Cornelius a Lapide

Proverbia XXIII


Index


Synopsis Capitis

Quomodo sit edendum cum principe: non appetendæ divitiæ, nec cibi invidorum: non vexandi pupilli: castigandus puer: quærenda sapientia: fugiendi peccatores et gulæ dediti: honorandi parentes: fugienda meretrix et ebrietas.


Textus Vulgatae: Proverbia 23:1-35

1. Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam: 2. et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam. 3. Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. 4. Noli laborare ut diteris; sed prudentiæ tuæ pone modum. 5. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cœlum. 6. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus. 7. Quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens ejus non est tecum. 8. Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos. 9. In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. 10. Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas. 11. Propinquus enim illorum fortis est: et ipse judicabit contra te causam illorum. 12. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. 13. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. 14. Tu virga percuties eum: et animam ejus de inferno liberabis. 15. Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum. 16. Et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17. Non æmuletur cor tuum peccatores; sed in timore Domini esto tota die. 18. Quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. 19. Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. 20. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. 21. Quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22. Audi

patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24. Exsultat gaudio pater justi: qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25. Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exsultet quæ genuit te. 26. Præbe, fili mi, cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant. 27. Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena. 28. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. 29. Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? 30. Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? 31. Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus; ingreditur blande, 32. sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo: 35. et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?


1 et 2. QUANDO SEDERIS UT COMEDAS CUM PRINCIPE, DILIGENTER ATTENDE QUÆ APPOSITA SUNT ANTE FACIEM TUAM: ET STATUE CULTRUM IN GUTTURE TUO, SI TAMEN HABES IN POTESTATE ANIMAM TUAM.

Hebraice, si es dominus animæ, vel vir animæ. Quod secundo, Vatablus exponit, q. d. Si animæ, id est gulæ et concupiscentiæ, es obnoxius. Unde vertit, si tu gulæ tuæ indulgere voles, gutturi tuo cultrum intentabis, id est, te mortis necisve periculo exponens. Aut, ut Baynus, q. d. Si gulæ indulseris, tantum tibi creabis periculum, ac si cultrum in guttur tuum immitteres, teque sauciares et interimeres. Unde Syrus vertit, ne imponas cultrum in os tuum, si es vir animatus (id est animalis, indulgens carni) quoniam panis ejus panis est mendacii. Pro cultrum hebraice est שכין sackin, quod Vatablus et alii vertunt, spinas; et cultelli instar spinarum sunt acuti. Syrus contrarie vertit, ne ponas cultrum in ore tuo, sed eodem sensu, q. d. Noli indulgere gulæ, ne indulgendo, illa quasi cultro te interimas, teque in mortis periculum conjicias.

Septuaginta, si sederis cœnare ad mensam potentis, vel dynastæ, magna attentione considera cujusmodi fercula tibi sint apposita; injice in illa manum, sed ita ut certo statuas te quoque ejusmodi præparare debere. Ita Auctor Catenæ Græcorum.

«Et statue,» q. d. Spinas potius in gutture tuo ponas, et in ea parte qua cibum deglutimus, a quibus eneceris, q. d. Præstat enecari quam obedire gulæ, aut præstat enecare gulam et concupiscentiam, quam illi vivere et obsequi. Verum clarum est hunc sensum non esse litteralem, sed mysticum.

Possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur.»

Hinc Ecclesiasticus, cap. XIII, vers. 2 et seq., monet cavenda esse pauperi convivia et consortia divitum, velut onerosa illi nimis et sumptuosa: «Pondus, ait, super se tollet, qui honestiori (id est ditiori) se communicat; et ditiori te ne socius fueris;» et vers. 6: «Si habes; convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te;» et vers. 8: «Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter, et in novissimo deridebit te.»

Secundo, R. Levi: Cibus hic, inquit, est sapientia, qua vescitur pars in homine imperium obtinens, id est intelligens facultas. Cum ergo animo sedato consederis ad sapientiam adipiscendam, continget tibi ut ea intelligas quæ sub aspectum cadunt; si tamen in potestate habebis animam tuam, ut vescaris illius cibis, hoc est, si imperium obtinebis in cupiditatem, quæ menti dominatur. «Et statue,» q. d. Spinas potius in gutture tuo ponas, et in ea parte qua cibum deglutimus, a quibus eneceris, q. d. Præstat enecari quam obedire gulæ, aut præstat enecare gulam et concupiscentiam, quam illi vivere et obsequi. Verum clarum est hunc sensum non esse litteralem, sed mysticum.

Tertio, R. Salomon, q. d. Dum cœnas cum principe, diligenter attende ut intelligas quisnam is sit erga te, an avarus, an splendidus; quod si illum avarum videris, ne re quapiam illius vescaris.

Quarto, argute noster Salazar, per «ea quæ apposita sunt» accipit non cibos, sed mentales quæstiones, problemata, ænigmata, quæ olim a sapientibus sibi invicem in convivio proponebantur. Itaque sensus est, inquit, totum mentis conatum atque vim exere, ut gryphosque atque problemata tibi inter epulas objecta calleas. «Statue gladium in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam.» Primo, q. d. Tunc cum ad hunc modum problematis jaciendis inter convivas confligitur aut pugnatur, si tui compos es,

si videlicet mens tibi libera et constans fuerit, vinique injurias non sensisti; linguam ad respondendum exacue et elima, ut exscindas ænigmatum et problematum tibi propositorum nodos. Addunt Septuaginta, et injice manum tuam, sciens quod talia te oportet præparare, id est, bellariis ferculisque sobrie ac frugaliter sic fruere, illud sciens, opus tibi esse ut similes etiam parabolas gryphosque ad percontandum expedias.

Quinto, et genuine: Salomon hic docet pericula imminentia convivis principum, nisi sobrie, sapienter et circumspecte in iis se gerant; quod ut faciant eos hic admonet, q. d. Cum accubueris mensæ principis, velut ejus conviva, mentem collige, et diligenter solerterque adverte ea quæ tibi proponuntur, puta epulas, item actiones, studia, intentiones, et quæcumque in convivio a domino vel principe exercenda sunt; adverte, inquam, ne deliciæ et vina te seducant, et in nimiam hilaritatem vel ebrietatem quasi mente mota transferant; unde fiet ut arcana tua vel aliena patefacias, aut in dicta vel facta improvida, injuriosa, noxia vel suspecta erumpas, quæ tibi vel aliis periculum bonorum, famæ aut vitæ creent, quia «in vino est veritas,» III Esdræ III, 10 et 18; ergo «statue cultrum in gutture tuo,» id est refræna gulam tuam, et ex ea consequentem pruritum loquendi, per constans ac firmum propositum servandi sobrietatem et silentium, perinde ac si cultrum gutturi interius immitteres, vel exterius apponeres et apprimeres. Est catachresis, q. d. Ne laxes gulæ et concupiscentiæ habenas; satius enim est immisso vel admisso gutturi cultello gulam faucesque sibi præcludere, quam hilariter comedendo, bibendo et garriendo in periculum vel indignationem principum incurrere, ut ait Horatius, De Arte poetica:

Dicuntur reges multis urgere culullis, Et torquere mero, quos perspexisse laborant.

Et Theognis: «Vim mihi facit vinum, animique non sum amplius compos mei.» Hoc enim tormentum meri, sive vini, valentius est tormento equulei; ex corde enim sobrii omnia secreta elicit in os bibonis et temulenti, ut omnia pandat et prodat.

«Si tamen habes in potestate animam tuam,» q. d. Pones cultrum continentiæ et mortificationis in gutture tuo, si quidem dominus es animæ tuæ, id est appetitus tui, ut eum regere, moderari et frænare valeas; si enim id nequeas, nullus culter tibi fauces occludet. Audi Plinium, lib. XIV, cap. ultim.: «Tunc (cum vinum solverit rigorem vigoremque mentis) animi secreta proferuntur; alii testamenta sua nuncupant, alii mortifera loquuntur, rediturasque per jugulum voces non continent, quam multis ita peremptis; vulgoque veritas jam attributa vino est.» Optime omnium D. Ambrosius: «Plerique etiam vino utuntur ut equuleo, et quibus tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo, ut patriæ statum, salutem civium, defensionis suæ prodant consilia; virtus enim plerumque vincit dolorem, fidem autem potus excludit. Cognovi plerosque fidiculis exulceratos nomen suum negasse. Quis inter cyathos texit, quod latere cupiebat?» Culter ergo abstinentiæ hic adhibendus est, æque ac silentii. Nam, ut ait S. Basilius in Regulis fusius explicatis, Reg. 13: «Silentium est quoddam velut gymnasium bene loquendi.»

Hunc esse genuinum hujus loci sensum, patet tum ex ipsis sententiæ verbis, tum ex eo quod sequitur: «Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.» Ex quibus liquet de cibo et gula hic agi, q. d. Noli inhiare ejus cibis, esto opiparis et delicatis, quia mendaces, id est fallaces sunt, ut te in ruinam trahant. Ita Lyranus, Hugo, Dionysius, Baynus, Jansenius, Vatablus, et alii passim. Accedit et Cajetanus, nisi quod «statue cultrum in gutture tuo» sic exponat, q. d. Si vis intelligere quæ ante faciem tibi proponuntur, pones multitudinem cultrorum circa guttur tuum, id est, cogitabis et considerabis te tanquam positum sub multitudine gladiorum imminentium gutturi tuo, ut hac consideratione intelligas si es herus animæ tuæ, id est, quod tu non es herus vitæ tuæ, cum inter tot gladios verseris, ac proinde caute te geras tibique consulas: כי enim si subinde Hebræis est negativum, idemque valet quod non.

Rem explicat exemplum Dionysii tyranni Syracusanorum, quem cum Damocles beatum prædicaret, jussit eum Dionysius collocari, inquit Cicero V Tuscul., in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque cælato; tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere, eosque ad nutum illius intuentes diligenter ministrare; aderant unguenta, coronæ; incendebantur odores; mensæ conquisitissimis epulis exstruebantur: fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium a lacunari seta equina appensum demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus, itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam, jam ipsæ defluebant coronæ: denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse.»

Quocirca Ptolomæus princeps astronomorum, ut habetur in Præfatione Almagesti, invitatus a rege ad prandium, sese excusavit dicens, «Regibus contingere quod contingit considerantibus picturas, quæ cum a longe videntur, placent, propinque vero non dulcescunt.»

Tropologice, mensa hæc est Ecclesia, in qua Martyrum, Confessorum, Virginum fortia et heroica virtutum exempla nobis ad imitandum proponuntur. Unde S. Gregorius, lib. IV in I Reg. cap. IX, tropologice explicans illud: Tulit ergo cocus armum, et posuit ante Saul, quem Samuel in regem jussu Dei ungere designabat: «Armum, ait, manducare est, quod exterius de forti actione præcipitur, per propositum in mente recondere: quasi enim armum ante se ponere, et manducare electo cuique suadebat, qui dicebat: Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende quæ apponuntur tibi, quia similia oportet te præparare. In mensa quippe potentis virtutem armi designavit; et dum dixit: Sapienter attende quæ apponuntur tibi, armum ante se eum, cui dixit, ponere docuit; sed manducare eum debere insinuavit, quia dixit: Similia oportet te præparare; similia enim præparando manducabimus, quia dum fortia quæ audimus, proponimus agere, velut comedentes in cordis ventre reponimus cibos vitæ.»

Symbolice, mensa hæc est sapientiæ, id est S. Scripturæ et legis divinæ. Ita S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XXXII: «Cum sederis, inquit, ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens; et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiæ collocatus, considera quæ apponuntur tibi. Scriptura divina convivium sapientiæ est, singuli libri singula sunt fercula: intellige prius quæ habeantur in ferculis dapes, et tunc mitte manum ut ea quæ legis, vel quæ accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris; et collatam in te gratiam officiis repræsentes, ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possint singuli dicere: Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me egena non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi.» Et fusius pleniusque, cap. XXXI: «Itaque et illud convivium in Proverbiis non de cibis, sed de operibus est bonis; quo enim melius epulantur animi quam bonis factis? aut quid aliud tam facile potest justorum explere mentes, quam boni operis conscientia? qui autem jucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? quem cibum sibi solum Dominus abundare memorabat, sicut scriptum est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in cœlo. Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino. Hoc cibo delectantur, qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt; qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio. Edamus ergo panem sapientiæ, et saturemur verbo Dei; quia non in solo pane,

sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei.»

Accedit Auctor Catenæ Græcorum: Si numero singulari, inquit, dynastes legatur, ut quidam legunt, per dynastam aut principem Christum accipit; sin autem plurali dynastarum, per dynastas virosve principes designatos æstima Moysen, cæterosque Prophetas. Per mensam porro et fercula, salutarem Christi Servatoris doctrinam, æternæque vitæ præmia; per accubitum autem ad mensam, quemvis fidelem doctorem, facta honesta dictaque salubria animo identidem versantem, nec non divina Christi Domini documenta fideliter tradentem; per manuum tandem ad escas propositas applicationem, a bonis operibus exordium faciendum, ipsaque adeo re, non verbis tantum, veros nos Christi imitatores esse, palam ostendendum significatur: qui enim hanc viam non ingrediuntur, sed ad fluxa vitæ hujus commoda sese convertunt, frustra æterna illa bona præstolantur, quandoquidem nunquam illa consequentur. Per mensam dynastarum Prophetarum oracula designat. «Et injice manum tuam,» quasi dicat: Ne in sola historia pedem figas, verum secundum illam ejusque notitiam virtutibus incumbas oportet, quo hinc animam tuam nutrias. Hæc Auctor.

Allegorice, per mensam hanc accipit Incarnationem Verbi, totamque Christi in carne œconomiam et vitam. S. Bernardus (vel quisquis est auctor: stylus enim arguit non esse S. Bernardi), serm. 2 in Cœna Domini, in hanc Salomonis sententiam, cujus initium est: «Sedisti ad mensam divitis.» Primum, ait, mensæ hujus ferculum est Christi obedientia; secundum, paupertas; tertium mors Christi reverenda. «Tu itaque qui sedes ad mensam divitis (Christi), ferculis quæ præmisimus appositis teipsum subjiciens et humilians, incarnationis Dominicæ sacramento non negligenter, sed diligenter attende quæ apponuntur tibi; attende, inquam, ut discas in referendo gratiam non esse tardus aut segnis, ut discas ad singula dona agere gratias: attende, inquam, ut nulla Dei munera debita gratiarum actione frustrentur, non grandia, non mediocria, non modica.» Et post nonnulla: «Sed quid illud, quod terribile videatur? hoc est: quoniam talia te oportet præparare. Nota, quoniam compatiendo, commoriendo et consepeliendo teipsum, et cætera; dignum est enim, et tibi multum expedit compati, commori, consepeliri passo, mortuo et sepulto: ad hoc enim facta sunt hujusmodi, ut his omnibus configuretur et conformetur vita Christiani; qui enim tanquam membrum Christi dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare; nam propter crucem ejus dictum est: Qui sunt Christi Jesu, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis; propter sepulturam dictum est: Consepulti sumus cum Christo,» etc. Vide sequentia, ubi hujus mensæ

fercula recenset omnes actiones et passiones Christi, quæ nobis imitandæ et moribus exprimendæ proponuntur.

Rursum, magis apposite et presse S. Augustinus, tractat. 47 et 48 in Joan., per mensam hanc accipit Eucharistiam: «Quæ mensa est potentis, ait, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus qui animam suam posuit pro nobis? et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? et quid est considerare et intelligere quæ apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? et quid est sic mittere manum, ut scias, quia talia te oportet præparare, nisi quod jam dixi: quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? Sic enim ait etiam Apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Hoc est talia præparare; hoc beati Martyres ardenti dilectione fecerunt, quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in convivio, quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia præparemus.» Subdit deinde S. Augustinus: «Neque hoc ita dictum est, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille se nobis palmitibus præbuit vitem, nos habere præter illum non possumus vitem. Imitari qui potuit morientem, non autem potuit redimentem,» etc. Id probat ex sequenti Salomonis sententia, juxta Septuaginta: «Quod si avidior es, noli concupiscere cibos ejus: satius est enim ut nihil inde sumas, quam tibi plusquam oportet assumas: hæc enim, inquit, vitam habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, justum non potest exhibere, sed fingere, ideo dictum est: hæc enim habent vitam fallacem. Unus est solus, qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur nobis præcipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper, contra divitem. Dives enim qui nec hæreditario, nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus.»

Accedit S. Chrysostomus, homil. in Psalm. XXII et CXVI: «De mensa illa, ait, inebriati sunt, de qua dictum est: Accedens ad mensam potentis, considera ea quæ apponuntur tibi, sciens quod talia te oportet præparare. Quid est talia te oportet præparare, nisi corpus et sanguinem quod accipis? Nam et illi Apostoli de ipso calice inebriati erant, de quibus dicebatur: Hi ebrii sunt musto, cum esset hora diei tertia. Sed quam præclarus est iste calix! videte quanta est claritas ex passionibus Apostolorum et Martyrum,» etc. Probat S. Chrysostomus ex illo Psalm. CXV: «Pa-

rasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me: quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam,» q. d. Calicem patientiæ et martyrii illi qui pro me passus est retribuam, reddam sanguinem sanguini, vitam vitæ. Præclare enim S. Hieronymus, epist. 22: «Hæc est sola, ait, retributio, cum sanguis sanguine compensatur, et redempti cruore Christi pro redemptore libenter occumbimus.»

Porro si singula verba expendas, et Eucharistiæ applices, miram in eis vim reperies. Primo enim ait: «Quando sederis ut comedas cum principe,» puta cum Christo, q. d. In Eucharistia est convivium Christi, in quo communicans quasi conviva cum Christo epulatur: tum quia Christus per sacerdotem, quasi sui vicarium, seipsum in Eucharistia immolat et manducat; tum quia sicut communicans comedit Christum, sic vicissim ab eo comeditur et incorporatur, ut ait S. Bernardus. Audi S. Thomam, Opuscul. LVIII De Sacramento altaris, cap. XX: «Tertio circa hunc modum consideranda est ratio remanducationis digne manducantium, de qua remanducatione dicitur, quod tales manducant et manducantur; et hujus ratio est, quia dum corpus Domini digne a fidelibus manducatur, non ipsum ut alii cibi in manducantem convertitur, sed e converso illum vere manducantem in illud spiritualiter mutatur; nam manducantem te Dominus sui corporis membrum facit,» etc. Quod triplici deinde similitudine confirmat.

Secundo ait: «Attende diligenter quæ apposita sunt ante faciem tuam,» hebraice est, intelligendo intellige, et perspice, q. d. In Eucharistia visus et gustus judicant species panis tibi exhiberi; at intellectus fide illustratus intelligit, perspicit et credit, non panem, sed ipsum Christi corpus sub specie panis tibi apponi: attende ergo, et dic cum Hebræis manna e cœlo ningere cernentibus, manhu, id est, quid hoc ut mihi Christus totum se, id est totam humanitatem suam cum deitate manducandam proponat? In Eucharistia enim summa requiritur consideratio, ut tanti epuli cibique dignitatem et pretium æstimes, reverearis, colas et adores, uti par est.

Tertio, ait: «Pone cultrum in gutture tuo,» quasi dicat: Adhibe cultrum discretionis et fidei, quo cibum hunc divinum a communi dijudices et separes: «Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini,» I Cor. XI, 29, q. d. Indigne manducans Christum quasi gladium in gutture suo ponit, quo Christum per guttur transeuntem, quantum est ex se, confodit et occidit: reus enim est corporis Domini, id est, adeo graviter peccat, ac si Christum ipsum perimeret, uti peremerunt Judæi. Rursum, statue gladium continentiæ in gutture, ne post communionem te effundas in epulas, nugas, risus, turpiloquia

tate, quam exercuit Tobias et vidua: castitas in juventute, qua usus est Joseph in Ægypto.» Pluribus idipsum ostendi Osee XI, in fine cap. Rationem a priori eleganter assignat S. Chrysostomus, in Psalm. XCV: «Exercitatio, inquit, pietatis quoddam est sine sanguine martyrium, hoc est testimonium evidens ac professum, et quomodo? Audi et considera: in omni tribunali quid aliud Martyri proponitur, quam ut abneget Deum? at dum adversus hanc propositionem decertat, manifestam accipit coronam martyrii. Super hos vero sanctos qui sine sanguine passi sunt, est utique pro judice ac tribunali ipsa conscientia, in quo justitiam tueri, et a Deo nunquam deficere Martyres facit.» Idem, hom. 3 in epist. ad Thessalonicens., docet patientiam in morbo esse longum lentumque martyrium. Et S. Augustinus, serm. 40 De Sanctis, sic statuit: «Non martyrium sola effusio sanguinis, nec sola dat palmam exustio illa flammarum: pervenitur non solum occasu, sed etiam contemptu carnis ad coronam. Absque injuria Sanctorum in persecutionibus defunctorum, dicere liceat, carnem afflixisse, libidinem superasse, avaritiæ restitisse, de mundo triumphasse, pars magna martyrii est.»

Porro Christus in hoc Eucharistiæ convivio, decem miracula nobis exhibet: similia nos illi per gratiam suam præparare oportet. Primum est transsubstantiatio, qua panis et vini substantia, solis accidentibus remanentibus, vi consecrationis transsubstantiatur et convertitur in substantiam corporis et sanguinis Christi. Pari modo peccator jam pænitens in hoc convivio se quasi transsubstantiet oportet, ut qui antea fuit carnalis, fiat spiritalis; qui fuit superbus, gulosus, luxuriosus, invidus, iracundus, vi corporis Christi fiat humilis, sobrius, castus, liberalis, mansuetus, juxta illud Ephes. cap. IV, 23: «Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Induite, inquam, Christum, imo transsubstantiamini in Christum, ut dicatis cum Paulo: «Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus,» Galat. II, 20. Sic species externa hominis erit eadem qua prius, sed interior animo mutabitur, eritque alius, puta transformatus in Christum, ut quicumque Christianum talem viderit, Christum se videre putet: Christianus enim debet esse imago Christi, et quasi alter Christus, ait Nyssenus, tract. Quid sibi velit nomen Christiani. Unde infert: «Christianismus est imitatio divinæ naturæ,» puta imitatio similitudinis Dei, in qua creatus est Adam, juxta illud Genes. I: «Fecit Deus hominem secundum imaginem et similitudinem suam;» et Christianismi professio est, ut homo reducatur ad pristinam et antiquam felicitatem, scilicet ut reducatur ad pristinam Dei similitudinem, ad quam primitus creatus est: in hac enim primæva creatione, et Dei similitudine consistit ejus felicitas.

detractiones, etc.; sed mentem intro colligas, et cum Christo colloquaris eoque fruaris. Denique scito post communionem utendum tibi assidue cultro mortificationis, ad resecandum passiones et vitia, quæ Christo displicent, ut illi te immoles; commoriaris et crucifigas. Unde Hugo: «Statue, ait, cultrum in gutture tuo, ut juguletur scilicet vetus homo in te, ac novus, id est Christus, vivat.» Ex Cajetani sententia sic exponas, q. d. Cogita fulgentes cultros et gladios angelorum altari assistentium, tanquam Christi militum et satellitum, capiti tuo imminere, in illudque vibrari, si irreverenter, oscitanter, vel indigne tanta Sacramenta tractes. Si sacerdoti consecranti hunc cultrum adaptare velis, sic concinna, q. d. Tu, o sacerdos, Christum immolans, cogita te quasi cultrum gestare in gutture, dum verba consecrationis profers: illis enim ceu gladio quasi dissecas et immolas Christum, dum vi consecrationis, sive vi verborum, corpus Christi ponis sub specie panis in patena, quasi separatum a sanguine; sanguinem vero sub specie vini ponis in calice, quasi separatum a corpore, ut Christi mortem repræsentes, esto per concomitantiam naturalem, ubi est corpus Christi, ibi sit et sanguis Christi, ac vice versa.

Quarto, «si tamen habes in potestate animam tuam,» significat cultrum discretionis, mortificationis et continentiæ tam gulæ quam loquelæ, etc.; non esse cujuslibet, sed ejus duntaxat, qui, ut Hebræa habent, est בעל נפש baal nephes, id est dominus et possessor animæ suæ, ut ejus appetitui affectibusque dominetur, eosque moderari, frenare et regere sciat. Rursum hoc animæ dominium et passionum quietem esse effectum Eucharistiæ; sed ita, ut requirat nostram cooperationem et laborem: si enim gratiæ per Eucharistiam datæ cooperemur, supprimemus vitia, dominabimur affectibus, erimus domini et reges animæ nostræ. Ita S. Catharina Senensis ex unica communione adepta est hoc animæ suæ dominium, imo anæqualitas, ut inter prospera æque ac adversa eodem esset vultu, menteque constanti semper et imperturbabili.

Quinto, Septuaginta addunt, sciens quoniam talia te oportet præparare, q. d. In Eucharistia non tantum manducas Christum, sed et remanducaris a Christo, ait S. Thomas; non enim mutabis me in te, sed tu mutaberis in me, ait Christus per os S. Augustini: fac ergo ut teipsum iis dotibus et moribus condias, ut sapidum de te Christum epulum exhibeas. «Hoc, inquit S. Augustinus, beati Martyres fecerunt: talia enim Domino exhibuerunt, qualia de Domini mensa perceperunt.» Idem Christiani omnes quisque in suo statu imitari debent: quisque enim status uti suam habet crucem, sic et suum habet martyrium. Unde S. Bernardus in Sententiis: «Martyrium, ait, sine sanguine triplex est: parcitas in ubertate, quam habuit David et Job: largitas in paupertate,

Secundum est, quod cum corpore et sanguine Christi in Eucharistia, per concomitantiam ponatur quoque ejus anima cum tota sua sanctitate, cum visione et amore beatifico, atque cum omnibus suis ornamentis et dotibus naturalibus et supernaturalibus. Rursum, quod ponatur unio hypostatica, ipsaque hypostasis Verbi cum tota sua deitate, et omnibus perfectionibus suis divinis. Hæc omnia ecce Christus in Eucharistia nobis proponit, hæc omnia manducamus cum Eucharistiam sumimus. Simili modo nos non tantum corporis, sed et animam ejusque potentias, intellectum, voluntatem et memoriam, item sensus interiores et exteriores, omnesque vires, cogitationes, intentiones, actiones et operationes Christo offerre et consecrare debemus, ut totæ ferantur et dirigantur in Christum, ejusque amorem, honorem et laudem; nec aliud quid extrinsecus spectare, non plausum, non delicias, non opes, non honores.

Tertium, quod Christus hic se summe humiliat; cum enim sit immensus, totum se claudit in parvula hostia, imo in quolibet hostiæ puncto. Disce humiliari a Christo, o conviva Christi! indignum enim est ut ubi se humiliat Deus, ibi superbiat homo, ait S. Bernardus. Rursum, Christus se in hoc Sacramento abscondit, ita absconde tuas virtutes et dotes, ut soli Deo cupias patere et placere. Insuper Christus in multis Ecclesiis, præsertim in pagis et locis desertis, latet absconditus, desertus et incognitus, ita ut multis diebus, et forte mensibus lateat solus, nec ab ullo visitetur, quin et aeris corruptioni, mucori et sordibus exponatur, præsertim ubi negligentes et irreligiosi sunt sacerdotes: ita et tu disce latere et tolerare, si cum S. Alexio negligaris, vilipendaris, et in angulum domus retrudaris. Christus solus latet, et tu vis omnibus patere, ab omnibus coli et honorari!

Quartum est: Christus in Eucharistia est totus in tota hostia, et totus in qualibet hostiæ parte: ita et tu totum te trade Christo in tota vita, et totum in qualibet vitæ parte, hora et actione. «Nam, ut ait S. Bonaventura, Dominus indivisum et integrum corpus suum obtulit, male ergo dividor, et vel minima mei parte illum defraudo.» «Quicum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est,» ait Apostolus, I Cor. VII; at in Eucharistia docetur et roboratur, ut indivisum integrumque se præstet in rebus tam divinis quam humanis, tam in conjugio quam in Religione. Ita enim in oratione tota mens communicantis intendit Deo, ut familiæ non obliviscatur, sed gratiam a Deo poscat illam rite administrandi; ita vicissim tota intendit familiæ, ut non nisi propter Deum, et ad Dei gloriam illam gubernet. Talis erat Nonna mater S. Gregorii Nazianzeni, quæ, ut ipse ait in ejus Encomio, crebro sumens sacram synaxim, «tota erat in domesticis, et tota in divinis.» Hoc maxime convenit Sacerdotibus et Prælatis: horum enim est miscere actionem contemplationi, ut toti videantur esse in actione, et toti in contemplatione. Unde S. Gregorius, II parte Pastor. cap. VII: «Sit rector, inquit, internorum curam in exteriorum occupatione minuens, exteriorum providentiam in internorum occupatione non relinquens.»

Quintum, quod ex præcedenti sequitur, est quod Christus in Eucharistia sit impassibilis: esto enim species panis gladio transfigatur, lædatur, comburatur, Christi tamen corpus sub iis latens transfigi, lædi, comburi, imo tangi nequit: sicut si sub iisdem lateret Angelus, transfigi, lædi et tangi non posset. Imitare hanc Christi impassibilitatem. «Christus, ait S. Thomas in Opusculo De Impassibilitate, a nullo externo agente pati potest, non ab igne, non ab aqua, non a gladio, etc. Tu ergo, cum non possis esse impassibilis, esto tamen cum quadam impassibilitate patiens,» id est, sic fortiter patere, ut videaris esse impassibilis.

Sextum: Christus in Eucharistia est insensibilis, tum passive: nullo enim sensu percipi potest, adeoque fallit et hebetat visum, auditum, odoratum, gustum et tactum, qui non aliud quam species panis et vini vident, audiunt, odorantur, gustant et tangunt; tum active, quia, ut docet D. Thomas, et ex eo Franciscus Suarez, III part. Quæst. LXXVI, art. 7, disp. LI, sect. 3, Christus in Eucharistia, eo quod loco non coextendatur, sed quasi in punctum loci sit contractus, naturaliter non potest sentire, audire, videre astantes, imo nec seipsum: quia species visivæ cæteræque sensibiles requirunt extensionem ad locum; eamdem requirit ipsa potentia visiva, ut operari et videre possit. Dico naturaliter, quia supernaturaliter vi Spiritus divini id fieri potest: Deus enim utrumque defectum supplere potest, vel per se indendo oculo Christi species visivas objectorum, vel elevando illas, ut in Christi oculum, licet in puncto

loci positum, agant et influant. Denique visiones rerum quas habet Christus in cœlo, omnino videntur eidem communicari in Eucharistia. Sicut enim substantia Christi eadem est in Eucharistia quæ est in cœlo: sic et eadem utrobique habet accidentia, qualia sunt visiones et sensationes. Disce a Christo tuos sensus mortificare, fierique insensibilis, ut non nisi secundum mentem et spiritum vivas instar Christi, Dei et Angelorum; sensus enim trahunt ad concupiscentias, spiritus vero ad cœlestia et divina; sensus ad vitia, spiritus ad virtutes; sensus ad infernum, spiritus ad paradisum.

Septimum: Christus reliquas dotes corporis gloriosi tibi propinat, puta claritatem, agilitatem, subtilitatem: Christus enim habet corpus immortale, clarum, agile et subtile: ita et tu præbe illi corpus mentemque tuam puram per castitatem, claram per splendorem boni exempli, agilem per fervorem, subtilem per contemplationem.

Octavum: Christus potestatem consecrandi et conficiendi Eucharistiam non uni, non decem, non centum, sed pluribus hominum millibus, adeoque omnibus sacerdotibus, etiam impuris, adulteris, homicidis, blasphemis, schismaticis et sceleratis concessit, neque ob ullam scelerum immanitatem ademit; voluitque hanc indignitatem pati ad nostrum commodum, ut nobis ubique et semper hoc divinum sacrificium, et æternitatis alimentum etiam per indignos sacerdotes copiose suppeteret, neque ob eorum malitiam nos tanto bono frustraretur. Ubique ergo divinam hanc mensam ac epulum hoc cœleste mira largitate cuilibet instruit. Exhibe ergo vicissim tu Christo cor amplum et amore latum, ut etiam inimicos tuos ames et colas, iisque beneficia pro maleficiis, et benedictiones pro maledictis rependas. Esto enim ipsi amorem hunc non mereantur, eum tamen meretur Christus. Christi ergo amore eos qui te non amant ama, et Christum in iis redama, Christo in iis benedicito et benefacito.

Nonum: Corpus Christi in Eucharistia est sine partium membrorumque commixtione, aut confusione: esto enim omnes simul et in eodem puncto sint, nec loco aerive ambienti coextendantur, quælibet tamen retinet suum temperamentum, suam unionem, suam connexionem, suum ordinem, et omnem internam dispositionem, quæ a respectu et commensione loci non pendet. Caput enim Christi connexum est non ventri aut pedibus, sed collo, collum humeris, humeri pectori, pectus ventri, venter femoribus, femora tibiis, tibiæ pedibus: similiter et tu esto in humili parvoque verseris officio aut gradu, tamen in omnibus serva ordinem et decorem, ut discrete, prudenter et decore singula facias et obeas. Sic præclara facies: pulchritudo enim et præstantia operis non tam in ejus magnitudine et excellentia quam in ejus modo, ordine, decore et perfectione consistit. Unde Siracides, cap. XXXIII, 23: «In omnibus, inquit, operibus tuis præcellens esto.»

Decimum: Christus in Eucharistia omnes totius orbis Christiani fideles pascit, sibi unit et incorporat, eisque suum divinitatis spiritum impertit, ut jam non tam homines quam dii quidam humani, ac homines quidam divini esse videantur, idque non tantum omnes simul, sed et singuli seorsim: sicut enim ferrum ignitum vi ignis ligna quælibet accendit, sic caro Christi vi divinitatis sibi conjunctæ homines ignit, facitque divinos. Hæc ergo est effusa Christi charitas, qua ipse velut caput nostrum, nobis singulis velut membris suis communicat suum spiritum suamque vitam, colligens omnes in unum corpus, et in unam veluti hypostasim perfectam et completam, omnesque illi interimur et veluti incorporamur, sicut partes alimenti convenienter intus applicatæ, per meatus naturæ incorporantur nobis, unaque fiunt hypostasis nobiscum, cum spiritus noster ad informandas et vivificandas illas se extendit. Unde Apostolus, I Cor. X, 17: «Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.» Unus panis, quia iste panis non a comedentibus in illorum substantiam convertitur (sicut fit in pane terreno et corruptibili), sed contra potius ipsos comedentes in seipsum convertit, et unum secum efficit, suas proprietates suamque formam illis communicans. Mirum sane consilium Dei, ut nos ad se attraheret, suique spiritus et vitæ efficeret participes, in uno naturæ nostræ individuo unitur carni humanæ hypostatice, deinde hanc carnem speciebus panis et vini convestitam dat nobis in alimentum, et per illud alimentum nobis conjunctum et commixtum, spiritum et divinitatem suam ei alimento connexam in nos transfundit, ut hoc modo nos omnes sanctificet, et ad suam unitatem et vitam redigat. Nullus modus suavior, efficacior, admirabilior aut sapientior poterat excogitari.

Imitare hanc immensam Christi charitatem, ut omnes tam exteros quam domesticos, tam Asianos et Indos quam Europæos, tam inimicos quam amicos, tam pauperes quam divites, omnes in Christo, imo Christo capiti unire, et in ejus viscera trajicere satagas. Ob hoc enim Christus Eucharistiam instituit, ut sibi quasi capiti omnes fideles totamque Ecclesiam velut corpus et membra realiter et substantialiter uniret et incorporaret, ut omnia in omnibus sit, vivat et agat Christus. Unde Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi IV Mystagog.: «In Eucharistia, inquit, fimus concorporei et consanguinei Christi.» Et Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan. cap. VII: «Sicut, ait, si quis liquefactæ ceræ aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum commisceat necesse est: sic qui carnem et sanguinem Domini accipit, cum ipso ita conjungitur, ut Christus in ipso et ipse in Christo inveniatur.» Si hæc feceris, implebis quod hic dicunt Septuaginta: «Quoniam talia oportet te præparare.»


3. NE DESIDERES DE CIBIS EJUS, IN QUO EST PANIS MENDACII.

«In quo,» id est in quibus, scilicet cibis; vel «in quo,» scilicet cibo: hic enim continetur in to cibis, sicut singulare continetur in plurali: est synthesis. Hebraice, ne concupiscas delicias ejus, et (id est quia) ipse est panis mendaciorum. Ita Aquila et Theodotion. Chaldæus, ne desideres obsonia quæ sunt cibaria mendacii; Syrus, si est vir insatiabilis, ne desideres cibum ejus; Septuaginta, si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas ejus: hæ enim obtinent vitam falsam; Auctor Catenæ Græcorum: «Plerumque enim cum mendaci vita hærent conjunctæ.» Quod sic explicat, q. d. «Noli concupiscas vana et fluxa hujus vitæ commoda, quæ avari carnisque voluptatibus dediti, nunquam non insatiabiliter captant et consectantur.» Clare Vatablus, ne concupiscas cupedias ejus, cum sit esca fallax. Hic versus cohæret cum præcedenti, ut patet ex pronomine ejus, scilicet principis, de quo sermo præcessit, q. d. Cum assides mensæ

principis, pone cultrum sobrietatis et continentiæ in gutture tuo, siquidem habes in potestate animam tuam, id est animæ et gulæ tuæ appetitus, ut eos cohibere queas. Ne ergo concupiscas cibos ejus delicatos (hos enim significat hebr. במטעמותיו matammotav), quia ipsi sunt panis mendacii, id est cibi mendaces et fallaces.

Porro Septuaginta ex præcedenti versu repetunt to si es בעל נפש baal nephes, id est dominus animæ, vel, ut ipsi intelligunt, habens animam, id est animæ concupiscentiam et gulam; unde vertunt, si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas ejus: hæ enim obtinent vitam falsam, q. d. Esto sis insatiabilis et gulosissimus, noli tamen concupiscere epulas principis, quia illæ vitam sæpe fallunt, et cum illis mors glutitur, quia, ut alia omittam, epulæ principum sæpe veneno inficiuntur: qua de causa principes solent adhibere prægustatores, qui cibos prælibent, ut in eis venenum, si quod sit, se prodat, itaque ab eis abstineant et periculum declinent. Sic olim in Italia venenum propinabatur in vino Setino, quod delicatum est, idque in phiala aurea.

At cur mendaces? Primo, Isidorus Clarius: Cibi delicati, inquit, sunt mendaces, quia plerumque consistunt in rebus levibus et tenuissimi succi, qui gulam titillant et oblectant, sed comedentem non alunt, nec roborant; verus enim cibus est qui hominem alit et roborat, quales sunt cibi solidi, qui plus substantiæ habent, et minus saporis.

Secundo, Aben-Ezra: Sunt, inquit, panis mendacii, id est viri loquentis mendacia.

Tertio et genuine, deliciæ principis vocantur panis mendacii, tum quia hominem etiam sobrium deliciosa sua illecebra illiciunt et fallunt, ut plus comedat quam sanitas et sobrietas requirant, utque intemperanter se vinis delicatis ingurgitet, fiatque temulentus et ebrius. Fallunt ergo, tum quia hominem inebriant et dementant; tum quia vina hæc fallunt bibentem, eumque loquacem, hilarem et garrulum efficiunt, ut in hilaritatem effusus secreta sua et aliena prodat, quibus non raro se et alios perdit. Addit Cajetanus mendaces dici mensas regias, quia principes sæpe ad epulum invitant, quos capere et occidere destinant, uti Aman ab epulis Assueri sublatus fuit in patibulum; et nostra memoria Dux Albanus principes nonnullos in Belgio ad solemne convivium invitavit, quos in eo captos jussu regis Philippi paulo post capite mulctavit. Dum ergo ad mensam a principe invitatus accumbis, cogita epulas ejus mendaces esse et insidiosas, ac tot gulæ tuæ gladios imminere, quot offeruntur deliciæ. Cave ergo tibi a gula, a loquacitate, ab omni cætero periculo, tuisque rebus prudenter quoad potes prospice.

Quarto, noster Salazar hunc versum a præcedenti disjungit, ac separatum constituit, sicque explicat: Carpit Salomon nimiam opum injuste partarum appetentiam, aitque: «Ne desideres cibos ejus,» id est, ne concupiscas aut aspires ad nimiam illam divitiarum et deliciarum affluentiam, qua gaudet ille «in quo est panis mendacii;» nam ejusmodi opes fallaces sunt et mendaces, atque adeo possidentem ocius deserunt, et ad alios migrant. Congruit autem secundum hanc expositionem versus iste cum duobus seq.: «Noli laborare ut diteris,» etc. Et infra: «Ne erigas oculos tuos ad opes,» etc. Verum ex Hebræo liquet hunc versum pendere a præcedenti; id enim inter alia arguit pronomen ejus, quod in Hebræo cum sit affixum, non nisi præcedens, puta principem respicere potest. Rursum «deliciæ» proprie non opes, sed escas delicatas significant. Denique de escis hic agi patet ex vers. 1 et 2.

Moraliter, hic disce delicias omnesque hujus mundi voluptates et pompas non esse veraces, sed fallaces, idque multis de causis, ob quas hebraice vocantur panis mendaciorum in plurali; et latine deliciæ vocantur, quia illiciæ, id est illices illecebræ, ab illiciendo, id est fallendo et decipiendo. Præter enim causas jam dictas, primo, mentiuntur se habere veritatem voluptatis, cum ejus inanem duntaxat contineant speciem et umbram; tenues enim sunt, viles, exiles, breves, quæ superficiem carnis et sensuum tantum titillant, at non penetrant interiora animæ et cupiditatis, ut eam reficiant et satient. Vere Climachus apud Maximum, serm. 27: «Palato tenus, ait, percipitur ciborum voluptas, atque ibi terminum habet, ultra palatum non sentitur discrimen eorum quæ ingeruntur, cum omnia deinde æqualiter per naturam in fœtorem reducantur.» Ibidem S. Basilius: «Venter, ait, est perfidus mercator, penus nihil conservans, multarum rerum incommodum retinens, res autem ipsas non conservans.» Et Epictetus: «Cura ut te non cibi, qui in ventrem ingeruntur, alant, sed animi lætitia: illi enim in excrementa vertuntur, et simul perit laus eorum; animus autem a corpore sejunctus, incorruptus perpetuo manet.»

Secundo, quia voluptates mox abeunt, et abeuntes in dolores desinunt, ac tristitiæ aculeos menti æque ac corpori infigunt, juxta illud: «Extrema gaudii luctus occupat,» Proverb. XIV, 13; creant enim nauseam stomachi, gravedinem capitis, vigilias, tormina, flatus, phlegmata, febres, ardores, calculum, pleuritides, apoplexias milleque alios morbos et ærumnas. Unde Eccli. XXXI, 23: «Vigilia, ait, cholera et tortura viro infrunito.» S. Gregorius Nazianzenus, orat. 38, delicias vocat pretiosum stercus: «Nec terra et mare, ait, pretiosum nobis stercus dono offerant: hoc enim honore delicias afficere soleo; at nos in sermone beliciamur et in lege divina.» Idem nomen deliciis indit S. Hieronymus, S. Gregorii Nazianzeni discipulus et assecla.

Præclare S. Chrysostomus, homil. 45 in Matthæum: «Deliciis, ait, senectus citius surrepit, deliciis sensus obtunduntur, deliciis cogitatio retardatur, citius mens tenebris obducitur, corpus dissolvitur, major stercoris copia reconditur atque reponitur; ita ex ingenti afflictorum acervo, navigio nimium oneribus oppresso, crebra contingunt naufragia: quid enim? responde, quæso, ita corpus pingue efficere studes? an ut te ad immolandum ducamus, an ut immolatum mensis apponamus? aves certe pingues ad salandum etiam inutiles sunt.» Idem, homil. 58 in Matthæum: «Quid deliciarum fœditas mali non inducit? sues ex hominibus facit; imo vero etiam multo majores: sus enim in luto volvitur, et stercore nutritur; hic vero abominabilem magis sibi mensam construit, iniquas commixtiones excogitans: hic nullo certe a dæmoniaco discrimine separatur; imprudens et furiosus pariter est: et dæmonia quidem miseramur; hunc vero aversamur et odimus, quia sponte sibi furorem attrahit, et os, oculos, aures et cætera simpliciter sensuum instrumenta amarissimæ voluptatis conficit cloacas.»

Idem, hom. 13 in epist. I ad Timoth., explicans illud cap. V: Vivens in deliciis mortua est: «Vivit enim, ait, solummodo ventri (gulosus), cæteris sensibus mortuus est, neque aspicit quæ aspicienda, neque audit quæ necessario audire convenit, neque loquitur quæ loqui oportet. Quemadmodum mortuus quispiam in lecto jacens, complosis palpebris clausisque luminibus, nullum omnino sensum habet, ita et hic, imo longe deterius hic quam ille affectus est; ille enim bona æque atque mala non sentit, hic autem malorum tantum amittit sensum, nihilque boni penitus sentit.»

Audi et B. Laurentium Justinianum in Ligno vitæ, tract. De Paupertate, cap. III: «Si pecuniam congregare conaberis, ait, eripies habenti, aut cupiditatibus laceraberis; si dignitatibus fulgere velis, danti supplicabis, et qui præire cæteros cupis, poscendi humilitate erubesces; si potentiam desideras, subjectorum insidiis obnoxius periculisque subjacebis; si gloriam appetis, per aspera quæque distractus quietus et securus esse desistes; si voluptuosam vitam eligis, quis non aspernetur atque abjiciat vilissimæ fragilissimæque rei, corporis scilicet, servus esse?»

Tertio, quia inter epulas, soluta lingua, multa a convivis dicuntur mendacia, adulationes, hypocrises, fraudes, etc. Qua de causa S. Augustinus ad mensam lectionem et disputationem adhibebat, ut noxias fabulas et detractiones excluderet; imo nunquam ad convivia accedebat, esto invitaretur, secutus exemplum S. Ambrosii, uti refert Possidorius in ejus Vita.

Quarto, quia invitans sæpe mentitur amorem, cum in corde tegat odium vel similem pravum affectum. Fere enim invitat alios, non ad ipsorum, sed ad suum commodum, ut eos sibi obliget, ab eisque aliquid, quod optat, impetret;

imo suspectos vel inimicos invitat, ut in vino eorum consilia expiscetur, aut ut in sceleris societatem pertrahat, aut ut noceat et lædat vel in fama, vel in sanitate et vita. Plura de deliciarum fallacia et frugalitatis commodis dixi Daniel. I, 16. Vide et S. Hieronymum, lib. II Contra Jovinianum, fuse in deliciosos et gulones detonantem.


4. NOLI LABORARE UT DITERIS: SED PRUDENTIÆ TUÆ PONE MODUM.

Gnome hæc facilis est: vetat enim nimium ditescendi studium nimiamque opum cupiditatem, q. d. Noli te cruciare et fatigare ut aurum auro, opes opibus aggreges, et sine fine accumulare satagas; hoc enim est vitium avaritiæ, et jugis animæ avaræ cruciatus, qui sæpe hominem adigit ad usuras, fraudes aliasque illicitas artes, ut per fas et nefas divitias in immensum coacervet quibus animam suam perdat trudatque in gehennam. «Sed prudentiæ tuæ pone modum.» Prudentiæ proprie dictæ modus poni nequit, cum ipsa sit modus virtutum omnium; ipsa enim est virtus in medio rectæ rationis librata, cæterasque virtutes omnes librans et dirigens. Per prudentiam ergo hic solertiam, industriam et providentiam ad parandas opes intellige, ut patet ex hebræo בינה bina, id est intelligentia. Et ex vers. sequenti: «Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere.»

Unde Aben-Ezra: «Abstine, ait, a prudentia qua ad divitias comparandas utaris, quæ est prudentia, id est solertia avarorum.» Sensus ergo est, q. d. Noli nimis esse solers, industrius et providus ad quærendas rationes lucrandi et modos ditescendi; sed huic tuæ industriæ pone modum, quem vera prudentia dictat, ut scilicet non plus opum velis coacervare, etiam justis licitisque modis, quam ad tuum tuæque familiæ usum statumque requiritur. Quorsum enim corrogabis opes, quas in arcis cellisque recondas, nulli usui futuras, nisi ut ab ærugine tineisque rodantur et consumantur?

Alii exponunt, q. d. Noli desiderare opes impossibiles vel illicitas, sed divitiis tuis pone modum prudentiæ, in casu genitivo, ut scilicet modus, quem prudentia suggerit, moderetur tuum ditescendi studium tuasque divitias. Ita explicat S. Thomas, II-II, Quæst. CLXX, art. 4, ad 3: «Significatur, ait, non quod ipsa prudentia sit moderanda, sed quia secundum prudentiam est aliquis modus imponendus.» Modus autem hic est ut non pares opes nisi licitis justisque artibus easque moderatas, quæ sufficiant ad honeste vivendum. Hic sensus apte cohæret versui seq.: «Ne erigas oculos tuos ad opes, quas habere non potes.» Hebræa ad verbum habent: «Ne labores ad ditescendum; ab intelligentia tua cessa.» Quæ verba, quia generalia et limitata, varie limitari et ad varios particulares sensus derivari queunt; omnes tamen eodem tandem desinunt, et in unum coeunt.

Primo igitur Pagninus vertit, ne labores ut diteris, ne ab intelligentia tua desinas, q. d. Noli inhiare opibus ne opum cupido tibi intelligentiam, id est sanam mentem et sapientiam eripiat. Sic et R. Levi: Cum, inquit, ea adeptus fueris, quæ tibi satis sint, ne de facultatibus coacervandis amplius angaris; id enim te a sapientia longe arcet, cum tempus in divitiis cumulandis insumas, diverso prorsus fine ab eo qui proponendus sit in facultatibus comparandis; nam ideo illæ parantur, ut mortali sint adjumento, quo curis omnibus solutus totus investigationi sapientiæ et prudentiæ vacare possit.

Secundo, Cajetanus, ne labores ad ditescendum, et ab intelligentia tua cessa; hoc est, inquit, non sat est ut supersedeas labore ad parandas opes, sed insuper ab opum cogitatione et amore intelligentiam et mentem tuam avoca, ut de iis ne cogites quidem. Sic enim poteris mente quieta et serena, itaque fructuose vacare studio sapientiæ et virtutis.

Tertio, Aquila vertit, noli laborare ut ditescas ab intelligentia tua, q. d. Ne labores aggerere opes, quia quantascumque aggesseris, non eris reipsa dives, sed tantum dives «in intelligentia,» id est in opinione et æstimatione tua: nam reipsa eris pauper, cum quo plura aggesseris, eo plura aggerere desiderabis: nam Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Pauper autem est, qui suis non est contentus, sed plura semper desiderat, et velut famelicus esurit sititque. Alii explicant, «ab intelligentia,» id est sine intelligentia tua, q. d. Noli velle ditescere sine ratione et labore per meram fortunam, per usuram, per rapinam; sed satage ditescere per intelligentiam, id est per industriam tuam: hoc enim licitum et honestum, prius vero illicitum et injustum est.

Quarto, Chaldæus vertit, ne accedas ad divitem, sed in intelligentia tua recede ab eo, q. d. Noli convivari cum divitibus, cum iisque splendide vivere et incedere cum multo famulatu, equis et rhedis: sic enim opes tuas profundes et ad paupertatem redigeris; sed sequare dictamen prudentiæ, ut ab eis te separes, ac separatus privatim sobrie et parce vivas: sic enim quietus ages, et res tuas augebis. Syrus vero vertit, ne appropinques diviti, sed sapienter ad illum accede, q. d. Noli esse familiaris diviti, ne tua cum eo consumas; sed tamen subinde, ubi illius ope, mutuo auxilio opus habes, ad illum prudenter accede, ut tibi opituletur et benefaciat.

Quinto, Septuaginta vertunt, ne extendas te, cum sis pauper, ad divitem; tua autem consideratione abstine; Complutensis et Regia, ne contendas, cum sis pauper, cum divite; clare Auctor Catenæ Græcorum, si pauper fueris, ne cum divite contendas; verum prudentia tua usus ab ejusmodi contentione abstineas; ennoia enim Græcis idem est quod cogitatio, intentio, sententia, item prudentia, sensus, intelligentia, etc. Sunt nonnulli pauperes, sed superbi, qui imprudenter volunt se æquare divitibus, cum ilsque certare in splendore victus, vestitus, familiæ, supellectilis cæterarumque rerum. Hos redarguit hic Salomon, tum quia supra vires et facultates se extendunt, pluraque expendunt quam habeant: quare perinde faciunt ac si puer parvulus vellet se coextendere et æquare viro grandi; tum quia immodico sumptu sese et familiam illico exhauriunt, et ad pauperiem redigunt, quæ mera est imprudentia et fatuitas; nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. Quod nemo læditur nisi a seipso: «Pauperes, dum cupiunt divitibus exæquari, insanabilem rabiem patiuntur, insaniunt, furunt; nam idem morbus diversos singulis generat languores.»

Mystice Auctor Catenæ Græcorum: Condemnat hic, inquit, eos manifeste qui divina mysteria æque se explorata habere arbitrantur, atque Deus ipse. Pauper enim secundum se est omnis omnino homo; solus autem Deus absolute dives est. Ne ergo Dei mysteria quæ ratione pervestigari plane non possunt, mente tua rimari frustra contenderis. R. Salomon vero sic, q. d. «Ne valde sollicitus sis de doctrina augenda, transcursim et desultorie rebus colligendis, et voraci lectione; nam tandem hæc omnia oblivioni trades.» Sicut enim cibus non masticatus devorando glutitur, ac indigestus sæpe emittitur: sic qui multa celeriter obiterque legendo transcurrunt, et quasi devorant, hi parum retinent et eorum quæ legerunt illico obliviscuntur.

Rursum hanc gnomen applices iis qui supra vires jejunare, orare, corpus affligere, laborare satagunt, ut in sanctitate et virtutibus emineant, atque sanctos Anachoretas, Martyres, quin et Apostolos adæquent. Qua in re arrogantes et stolidi sunt: perdunt enim sanitatem corporis, nec sanctitatem mentis assequuntur. Sanctum quidem est illud: «Metire te pede magnorum virorum,» sed intra limites tuæ naturæ et gratiæ tibi a Deo destinatæ; nam sanctum æque ac prudens est illud: «Metire te tuo pede: Ne sutor ultra crepidam: Naturæ sequitur semina quisque suæ: Noli altum sapere, sed time: quare in magnis et voluisse sat est.» Esto enim coneris extremis viribus, nunquam ad sanctitatem B. Virginis, vel S. Pauli, aut S. Laurentii, aut S. Francisci pertinges, quia Deus longe majorem eis dedit gratiam quam tibi. Unde S. Paulus carpens pseudo-apostolos, qui se Apostolis veris æquabant, imo anteponebant, II Cor. X, 12: «Non enim audemus, ait, inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos; usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.» Ubi pro superexten-


5. NE ERIGAS OCULOS TUOS AD OPES QUAS NON POTES HABERE; QUIA FACIENT SIBI PENNAS QUASI AQUILÆ, ET VOLABUNT IN CŒLUM.

Hebraice, nam avolare facies oculos tuos in eo, id est ad eum (puta עשר osher, id est opes, quod tacite latet in העשיר hashir, id est ditescas, de quo versu præcedenti: osher enim Hebræis est masculinum, sicut Latinis est Plutus, id est opes), et non ipse; quia faciendo faciet sibi alas, sicut aquila volabit in cœlum. R. Salomon to in eo refert ad laborem et studium ditescendi, de quo præcessit, q. d. Si momento oculos deflectas, illosque claudas, studium illud evanescit, tum quia mens et appetitus hominis est inconstans et volubilis, tum quia labor et angor comparandi opes homini est molestus, cumque discruciat: illum ergo sentiens, cito deponit et abjicit.

Jam לאינכו veenennu, id est et non ipse, dupliciter accipi potest: primo, q. d. Cum ipse, scilicet Plutus (id est opes) non sint, vel non existant; secundo, q. d. Et non ipse, scilicet est in tuo jure vel potestate, hoc est, ut vertit Noster, «quas non potes habere.» Igitur Primo, hæc gnome accipi potest de opibus jam partis et possessis, ut earum inconstantiam et fugacitatem significet, q. d. Ne oculos, mentem et cor defigas in tuis opibus, quia eas diu non potes habere; fugaces enim sunt, et illico ab uno in alium devolant instar aquilarum, quæ a terra avolant in cœlum; to enim habere sumitur in actu perfecto pro habitas retinere et firmiter possidere. Hoc significat hebræum veenennu, id est et non ipse, q. d. Plutus non habet stabilem existentiam, consistentiam et constantiam; sed instar avis inquietæ, vagæ et fugacis transit et avolat, ut amplius non appareat nec esse videatur. Unde Tigurina vertit, num intenderes oculos tuos in id quod mox non est? Sumunt enim sibi alas divitiæ, et velut aquilæ in aerem evolant; Vatablus, an conjicias oculos tuos in eas, cum nullæ sint? Quoniam parando parabunt sibi alas et volabunt in cœlum; Chaldæus, si alligaveris oculos tuos in eum, non comparabit tibi; Syrus, si fixeris oculos tuos in illo, non apparebit tibi.

De fugacitate divitiarum vide S. Chrysostomum, hom. 1 in Genesin, cujus verba recitavi Amos VI, 5, ad illud juxta Septuaginta: Sicut stantia putaverunt, et non sicut fugientia. Et hom. aurea in Eutropium, cujus exordium est: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas,» ubi ad vivum ob oculos ponit opum omniumque mundi pomparum vanitatem et fugacitatem: exstat sub finem tom. V. Et hom. 11 in I epist. ad Corinth., ubi divitias comparat servo fugitivo et perfido.

Porro hæc fugacitas opum apte comparatur aquilæ in cœlum evolanti. Aquila enim adeo alte volat, ut non tantum hominum, sed et avium cæterarum aspectum fugiat; longe enim cæteris omnibus supervolat, ut a nemine capi, sed omnes capere et prædari possit: ita quantumcumque opes capere coneris, illæ velut aquilæ evolabunt altissime, et non tantum manus tactumque, sed et aspectum tuum fugient.

Secundo, simplicius et aptius Baynus, Jansenius et alii hanc gnomen referunt ad opes non jam partas, sed parandas, quæ vires nostras superant, q. d. Noli corde concupiscere et oculis sequi opes, quæ tuas vires et facultates superant, sive quas tua industria comparare non potes; quia si illas sequaris, illæ velut aquilæ evolabunt in cœlum, ut eas assequi nequeas. Emphasis est in Hebræo: Num avolare facies oculos tuos, q. d. Opum nimiarum et impossibilium cupido est merus oculorum mentisque volatus, imo avolatus: facit enim ut mens a se avolet ad id quod assecutu est impossibile; oculi enim talium volando certare volunt cum volatu aquilarum, sed vincuntur: nam aquilæ ita alte volant, ut omnem oculorum aciem ictumque effugiant.

Rursum, esto oculis opes instar aquilarum assequerere, an ideo eas manu prehenderes et tui juris efficeres? utique non: non enim magis eas occupares quam aquilas volantes, quas oculis sequens tui juris efficis. Docet ergo hæc gnome cavendum esse ab avaritia et concupiscentia oculorum, et moderandum esse studium se ditandi juxta sortem, artem et industriam a Deo datam; si enim modum hunc excesserimus, frustra Deo adversante laborabimus. Salomonem secutus Siracides, cap. XI, 10, pari modo a nimio opum studio avocat: «Si enim, ait, secutus fueris, non apprehendes, etc.; est homo laborans et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit.» Vide ibi dicta.

Porro to quas habere non potes dupliciter accipi potest: primo, q. d. Quas physice obtinere nequis, quia tuas vires et facultates transcendunt; secundo, q. d. Quas ethice, id est, licite et bona conscientia obtinere nequis, ut sensus sit: Noli per usuras, fraudes, injustos contractus aspirare ad opes illicitas; illas enim bona mente et fide obtinere vel retinere nequis: quare justo Dei judicio juste illæ a te, velut ab injusto invasore, vel possessore, aufugient et avolabunt. Huc facit illud Catonis: Quod potes, id tentes; operis ne pondere pressus Succumbat labor et frustra tentata relinquas.

Est prosopopœia: opes enim hic inducuntur quasi aves et aquilæ, quæ alas sibi faciunt, quibus se ab avaris se persequentibus proripiunt et longissime avolant.

Recte autem opes aquilis comparantur: primo quia aquila et robore, et volatu, et prædatione cæteras aves excellit, ut nullam sibi supervolare permittat, omnibus superior, nulli inferior, ut omnes prædetur, ipsa vero nulli sit præda: pari modo opes impossibiles vel illicitæ superant omne avari studium et conatum, ut ab eo se rapi præddarique non sinant, sed potius eum prædentur, aliorumque rapinæ et prædæ exponant. Vere Apuleius in Floridis, lib. I: «Cum nubium tenus, ait, sese aquila extulit, nutu elementi lævorsum vel dextrorsum tanta mole corporis labitur, velificatas alas, quo libuit, advertens modico caudæ gubernaculo, inde cuncta despiciens; ibidem pennarum eminus indefesso remigio, ac paulisper contabundo volatu pene eodem loco pendula circumtuetur, et quærit quorsum potissimum in prædam superne sese ruat fulminis vice.»

Secundo, aquilæ volant celerrime, ac cum in terra pabulum ceperint, illico in cœlum avolant: sic et opes, præsertim impossibiles et illicitæ, et ubi exiguam sui potiundi spem ostenderint, eaque inaniter avarum et stolidum lactarint, illico avolant. Aquila, ait Aldrovandus, fortissima et pernicissima, pennas habet firmitate ac duritie insigni: sola inter aves recta via, non oblique, ut cæteræ aves, fertur sursum. Hinc sub pedibus fert fulmen, quasi Jovis ira: nam «fulmina sub Jove sunt;» fulmen autem ejus volatus celeritatem, vim impetumque notat. Sicut ergo nulla avis audet invadere aquilam, sed ipsa cæteras invadit et sternit: sic vir prudens non persequitur opes, quæ suam sortem et industriam superant, ne modicas quas habet frustra insumat et prodigat, sed eas quæ sibi commensæ sunt, quasque sua industria et labore assequi potest. Quare sicut stolidus esset falco, vel accipiter, si prosequeretur aquilam, quia ab aquila sterneretur et necaretur: sic stolidi sunt, qui opes suam fortunam transcendentes sectantur, quia non tantum illas non assequentur, sed et proprias perdunt, dum minores majoribus in prædam cedunt, uti experientia constat.

Tertio, aquilæ volant altissime: sic et opes omnem oculorum avari aciem cogitationemque eludunt et effugiunt. Aquila, inquit Aldrovandus, magnas habet alas, Ezech. XVII, 3 et 7; alte volat, juxta illud Poetæ: Illa etiam sublime volans cœloque propinquans, ita ejus qui rerum summa potiatur, majestas fulgore suo reliquos obscurat, et veluti micantissimum solis jubar ubi exortum fuerit, lucem omnibus stellis intercipit. Objiciunt alii hoc in multorum principum tyrannidem et rapacitatem, quibus non sine rerum tuarum jactura possis adhærescere: quomodocumque autem quispiam acceperit, natura hoc comparatum, ut debitio a validioribus absumantur. Hæc Pierius; eadem ad verbum habet Aldrovandus in Aquila.

Quarto, pennæ aquilæ mixtæ pennis anserum aliarumque avium eas exterunt, arefaciunt et consumunt: sic et opes inique et male partæ reliquas æquas justeque partas devorant et absumunt. Id de pennis aquilæ docet Plinius, lib. X, cap. III, Albertus Magnus, Aldrovandus, Gesnerus in Aquila. Quocirca Ægyptii perniciosam potentiam per aquilarum pennas designabant. Audi Pierium, hierogl. 19, cap. XI: Sacerdotes Ægyptii potentiam cujuspiam, quæ sociis et amicis omnibus perniciosa esset, per aquilæ pennas significabant. Hujusmodi siquidem ea vis est, ut aliarum avium plumas, si commisceantur, interterere et quodam modo devorare videantur, quod et in tergoribus pantheræ atque hyænæ identidem fieri compertum est; pantherinum quippe tergus hyænæ cedere suo loco diximus. Eamdem inter juglandem et quercum antipathiam esse scribit Plinius, tanto quidem naturæ dissidio, ut, si quercus juxta nucem juglandem sata sit, prorsus emoriatur. Est et illud huic miraculo perquam simile, quod de cardamo fertur. Olus id apud Persas usitatissimum, cujus natura est humorem omnem terræ ad se ita attrahere, ut reliquæ circumpullulantes herbæ cogantur arescere, de quo proverbium est apud Aristophanem. Id alio vocabulo scaphon vocant, iberis est Dioscoidi, Ægyptiis semeth, nasturtium Romanis. Causam vero super aquilæ pennis philosophi commentantur, quod, cum avis ipsa sit omnibus aliis infensa, derivetur vis ipsa animalis in res quoque ejus inanimes per sympathiæ contagionem. Alii pestiferam maleolentiæ vim quamdam inesse aliti deprehendere, propter quam tacta ab ea facile computrescant; indicio esse reliquias ejus hesternas neque ab ea ipsa, neque ab alio quopiam animalium repeti. Permeare vero contagionem eam etiam in pennas, quæ alienas juxta se positas adurere propemodum pro comperto tradentur.

Hinc Jupiter ei dedisse dicitur dominium avium, ut earum sit rex vel regina: hinc et aquila biceps insigne est imperii et imperatoris universi. Quocirca Pyrrhus rex a militibus acclamatus aquila; «Aquila, inquit, sum qui vestris armis quasi pennis sublevor.» Sic prorsus opes impossibiles et illicitæ altissime ab avaro avolant, velut aquilæ ab aucupe.

sub ejus specie Jovem venerantes. Unde Martialis, lib. V Epigram.: Dic mihi quem portes, volucrum regina? Tonantem. Nulla manu quare fulmina gestat? amat.

velut cœmpeta, atque ardentes solis radios fixe intuetur, nidum in sublimi petra reponit, ne calidus raptor propequadoque accedat. Rursum aquila, quia sicca et calida, ingeniosa est, sagax, solers, astuta. Hinc a Poetis dicitur Jovis ales Jovem comitari, ut pavo Junonem; Jovi nectar afferre, imo Jovem ferre. Hac de causa nonnulli olim aquilæ divinos honores deferebant, tanquam

statu et gradu celsiores; hæ enim avolabunt a te: v. g. pauper es, noli nimis esse liberalis in erogando, ne te depauperes, et nihil amplius erogare queas; esto liberalis affectu, ubi nequis effectu; vocatus es ad sortem Marthæ, noli aspirare ad sortem Magdalenæ; opifex vel agricola es, noli aspirare ad statum nobilis vel doctoris; Grammaticus aut Rhetor es, noli te venditare aut præponere Philosopho, vel Theologo; Religiosus es, noli affectare Pastoratum vel Episcopatum; subditus es, noli ambire Rectoratum: honor enim velut aquila fugit sequentes, sequitur fugientes.

Huc facit apologus cameli apud Festum Avienum, fabul. 8, et alios: «Camelus enim, sui pænitens, querebatur tauros insignes ire geminis cornibus, se inermem objectum cæteris animalibus; orat Jovem, sibi donari cornua. Ridet Jupiter stultitiam cameli, nec modo votum negat, verum auriculas belluæ decurtat.» Affabulatio: «Sit quisque fortuna contentus sua, etenim multi fortunam meliorem secuti, incurrere pejorem.» Sic qui sectantur opes nimias vel illicitas, perdunt modicas et proprias. Camelus enim mercibus onustus divitis et divitiarum est symbolum; unde illud Christi: «Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.» Matth. XIX, 24. Et sicut camelus non potest sequi aquilas, sic nec avarus opes immodicas. Unde Ægyptii, inquit Horus Apollo, lib. II, cap. C, hominem tardum et segnem repræsentarunt per camelum: «Hic enim solus ex omnibus animantibus crus inter eundum inflectit; unde et appellationem nactus est, cum græce κάμηλος, quasi κάμψαυλος, a crurum inflexione dictus videatur.» Sapienter Ovidius, IV Trist.: Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam.

Memorabile est exemplum in Vitis Patrum de Joanne Parvo. Hic enim cum, relicto socio Anachoreta, solus vivere vellet sine cibo labore suo parto, in jugi contemplatione instar Angeli, post paucos dies famere et egere cœpit; unde noctu rediens ad socium, pulsando ostium ab eo audivit: «Joannes cibo non eget, quia factus est Angelus;» quare totam noctem sub dio in fame et frigore peregit; mane a socio intromissus et increpitus, resipuit didicitque laborare, et labore sibi cibum parare. Exstat de eo elegans carmen Fulberti Carnotensis in fine Epistolarum, cujus hæc est clausula: «Cum Angelus esse non potuit, vir bonus esse didicit.» Qui ergo nequit esse Anachoreta, sit bonus Cœnobita; qui nequit esse Cœnobita, bonus sit Clericus; qui nequit esse Clericus, bonus sit laicus; multi enim in conjugio salvantur, qui in clericatu et cælibatu damnarentur.

Prudenter Plato in Phædone: «Nulli homini, ait, fas est discedere ab eo munere, quod ei Deus imperavit.» Et Ptolomæus in Præfat. Almagesti: «Insipiens est, ait, qui sui ignorat quantitatem. Qui scientiam suam ultra astutiam, quæ in ipso est, extendit, est sicut pastor debilis cum multis ovibus quas pascere et regere nequit.» Divine Sirach cap. III, 22: «Altiora te, ait, ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.»

Rursum tropologice sic exponas, q. d. Cum oculi carnis et concupiscentiæ avolant ad suas cupidines, quas licite habere non potes; tu ab iis mente ad Deum et cœlum instar aquilæ avola. Unde B. Gregorius Nazianzenus, Iambico 3 ad Seleucum, sic canit: Statim atque vitium noveris, celer avola Mentis volatu, nil enim pernicius.

Denique Septuaginta, Chaldæus et Syrus hunc versum præcedenti nectunt, ut omnia a vers. 1 hucusque significent vitanda esse convivia et consortia principum et divitum. Igitur to in eo vel in illum, quod est in Hebræo, referunt ad divitem vel principem; sic enim habent Septuaginta, si intenderis oculos in eum (principem, vel divitem), nusquam apparebit; paratæ enim sunt ei alæ, et revertitur in domum præsidis vel præfecti sui, q. d. Si spes tuas defigas in potente vel divite, falleris: nam ipse, ubi maxime eo opus habebis, se subducet, et te relicto ad suos, v. g. ad suum præsidem, vel præfectum se recipiet: aut per præsidem accipe Deum, qui omnibus potentibus dominatur et præsidet, q. d. Noli sperare in potente, quia brevi morietur, nec apparebit; vita enim animaque hominum præsertim potentum alata est, et cito avolat ad vitæ mortisque præsidem Deum, ut ea velut judici sistatur, pro meritis vel cœlo, vel gehennæ adjudicanda. Huc facit illud Eccli. X, 11: «Omnis potentatus vita brevis.»

Porro S. Hieronymus in cap. XVII Ezech., et Septuaginta sic legit: «In bonam, inquit, partem de aquila dicitur, quod justus dives effectus faciat sibi alas sicut aquilæ, ut possit reverti in domum præcessoris sui. Et in Isaiæ cap. XL scriptum est, quod justi pennas afferant sicut aquilæ, currant, et non lassentur, ambulent, et non esuriant.» Similia habet in cap. I Sophoniæ, ubi tamen pro præcessoris minus recte legitur præceptoris.

Anagogice Beda: «Ne erigas, ait, mentem ad perscrutanda divinitatis arcana, quæ penetrare non potes: hæc enim cœlestibus solum avibus patent,» puta Angelis et Beatis; hi enim sunt aquilæ, quæ suis meritis velut alis in cœlum evolarunt, juxta illud Job XXXIX: «Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?» Ubi S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. XVI, per aquilam accipit Sanctos rerumque sublimitatem et contemplationem. Idem per umbram videre prisci Romani, qui in suorum Imperatorum apotheosi, ex pyra, in qua comburebant eorum cadavera, emittebant aquilam, quasi illa animam Imperatorum volando sursum ferret in cœlum, teste Herodiano, lib. IV. Unde Dion, lib. LVI: Aquila, ait, animam Augusti in pyra extulit in cœlum.

Tropologice, ne aspires ad officia et virtutes tuo

Chaldæus sic habet: Si alligaveris oculos tuos in eum (divitem, qui præcessit), non comparebit tibi; quoniam faciens faciet sibi alas, sicut aquila quæ volat in cœlum, q. d. Si spem tuam alliges diviti, ille ubi te ad miseriam redactum viderit, velut humi afflictum despiciet, ac celsitudinem suam repetens ad suos divites avolabit: sicut aquila ubi in terram se demisit, modice ibi consistens escamque sumens, ea sumpta, illico in cœlum revolat.


6, 7 et 8. NE COMEDAS CUM HOMINE INVIDO, ET NE DESIDERES CIBOS EJUS; QUONIAM IN SIMILITUDINEM ARIOLI ET CONJECTORIS, ÆSTIMAT QUOD IGNORAT. COMEDE ET BIBE, DICET TIBI: ET MENS EJUS NON EST TECUM. CIBOS QUOS COMEDERAS, EVOMES; ET PERDES PULCHROS SERMONES TUOS.

Hebraice, ne comedas panem mali oculi; et ne concupiscas epulas ejus, quoniam sicut æstimavit in anima sua, sic ipse, scilicet judicat et loquitur, vel sic ipsum, scilicet esse censet et judicat, q. d. Quod ipse imaginatur et phantasia sua concipit, hoc censet reipsa ita esse vel fore: qua in re sæpe errat et fallitur. Melancholici enim, invidi et similes, qui corruptam habent phantasiam, multa tristia, suspiciosa, exotica, peregrina, horrida, timida et anxia sibi fingunt et imaginantur, quæ a parte rei non existunt, sed tantum in falsa eorum imaginatione. Unde hydrophobis et vertiginosis, quibus omnia gyrari videntur, dicimus: «Ne metuas, domus non gyrat, sed cerebrum tuum gyrat; gyrus non est in re, sed in phantasia tua.» Quocirca Noster apte clareque vertit, quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Hebraice est שער shaar, quod per שׁ et שׂ multa significat: primo, cogitare, æstimare, conjectare; secundo, horrere et horripilare; tertio, spectrum, vel quid terrificum et horrendum; quarto, portam; quinto, mensuram et mensurare, q. d. Avarus et sordidus præscribit in mensa exiguam mensuram; si quam quis edendo vel bibendo excedat, ægre fert, etiamsi exterius dicat: Comede, bibe. Aut, quasi significat: Avarus mensurat ac numerat id quod quisque edit aut bibit, imo quasi singulos bolos computat. Ita Isidorus Clarius.

Hinc varietas mira versionum; Cajetanus enim vertit, quia sicut amaritudo in anima ejus, sic ipse, id est, ait, sicut amaritudo occultatur, sic occultat ipse se tibi; Tigurina, nam intus in animo suo mentitur, idque faciens dicit tibi: Ede et bibe; cor autem ejus non est tecum. Vatablus, quia quemadmodum cogitat in anima sua, id est animo suo, ita res habet, nimirum: «Comede et bibe, dicit tibi; at cor illius non est tecum;» Chaldæus, ne comedas cum eo qui habet oculum nequam, quoniam sicut porta erigitur, sic elevatur in anima sua; Septuaginta, ne

cones cum viro invido, neque concupiscas illius escas; sicut enim si quis deglutiat pilum, sic comedit et bibit; Symmachus, sicut conjectans in animo suo, sic comedit et bibit; Syrus, ne vescaris cum homine guloso, quia sicut vir deglutit picem, sic manducas et bibis cum eo, et cor ejus non est tecum; Aben-Ezra, velut vir qui animo destinet suo versetque cogitationem de te, ita alloquendo: Comede et bibe, ita se geret ille; alii, sicut spectrum fuit in anima, ita ipse est, dicit: Comede, etc.

Panis mali oculo est panis avari, ideoque sordidi, invidi et maligni, qui scilicet malignis oculis hilariter comedentem intuetur; veretur enim ne nimis multa consumas, eumque sua annona prives et quasi depauperes. Ita Aben-Ezra, R. Levi et R. Salomon, qui sic explicat: Avaro grave est et acerbum si cibis illius vescaris, perinde ac si ejusdem ori amarissimum fel instillares: vox enim shaar significat ficus præcoces amaras, Jerem. cap. XXIX, 17. Hæc ille. Syrus per malum oculo, accipit gulosum; hic enim maligne aspicit cibos, utpote quos gulose vorare, perdere et prodigere cogitet. Alii per malum oculo, accipiunt dolosum et malitiosum, qui noxia tibi molitur, ac, si possit, cibos veneno inficiet, ut te perimat. Unde Chaldæus vertit, cor ejus dolosum est apud te. Hinc Cajetanus per malum oculo, accipit eum qui bene dicta, vel facta male interpretatur, et in malum convertit. Plures aptius ex Septuaginta et Chaldæo per malum oculo accipiunt invidum, qui invidet felicitati aliorum, juxta illud Christi: «An oculus tuus nequam (id est invidus) est, quia ego bonus sum?» Matth. XX, 15. Sic sensus erit, q. d. Ne comedas cum eo qui tibi invidet, quia, licet amicum se simulet teque invitet, dicendo: Comede et bibe; tamen quia in corde te odit, hinc ficta et periculosa est ejus invitatio. Periculum enim est ne cibum vel potum veneno inficiat, eoque te interficiat, aut ne cibo potuque te obruat in tuum dedecus et perniciem, ut scilicet secreta tua prodas, vel aliquid liberius aut inconcinnius dicas vel facias, quo tibi noxam et probrum crees.

Unde mystice per invidum nonnulli accipiunt diabolum, nostræ saluti invidentem, qui, etsi favere nobis videatur, dum ad mundi voluptates nos invitat, animo tamen est a nostra felicitate alieno: proinde monemur non desiderare ex cibis ejus, hoc est ex voluptatibus hujus mundi, ad quas extrahit: quod si fecerimus, evomendum aliquando erit quod sumpsimus, sive nunc

Per pænitentiam, sive postea per pænam, quando dabit quisque tantum pænarum, quantum se deliciis intemperate immerserit.

Verum germanius alii passim per malum oculo, accipiunt avarum: hic enim oculo malo, id est ægro, tristi et invido aspicit largius epulantes, eorumque epulatione torquetur, quod sua liberalius videat comedi et consumi: sic enim Siracides, Salomonem de more secutus, avarum vocat lividum, id est invidum, eique tribuit oculum nequam et malum, cap. xiv, 8: «Nequam, ait, est oculus lividi, etc. Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane; sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.» Vide ibi dicta.

Sensus ergo est, q. d. Ne comedas cum homine avaro et sordido, ideoque refectioni tuæ invido, qui scilicet tibi cæterisque convivis epulationem et hilaritatem dolens, invidet. «Quoniam in similitudinem conjectoris et arioli æstimat quod ignorat.» Quemadmodum enim illi frequenter sibi persuadent quod non est et quod ignorant, ita et avarus. Putat enim alios ejusdem esse ingenii, cujus est ipse, cum ex se alios metiatur, ut, quemadmodum ipse non ex animo favet convivis mensam, etiamsi verbis contrarium simulet: ita etiam convivas putat non ex animo loqui jucunda et amica verba quæ cum eo proferunt. Unde subditur: «Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum,» hoc est, animo tibi non favet quod offert. Et seq.: «Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos,» hoc est, insuaves tibi erunt apud sordidum epulæ, ac ubi illius sordes adverteris, displicebit tibi illius mensa, adeo ut velis te evomere posse cibos comestos, et peribit tibi omnis sermonis et confabulationis elegantia quæ solet in conviviis adhiberi, quia non commovet avarum ad animi jucunditatem. Nihil proderit tibi quidquid pulchrum in convivio apud eum locutus es, vel laudando ejus dapes, vel agendo ei gratias, aut denique quidquid pro more in mensa locutus es. Ita Jansenius et alii.

Est metalepsis, q. d. Nil tibi conferet avari cibus, licet delicatus, nec jucunda pulchraque super mensam colloquia: quia ubi animadvertes ejus avaram invidamque hypocrisin, dolebis te ei convivam fuisse, optabisque te nunquam cum eo cibum sumpsisse, sed potius omnem quem cum eo sumpsisti posse evomere.

Aliter to evomes explicat Vatablus, q. d. Avarus et invidus adeo insulsas, sordidas et immundas tibi apponet epulas, ut nauseam et vomitum tibi moveant.

Noster Salazar apposite per pulchros sermones accipit problemata, ænigmata et gryphos qui olim in conviviis a sapientibus sibi invicem proponi solebant, q. d. Si avaro et invido difficile aliquod problema, ænigma aut gryphum inter epulas objeceris (quæ est illius malitia et veteratoria calliditas), ejus sensum, arioli in morem, se divinare significabit; et licet illud non assequatur, tamen illum se penitus calluisse simulabit, atque adeo contemnet et pro nihilo habebit; quare «cibos quos comederas evomes», ex fastidio scilicet respues, ac males impransus manere. Aut, q. d. Dicet tibi: Comede et bibe, id est, urgebit te ut cibo vinoque te infarcias, non ex benevolentia, sed ex invidia, ut scilicet tibi per ebrietatem et crapulam mentem sensumque eripiat, teque omnibus deridendum proponat, cum natura urgente cogeris crapulam evomere, itaque perdes pulchros sermones quos dixisses, si sobrius fuisses; nam ebrius existens non nisi deformes, inconcinnos et insulsos loqueris. Summa, convivium hoc invidi nil tibi voluptatis et honoris, sed plurimum doloris et dedecoris afferet.

Nota: Ariolus vel hariolus est divinus, qui de futuris conjectat et divinat (hoc enim est שער scaar). Ita dictus, ait Donatus: «Quasi fariolus, a faris, vel a fando; H enim pro F, et F pro H in multis locutionibus mutabantur. An ab halando? nam halitu solent excludere velut mortalem animam, ut divinam recipiant, unde et vocem ejusmodi dabant quæ est O E, quod O E sonus exhalandi vim præstet.» Hæc Donatus. Significat ergo quod, sicut ariolus et conjector conjectant ea quæ ignorant, prout ipsi imaginantur, ac proinde eorum conjectatio, sæpe falsa, semper anceps est et dubia. Unde illud vetus: «Ridet haruspex, dum videt haruspicem;» ridet nimirum hominum stultitiam, quod sibi ex aris et intestinis avium vel victimarum divinanti, quasi Prophetæ veridico crederent, cum omnis ejus divinatio mera esset conjectura et impostura: sic pariter avarus et invidus judicant et conjectant ea quæ ignorant, imo ea quæ non sunt, nec erunt, sed quæ ipsi imaginantur, quæque ipsis avaritia, melancholia et invidia suggerit, scilicet te nimis liberaliter comedere, epulas omnes discindere, singula convivis distribuere, eosque ad bibendum invitare, ac proinde se magnam ciborum et opum jacturam facturum, teque illud intendere, ut scilicet ejus avaritiam rideas et calces: talem enim te æstimat, qualis ipse est, scilicet fictum, avarum, invidum, quæ omnia meræ suspiciones sunt et sæpe falsæ.

Sapienter Elias Cretensis in Orat. 1 Nazianzeni: «Sicut, ait, ad sinistri aliquid suspicandum segnis est, qui a vitio liber est: sic contra ad suspicionem proclivis esse solet, qui se vitio addixit, præsertim eidem de quo proximum tacite vel aperte insimulat, uti docent experientia et Cassianus, cæterique rerum spiritualium magistri. Vitium enim, quod temere alteri imputas, in teipso habes: ex te enim metiris alios, et tuum vitium cæteris commune esse putas, quæ omnia meræ suspiciones sunt et sæpe falsæ. Vere S. Eucherius, epist. ad Valerianum: «Si vis esse verax, ait, suspicax non eris; non enim suspicamur nisi quæ nescimus.» Et Nazianzenus, orat. 8: «Non facile is malum de alio suspicatur, qui non facile ad malum impellitur,» quasi dicat: Probi minime suspicaces esse solent, sed improbi.

Septuaginta Hebræa legerunt שער scaar per ש, ideoque vertunt pilum: Sicut enim, inquiunt, si quis deglutiat pilum, sic comedit et bibit; de quo mox plura. Syrus vertit, sicut vir deglutit picem, sic manducas et bibis cum eo, q. d. Sicut pix comesta non reficit, sed fauces conglutinat, obstruit, strangulat et enecat: sic cibus avari et invidi te non reficiet, sed instar picis te torquebit, cruciabit et strangulabit.

Ita Daniel, cap. xiv, 26, draconem Babyloniorum massa ex pice et pilis in os ejus injecta suffocavit, ut creparet. Vide ibi dicta. Chaldæus Hebræum שער scaar vertit, portam: Sicut porta erigitur, ait, sic elevatur in anima sua. Quod R. Levi exponit, q. d. Sicut porta assidue patet, ut per eam homines egrediantur et regrediantur: sic os avari et improbi multa falsa proloquitur, quæ postea eum falsi convictum revocare et retractare necessum est. Alii vero sic explicant: Suadet Salomon, inquiunt, ne quis cum viro malitioso aut captioso commercium ineat, ut dolos ejus vitare possit; nam similis est portæ alicui ex his quæ levari aut demitti solent, quæ primo quidem patet, et occurrentes sibi benigne excipit, deinde vero eosdem subito includit ac tenet. Et quidem cum in loco isto de ænigmatibus aut gryphis, qui inter epulas jactari solebant, sermo sit, non inepte quadrat hæc levatæ portæ similitudo in eum qui eo animo in conviviis ænigmata et gryphos rogat, ut auditores captiose teneat et includat, ne evadere possint.

Verum to erigitur et elevatur significat hæc a Chaldæo dici de superbo et invido, qui scilicet invidet alienæ sapientiæ et laudi ex superbia, qua ipse iisdem antecellere aliis satagit, q. d. Ne comedas cum superbo et invido, quia esto simulet se tibi comem et æqualem, tamen sensim eriget se supra te, tuaque dicta et facta deprimet et despiciet, ut ipse supra te emineat; sicut porta eminus ad illam pergenti videtur ipsi æqualis, at quo propius ad illam accedit, eo magis limen ejus supremum attolli videtur, ut longe supra caput ejus elevatum et excelsum appareat.

Porro Septuaginta hanc gnomen accipiunt quasi Salomon consulat, non tam ne quis invitatus ab invido ad convivium illud adeat, quam ne quis invidum invitet: hic enim invitantis epulas, mensam et honorem dedecorare et perdere sataget. Unde Syrus, Septuaginta de more exponens, invidum vocat gulosum; unde sic vertunt, ne comas cum viro invido, etc., neque enim secus cibum et potum ingerit, quam si quis pilum (Auctor Catenæ Græcorum habet filum) absorbeat, q. d. Helluatur, et velut helluo epulas et vina transglutit, perinde ac si omnia essent instar exilis unius pili vel fili. Aut per pilum significat noxam et venenum: pili enim cibis ingesti fauces oppilant et suffocant. «Vidimus, ait Adagiographus, aliquem lactis pilo abibito strangulatum.» Unde Syrus pro pilo vertit picem, quam certum est comedentes suffocare et strangulare. Pergunt Septuaginta, ne ergo ad lucam eum ad te, ut comedas buccellam cum eo; evomet enim illam, et contaminabit sermones tuos, quia scilicet præ helluatione vomet, atque ad sermones tuos æque ac ad cibos nauseabit, ostendetque eos sibi displicere, seque eos parvipendere et fastidire.

Ita Auctor Catenæ Græcorum. Loci hujus scopus, ait, huc tendit: Ne facile hominem invidum ad mensam tuam admittas; nam cum ingratus sit, nullam dapibus tuis habiturus est gratiam: sed nec prius quoque ingerere et helluare desistet, quam ingesta per vomitum abjecerit; hoc est, perinde sese geret ac si per vomitum evacuasset, aut pilum deglutisset, neque ullum illarum sensum capiet, sed pro nihilo ducet. Sublimiori autem sensu per invidum, illiberalis abjectique animi hominem significat, qui Scripturam divinam aspernatur, ejusdemque majestatem contemptui ducit: ne tali ergo, ait, mysticos Scripturæ sensus aperias; per pili autem exemplum aliter docentium doctrinam insinuat, ut quæ venenum suggerat verius quam alimentum. Hæc ille.

Mystice quoque Beda hanc gnomen accipit de hæreticis: «Ne comedas, ait, cum homine invido, et ne desideres cibos ejus, etc. De Scripturis cum hæretico non loquaris, qui invidet humanæ saluti, et mallet decipere quam corrigi. Quoniam sicut ariolus et conjector somniorum æstimat quod ignorat: ita hæreticus quæ non intelligit in Scripturis, prout libet interpretari præsumit. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum... Securus, inquit, disce quæ dico, et age quæ doceo, cum in his quæ docet ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse quæ docet. Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros, etc. Sensus perversos quos ab hæreticis didiceras, necesse est ut vel per pænitentiam corrigendus deseras, vel post mortem pro his pænas luere cogaris, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.»


9. IN AURIBUS INSIPIENTIUM NE LOQUARIS, QUIA DESPICIENT DOCTRINAM TUAM.

Hebraice, quia spernent intellectum verborum tuorum; Septuaginta, in auribus imprudentis noli quidquam dicere, ne forte irrideat sapientes (S. Cyprianus, lib. III Testim. legit, sensatos) sermones tuos. «Insipientem» hic intellige in actu perfecto, qui scilicet in sua insipientia, id est imprudentia et vitiis obduratus, indocilis et incorrigibilis est: nam alioqui sapientis est docere insipientes qui discere volunt; ut fiant sapientes et virtute præditi. To in auribus idem est quod audiente stulto, ut vertit Vatablus. Nota tamen quid amplius, nimirum res secretas, altas et sublimes (has enim in aurem dicere solemus), ut mysteria arcana fidei nostræ non esse committenda insipientibus, qui eas non capit, ideoque ridet et despicit. Unde Auctor Catenæ Græc. sic vertit, sicque explicat: Insipientis auribus nihil quidquam secreto committas, ne forte prudentes sermones tuos derideat. Hic illud Christi Servatoris insinuatur simul et declaratur: «Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus,» Matth. vii.


10 et 11. NE ATTINGAS PARVULORUM TERMINOS, ET AGRUM PUPILLORUM NE INTROEAS: PROPINQUUS ENIM ILLORUM FORTIS EST, ET IPSE JUDICABIT CONTRA TE CAUSAM ILLORUM.

Hebraice, ne loco moveas terminos sæculi, id est ab antiquo, vel ab olim longo tempore positos. Ita Vatablus; Chaldæus, ne mutes terminum qui a sæculo est; Septuaginta, ne transponas terminos æternos, et in possessionem orphanorum ne ingrediaris. Symmachus, μὴ μετακινήσης, id est, ne transmoveas limites sæculi. Pro parvulorum enim hebraice est עולם olam, id est sæculi, id est sæculares, priscos et antiquos: Noster legit עוללים olelim, id est parvulorum; vel עלם elem, id est pueri qui domi latet, idque congruentius respondet to pupillorum, quod sequitur. Sicut enim cap. xxii, vers. 28, vetuit transferri terminos agrorum quorumlibet: ita hic vetat transferri limites agrorum parvulorum et pupillorum, eorumque jura invadi. Parvuli enim et pupilli, quia judicio et robore carent ob teneram ætatem, hinc subjacent vicinorum injuriis. Eas ergo hic vetat Salomon, q. d. Ne attingas, id est, ne attingendo moveas et transferas agrorum terminos, ut invadas possessiones parvulorum, qui tibi resistere nequeunt, eorumque partem occupes; et agrum pupillorum ne introeas, ut eum occupes, aut viam in eo faciendo, vel aquæductum per eum deducendo, aliove onere vel servitute gravando tibi contra jus et fas obnoxium facias.

PROPINQUUS ENIM ILLORUM FORTIS EST. — Chaldæus, quia redemptor eorum fortis est, et judicabit causam eorum contra te; Aquila et Symmachus, vindex eorum fortis; Hebraice, litigabit litem eorum tecum, vel contra te. Pro propinquus hebraice est גאל goel, id est assertor, vindex, propinquus, consanguineus, redemptor, qui scilicet olim apud Judæos jure propinquitatis, vel in se devolvebat causam propinqui læsi, aut interfecti, ejusque sanguinem et necem vindicabat, ut patet Num. xxxv, vers. 12, 19, 21, 24, 25, 27; vel si de bonis consanguinei agebatur, rem ab eo devolutam et venditam solebat redimere, et ad se revolvere: qualis erat frater, et eo deficiente patruus, ac post eum ejus filii, puta patrueles defuncti, ac deinceps reliqui consanguinei ordine quisque suo. Hujus erat ducere fratris sui sine liberis defuncti uxorem, ut fratri mortuo semen suscitaret, ejusque nomine filium procrearet, et nominaret: sicut Booz duxit Ruth, cap. ii, vers. 20, et cap. iv, 4. Hinc Septuaginta goel nunc vertunt redemptor, nunc propinquus, nunc cognatus, nunc affinis, nunc liberator.

Sensus ergo est, q. d. Ne invadas agros vel bona parvulorum et pupillorum, quia licet parentum et propinquorum ope destituantur, ut tuam injuriam repellere nequeant, tamen sunt in cura et tutela Dei, qui fortis est, imo omnipotens: ipse enim est eorum goel, id est propinquus, tutor, curator et vindex, ac proinde causam eorum aget contra te, teque injustitiæ et rapinæ condemnabit, et pro meritis puniet. Porro Deus vocatur goel, id est propinquus vel consanguineus hominum, quia eos creavit, et quasi genuit ad imaginem et similitudinem suam, ut haberent animam spiritalem, rationalem, liberam, immortalem, etc., sibi similem, Genes. ii. Sed proprie Deus dicitur goel, id est propinquus pauperum et pupillorum, quia eos utpote ab omnibus derelictos sibi asciscit, in suam curam recipit, et quasi filios adoptat, ut præ cæteris peculiarem eorum habeat rationem et providentiam. Sicut enim pupillos in republica sibi arrogat magistratus et princeps, ut eorum tutor et curator sit, ac eorum tutelam et curam fidissimis committat, qui nomine magistratus eos tueantur et curent: sic prorsus eosdem sibi arrogat Deus, qui est summus omnium princeps, judex et vindex; Dei enim est complecti et curare eos qui a cæteris negliguntur et deseruntur, juxta illud: «Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor,» Psal. ix, 34. Pauperes ergo, præsertim voluntate et spiritu, ac pupilli sunt quasi filii providentiæ Dei; unde Deus vocatur «Pater orphanorum et judex viduarum,» Psal. lxvii, 6.

Illorum ergo gloria hæc est, ut cum Psalte dicere possint, Psal. xxxii, 20: «Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est; quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.» Et ille vicissim unicuique eorum dicat quod olim dixit Abrahæ: «Noli timere, ego protector tuus, et merces tua magna nimis,» Genes. xv, 1.

Sic in Vita S. Onuphrii, quam scripsit oculatus testis Paphnutius Abbas, legimus ipsum similesque Anachoretas a Deo traditos peculiari cura Angelorum, utpote quos homines relinquentes, et ab hominibus derelictos, Angelorum vitam æmulantes, par erat Angelis singulariter esse curæ et cordi. Unde narrat ibidem S. Onuphrius se ab Angelo ductum in eremum, quotidie ab eodem panem et aquam accepisse, diebus autem Dominicis sacram quoque Eucharistiam; quin et ab eodem non raro in cælum fuisse raptum, ut Beatorum consortio frueretur, atque hac ratione septuaginta annos in eremo nullo hominum viso alacrem vixisse. «Cumque moreretur, ait Paphnutius, vocem Angelorum multorum audivi laudantium Deum, ac æthera Angelicis cantibus resonantia gaudium ineffabile astris intulerunt, per quæ cælestes exercitus animam militis inclyti cælis invexerunt.»

Rursum cum Scriptura Deum vocat goel, insinuat quod Dei Filius, puta Christus, assumpturus sit carnem nostram, nosterque futurus cognatus, imo frater, proximus et redemptor, ut jure propinquitatis nos redimat, et in libertatem vindicet. Hinc paupertatem assumpsit: natus enim est in stabulo, vixit in hospitio, mortuus est nudus in patibulo, ut significaret se peculiariter esse propinquum, affinem, tutorem et redemptorem miserorum et pauperum, juxta illud Isaiæ lix, 20: «Cum venerit Sion redemptor (Hebraice goel), et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob.» Et cap. lxi, 1: «Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, etc., ut consolarer omnes lugentes.» Et cap. xli, 14: «Noli timere, vermis Jacob, ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus; et redemptor tuus sanctus Israel.» Et Job cap. xix, 25: «Scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum meum.»

Christus ergo est hominum, præsertim pauperum, pupillorum et miserorum goel, id est consanguineus, propinquus, frater, tutor, curator, liberator, redemptor, actor, judex et vindex. «Ipse enim judicabit contra te (qui eos opprimis) causam illorum,» tanquam eorum vindex totusque judex. Hebraice, ipse enim litigabit litem eorum tecum, vel contra te, q. d. Ipse quasi actor litem causamque pauperum contra te qui eos affligis, judicio prosequetur, aget et peraget: teque reum ostendet, convincet et condemnabit. Quis ergo parvulos et pupillos, licet mentis opisque inopes tangere, quis invadere audeat? utique non alius nisi insanus, qui Deum ipsum, qui pater est pauperum, tangere et invadere audeat, qui cum Deo instar gigantum contendere, eumque ad bellum, imo ad duellum provocare præsumat. Hinc de Christo vaticinatus est Isaias, ut refert S. Lucas cap. iv, 18: «Evangelizare pauperibus misit me.» Et David, Psal. lxxi, 4: «Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.» Et vers. 12: «Liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.»


12. INGREDIATUR AD DOCTRINAM COR TUUM, ET AURES TUÆ AD VERBA SCIENTIÆ.

Hebraice, ingredi fac ad disciplinam cor tuum, et aurem tuam ad verba scientiæ; Chaldæus, introduc ad doctrinam cor tuum; Vatablus, accommoda ad eruditionem cor tuum; Septuaginta, da, vel dede, in disciplinam cor tuum; aures autem tuas adhibe sermonibus sensus vel intelligentiæ. Quod Auctor Catenæ Græcorum sic exponit, q. d. Mancipa cor tuum ad usum et habitum practicum; ubi autem virtutem practicam feliciter assecutus fueris, tum demum contemplatricem quoque venare, q. d. Da te primo vitæ activæ, eaque perfecta, da te deinde vitæ contemplativæ.

Verum hic sensus mysticus est et anagogicus. Constat enim ex sæpe dictis, scientiam, doctrinam, intelligentiam, sensum, disciplinam, etc., hoc libro idem significare, nimirum scientiam ethicam sive practicam, quæ in virtutum non arida speculatione, sed ardenti operatione consistit. Huic ergo dedendum esse cor et aures monet hic Salomon: aures, ut eam audiant, auditaque obediant; cor, ut eam meditetur, sapiat, amet et exerceat: sic enim doctrina in mores influet, atque in sensus, manus, pedes cæteraque membra se exeret.

Verbum ingrediatur significat primo, studium et conatum adipiscendi doctrinam, id est sapientiam et virtutem, ob ejus difficultatem, naturæ nostræ corruptæ et concupiscentiæ repugnantem. q. d. Excita et impelle te magno conatu ad capessendam viam virtutis, quæ initio tibi erit ardua, at paulatim usu ipso fiet plana et facilis. Unde Seneca, lib. II, epist. 51: «Quemadmodum, ait, virtutes retentæ exire non possunt, facilisque earumdem tutela est; ita initium ad illas ingrediendi arduum (rationem adtexit), quia hoc primum imbecillæ mentis atque ægræ est formidare inexperta.» S. Ambrosius adeundæ virtutis difficultatem in alio ponit: «Cum renuntiatur, ait, improbitati, statim asciscitur virtus. Egressus enim malitiæ, virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.» Hinc R. Salomon sic vertit et exponit: Adduc cor tuum ad doctrinam, id est ad locum, v. g. ad scholam in qua sapientia informeris.

Secundo, verbum ingrediatur significat subjectionem et attentionem: sicut enim bos subdit inscritque collum jugo, sic studiosus aures mentemque subdit inscritque disciplinæ, juxta illud Eccli. vi, 25: «Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum; subjice humerum tuum, et porta illam.» Præmium dat ibid. vers. 30, quod compedes hi erunt in bases virtutis, et torques in stolam gloriæ.

Tertio, significat arctum doctrinæ complexum: sicut enim forma ingreditur in materiam, et vicissim materia in formam; atque sicut sigillum impressum ceræ arctissime illi conjungitur, ita ut sigillum ingrediatur in ceram, illique sui imaginem imprimat, et vicissim cera ingrediatur in sculpturam sigilli ad ejus imaginem excipiendam sibique imprimendam: sic doctrina ingreditur in aures et mentem discipuli, dum eas erudit; ac vicissim aures et mens discipuli ingreditur in doctrinam, dum eam haurit et sibi imprimit.

Quarto, vox ingrediatur significat doctrinæ, id est virtutis, capacitatem et amplitudinem, ut eam non tam capere, quam ab ea capi, in eamque ingredi videamur. Nam sicut lux magna et copiosa ingreditur in oculos, et vicissim oculi in lucem: sic pariter cognitio ingreditur in cognoscentem, et vicissim cognoscens ingreditur in cognitionem, præsertim practicam, dum eam sibi accommodat, ac in mentem moresque suos confert et transfert. Sic sensibile vehemens ingreditur sensum (v. g. color visum, sonus auditum), ac vicissim sensus ingreditur sensibile per vehementem sensationem. Sic amor Dei ingens et ardens est velut ingens rogus et caminus, qui non tam in amantes ingredi, quam amantes circumfundere et complecti videtur. Talis est amor et gaudium Beatorum in cælo, de quo proinde Christus ait Matth. xxv, 21: «Intra in gaudium Domini tui;» quia hoc gaudium tantum tamque vastum erit, ut in eo velut in Oceano Beati natare, mergi et absorberi videantur. Hinc illæ phrases S. Pauli: «Induite novum hominem,» Ephes. iv, 24. «Induite viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam,» Coloss. iii, 12. Hæ virtutes enim sunt quasi vestes splendidæ et divinæ, in quas ingreditur homo, iisque se vestit, circumdat et ornat.


13 et 14. NOLI SUBTRAHERE A PUERO DISCIPLINAM: SI ENIM PERCUSSERIS EUM VIRGA, NON MORIETUR; TU VIRGA PERCUTIES EUM, ET ANIMAM EJUS DE INFERNO LIBERABIS.

Hebraice, ne prohibeas a puero correptionem; Septuaginta, ne destiteris parvulum emendare. Nota: «Virga» proprie est ferula et castigatio puerorum lascivientium, a natura et Deo ad id facta et composita, sicut frenum est equo et camus asino. Unde videmus pueros formidare virgas, et earum metu se ab omni petulantia cohibere, quin et litteris diligentem navare operam, a qua alias abhorrent, denique omnia quæ jubentur strenue peragere. Pueri enim cum rationis et virtutis non sint capaces, nec suas passiones continentiæ freno cohibere queant, sed instar bestiolarum agantur sua phantasia et appetitu, hinc tam ille quam hic virga coercendus et dirigendus est. Hinc «virga» symbolum est disciplinæ, quæ lasciviam juventutis castigat, et mores ad honestatem efformat. Quocirca virga Palladi totius sapientiæ deæ ab Homero passim accommodatur. Ulyssis quoque socii uno virgæ capite, puta falsa persuasione ac insipientia, in brutorum species transformati, altero vero virgæ capite, puta vera disciplina ac rerum peritia, in humanam restituti effigiem perhibentur: ita Pierius, hieroglyph. 15, cap. xlix.

Verius et efficacius S. Benedictus, monachum vagum a dæmone vexatum virga percutiens, et divagatione et dæmone liberavit; «sicque antiquus hostis dominari non ausus est in ejus cogitatione, ac si ipse percussus fuisset ex verbere,» ait S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. iv. Hac de causa in Capitulis monachorum defectus virga castigantur; virga enim curantur, qui crebra admonitione non emendantur. Rursum, virga notat rectorem debere castigare errata subditorum, sed moderate. Audi S. Gregorium, II part. Past. cap. vi, sub finem: «Curandum quippe est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Atque inter hæc sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.» Et inferius: «Quod juxta Pauli vocem bene illa tabernaculi arca significat in qua cum tabulis virga simul et manna est: quia cum Scripturæ sacræ scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; virga enim percutimur, baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgæ quæ feriat, sit et consolatio baculi quæ sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit rigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate sæviens; sit pietas, sed non plusquam expediat, parcens; ut, dum se in arce regiminis justitia clementiaque permiscet, is qui præest, corda subditorum et terrendo demulceat, et tamen ad terroris reverentiam demulcendo constringat.»

To non morietur tripliciter exponi potest: Primo, q. d. Si percusseris eum virga, liberabis eum morte tum corporis, tum animæ: utramque enim incurret, si impune sibi suæque libertati et concupiscentiæ permittatur. Notum est exemplum adolescentis, qui materna indulgentia, ut fit, corruptus, cum ob scelera duceretur ad supplicium, exclamavit: «Non prætor, sed mater mea me ducit ad furcam.»

Secundo, q. d. Virgæ plaga non est lethifera, non occidet puerum; sed modico doloris sensu carnem ejus perstringet, ut anima sanetur, discatque suas cupidines frenare. Ictus virgæ non est ictus pugionis aut gladii, qui interimit, sed est ictus disciplinæ et medicinæ, qui vitia curat. Unde S. Gregorius Nyssenus, homil. 12 in Cant.: «Ergo videtur, ait, vox percutiendi hoc loco notare immortalitatem, juxta illud Deuter. xxxii, 39: Ego interficiam, et vivificabo; ego percutiam, et rursum ipse sanabo: unde et David de hac virga oriri ait non vulnus, sed consolationem. Virga tua, inquit, et baculus tuus, ipsa consolata sunt me,» Psalm. xxii, 4.

Tertio, q. d. Parentes nimis amantes filiorum verentur quod, si eos castigent frequentius, eorum membra debilitabunt, ut fiant invalidi, infirmi, citius moriantur. At errant, nam disciplina et severa educatio robustos efficit pueros, ut diu sani vegetique vivant; mollis vero et indulgens educatio eosdem facit flaccidos, debiles, infirmos, ut cito moriantur, uti experientia constat. Unde Aben-Ezra sic exponit: «Non morietur, id est illum liberabis, ne animus corpori similem mortem oppetat; vel servabis, ne immatura adhuc ætate diem suum obeat.» Ita et R. Levi. Sic aquila pullos alis flagellando, adversis solis radiis exponendo, rostro ad sanguinem pungendo, excitat ad volandum, vegetosque ac validos efficit. Idem facit accipiter, ursa, luscinia, cerva et hirundo, uti ex S. Ambrosio docui Eccli. xxx, 13, in fine.

Idem S. Ambrosius severæ educationis filiorum exemplum et specimen dat in alcyonem avem: «Merito, ait, filios quos tam sollicite induimus, fovemus, abscondimus, servamus, exuimus divinæ clementiæ involucro; alcyon vero quos nudos projecit, divino vestit induta,» quia in mediæ hiemis rigore Deo fovendos, et contra æstus maris tutandos committit.

Symbolice, Rupertus, lib. IV in Genes. cap. xvi, per puerum accipit mundum recentem, quem lascivientem Deus virga diluvii castigavit, ut scirent ventura sæcula quantum ille peccatis adversetur: «Recte, ait, et utiliter, ut sapientia Dei docuit, petulantem, atque in carne et sanguine lascivientem mundum recentem, tanquam stultum puerum corripuit, tali percutiens vulnere, quod tota sua ætate nequeat oblivisci.»

ET ANIMAM EJUS AB INFERNO LIBERABIS. — Septuaginta, a morte; alii, e sepulcro; Cajetanus, a fovea evadere facies, id est a casibus et ruinis, inquit, in quas incidere solent filii, quibus parentes laxarunt frena libertatis et concupiscentiæ; vel a fovea, id est ex profundo ignorationis antro, per doctrinam eum educes. Verum hebræum שאול scheol proprie infernum significat, uti Noster vertit, idque nervosius et significantius est. Docet ergo hic Salomon parentes, qui nimis indulgenter amant tractantque filios, nec peccantes castigant, exponere eos periculo inferni; ac proinde pro virga dare eis gehennam, quæ sane ingens est imprudentia, imo maleficium et odium filiorum. Si ergo, o pater, amas filium, da ei virgam disciplinæ, si non vis ei dare ignem gehennæ; alterutrum enim ei des oportet, virgam vel gehennam, elige. Quocirca prædestinatio, electio, salus et beatitudo filiorum pendet ab educatione, severa castigatione et virga parentum. Vice versa licentior educatio, ac omissio castigationis et virgæ parentum, est causa reprobationis et damnationis filiorum; ex illa enim ruunt in scelera, ob quæ reprobantur et damnantur. Nota est historia pueri quinquennis, qui ob blasphemias suas e sinu patris a dæmonibus abreptus est ad tartara, quam recenset S. Gregorius, IV Dialog. cap. xviii. Quot putatis in inferno sunt filii, qui maledicunt parentibus, et maledicent dirasque omnes imprecabuntur in æternum, quod ob omissam castigationem sibi fuerint causa damnationis æternæ! Nec sine causa: fuerunt enim eis parentes non vitæ, sed mortis; non cæli, sed inferni; non felicitatis, sed gehennæ in æternum. Mores enim, quos puer induit, retinet in senium usque ad mortem: sicut psittaci, quod juvenes discunt, retinent et loquuntur etiam senescentes; senescentes autem nihil addiscunt, licet blanditiis allecti, vel verberibus adacti, juxta illud: «Senex psittacus negligit ferulam.» Quocirca sapienter Virgilius, lib. III Georg.:

Tu quos, ait, ad studium atque usum formabis agrestem, Jam vitulos hortare, viamque insiste domandi, Dum faciles animi juvenum, dum mobilis ætas.


15. FILI MI, SI SAPIENS FUERIT ANIMUS TUUS, GAUDEBIT TECUM COR MEUM.

Hebraice, fili mi, si sapuerit cor tuum, lætabitur et cor meum, etiam ego. Est Hebraicus pleonasmus, similis illi cap. præcedentis, vers. 19, continentque auxesin, q. d. Ego, ego, inquam, toto corde, pleno meroque gaudio lætabor et jubilabo. Septuaginta, fili, si sapiens fueris, cor tuum lætificabis et cor meum; Chaldæus, si sapiens est cor tuum, lætabor ego in corde meo.


16. ET EXSULTABUNT RENES MEI, CUM LOCUTA FUERINT RECTUM LABIA TUA.

Hebraice, cum locuta fuerint labia tua rectitudines; Septuaginta, et immorabuntur tua labia ad labia mea. Post varios stimulos huc usque adhibitos, hic stimulat Salomon sapientiæ discipulum ad ejus studium, per aculeum reverentiæ filialis, et amoris paterni, q. d. Fili, si amas me patrem et præceptorem tuum, uti scio te intime amare, stude sapientiæ, id est honestati et virtuti; sic enim te æque ac me magno bono magnoque gaudio cumulabis. Profectus enim filii et discipuli est gaudium patris et magistri, præsertim si eum adeo profecisse videat, ut ex discipulo factus doctor, recta quæ didicit proloquatur, aliosque doceat: sic enim sapientiam, et per eam seipsum suumque nomen et decus in nepotes et abnepotes, cæterosque futuri ævi posteros in multa sæcula transmittet et propagabit; pater enim vivit in filio, præceptor in discipulo, quem moriens doctrinæ et virtutis suæ hæredem relinquit, juxta illud Eccli. cap. xxx, 4: «Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus; similem enim reliquit sibi post se.» Ita gaudebat Apostolus in profectu Christianæ doctrinæ et vitæ Philippensium et Thessalonicensium, dicens: «Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea,» Philip. cap. iv, 1; «Quæ est enim nostra spes, gaudium aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?» I Thessalon. ii, 19. Vide ibi dicta.

ET EXSULTABUNT RENES MEI, CUM LOCUTA FUERINT RECTUM LABIA TUA. — «Renes,» primo, sedes et symbolum sunt affectus, desiderii, concupiscentiæ, et inde, si re desiderata et concupita potiatur, gaudii. Ita Aben-Ezra. Quocirca Mathematici tradunt splenem regi a sidere Saturni, hepar a Jove, sanguinem a Marte, cerebrum et cor a Sole, linguam a Mercurio, stomachum a Luna, renes vero et genituram a Venere, quos proinde in Veneris potestate constituunt, ait Pierius, hierogl. 33, cap. xl, et hierogl. 34, cap. xviii.

Secundo, R. Levi: «Renes,» inquit, id est cogitationes; quæ enim concupiscimus, de iis crebro cogitamus; ubi enim est cor, ibi est et mens, q. d. Lætitia voluptateque perfundentur cogitationes meæ, quando audiam labia tua quoad sapientiam recta locuta fuisse.

Tertio, «renes,» quia in eis origo seminis, sunt symbolum generationis et propaginis. Unde illud III Reg. cap. viii, 19: «Filius tuus qui egredietur de renibus tuis.» Hinc renes dicti, quod ab eis rivi seminalis humoris oriantur, ait Varro. Semen enim est spuma probatissimi sanguinis, qui ab hepate ad renes immittitur; inde per meatus ad id aptos flexuoso quodam tramite ad genitalia dilabitur, quod in Anatomiis apertissime compertum est.

Sensus ergo est, q. d. Cum ego pater et præceptor tuus videro te ex filio et discipulo factum patrem et doctorem aliorum, intimis animi sensibus affectibusque, quorum symbolum sunt renes, exsultabo. Nam, ut docet Aristoteles, lib. VIII Ethic. cap. xi et xii, solent avi magis diligere nepotes, quam patres diligant filios; quia in nepotibus vident magis suam stirpem propagari, quam in filiis, ideoque se in iis diutius fore superstites: ita hic docet Salomon se gavisurum, si filius discat sapientiam, sed longe magis exsultaturum, si eamdem alios doceat et in posteros propaget, ut multos sibi, velut ex patre jam avo effecto, pariat nepotes et abnepotes.

Septuaginta vertunt, et immorabuntur sermonibus tua labia ad labia mea, si recta fuerint, q. d. Si labia tua recta fuerint, ut recta, honesta et sancta loquantur, aliosque doceant, inhærebunt et immorabuntur mihi meæque institutioni ac sermonibus, quos labiis meis labiis tuis ingessi, sicut avicula solet ore suo cibum ori pullorum fame hianti ingerere. Rursum, immorabuntur, q. d. Non cessabo te instruere, si videro te alios instruentem; sed labia mea quasi affigam labiis tuis, ut eis immorari videantur, ad jugiter tibi suggerendum honesta, quæ alios doceas. Hic enim ingens est stimulus magistro ad alacriter constanterque docendum, si videat suam doctrinam ingentem fructum, scilicet se docendo facere non tantum discipulos, sed et doctores, qui doctrinam suam in plurimos spargant, eosque sapientes, id est probos sanctosque efficiant.

Auctor Catenæ Græcor. sic legit: Si labia tua recta fuerint, cum labiis meis sermonem conferent, ne æmuletur cor tuum peccatores; quæ ultima verba Noster et alii rejiciunt in sequentem versum. Idem Auctor sic explicat, q. d. Si sermones tuos cum sermonibus meis contuleris, meamque doctrinam et institutionem secutus fueris, tum demum sermones tui recti erunt; nam cum ex bonis initiis probisque causis sint orti, non poterunt non bonos cogitatus proferre. Secundum quosdam autem indicat hic multos illum discipulos et auditores habiturum, qui una cum bona doctrina bonam quoque doctrinæ methodum tenuerit.

Moraliter, hic disce nihil verum afferre gaudium discenti æque ac docenti, quam sapientiam, id est honestatem et virtutem. Sicut enim agricola gaudet, si sementis suis copiosam proferat messem: sic gaudet docens, si copiosos se in discipulo, et per eum in aliis, virtutis et pietatis fructus producere videat. Nam, ut ille ait: «Agricola terram, philosophans animum excolit.» Et S. Gregorius Nazianzenus apud Antonium in Melissa, part. I, cap. l: «Nihil inexpugnabilius, ait, philosophia, nihil tranquillius; omnia prius cedunt quam philosophus. Duo sunt invicta, Deus et Angelus; et tertium philosophia. Est enim philosophus, non materialis in materia, in corpore incircumscriptus, in terra cælestis, in affectibus imperturbatus, ubique inferior cæteris præterquam animi magnitudine, et cedendo vincens illos qui se vincere putant. Unam ego sapientiam novi, timere Deum. Etenim sapientiæ initium est timor Domini.» Et alibi: «Audi summam sermonis, Deum time, et mandata ejus observa. Hoc est enim omnis homo,» Eccle. xii. Quin et Socrates, ibidem rogatus quid in vita esset suavissimum, respondit: Disciplina et virtus.


17. NON ÆMULETUR COR TUUM PECCATORES: SED IN TIMORE DOMINI ESTO TOTA DIE.

Pro esto Tigurina vertit persta, scilicet immobilis, velut basis et columna fundata in Deo Deique timore, ut nullis tentationum procellis ab eo dimoveare, juxta illud Psalm. cxviii, 38: «Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo;» in quæ verba vide S. Ambrosium.


18. QUIA HABEBIS SPEM IN NOVISSIMO, ET PRÆSTOLATIO TUA NUNQUAM AUFERETUR.

Ex Hebræo repetendo יקנא iekanne, id est æmuletur, sic verti potest cum Aben-Ezra et Vatablo, non æmuletur cor tuum peccatores, sed potius æmulare timorem Domini, id est virum timentem Dominum, tota die, id est omni tempore vitæ tuæ, q. d. Non doleat cor tuum, non affligatur, non se cruciet, non invideat quod impios videat ditari et prosperari, ut eorum vivendi et ditescendi rationem æmulari et imitari velit; sed potius æmulare et imitare timentes Deum, idque vehementi ardore et zelo; quia esto ad tempus depaupereris, et adversa sustineas, tamen «in novissimo,» id est tandem aliquando vel in hac vita, vel in futura prosperitatem et felicitatem, quam sperasti, nancisceris, illaque tibi non auferetur, sed perdurabit, teque beabit in æternum. Hebræum enim קנא kana, id est æmulari, significat concitationem animi, qualis est in zelo. Hinc quando construitur cum lamed, significat zelare, et ardenter aliquid appetere vel ambire; quando vero construitur cum beth, uti hic fit, significat invidere; unde aptius explices, q. d. Non invideas peccatoribus felicitatem; sed hæc invidia causa est zeli: qui enim invidet alteri felicitatem, eam sibi cupit, zelatur et ambit. Alludit ad illud Davidis patris sui, Psalm. xxxvi, vers. 1: «Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem,» quasi dicat: Ne æmuleris, id est ne crucieris, ne invideas malignis et impiis prosperitatem, ut per hoc conciteris ad eam cum eis appetendam, ut scilicet cum impiis vivas impie ad parandas tibi per impietatem opes, bonam sortem et fortunam; quia hæc brevis, vilis et exilis, nec cum pretio et præmio pietatis conferenda.

Unde subdit Psaltes: «Quoniam tanquam fænum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.» Pariter Salomon subdit hic pietatis præmium dicens: «Quia habebis spem,» etc. Unde R. Salomon sic explicat: «Ne flagitiosorum prosperitati et felicitati invideas, ut ideo illorum impia instituta sequaris, quia habebis spem,» q. d. Hoc enim illud est, propter quod ad extremum speres. Sic et R. Levi.

QUIA HABEBIS SPEM IN NOVISSIMO, ET PRÆSTOLATIO TUA NUNQUAM AUFERETUR. — Hebraice, quia erit tibi posterius vel novissimum, et spes tua non succidetur; Septuaginta, nam si servaveris eam, erunt tibi nepotes, spes autem tua non recedet; Tigurina, ecce enim tibi posteritas; Chaldæus, ut sint novissima tua bona, et spes tua non consumatur; Syrus, ut sit tibi novissimum, et spes tua non pereat; Aquila et Symmachus, et spes tua non exterminabitur; Pagninus, quia est tibi merces; Cajetanus, sed est finis, et spes tua non succidetur; Vatablus, erit tibi revera finis, id est præmium: præmium enim censetur nomine finis, quod detur in fine operum; Aben-Ezra, quia in novissimo sperabis, id est in extrema vitæ tuæ parte: vel enim senectus innuitur, vel filii quos post se relinquit; et spes tua non auferetur; Hebraice, non succidetur, quia scilicet Deum tibi, velut se timenti et colenti, beneficia collaturum sperabas.

Apposite Jansenius: Vocatur, ait, novissimum Hebraica phrasi merces operis, et id quod tandem homo consequitur fructus et commodi, q. d. Revera tibi persistenti in timore Domini est novissimum quoddam, hoc est spes quædam certa mercedis tibi in futurum repositæ, aut merces ipsa tibi in novissimo danda. Unde non male sensum reddidit noster Interpres: «Quia habebis spem in novissimo,» hoc est, per perseverantiam in timore Dei erit et crescet in te spes in illud quod tandem assequeris. Aut habebis «in novissimo,» hoc est, tandem in exitu tuo id quod modo speras: ut spes pro re sperata accipiatur. Aut cum jam tibi erit decedendum, habebis bonam spem, decedes cum spe bona, et id quod es præstolatus, non auferetur a te, non frustraberis tua exspectatione sicut frustrabuntur impii.

Sensus ergo est, q. d. Ne invideas impiorum felicitati, ut eam et eos æmulari et imitari velis, quia illa celerem habet finem, citoque instar floris vel fæni deflorescet et interibit; sed potius æmulare timentes Deum: quia, etsi ad tempus cum iis affligaris et labores, tamen spes mercedis magnæ, tum in hac vita, tum in futura te manet, quæ nunquam succidetur; quod scilicet brevi erit finis laborum et dolorum tuorum, ac incipiet tua felicitas et gaudium, quæ nunquam succidetur.

Nota: To habebis spem dupliciter accipi potest: primo, proprie, q. d. «Habebis,» id est recondes «spem,» sperare nunquam desines te certo mercede timentibus Deum promissa potiturum, imo crescente virtute usque ad mortem cresces pariter in hac spe, cum impii ruente eorum felicitate perdant spem, cadantque in desperationem recuperandæ felicitatis amissæ. Secundo, «habebis spem,» id est objectum spei, puta rem speratam, q. d. Assequeris mercedem quam tanto tempore sperasti, spes tua vertetur in rem, fides in speciem, exspectatio in possessionem. Quare Socrates, rogatus qua re pii differrent ab impiis, respondit: Spe; sperant enim laborum præmium. Piorum ergo propria est spes, impiorum vero desperatio. «Nihil, ait S. Chrysostomus, perinde animam nutrit et vegetat, atque spes læta et bonorum exspectatio.» Et Philo: «Spes, ait, est prævia mentis affectio, gaudium ante gaudium, ut quæ bonorum sit exspectatio.» Et Nyssenus apud Maximum, serm. 38: «Eorum quæ exspectantur bonorum, afflictatio flos est; ergo propter fructum florem etiam decerpamus.» Hinc Apostolus spem vocat anchoram vitæ nostræ naufragæ, Hebr. vi, 19.

Porro spes hæc, sive res sperata, partim est æterna, puta felicitas cælestis; partim temporalis, puta longæva et felix vita. Item filii et nepotes longævi pariter et felices, uti explicant Septuaginta, juxta illud Davidicum: «Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram,» Psal. xxxvi, 9. Prior spes est Christianorum, posterior Judæorum. De hac spe et felicitatis præmio timentibus Deum promisso, multa habes Sapient. cap. v, vers. 16, et Eccli. cap. i, 12 et seq. Vide ibi dicta. Et Isaiæ cap. lxv, vers. 13: «Ecce, ait, servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis.» Vide eumdem, cap. lxvi, 10. Nam, ut ait Nazianzenus, apud Antonium, in Melissa, part. II, cap. xciii: «Præmium virtutis est Deum fieri, et purissima luce collustrari.» Hac spe, hoc præmio illecti veteres Ascetæ et Anachoretæ, ad omnia dura timore et amore Dei subeunda ultro procurrerunt: qua de re lege Damascenum, in Histor. Barlaam et Josaphat, cap. xii.

Mystice, Auctor Catenæ Græc. per nepotes accipit pias cogitationes et desideria menti inspirata a Christo, qui est pater et avus fidelium et sanctorum. Per nepotes, inquit, vel filios, subindicat hoc loco bonas cogitationes, quæ utique a bona mente oriuntur: eodem illo nomine spiritalia quoque theoremata designantur. Anima proinde ab ejusmodi contemplationibus et cogitationibus vacua, sterilis prolisque expers merito appellatur. Proveniunt autem bona cogitata, salubriaque animi sensa a spiritali sponso, nempe Christo.


19. AUDI, FILI MI, ET ESTO SAPIENS, ET DIRIGE IN VIA ANIMUM TUUM.

Hebraice, audi tu, fili mi, et sapito, et rectifica, vel beatifica, in via cor tuum. Hebræum enim אשר ascer proprie est beatifica, a radice אשר ascar, id est beatus fuit: sin a ישר iascar derives, idem est quod rectifica (litteræ enim אהוי ehevi, inter quas sunt aleph et iod, non raro inter se commutantur). Hinc Tigurina vertit, sape, ut beatum sit in via cor tuum. Nam, ut dicitur Psal. i, 1, et alibi: «Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, etc., sed in lege Domini voluntas ejus.» Et Psal. cxi, vers. 1: «Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.»

Juvenum est audire doctrinam sapientum, et ex ea dirigere in via sapientiæ et virtutis omnia cordis sui cogitata, decreta et acta. Auditus enim est sensus disciplinæ, ait Aristoteles; si enim non audiant sapientiam, sed suam concupiscentiam ejusque asseclas, a via virtutis ad viam conviviorum et symposiorum, in quæ propendet natura, facile deviabunt. Unde hoc monitum consulto sequenti versui de symposiis præmittit.

Huic proverbio simile est istud Comici: «Qui viam nescit ad mare, fluvium sequatur; qui viam nescit, vergiferum eligat,» q. d. Qui nescit viam sapientiæ, interroget doctorem, et sequatur doctorem.

Septuaginta vertunt, dirige cogitationes cordis tui; cogitationes enim sunt quasi viæ, per quas cor vadit ad cogitatorum desideria, exsecutiones et actiones; Pagninus, ambulare fac (alii, fac progredi) in via cor tuum; Vatablus, facies incedere per viam regiam cor tuum; Baynus, fac ire, vel deducito cor tuum, q. d. Verbis monitisque sapientum, quasi stimulis excita cor tuum torpidum, illudque adige ad capessendam, vel strenue prosequendam arduam virtutis viam. Rursum R. Salomon sic exponit, q. d. «Postquam sapientiam adeptus fueris, cordis tui semitas tuto inire poteris, cum mens sapientia exculta te ad crimina sollicitatura non sit.» Erit enim cor per sapientiam, id est per virtutem, jam purificatum, rectum et sanctum, utpote viæ et legi Dei conforme. Aben-Ezra: «Castiga, ait, cor tuum, ac rite animum institue;» R. Levi: «Animum tuum assuesce præclaris institutis, tum quoad mores, tum quoad opiniones.» Denique Syrus vertit, audi, fili, et sapito, et exsultabit cogitatio mea in corde tuo, videlicet cor tuum sapere, ac recta velle et agere.


20 et 21. NOLI ESSE IN CONVIVIIS POTATORUM, NEC IN COMESSATIONIBUS EORUM QUI CARNES AD VESCENDUM CONFERUNT: QUIA VACANTES POTIBUS, ET DANTES SYMBOLA CONSUMENTUR, ET VESTIETUR PANNIS DORMITATIO.

Dehortatur Salomon a symposiis et comessationibus duplici ratione: prior est, quod iis consumantur opes; posterior, quod iis inducatur dormitatio, otium, torpor et ignavia, quibus fit ut homo potando consumens, et otiando dormitandoque nihil acquirens, ad extremam inopiam redigatur, adeo ut laceris vestibus indui, iisque velut centone ex variis particulis consuto pannosus incedere cogatur. In Hebræo non fit mentio symbolorum expressa, sed tacita; Hebræa enim ad verbum habent, ne sis inter potatores vini, et inter epulones vel helluones carnis sibi; quia potator et epulo depauperabitur, et laceris vestiet sopor. Est prosopopæia: sopori enim et dormitationi velut personæ hic actio tribuitur, q. d. Sopor facit ut sopori deditus incedat lacer, pannosus et squalidus.

To sibi Cajetanus refert ad mutuas potatorum et epulonum propinationes et ferculorum missiones: illorum enim partes sibi invicem mittunt convivæ, ut se invicem ad epulationem et hilaritatem invitent, uti fecit Joseph fratribus, quos convivio excepit, Genes. xliii, 34; ut sensus sit, q. d. Noli frequentare symposia et convivia, in quibus bibones et epulones se mutuo propinando, cogendoque respondere ad æquales haustus, ac mittendo delicatas epularum partes, ad epulandum et compotandum provocant, imo adigunt. Verum melius Noster per to sibi censuit notari symbola. Solebant enim olim, et etiamnum solent, epulones et potatores instruere splendida convivia et symposia, conferendo sibi, id est inter se, symbola: quisque enim suam partem, vel carnium, vel vini, vel aliarum deliciarum, in commune epulum conferebat: quod proinde vocabatur symbolum, id est collatio et corrogatio. Unde illud vetat Concilium Laodicense, cap. lv: «Non oportet, ait, ministros altaris, vel quoslibet Clericos, vel etiam laicos Christianos, ex symbolis, quæ vulgus comessalia appellat, convivia celebrare.» De his symbolis hunc locum quoque accepere Septuaginta, dum vertunt, ne sis bibax vini, aut frequens in symbolis et carnium coemptionibus; et Aquila, Theodotion et Symmachus, ne sis cum his qui ex symbolis carnes edunt inter se; Chaldæus, ne sis inter eos qui comessantur carne, nec inter illos qui inebriantur vino; Syrus, ne sis ebrius in vino, et ne sis carnium helluo.

Sensus ergo est, q. d. Noli societatem et amicitiam inire cum illis qui, crebro conferendo symbola et partes, instituunt opiparas mensas et symposia; quia in his tuas opes exhauries et consumes, atque epulis vinoque oneratus fies somnolentus, iners et ignavus; quo fiet ut ad pauperiem redigaris, cogarisque pannis laceris vestiri. Unde vertunt Septuaginta, omnis enim ebrius et scortator mendicabit, omnisque somnolentus laceris detritisque vestibus induetur; S. Ambrosius, lib. De Elia et Jejunio, cap. viii, legit, et induet se scissa vestimenta insipientiæ, qua scilicet per suam insipientiam et insipientem gulam acediamque cogitur induere; gulam enim velut individua comes sequitur libido, utramque acedia, acediam somnolentia, somnolentiam paupertas et laceræ vestes, uti patet in filio prodigo, Luc. cap. xv, 14. Syrus, quia vinolentus et intemperans in carnium voracitate peribit, et qui dormit, vestietur pannis laceris et discissis; Chaldæus, quia qui ebrius et vorax est, inopia afficietur, et pannis ruptis vestietur dormitatio; R. Salomon, ignavia et somnus asseclas suos laceris vestimentis induet.

Moraliter, hic disce quam gula sit exitialis; nam omnia prodigit, perdit et consumit; nulla est vorago, nullum barathrum, quod magis absorbeat, magisque præcipitet rem quam gula; quo magis impletur, eo magis esurit; quo melius prandet, eo melius cœnare studet. Facete Diogenes, cum luxuriosi cujusdam nepotis venalem domum proscriptam legeret: «Sciebam, ait, quod vino ciboque oppleta quamprimum dominum evomeret.» Idem, cum nimio luxu ad inopiam redactus adolescens oleas in cœna esitaret, forte præteriens: «Si sic pransus, ait, esses, non ita cœnares.» Non insulse etiam Bion Borysthenites, philosophus peracutus et gravis, ad quemdam qui possessiones suas voraverat, inquit: «Terra Amphiaraum absorbuit, tu autem terram.»

Non opus est hic veterum quorumdam lurconum exempla commemorare, qui patrimonia sua per luxuriam subito prodegerunt, cujusmodi fuit Fabius ille, qui a devorato patrimonio Gurges fuit cognominatus; C. Sergius, cui Oratæ nomen fuit, quod id genus piscium magna aviditate vorarit; Abidius civis Romanus, quem Cato proterviam fecisse per jocum dixit; Æsopi tragædi filius, qui quo majorem pecuniæ vim citius in ventrem mergeret, liquefactos uniones prandio apposuit, et psittacos et aviculas cantu commendabiles, et in deliciis habitas, magne quoque emptas præ ficedulis condire non dubitavit. Quotidiana, proh dolor! experientia magnam ejusmodi exemplorum copiam suppeditat, ut auctiones proscriptionesque quotidianæ testantur. Vide S. Gregorium, lib. XXX Moral. cap. xiii.

Mystice Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag. cap. ii: «Omnis enim ebriosus, ait, et fornicator mendicabit, et induetur laceris et pannosis omnis somnolentus; somnolentus enim est quisquis ad sapientiam non vigilat, sed ab ebrietate in somnum demergitur. Et laceris, ait, induetur debacchator, et per ebrietatem pudore afficietur propter eos qui aspiciunt. Peccatoris enim foramina sunt ea quæ ex veste carnali sunt lacerata, perforata libidinibus, per quæ dedecus intra animam cernitur, nempe peccatum, propter quod non facile servabitur vestis, quæ undique divulsa est et dilaniata, multis marcescens cupiditatibus, a salute separata ac discissa.»

Tropologice S. Gregorius, lib. IV Moral. cap. xxv, hunc locum acute exponit de detractoribus: «Sciendum quoque est, ait, quod hi qui alienæ vitæ detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus saturantur (expendit quippe illa Job verba: Et carnibus meis saturamini). Unde per Salomonem dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt; carnes quippe ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic pæna mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. Potibus enim vacant, qui de opprobrio vitæ alienæ sese inebriant; symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed tamen vacantes potibus et dantes symbola consumentur, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio; quia despectum et inopem ab omnibus bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienæ vitæ exquirenda crimina detractionis suæ languor occupavit.» Eadem ex S. Gregorio transcripsit hic Beda et Glossa.

Auctor vero Catenæ Græc. hanc gnomen adaptat primo hæretico, deinde acedo et ad virtutes pigro: sic enim ait: «Omnis somnolentus vestietur,» etc., qui ut virtutem comparet non advigilat, neque sobrietati operam navat, is animæ suæ indumenta lacera et vilia ostendit: sordido enim humique repente studio illa disrumpit atque discindit. Animæ autem vestimenta sunt recta et sana dogmata, veraque et sana eorumdem sententia in opus et praxim deducta: quæ quidem vestimenta homo studiosus virtutibusque ornatus, nitida lucidaque adeptus, omni tempore candidis nitidisque indutus incedit, odioque habet tunicam carnis sordibus contaminatam. Hæc ille.

Denique Cassianus, lib. X Institut. cap. xxi, per pannos, quibus se tegit piger, accipit excusationes frivolas impotentiæ vel infirmitatis, etc., quibus ipse suam velat ignaviam: «Sine dubio enim, ait, non merebitur vestimento incorruptionis ornari, etc., quisquis somno otii vel acediæ superatus, non industriæ suæ labore, sed inertiæ pannis operiri maluerit; quia non vestimentum gloriæ, nec decoris, sed ignominiosum excusationis velamen suæ coaptavit ignaviæ,» etc.


22. AUDI PATREM TUUM, QUI GENUIT TE: ET NE CONTEMNAS, CUM SENUERIT MATER TUA.

Chaldæus, acquiesce patri tuo; Syrus, ne despicias senectam matris tuæ. Gnome hæc clara est: monet enim filium obedientiæ et reverentiæ quam præstare debet parentibus, sive cum expresse quid præcipiunt; sive cum hortantur, monent vel suadent; sive cum filium instituunt et ad honestatem erudiunt. Semper enim filius audire debet patrem, vel præcipientem, vel suadentem, vel instituentem, eique auscultare et quoad potest obedire. Rationem subdit: Qui genuit te, q. d. Audi patrem tuum, quia ipse genuit te: generatio enim hoc tibi audiendi debitum imponit; pater enim generando dedit tibi vitam humanam et rationalem, sed rudem et impolitam: illam ergo erudiendo polire et perficere debet, ut perfecta sit ejus generatio, quæ sine illa manca et velut dimidia duntaxat foret. Jure ergo naturæ pater debet erudire filium, et filius eum audire, ut sinat se ab eo erudiri. Sic aves pullos quos generarunt, voce et cantu suo erudiunt ad canendum, volatu ad volandum, venando et quærendo cibum ad venandum: ac pulli per omnia parentes suos audiunt, eisque obsequuntur, itaque in sua specie perfecti evadunt. Simili modo equi, cameli, boves, quin et feræ, ut leones, pardi, ursi, lupi catulos suos efformant ad omnes actiones naturæ suæ congruas, ac catuli adamussim eorum efformationem suscipiunt et sequuntur.

Rursum, ejus qui genuit prolem est eamdem alere tam in corpore, quam in anima. Sicut autem corporis alimentum est cibus corporeus: sic animæ alimentum est doctrina et disciplina. Tam ergo hanc quam illum parentes exhibere, et liberi filiali affectu suscipere debent.

ET NE CONTEMNAS, CUM SENUERIT MATER TUA. — Sæpe enim mater senescens a filiis grandescen­tibus contemnitur, non solum ob sexum femineum, sed etiam ob ætatem senilem, quæ infirma est, morosa, tetrica, ac subinde judicio vacillat; unde a filiis despicitur, imo subinde ridetur quasi delira anus. Monet ergo filium ut semper memor sit juris materni, ac matrem licet senem æstimet et revereatur ut matrem, cogitando quot fastidia pro eo sustinuerit novem mensibus in utero, quot labores, metus et sollicitudines, ut natum aleret, fasciaret, educaret, solaretur, et de omnibus etiam minimis illi accurate provideret, idque per plures annos. Vide dicta Eccli. iii, vers. 3 et seq., ubi multis hac de re egi.

Mystice Auctor Catenæ Græcorum, per matrem senem accipit doctrinam sanam et canam, de qua subdit: «Veritatem eme,» etc. Matris nomine, inquit, hoc loco doctrina sacra significatur; ait ergo: Quæ doctrina infirma et ægra tibi forte videtur, ea secundum se fortis et robusta est. Excita proinde teipsum, et matrem sanam planeque vegetam invenies: tu enim tua negligentia et ignavia illam senilem et imbecillem reddis. Mens, inquit, et sensus animæ tuæ gressus recte pieque dirigant. Hæc ille.


23. VERITATEM EME, ET NOLI VENDERE SAPIENTIAM, ET DOCTRINAM, ET INTELLIGENTIAM.

Chaldæus, posside. Idem sunt veritas, sapientia, doctrina et intelligentia, sed connotato differunt. Unde Tigurina vertit, veritatem, sapientiam, disciplinam et prudentiam compara, et ne vendas. Geminat, imo conternat hæc, ut ostendat quantique facienda sit veritas, utpote quæ primo, sit sapientia, qua sapientiam Dei participamus; secundo, doctrina, scilicet practica, quæ mores erudit et componit; tertio, intelligentia, qua intelligentes, prudentes et circumspecti in omni actione efficimur.

Sensus ergo est, q. d. Omni studio, omni labore et pretio compara et conserva tibi veritatem et sapientiam ethicam, nec ullo voluptatum, opum aut honorum pretio eam vendas, id est commutes vel abjicias, quia ipsa pretiosior est omni auro et pretio, uti dictum est cap. iii, 14. Unde Septuaginta, Complutenses et Regii (nam in Vaticanis hic versus deest) habent, veritatem acquire, et ne repellas sapientiam; Vatablus, da operam ut tibi compares veritatem, et ne rejicias, ut solent qui aliquid vendunt. Hoc fecere e Philosophis Diogenes, Bias, Crates, Aristoteles, Democritus et alii qui opes spreverunt, imo abjecerunt, ut toti vacarent philosophiæ. Longe verius hoc præstitere Christiani doctores, S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Chrysostomus, S. Hilarius, S. Athanasius et cæteri, qui præ sapientia et virtute Christiana abdicarunt a se omnes opes et voluptates. Idem faciunt hodie Religiosi, qui illud Christi sequuntur: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum.» Audi Nazianzenum in carm. De Beatitudine:

Felix qui Christum fortunis omnibus emit, Multisque est vitæ regula lexque piæ.

Secundo, alii to vendas proprie accipiunt, q. d. Ne ob lucrum alios sapientiam doceas, ut hoc pretio eam velut caupo nundineris, illisque divendas. Ubi nota: Veritas proprie vendi nec potest, quia est actus vitalis cuique proprius et inhærens, vel ejus objectum, puta conceptio et judicium mentis conforme rei, cum scilicet mens rem concipit prout in se est; nec vendi debet, quia veritas est spiritalis; quæ si sit supernaturalis, eam vendere erit simonia. Unde S. Augustinus, tract. De Disciplina Christiana, cap. 1, tom. IX: «Indignum, inquit, injuriosum est, si sapientia pecunia comparetur.» Vide nostrum Lessium, tract. De Simonia, dubit. 13, ubi fuse et exacte docet quibus casibus pro doctrina pretium accipere liceat, quibus non: Doctori, inquit, licet vendere suum docendi laborem, industriam et vocem, non autem ipsam sapientiam, etc.

Rursum vendunt veritatem, qui ægre, nec nisi magnis precibus fatigati eam aperire et docere volunt. «Quod enim precibus emitur, caro emitur;» insuper qui eam venditant et ostentant: hi enim pretio laudis et gloriæ eam vendunt.

Denique R. Salomon sic exponit, q. d. «Quando veritatem absque pretio assequi nequibis, eam persoluta mercede ampiscere; verum ne postea vendas: Sicut sapientiam meis sumptibus mihi comparavi, sic pretio mihi persoluto eamdem alios imbuam.» Aben-Ezra sic, q. d. «Eme libros in quibus veritas continetur, emptosque ne distrahas et divendas;» R. Levi: «Veritatis cognitionem obtine, et cognitæ ne obliviscitor.» Primus sensus genuinus est.


24. EXSULTAT GAUDIO PATER JUSTI: QUI SAPIENTEM GENUIT, LÆTABITUR IN EO.

Hebraice, exsultando exsultabit pater justi, et gignens justum gaudebit in eo; Septuaginta, bene nutrit pater justus, et in filio sapiente lætabitur anima ejus.


25. GAUDEAT PATER TUUS ET MATER TUA, ET EXSULTET QUÆ GENUIT TE.

Chaldæus, quæ peperit te. Prior gnome spectat ad patrem, posterior, quæ quasi conclusio ex priore infertur, ad filium, q. d. Mire gaudet et exsultat pater, si videat filium justitiam colere, pie et sancte vivere. «Qui enim genuit sapientem,» id est prudentem et probum, lætatur in eo, quia gaudet tum de bono filii, tum de suo: bonum enim et decus filii est bonum et decus patris, ac insuper indoles et semina virtutis filiorum hauriuntur et manant a parentibus; quare si homines videant filium egregie moratum, censent eum a patre et matre hosce mores, vel certe bona morum semina bonamque indolem hausisse, juxta illud Horatii:

Fortes creantur fortibus et bonis: Est in juvencis, est in equis patrum Virtus: nec imbellem feroces Progenerant aquilæ columbam.

Sapientis genitor, ait R. Levi, gaudet ob ejusdem præclare gesta et negotia, cum illud præterea accedat, ut majori Dei cura gaudeat ob filii merita. In hoc ergo parentes gaudio efferuntur eadem de causa, qua ob filii insipientiam dolore ærumnisque anguntur.

Inde conversus ad filium conclusionem hanc elicit: Ergo, o fili, ita vitam et mores institue, ita sapienter et probe vive, ut parentes hoc gaudio ingenti afficias, ut scilicet exsultet tam mater quam pater de tua virtute, præclare gestis, fama et gloria: redde hoc solatium matri, quæ genuit te pro tot laboribus, molestiis et periculis quæ subiit in te concipiendo, pariendo, lactando, educando, ut benedictionem eorum consequaris. Hanc enim Deus exaudit et adimplet, uti adimplevit benedictionem Isaaci morientis datam Jacobo, Genes. cap. xxvii, 28.

Mystice Beda: «Gaudeat, inquit, Deus pater de tua justitia, gaudeat et Ecclesia mater tua; sed et sacerdos qui te per gratiam baptismi regeneravit, qui te erudivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus.»


26 et 27. PRÆBE, FILI MI, COR TUUM MIHI: ET OCULI TUI VIAS MEAS CUSTODIANT. FOVEA ENIM PROFUNDA EST MERETRIX, ET PUTEUS ANGUSTUS ALIENA.

Septuaginta, dolium pertusum (alii, fractum) est domus aliena, angustusque est puteus alienus. To enim significat hunc versum cohærere præcedenti, ejusque dare causam.

Unde primo, aliqui exponunt, q. d. O fili mi, dede cor tuum sapientiæ, mihique ejus doctori; ne illud dedas insipienti meretrici: si enim ei illud dederis, absorbebitur velut in fovea profundissima, ex qua illud extrahere et sapientiæ reddere erit difficile et pene impossibile. Ita Hugo, Dionysius et alii.

Secundo et potius, q. d. O fili, præbe (Hebraice, da vel trade) cor tuum sapientiæ, ut ejus studio, mihique ejus magistro illud totum applices, et consequenter da mihi oculos tuos, ut illos dirigas ad vias, id est leges meas perlegendas, et magis ad easdem custodiendas: sic enim fiet ut non incidas in retia quæ tibi parat meretrix, ut te in suam nassam et fossam ruinamque pertrahat: meretrix enim se comit, polit, ornat, ut oculos et corda juvenum ad se quasi siren rapiat, illiciat et perdat. Nihil enim ita contrarium et insidiosum sapientiæ et virtuti ac libido et meretrix. Per cor accipe mentem et voluntatem. Præbe mihi cor significat exigitque animi attentionem ad sermonem animo accipiendum, ait Aben-Ezra, qui תצרנה tissorna, id est custodiant, censet per metathesin positum pro תרצנה tarosna, id est excurrant. Percurrent, inquit, oculi præceptorum meorum semitas. R. Levi: «Præbe, fili mi, cor tuum,» id est, inquit, ne aliud appetas, velisque quam ut virtute cumuleris. «Oculi tui vias meas custodiant;» eas servent vias, ad quas te in hoc libro institui, ut nimirum corporis cupiditatibus bellum indicas, mentisque absolutioni studeas. Cum autem cupiditates, quibus maxime abstrahitur mortalis, sint libidinis illecebræ vinique voluptas, ab iis abstinendum imprimis admonet. Ut ergo repudiemus fœdæ libidinis vitium, inquit meretricem esse tanquam profundam foveam.

Nota: Jungit cordi oculos, quia est magna sympathia cordis cum oculis, ut cor in oculis, et oculi in corde siti esse videantur. Quod enim cor amat, ad illud intuendum dirigit oculos, ut objecto amato per visum et intuitum se pascat. Unde vulgo dicitur: «Ubi oculi, ibi cor, ibi amor; ubi manus, ibi dolor.» Hinc oculi sunt in amore duces. «Oculi, ait Cicero De Oratore, sunt quorum intentione, tum remissione, tum conjectu, tum hilaritate motus animorum significamus.»

Rursum oculi congrue junguntur viæ, quia oculi dirigunt incedentem, ut via recta incedat, ne ab ea deflectat in avia, neve in scopulos et saxa impingat, aut in fossam corruat.

Moraliter, Deus exigit cor hominis, præsertim fidelis et sancti, quia cor est principium vitæ omnisque cogitationis, voluntatis et actionis. Hinc cor est primum vivens, et ultimum moriens; quare si Deus possidet cor, possidet totam animam totumque hominem. Cor enim, id est voluntas, est quasi regina, quæ omnibus sensibus, potentiis et membris, vel politice vel despotice imperat et dominatur. Voluntas enim movet intellectum, ut in eo quod amat, rationes et motiva ad amandum inveniat; movet memoriam, ut eorum jugiter recordetur, sibique ad jugiter amandum repræsentet; movet oculos ad intuendum rem amatam; aures, ad audiendum ejus laudes; tactum, ad illam amplectendam; pedes, ut ambulent ad eam possidendam; manus, ut eam prehendant; et sic de cæteris.

Deus ergo ab homine donum exigit. Sed quod? cor. Cur? quia cor est potissimum in homine, et virtute totus homo; cor enim complectitur regitque memoriam, intellectum cæterasque potentias. Cor enim hic primo, mentem; secundo, amorem, affectum et voluntatem, quæ origo est omnis affectus et actionis, significat. Deus cor suum, puta Spiritum Sanctum, ut ait S. Thomas et Nyssenus, vel, ut Eucherius in Formul. spirital. cap. 1, Filium suum qui erat in ejus sinu et visceribus, dedit tibi: «Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret;» antidoton ergo poscit parile, scilicet cor tuum. Ferunt Eremitam quemdam postulasse a Deo quodnam donum cuperet, quo ejus gratiam cælumque promereri posset; at responsum ei datum a versipelle dæmone, donum hoc constare tribus partibus, scilicet nova luna, solis circulo, et quarta parte rotæ: nimirum luna nova semicorniculata refert litteram C, solis circulus litteram O, quarta rotæ pars litteram R. Junge hasce tres litteras, habebis cor, hoc est donum, quod poscit Deus. Ita refert noster Maximilianus Sandæus in Donario cordis Julii Episcopi Herbipolensis. Simile quid habet Robertus Olkot, aut potius Thomas Gualensis, lect. 12 in Prov. Ita Abel, cor suum offerens Deo, illi placuit præ Cain. Unde Rupertus in Genes. IV: Uterque, inquit, obtulit, sed non recte divisit. Nam Cain, cum offerret sua Deo, seipsum sibi retinuerat, repositum habens cor in cupiditate terrena. Hujusmodi Deus portionem non accipit: «Sed præbe, ait, fili, cor tuum mihi.» At Cain cor suum retinuit sibi, et fructus terræ obtulit Deo. Abel autem primo cor suum, deinde rem suam offerendo plurimam hostiam obtulit. Sic Rupertus. Abel igitur præter selectissima illa et adipalia munera suum amorem, quo nihil electius Deoque gratius, obtulit. Nam quid ante oculos Dei valent munera omnia etiam pinguissima, si tamen amor negetur? «Operationes, ait D. Ambrosius, lib. I De Jacob, cap. viii, bono commendantur affectu.»

Audi S. Augustinum (vel quisquis est auctor: stylus enim arguit non esse S. Augustini), tract. De quatuor virtutibus charitatis, post medium, tom. IX: «Quid a te (Deus) expetit? quod Abrahæ illi dictum est: Da mihi unicum dilectum filium tuum; tibi dicit Sapientia: Da mihi, fili, cor tuum. Quare si Deus possidet cor, possidet totam animam totumque hominem. Cor enim, id est voluntas, est quasi regina, quæ omnibus sensibus, potentiis et membris, vel politice vel despotice imperat et dominatur. Ipse est dilectus unicus. Quid metuis offerre cor tuum? offer sacrificium, contritionem cordis Domino Deo tuo, et dic ei cum Propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contritus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nihil metuas tali sacrificio oblato, et tibi acceptum erit, et quod obtuleris integrum permanebit.»

Pulchre hanc sententiam pertractat S. Bernardus, epist. ad quemdam postulantem: Quid a nobis requirat Deus? «Cor nostrum, ait, nihil dignius producere potest, quam ut ei se restituat a quo factum est, et hoc a nobis Dominus expetit, dicens: Fili, da mihi cor tuum. Tunc siquidem cor hominum Deo datur, quando omnis cogitatio terminatur in eum, gyrat et circumflectitur super eum, et nihil vult penitus possidere præter eum, sicque colligato sibi animo eum diligit, ut sine ipso amarus sit omnis amor. Nec aliud dixerim cor dono dare, quam ipsum captivare in omne obsequium ejus; et ita voluntati ejus ex toto supponere, ut nihil aliud velit, quam quod noverit eum velle.» Ex quibus concludit: «Itaque cor Domino datum, ipsum in omnibus et de omnibus adorabit, et gratias aget; etiamsi multa nostris sensibus molesta videantur, nihil turbationis ex rerum novitate suscipiet; tentatus a Domino per tribulationes et asperas qualitates non movebitur: aporiatus, id est inops, gaudebit. Quidquid illatum fuerit, etiamsi habeat asperum sensum, velut impellens ad superna, suscipiet. Qui cor suum dedit Deo, cantabit melodice, et dicet cum Propheta David: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam in gloria mea.»

Subdit deinde modos et gradus quibus cor dandum et dirigendum est ad Deum, quos in ipso perlege.

Oremus ergo assidue cum nostro P. Alvarez, lib. III De Perfect. pag. 2, cap. xvii: Domine Deus meus, et Deus cordis mei, qui corde meo hæc verba intonare non cessas: «Præbe, fili mi, cor tuum mihi,» quibus amorem cordis efflagitas, et ad dilectionem ex toto corde meam voluntatem inflammas: da, obsecro, cordi meo perfectum cordis amorem, quem præceptis, consiliis, beneficiis, suasionibus, promissis et comminationibus postulare dignatus es: quia nemo tibi reddere aliquid poterit, nisi ut prius idem illi benigne concesseris, et larga manu donaveris. Amorem totius cordis a me postulas, dicens: Dilige me ex toto corde tuo; et ego quidem fundum totius mei cordis, si tu prius dederis, tibi restituo. Da igitur, Domine, per infinitam bonitatem tuam, ut te toto corde diligam, ut scilicet beneplacitum tuum et amorem tuum omnibus donis ac charismatibus præferam, et nunquam ad diligenda creata, aut contra te, aut supra te, aut præter te, noxia præsumptione pereffluam.

Memorabile est exemplum in Vita D. Henrici Susonis, cap. IV; hic enim dum flagrantissimo æternæ sapientiæ desiderio arderet, illa se ipsi specie corporali videndam exhibuit: nunc enim elegantis puellæ, nunc pulcherrimi juvenis præ se ferebat imaginem. Itaque dulcissime ad eum convertens se, comiter, non tamen sine divina quadam majestate illi arridens, benigne his eum verbis affata est: «Præbe, fili, cor tuum mihi.» Tum vero vestigiis illius advolutus, medullitus ac humillime illi gratias egit. Inde illius in eam amor ardentior, ut eam sibi in sponsam copulare gestiret; quare amore ebrius exclamabat: «Ego toto corde, sensibus et animo te inexhaustam omnium desiderabilium abyssum, ardenti cordis mei affectu complector.» Interim nonnunquam cordi illius se communicabat ipsa, velut omnis boni fons et profluvium, in quo simul reperit quidquid pulchrum, amabile vel desiderabile esset: siquidem id in ea modo ineffabili existebat. Ergo identidem illam velut gratissimam amicam lacrymantibus oculis, et in immensum expanso cordis sinu complexus, illi totum cor suum obtulit, indeque Minister æternæ sapientiæ est appellatus.

FOVEA ENIM PROFUNDA EST MERETRIX.

Idem dixit cap. xxii, vers. 14, ubi id explicui. Nota: To profunda significat hanc meretriciam foveam adeo esse altam voraginem, ut cadentibus in eam vix ulla sit spes emergendi. Ita enim in ea meretrix melleis suis laqueis et meretriciis artibus detinet amasios, ut ab ea se expedire nequeant. Unde Comicus: Nil amor est aliud, nisi tristis et ægra voluptas; Nil nisi dulce malum, nil nisi triste bonum. Diminuit famam, factis melioribus obstat: Exiguo magnas tempore perdit opes.

"Love is nothing else but a sad and sick pleasure; Nothing but a sweet evil, nothing but a sorrowful good. It diminishes reputation, obstructs better deeds: In a short time it wastes great wealth."

Pro fovea hebraice est שוחה scucha, quod proprie significat foveam vel fossam, in quam incidentes perduntur; unde sumitur pro corruptione, desolatione, interitu, sepulcro. Hinc Septuaginta scucha nunc vertunt fovea, nunc dolium, ut hoc loco: dolium enim est cavum ut fossa; nunc sordes, quia fossæ solent esse lutosæ et sordidæ, ut patet Job ix, 31; nunc mors, ut Job xvii, 14 (ubi Noster vertit, putredo: «Putredini, ait, dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus»); nunc corruptio, ut Jonæ ii, 7; pernicies, vel interitus, vel internecio, ut Psal. ix, 15, Isaiæ li, 14; nunc nugacitas, ut Psal. cxviii, 85; nunc invius, ut Jerem. ii, 6; nunc verbum, ut Jerem. xviii, 20 et 22.

Hæc omnia competunt meretrici. Primo enim meretrix est fossa profundissima, in quam amasii præcipites ruunt, perduntur et intereunt, tam quoad animam, quam quoad corpus. Alludit ad domos et gurgustia meretricum, quæ non tam domus quam antra, fossæ et ferarum lustra videntur; unde et subterranei fornices vocantur, indeque nomen fornicationis: quin et non raro in fossis mænium urbiumque, grbo...ibus virgultisque degunt, ibique velut vulpes transeuntibus insidiantur, eosque ad nemorosas hasce fossas pelliciunt et pervertunt, uti in nonnullis Germaniæ urbibus ab eis factitari vidi. Mystice, fossæ hæ apposite significant juvenes a meretricibus seductos, ex alto vitæ civilis et honestæ muro, puta ex culmine honestatis, rationis et virtutis præcipitare se in foveam profundissimam luxuriæ, infamiæ omnisque dedecoris et sceleris.

Secundo, meretrix est mors, quia amasiorum animas et sæpe corpora interficit; imo causa est ut ob ejus pulchritudinem inter se rixentur juvenes, seque mutuo digladiando occidant. Hinc S. Isidorus, de fornicaria agens: «Hi, ait, sunt quos jam lethale Θ obsignat;» per Θ enim judices olim reos damnabant ad θάνατον, id est mortem. Unde illud Persii: «Et potis est vitio nigrum præfigere theta.» S. Chrysostomus vero, hom. 49 in Matth.: «Luxuria, ait, non solum petulantes, sed et homicidas facit,» uti Herodiadem fecit homicidam S. Joannis Baptistæ.

Tertio, meretrix est sepulcrum, sed dealbatum, ait S. Chrysostomus in Psalm. l, quia exterius alba et compta apparet, sed interius plena est sordibus, putredine, lue venerea, aliisque morbis amasios inficit et perdit; ipsa est sepulcrum, in quo vivos defodit libido. Unde Stobæus, serm. 6 De intemperantia: «Diogenes, ait, dicebat plerosque vivos seipsos humare, et putrefacere balneis humectantes, et re venerea putrefacientes. Morientes autem demum mandare corpus in suffimentis et aromatibus recondi; alios etiam melle, ne cito putrescant,» q. d. Diogenes ridebat hominum dementiam, quod ipsi vivum corpus, quod conservare oportebat integrum, corrumpant tabo et sordibus luxuriæ: mortuum vero corpus, quod corrumpi necesse est, ipsi condiant balsamo, myrrha aliisque odoramentis, ut incorruptum servent: cum viva corpora potius condienda forent ad longiorem vitam, mortua vero incondita sinenda ut cito consumantur.

Quarto, meretrix est sordida, imo sordes meræ, quia pauperrima, sordidissima, fœtidissima, plena putore, sanie, putredine. Unde S. Chrysostomus, hom. 29 in Matth.: «Quid, ait, luxuria correptus a dæmoniaco differt? Quo fit ut nunquam sit in seipso, sed in sepulcris versetur. Sepulcra sunt meretricum diversoria, cum multo fœtore, multa putredine sint repleta. Non minæ, non exhortationes ipsum ligare poterunt: omnia hæc vincula spernit.»

Quinto, meretrix est pernicies tam sibi quam amasiis totique reipublicæ; perdit enim nobilissimos ejus juvenes et cives.

Sexto, meretrix est nugacitas, quia plena nugis, fraudibus et mendaciis, quibus accedentes illicit, illaqueat et dementat, adeo ut ex iis conflata et consuta videatur.

Septimo, meretrix est dolium perforatum, in quod, etiamsi Cræsi opes injicias, effluunt et prodiguntur, ipsaque semper eget, remanetque inops et vacua.

28. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. — Hebraice est אכחתף kecheteph, id est sicut praeda et rapina. Hinc primo, Pagninus vertit, etiam ipsa tanquam praedae insidiabitur, q. d. Sicut astuta vulpes insidiatur gallinis, et lupus ovibus, ut eas faciant suam praedam et escam: sic pariter meretrix insidiatur juvenibus incautis et inexpertis, qui sunt velut simplices oves et gallinae, ut eos eorumque opes, quin et sanitatem, famam, vitam, conscientiam praedetur et diripiat: unde a lupis, id est meretricibus, dicta sunt lupanaria.

Secundo, Marinus in Lexicon vertit, etiam ipsa tanquam rapina insidiabitur. Est hebraismus elegans, quo abstractum ponitur pro concreto. Rapina, id est rapacissima, scilicet fera, vel raptrix et latro. Unde Chaldaeus vertit, sicut rapinae fera (hoc est sicut fera rapiens) oculis insidiabitur. Meretrix enim est fera rapacissima et voracissima, imo congeries ferarum omnium, ut ex omnibus conflata videatur. In meretrice enim est astutia vulpis, ingluvies lupi, rixa canis, malignitas aspidis, saevitia tigridis, superbia leaenae, virulentia serpentis, truculentia draconis, uti docet S. Chrysostomus, hom. 45 in Matth. Vox oculis tam ad rapiens, quam ad insidiabitur referri potest, q. d. Caeterae ferae oculis insidiantur, at pedibus unguibusque duntaxat praedam rapiunt; meretrix vero feras superat, nam eminus oculis non tantum insidiatur, sed et rapit intuentes velut Siren, eosque ad se allicit et pertrahit, sicut magnes ad se trahit ferrum semotum et dissitum; raptos vero spoliat, necat, devorat instar Sirenum.

Tertio, Septuaginta vertunt συντόμως, id est concise, hoc est brevi, cito, repente, raptim, uti vertunt Syrus, R. Salomon, Complutenses et Regii; aut potius concise, id est in concisura et conscissura rapinae. Ferae enim, dum ovem vel gallinam capiunt, illico eam dentibus unguibusque conscindunt, discerpunt et lacerant, ut devorent. Sic ergo ex Septuaginta vertas, hic enim (fornicator) in concisura peribit, quia scilicet meretrix velut fera eum ut praedam conscindet, laniabit et devorabit.

Quarto, Noster clare et nervose vertit, insidiabitur quasi latro, quia rapinam cum Marino accipit pro raptore, qualis est latro, aut pro ann cheteph, id est rapina, aliis punctis legit anri coteph, id est raptor, latro, praedo. Unde Tigurina vertit, hac etiam perinde, ut praedones solent, insidias struit. Sic et R. Levi et Aben-Ezra.

Primo enim, sicut latro latet in cavernis, antris, sylvis, et fere in tenebris ac nocte grassatur; unde latro dictus est a latendo, vel quod a latere adoriatur, ait Festus: sic et meretrix occulte insidias struit, ac fere noctu praedam rapit. Rursum eadem hominem excaecat et dementat, spoliatque luce rationis et judicii, ut caecum rapiat et praedetur. Audi S. Chrysostomum, homil. 11 in I ad Corinth.: «Sicut, ait, latrones et murorum effos-

ET PUTEUS ANGUSTUS, ALIENA. — «Aliena,» id est meretrix, quae non est tua uxor. Haec comparatur puteo angusto, primo, quia sicut puteus profundus est et obscurus, ut videatur esse barathrum, sic est et libido ac meretrix. Audi S. Chrysostomum, homil. 11 in I ad Corinth.: «Quando enim, ait, ab impudica libidine capta fuerit anima, sicut nubes et caligo corporis oculos: ita cum illa eripuerit menti perspiciendi facultatem, nihil sinit videre ulterius, non praecipitium, non gehennam, non timorem, sed ab illius occupata tyrannide deinceps facile potest expugnari a peccato, et tanquam fenestris carens paries undique ante oculos excitatus, non sinit radium justitiae menti illucescere, absurdis libidinum cogitationibus ipsum undique arcentibus.»

Secundo, sicut puteus est angustus; unde illud ejus aenigma: Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres pateat coeli spatium non amplius ulnas? utique in puteo: sic pariter angusta est domus, supellex, anima resque omnes meretricis. Rursum ipsa se et amasios in extremas angustias adducit. Unde Syrus vertit: Puteus angustiae et tribulationis.

Tertio, puteus est coeno lutoque, inquit Auctor Catenae Graecorum, quin et ranis bufonibusque refertus: sic et meretrix tota spurca est et foetida, quin et bufonem, id est daemonem, in pectore gestat. Septuaginta vertunt, et puteus angustus alienus. Alludit ad puteos privatos domus alienae, qui angusti esse solent, utpote proprii domus unius: unde saepe non sufficiunt dare aquam vicinis. Quocirca multis in locis singulae domus suos habent puteos. Sensus est, q. d. Sicut puteus alienae domus est angustus, illique soli sufficit, non autem vicinis: sic pariter angusta est uxor aliena, quae uni marito suo lege matrimonii astricta, ad alios se extendere nequit sine ingenti perfidia et periculo vitae; si enim maritus resciat vel suspicetur uxorem alium adamare, utrumque ad necem persequetur, juxta illud cap. vi, 34: «Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.» Hoc est quod ait Isaias cap. XXVIII, 20: «Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest.» Vide dicta cap. v, 45, ad illa: «Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui, etc., habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.»

rores, quando volunt aliquid pretiosum capere, lucerna exstincta hoc faciunt: ita etiam in nobis facit libido; est enim in nobis perpetuo ardens lumen rationis. Ille igitur spiritus nequitiae (nempe luxuria) magno impetu irruens flammam illam exstinguit, et protinus diripit spoliatque omnia quae sunt recondita.» Quod enim facit libido, hoc facit libidinosa meretrix; haec enim est libidinis illex et iynx ipsaque quasi libido.

Secundo, sicut latro primo thesaurum eripit, deinde vitam: sic et meretrix eripit primo opes et pudicitiam (quae ingens est thesaurus), deinde sanitatem et vitam, ac amasios trudit in mortem et gehennam. Quocirca S. Bernardus, cum juvenis esset forma eleganti, noctu tertio tentatus ab hospita ad fornicationem, exclamavit: «Latrones, latrones!» itaque pudore suffusam, et metu ne proderetur confusam abegit. Mane rogatus quosnam latrones noctu vidisset, respondit: «Veraciter aderat latro, et mihi castitatem hospita nitebatur auferre, irreparabilem thesaurum;» unde ut haec latronum pericula evaderet, Ordinem Cisterciensem ingressus est. Si enim latro est qui opes rapit, quanto magis latro est, qui pudicitiam, quae thesaurus est incomparabilis, eripere satagit? Ita habet Vita ejus, lib. I, cap. III.

Tertio, sicut latrones vias publicas obsident, ut transcuntes invadant: sic et meretrices: unde et Semitariae sunt appellatae. De insidiis meretricis plura dicta sunt cap. VII, 10.

Mystice, omnia quae dicta sunt de meretrice, adaptes concupiscentiae et voluptati cuilibet illicitae, uti dixi cap. VII, 40 et seq.

ET QUOS INCAUTOS VIDERIT, INTERFICIET. Hebr. et praevaricatores in homine addet; Syrus, et multi homines iniquitatem multiplicant; R. Salomon, rebelles in homine addet, id est numerum eorum augebit, qui inter Israelitas Deo sint offensi; Aben-Ezra, praedenem in hominem addet, id est praedonibus jungit alios consimiles. Meretrix enim, ait R. Levi, cum parricidis et praedonibus societatem contrahit, atque incautos artibus suis in eum locum pellicit, in quo sicariorum manu cadant. Cajetanus, et peccatores in hominibus addet; Tigurina, sibi praevaricatores adjungit; Vatablus, multiplicat; quia nimirum meretrix invitat omnes ad sui amorem, inde ad lites, rixas et caedes: quocirca incautum interficit, ut apte vertit Noster. Nam ex Hebraeo sic ad verbum vertas, et praevaricatores ad Adamum congregabit (si enim iosiph, id est addet, derives ab non asaph, significat congregabit), hoc est interficiet. Hebr. enim mors vocatur congregatio; unde congregari ad patres, idem est quod mori; congregare vero ad patres est interficere. Causas hujus phrasis assignavi Osee IV, 3, ad illa: «Et pisces maris congregabuntur,» id est deficient et morientur, ut vertunt Septuaginta et Chaldaeus. Hinc et Theodotion hoc loco

vertit, et praevaricatores in hominibus tollet; Chaldaeus, et venatur filios insipientes; Septuaginta, et omnis iniquus absumetur. Vere S. Cyprianus, De Singularitate Clericorum: «Tempus, inquit, luctaminis adhuc geritur, et mors per feminam adhuc grassatur,» q. d. Sicut Eva, seducens Adamum, induxit peccatum et mortem in omnes posteros: sic etiam femina illex et libidinosa perdit majorem partem hominum, eosque in libidinem, mortem et gehennam secum pertrahit. Pergit S. Cyprianus: «Mentior, si non videmus exinde interitus plurimorum. Quanti et quales Episcopi et clerici simul et laici post confessionum victoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa, vel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum volunt in navi fragili navigare! Quantos leones domuit una infirmitas delicata, quae, cum sit vilis et misera, de magnis efficit praedam!» Unde exhortando subdit: «Longe sit pestis ista et lues, et clandestina pernicies. O quam inordinabilis feminae propinquitas jaculatur, cujus vicinia est delictorum latrocinium!» q. d. Sicut urbes et viae propinquae latronibus, caedibus et latrociniis quae ab iis assidue perpetrantur, plenae sunt et infames: sic et meretrix omnia vicina infesta reddit suis libidinibus et sceleribus, quae ex illis consequuntur, adeo ut meretrix, sive lupa et lupanar, videatur esse delictorum omnium spelaeum et latrocinium.

29. Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? — Gnome haec torquetur in bibones et temulentos, eorumque gulae et crapulae multa graviaque damna accenset. Unde subdit:

30. NONNE HIS QUI COMMORANTUR IN VINO, ET STUDENT CALICIBUS EPOTANDIS? — «Cui vae,» id est cui ingens calamitas et ejulatus, nisi vinoso et

ebrio? R. Levi, cui damnum perniciesque infertur? quisnam lamentis querelisque aethera pulsat? Ebriosus. Vae enim significat gemitum insignem cum tunsione pectoris, et complosione manuum, ob ingentem cladem et dolorem, juxta illud: «Et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae,» Ezechiel. II, 9. Vide ibi dicta. Ubi S. Gregorius ait vae notare aeternam maledictionem et damnationem gehennae: haec ergo paratur ebriis, ut patet Galat. V, 21.

CUJUS PATRI VAE? — Recte: Hebraeum enim אברי aboi componitur ex אב ab, id est patris, et אוי oi, id est vae. Filii enim ebriosi parentibus mille dolores, molestias, tristitias, timores, lites, rixas et pericula creant. Secundo, alii aboi derivant ab אכה aba, id est desideravit; unde vertunt, cui appetitus seu desiderium habendi multa, quae in symposia insumat et absumat? utique guloso et vinoso. Tertio, alii cum Aben-Ezra ver-

tunt, cui egestas? אכה aba enim sicut desiderare, sic et egere significat: hinc ebion vocatur egenus et pauper, quia cum multis egeat, multa desiderat, q. d. Vinoso est cupido omnium rerum, eo quod omnibus indigeat. Symposia enim eum deducunt ad extremam inopiam, faciuntque omnibus egere. Quarto, Syrus vertit, cui perturbatio? et Septuaginta, cui tumultus? Vinum enim ciet tumultus, ebriosque facit tumultuosos. Cum enim cerebrum habeant omnino perturbatum, et ut mare aestuans, omnia perturbant et litibus inflammant. Quinto, Chaldaeus, cui deformis aspectus? Ebriosi enim fiunt lividi, luridi, tetrici, morosi, atque varias informes bestiarum formas speciesque induunt; nunc enim ringunt ut canes, nunc grunniunt ut porci, nunc rugiunt ut leones, nunc gesticulantur ut simiae, nunc torve intuentur ut tauri, nunc ululant ut lupi.

CUI SINE CAUSA VULNERA? — Ebrius enim sine offensa aut causa, quam aliquis ei dederit, rixatur, maledicit, verberat; ideoque vicissim percutitur et verberatur, idque certius et certiore ictu, utpote quem librat directa firmaque manu sobrius et sui compos. Hebraice, cui vulnera gratis? Cajetanus, cui percussiones capiti frustra? Septuaginta, cui contritiones supervacuae? Temulenti enim vino accensi temere rixantur, pugnant, et se invicem convulnerant. Audi S. Basilium, hom. De Ebrietate: «Hem! quid agis, o homo? famulus fugit dominum caedentem ac vulnerantem; tu autem permanes cum vino, quod singulis diebus caput ferit seu percellit tuum.» Haec est prima vini plaga, qua per se cerebrum percutit et sternit, ut rationis sit inops. Sequitur secunda, qua vinum per alios, quos ebrius lacessit, proprie dictas ei plagas infligit, de quibus S. Ambrosius, De Elia et Jejunio, cap. XII: «Uno die bibunt multorum dierum labores, de ebrietate ad arma consurgunt, calicibus tela succedunt, pro vino sanguis effunditur, et ipsum sanguinem vina fuderunt.» Quocirca Fulgentius in Mythologia, in fabula Dyonisii: «Jupiter, ait, ex Semele genuit Bacchum. Cum Semele quatuor ejus sorores appellatae sunt: Ino, Autonoe, Semele et Agave. Quid sibi haec fabula velit exquiramus. Quatuor sunt ebrietatis genera: primo, vinolentia; secundo, rerum oblivio; tertio, libido; quarto, insania. Unde et hae quatuor sorores dictae sunt Bacchae, quasi vino vacantes. Prima Ino: οἶνος enim graece,

latine vinum dicimus; secunda Autonoe, quasi αὐτὴ οὐ νοοῦσα, id est seipsam non cognoscens; tertia Semele, quasi σωμάλυσις, quod nos latine corpus solutum dicimus. Unde ipsa genuisse Liberum patrem (Bacchum) dicitur, id est de libidine nata ebrietas; quarta Agave, quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii violenter abscidit.» Ita Fulgentius, quem nonnulli S. Fulgentium Ruspensem Episcopum, qui floruit anno Domini 529, existimant. Verum Fulgentius hic Mythologus, alius a S. Fulgentio videtur, cum materies illa fabularum et stylus S. Fulgentii gravitatem non sapiat, ait noster Possevinus in Bibliotheca.

CUI RIXAE? — Septuaginta, cui judicia? id est lites. Vinum enim fumos calidos in caput exhalat, qui cerebrum indeque bilem accendunt; unde ira, lites, rixae, caedes et verbera. Ita quotidiana docet experientia gulonum convivia et symposia desinere in rixas et caedes. Quocirca S. Chrysostomus: «Sicut oleum, ait, alit lucernam, sic vinum iram inflammat, velut convenienti nomine appellentur pocula amicitiae.» Exstat antiqua Francorum lex apud beatum Rhenanum, lib. II Rerum German., hac forma: «Nemo militiae socium aut quemlibet alium ad potandum invitato; quod si quis ebrius repertus fuerit, ejectus quoad culpam agnoscat, aquam bibito.» Utinam illa in praxim revocetur!

CUI FOVEAE? — Legit שוח scuach per schin, id est fossa, fovea, sepulcrum, uti dixi vers. 27. Jam legunt שיח siach, per sin, id est garrulitas. Unde Pagninus, cui mussitatio? Regia, cui murmur? Complutenses, cui tristitia et ineptia? Vaticana, cui molestiae et tricae? Vatablus, apud quem nugae? Syrus, cui mala? Chaldaeus, cui malorum congeries? Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 10 in Genesim: «Vini largior usus infinitorum est causa malorum.» Ebrius enim vino dissolutus effundit cordis sui ineptias, suspiciones, odia, secreta, maledicta, calumnias, quibus mille malorum sibi et aliis est causa.

To foveae notat primo, ebrium prae vertigine temulentiae non posse rectos figere gressus, sed cespitare, impingere, et non raro in fossas prolabi, vel certe turbata imaginatione eas sibi fingere. Unde S. Ambrosius, lib. De Elia et Jejunio: «Hinc, ait, vanae imagines, incerti visus, instabiles gressus; umbras saepe transiliunt sicut foveas.»

Secundo, fovea est sepulcrum. Nam, ut ait S. Augustinus: «Ebrietas est quaedam vivi hominis sepultura;» ebrius enim vino obruit sepelitque rationem et mentem, indeque hominem, ac induit speciem bestiae, imo cadaveris insensibilis et mortui. Unde S. Chrysostomus, hom. 10 in Genes., ebrium vocat «vivum cadaver.»

Tertio, fovea symbolice significat pericula quaelibet, in quae temulentus, utpote mero aestuans, intrepidus et audax ultro se conjicit. Vere S. Chrysostomus: «Ebrius, ait, est voluntarius daemon,» quia ebrius ita saevit, clamat, furit, et omne nefas dicit, agitque perinde ac si esset daemon incarnatus; sed in hoc daemone est pejor, quod in haec scelera se ultro et libere conjiciat, cum daemon obduratus in malo nil possit boni velle vel agere, sed tantum id quod malum est. Unde in daemonis arbitrio non est ut redeat ad statum Angelicum, sed necessario daemon est, et daemon perseverat.

CUI SUFFUSIO OCULORUM? — Hebraice, חכלילות chachlilut, id est cui rubedo oculorum? Alii chachlilut derivant a כלל calal, id est consummavit, consumpsit, evertit, unde vertunt, cui suffossio oculorum? Ebriosorum enim oculi videntur suffossi, ac vino madentes, videntur ei quasi innatare. Septuaginta, πελιδνοί, id est lividi (Complutenses, nigri) oculi. Oculos lividos vel nigros, ait Auctor Catenae Graecorum, appellat caecutientes et cadaverosos, tenebrisque oppletos; Aquila, κατάρεῖ, id est vacui; sed videtur legendum ζαταρῶν, id est laborantes distillatione, puta rheumate et catarrhis; Chaldaeus, cui extrema oculorum prominent? id est quae suffodiuntur prominent, sicut prominet terra quam talpa suffodit. Sed non satis scio quid designet Paraphrasis, an oculos prominentes, an prominentes genas, quae in rugas ebriosis contrahuntur, an quid aliud. Porro subministrat con-

scriptum confusio habet, quod similiter vel ad ruborem est relatum: habet enim potatores ruborem perpetuum, quem verecundi temporarium; vel ad humorem, quo potatorum visus offunditur. Est autem apertum mendum quod habet Neurenbergensis editio, confessio, quamvis prodant et confiteantur oculi ebrietatis studium. Chaldaica Paraphrasis, in Regia editione latine versa, est: Et cui extrema oculorum prominent? id tenebrisque oppletos. Igitur haec omnia eodem redeunt, sed unius mali oculorum varias conditiones et damna recensent. Vinum enim,

The Chaldaic Paraphrase, translated into Latin in the Royal edition, is: And to whom do the extremities of the eyes protrude? — that is, those filled with darkness. Therefore all these things amount to the same, but they enumerate the various conditions and damages of the one evil of the eyes. For wine,

primo ignitos vapores in caput ejaculans, oculos facit rubentes et quasi igneos, qui signum sunt audaciae et impudentiae, ait Aristoteles in Physiognom. Rubedo enim fit ex concursu sanguinis et caloris: sicut ex adverso pallor in metu fit ex fuga sanguinis et caloris. Ex rubedine sequitur hebetudo oculorum: oculi enim humore suffusi caligant et caecutiunt, inde eorumdem tumor, livor, caligo ac nigredo.

Audi Clementem Alexandrinum, II Paedag. cap. II: «Vino immodico oculi detorquentur ac divertuntur, cum prae humoris multitudine visus tanquam in piscina natitet, atque adeo mentiri coacti existimant quidem omnia in orbem circumagi; numerare autem non possunt quae procul sunt, tanquam sint unica. Atque duos soles videre mihi videor ebrius, dicebat ille Thebanus senex. Motus enim visus a vini calore, saepe ejus quod est unum, multiplicatam apprehendit visione substantiam: nihil enim differt an visum videat, an id quod videtur. Idem enim visui ex utrisque accidit, qui propter fluctuationem non potest subjectum perfecte comprehendere.» Et post nonnulla: «Cui sunt lividi oculi? an non eorum qui in vinis tempus consumunt? etc. Salomon quidem eum qui potu nimio delectatur, etiam rationi mortuum esse ostendit per liventes oculos, quod est signum mortui, eam, quae est in Domino, ei mortem annuntians: oblivio enim eorum quae ad veram vitam pertinent, vergit ad interitum.» Praeclare Lucretius: Cum vini, inquit, vis penetravit Acris, et in venas discessit diditus ardor, Consequitur gravitas membrorum, praepediuntur Crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, Nant oculi, clamor, singultus, jurgia gliscunt.

Porro, pro suffusio alii legunt suffossio, alii confusio, alii confessio. Audi singula enarrantem Franciscum Lucam hic erudite notat. 187: Suffunduntur, inquit, ebriosorum oculi, nasusque rubore, quem humorum ex vino ortorum calor efficit. Efficit quoque humorum vis oculorum aciem obtundi, et suffundi oculos caligine, quae videndi imminuat facultatem. Trilinguis Collegii manu-

tinue multus frequensque vini potus calorem, qui oculorum humorem paulatim exhauriat, et videndi facultatem debilitet, tandemque arefactis organis exstinguat, quod suffossione oculorum significari possit; nisi forte respectum sit, ab iis, inquam, qui pro suffusio, suffossio substituere (verisimillima est enim suffusio nostri Interpretis scriptura), ad potatorum pugnas, qui dum in praelia inermes traduntur, fortasse quod mulieribus est consuetudo, manibus sibi invicem exarant genas, oculosque suffodiunt. Huc (ad pugnam dico) haud dubie respexerunt Graeci, cum transtulerunt: Τίνος πελιδνοί οἱ ὀφθαλμοί, cujus lividi oculi? solent enim pugnis aut poculis caedere, et lividos mutuo sibi oculos dare. Caeterum, graviora his non raro et designant et perpetiuntur, eoque deveniunt, ut in crucem agantur, ubi eorum oculos suffodiant corvi de torrentibus, et comedant filii aquilae. Haec Lucas.

NONNE HIS QUI COMMORANTUR IN VINO, ET STUDENT CALICIBUS EPOTANDIS? — Hebraice, nonne his qui tardant super vinum, et egrediuntur ad scrutandam mixtionem? id est, qui longas moras trahunt in compotationibus, quique sollicite investigant et scrutantur, ubinam sit vinum praestantius et generosius ad potandum? ait R. Salomon et R. Levi. Vatablus, apud eos nimirum qui vinum sectantur, qui veniunt scrutatum, ubi vinum misceatur; Septuaginta, nonne vestigantibus ubi compotationes fiant? Chaldaeus, his qui investigant domum mixtionis, id est popinam et vini tabernam. Syrus, iis qui ita se detinent, ac si esset domus compotationis. Mox addit: Ne vino inebrieris, sed loquere cum viris justis, et ambula cum illis, et sermones consere, quod accepit ex Septuaginta, de quibus vers. seq.

Potores ergo ita vino inhiant, ut cum Diogene Cynico in dolio morari et habitare videantur, non ad illud implendum, ut ille, sed ad illud evacuandum; non ad speculandum coelos, uti ipse, sed ad exhauriendum calices. Hinc non tantum dies integros, sed et noctes subinde perpotant et pergraecantur, nec cessant, nisi vel somno obruantur, vel sopiti a mensa ad lectum velut porci vel cadavera auferantur. Nota: Vinum ab Hebraeis vocatur mixtio vel mixtura, quia solent vina te-

nuia generosis, acria lenibus, austera dulcibus misceri. Aut potius, quia Hebraei prisci, utpote temperantes, vina sua, quae generosa sunt, aqua miscebant et diluebant, uti alibi ostendi. Praeclare S. Augustinus, serm. 231 De Tempore, ebrios comparat paludibus, in quibus nil nisi ranae et serpentes nascuntur; ac inter alia ebrietatis damna haec recenset: «Et est in illis oculorum caligo, vertigo, fatigatio, et dolor capitis, suffusio vultus, membrorum omnium tremor, animae ac mentis stupor. In talibus impletur quod scriptum est: Cui vae? cui tumultus? cui irae? cui rixae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino, et eis qui investigant ubi potus fiunt, et student calicibus epotandis? Sed illi qui tales esse volunt, miserabiliter se excusare conantur dicentes: Ingratum habeo amicum meum, si, quoties illum ad convivium vocavero, potum ei, quantum voluerit, ipse non dedero. At non sit tibi amicus qui te Deo vult facere inimicum, qui et tuus et suus est inimicus: si et te et alium inebriaveris, habebis hominem amicum, habebis Deum inimicum. Et ideo sapienter considera si justum sit ut te a Deo separes, dum te ebrioso conjungis.»

Audi dotes sobrietatis et damna ebrietatis ex Beda in Collectaneis: «Sobrietas servat memoriam, acuit sensum, sincerat mentem, dirigit vultum, integrat pudorem, mitigat vitia, figurat aciem, elinit aures, exonerat cerebrum, exprimit linguam, explicat sermonem, nutrit medullam, confirmat sanguinem, procurat venas, constringit nervos, contemnit libidinem, recreat somnum, propagat senectutem, perhibet mysterium, et hominem constabilit. Ebrietas est imbecillitas, prima obvolvit memoriam, evacuat sensum, negligit mentem, confundit intellectum, concitat libidinem, involvit linguam, impedit sermonem, corrumpit sanguinem, obtundit visum, perturbat venas, obturat auditum, infirmat nervos, subvertit sensum, resolvit viscera, onerat cerebrum, debilitat memoriam, aufert fortitudinem, flagitat somnum, impedit menstrua, obturat animum, maculat corpus, et hominem suo vitio coinquinat et sine honore facit.»

31 et 32. NE INTUEARIS VINUM, QUANDO FLAVESCIT, CUM SPLENDUERIT IN VITRO COLOR EJUS: INGREDITUR BLANDE, SED IN NOVISSIMO MORDEBIT UT COLUBER, ET SICUT REGULUS VENENA DIFFUNDET. — Hebraice, ne aspicias vinum, quando rubescit, quia in Palaestina non habent vinum album, sed tantum rubrum, uti mihi viri graves Romae asseverarunt, cum dederit in calice oculum suum.

Noster pro rubescit vertit flavescit, quia flavus color est e viridi, rubro et albo concretus: hoc est fulvus color, qualis est color auri, mellis et aristarum maturescentium. Unde hic color valde gratus est oculis, valdeque irritat appetitum et gulam. Sane in Italia multa vina videmus aurescentia et aurei coloris, quae oculos aeque ac gulam illiciunt.

Rursum, flavus color non tantum in vino rubro, sed et albo cernitur: quare cuilibet vino competit. Denique flavus color ad rubrum accedit et pertinet, ejusque est velut species. Unde Gellius, lib. II, cap. XXVI: «Asseverat rufum colorem multas habere species differentes, quas Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat, sed una ruboris appellatione significat: quippe rufus color a rubore quidem appellatus est, sed aliter rubet ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocus. Et tamen ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur, et igneum aliquid dicitur, et flammeum, et sanguineum, et croceum, et ostrinum, et aureum. Rufus enim et ruber nihil a vocabulo rubei differunt.» Sed eodem loco Fronto contendit latine etiam sub rufo et rubro colore has item differentias significari: «Fulvum, flavum, rubidum, phoeniceum, rutilum, luteum, spadicem, aut acuentes, aut incendentes rufum, aut cum colore viridi miscentes, aut nigro infuscantes, aut virenti sensim albo illuminantes.»

Pro color ejus hebraice est oculus ejus. Primo, ad litteram et genuine, oculum Hebraei vocant colorem, et, ut Chaldaeus vertit, splendorem: tam enim lux sive splendor, quam color, est objectum oculi et visus. Est metonymia frequens Hebraeis: ponitur enim potentia pro objecto, puta oculus pro colore. Unde Syrus vertit, cum in calice sui pulchram speciem praebuerit; Chaldaeus, cum posuerit in calice colorem suum.

Secundo, Cajetanus: «Oculus, ait, vini appellatur perspicuitas ejus. Oculus enim naturalis est animantis pars habens in se perspicuum et vivum; ac propterea quod est perspicuum ac vivax ipsius vini, ejusdem oculus appellatur.» Vinum enim generosum est spiritosum, ac spiritus per bullas seu oculos ejaculatur.

Tertio, oculus vini vocatur lux solis, vel candelae aut lampadis, quae recepta a vino in vitro, ab eoque refracta vel repercussa speciem splendentis oculi exhibet: lux enim est figurae orbicularis instar oculi. Rursum, sicut per oculos maleficarum fit fascinum (per eos enim fascinantur pueri): sic per hosce quasi vini oculos fascinantur et illiciuntur ad potandum intuentium aspectus et animi.

Significat ergo continendos esse oculos, ne vinum flavescens et aurescens intueamur: ipsum enim est pellax et illecebrosum, rapitque ad se intuentis gulam, sicut species feminae rapit intuentis libidinem. Ita Eva, videns lignum pulchrum et gustatu suave, illecta fuit ad comedendum pomum vetitum, illoque se, maritum et posteros omnes perdidit. Cohibe ergo oculos, ne vinum in vitro flavescens et subsiliens intueamur,

directe jacit in oculos intuentium; unde vertit, noli contemplari vinum cum rubet, et cum phiala colorem suum reddit recta procedentem.

Noster longe aptius refert ad gulam et guttur potantis, q. d. Vinum decipit tum colore, tum gustu, quia gustatu est blandum, suave et delicatum; ingreditur enim in guttur directe, quia illi jucundum est et suave; no enim vinoso sapore, qui dulcedinem habet, non mollem et flucidam, sed acrem et igneam, pungit stimulatque fauces ad illud avide hauriendum. Vinum ergo ambulat et illabitur in rectitudinibus, id est sine offensione, sine asperitate, leniter et suaviter; ac videtur rectum, id est bonum, blandum et appetibile. Sic rectum saepe capitur pro jucundo, ut cum crebro in Scriptura dicitur: «Rectum fuit in oculis ejus,» id est ei placuit, fuitque gratum et jucundum.

SED IN NOVISSIMO MORDEBIT UT COLUBER, ET SICUT REGULUS VENENA DIFFUNDET. — Hebraice, et sicut regulus expandet, scilicet suum virus et venenum. Hebraice est יפרש iaphris, quod Aben-Ezra vertit, pungit, propter calcaria quae regulus in pedibus gerit; R. Salomon, separat, id est, eum a vita disjungit; Pagninus, dolore afficiet; Chaldaeus, novissimum autem ejus sicut coluber mordet, et sicut avis quae volat; Vatablus, velut aspis punget; Syrus, et cogita mastitias, quia finis vini est sicut plaga colubri, et sicut regulus qui volat; Septuaginta, at novissime tanquam a serpente vulneratus extenditur, et tanquam a ceraste diffunditur ejus venenum. Cerastes est serpens bino cornu cornutus: κέρας enim Graecis est cornu; dolosum esse, arena se condere, et oblata necare, tradunt Plinius et Nicander. Unde Auctor Catenae Graecorum sic explicat: Ad postremum, ait, et animae et corporis mortem non secus a vino, quam si a ceraste, vel alio venenoso serpente esses morsus, moriere; qui enim a serpente mordetur, morsus doloris initio vix sentit; ad finem tamen perit. Est autem cerastes pessimum et callidissimum serpentis genus: etenim toto reliquo corpore sub arena abdito, sola cornua superne prominere sinit: haec autem dum instar vermiculi subinde movet et agit, incautas volucres aliasque animantes ad se allectat. Porro autem ut primum ad cornua, tanquam ad certam escam advolaverint, vel adrepserint, statim illas intercipit et interimit. Haec ille. Albertus Magnus, Gesnerus et alii volunt cerastem esse dipsadem; dipsas est serpens ita graece dictus, quod mordendo excitet sitim, qua fit ut morsi assidue sitientes jugiter bibant, et tandem bibendo se suffocent vel crepent: sic et vinum in potoribus sui sitim acuit, ut quo plus bibunt, eo plus bibere sitiant, donec vino se obruant, et non raro enecent.

Sensus ergo est, q. d. Vinum blande, jucunde et sapide per fauces in stomachum illabitur; at

quia si videris, bibes. Magna enim est vis, magnus oculorum dominatus in corda, magna vicissim cordium adversus oculos tum sympathia tum servitus: quo enim feruntur oculi, eo repente et furtive rapiunt secum animos et corda.

Septuaginta paraphrastice nonnulla ex suo addentes, sic vertunt, ne inebriamini vino (Vaticana, vinis, quia mixtura variorum magis illecebrosa et deliciosa est, magisque turbat cerebrum et inebriat. Unde Nazianzenus apud Maximum, serm. 30: «Damnum, ait, putamus, nisi vernaculo vinum aliquod externum, velut tyrannus misceatur.») Vinum ergo mixtum saevit in cerebrum instar tyranni), sed conversamini cum hominibus justis (sobriis et sapientibus), et conversamini in deambulationibus, id est, ut clarius vertit Auctor Catenae Graecorum: «Sed in porticibus publicisque ambulacris cum viris justis familiariter conversamini; nam si in phialas et pocula dederis oculos tuos, postea ambulabis nudior pistillo,» id est, ad extremam paupertatem et nuditatem redigeris. Pistillum enim quo aromata in mortario, aut uvae in vase torcularis tunduntur, assidua tunsione plane nudatur, imo decorticatur et raditur; unde proverbia: «Pistillo calvior,» pro valde glabro et calvo. «Pistillo nudior,» pro exhausto. «Pistillo retusior,» pro obtuso et hebete, quales facit temulentia. «Hyperi vertigo, sive pistilli circumlocutio,» de quo Plato in Theaeteto, pro eo cujus sermo in idem revolvitur, sive qui idem semper agitat, neque quidquam tamen explicat; vel, ut interpretatur Hesychius, qui idem semper agit, neque quidquam tamen proficit, uti potores opera multa inchoant, sed nullum absolvunt, quia toti sunt in calicum circumvolutione. Alii to pistillo nudior referunt ad revelationem secretorum: ebrii enim nudant et enuntiant omnia cordis arcana et secreta. Huc facit axioma Plutarchi in Moral.: «Mundus aqua et igne corrumpitur; luxuriosorum autem opes, amore et ebrietate;» et Menandri: «Multum meri parum sapere cogit; contumelia et vinum, amicorum mores amicis detegere solent.»

INGREDITUR BLANDE. — Chaldaeus, recte; Hebraice, procedit in rectitudinibus, id est procedit recte, jucunde, blande. Aben-Ezra id refert ad vitrum vel calicem, q. d. Vinum infusum recte illabitur in calicem, videturque rectum et naturae consentaneum, ita ut damnum inferre nequeat. R. Levi: «Vinum, ait, in calice miram sui speciem exhibet; servat enim naturae cursum ad rectitudinem, et ad aequalitatem vergit, ut solet vinum generosum, quod in suprema calicis superficie cum primum effunditur, pars subtilior apparet.» R. Salomon refert ad actiones quae temulento rectae videntur, esto obliquae et pravae sint. «Quando, ait, quis ebrietate diffluit, quaecumque crimina incurrit, rectas actiones arbitratur, cum omnia sua instituta et vias rectas aestimet.» Vatablus refert ad colorem et splendorem, quem vinum

vel marmor. Quare a veterno peccatorum non evigilat, sed illi soporatus inhaeret et immoritur.

Audi S. Gregorium, III part. Pastor. admonit. 33: «Unde et per Salomonem vox percussi et dormientis exprimitur, qui ait: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi; quando evigilabo, et rursum vina reperiam? Mens quippe a cura suae sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet; quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur, et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Qui quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat, quia quamvis somno torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus inebrietur; et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuerat, ad illud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset.»

Vide quam gravi somno consopitur peccator post ebibitum voluptatis vinum, ut miser novis insuper inflictis vulneribus laceretur, nec tamen doleat; trahatur per abrupta vitiorum, de barathro in barathrum praecipitetur, nec tamen sentiat. En qualis veternus est peccatum, ut et vulnerum dolorem et ruinarum sensum adimat!

Contra vero mira est perspicacitas hominis, et sollicitudo evigilantissima in negotiis hujus saeculi, in captandis vanitatibus honorum, in conquirendis illecebris voluptatum, quod statim adjungit Salomon: «Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?»

Sapienter Seneca, epist. 39: «Quis hostis, ait, tam contumeliosus in quemquam fuit, quam in quosdam voluptates suae sunt? quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod, quae fecere, patiuntur; nec immerito hic illos furor vexat: necesse est enim in immensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit. Illa enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt. Necessaria metitur utilitas, supervacua quo rediges? voluptatibus itaque se immergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt. Et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria. Serviunt itaque voluptatibus suis, non fruuntur, et mala sua (quod malorum ultimum est) amant. Tunc autem consummata est infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent; et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt.»

Symbolice, sub vino quamvis voluptatem et concupiscentiam accipe. Haec enim si frequententur, hominem dementat, totumque occupat et sibi vindicat.

Unde tropologice, disce quod fructus sceleris, praesertim consuetudine roborati, sit insensibilitas mentis; haec enim sceleratum invadit et corripit instar lethargi vel apoplexiae, adeo ut nec monita parentum, magistrorum, confessariorum, concionatorum admittat, nec verbera et flagella quantumvis acria et dura sentiat, perinde ac si rationis, imo sensus et animae esset expers, foretque stipes vel marmor.