et hominem festinanter obedientem. »
Octavo, obedientia vincit ipsummet Deum, ut obedienti nihil negare queat. Sic enim par pari refert, ut, cum obedimus Deo, ipse vicissim quasi mira dignatione obediat nobis, juxta illud a se promissum: « Voluntatem timentium se faciet, » Psalm. CXLIV, 19. Unde auctor serm. ad Fratres in eremo apud S. Augustinum, tomo X, serm. 61: « Sciendum, ait, fratres, quod quanto modo erimus ipsi obedientes Superioribus nostris, tanto erit Deus obediens orationibus nostris. » Congruum enim est, ut si Dei voluntatem faciamus, ipse vicissim faciat nostram, et sic obedientia in Deo facit nos quasi omnipotentes. Hinc S. Gregorius XXXV Moral. cap. X, explicans illud I Reg. XV: Melior est obedientia quam victima: « Quia, ait, per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio præcepti se immolat. » Hinc Jacob obediendo matri suppiantavit Esau, matrisque jussu eum fugiens, et Dei jussu ad suos rediens, atque cum Deo, vel verius cum angelo Dei luctans, Israel, id est, Deo dominantis, nomen et benedictionem accepit, Genes. XXXII, 9 et 28. Simile dicitur de Abraham, Genes. XVIII, 18, 24 et seq. Item de Mose, Exodi XXXII, 9, 10 et 11.
Potest etiam verti plane ex hebræo cum recentioribus: « Obediens in perpetuum loquetur, » et vivet; loquetur, inquam, tum huic sæculo per celebrem sui memoriam, et relictum posteris sui exemplum, sicut Hebr. XI, 4, dicitur Abel defunctus adhuc loqui; tum in futuro. Loquetur, inquam, ut testis verax Dei æquitatem, et obedientiæ victricis veram prudentiam, securitatem, præmium æternum et palmam. Ita Beda. Et sic constat antithesis cum præcedenti hemistichio. Illustre exemplum habet Climacus, gradu 4 de obedientia, ante finem, de insigni quodam obediente, Achatio nomine, qui mortuus e sepulcro a sene evocatus, et interrogatus num mortuus esset, respondit, obedientem non posse mori.
29. VIR IMPIUS PROCACITER OBFIRMAT VULTUM SUUM; QUI AUTEM RECTUS EST, CORRIGIT VIAM SUAM.
Syrus, dirigit viam suam; Hebræa, vir impius roborat facies suas; et rectus ipse parabit viam suam; Chaldæus, impudens facie est vir impius; Septuaginta, impius vir imprudenter subsistit facie; rectus autem ipse intelligit vias suas; Theodotion, vir impius obfirmabit faciem suam. Ac pro illis verbis, corrigit faciem suam, Aquila et Symmachus vertunt, parabit, aut expediet viam suam. Nota: Pro יכין iachin, id est dirigit, corrigit, Septuaginta legerunt, יבין iabin, id est intelligit. Unde Auctor Catenæ Græcor. vertit, rectus autem vias suas discutit et diligit, id est, etiamsi a nemine admoneatur, seipsum tamen examinat, et si qua parte opus videtur, emendat.
Pro vultum suum, hebraice est בפניו bepanav, quod R. Salomon accipit pro באפו beappo, id est in ira sua, q. d. Quo tempore perditus excandescit, impudentiam ac proterviam suam demonstrat, quam in accensis naribus vultuque ostendit. Verum aliud est bepanav, aliud beappo. Jam primo, Pagninus vertit, roboravit contra eum vir impius faciem suam; rectus autem ipse disponet viam suam, ut hic versus referatur ad præcedentem,
q. d. Testis mendax dum contra innocentem falsum profert testimonium, contra eum se roborat, et obfirmat ut videatur verum, non falsum dicere. Et R. Levi: Impius, inquit, et perditus frontem perfricat, ne illius mutatio cognoscatur, atque is motus qui consequi solet speciem vultus cum quis mentitur. Verum vir integer optime perspectum habebit, quod institutum quoad oris vultusque conformationem, amplecti oporteat.
Et Baynus: Roborat, inquit, vir impius, supple verba falsa, vultu suo, cum impudentia videlicet proferens falsum testimonium, et ipso vultu affirmans falsum; vel contra vultum ejus, hoc est illius qui respondet et contradicit. Sed justus et æquus judex facile intelliget vias et mores illius. Aliter, qui rectus est, et affert verum testimonium, faciet judices intelligere vias ejus, satis habens rem exponere nude tanquam simplicem veritatem. Hæc ille.
Secundo, melius idem Baynus: Hæc gnome, inquit, significat discrimen inter impium et rectum sive justum, quorum ille vultum firmat, et magna sive constantia, sive impudentia, facit malum: hic vero dirigit vias suas, ut neque deficiat a recto, nec cum ostentatione quidquam faciat; non enim vultu aut fastu rectitudinem suam præ se fert. Si legatur intelliget, erit sensus: Qui rectus est, satis habet quod intelligat vias suas, absque eo quod vultu ostentore ostentet, multo minus vultu præfert pervicaciam vel impudentiam; scit enim utrumque dedecere sapientem et virum probum.
Tertio et genuine, hæc gnome significat discrimen recti et impii, dum uterque de aliquo defectu, errore aut lapsu admonetur vel corripitur, sive exterius ab homine, præsertim Superiore, sive interius a Deo. Impius enim quia superbus, et quia vitio, in quod lapsus est, pertinaciter adhærere decrevit, contra monentem et monitionem sese roborat, mentem vultumque procaciter obfirmat, ac vitium suum proterve tuetur, et monenti insultat; rectus vero si moneatur, erratum lapsumque agnoscit et corrigit, quia humilis est et prudens, ac recti justique amans.
Hinc collige has impii rectique antitheses. Primo, impius si moneatur, erubescere nescit: rectus illico erubescit, ac pudore et rubore suffunditur. Secundo, impius imprudenter et impudenter vitium excusat vel pernegat; rectus agnoscit et confitetur. Tertio, impius in vitio obstinatus est et impænitens; rectus flexilis pænitet et dolet. Quarto, impius in lapsu persistit; rectus lapsum corrigit et emendat. Quinto, impius fronte ænea monenti resistit et resultat; rectus oculos frontemque demittit, et cervicem monenti inclinat ac submittit. Sexto, impius obfirmat vultum, ut scilicet perficiat id quod destinavit vel cœpit, licet impium per fas et nefas, etiam si famæ, opum, vitæ et animæ jacturam facturum se sciat; at rectus periculum videns prudenter id declinat et cavet.
Audi S. Gregorium, lib. X Moralium, cap. III: « Sicut recti, inquit, de quibusdam, quæ ab eis non recte gesta sunt, correptionis vocem ministerium charitatis æstimant, sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad insaniam suæ defensionis eriguntur. Illi correptionis adjutorium vitæ suæ patrocinium deputant, per quod, dum præsentis vitii culpa corripitur, venturi judicii ira temperatur; isti cum se impeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt; quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, præsentis gloriæ opinio fœdatur. Hinc quippe in laudem justi per Salomonem dicit veritas: Doce justum, et festinabit accipere. Hinc pravorum contumaciam despicit dicens: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam. Sic Judas, inquit Beda, quia impius corde erat, quamvis ipso Domino se redarguente, noluit male cœpta restringere. Porro Petrus, quia rectus erat corde, id est rectitudinis amator, respiciente se Domino mox pœnitendo correxit, quod negando deliquit. »
Sic Pharao Deo Mosique monenti, ut tyrannidem fastumque deponeret, ac Hebræos in Ægypto oppressos missos faceret, obstrependo restitit, obduravitque cor vultumque suum instar tauri torvi et sævi, Exodi VII, 3. Sic Jeremias, cap. III, vers. 3, ait: « Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere; » et Ezechiel, cap. III, 7: « Domus Israel attrita est fronte, et duro corde. » Vide quæ hisce locis annotavi. Sic hæretici pro veritate et sinceritate, quam sustulerunt, substituere impudentiam, ac obfirmato taurinoque vultu fidei resistunt, suamque perfidiam insolenter propugnant.
Moraliter, disce hic stultum recte monenti resistere et obstrepere; at prudentis et recti esse, correptionem admittere, ac corripienti parere, lapsusque corrigere: sic enim homo sibi, legique et Deo restituitur, imo legem prius violatam adimplet. Nam, ut ait S. Bernardus, De Præcepto et Dispens. cap. XVI, « partienda est observatio regularis in præcepta et remedia; præceptis instituitur vita contra peccatum, remediis restituitur post peccatum innocentia. Sic ergo utraque ista complectitur nostra professio, ut professus quisque cum in aliquo forte regularium mandatorum deliquerit, si ad remedium æque regulare confugerit, etsi convincitur transgressor mandati, non tamen pacti prævaricator. Solum itaque censuerim fregisse votum, violasse propositum, pactum prævaricasse, et qui præceptum contempserit et remedium. Nam illum sane dico securum, qui etiamsi interdum obedientiæ limitem præterit, consilium non respuit pœnitentiæ. Regulares namque terminos, etsi sæpe deliquerit, non evadit, qui censuræ, quæ ex regula est, disciplinam non subterfugit. Pars siquidem regulæ est regularis correctio, et in ea reperitur non solum bonæ vitæ instructio, sed etiam emendatio pravæ: inveniuntur in ea et præcepta obedientiæ, et inobedientiæ remedia, ut ne peccando quidem a regula recedatur. »
Rationem ad correctionem admittendam, imo ambiendam suggerit efficacem S. Basilius, in Regulis fusius disput., regula 52: « Eorum, ait, quibus medicina fit, partes existimari debent, antistitis in se animadversiones non ad odium accipere, neque impotentem dominationem existimare curationem eam, quam misericordia quis adductus, consulendi causa animæ ipsorum saluti, ipsis adhibeat. Esset enim a decoro abhorrens, si cum qui adversa corporis valetudine laborant, ii usque adeo magnam medicis fidem habeant, ut, esto ipsos secent, esto urant, esto amarissimis dandis medicamentis medeantur, nihilominus tamen inter benemeritos de se illos numerent: nos non itidem quoque adversus animarum nostrarum medicos, quandocumque duriore imponenda nobis re aliqua salutem nobis efficiunt, fuerimus animati, cum Apostolus dicat: Et quis est qui me lætificat, nisi qui contristatur ex me? » II Cor. II, 2. Porro qui correptionem alterius vult effugere, faciat id quod monet proverbium Arabicum, Centuria 1, num. 22: « Puta vitem tuam manu tua, non manu aliena, id est, reprehende teipsum super delicto tuo, priusquam alius te reprehendat super eodem; » et num. 26: « Non scabat caput tuum præter ungues tuos. »
30. NON EST SAPIENTIA (Chaldæus, intelligentia), NON EST PRUDENTIA, NON EST CONSILIUM CONTRA DOMINUM.
Syrus, non est consilium sicut Domini; hebraice, לנגד יהוה leneged Jehova, id est coram vel e regione Domini, ut scilicet cum eo componi, illique opponi possit, q. d. Humana sapientia si cum divina conferatur, non est sapientia, vel prudentia, sed insipientia potius et amentia. Rursum, « non est sapientia, non est prudentia coram Domino, » scilicet non tantum ut Deo resistat, sed ut nec coram eo stare possit, imo ut divinæ voluntati et nutui volens nolens inserviat, sicut patuit in fratribus Joseph, qui sua malignitate et venditione eum evexerunt in principem Ægypti, ut Dei consilium implerent. Sic malitia Aman evexit Mardochæum et Judæos. Sic dæmonis machinamenta extulerunt Job, et Judæorum sævitia Christum crucifixum. Unde Septuaginta Romani habent, non est sapientia, etc., apud (minus recte Complutenses vertunt, contra) impium, quæ scilicet Deo sese opponat, eique resistat, et illius consilia vel decreta eludat: apud impium, inquam, tam hominem quam dæmonem, ait Cassianus, Collat. VII, cap. XVIII, licet verius sit apud Septuaginta legi debere, non est sapientia, etc., contra Dominum, ut monet Auctor Catenæ Græcor. Sic enim constanter legunt Hebræa, Chaldæus, Syrus, Vulgata, Aquila, Symmachus, Theodotion cæterique Interpretes.
Sententia est clara, et usu quotidiano evidens et certa. Unde R. Salomon sic explicat: « Sapiens quilibet ac prudens in nulla prorsus est æstimatione, si cum Deo comparetur; multoque magis si sua sapientia abutatur in Deum, licet nobilis sit magister, nullo honore afficietur. » Aben-Ezra sic: « Conjungantur hæc duo ad hunc sensum: Non est vir cui prudentia, sapientia vel consilium prosit contra Dominum, hoc est, ut ab illius manibus subducatur aliqua horum ope, etiamsi ad fugam capessendam, ad prælii diem equum pararit, se tamen subducere nequit, et discrimen evadere. Dei enim est incolumem præstare, quem pro arbitratu voluerit. » R. Levi vero sic: « Non est sapientia etc., nulli usui sunt sapientia, prudentia, consiliumque in iis quæ quis animo in Deum machinatur: licet enim is maxima sapientia polleat, remque apprime intelligat, aptissimum denique consilium ineat; haud tamen poterit divinum decretum immutare, vel illud assequi, ut constat ex iis quæ Josepho contigerunt, ac ex variis historiis, quæ in sacris vaticiniis passim leguntur. Illam etiam mentem hujus versiculi forte affirmabimus: Haud nimirum opus est sapientia, prudentia consilioque illi qui charus sit Deo proximusque ejusdem curæ, qui nempe Deo adhæserit, ut votorum suorum compos fieri studeat: divinum enim numen ita conatus et studia mortalis instituit, ut recte cogitata succedant. Utrique autem explicationi optime consentit quod mox subditur. »
Ratio hujus sententiæ est, prima, quia sapientia Dei est increata et infinita, quæ in immensum superat et transcendit omnem sapientiam prudentiamque creatam et finitam omnium hominum, dæmonum et angelorum; secunda, quia sapientia Dei est omnipotens, cui proinde nemo resistere valet: quis enim arietet contra omniscium et omnipotentem?
Finis, scopus et fructus hujus sententiæ est, ut ex ea discamus unumquemque quantumvis sapientem, merito debere ab illo uno pendere, illi fidere, non sibi, nec quidquam illi tentandum, quod divinæ voluntati noverit esse contrarium, quæ adeo non potest impediri humana vel dæmoniaca prudentia, ut magis per eam promoveatur et perficiatur, dum quid contra eam homo vel dæmon tentat, ut patet in fratribus Joseph, in Pharaone, in Herode, et redemptione generis humani, quam diabolus omnibus modis impedire studuit.
31. EQUUS PARATUR AD DIEM BELLI: DOMINUS AUTEM SALUTEM TRIBUIT.
Hebræa, Dominus autem est salus; Chaldæus, a Domino autem salus; Septuaginta, a Domino autem auxilium; Vatablus, a Domino autem datur salus, qui et addit: Hæc gnome pendet a præcedente, eamque probat, q. d. « Equites impii parant sibi equos, quibus fidant; cum tantum salus a Deo, non ab equo, pendeat. » Per equum intellige equites: hi enim in bello sunt validissimi, et peditatum sternunt et proculcant: item currus, arma, machinas omnemque bellicum apparatum. Salus intelligitur non tantum liberatio a nece omnique malo et periculo, sed et victoria: hæc enim plena in bello totius exercitus et gentis est salus. Sensus est, q. d. Duces et milites ad bellum comparant equos, arma, currus, etc., idque congrue et prudenter; sed tamen hæc omnia frustra sunt, nisi Deus auxilietur: Dei enim est dare salutem et victoriam. Quare hinc discant duces et milites ita apparare bellum, ut potissimam spem in Deo collocent, ideoque assiduis precibus, ac puritate vitæ et eleemosynis ejus opem sibi concilient. Utricumque enim dimicantium parti sive aciei, licet infirmiori minusque armis et militibus instructæ Deus faverit, victoriam obtinebit, et victrix triumphabit. Frustra ergo acies, frustra arma, frustra milites, ni Deus propitius concurrat, detque victoriam.
Ratio a priori est, prima, quod præparatio rei facilis, exsecutio vero ob varias rerum peristases et circumstantias, dum præsertim variæ hinc inde occurrent remoræ, quæ rem impedient, sit difficilis, ideoque licet utraque pendeat a Deo; magis tamen secunda, quam proinde Scriptura tribuere solet Deo, quasi primo et principali effectori. Juxta illud cap. XVI, 1: « Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam; » et vers. 9: « Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. » Ubi plura hac de re dixi.
Secunda, quod Deus peculiarem habeat curam rerum magnarum, quæ multa complectuntur, magnique sunt momenti: tales autem sunt principum gentiumque plurium exercitus, bella, victoriæ.
Tertia, quod Deus maxime curet gubernationem regum et regnorum, et ab æterno decreverit ut regna et imperia sibi vicissim per sæcula succedant, eantque per gentes et familias quasi circulando in orbem, juxta illud Daniel. IV, 14: « In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes, quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud; » et Proverb. VIII, 15: « Per me reges regnant. » Hæc autem regum et regnorum translatio et vicissitudo fit per bella et victorias. Quocirca cum Deus vult regnum de gente una in aliam transferre, facit ut hæc illam bello appetat, debellet et vincat. Sic monarchiam Assyriorum transtulit ad Babylonios, Assyrios debellando per Nabuchodonosor; Babyloniorum transtulit ad Persas, Balthasarem et Babylonios debellando per Cyrum; Persarum ad Græcos, Darium et Persas debellando per Alexandrum Magnum; Græcorum ad Romanos, Græcos debellando per Scipionem, Paulum Æmilium, aliosque duces Romanos. Simili modo singulis fere sæculis, sive singulis annorum centuriis, videmus Deum regna de una domo et familia in aliam per bella et victorias transferre.
Hinc illud oraculum Balaam: « Dominus Deus ejus cum eo (Israele) est, et clangor victoriæ regis in illo. Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis, » Num. XXIII, 21; et illud Davidis: « Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria atque victoria, etc. Tuum, Domine, regnum, tu es super omnes principes, » I Paralip. XXIX, 11. Quocirca Judas Machabæus « considerans adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum (Nicanoris), extendens manus in cœlum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam, » II Mach. XV, 21.
Porro, hæc gnome locum habet in bellis et victoriis non solum corporalibus, sed et spiritualibus, quibus contra tentationes carnis, mundi et dæmonis assidue confligimus, et vincimus. Hæc enim victoria fit per gratiam Christi, juxta illud Pauli: « Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum, » I Cor. XV, 57; et: « Deo autem gratias, qui semper triumphat (id est triumphare facit) nos in Christo, » II Cor. II, 14; et: « Hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra, » I Joan. V, 4. Unde mystice Beda sic explicat: « Equus paratur ad bellum, Dominus autem salutem tribuit, » q. d. « Hominum quidem est Deo devote tempore persecutionis animum præparare, corpus offerre discrimini; sed divini est adjutorii, ut cœpto labori agonis victoria salusque succedat; » et S. Gregorius, lib. XXXI Moral. cap. IX, et cap. XIX: « Equi nomine, inquit, præparatio rectæ intentionis accipitur, sicut scriptum est: Equus paratur in diem belli, sed Deus salutem tribuit, quoniam contra tentationem quidem se animus præparat; sed nisi adjuvetur desuper, salubriter non decertat. » Plura vide ibidem in S. Gregorio. Sic et Auctor Catenæ Græc.: Equum, inquit, appellat mentem contra vitia strenue pugnantem; equus enim in prælio acer est, animosus, velox, ferox, exsultans. Vide Job. XXXIX, 21 et seq. Sic et Hugo per equum accipit hominis animum et corpus: utrumque enim præparatur ad bellum tentationum ab equite, id est mente et ratione, quæ utrumque frenat, regit, dirigit, acuit, accendit ad prælium, ut per Dei opem et gratiam victoriam adipiscatur. « Præparatur autem, inquit Hugo, ad bellum equus iste tempore persecutionis in tribus. Primo, in assuefactione laboris, doloris, famis, sitis, frigoris et cæterarum ejusmodi molestiarum, ne cum in bellum venerit, solo sonitu buccinæ terreatur. Secundo, præparatur virtute et animositate sessoris: equus enim sub strenuo sessore strenuior est. Tertio, præparatur armorum munitione, ne ad singula jacula vulneretur. Arma voco hic fortitudinem, patientiam, audaciam, quibus contemnitur mors:
hinc vero equus hic expeditus et comparatus ad sonitum buccinæ exsultans dicit vah, et audaciter pergit in occursum armatis. »
Secundo, equi sunt passiones et virtutes, quas regit ratio et gratia Christi ut vincat. Ita S. Ambrosius, De Isaac et anima, cap. VIII. Rursum equus est humanitas Christi, cui inequitans divinitas devicit peccatum, mortem, terram, cœlum et infernum. Ita S. Ambrosius, in Psalm. XL. Ejus verba recitavi Habacuc III, 8, ad illa: « Qui ascendens super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. »
Tertio, equus symbolum est Apostoli et prædicatoris; ejus sessor et auriga est Christus, victor infidelium et peccatorum, juxta illud Apoc. VI, 2: « Ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret, » ut scilicet Christus per Apostolos debellaret, suæque fidei subjugaret omnes gentes. Ubi plura hac de re dixi.