Cornelius a Lapide

Proverbia XXIV


Index


Synopsis Capitis

Non rapinis et fraudibus, sed sapientia, erigitur et dilatatur domus: sapiens est fortis, cogitans mala est stultus. Erue destinatos neci. Sapientia melle suavior. Septies cadet justus, et resurget. Ne gaudeas in lapsu inimici: detractorum perditio repente consurget. Impium justificans maledicetur, arguens laudabitur. Exerce agrum tuum. Ne dicas: Reddam par pari. Pigro egestas adveniet quasi cursor, et quasi vir armatus.


Textus Vulgatae: Proverbia 24:1-34

1. Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: 2. quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3. Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5. Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus. 6. Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt. 7. Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. 8. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. 9. Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor. 10. Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua. 11. Erue eos qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. 12. Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera

13. Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. 14. Sic et doctrina sapientiae animae tuae; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. 15. Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. 16. Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. 17. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum. 18. Ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19. Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios. 20. Quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21. Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: 22. quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit? 23. Haec quoque sapientibus: Cognoscere personam in judicio non est bonum. 24. Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25. Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio. 26. Labia deosculabitur, qui recta verba respondet. 27. Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea aedifices domum tuam. 28. Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis. 29. Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. 30. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31. et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat. 32. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33. Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas: 34. et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.


1 et 2. NE AEMULERIS VIROS MALOS, NEC DESIDERES ESSE CUM EIS; QUIA RAPINAS MEDITATUR MENS EORUM, ET FRAUDES LABIA EORUM LOQUUNTUR.

Pro viros malos hebraice est viros malitiae, qui scilicet non simpliciter mali sunt, sed toti malitiae dediti, ut non nisi rapinas et fraudes meditentur. Pro rapinas hebraice est שׁוֹד scod, id est vastitatem, perniciem, exitium. Pro fraudes hebraice est עָמָל amal, id est laborem; sed labor Hebraeis saepe sumitur pro fraude, iniquitate, injuria, injustitia. In hac enim concinnanda laborant impii, et laborare faciunt ac dolere eos in quorum damna istam concinnant, ut eos fortunis evertant. Unde Chaldaeus vertit, iniquitatem. Sensus ergo est, q. d. «Ne aemuleris,» id est, ne invideas prosperitati malorum, ut ad eam assequendam desideres cum eis inire societatem, eorumque malitiam imitari, quia mens eorum nonnisi modos furandi et rapiendi excogitat, et os eorum non nisi fraudes et iniquitates eloquitur; quare scelerata est eorum societas aeque ac prosperitas, ac proinde non invidenda, sed miseranda, tum quia diu durare nequit: opes enim injuria et scelere partae cito diffluent et evanescunt; tum quia brevi atroces dabunt scelerum poenas, vel in hac vita, vel in gehenna. Vide dicta cap. XXIII, vers. 17. Septuaginta vertunt, quia mendacia et fucos meditatur cor eorum, et labores labia eorum loquuntur; quae verba eumdem reddunt sensum. Aliqui tamen per mendacia, fucos et labores, accipiunt divitias etiam licite partas: hae enim non sunt verae divitiae, quia animum non satiant, nec beant; sed fucatae duntaxat, ideoque similes meretricibus, quae cum sint deformes, formam et pulchritudinem fuco et pigmentis sibi conciliant, non veram et naturalem, sed fucatam, id est pictam et fictam, ut pulchre docet S. Chrysostomus, hom. De divitiis et paupertate.

Mystice Auctor Catenae Graecorum per viros malos accipit daemones; hi enim mala et fraudes hominibus suggerunt, eosque ad mala suis consiliis impellunt, ut eos agant in ruinam et gehennam. Porro id faciunt magna arte et fraude. Nam, ut ait Apostolus: «Satanas transfigurat se in Angelum lucis;» ubi enim Satanas agnoscitur, facile repellitur. Quare prima in tentatione, quam ipse suggerit, homini cura sit ut agnoscat quod haec sit tentatio, immissa non a spiritu bono, sed malo, puta a Satana. Qui enim hoc advertit, omni studio tam Satanae quam ejus suggestioni resistit. Rursum, Satanas plenus est mendaciis, fucis et fraudibus; quare fel malitiae suae obtegit melle voluptatis et fuco probitatis, et videatur id quod suggerit esse probum et justum. Quocirca magna solertia et discretione hi ejus fuci detegendi sunt, ejusque sophismata resolvenda; sic enim fiet, ut appareat eorum inanitas et impostura, ac facile instar telae aranearum difflentur et evanescant.


3. SAPIENTIA AEDIFICABITUR DOMUS, ET PRUDENTIA ROBORABITUR.

Est antithesis versus praecedentis, q. d. ait Beda: Ne misceare malis, ut per fraudes et rapinas pares tibi opes amplamque domum.

Tertius, q. d. Non per rapinas, fraudes et injustitiam, sed per sapientiam, id est per virtutem, probitatem et justitiam erigantur amplae familiae, ac per eamdem conservantur, roborantur et crescunt, tum quia Deus virtuti hoc dat, non tam quasi praemium (virtus enim majus meretur praemium, scilicet coeleste et aeternum), sed quasi congiarium et mantissam, quae ultra praemium laboranti adjici et supererogari solet; tum quia virtus omnibus est amabilis, omniumque favorem conciliat, ut omnes virtute praeditum juvare et promovere satagant. Opes ergo et familiae virtute comparatae sunt stabiles et firmae; cum illae quae rapinis et scelere parantur, statim collabantur et ruant. Unde S. Chrysostomus, hom. 2 in epist. ad Ephesios: «Quaenam vis, ait, te impellit ad rapiendum? Paupertas, inquies, ac timor de rebus necessariis. Imo propterea non debes rapere; non sunt enim stabiles et firmae istiusmodi divitiae. Tu autem idem facis ac si quis, rogatus cur in arena domus fundamenta jaciat, dicat: Propter frigus et propter pluviam. Propter hoc quidem non oportebat fundamenta jacere in arena; ea enim certo evertunt procellae et venti. Quare si vis esse dives, non sis avarus, nec plura habendi cupidus; si vis filiis tradere divitias, posside justas, si ullae sint tales: eae enim manent, stantque firmae ac stabiles.» Hoc est quod dixit cap. XXIII, 17: «Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die; quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.»

Nota: Pro roborabitur hebraice est יִתְכּוֹנֵן itconan, quod multa significat et varie vertitur. Primo, Chaldaeus vertit, et in prudentia praeparatur, q. d. Sapiens magnam erigit domum et familiam, quia antea congruo tempore sibi comparat et praeparat omnia ad ejus fabricam necessaria, atque sumptus omnes justo calculo subducit, ne vires et opes suas excedant, juxta consilium Christi: «Quis ex vobis, volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum?» Luca XIV, 28.

Secundo, Septuaginta vertunt, ἀνωρθώθη, id est, corrigitur, emendatur, instauratur. Unde Auctor Catenae Graecorum vertit, per sapientiam domus e fundamentis aedificatur, et per prudentiam collapsa denuo instauratur. Nam per familiaris rei curam et providentiae virtutem, tam novae domus et familiae exstruuntur, quam collapsae in integrum restituuntur; uti per eam labentem Jesse familiam restituit, imo ad regium fastigium evexit David. Unde de eo dicitur, I Reg. XVIII, 14: «In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum.» Et vers. 30: «Prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.»

Porro sapientia tripliciter accipi potest: primo, pro prudentia: haec enim est sapientia practica justorum, quam toto hoc libro docet Salomon; secundo, pro industria, arte et solertia: industrii enim in sua arte sapientes sunt; tertio, pro virtute et probitate: haec enim est sapientia sanctorum. Hinc triplex pariter consurgit sensus.

Primus, q. d. Per sapientiam, id est prudentiam, aedificatur domus tum materialis, tum potius civilis, puta familia ampla, ac posteritas longaeva, dives et splendida. Per eamdem quoque roboratur, crescit et perficitur; iis enim quibus res fiunt et constant, iisdem et roborantur, crescunt et perficiuntur. Hic sensus genuinus est, proprieque et primario a Salomone et Spiritu Sancto intentus.

Haec ergo gnome docet tum prudentiae usum et fructum, tum modum parandi domos et familias, consistere non in rapinis, non in opibus, non in nobilitate, non in amicorum copia, sed in prudentia; vir enim prudens prudenter investigat rationes commodas, sed justas et probas, quibus res suas facile augere possit, easque capessit, ac vitat contrarias, quae sibi damno fore videntur, ut res suas imminuant; unde hac via secure et juste res suas auget et promovet. Hoc est quod ait Sapientia, cap. VIII, 18: «Mecum sunt divitiae, et gloria, opes superbae et justitia.»

Secundus, q. d. Per sapientiam, id est per industriam et artem aedificatur domus et familia, ac per eamdem roboratur. Id in domo materiali clarum est; haec enim per artem architectonicam fabricatur, et quo major est in architecto haec ars, eo pulchrius consurgit aedificium, fiuntque moenia, testudines, substructiones, quae naturae artedestitutae videntur impossibiles. Considera Romae fabricas priscas et novas, v. g. Pantheon, sine columnis, trabibus, fenestris, una continua testudine compaginatum, ac sursum in orbem apertum, ut lumen recipiat quo tota fabrica illustretur. Ita amphitheatrum, columnas Trajani et Antonini, colossos et pyramides; maxime vero basilicas S. Mariae Majoris, S. Laurentii, S. Joannis Lateranensis, S. Pauli, ac praesertim S. Petri, quae urbis et orbis est miraculum, ac videbis haec omnia per artem et industriam magnorum artificum esse constructa, ac firma et robusta per tot saecula consistere. Rursum, prudentia dictat in aedificandis domibus aeque ac urbibus, uti docet Aristoteles in Politic., duo maxime spectanda et captanda esse, scilicet salubres aquas et auras, id est aerem et ventos, uti Romae captant Aquilonem; hic enim Romanis est salutifer et vitalis; quia tam aer quam aqua intima hominis pervadit et penetrat. In domo vero civili, id est in familia, idem est clarum per experientiam. Videmus enim artifices, mercatores aliosque viros intelligentes et industrios, per suam solertiam ad magnas opes et fortunas evadere, easque sibi formare et stabilire.

Tertio, Vatablus vertit, sapientia aedificatur domus, et intelligentia absolvitur; R. Levi, prudentia absolvetur et exornabitur, q. d. Sapiens per suam sapientiam et prudentiam, uti domum et familiam prudenter aedificare inchoat, sic et eamdem prudenter et feliciter absolvit: quia sapiens familiae suae limites statuit suae prudentiae et sorti consentaneos, iisque contentus est, nec ultra eos ambitiose et imprudenter se extendere destinat. Scit enim hoc esse superbum, aeque ac periculosum plenumque curis et angoribus; quare ut quiete vivat, suo se pede metiens sua sorte contentus est: e contrario insipientes et arrogantes majora animo destinant, quam perficere queant; unde se exponunt omnium ludibrio, de illisque dicitur illud: «Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare,» Luc. XIV, 30.

Quarto, Noster optime vertit, roborabitur: Hebraeum enim כּוֹנֵן conen significat firmare, roborare, stabilire, itaque rem complere et perficere; unde Pagninus vertit, et intelligentia stabilietur; Syrus, firmatur. Roboratur autem familia a prudentia, tum quia haec statuit et assignat cuique in familia congruum sibi officium, gradum et ordinem familiae necessarium vel utilem; tum quia rixarum semina amovet, omniaque quae ad pacem tuendam faciunt procurat; tum quia familiam stabilit annuis censibus, praediis et proventibus, e quibus de copiosa annona et supellectile illi opportune providet et procurat, uti sequitur.

Quinto, Cajetanus et alii vertunt, dirigitur vel disponitur. Prudentiae enim est familiam, primo, erigere; secundo, dirigere et disponere ut cuique suum officium assignet; ac tertio, ei de annona et supellectile providere.

Huic Salomonis gnomae antistrophae sunt illae septem Graeciae sapientum, quas recenset Plutarchus in Convivio sapientum. Hi enim rogati quae esset optima domus et familia, sic ordine quisque suo responderunt. Solon: «Ea, ait, mihi optima videtur domus, ubi res est neque injuste parta, neque in ea vel conservanda diffidentiae, vel insumenda poenitentiae est locus.» Bias: «In qua dominus sua sponte talem se gerit, qualem foris propter leges.» Thales: «In qua plurimum otii domino conceditur.» Cleobulus: «In qua plures sunt qui diligant, quam qui metuant dominum.» Pittacus: «Ubi neque requiruntur supervacanea, neque desiderantur necessaria.» Chilon: «Maxime oportet domum urbi, quae sub rege est, similem esse;» adjecitque Lycurgum cuidam, qui populare imperium Spartae instituere ipsum juberet, respondisse: «Prius tu hoc domi tuae facito.»

Allegorice, Christus mira sapientia aedificavit et roboravit domum Ecclesiae suae, ut patet ex Evangeliis, tum ex ejus firmitate et propagatione per omnes gentes et per omnia saecula. Simili sapientia fundatores Ordinum fundarunt suas domus et familias Religiosas, uti fecere S. Basilius, S. Augustinus, S. Benedictus, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Ignatius, ut patet ex innumeris viris sapientibus et sanctis, qui ex iis prodierunt et prodeunt.

Tropologice, domus spiritalis, quae in perfectione virtutum consistit, puta animus sanctus, aedificatur triplici sapientia, scilicet prima, prudentia; secunda, praxi et industria; tertia, virtute. Nam discretionem et industriam ad perfectionem virtutis multum valere ex hoc loco docet Cassianus, Collat. II, cap. IV, ac patet experientia.

Primo enim, qui sequuntur statum et virtutem ad quam natura apti, habiles et proclives sunt, multum in ea proficiunt; qui vero sequuntur statum et virtutem, ad quam natura inepti sunt, et a qua abhorrent, ii nihil vel parum promovent: navigant enim adverso flumine et vento, quod durare nequit; illi vero secundo feruntur flumine et vento. Natura enim obsecundat gratiae, et gratia perficit naturam; cum ergo haec duo in unum conspirant, magnum quid efficiunt. Ad hoc enim homo a Deo factus fictusque videtur.

Secundo, multi magnos subeunt labores, jejunia, austeritates, et parum in virtute promovent, quia nesciunt vim virtutis non tam in labore corporis, quam in vigore spiritus consistere. Sapiens ergo, id sciens, huic praecipue intendit; illum tamen non negligit. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 23: «Animi acrimonia, ait, cum ad pietatem accesserit, zelum parit; zelus autem fidei praesidium est.»

Tertio, multi nesciunt, vel non cogitant de rectis intentionibus operi indifferenti, vel alias bono, addendis; hae enim bonitatem operis tot virtutibus, quot intentionibus adaugent. Vir ergo sapiens et industrius cum orat, cum studet, cum concionatur, etc., cogitabit et dicet: Ego hoc opus volo destinoque facere ex virtute, sive ex intentione et motivo charitatis, ut scilicet magis placeam Deo; et simul ex virtute gratitudinis, ut ei gratias agam pro innumeris beneficiis in me collatis; et ex virtute poenitentiae, ut satisfaciam Deo pro peccatis contra eum admissis; et ex amore proximorum, ut illis prosim, eosque ad salutem conducam; et ex imitatione Christi, ut ejus vitae et passioni me conformem, etc.

Quarto, multi nesciunt quae major, quae minor sit virtus. Vir autem sapiens scit potissimas virtutes esse tres, scilicet humilitatem cum obedientia, religionem et charitatem; quare in iis se assidue exercet, ac praesertim in charitate: haec enim est regina virtutum, earumque nodus, vinculum et complexio. Quare qui omnia sua ex charitate facit, eamque quotidie intendit, hic mire in virtutibus et meritis crescit, perinde ut qui aurum eligit pro argento, aere caeterisque metallis, cum omnia indifferenter ei offeruntur, ut ipse capessat quod volet. Hoc suadet Apostolus Colossensibus III, 14, dicens: «Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.»

Et I Corinth. cap. XVI, 14: «Omnia vestra in charitate fiant.» Et Galat. cap. V, 13: «Per charitatem Spiritus servite invicem.» Et Timotheo, epist. I, cap. I, 5: «Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta.»


4. IN DOCTRINA REPLEBUNTUR CELLARIA, UNIVERSA SUBSTANTIA PRETIOSA ET PULCHERRIMA.

Hebraice, in scientia penetralia replebuntur omni substantia pretiosa et pulchra; Chaldaeus, et suavi; Vatablus, omnigenis opibus raris et amoenis; Septuaginta, per sensum et intelligentiam implentur cellaria ex omnibus divitiis pretiosis et bonis; Syrus, replebuntur omni possessione, et gloria, et voluptate. Doctrina, sive scientia, idem est quod prudentia et industria, uti saepius monui. Sensus ergo est, q. d. Prudentiae opus et fructus est primo, domum et familiam exstruere; secundo, eamdem stabilire et roborare, uti dixi vers. praeced.; nunc addo tertio, ejusdem esse familiam instruere tum annona copiosa, tum supellectile pulchra et pretiosa: sic enim domus et familia omnem suam perfectionem, omne suum decus et ornamentum obtinebit. Significat ergo haec tria esse operosa et difficilia, ac proinde ad ea paranda opus esse magna prudentia et industria. Rursum, notat prudentiam praescribere ordinem congruum in hisce tribus servandum, scilicet primo, parandam esse domum et familiam, cujusque statui et facultatibus commensam, ut tot sint famuli, ancillae, clientes, equi, rhedae, quot status requirit, et quot alere sufficit; secundo, eamdem roborandam esse tum operibus inter famulos et ancillas rite partitis; tum procurando eorum probitatem, pacem et concordiam; tum providendo de annuo censu et praediis ad eos alendos necessariis. Inde tertio, comparandam esse annonam et supellectilem decentem et lectam. Provisio enim utriusque in menses et annos sequentes opportuno tempore fieri debet, juxta leges prudentiae oeconomicae. Hic est genuinus sensus Vulgatae nostrae. Cajetanus et alii hebraizantes, qui hebraeum יִתְכּוֹנֵן itconan vertunt, non roboratur, sed dirigitur vel disponitur, paulo aliter vertunt et explicant, uti dixi vers. 3; sed eodem sensus redit. Huc alludens Siracides, Eccli. I, 21: «Omnem domum illius, ait, implebit a generationibus (frugibus et fructibus a se genitis et productis), et receptacula a thesauris illius.» Exemplum est in Joseph, qui sua sapientia futuram famem praevidens, implevit horrea Aegypti tritico, quo per septem sterilitatis annos aluit Aegyptum, et totum pene orbem, Gen. XLI, 47 et seq.

Mystice R. Levi: Cura sapientiae, ait, id est sanctae legis, arcana penetraris, cellaria, id est intima hominis, puta mens replebitur bonis pulchris et pretiosis; longe enim gloriosior et jucundior est viro hujus perfectionis possessio, quam quaelibet pretiosae opes.

Praeclare has spiritales viri justi strenuique opes describens S. Prosper, lib. II De Vita contempl. cap. XIII: «Illae nobis, ait, sunt ambiendae divitiae, quae nos ornare possunt, pariter et munire, quas nec acquirere possumus inviti, nec perdere, quae nos contra hostiles impetus armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant animas nostras atque nobilitant; nobis cum sunt, intra nos sunt.» Et statim, ut istas opes amplissimas clarius manifestet, subdit: «Divitiae nostrae credendae sunt pudicitia, quae nos pudicos; justitia, quae justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores.»


5. VIR SAPIENS, FORTIS EST: ET VIR DOCTUS, ROBUSTUS ET VALIDUS.

R. Salomon, semper viribus pollet sapiens; Aben-Ezra, vir sapiens robore praeditus invenitur; et qui scientia praeditus est, vires firmat et roborat. Dixit sapientiam aedificare, augere et ditare domos ac familias; nunc addit eamdem esse robustam, ac sapientes facere fortes et validos ad quaelibet ardua, vel conficienda, vel sustinenda, etiamsi corpore infirmi sint et invalidi.

Ratio est, quia fortitudo corporea, qualis est taurorum, consistit in lacertorum robore; at fortitudo animi et virtutis, quae priori praestat tantum quantum animus praestat corpori, quaeque res maximas conficit et perficit, consistit in sapienti consilio, directione, arte, industria, quae per vires parvas et infirmas magna et miranda efficit, uti patet in bellis de quibus vers. sequent.

Unde hebraice est, vir sapiens est in fortitudine; et vir scientiae, roborans potentiam, vel praecise, surrigens virtutem. Hebraeum enim אָמַץ amats significat surrigere et erigere vires corporis vel animi, esse strenuum, esse erecto animo vel virtute. Prudens enim consilium suggerit mille modos rem arduam conficiendi, itaque erigit et surrigit vires et animos ad rem fortiter conficiendam.

Adde: Sapiens est vir, ut hic ait Salomon: quare virili fortique est animo; hinc et virtus, quae propria est sapientis, a viro dicitur, quasi virilitas. Audi S. Bernardum, tract. De Vita solitaria, ad Fratres de Monte Dei, longiuscule ante finem: «Quid est virtus? filia rationis, sed magis gratiae. Vis enim quaedam est ex natura; ut autem virtus sit, habet ex gratia. Vis est ex judicio approbantis rationis; virtus autem ex appetitu illuminatae voluntatis. Virtus enim est voluntarius in bonum assensus. Virtus est aequalitas quaedam vitae per omnia congruens rationi. Virtus est ad judicium rationis usus liberae voluntatis.»

Secundo, Vatablus sic vertit et explicat, vir sapiens in potestate est; et vir eruditus fortificat vires suas, id est: «Vir sapiens plurimum valet auctoritate, et subinde in ea crescit.»

Tertio, R. Levi sic vertit et explicat, quasi dicat: Vir fit sapiens ob fortitudinem et robur; mortalis enim sapientiae fit compos, ob vim qua ejusdem mens pollet ad coercendas materiae cupiditates, easdemque prorsus expugnandas. «Vir doctus, robustus,» q. d. Qui autem doctrina refertus est, vires, quibus praestat mens, firmat et roborat, ut caeteras facultates coerceat, atque in suam potestatem redigat, quod quidem evenit ob praestantiam scientiae, ejusque incredibilem amorem, quo ad se doctum rapit, ita ut in ea studium vigiliasque suas collocet universas, eidemque invigilet assidue, caeteraeque vires huic uni adipiscendae subjiciantur. Haec ille.

Quarto, Syrus, Chaldaeus et Septuaginta hebraeum מֵאַמֵּץ meammets, id est robustus, legunt alio puncto מֵאַמִּיץ meammits, id est prae robusto (est enim מ min comparationis, idem valens quod prae, vel melior), et sic vertunt: Chaldaeus, melior est vir sapiens robusto, et vir scientiae magis quam qui accinctus est fortitudine sua; Syrus, melior est sapiens forti, et doctus gigante robusto; Septuaginta, melior est sapiens forti, et vir prudentiam habens agricola magno. Ita Complutenses et Regia, licet Vaticana vertant, agro magno: γεώργιον enim et agrum et agricolationem, indeque figurate γεωργός, id est agricolam, significat.

Videntur Septuaginta hunc versum nexuisse praecedenti de annona et opibus quas parat sapientia, quasi dicant: Sapientia valida et potens est replere cellaria omnia annona et re pretiosa, magis quam strenuus agricola, qui sua industria penum implet omni frugum et fructuum copia. Aut, si vertas agro magno, q. d. Plures fruges et opes parit sapientia, quam agricolae gnavo pariat ager magnus diligenter ab eo excultus; validior ergo et ditior ad replendam penum omni rerum copia est sapientia, quam sit ager magnus et fertilis. Comparat sapientiam agro, quia optimus est proventus qui ex agro colligitur. Audi Aristotelem, lib. II De Re familiari, post initium: «Optimus proventus est ille qui de iis quae propria sunt regionis percipitur; proximus, qui de mercatibus; postremus, is qui ex annuis et in orbem redeuntibus.»

Sapiens igitur fortis est primo, quia sapienter fortia, v. g. bella vel heroica opera, aggreditur, eaque feliciter conficit; secundo, quia fortiter cupiditates sapienti ratione cohibet et refrenat. Nam, ut ait Aristoteles apud Antonium in Melissa, p. I, cap. XII: «Fortior est ille qui cupiditates, quam qui hostes vincit, nam seipsum vincere difficillimum est. Fortis ergo est qui superat hostes, sed fortior qui voluptatibus superior est: multi enim qui hostes vicerunt, a mulieribus victi sunt,» uti Samson, David, Salomon, Alexander Magnus. Tertio, quia adversa quaelibet sapienter, ideoque fortiter tolerat; sapientia enim facit excelsum et magnanimum.

Praeclare Seneca, ad Helviam, cap. V: «Nec secunda, inquit, sapientem evehunt, nec adversa demittunt.» Praeclarius S. Ambrosius, lib. De Jacob et Vita beata, cap. VIII: «Manet, inquit, semper inter adversa et delectabilia virtus perfecta, neque adversa de perfectione ejus quidquam minuunt, neque delectabilia adjungunt perfectioni.» Et paulo post: «Perfecti enim viri communitatem naturae sustentare animo, virtute, et ad meliora adducere, nec succumbere iis quae plerisque terribilia et formidolosa videntur, sed quasi fortem militem gravissimorum casuum sustinere incursum, conflictus subire, et quasi providum gubernatorem navem in tempestate regere, atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis vitare naufragium sulcando undas, quam declinando.» Haec ille. Quibus satis apparet sapientem virum non debere vitare pericula, sed illis occurrendo superare.

Hinc Hebraei, teste Aldrovando in Asino, sapientis symbolum dant asinum, eo quod instar asini multa sapienter et fortiter perferre debeat. Merito Ammonius Alexandrinus, magno Origene et Porphyrio discipulis clarus, asinum his condiscipulum fertur adhibuisse: neque verecundatus Cleanthes appellatione hujusmodi, confidentissime respondit: «Asinus quidem sum, sed qui portare possum sarcinam Zenonis.» Debet igitur sapiens juxta hunc sensum omnia libentissime ferre; de suo enim filio Jacob dixit, Gen. XLIX, 14: «Issachar asinus fortis;» Issachar autem praemium et mercedem significat: hoc enim praemii ac mercedis loco sapiens aestimare debet, ut sit asinus fortis, nec laboribus defatigetur, sed incommoda omnia libens subeat.


6. QUIA CUM DISPOSITIONE INITUR BELLUM; ET ERIT SALUS UBI MULTA CONSILIA SUNT.

Probat virum prudentem esse fortem, ex eo quod prudenti ejus dispositione et consiliis bella gerantur et conficiantur. Est argumentum ab exemplo, vel a specie ad genus.

Dispositio hic tripliciter accipi potest: primo, pro gubernatione, vel pro imperatore, qui exercitum gubernat et disponit; secundo, pro ordine et acie, qua exercitus apte congrueque disponitur; tertio, pro consiliis quibus bella instruuntur et disponuntur. Hebraeum enim tachbulot significat gubernationem, ordinem et consilia quibus navis a navarcho, et analogice exercitus ab imperatore, vel respublica a principe aut magistratu gubernatur, disponitur, regitur. Sicut enim navarchus gubernat navim suo consilio, industria et experientia: sic et hisce tribus dux gubernat exercitum, et rex regnum.

Primo ergo, juxta primum significatum, sic exponas: Consilio atque arte imperatoris exercitus regitur, perinde ac navis clavo et gubernaculo. Nam sicut mirum est unum hominem converso clavo vastam navim arbitrio suo in omnem partem impellere: ita etiam mirum est unius imperatoris prudentia et arte integros exercitus

lib. III, cap. XVII et XXVII, docet non esse persequendum hostem jam fugientem, si in persecutione periculum sit ne ordines turbentur: «Qui enim dispersis suis inconsulte sequitur, inquit, quam ipse acceperat hosti vult dare victoriam.» Id Christianis nuper accidit in Hungaria cum Turca depugnantibus, frustra suos, qui Turcas fugientes persequebantur confusis ordinibus, revocante Sigismundo principe Transylvaniae; et Belgis apud Neoportum cum Hollandis confligentibus, qui victoriam adepti praefidenter sine ordine Hollandos persequentes, ab eis caesi, eisdem victoriam tradidere.

Tertio, et maxime genuine, dispositio hic capitur pro consiliis et stratagematibus, quibus bella gubernanda et disponenda sunt ut victoriam pariant; hac enim proprie significat hebraeum tachbulot. Unde Pagninus vertit, in consiliis facies tibi bellum; Cajetanus, in ingeniis conficitur bellum; Septuaginta, cum gubernatione, id est cum ratione gubernandi, fit bellum; Chaldaeus, quoniam in gubernaculis facies tibi bellum: salus autem erit in multitudine consilii. Minus apte Syrus, quoniam in provectione facies bellum; aptius Vatablus, quia industriis facies bellum, et salus in multitudine consiliariorum, q. d. Quia debes gerere bellum industria, quam dat sapientia, quae reddit hominem consultum et industrium.

Significat ergo primo, in bellis plus valere prudentiam et stratagemata quam copiam militum, aut eorum robur et vires; secundo, bellum egere magna accurataque gubernatione, magnaque ducum et gubernatorum consideratione, circumspectione et solertia; tertio, hostibus non temere, neque inconsulto, ait Auctor Catenae Graec., «obviam eundum esse, sed considerate maturaque adhibita deliberatione, sive id fiat animi viribus, sive quibuscumque aliis.» Hoc est quod ait Euripides in Antiope: «Viri prudentia ad bellum magnum momentum est: consilium enim sapienter initum multas manus vincit; imperitia cum multitudine deterius malum est.» Praeclarius Plutarchus in lib. Contra vires corporis: «Quaenam tibi, inquit, tanta felicitas videtur viribus pollere, ut ejus causa naturam existimes hominibus novercam, brutis autem parentem fuisse? at hominibus propria vis in animi ratione consistit, qua elephantes per silvas pedicis capit, frenat equos, subjugat boves, volucres dejicit arundinibus, et in profundo submersa retibus extrahit. Quis non Ulysses quam Cyclops esse malit ad bellum?»

Plura hac de re dixi cap. XI, 14: «Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.» Quod enim ibi de populo et republica, hic de bello et exercitu dicitur. Et cap. XX, 18: «Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.»

«Et erit salus ubi multa consilia,» q. d. Imperator, si salvum velit exercitum, multis prudentum et expertorum militum ducumque utatur consiliis. Id enim faciendum esse docet Vegetius, lib. III De Re milit. cap. IX et XXVII: «Quid fieri debeat, inquit, tractato cum multis; quid vero facturus tandem sis, cum paucissimis ac fidelissimis, vel potius ipse tecum.» Et Plutarchus in Moral.: «Gubernator, inquit, optimos quaerit nautas, eosque saepius in consilium adhibet: ita etiam princeps eos asciscat consiliarios, qui ad rempublicam administrandam maxime idonei sint.» Ita prae aliis fecit Severus Imperator, teste Lampridio in ejus Vita.

Porro quantum valeat in bello dux prudens et rei bellicae peritus, suo exemplo docuere Annibal, Scipio, Alexander, Julius Caesar; et e fidelibus David, Judas Machabaeus, Constantinus, Theodosius, Carolus Magnus, qui sua prudentia et peritia orbem victoriis et triumphis complevere.

Hinc Auctor Catenae Graecorum ex Septuaginta sic vertit, bellum per gubernatorum prudentiam feliciter administratur; subsidium autem ex prudenti consultoque corde petendum est.

Secundo, juxta secundum dispositionis significatum sensus est, quasi dicat: Bella gerenda sunt non tam militum numero, quam ordine et congrua dispositione. Pauci enim in acie rite dispositi superabunt multos, qui sine ordine tumultuarie depugnant. Pulchre id ex analogia fabricae domus ostendit Xenophon, lib. De Dictis et factis Socratis: «Bonum, inquit, est imperatori, ut aciem ordinare perquam docte sciat. Quemadmodum enim lapides, ligna et tegulae inordinate quidem projectae ad nihil utilia sunt, eadem vero si recte sursum deorsumque ordinentur, domum fortem et nunquam ruituram componunt: idem de exercitu judicium est. Nam militum confertissimae phalanges, nisi in ordinem redigantur, ad nihil praestant: paucissimi autem bellatores, si rectum ordinem et dispositionem suscipiant, validissimi atque insuperabiles sunt.» Hinc concludit quod, sicut in domo, summa et ima debent esse firmissima et fortissima, media autem minus fortia, verbi gratia ex lateribus esse possunt: sic quoque in conflictu primam aciem et ultimam debere esse fortissimam, in medio autem collocandos esse timidiores, ut a primis ducantur exemplo, et a posterioribus impellantur in praelium.

Sapienter Macrinus apud Herodianum, lib. IV: «Arma, inquit, corripiamus, et, ut mos est Romanis, ordines in acie servemus, quippe in acie barbarorum incomposita multitudo et tumultuaria, ipsa se impediet ac premet.» Hinc videmus paucos Christianos milites, bene dispositos, multa Turcarum agmina inordinate et tumultuarie irruentia sternere et profligare.

Denique Vegetius docet modum efficacem vincendi esse, si dux hostes invadat imparatos, nec det eis tempus aciem apte ordinandi.

«Et erit salus ubi multa consilia.» Salus hic quaelibet accipitur: quamlibet enim pariunt sana consilia. Quia tamen hic agitur de bello, proprie salus exercitus hic notatur, praesertim victoria. Unde Tigurina vertit, consiliis enim bella geruntur, et victoria multitudine consiliariorum paratur.

Mystice, in tentationibus et bellis spiritalibus, quae gerimus contra diabolum, mundum et carnem, plus valet prudentia quam vires. Prudentia enim docet libidinem superandam esse non viriliter illi resistendo, sed solertia ejus cogitationes et incentiva fugiendo: daemonis suggestiones vinci humilitate, si eas illico superiori vel viro prudenti delegas: mundum superari, si pomparum ejus inanitatem intuearis et consideres, hoc est videas et rideas: carnem domari, si ejus appetitibus brutalibus contradicas, eamque maceres jejuniis, chameuniis, id est humicubationibus, ciliciis, aestu, frigore, caeteraque vitae austeritate. Unde S. Antonius dictitabat discretionem esse omnium virtutum principem, utpote quae tentationes superet, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, quae virtutes caeteras conservet illesas. «Omnium namque virtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est,» ait Moses Abbas apud Cassianum, Collat. II, cap. IV, qui deinde pluribus exemplis idipsum demonstrat. Vide Alvarez de Paz, tom. II, tract. De victoria tentat. lib. I, part. III, cap. XI, ubi decem imprudentia et stulta militaria consilia recenset militi Christiano prudenti fugienda.


7. EXCELSA EST STULTO SAPIENTIA, IN PORTA NON APERIET OS SUUM.

Pro excelsa hebraice est רָאמוֹת ramoth, quod primo, excelsa significat; secundo, cornua unicornis, vel rhinocerotis: hic enim hebraice vocatur רְאֵם reem, quia cornua ejus excelsa sunt, et contra venena efficacia; tertio, coralia: sic enim vertunt Pagninus, Vatablus, R. David et alii, Job cap. XXVIII, 19. R. Salomon hic censet ramoth esse gemmam maximi pretii. Denique Noster, Ezech. XXVII, 16, vertit sericum. Porro ramoth, id est excelsa, est pluralis numeri: et sic olim vocabantur templa et altaria Deo erecta in montibus et locis excelsis, ad quae hic alludit, q. d. Sapientia stulto videtur esse sacrosancta, et in excelsis templis abscondita, sibique inaccesssa. Unde ad ejus portas non audet accedere.

Rursum, pro sapientia hebraice est חָכְמוֹת chachmot, id est sapientia in plurali: tum ut significet esse quidem unam sapientiam, sed res multas complecti. Eadem de causa Deus vocatur Elohim et Adonai in plurali, quia ipse, licet unus sit gubernator et dominus, tamen omnes et reges et dominos transcendit, eosque eminenter in se complectitur; tum quia variae sunt species, partes, leges et dictamina sapientiae.

Sensus ergo est, q. d. Sapientia practica, puta prudentia et virtus, stulto, id est imprudenti, qui suam phantasiam et cupiditatem sequitur, videtur esse excelsa, ardua et quasi cognitu et practicatu impossibilis, adeoque facilius sibi putat invenire aut comparare cornu unicornis, aut coralia, gemmasque pretiosissimas, quam sapientiam et virtutem; coralia enim rara erant et in pretio. Unde Plinius, lib. XXXII, cap. II: «Quantum apud nos, inquit, Indicis margaritis pretium est, tantum apud Indos in coralio.»

Ratio a priori est prima, quod nonnulli adeo ingenio sunt obtuso, depresso et hebeti, ut alta sapientiae dogmata non capiant. Tales multi sunt apud Indos, quin et apud Christianos in locis montanis et inaccessis, qui mysteria fidei, Deum, coelum ignorant, nec sermones de rebus salutis intelligunt, perinde ac si Hebraei vel peregrini forent.

Secunda, quod multi sunt inertes et pigri, ut nolint audiendi discendique, multo minus exsequendi ea quae salutis sunt, laborem capessere.

Tertia, quod bonis terrenis et carnis voluptatibus sint immersi et demersi, quo fit ut ea quae spiritus sunt non capiant, nec ad coelestia et divina mentem manusque erigant.

Quarta, quod multi sunt superbi, ut nolint se demittere ad audiendam sapientiam: alii vero ex adverso sunt pusillanimes, qui nolunt assurgere mentemque erigere ad sapientiae dogmata et praecepta. Ita S. Augustinus in Psal. LVIII: «Duplex, inquit, hominum genus est, qui ad sapientiam pervenire non possunt, superbi ac pusillanimes. Est igitur sapientia erga superbos profunda (quia ex fastu nolunt ad eam se deprimere), erga pusillanimes excelsa,» quia ex vilitate animi nolunt ad eam se erigere.

Quinta, quae magis huic loco convenit, est quod insipientes adeo celsam et sublimem aestimant sapientiam, ut ad eam se aspirare posse desperent: putant enim sapientiam se altiorem et in coelis positam, dicuntque cum Judaeis illud Deut. XXX, 12: «Quis nostrum valet ad coelum ascendere, ut deferat illud (mandatum Dei) ad nos, et audiamus atque opere compleamus?» Hinc Chaldaeus vertit, murmurat stultus adversus sapientiam, quasi supra captum et vires suas sit, illaque ei praecipiatur, quae captu et factu ipsi sit impossibilis. Hinc «stultus in porta non aperiet os suum,» q. d. Non audebit inter viros sapientes et primores (quales sunt judices qui olim judicia exercebant in portis urbium) loqui vel hiscere; sed, ut stultus et stupidus, prae inscitia et insipientia obmutescet et obstupescet, eritque velut noctua inter aves, velut anser inter olores, velut asinus inter leones.

Tacite significat Salomon praeter sapientiae fructus jam assignatos, puta praeter opes et splendorem familiae, praeter fortitudinem et victoriam, sapientiam quoque afferre dignitates, cathedras, officia; sapientes enim eliguntur in judices, magistratus, rectores; ab hisce vero muniis excluduntur insipientes. Unde Septuaginta vertunt, sapientia et cogitatio bona (vel intelligentia recta) in portis sapientum comperitur; non declinant ab ore (Complutenses, a lege) Domini, sed cogitant in consessibus, id est, ut Auctor Catenae Graecorum vertit,

in prudentum coetum constituti, quid proponatur prudenter expendunt. Hoc est, ut recte explicat noster Salazar: In portis sapientum, id est in senatu et subselliis judicum, seu magistratuum, scientia et doctrina praestantium, sapientia ipsa praesidet, ac moderatur omnia, ejusque auxilio judices in sententiis dicendis nec latum unguem discedunt ab ore Domini, hoc est a legibus et statutis, quas Dominus ore suo denuntiavit. In his vero ubi lex nihil sanxit, sed judicis arbitrio transigenda sunt, non temere judicant; sed longa cogitatione justitiae momenta librant, et sic demum sententias justissimas pronuntiant.

Porro, ut intelligas quam excelsa sit haec spiritalis sapientia, audi septem ejus gradus quos recenset S. Augustinus, lib. II De Doctr. Christ. cap. VII: «Timor Dei, pietas, dilectio Dei super omnia, consolatio Spiritus Sancti, desiderium rerum coelestium, mori saeculo, ac tunc demum in septimi gradus fastigio est vera sapientia.» Haec S. Augustinus, qui deinde singulos hosce gradus sigillatim et fuse explicat. Denique excelsa est sapientia, si meras naturae vires spectes; has enim longe transcendit; eadem vero facilis et plana est, si vires gratiae, quam Deus cuique praeparat, consideres; sapientia enim, id est virtus et sanctitas, gratiae Dei est connaturalis, ejusdemque cum ea rationis et ordinis; stulti autem metiuntur se viribus naturae, sapientes vero viribus gratiae; quare illis sapientia videtur excelsa et impossibilis, his vicina et facilis. Nam, ut ait Sextus Pythagoraeus, Sent. 136: «Semper juxta Deum est mens sapientis; sapientis mentem Deus inhabitat.» Et Sent. 140: «Sufficit ad beatitudinem agnitio Dei solius et imitatio.» Et Sent. 40: «Templum sanctum Deo est mens pii, et altare optimum est cor mundum et sine peccato.» Nam, ut ait Nazianzenus, Iambico 18: «Qui se Deo dat, Deum accipit; talis enim est natura dantis Dei.» Et alias: «Sapiens est speculum Deo limpidissimum; ut sapiens Deum, sapientis sic animam sequitur Deus.» Sicut enim herba dicta heliotropium, sive solisequium, semper soli se obvertit, ac vicissim sol heliotropio: sic anima sapientis jugiter Deum respicit, et vicissim a Deo respicitur. «Sicut enim sol oculorum, ita cordis lumen est sapientia;» hoc autem lumen est Deus Deique aspectus, illustratio et gratia. Aurea est gnome Senecae, epist. 41: «Sicut solis radii contingunt quidem terram, sed ibi sunt unde mittuntur: sic animus magnus et sacer, et in hoc demissus ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae. Illine pendet, illud spectat ac nititur.» Brevius et divinius S. Paulus: «Nostra conversatio in coelis est,» Philip. III, 20. Vide ibi dicta.


8. QUI COGITAT MALA FACERE, STULTUS VOCABITUR.

Pro stultus hebraice est בַּעַל מְזִמּוֹת baal mezimmot, id est vir machinationum, vel dominus molitionum, qui scilicet excogitat artes, rationes, argutias, technas et fraudes male agendi aliisque nocendi, inventor malorum, architectus et auctor scelerum, qui non ex infirmitate, sed ex proposito mala aliis inferre destinat, imo ea excogitat.

Quomodo Apostolus philosophos in Deum impios vocat inventores malorum, Rom. I, 30. Cum enim pollerent ingenio et scientia seculari, iis abusi sunt ad excogitandas nequitias, easque fictis rationibus defendendas, sicut nonnulli sodomiam et paederastiam nequiter defenderunt. Noster vertit, stultus, scilicet practice, hoc est impius et sceleratus, scilicet eximie per antonomasiam; talis enim est qui machinatur et excogitat artes malignandi et nocendi, uti faciunt qui excogitant modos duplicandi et triplicandi usuras, novos contractus fraudulentos et injustos, novas artes circumveniendi emptores, novas exactiones, et tributa iniqua, etc.; atque advocati versuti, qui spe lucri excogitant mille subtilitates et argutias ad movendas lites etiam in re clara, sive ea sit facti, sive juris. Hebraeum enim בַּעַל baal significat dominum, virum, habentem, possidentem, potentem, patronum, maritum. Talis enim est excogitator artium ad malefaciendum; hic enim eis quasi dominatur et imperat. Unde Chaldaeus vertit, habens astutiam pessimam; Syrus, iniquus; alii vertunt, maritum vel conjugem malarum artium. Sicut enim maritus ex uxore progignit proles, sic hic suo subtili et maligno ingenio ex malis artibus, quibus se quasi maritum despondit totumque addixit, progignit mille nocendi modos, mille mala opera et scelera.

Hinc et Cajetanus vertit, cogitantem ad faciendum malum, illum herum cogitationum malarum vocabunt, cui scilicet velut malitiae hero et domino malae suae cogitationes et inventiones velut servi illico se sistunt, famulantur et obsequuntur; qui proinde instar diaboli in regno nequitiae excellit, dominatur et praesidet. Cogitatio enim est velut imperator, qui in corde velut in throno residet: unde si bona est, imperat bona; si mala, imperat mala, uti docet S. Augustinus, Praef. in Psalm. CXLVIII.

Addit Cajetanus machinantem mala vocari herum cogitationum, quia cogitationes illi famulantur ad optatum successum, ut scilicet mala quae destinat reipsa opere perficiat. Ratio autem, inquit, quare cogitantes malum potius quam cogitantes bonum fiunt votorum compotes, est multiplex. Nam et ipse cogitans pronior est ad malum quam ad bonum, ac per hoc propensior et studiosior est ad malum, et multitudo ministrorum idonea ad malum in promptu magis est quam ad bonum; et bonum multa habet impedimenta quibus caret malum, quia bonum consurgit ex causa integra, malum autem ex quolibet particulari defectu.

Igitur hac gnome significat Salomon, ait Jansenius, venia quidem dignum esse eum qui ex infirmitate et ignorantia labitur et peccat; at eum qui studet mala facere, et cogitationes suas in hoc insumit, ita ut sit ex his de quibus dicit Propheta:

«Iniquitatem meditati sunt in cubili suo;» quique novas semper malefaciendi et nocendi rationes excogitat, infamiam magnam consecuturum apud homines. Id enim significatur, cum dicitur ipsum vocandum sceleratum, vel, ut Noster vertit, stultum. Quanquam merito stultus vocandus sit talis, quod salutis suae nullam habeat rationem, nec timore judicii divini a malo proposito ac cogitatione malefaciendi avocetur, aut quia vanitas cogitationum ejus aliquando tandem innotescet.

Cogitationes enim malae, praesertim crebrae, destinatae, et aliis noxiae, animo celari nequeunt, quin erumpant in dicta et facta noxia quae animo machinantur: quare cum erumpunt, auctores earum ab omnibus stulti, id est impii et scelerati, nominantur, infamantur et damnantur.

Quarto, noster Salazar exponit, q. d. Stultus, id est impius, adeo ad malum pronus est, ut, cum operis externi copia non est, sola animi cogitatione et destinatione graviter delinquat; pascit enim se cogitatione mala, cum se voluptate et re mala pascere nequit. Similiter iratus, qui alterum laedere reipsa nequit, gaudet eum laedere suis sannis et irrisionibus.

Quinto, Jansenius valde apposite explicat, q. d. Stultitia, id est improbitas, hominis assidue ei cogitationes malas suggerit, ut nonnisi peccare libeat, ac bene agentes et monentes rideat, eisque detrahat. Pergit Sapiens, inquit, avocare a stultitia. Primum quidem dicens quod omnis cogitatio quam stultitia homini suggerit, hoc est, omnis cogitatio stulti quatenus est stultus, est mala et peccatum, atque ad peccatum tendit, quod non manebit impunitum. Secundo, subjungens eum qui non tantum male cogitat, sed etiam irridet bene monentes et consulentes, hominibus esse abominabilem, ut de quo nulla sit spes.


9. COGITATIO STULTI PECCATUM EST; ET ABOMINATIO HOMINUM DETRACTOR.

9. COGITATIO STULTI PECCATUM EST; ET ABOMINATIO HOMINUM DETRACTOR. — Hebraice, cogitatio mala, vel machinatio stultitiae, peccatum est, et abominatio homini derisor; Pagninus, cogitatio mala hominis stulti peccatum est; Vatablus, facinus hominis stulti peccatum est, et irrisorem abominabuntur homines; Chaldaeus, astutia stulti peccatum est, abominatio viri sapientis derisor; Syrus, improbitas stulti peccatum est, et iniquos malitia reget.

Primo, R. Salomon sic exponit: Cogitatio stulti, id est consilium stultum est peccatum, quia qui illud sequitur, peccati piaculo se obstringit. Rursum cogitatio et actio stulti peccatum est, ait R. Levi, quia illam obit absque ulla deliberatione et consilio; idem facit derisor: omnis enim consultatio derisori est invisa, cum in ridiculis tantum rebus versetur absque ullo maturo providoque consilio; quare imprudenter agit committitque peccatum.

Secundo, Aben-Ezra hunc versum nectit praecedenti, tanquam ejus det causam, q. d. Cogitans mala vocabitur stultus, quia stulti cogitationes non nisi ad patrandum peccatum feruntur; quare qui illud patrare cogitat, stultus est et vocari debet.

Tertio, Cajetanus hunc versum pariter nectit praecedenti, sed alto nexu, q. d. Populus laudat eum qui cogitat mala, eumque vocat herum cogitationum, quod ei cogitationes ad felicem votorum suorum successum famulentur, ut quae cogitat reipsa adimpleat, ut dixi vers. praeced. At in hac sua opinione et laude graviter errat populus,

quia cogitationes stultorum, quales sunt qui destinant mala, sunt peccata, ideoque vituperio digna, non laude; quin et stultus qui eo devenit, ut sit derisor recteque facta irrideat, hic sane populo est abominabilis et detestabilis. Verum hic sensus Vulgatae versioni aptari nequit, quae mala cogitantem ab hominibus vocari stultum asserit, ideoque non laudari, sed vituperari ab hominibus.

Porro, sicut scelerati toti sunt ad machinandum et excogitandum mala, ut videantur esse quasi daemones incarnati: sic vice versa eximie sancti toti sunt, ut excogitent novos modos et rationes quibus magis placeant Deo, magisque ejus gloriam in animarum salute propagent, uti fecere S. Dominicus, S. Franciscus, S. Ignatius (cujus hoc erat dictum: «Ad majorem Dei gloriam»), S. Xaverius, etc. Sapientia enim, sanctitas et charitas insatiabilis est, crescitque instar ignis, ut quo major est, eo plura ambiat, et magis crescere satagat.

Dixerat Salomon, vers. 8: «Qui cogitat mala facere, baal mezimmot, id est vir machinationum vocabitur;» nunc explicat quales sint hae ejus machinationes, atque non esse bonas, sed malas, esseque peccata. Unde pro cogitatio hebraice est זִמָּה zimma, id est machinatio stultitiae vel stulti, est peccatum. Significat ergo stultum, id est sceleratum, ita suis malis cogitationibus et machinationibus agi et rapi, ut earum non tam dominus quam servus esse videatur, eo quod eas cohibere nequeat, sed instar equi effraenis eas explere et peccatum perpetrare satagat, adeoque bene monentes et corripientes irrideat, eisque detrahat. Hoc enim inter sapientes et stultos est discrimen, quod utrique licet malis cogitationibus pulsentur, sapientes tamen resistendo eas statim elidunt, stulti vero consentiendo eis obsecundant. Unde S. Chrysostomus, homil. 4 in Gen.: «Justi, ait, primam quamque malam cogitationem strangulant, improbi autem eamdem excipiunt atque alunt.» Nota: strangulant; sicut enim proditor aut serpens, mox ut deprehenditur, strangulatur, ne aliquod post se semen noxium relinquat: sic mala cogitatio, illico ut sentitur, suffocanda est, ne aliquam post se titillationem et tentationem pestilentem relinquat. Impii ergo quia eam non suffocant, sed alunt et indulgent, hinc cor et fauces eis pandunt, ut eas eloquantur, ac correpti corripientes irridant, eisque detrahunt, quod apud homines infame est et abominabile.

Porro Septuaginta alio abeunt; vertunt enim, indisciplinatis occurrit mors; moritur autem imprudens in peccato. Est antithesis illius quod apud eosdem praecessit: «Sapientes a lege Domini non deflectunt,» quasi dicant, ait Auctor Catenae Graecorum: Sapientes, qui virtutum studio incumbunt, omni diligentia et contentione illis incumbunt, neque levi de causa ab ea deflectunt; at homines scelerati et pestilentes, qui peccatis et vitiis obstinate adhaerent, eademque in fixum firmumque habitum jam verterunt, usque ad ultimum vitae halitum, hoc est, tantisper dum mors illos excipiat, peccare et mala agere non desistent, adeoque in peccatis suis exstinguuntur. Id videre est in haereticis, et similibus qui pravis suis sententiis, quas imbiberunt, obstinate et mordicus adhaerent usque ad mortem, quasi possessi a spiritu erroris.

Moraliter, disce hic summam cogitationibus adhibendam esse curam, ut malae arceantur, bonae accersantur, ex bonis enim sequitur bona voluntas, bona sermocinatio, bona operatio, ut ex malis mala. Huc faciunt sententiae Patrum apud Antonium in Melissa, part. II, cap. LXXXVII: Clementis: «Non facinorum abstinentia fidelem justificat, sed cogitationum castitas et pura sinceritas;» Philonis: «Domus Dei, cogitatio sapientis, ac hujus proprie vocatur Deus, qui universorum est dominus, quod in ea quasi in regia inambulet;» S. Basilii: «Primum beatissimum est, quod in corde nostro purum, quia radix est omnium corporis actionum cordis consilium.» Et alius: «Talis es qualia saepe cogitas;» carnalis, si carnalia; coelestis, si coelestia; superbus, si superba; humilis, si humilia.


10. SI DESPERAVERIS LASSUS IN DIE ANGUSTIAE, IMMINUETUR FORTITUDO TUA.

Aliqui Codices legunt lapsus; sed corrigendum cum Romanis, lassus; hebraice enim est, si remissus fueris, vel remissum te feceris in die angustiae, angusta erit fortitudo tua; Cajetanus, si laxaveris animum in die angustiae, ut scilicet ex parte illi cedas et succumbas, angusta erit fortitudo tua. Qui enim coepit succumbere, ait, non erit amplius in amplitudine fortitudinis suae, sed eam diminuit et arctavit cedendo. Quod tam in temporalibus, quam in spiritualibus verum esse experimur. Vatablus, si sis dejecto animo in die tribulationis, angusta est virtus tua, id est non poteris ferre tribulationem;

Chaldaeus, si remiseris in die tribulationis, arctabitur fortitudo tua; Symmachus, cessare quasi desperantem in hora tribulationis, tardi atque ignavi est; Aquila, si tardus vel ignavus fuisti; Theodotion, si remissus fuisti.

Syrus et Septuaginta Complutenses et alii nonnulli hunc versum nectunt sequenti. Syrus enim sic vertit, in die angustiae libera eos qui a mortem ducuntur. Unde R. Salomon, Aben-Ezra et Baynus: Si remissus, inquiunt, fueris in succurrendo proximo, qui in angustiis est positus, tu pariter justo Dei judicio deficies a tua fortitudine, et ad similes angustias redigeris, quibus succumbes; lex enim talionis est: «Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.» Unde Maximus, serm. 45: «Nostrae, ait, beneficentiae per omnes suas dimensiones divina exequatur beneficentia,» ut quam longa, larga et profunda fuerit tua beneficentia in egenos, tam longam, largam et profundam experiare vicissim Dei beneficentiam in te, «ut in proximis nostram beatitudinem et felicitatem veluti praeludamus,» ait S. Augustinus, serm. 20 De Temp., juxta illud Psal. XXXVI: «Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.» Ex adverso de immisericorde ait S. Jacobus, cap. II, 13: «Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam.»

Verum, alii passim hanc gnomen ut separatam, ample et generatim ut sonat, accipiunt: sed particulatim varie explicant, ita tamen ut omnes in unam generalem expositionem terminentur et coeant.

Primo ergo R. Levi sic explicat: Si remisse te gesseris in studio sapientiae, sane tempore adverso vires tuae imbelles erunt et impares, ut hujusmodi calamitati possis obsistere: tum quia sapientia est, quae prudentibus rationibus et consiliis animum roborat ad patientiam et constantiam in adversis; tum quia, ut ait R. Salomon, si remissus et deses fueris in sacra lege, Angeli qui sunt divinae voluntatis ministri, haud vires tuas firmabunt, sicque ab eis desertus perdes robur, fiesque debilis et infirmus ad resistendum tribulationi.

Secundo, Jansenius: Hebraea, ait, sic habent: Si defeceris in die angustiae, angusta erit fortitudo tua, q. d. Si cum adversum quid acciderit, animo defeceris per impatientiam, id ex eo provenit, quod fortitudo animi tui sit angusta et exigua, non autem ex eo quod adversitas sit intolerabilis vel insuperabilis, uti docet S. Chrysostomus, hom. 44 ad Popul. Hic sensus aegre aptari potest Vulgatae, quae vertit in futuro: «Minuetur fortitudo tua.»

Tertio, alii cum Cajetano vertunt, si laxaveris animum in die angustiae, angusta erit fortitudo tua, sicque explicant, q. d. Si animi vigorem laxaveris in die tribulationis vacando deliciis et solatiis carnalibus, fies enervis, delicatus et debilis ad resistendum adversis: deliciae enim laxando animum ejus rigorem et vires dissolvunt, itaque armatum exarmant et inermem reddunt; austeritas vero eum stringit et roborat. Sic deliciae Capuanae fregerunt robur Annibalis et Poenorum, antea invictum, ut a Romanis victus sit et prostratus: nimirum ubi rigor, ibi vigor; ubi voluptas, ibi laxitas et debilitas.

Id expertus est S. Franciscus, de quo S. Bonaventura, cap. V Vitae ejus: «Experientia, ait, certa didicerat daemones asperitate terreri, deliciosis autem et mollibus vestibus ad tentationem fortiter animari. Unde cum nocte quadam propter infirmitatem capitis, praeter solitum cervical de pluma positum haberet, daemon, in illud ingressus, ipsum usque ad horam matutinam inquietavit.»

Quarto, alii valde apposite censent Salomonem suadere ut in die tribulationis mens se roboret, omnes vires ad se evocando, ut iis stipata et munita quasi collectis copiis tribulationi resistat: sic enim dux evocat omnes copias, cum hostis ingruit, ut totis viribus ei repugnet. Quare Hebraea, si remiseris vel remissus fueris, sic exponas, q. d. Si in tentatione remiseris solita pietatis et mortificationis exercitia, puta si dimiseris orationem, jejunium, poenitentias, officia humilitatis et charitatis; minuetur tua fortitudo, ut vix tentationi resistere valeas.

Quinto, alii censent Salomonem hic suadere continuam laboris et pugnae exercitationem. Sicut enim milites robusti fiunt quotidie arma tractando, laborando, pugnando; infirmi vero et inertes, si arma ponant, vacentque otio: sic pariter fidelis robustus fit, si assiduis laboribus et dimicationibus contra adversa se exerceat; debilis vero, si quieti vacet et ignaviae.

Sexto, noster Interpres solerter et profunde pro hebraeo, si remissus fueris, vel si te, id est animum tuum, remiseris, vertit, si desperaveris lassus. Dat enim duplicem radicem et causam remissionis animi, de qua hic agitur. Prior est diffidentia et desperatio; secunda est lassitudo. Cum enim animus diffidit se posse ex angustia, quae eum affligit, eluctari, aut posse eam superare et vincere, eo quod putat illam viribus suis esse superiorem; tunc remittit suum vigorem et robur sustinendi, fitque remissus, enervis et languidus. Rursum, cum angustia diutius durat, animus mollis in ea toleranda delassatur: unde remittit et laxat suam contentionem resistendi, ac lassus incipit ei cedere et succumbere. Igitur sicut animi vigor et robur consistit in spe eluctandi vel vincendi: sic animi languor, remissio, infirmitas et lapsus consistit in desperatione sustinentiae vel victoriae. Spes enim extendit, dilatat et roborat animum, proponendo ei praemium virtutis et triumphi; desperatio vero eum contrahit, arctat et infirmat: id videre est in pugna militum, et in obsidione urbium: quamdiu enim cives sperant se posse eam sustinere, et hostem depellere, fortiter resistunt; cum vero de eo desperant, animis cadunt, cogitantque de deditione. Sensus ergo est, q. d. Si in die angustiae fractus fueris animo per desperationem, fortitudo animi tui fiet magis angusta, hoc est, per eam desperationem magis fies infirmus, ad evadendam incidentem angustiam. Ut hac sententia monere velit, ut, cum premunt angustiae, animum non despondeamus, sed animi magnitudine adversa superare contendamus, juxta illud Poetae: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Pusillanimis ergo, et quasi desperans se ex tribulatione posse emergere, facit se debiliorem ad emergendum: victoria enim sita est in magnanimitate, quam parit spes vincendi; quare spes est radix patientiae et fortitudinis. Valet autem haec sententia ad erigendum animum, non tantum cum adversitatum externarum procellae ingruunt, sed etiam cum conscientia angitur ob criminum admissorum gravitatem: tunc enim non dejiciendus animus, nec de Dei misericordia desperandum; sed per fiduciam in Dei misericordia erigenda mens, ne penitus pereat robur animi. Ita Lyranus, Hugo, Jansenius et Beda, quem audi: «Nihil exsecrabilius, ait, desperatione, quam qui habuerit, et generales hujus vitae labores, et, quod maxime nocet in fidei certamine, constantiam fortitudinis perdit.» Et S. Isidorus, lib. II De Summo bono, cap. XIV: «Perpetrare, inquit, flagitium aliquod mors animae est, sed desperare est descendere ad infernum.» Ex quibus S. Thomas, II-II, Quaest. XX, art. 3, docet desperationem esse maximum peccatorum, non in se: nam majus peccatum est infidelitas et odium Dei; sed quia desperatio est causa omnium peccatorum: in haec enim agit desperatum. Hoc autem intellige non tantum in eadem angustia, tentatione et tribulatione, sed et quavis alia postea obventura: qui enim semel in una tribulatione animum despondit, sternit viam, ut idem faciat in quavis alia; itaque vires imminuit ut succumbat. Ratio est, quod spes addit acuitque animum, itaque vires adauget, et tentationem pugnamque extenuat: vice versa desperatio animum hebetat et retundit, itaque vires imminuit, et tentationem pugnamque adauget. Quocirca Psaltes tentationis et tribulationis hoc suggerit scutum: «Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino,» Psalm. XXX, vers. ult. Et S. Petrus, epist. I, cap. V, vers. 8: «Adversarius vester tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide,» et consequenter fortes in spe; fortitudo enim fidei parit fortitudinem spei: qui enim viva fide credit Deum esse fidelem in promissis, quibus pollicitus est se iis qui in se spem reponunt, seque in tribulatione invocant, robur ad vincendum daturum, utique illud ipsum firmiter a Deo sperant, postulant, exspectant et reipsa impetrant.

Haec gnome experientia est testatissima, praesertim in lucta cum daemone. Id expertus Noster S. Franciscus Xaverius in itinere Japonico, quod variis artibus daemon, praescius futurae in ea messis fidelium, impedire conabatur, scribit in quadam epistola se tunc reipsa didicisse in tali tentatione nihil magis timendum, quam diffidentiam: si enim quis fortis in spe divinae opis consistat, illam sentiet, et daemonis suggestiones machinationesque velut telas aranearum difflabit; sin in spe titubet et diffidat, sentiet daemones acerrime contra se insurgere, ut vix repelli queant.

Idem sensere et docuere prisci Ascetae in Vitis Patrum, lib. VI, libell. IV, num. 29. Senex quidam tentato dixit tentationes fortiter esse sustinendas, sicut Joseph easdem viriliter pertulit, et Deus glorificavit eum usque in finem: «Videamus, inquit, et Job, quod se usque in finem non relaxaverit Deum timens; unde eum nullus a spe Dei movere praevaluit.» Ibidem, lib. V, libell. V, num. 10: «Abbatissa Sara, ait, mansit tredecim annis fortiter a fornicationibus daemonum impugnata, et nunquam oravit ut recederet ab ea hujusmodi pugna; sed solum hoc dicebat: Domine, da mihi fortitudinem.» Et num. 15, ait senex: «Sunt in saeculo Pancratiarii, qui, cum nimis caesi steterint et fortes apparuerint, coronas accipiunt. Aliquoties autem et unus a duobus caeditur; et confortatus plagis caedentes se vincit. Vidisti quantam virtutem per carnis exercitium acquisivit? Et tu sta, et confortare, et Dominus expugnat pro te inimicum.»

S. Ephrem, in Vita S. Abraham Eremitae, scribit eum graviter et diu a daemonibus tentatum, omnes ejus tentationes constanter contempsisse, dicendo: «Anathema tibi et omni virtuti tuae, pollutissime daemon; gloria autem et honor Domino, soli sancto ac sapienti Deo, qui nobis dilectoribus suis te tradidit conculcandum, et idcirco versutias tuas subsannamus atque contemnimus. Agnosce ergo, infirmissime et infelicissime daemon, quia nos neque te, neque tuas pertimescimus phantasias.» Subdit deinde daemones variis argumentis et machinis eum exagitasse, sed irrito conatu, adeo ut ne pavorem quidem illi incusserint: «Magis autem, ait, praeliando alacritatem in eo, et charitatem apud Deum maximam suscitabat; diligens namque Deum ex toto animo, et conversationem suam secundum voluntatem ejus instituens, affluenter divinam gratiam promeruit, et propterea non valebat diabolus laedere eum: perseveranter namque pulsaverat, ut ei thesauri divinae gratiae panderentur.» Quocirca cum magnam videret daemonum turbam in se irruentem, fidens et alacer psallebat: «Circumdederunt me ut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis.» Psalm. CXVII. Vide S. Basilium in Regulis

fusius disput., Regula 63; Cassianum, Collat. IX, cap. XXII, et Collat. XXIV, cap. XXV. Vide et quae fuse de tentationum remediis dixi Eccli. II, 1 et seqq.

Idem per umbram videre et a Salomone didiscere philosophi, quorum haec est sententia, virum fortem adversis roborari, suamque fortitudinem exacuere, uti gladius acuitur cote; adversa enim sunt cos fortitudinis. Ita Seneca, epist. 24: «Acrior, ait, est ad occupanda pericula virtus, quam crudelitas ad irroganda.» Et epist. 72: «Virtutem enim intelligo animosam et excelsam, quam incitat quidquid infestat.» Et lib. De Gubern. mundi: «Avida est periculi virtus, et quo tendat, non quid passura sit, cogitat.» Et epist. 114: «Fortitudo est munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile; quod qui circumdedit sibi, securus in hac vitae obsidione perdurat.» Hinc illa: «Marcet sine adversario virtus. Multum adjicit sibi virtus lacessita.» Cicero, lib. III De Officiis: «Est fortitudinis proprium et magnitudinis animi nihil extimescere, omnia humana despicere; nihil quod homini accidere possit, intolerandum putare.» Et lib. III De Finibus: «Qui magno animo est atque forti, omnia quae cadere in hominem possunt, despicit, et pro nihilo putat. Atque iste vir altus et excellens magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducit.» Chrysippus dicebat dolere quidem sapientem, sed non cruciari, utpote cujus animus malo non cederet. Graeci dixere fortitudinem esse animam sapientis. Plato, rogatus quomodo animatum esse oporteat circa res adversas, respondit: «Ita ut quis providendo caveat ne in eas incidat; quod si per imprudentiam in eas inciderit, nihil curet.»

Virgil: Then shame kindles strength, and conscious virtue.

Ovid: Virtue appears and is proved by adversities.

Lucan: Virtue grows in adversity.

Silius Italicus: Adversities test men, and through hardships Dauntless virtue strives toward praise up the steep slope.

Horace: Oppose brave hearts to adverse circumstances.

Seneca the Tragedian: It is virtue's work to tame what all men fear. Whomever you see as brave, deny that he is wretched.

Plautus: He who bravely endures evil, afterwards enjoys good.

Porro Septuaginta hic variant; nam pro eo quod vers. praeced. dictum est: «Abominatio hominum derisor,» vel pestilens, puta detractor, ipsi vertunt, immunditia autem (infamiae et abominationis hominum) viro pestilenti inquinabitur. Deinde eodem tenore addunt Vaticana: In die mala et in die tribulationis quoadusque deficiat, q. d. Derisor et detractor est odium Dei et hominum; quare incidet in tribulationem, in qua ab omnibus desertus velut abominabilis misere morietur et peribit. Auctor vero Catenae Graec. haec exponit de obstinatis, qui ad finem vitae in peccatis persistunt, q. d. «In viro scelerato et pestilente peccatum in modum habitus jam induratum alteque infixum tantisper perstat, donec tandem in die judicii corrumpatur, mortique sempiternae mancipetur.» Complutenses autem et Regia immunditia autem viro pestilenti inquinabitur cum praecedentibus nectunt; deinde interposito colo novam ordinatur sententiam: In die mala et in die tribulationis quousque deficiat (dies illa), erue eos qui ducuntur ad mortem; quae lectio plana est, sed dissidens a dispunctione textus Hebraei et Latini Vulgati: licet eam secutus sit Syrus, ut dixi initio hujus versus.


11. ERUE EOS QUI DUCUNTUR AD MORTEM: ET QUI TRAHUNTUR AD INTERITUM, LIBERARE NE CESSES.

Hebraice, libera eos qui capti sunt ad mortem, et nutantes ad interitum (liberare) si cesses, id est ne cesses; si enim Hebraeis saepe servit negationi, valetque idem quod ne vel non. Pagninus legit per interrogationem, si cessabis? q. d. Minime cessabis. Chaldaeus, redime eos qui capiuntur ad mortem, et qui ducuntur ad interfectionem prohibe; Septuaginta, et redimere eos qui interficiuntur ne parcas, id est ne tardes, ne cuncteris. Loquitur de iis qui injuste ducuntur ad mortem: nam si juste, non convenit, imo non licet, eos liberare et justitiam impedire, uti docet D. Thomas, III part. Quaest. LXVIII, art. 10, ad 1: justitia enim fit ut caeteri terreantur, et metu similis supplicii a scelere abstineant; unde illud: «Fiat justitia aut pereat mundus.» Ratio est, quia charitas dictat consulendum esse proximo in fame aliave necessitate constituto: summa autem necessitas est discrimen vitae; quare illi succurrendum est ex lege charitatis. Id ergo significat haec gnome, ut eos qui injuste ducuntur ad mortem liberemus, vel supplicando, vel consulendo, vel pecunia redimendo, vel etiam vi armisque eripiendo, si id fieri possit.

Sic Ruben et Judas liberarunt Joseph a morte quam fratres ei minabantur, Genes. XXXVII, 21 et 26; et Daniel liberavit Susannam a calumnia et morte, Daniel. XIII.

Ita S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 8: «Eripe, inquit, erue qui ducitur ad mortem, hoc est, eripe cum intercessione, eripe gratia tu sacerdos, aut tu, imperator, eripe subscriptione indulgentiae, et solvisti peccata tua, eruisti te a vinculis;»

Rursum S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XXXVI et habetur 23, Quaest. III, cap. VI, docet hanc liberationem innocentis esse actum verae fortitudinis: «Non in inferenda, inquit, sed in depellenda injuria lex virtutis est; qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio quam ille qui facit. Unde S. Moyses hinc prius orsus est tentamenta imbecillis fortitudinis repellere. Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit ita, ut Aegyptium prosterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem.»

Ibidem Anastasius et Damasus Papa: «Qui potest, inquiunt, obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil est aliud quam favere impietati eorum. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.»

Porro, si charitas jubet hominem eripi a morte corporali, multo magis a spirituali et aeterna: quare viri religiosi, sacerdotes, imo quivis fideles, cum quem vident peccatum mortale animo destinare, aut illud jam perpetrasse, et periculum esse ne in eo moriatur et damnetur, putent insonare auribus suis: «Erue eos qui ducuntur ad mortem,» imo ad gehennam. Unde Beda: «Potest, inquit, accipi mystice. Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, rectam fidem praedicando; libera, honorum operum exempla monstrando, eos qui a male viventibus Catholicis trahuntur ad interitum: sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros aspexeris, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare satage. Si quos fame perituros, si quos algore videris, illis dato victu et vestitu recrea.»

Sic et Cassianus, Collat. II, cap. XIII, hanc gnomen applicat tentatis: hi enim ducuntur a daemone ad mortem gratiae, quos proinde leniter tractandos, consolandos et animandos docet exemplo cujusdam, qui dure arguens tentatum, mox eadem tentatione pulsatus, eidem pene succubuit.

Porro solet Deus hoc peccatum talione punire, ut qui alios a morte liberare noluit, cum posset, idem periculum incurrat, nec inveniat qui eum liberet. Exemplum memorabile est apud Joannem Moschum in Prato spirit. cap. CLXVII. Abbas Poemen inquit Abbati Agathonico se a feris devorandum; causam addidit: «In provincia nostra, inquit, cum essem (erant autem ambo Galatae), pastor ovium eram, et contempsi transcuntem peregrinum, et a canibus comestus est; cum enim illum salvare possem, non feci, sed dimisi eum, et a canibus discerptus est; scioque quia et ego ita mori debeo. Quod et factum est: post tres enim annos a bestiis, ut dixerat, et ipse discerptus est.»

Similia plura et mira sunt in Vita S. Ephrem, quae breviter recensui Genes. XLII, 21.

ante recitavi; hanc enim talionem tua crudelitas, quae omnia charitatis jura violat, meretur.

Nota Deum vocari servatorem animae, primo, quia eam conservat; secundo, servatorem, id est observatorem, quia observat omnia hominum cogitata et facta; tertio, quod eam custodiat et praeservet a multis malis, ut hoc titulo et hujus beneficii commemoratione magis excitet ad vicissim praeservandum alios a morte caeeterisque malis.


12. SI DIXERIS: VIRES NON SUPPETUNT; QUI INSPECTOR EST CORDIS, IPSE INTELLIGIT, ET SERVATOREM ANIMAE TUAE NIHIL FALLIT, REDDETQUE HOMINI JUXTA OPERA SUA.

Hebraice, si dixeris: Ecce non novimus hunc (vel hoc), nonne librans corda ipse intelliget, et custodiens animam tuam ipse cognoscet? Septuaginta: si autem dixeris: Nescio hunc, scito quoniam Dominus omnium corda noscit, et qui figuravit spiritum omnibus, ipse novit omnia, qui reddit unicuique secundum opera ejus; Aquila, nonne ponderans corda ipse intelligit? Lucifer, et qui figuravit spiritum omnibus illis. Noster pro non novimus hoc, vertit, vires non suppetunt, quia qui non novit modum liberandi innocentem a morte, huic vires non suppetunt ad eum liberandum. Unde Syrus vertit, si dixeris: Nescio (eum liberare, id est non possum), scito Deum cogitationes mentis tuae introspicere, et tui servatorem scire, quod forte possis eum liberare.

Porro Septuaginta et caeteri qui vertunt, si dixeris: Non novimus hunc, etc., dupliciter exponi possunt. Primo, q. d. Non novimus an hic supplicium mortis commeritus sit an non, ac proinde eum liberare non audemus. Secundo, q. d. Si dixeris: Hic qui ducitur ad mortem, nullo amicitiae vel cognationis foedere mihi conjunctus est, sed externus et ignotus; externis ergo qui illum norunt, eum liberandum relinquam: si, inquam, id dixeris, scito hanc esse calvam excusationem, quia hic, licet tibi sit ignotus, Deo tamen est notus et charus, qui ejus liberandi curam tibi quasi proximo demandavit; quare Dei, qui tibi animam et vitam inspiravit, et assidue conservat hac lege, ut tu eamdem proximo conserves, offensam et indignationem incurres, q. d. Noti tui notus est. Nam a Deo, qui tibi tot nominibus notus esse debet, probe agnoscitur: etenim lex amicitiae haec est, ut amicorum etiam familiares et notos amplectamur. Subdit: «Qui reddit unicuique secundum opera sua.» Deo, inquam, hac gratia reddenda est, qui operibus nostris paria refert, et ad eumdem modum nobiscum agit, quo nos ipsi cum proximis nostris.

Paulo aliter Septuaginta explicat Auctor Catenae Graec., q. d. Omnes homines mutuo se noscunt, cum unius sint naturae et figurae. Si, inquit, dixeris: Non novi talem; redarguet te Deus mendacii, evadesque duorum criminum reus, caedis nimirum et mendacii. Cum enim mortales omnes unius sint originis, non possunt se mutuo non agnoscere, cum unius quoque speciei animantia bruta se invicem agnoscant et juvent.

Jam primo, aliqui sic exponunt, q. d. Si vere et non simulate dixeris, ad eripiendum neci proximum vires te deficere, ne propterea deficiat animus, sed bonam voluntatem habeto, quia Deus, qui corda hominum penitus callet, bonam cujusque voluntatem probat et boni consulit, quoties operis facultas deest. Itaque illud juxta opera sua perinde est ac juxta facultatem suam, q. d. Deus non operum quantitatem, sed facultatem pendit; et licet opera absint, voluntatem solam praemiis compensat.

Secundo et genuine, q. d. Si dixeris: Vires non suppetunt ad liberandum innocentem a morte, vide ne haec sit calva excusatio, quam praetexas tuae negligentiae vel torpidae voluntati, ut cum nolis molestias liberandi subire, dicas tibi vires liberandi non suppetere; quia Deus qui inspector est secretorum cordis, ejusque fundum perspicit, quique servator est animae tuae, id est, qui animam tuam uti creavit, ita assidue conservat, ne in suum nihilum, ex quo illam per creationem eduxit, relabatur, ac proinde intima animae tuae, utpote a se creatae et conservatae, pervidet, ut eum fallere eique fucum facere nequeas: hic, inquam, videt an haec tua excusatio sit vera, an a te conficta, ideoque tibi ac caeteris reddet meritum praemium vel supplicium, non juxta tua dicta et praetextus, sed juxta opera tua; ut, si innocentem a morte liberes, ipse vicissim te liberet a morte praesenti et aeterna: sin eum liberare nolis, falsoque dicas te non posse, sinat te pari modo labi in periculum mortis utriusque, nec invenire qui te liberet: cujus rei exempla paulo


13 et 14. COMEDE, FILI MI, MEL, QUIA BONUM EST, ET FAVUM DULCISSIMUM GUTTURI TUO: SIC ET DOCTRINA SAPIENTIAE ANIMAE TUAE, QUAM CUM INVENERIS, HABEBIS IN NOVISSIMIS SPEM, ET SPES TUA NON PERIBIT.

Septuaginta, comede, fili, mel; bonus enim favus, ut dulcescat guttur tuum: sic senties sapientiam in animo tuo; si enim inveneris, erit bonus obitus tuus, et spes te non deseret; Chaldaeus, sic sapiens esto in animo tuo; quod si invenisti, primis venient novissima meliora, et spes tua non consumetur; Hebraea et Syrus, non succidetur.

Sensus est, q. d. Sicut esus mellis et favi bonus est

et salutaris est stomacho totique corpori, aeque ac suavis palato, dulcisque gutturi: sic pariter sapientia salutaris est animae, aeque ac dulcis menti: atque in eo mel superat, quod mel veterascens acescat, et in acorem vertatur; sapientia vero quo magis veterascit, eo magis dulcescit. Huc alludens Isaias, cap. VII, 15, de Christo ait: «Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.» Vide ibi dicta. Et sponsa, Cant. V, 1: «Comedi, inquit, favum cum melle meo.»

Nota: Mel symbolum est sapientiae verae et practicae, quae homines facit virtute praeditos, et ad coelum deducit; quae proinde est ipsa prudentia, sanctitas et charitas: idque ob multas utriusque analogias.

Prima est, quod mel e coelo depluat, sitque quasi manna coeleste. Unde Plinius, lib. XI, cap. XII, de melle loquens: «Sive, inquit, ille coeli sit sudor, sive siderum saliva.» Et cap. XIV, illud vocat «divinum nectar;» unde Virgilius, I Georg.: Aerii mellis coelestia dona. Idem, lib. IV: Aliae purissima mella Stipant, et liquido distendunt nectare cellas. Rursum Galenus, lib. VII De Simplic. medic. facult., cap. X, asserit saccharum esse mel: «Saccharum, inquit, quod ex India atque Arabia Felici convehitur, in calamis, ut aiunt, concrescit, et ipsum mellis est species.» Idem docet Plinius, lib. XII, cap. VIII, et Dioscorides, lib. II, cap. CIV. Alii tamen, uti nostri Conimbricenses, verius censent contrarium, scilicet mel ex rore concrescere, saccharum vero ex succo cannarum gigni. Sic pariter sapientia vera desursum est, ideoque Christus de coelo descendit, ut eam in terras deferret, hominesque doceret, Baruch III, 38.

Aerii mellis coelestia dona.

Idem, lib. IV:

Aliae purissima mella Stipant, et liquido distendunt nectare cellas.

Rursum Galenus, lib. VII De Simplic. medic. facult., cap. X, asserit saccharum esse mel: «Saccharum, inquit, quod ex India atque Arabia Felici convehitur, in calamis, ut aiunt, concrescit, et ipsum mellis est species.» Idem docet Plinius, lib. XII, cap. VIII, et Dioscorides, lib. II, cap. CIV. Alii tamen, uti nostri Conimbricenses, verius censent contrarium, scilicet mel ex rore concrescere, saccharum vero ex succo cannarum gigni. Sic pariter sapientia vera desursum est, ideoque Christus de coelo descendit, ut eam in terras deferret, hominesque doceret, Baruch III, 38.

Audi mellis causas et generationem ex Varrone, Aristotele et Plinio physice enarrantes nostros Conimbricenses, tract. VII in Meteora, cap. IX. Quando una cum vapore illo tenui ex quo ros generatur, efferuntur, potissimum sublucanis temporibus, partes quaedam terrae subtiles, ex varia ejusmodi partium cum humido tenui commixtione, si humidum aqueum non multum dissolvatur, gignitur succus praedulcis, qui herbis, foliis, flosculis et terrae solo excipitur, atque hic mel vocatur. Hujusmodi liquore sub prima aurora folia arborum roscida inveniuntur; eodem perunctas vestes et concretum capillum sentiunt aliquando, qui noctu sub dio fuere; eumdemque apes uterculis congestum in alvearia convehunt, nec ex alio succo earum mel constat, ut docet Aristoteles, lib. V De Hist. animal. cap. XXII. Itaque favos eas construere ait e floribus, ceram ex arborum lacryma effingere, mella ex rore aeris colligere. Ac quod mel ipsae non faciant, sed infectum exportent, duplici argumento concludit. Primum, quia uno aut altero die cellas melle repletas inveniunt apiarii. Item, quia in autumno mel sibi detractum non reparant, cum tamen illo etiam tempore flores suppetant. At sublato magna ex parte cibo, vel ad inopiam redactae repeterent certe, qua vigent solertia et providentia, munus conficiendi mellis, si id conficerent e floribus. Nonnulli tamen, quos refert Seneca epist. 84, arbitrati sunt apes proprietate quadam sibi ingenita, et quasi fermento collectum rorem in saporem illum mutare; sed amplectenda est sententia Aristotelis, quam tuetur etiam Plinius loco citato.

Secunda, mel conficitur, vel potius colligitur ab apibus, quia castae sunt et virgines; unde et mel a puris confici et tractari debere docet Plinius, Columella, Varro et alii. Hinc Pindarus in Pythiis apes «sacras Cereris ministras» appellavit; alii, «Nymphas sacrificiorum praesides.» Sic pariter sapientia amat, imo facit castos et virgines. Addit Plutarchus in Conjugial. praeceptis: «Apes eos male excipiunt, qui recentes a muliebri copula superveniunt; sed mulieres quae veneri operam dederunt, acrius invadunt, quique vel vinum vel unguenta oleant:» sic sapientes et sancti oderunt impuros et incestos, et subinde odorem eorum intolerabilem sentiunt, uti sentiebat S. Catharina Senensis.

Tertia, mel conficitur ab apibus pacificis, et mira concordia in suo alveari collaborantibus et mellificantibus: sic pariter sapientia pacifica est, amat concordiam, fugit discordiam. Quocirca Christianis in baptismo olim dabatur lac et mel. «Inde suscepti lactis et mellis concordiam praegustamus,» ait Tertullianus, et ex eo S. Hieronymus, Contra Luciferian.; et Nazianzenus, orat. 17: «Christiana charitas, ait, et animorum consociatio incredibilis ab ipsis religionis cunabulis suscipienda est, iis praesertim qui serio Christum volunt consectari.» Huc facit quod scribit S. Isidorus, lib. XII Orig. cap. VIII: «Apes, ait, dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel quod sine pedibus nascantur; nam postea et pedes et pennas acquirunt,» quasi apis sit ἄπους, id est expes, hoc est pedibus carens; primum enim alpha est privativum, significans sine vel carens. Sic pariter sapiens in terra sit expes, et mentis pennis evolet in coelum ad Deum, ut ex floribus paradisi mel divinae sapientiae colligat.

Quarta, optimum mel conficitur ab apibus parvis. Audi Columellam, lib. IX De Re rustica, cap. III: «Aristoteles, ejusque auctoritatem sequens Virgilius, maxime probat apes parvulas, oblongas, leves, nitidas, ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis; nam quanto grandior apis atque etiam rotundior, tanto pejor.

Ita vera sapientia optime discitur et docetur a humilibus et mansuetis, juxta illud Christi: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus (saeculi, puta superbis philosophis), et revelasti ea parvulis,» Matth. XI, 25.

Quinta, mel est succus dulcissimus, subtilissimus et saluberrimus, ait Plinius, qui proinde omnibus gratus est, omnesque cibos condit, dulcorat et sapidos efficit: sic et sapientia omnibus recta ratione utentibus grata est et suavis, omnesque res, licet tristes et adversas, dulcorat, et leves sapidasque efficit. «Mel, ait Varro, lib. III De Re rustica, cap. XVI, dulcissimum quid est, et diis et hominibus est acceptum; favus enim venit in altaria, et mel ad principia convivii, et in secundam mensam administratur.»

Sexta, mel, omnibus se immiscens, omnium tamen sapori se suamque dulcedinem accommodat; in vino enim habet dulcedinem vinosam, in aceto acetosam, in carne carneam, in farina farraceam, etc.: sic pariter sapientia et sanctitas omnibus rebus, temporibus, personis se attemperat; quare alia est sapientia juvenum, alia senum, alia Sacerdotum, alia Religiosorum, alia virorum, alia feminarum, alia Praelatorum, alia Principum, etc.; in juvenibus enim est juvenilis et alacris, in senibus senilis et gravis, in Sacerdotibus sacerdotalis, in Religiosis religiosa, in Regibus regia, etc.

Septima, mel est beneficum, quia saluberrimum plurimisque morbis medetur, quos recenset Plinius, lib. XI, cap. XIV, et Dioscorides, lib. II, cap. CI: «Medicamenta, ait Plinius, non mella gignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona coelestia.» Et mox: «Non alia suavitas visque mortalium malis a morte vocandis, quam divini nectaris,» id est mellis. Et fusius, lib. XXII, cap. XXIV: «Aculeos, ait, et omnia corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet, ulceraque jam desperantia cicatrice includit. Mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat, jucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura: faucibus, tonsillis, anginae omnibusque oris desideriis utilissimum, arescentique in febribus linguae: jam vero peripneumonicis, pleuriticis decoctum; item vulneribus a serpente percussis, et contra venena fungorum.»

Idem docet mel et mulsum, quod ex melle et aqua conficitur, facere sanos et longaevos: «Multi, ait, senectam longam mulsi tantum natritu toleravere, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romuli exemplo. Centesimum annum excedentem eum D. Augustus hospes interrogavit quanam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custodisset; at ille respondit: Intus mulso, foris oleo.» Varro regium cognominatum tradit, quoniam mulso curetur. «Pythagoreorum dogma est plurimum melle uti,» ait Plinius, lib. XXII, cap. XXIV; et Athenaeus, lib. II Deipnosoph. cap. VIII, Pythagoricos plurimum melle usos tradit. Neque tantum calidi panis esu Democritus vitam dies aliquot in amicorum obsequium produxisse fertur, verum et vapore mellis naribus admoto. Omnino autem ferunt quibus mellis usus frequentior fuerit, vitam diutius producere; contra vero qui cibis acidis delectentur, brevioris esse vitae. Sane Cyrinos populos, qui scilicet Corsicam insulam incolebant, longaevos vixisse tradit Athenaeus, quod assidue mellis uterentur cibo. Nam et Diophanes, qui de re rustica libros conscripsit, longaevos evadere dicit, qui mellis esitatione delectati fuerint. Praestat vero in senecta ipsa plurimum pane et melle pasci; neque enim solum, ut is asserit, vivacitatem adjuvat, sed et sensus omnes sanos et integros custodit. Sic pariter sapientia est saluberrima omnesque animae, et saepe corporis, morbos persanat, ac facit longaevos, imo aeternos.

Octava, mel sincerum est, purum et minime fucatum, ideoque flavum et odoriferum; unde illud Virgilii: «Fragrantia mella thymo redolent.» Sic pariter sincera et candida est sapientia, omnisque fuci et simulationis expers. Has octo conditiones eodem ordine quo jam recensui, sapientiae attribut S. Jacobus, cap. III, 17: «Quae autem desursum est sapientia, ait, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.» Vide ibi dicta. «Apis, ait Varro, De Re rustica, cap. XVI, minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius: neque ignava, ut non ei qui ejus opus conetur disturbare, resistat.» Et mox cum apes vocasset Musarum volucres: «Neque ipsae, ait, sunt inficientes (otiosae, inertes), nec non oderunt inertes; itaque insectantes a se ejiciunt fucos.»

Nona, apes nulla re magis consternantur et in fugam vertuntur quam fumo supposito: sic sapientia odit ostentationem fumumque vanae gloriae, ac jactabundos ac gloriosos fugit. Hinc saepe Scriptura melli comparat sapientiam, ut Psalm. CXVIII, 103: «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.» Et Psal. XVIII: «Judicia Dei» dicuntur esse «dulciora super mel et favum.» Debera quoque prophetissa, Judic. IV, 4, hebraice apis interpretatur, ut ait Adamantius, puta Origenes. Et omnes Prophetae, ait Pierius, hieroglyph. 26, cap. XIV, sub apis nomine comprehenduntur earumque favi ea sunt oracula, quae litteris mandavere. Atque hoc est bonum illud mel, quod comesse jubemur. Quicumque enim oracula ea divina meditatione complectitur, scriptisque vatum nostrorum sermonibus alitur et recreatur, is mandatum illud divinum exsequitur, quo praeceptum est: «Comede mel, fili,»

bonumque id esse reipsa protinus experitur. Quod autem de Christo assertore nostro praedictum est: «Mel comedet,» mel hic Adamantius nostra de virtute colloquia significare profitetur. Quotiesumque enim de abstinendo a voluptatibus, de domanda nequitia, de justitia, de prudentia, ex animo disserimus, sermonis istiusmodi suavitate libentissime pascitur Deus, hosque liquores assidue sitibundus inquirit; cui, si nequitiae, si pusillanimitatis, si scelerum et stultitiae amarulenta pocula propinaverimus, gustum ut offensus refugit, et ut fel odiosum aversatur.

Decima, apes magno labore, molimine et industria texunt favos et mella: sic magno labore, diligentia et industria paranda est sapientia. Sed cogitent sapientes illud Pindaricum: «Olympios victores vitae reliquum agere in terra melliflua,» puta in coelis, ubi felicitas est et copia bonorum omnium. Sicut enim Christus «favos post fella gustavit,» ut ait Tertullianus, sic et eosdem Christiani ejus asseclae gustabunt.

Undecima, mel optimum legitur ex thymo similibusque herbis odoratis. Unde optimum mel est Hyblaeum, ita dictum ab Hybla urbe et monte Siciliae, qui thymo odorato abundat, ex quo apes pastae optimum mel conficiunt. «E fico, ait Varro, lib. III De Re rustica, cap. XVI, mel insuave, e cytiso bonum, e thymo optimum.» Ita sapientia colligitur ex sententiis praestantibus Patrum, Doctorum et praesertim Auctorum sacrae Scripturae. Horum enim sapientiae et sanctitatis fama oculis et mentibus legentium vel audientium suavissimum doctrinae et pietatis sensum odoremque aspirat. Audi Dioscoridem, lib. II, cap. CI: «Principem locum obtinet mel, quod Atticae regionis est, praecipue ex Hymetto, mox Cycladibus insulis, et e Sicilia cognomine Hyblaeum. Magis probatur dulcius, et acre odoratius, subflavum, nec humectum, grave et minime fluxum, quod ob eamdem lentitiam non facile abrumpitur, tractumque resilit in digitos. Mel abstergendi vim habet, ora venarum aperit, humores evocat, qua ratione in sordida ulcera sinusque commodissime infunditur.» Sic pariter magis probatur sapientia, quae γλυκόπικρον, id est dulcedinem habet non fatuam et hebetem, sed cum acrimonia mixtam et acredine exacutam, quaeque odorem suum longe lateque spargit, ac gravis est et solida, ut humores vitiorum e mente evocet et abstergat.

Duodecima, mel, si purum sumatur, stomachum inflat; at cum aliis commixtum pituitam siccat, ventriculum purgat, nutrit, calefacit, et stomachum ad concoquendos cibos roborat, ut docent medici et Hippocrates, lib. II De Diaeta: pari modo sapientia sola inflat; at charitate et virtutibus mixta, frigidam pituitam, id est phlegmaticam lentamque socordiam siccat et acuit, animi sordes expurgat, nutrit spiritum, eumque calore divino accendit, ac mentem ad quaevis adversa digerenda confirmat, juxta illud Nazianzeni: «Patientia est decoctio molestiarum.» Patientia autem est sapientia, aut magna sapientiae pars. Rursum, mel vulneribus infusum medetur, corruptioni resistit, adeo ut etiam cadavera integra servet ne putrescant. Hinc olim Aegyptii corpora defunctorum melle condiebant, itaque servabant incorrupta in plures annos. Simili modo sapientia omnibus animi doloribus, moeroribus et passionibus medetur, corruptioni concupiscentiae resistit, ac corpus hoc quod quasi cadaver circumferimus, ne gula, luxuria aliove vitio putrescat, conservat, atque tandem corpus ipsum corruptibile quoque in resurrectione faciet incorruptum, immortale et gloriosum.

ET FAVUM DULCISSIMUM GUTTURI TUO. — Hebraice, et favum dulcem super palatum tuum. Favus proprie est apum domus, et cellulae, ita dictus a fovendo, quod in his sobolem foveant, juxta illud Virgilii, IV Georg.: Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces Suspendunt ceras. Rursum, favi continent mel, ideoque melliti non raro toti cum melle comeduntur. Unde Plinius: «Buccellam panis dedit et favum mellis,» hoc est frustum operis apiarii melle plenum. Sic Christus post resurrectionem favum mellis ab Apostolis exhibitum comedit, Lucae XXIV, 42.

First they lay the foundations for the combs, then hang The clinging wax.

Rursum, favi continent mel, ideoque melliti non raro toti cum melle comeduntur. Unde Plinius: «Buccellam panis dedit et favum mellis,» hoc est frustum operis apiarii melle plenum. Sic Christus post resurrectionem favum mellis ab Apostolis exhibitum comedit, Lucae XXIV, 42.

Igitur favus mellis significat hic sapientiam mellitam esse et dulcissimam instar favi: primo, quia vera sapientia est coelestis et divina, ideoque suavissimus animae cibus; mentis enim cibus est tum veritas, praesertim coelestis et divina. Unde S. Augustinus, lib. I Contra Academ. cap. III, docet felicitatem consistere in investigatione veritatis: quid enim anima fortius desiderat quam veritatem? Tum puritas, charitas, passionum vacuitas, conscientiae pax et sanctitas quam affert sapientia. «Mel, ait S. Augustinus in Psal. LXXX, sapientia est, primatum dulcedinis tenens in escis cordis.»

Secundo, quia sapientia sapientibus suis rationibus, consiliis, considerationibus, condit et dulcorat omnia, quantumvis aspera et adversa, quae sapienti in hac vita quotidie occurrunt. Ita Beda: «Patet, ait, facillime quare doctrina sapientiae melli comparetur, quia nimirum sicut illud cibis, ita haec doctrinis caeteris dulcedinem praestat.»

Tertio, quia Deus sapientiae auctor cum ea miscet consolationes coelestes, quas mentibus sapientum, id est sanctorum, crebro infundit, quae omne mel suavitate superant, juxta illud S. Bernardi: «Jesus meus mel in ore, melos in aure, jubilus in corde.» Has expertus noster B. Xaverius clamabat: «Satis est, Domine, satis est; non enim capit cor terrenum tantam consolationum coelestium affluentiam. Aut ergo eas aufer, aut transfer me ad te in paradisum, ubi dilatato corde hauriam mare gaudiorum tuorum, quod electis tuis ab aeterno praeparasti.» Et Psaltes, Psal. XXX, 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Et: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psal. XXXV, 9.

Symbolice Beda per mel accipit sensum litteralem S. Scripturae; per favum, allegoricum: «Hoc, ait, inter utriusque significantiam distat, quia mel, quod in promptu est ad comedendum, moralem litterae superficiem insinuat; favus autem, in quo mel de cera exprimitur, allegoricam locutionem figurate denuntiat, ut subducto litterae velamine suavitas sensus spiritualis aliquanto cum labore vel mora percipiatur.» Hanc favi atque mellis differentiam hausit ex Augustino in Ps. CXVIII, ad illa verba: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! Sic enim ait, «Melli est similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae abstrusioribus sacramentis, tanquam de cellis cereis ore disserentis velut mandentis exprimitur.» Item Pseudo-Augustinus, serm. 14 De Verbis Domini, qui est Eradii Presbyteri: «Quando possumus de divinis operibus quae leguntur intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere, quasi de abstrusis favorum cellis mella producimus.» Vice versa Auctor Catenae Graecorum per favum accipit sensum litteralem, per mel allegoriam; haec enim in sensu litterali ceu mel in favo includitur. Per mel, ait, designat allegoriam, per favum autem historiam; nam in illa veluti in cellula quadam sublimior quidam sensus absconditus latet; per guttur vero vegetabiles animae vires. Is mel comedit, qui ex divinis Litteris usum et adjumentum accipit; qui autem ex rebus ex quibus sancti Prophetae et Apostoli hauserunt, doctrinam haurit, ille comedit favum. Et quidem mel comedere cujusvis volentis est; verum mellis favum comedere, id solius puri mundique pectoris est. Sensus porro vel gustus sapientiae aliud nihil sunt, quam ipsamet sapientiae dogmata et decreta.

Rursum, noster Alvarez de Paz, lib. IV De Dignit. perfectionis, part. III, cap. XXXVIII, per mel et favum accipit sancta virtutum exempla. Vita patrum nostrorum, ait, est mel, quia ejus memoria suavissima est, et sapor sive imitatio dulcissima. Haec nobis in mensa Religionis apponitur, dum mens nostra exemplis perfectorum eruditur, et monitis Praelatorum accenditur, et lectione regularum ad eorum sequelam et imitationem invitatur. Comedamus hoc mel, quia revera bonum est, et nostro cordi salutiferum, quia dulcissimum est, et palato considerationis suavissimum. Comedamus, inquam, illud, et vitam patrum nostrorum sequamur, quae in hora mortis dabit nobis certam salutis spem, quae nequaquam nos decipiet, sed in possessionem illius rei quam speramus deducet.

QUAM CUM INVENERIS, HABEBIS IN NOVISSIMIS SPEM, ET SPES TUA NON PERIBIT. — Alludit ad convivia, in quibus novissimo loco inferuntur et comeduntur bellaria mellea, ut placentae mellitae et favi, ac simul solebant olim in fine mensarum eas condire sapientibus colloquiis et dissertationibus, uti dixi Eccli. cap. XXXII, 4. Rursum alludit ad mel, quod vetustate acescit, q. d. Mel aetate dulcorem perdit vertitque in acorem; at sapientia semper suam suavitatem retinet, imo quo annosior, eo dulcior efficitur. Nam ut alia taceam, illa in novissimis, puta in senio et morte, dat certam spem adipiscendae felicitatis; hac autem spe nil dulcius, nil jucundius animae accidere potest. Unde Septuaginta vertunt, quod si mel istud inveneris, finis (vel obitus) tuus bonus erit, neque spes tua te fallet.

Duas alias appositas expositiones suggerit noster Salazar. Prior est: Mel utique vitam servat, adeo ut plures mellis auxilio ad multam senectam vegeti admodum ac robusti pervenerint. Ergo Salomon ait: «Quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,» id est, ad canos usque pervenies, non quidem infirmus et imbecillis, sed spe roboratus ac confirmatus. Unde ex Hebraeis nonnulli sic vertunt, habebis in senecta spem. Posterior: Mel quidem atque mellita, ut modo praenotabam, sub finem convivii exhiberi solebant. Ergo Salomon his verbis suadet ne studium sapientiae unquam intermittatur, sed hoc etiam in senectute tanquam mel in convivii clausula adhibeatur. Quid inde? «Et habebis in novissimis,» aut «in senecta spem;» vel, ut Chaldaeus transtulit, primis venient novissima meliora, id est, quemadmodum in convivio dulcia et salubria magis fercula sub finem inferuntur: ita etiam doctrina atque sapientia in senectute colenda est; sic enim fiet ut ea vitae tuae clausula suavior sit atque sanior, plena videlicet futurorum bonorum spe.


15 et 16. NE INSIDIERIS, ET QUAERAS IMPIETATEM IN DOMO JUSTI, NEQUE VASTES REQUIEM EJUS. SEPTIES ENIM CADET JUSTUS, ET RESURGET; IMPII AUTEM CORRUENT IN MALUM.

Noster legit רֶשַׁע rescha, id est impietatem; jam aliis punctis legunt רָשָׁע rascha, id est impie; unde vertunt, ne insidieris, o impie, habitaculo justi, neque vastes (Pagninus, rapias; Cajetanus, depraederis) accubitum vel cubile ejus: justus enim, etsi septies cadat, resurget tamen; impii autem in malum corruunt; Chaldaeus, ne insidieris, impie, habitaculo justi, neque projicias domum habitationis ejus; Syrus, neque diripias.

Justi casus est duplex: prior in poenam vel calamitatem, in culpam posterior; unde duplex hic oritur sensus.

Prior de malo poenae, q. d. Ne insidieris, o impie, domui justi, neque vastes ejus cubile, ut rapias ejus uxorem vel filios, aut accubitum, id est quietem, ut turbes ejus pacem, quia Deus eum tutatur: etsi enim sinat eum septies, id est saepius, in aliquas calamitates labi, tamen facit ut ex iis

illico fortior resurgat, uti contigit S. Job. «Impii autem corruunt in malum» proni, ut in eo jaceant et maneant sine spe resurgendi et emergendi. Ita Vatablus: Justus, inquit, frequenter discrimini objicitur, et evadit periculum, juxta illud Psalm. XXXIII: «Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.» Impii vero primo quoque periculo solent corruere. Sic et Isidorus Clarius, Jansenius et Salazar, quin et S. Augustinus, lib. XI De Civit. cap. XXXI: «Septenarius numerus, inquit, pro universo saepe ponitur, sicut scriptum est: Septies cadet justus, et resurget; quotiescumque ceciderit, non peribit. Quod non de iniquitatibus, sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intelligi voluit.»

Hoc est quod dicitur Job V, 19: «In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.»

Praeclare Nazianzenus, orat. 27: «Est, ait, quaedam in fabulis arbor, quae cum caeditur viret, et adversus ferrum certat, ac si de re nova novo more loquendum est, morte vivit, et sectione pullulat, atque cum absumitur crescit. Habetis fabulam, jure suo quidvis libere confingentem. Mihi vero ejusmodi quiddam plane esse vir philosophus videtur; floret enim inter cruciatus, ac vitae molestias virtutis segetem existimat, atque in adversis gestit et gloriatur; sic nimirum se comparans, ut neque ob dextra justitiae arma, nec ob sinistra flectatur, sed in diversis rebus idem semper suique similis permaneat, atque adeo probatior tanquam aurum in fornace reperiatur.» Et infra invictum et insuperabilem justi animum describens: «Nihil, ait, philosophia fortius est, nihil inexpugnabilius; omnia prius cedent, quam ut manus det philosophus, etc. Ut in summa dicam, duo haec arripi et superari nequeunt, Deus et Angelus; tertium est philosophus, in materia materiae expers, in corpore incircumscriptus, in terra coelestis, in passionibus impatibilis, omnibus rebus vinci se facile cedens praeterquam animi magnitudine, et eo ipso quod vinci se patitur, eos qui superiores sibi esse videntur, devincens.»

Huic expositioni favet textus Hebraeus. Vulgata, etsi dissonare videatur, tamen eo quoque revocari potest, si sic exponas: Ne insidieris justo licet afflicto et tribulato, ut eum ad impietatem pertrahere satagas, neque turbes conscientiae ejus pacem et tranquillitatem; quia, etsi septies, id est saepius in tribulationes cadat, tamen iis animo non dejicitur, ut a justitia vel latum unguem dimoveatur, sed in ea constans et immobilis consistit, ideoque hac sua constantia omnes tribulationes dispellit, ac velut adamas ictus malleorum eludit et respuit, imo ex iis generosior, animosior et laetior resurgit, uti contigit tribus pueris in fornace Babylonica, Daniel. III. Hunc sensum innuunt Septuaginta, dum vertunt, noli applicare impium ad pascua justorum (S. Hieronymus

in Mich., in tabernaculum; S. Cyprianus, lib. III Testim., in habitaculum justorum: scilicet legit נְוֵה, id est habitaculum, pro נָוֶה, id est pascua; utrumque significat Hebraeum neve; Aquila et Theodotion, in decore justi), neque decipiaris pabulo ventris: septies enim cadet justus et resurget; at impii infirmabuntur in malis. Porro Auctor Catenae Graecorum et Cassianus, Collat. XIV, cap. XVII, sic Septuaginta explicant, q. d. Pascua justi sunt sermones secretiores de virtute et perfectione; hi non sunt applicandi, id est explicandi impiis, ne margaritas projiciamus ante porcos.

Mystice, requies vel cubile justi vocatur conscientiae mentisque tranquillitas: in hac enim suaviter quasi in lecto requiescit, hanc proinde vetat hic turbari.

Secundo, plane et simpliciter juxta Vulgatam versionem haec accipias de casu justi in culpam, q. d. Noli insidiari justo, ut satagas per calumniam in ejus domo aliquam gravem impietatem reperire, itaque turbare ejus requiem et pacem: quia justus, qui scilicet justitiae constanter adhaeret, omnem impietatem procul a se repellit; etsi enim in leves et veniales aliquas culpas septies, id est saepius, cadat, tamen hae justitiam ei non adimunt, nec impietatem impingunt, atque ex his mox per poenitentiam resurgit. Impii autem in peccata mortalia corruent, ex quibus viribus suis resurgere nequeunt, nisi peculiari Dei gratia praeveniantur, et ad poenitentiam erigantur. Rursum ea iterant, iisque se velut porci luto involvant et quasi sepeliant; quare difficilius est ut ex iis ad gratiam quam a morte ad vitam resurgant. Et S. Gregorius, lib. VI in I Reg. cap. XV: «De justorum casu scriptum est: Septies in die cadit justus et resurgit. Justorum certe casus quodam modo status eorum est, quia aliquando permittuntur cadere, ut semper valeant fortius stare; permittuntur ut in malis corruant, ne summa virtutum dona per elationem perdant. Hi profecto, etsi verba Domini quandoque non implent, a Domino longius non recedunt, quia ad tempus relinquuntur, ut in aeternum teneantur, et modico desipiunt, sed postmodum resipiscunt.»

Nota: casus quodam modo status eorum est: quia justi ex casu illico resurgentes magis in statu gratiae se obfirmant. Unde in justorum lapsu impletur illud S. Chrysostomi, homil. 12 in 1 ad Cor.: «Peccatum, si ad animam tuam divertit, hospes sit, non incola;» quia justi illico peccatum expellunt, et ad statum gratiae redeunt, ut non tam cecidisse, quam modicum se inclinasse videantur; moniti enim statim poenitent et resipiscunt, etiam si lapsus fuerit gravis et lethalis, qualis fuit S. Petri negantis Christum, et Davidis dum occidit Uriam et Bethsabee corrupit, qui ad primam Nathan vocem et correptionem exclamavit: «Peccavi.»

Justus ergo cadens est sicut arbor per procellam prostrata, quae idcirco profundiores in terra

«vinculis enim peccatorum suorum constringitur.»

Ordinaria et Beda, Jacob. III, et S. Thomas, Quæst. VII. De malo, art. 2, ad 13.

Nota: Aliqui legunt: Septies in die cadit justus. Ita legit Auctor Catenæ Græc., Cassianus, Collat. XXII, cap. xiii, et nonnulli Codices manuscripti; ex quo colligunt nonnulli justum ordinarie non posse se cohibere per unum diem, quin in aliquod peccatum veniale, imo in septem, id est plura, labatur. Verum tò in die delendum est: nec enim est in Hebræo, nec in Septuaginta et Vulgata Romana cæterisque impressis. Unde justos, præsertim cautiores et puritatis conscientiæ studiosos, posse aliquo tempore esse puros ab omni peccato veniali docet S. Augustinus, lib. II De Peccat. merit. cap. 11, et epist. 95, in fine, et Franciscus Suarez, tom. III De Gratia, lib. IX, cap. viii, qui tamen negat hoc tempus esse longum. Dominicus Soto asserit justum ad unum diem posse abstinere a peccato veniali, alii ad tres vel quatuor horas. Vide ibidem Suarez, num. 27.

Rursum justos aliquos valde perfectos, qui toti student puritati et sanctitati, posse tota deinceps vita vivere sine peccato veniali plane voluntario et deliberato, docet ibidem Suarez, num. 25, Alvarez de Paz, tom. III, De Extermin. mali lib. I, pag. 1, cap. ix, pag. 60 et 61, et Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. cap. 11, idque videntur fecisse Apostoli post receptum in Pentecoste Spiritum Sanctum. De S. Maria Oigniacensi sic scribit Cardinalis Jacobus de Vitriaco in Vita ejus, cap. VI: « Ab exiguis venialibus culpis adeo sibi cavebat, ut crebro ad dies quindecim neque unam inordinatam cogitationem in suo pectore posset reperire. » Et S. Chrysostomus, hom. 20 in Matth., ad illud: Fiat voluntas tua: « Nihil enim est, ait, quod propter terrenarum rerum habitaculum, ad supernarum virtutum perfectionem homines prohibeat pervenire. Est quippe possibile ut in terrarum adhuc regione degentes, quasi jam in cœlis habitent, ita cuncta perficiant. » Certe de Abbate Pambo multisque aliis Anachoretis legimus, eos per multos annos ne unum quidem verbum otiosum dixisse; potuere tamen illi otiosam vanamque cogitationem in animum admittere. Difficilius enim est cor cohibere quam linguam.

Symbolice, septem justi lapsus recenset Cassianus, Collat. XXII, cap. xiii. Cæterum justos, inquit, non esse immunes a culpa, manifeste Scriptura pronuntiat, dicens: « Septies in die cadit justus, et resurgit. » Quid enim aliud est cadere quam peccare? et tamen cum dicatur septies cadere, justus nihilominus pronuntiatur, nec justitiæ ejus præjudicat lapsus fragilitatis humanæ: quia multum interest inter sancti et peccatoris hominis lapsum. Aliud enim est admittere mortale peccatum, et aliud est cogitatione, quæ peccato non careat, præveniri vel ignorantiæ, aut oblivionis errore, aut facilitate otiosi sermonis offendere, aut ad punctum in fidei theoria

agit radices, ideoque statim regerminat et repullulat. « Evulsa enim cupiditate, ut ait S. Augustinus, cito plantam recipit charitatis. » Unde S. Bernardus, serm. 1 in Canticum: « Vigilandum proinde, ait, et vigilandum omni hora, quia nescimus qua hora spiritus venturus sit, seu iterum abiturus. It et redit spiritus, et qui stat eo tenente, deserente cadat necesse est; sed non collidetur, quia Dominus rursum supponit manum suam. Et has alternare vices non cessat in his qui spirituales sunt, vel quos potius spirituales provide ipse creare intendit, visitans diluculo, et subito probans. Denique septies cadit justus, et septies resurgit, si tamen cadat in die, ut se cadere videat, et cecidisse sciat, et resurgere cupiat, ut requirat manum adjuvantis, et dicat: Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. »

Quocirca ex hoc loco justos non esse impeccabiles, sed aliquando peccare, seque ac distinctionem peccati in veniale et mortale (justi enim corruunt in veniale salva justitia, injusti in mortale, quod negarunt Jovinianus, Pelagius, Wicleph, Calvinus et Lutherus) recte colligunt Doctores Orthodoxi, ut Cassianus Collat. XXII, cap. xi; Bellarminus, lib. De Amiss. gratiæ, cap. v, et alii: veniale enim consistit cum justitia justi, cum qua mortale consistere nequit: justus enim manens justus septies cadit in peccatum veniale, et ab eo resurgit. Scio S. Hieronymum, epist. 16 ad Rusticum, de gravi lapsu hunc locum intellexisse, dum ait: « Sed justi vocabulum non amittit, qui per pœnitentiam semper resurgit. » Nihilominus de levibus culpis, ac proinde de justo manente justo, communiter intelligitur, estque contextui magis consentaneum. Dixerat enim Sapiens: « Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus; » et subdit: « Septies enim cadit, » ubi particula enim notat connexionem et causam prioris sententiæ. Unde sensus est: Non invenies in justo impietatem, quia licet septies in die cadat, sunt offensiones leves, a quibus per justitiam suam facile resurgit. Hinc Augustinus, lib. XI De Trinit. cap. xxxi, ita exponit: « Quotiescumque ceciderit justus, non peribit. » Quod non esset verum, si de casu, quo justitia amittitur, sermo esset; et ideo addit: Quod non de iniquitatibus (id est peccatis mortalibus), sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intelligi voluit. Quod ita accipiendum judico, ut sub his tribulationibus etiam occasiones venialiter peccandi comprehendantur, tum quia hæ plus justum humiliant, quam tribulationes externæ; tum etiam quia condistinguit ibi Sapiens casus justorum ab impietate; ergo et a casu impii corruentis in malum; ergo loquitur de casu aliquo qui, licet sit culpa, non tamen est impietas seu peccatum grave per quod casurus corruit in malum. Et ita exponit Glossa Ordinaria et Beda, Jacob. III, et S. Thomas, Quæst. VII. De malo, art. 2, ad 13.

aliquid hæsitare, aut subtili quadam cenodoxiæ titillatione pulsari, aut necessitate naturæ aliquantisper a summa perfectione recedere. Hæc enim sunt septem lapsuum genera, in quibus vir sanctus, licet nonnunquam cadat, tamen justus esse non desinit, quæ, quamvis levia videantur ac parva, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse. Hucusque Cassianus.

Denique aliqui, sed pauci, casum justi accipiunt lethiferum in peccatum mortale. Unde S. Hieronymus, epist. ad Rusticum: « Septies, ait, cadit justus et resurgit. Si cadit, quomodo justus? si justus, quomodo cadit? sed justi vocabulum non amittit, qui per pœnitentiam semper resurgit: et non solum septies, sed septuagesies septies delinquenti, si convertatur ad pœnitentiam, peccata donantur. Cui plus dimittitur, plus diligit. Meretrix lacrymis pedes Salvatoris lavat, et in typum Ecclesiæ de Gentibus congregatæ meretur audire: Dimittuntur tibi peccata tua. Pharisæi justitia perit superbia, et Publicani humilitas confessione salvatur. » Justus ergo, etsi subinde cadat in peccatum grave, cito tamen resurgit, et non tam resurrectioni casus, quam casui resurrectio succedit; quare ob resurgendi sollicitudinem et celeritatem, justi nomen non tam videtur perdere, quam ad momentum abscondere. Sic in Davide tantum sanctitatis splendorem non tam obscuravit peccatum, quam illustravit pænitentia, et, ut ait Theodoretus, Quæst. XXV in II Regum: « Regis admirabilem gloriam effecit splendidiorem; » et, ut ait S. Ambrosius, Apolog. 1 David, cap. ii: « Nullum attulit lapsus impedimentum, sed velocitatis incentiva cumulavit, et acrior ad currendum surrexit. » Similia habet S. Chrysostomus, hom. 77 ad Populum. Rursum S. Ambrosius, Apolog. 2 David, cap. iii: « Si David, inquit, infirmus, tu fortis? Si Salomon lapsus est, tu potes primus esse sanctorum? Ergo si erraverunt justi, erraverunt tanquam homines, sed peccatum suum tanquam justi agnoverunt. »


17 et 18. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum, ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

Chaldæus, et cum corruerit in malum, ne exsultet cor tuum. Ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Septuaginta, si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas super illum, et in supplantatione ejus ne extollaris: quoniam videbit Dominus, et non placebit ei et avertet indignationem suum ab eo.

Prior versus clarus est: vetat enim gaudium de calamitate inimici velut contrarium charitati, qua omnes etiam inimicos propter Deum diligere debemus, eisque optare bona, et mala avertere; quare qui de fratris sui, licet inimici, casu lætatur, eidemque propter acceptum damnum insultat, similis est diabolo, qui neminem salute potiri desiderat, ait Auctor Catenæ Græc. Loquitur enim de gaudio vindictæ privatæ et propriæ, non publicæ: nam de publica vindicta (uti docet B. Antiochus, homil. 58), utpote actu justitiæ, gaudere licet; unde ait, « inimicus tuus, » non Dei vel Ecclesiæ. Sic submerso Pharaone et Ægyptiis hostibus suis in mari Rubro lætati sunt Moses et Hebræi, cecineruntque epinicion Deo, Exodi xv. Idem fecit Debora et Barac cæso Sisara hoste Judæorum, Judic. v. Idem fecere Moses et Josue cæso Amalec, Exodi cap. xvii, 15; Machabæi cæso Nicanore, Judith cæso Holoferne, David subactis Philistæis, Ammonitis, Syris cæterisque hostibus, II Reg. xxii, 1 et seq. Nimirum: « Lætabitur justus, cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris, » Psal. LVIII, 11. Salomoni succinit Plutarchus, lib. De Utilitate ex inimicis capienda, ubi inter alias hanc recenset, quod convicia inimicorum moneant nos nostrorum vitiorum, ut ea eluamus; unde, ait, ab Antisthene dictum est recte, « eum qui salvus esse debeat, opus habere vel probis amicis, vel inimicis vehementissimis, quod illi admonendo peccantes, hi criminando a vitiis avertant. » Sed, quoniam nostra ætate ad liberas reprehensiones voce valde exili est prædita amicitia, loquax in adulando, muta in castigando, audienda est nobis ex inimicis veritas: sicut enim Telephus domestico destitutus remedio, vulnus hostili hastæ sanandum præbuit: ita quos defecit benevolus castigator, ii ut inimici sermonem audiant necesse est reprehendentis et prementis culpam, non animum maledicentis, sed rem ipsam considerantis. Jasonem Thessalum qui volebat interficere, gladio vomicam ejus aperuit, eaque rupta salutem homini attulit: sic sæpe convicium ab irato inimico nobis inflictum animi morbum latentem neglectumve sanavit.

Posterior versus dat causam prioris, sed difficilem et obscuram; videtur enim repugnare charitati, si cui dicas: Noli lætari de malo inimici, ne Deus ab eo auferat iram suam, cum charitas dictet optandum esse ut ab eo, licet inimico, Deus auferat iram suam. Ira enim Dei incumbens inimico est grande ejus malum, quod proinde charitas non optat, sed aversatur et deprecatur: charitas enim eodem amoris sinu tam inimicos quam amicos complectitur.

Primo, Beda respondet — suam referre non Deum, sed inimicum, q. d. Noli gaudere de malo inimici, ne Deus auferat ab eo iram suam, quam scilicet inimicus tuus contra te concepit, quaque tibi velut adversario suo irascitur, hoc est, ne Deus ab eo auferat inimicitiam et odium tui, illumque convertat in amicitiam et charitatem, ut ea te jam diligat velut amicum, quem antea oderat velut inimicum. Tunc enim dolebis et erubesces te prius de ejus malo exsultasse, utpote quem jam reconciliatum habes amicum, cuique optas omne bonum. Huc facit illud Biantis: « Ama tanquam osurus, odito tanquam amaturus. » Posterius enim huc spectat, docetque odium moderandum esse spe ineundæ vel redintegrandæ amicitiæ. Prius vero carpit Cicero, lib. De Amicitia, et Aristoteles in Rhetor. Amicitia enim debet esse stabilis et perpetua, ut nunquam in odium vertatur et desinat.

Secundo, Cajetanus: Salomon, ait, dirigit hoc mandatum ad imperfectos, et, ut inducat eos ad continendum seipsos a peccato gaudii de malo inimici, proponit eis periculum mali proprii, ut si non amore virtutis, saltem amore boni proprii abstineant ab hujuscemodi peccato: declarat enim eis quod hujusmodi lætitia videtur a Deo, et displicet Deo, utpote peccatum; et forte Deus ob hoc peccatum tuum desinet punire inimicum tuum, quia lætitia tua est addere afflictionem afflicto, et inde succedent tibi duo mala: alterum confusionis, quia confundetur lætitia tua cessante ira Dei super inimicum; alterum, vitium inimici, quoniam cessante ira Dei super illum, reparabit vires inimicus tuus. Non itaque ratio affertur contra charitatem, sed ut homo imperfectus habendo rationem boni proprii hoc peccatum evitet: revocatio enim iræ divinæ ab inimico, non quatenus est bona inimico homini, sed quatenus esset mala tibi, pro ratione affertur. Inimicus enim jam a Deo suis viribus restitutus fortius tibi resistet, teque validius quam ante impugnabit. Hoc damni referes ex tuo perverso de ejus calamitate gaudio. Hæc Cajetanus.

Tertio, aptius et plenius, compescit hic Salomon gaudium de malo inimici: primo, dicendo quod hoc displiceat Deo, quæ ingens est pæna; secundo, quod Deus auferet ab inimico iram, id est supplicium et calamitatem, quam illi ob peccata iratus inflixit, illumque restituet suæ integritati et prosperitati. Qua in re duo sunt damna partis adversæ, puta gaudentis de inimici clade: prius, quod Deus castiget inimicum hoc ejus gaudium, tristitia et mærore. Tantum enim dolebit et mærebit invidus de inimici felicitate, quantum antea gavisus fuit de ejusdem afflictione et infelicitate, eoque magis, quod cogitabit, Deum hoc mærore castigare suam invidiam invidumque gaudium; unde dicet: Utinam ego prior sponte castigassem malum hoc meum gaudium! nunc enim gauderem, tum quia sponte hoc fecissem, tum quia elicuissem actum charitatis; jam vero cum Deus castigat præposterum hoc meum gaudium, me invitum castigat, atque castigat meum peccatum, puta odium et invidiam pro meis demeritis; insuper me castigat mærore felicitatis contrariæ, quam quotidie in inimico cogit me videre, et invidia doloreque tabescere, quæ omnia magna crux et pæna sunt gaudenti, ut longe magis crucietur prosperitate inimici, quam prius lætatus fuit ejus adversitate.

Quarto et plenissime; cum ait: « Ne forte Dominus auferat ab eo iram suam, » tacite intelligit, « eamque transferat in te. » Unde Hebræa habent, ne forte Dominus reverti faciat, scilicet ad te, iram suam. Solet enim Deus invidos punire talione, ut malum quod optarunt inimico, et de quo gavisi sunt, in ipsos recidat, imo ab inimico in ipsos revolvatur, quod mire invidos cruciat. Sic magna fuit crux Aman, quod furcam a se paratam Mardochæo, illo procurante ipsemet conscenderit, in eaque suspensus sit. Hoc est quod Idumæis imprecatur Psaltes, Psalm. CXXXVI: « Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea, » q. d. Excidium Hierosolymæ illatum a Chaldæis revolve, o Domine, in Idumæos hostes nostros, qui de eo exsultarunt, nobisque captis insultarunt. Atque ita illud in eos reipsa Deus revolvit; nam Chaldæi vastarunt Idumæos simili modo quo Judæos. Et Abdias ad Idumæos, vers. 12: « Non magnificabis, inquit, os tuum in die angustiæ, » id est, non insultabis Hebræis in angustias a Chaldæis redactis. Causam subdit: « Quoniam sicut fecisti, fiet tibi; » quisquis enim misero insultat, talionem reportat. Similia plura occurrunt in Threnis et Prophetis.

Vere Tertullianus, lib. II Contra Marcion. cap. xviii: « Nihil amarius quam idipsum pati quod feceris aliis, » præsertim si pæna inimici in te transferatur, ut te dolente ille exsultet, imo tibi afflicto insultet, sicut tu illi insultasti. Talia quoque crebro facta legimus et vidimus. Nota est historia Sapricii, qui cum duceretur ad martyrium, obviaretque ei Nicephorus inimicus postulans ei reconciliari, postulantem respuit, ideoque a Deo desertus in morte fidem negavit, palmamque martyrii perdidit, quam Deus in Nicephorum transtulit, uti narrat Metaphrastes, et ex eo Surius, die 9 februarii. Hanc rationem affert Lyranus, Vatablus, Jansenius; quin et Beda, qui eam damnis spiritualibus adaptat: « Ne gaudeas, ait, de casu inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quæ illi absque dubio displicet, hoc ordine dejiciens, humiliet, ut te cadente in peccatum, ille resipiscens sanetur, » uti contigit S. Nicephoro et Sapricio. Et Cassianus, Collat. V, cap. xv: « Si ceciderit, ait, inimicus tuus, noli gratulari; in supplantatione autem ejus noli extolli, ne videat Dominus, et non placeat ei, et vertat iram suam ab eo, id est, ne perspiciens elationem cordis tui, ab ejus impugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo, rursus ab illa, quam per Dei gratiam ante superaveras, passione vexari. Non enim orasset Propheta dicens: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi, Psalm. LXXIII, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam ut humilientur, eisdem rursum vitiis quæ vicerant, tradi. »

Notanda S. Chrysostomi sententia, hom. 24 in Matth.: « Quanto majori, ait, invidia laboras, tanto majora illi offers bona cui invides. Deus enim qui omnia perspicit, cum viderit innocentem injuria circumventum, extollit multo magis, clarumque illum facit, invadentem autem deprimit; nam si eos qui ob inimicorum incommoda lætantur, non sinit esse impunitos (ne gaudeas enim, ait, casu inimicorum tuorum, ne quando videat Deus et displiceat ei), multo majoribus profecto eos, a quibus innocentes per invidiam exagitantur, suppliciis tradet. Interimamus ergo hanc pestiferam bestiam. »

Accedit quod, ut ait Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 181 ad Eutonium: « Hæc duo ad patientiam contumeliarum hortari debent: primo, quod eos qui contumeliam inferunt nihil æque discruciat, ut eorum qui contumelia afficiantur, patientia; secundo, quod nulla ratione ipsos æque ulcisci queamus, quam virtutem colendo. » Probat auctoritate viri sapientis qui, « rogatus a quodam

qua ratione hostem ulcisceretur, respondit: Si ipse probum atque honestum virum te præbueris. Igitur qui virtutem et patientiam colit, mortiferas hostibus plagas infligit, » etc. Quocirca P. Jacobus Lainez, secundus Societatis nostræ Præpositus Generalis, censebat « optimam refutandi maledicta rationem esse recte factorum constantiam. » Idem censuit et fecit P. Petrus Canisius, uti refert, lib. II Vitæ ejus, P. Sacchinus.


19 et 20. Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur.

Hebraice, cum malis vel malignis. Alludit, imo citat illud patris sui Davidis, Psalm. xxxvi, 1: « Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem; » ibi enim in Hebræo sunt eadem verba quæ hic, præsertim אל התחר al titchar, quod Septuaginta vertunt, noli æmulari; S. Hieronymus vero et Aquila, ne contendas; Symmachus, ne certes; Theodotion, ne irriteris; proprie al titchar significat ne irascaris, ne indigneris, ne excandescas. Sensus ergo genuinus est, q. d. Ne succenseas, ne indigneris viris malis et malignis, nec æmuleris, id est, ne zelo invidiæ contra impios movearis, ut invideas eis felicitatem, ob eamque te crucies et lancines. Posset secundo, tò ne æmuleris sic exponi, q. d. Ne zelo et amore impiorum movearis, ut eos spe similis felicitatis imiteris, eorumque vitam affectes, et mores impios secteris. Ita Chaldæus, S. Cyrillus, Hesychius in Psal. xxxvi; Chaldæus enim ibi æque ac hic vertit, ne imiteris pessimos; Syrus, ne invideas scelestis.

Rationem reddit, « quoniam non habebunt futurorum spem mali, » q. d. Impii non exspectant post hanc vitam aliam felicem in cœlo, sed miseram in gehenna; quare potius commiseratione digni sunt, quam ira, æmulatione et invidia. Noster et Aquila vertunt, ne contendas cum pessimis vel malignis; Symmachus, ne certes; quia ex ira et indignatione sequitur contentio: si enim indigneris malignis, facile cum eis contendes et rixaberis, præsertim ab illis læsus: maligni enim sunt malefici, quia aut verbis probra jaciunt in obvios, aut reipsa eos injuria afficiunt, unde læsus ab eis facile contentionem et rixam cum eis contrahit. Quare monet eum hic Salomon ut nec irascatur malignis, nec cum eis contendat, sed potius eorum dicteria et leves injurias silens patiatur et dissimulet, ut se in pace conservet, Deoque judici causam remittat, suamque innocentiam commendet, ac se soletur cogitando breve fore impiorum regnum, cum non habeant futurorum spem, uti habent pii et innocentes ab eis læsi. Non tamen vetat quin innocens, ab impiis graviter in fama vel in bonis læsus, possit cum iis judicio contendere, ut ablatam sibi famam vel bona repetat; alioqui enim improbi impune contra probos insolescerent, ac probi suis omnibus pro libito improborum privarentur. Ita Hugo, Salazar et alii.

Huc facit proverbium Arabicum: « Ne jace sagittas tuas in idolum ferreum, » id est, ne jace verba in hominem durum et præfractum, quales sunt pessimi, ut cum eis litiges et rixeris, ubi et vincere turpe est, et vinci turpius. Sicut enim sagitta, jacta in idolum ferreum, resultans jaculatorem ipsum lædit: sic præfracti et maligni proborum querelis et probris non læduntur, sed ea potius in ipsos retorquent.

Aliter Jansenius: Loquitur, ait, Salomon de contentione, qua quis in animo suo secum contendit et disputat, videns impiorum prosperitatem, qualem disputationem et disceptationem Propheta exprimit in se, Psal. LXXII, 2 et seq. Quocirca impertinens est Lyrani expositio, quæ sic habet: Ne contendas cum pessimis, id est incorrigibilibus, verbo correctionis, quia hoc est inutile; sed judex debet cum talibus contendere pœnis, ut a malo arceantur et alii terreantur: de ira enim et contentione hic agitur, non de correctione.

Porro addamus hic aliorum versiones et expositiones, quæ tamen eodem redeunt: primo, R. Salomon et Aben-Ezra vertunt, ne commiscearis, societatemque ineas cum impiis, ut eorum actiones studiose imiteris; secundo, R. Levi, ne dissidia cum perditis exerceas, ne ab illis e medio tollaris; tertio, Cajetanus, ne impliceris cum malis; quarto, Pagninus, ne commercium habeas cum malignis; quinto, Septuaginta, ne gaudeas in malefactoribus, vel, ut vertit Auctor Catenæ Græcor., cave malefactoribus aduleris, aut peccatores æmuleris; sexto, Chaldæus, ne imiteris pessimos.

Quoniam non habent impii futurorum spem. — Hebraice, non erit novissimum maligno, quod primo, Septuaginta sic explicant, non enim fiunt posteri maligno, q. d. Noli invidere impiis prosperitatem, quia eam brevi Deus succidet, non tantum quoad ipsos, sed etiam quoad posteros, ut brevi deleat omnes eorum filios et nepotes, planeque eorum stirpem, familiam et nomen aboleat, quæ ingens est pæna. Rex enim, cum sceleratum punit, filios ejus intactos relinquit: at Deus filios cum patribus tollit, ut nullos hæredes post se relinquant. Alludit ad illud Psal. xxxvi, 38: « Simul reliquiæ impiorum interibunt. » Et vers. 28: « Injusti punientur, et semen impiorum peribit. »

Secundo, Pagninus et Cajetanus vertunt, quoniam non erit finis malo, q. d. Noli impiis succensere et invidere, quia hi privandi sunt fine suo propter quem creati sunt, puta privandi sunt regno Dei. Aut, q. d. In impiis sunt duo, puta bonum et malum: bonum est prosperitas temporalis, quæ instar lucernæ cito exstinguitur; malum est pæna et gehenna æterna, quæ non habet finem, sed in æternum perdurat, q. d. Noli impio invidere felicitatem temporalem, quia exspectat eum pæna æterna.

Tertio, Vatablus, nam malo tandem nihil supererit, q. d. Omnis felicitas, opes, gloria impiorum cito pertransit, ut nihil ex eis remaneat, sed omnia instar fumi vel somnii evanescant, juxta illud Psalm. LXXV, 6: « Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. »

Quarto, Chaldæus, non erunt novissima bona pessimis; Syrus, quia non habebunt perditi extrema, q. d. Non obtinget malo bona mors, bonum judicium, bona sors, puta felicitas et gloria cœlestis. Et Baynus: Non erit impio merces, quia nullum ejus fuit meritum, sed multa demerita, ob quæ manent eum multa supplicia et tormenta in gehenna. Noli ergo a malefico qui te læsit deposcere vindictam, quia illam deposcet Deus, ac pro temporali irrogabit perpetuam, pro levi gravem, pro terrena infernalem et igneam.

Denique S. Thomas, II II, Quæst. XVIII, art. 2 et 3, docet nec Beatos, nec damnatos, habere spem: non Beatos, quia spes est exspectatio boni futuri; Beati autem beatitudinem habent præsentem, non futuram. « Quod enim quis videt, quid sperat? » Rom. viii, 24. Non damnatos, quia hi non possunt apprehendere beatitudinem ut sibi possibilem; certi enim sunt damnationem suam fore æternam. Soli ergo et omnes viatores sperare possunt, quia possunt apprehendere beatitudinem, ut bonum futurum et sibi possibile. In improbis tamen languida est spes, sensimque deficit et emoritur, ut tandem cadant in desperationem, uti hic ait Salomon.

Et lucerna (Septuaginta, λαμπτήρ, id est lampas, fax) impiorum exstinguetur. — « Lucerna, » id est gloria, felicitas, posteritas impiorum morte exstinguitur, et in æternam infamiam, miseriam et oblivionem convertitur, uti fuse dixi cap. xiii, vers. 9, et cap. xx, vers. 20. Alludit ad illud Job, cap. xviii, vers. 5: « Nonne lux impii exstinguitur, nec splendebit flamma ignis ejus? lux obtenebrescet in tabernaculo illius; et lucerna, quæ super eum est, exstinguetur. »

Mystice Auctor Catenæ Græcorum: Lucerna, ait, id est omnis illorum doctrina et celebritas, fugax est, citoque instar fumi evanescit.


21 et 22. Time Dominum, fili mi, et regem; et cum detractoribus non commiscearis: quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?

Syrus, et regnato: servire enim Deo regnare est. Et cum detractoribus non commiscearis. Pro detractoribus hebraice est שונים sconim, id est mutantibus, iterantibus, alterantibus, variantibus, quod varii varie explicant.

Primo, Septuaginta pro sconim alio puncto legentes שנים scenaim, id est duobus, aut certe sconim, id est varios, diversos, accipientes pro scenaim, id est duobus (duo enim sunt primi varii, qui scilicet primo recedunt ab unitate: binarius enim est primus numerus multitudinis), vertunt, et cum duobus ne te misceas, id est, neutri eorum (puta nec Deo, nec regi) sis inobediens. Secundo, alii vertunt, et cum aliter agentibus, qui scilicet non timent Deum et regem, ne misceas te. Et sic habent nonnulla exemplaria Vulgatæ editionis. Tertio, Pagninus, et cum iterantibus iniquitatem ne misceas te. Quarto, Chaldæus, et cum stultis ne misceas te: « stultus » enim « sicut luna mutatur, » Eccli. cap. xxvii, vers. 12. Quinto, Isidorus Clarius, et cum variantibus ne misceas te; Cajetanus, cum mutatoribus; Aben-Ezra, cum variis et inconstantibus. Sexto, Vatablus, et cum his qui rerum novarum sunt studiosi ne misceas te. Septimo, R. Salomon hebræum sconim vertit, duplicantes, q. d. « Ne commiscearis cum iis qui duos deos duasque potestates (duo numina) affirmant. » Octavo, R. Levi sconim vertit, mutantibus, q. d. « Ne verseris cum iis qui commutant Dei regisque præcepta, hoc est, qui utriusque leges convellunt, repugnantiaque iisdem præstant. » Nono, optime Noster hebræum sconim, id est mutantibus, iterantibus, alterantibus, vertit detractoribus; detractores enim solent aliorum dicta factaque secreta evulgare, mutare, alterare, hoc est, aliter quam gesta sint narrare, et in pejorem partem interpretari. Hinc detractores hebraice vocantur sconim, id est mutatores, alteratores.

Porro per detractores maxime intelligit eos qui regibus et principibus detrahunt. His enim, utpote conspicuis, et tributa aliaque onera imponentibus, vulgo homines maxime solent obtrectare: sic enim cohæret hoc hemistichium cum præcedenti: « Time Dominum, fili mi, et regem. » Sensus ergo est, q. d. Time, id est cole, reverere, obedi, ama Deum quasi summum rerum dominum, gubernatorem, judicem et vindicem; ac deinde reverere, obedi et ama regem vel principem, quasi Dei in terris vicarium, ac proinde cum iis qui vel Deo vel regi detrahunt, ne commiscearis, præsertim cum, ut vertit Vatablus, novarum rerum sunt studiosi, ut regem regno deponere, et alium in solio collocare velint; et, ut Aben-Ezra, qui animo versant varia consilia, multaque machinantur in regis et regni perniciem.

Significat ergo hæc gnome, primo, ordinem et gradum timoris et reverentiæ, scilicet ante omnes et omnia summe timendum esse Deum; deinde, secundo loco et longe inferiori gradu, timendum esse regem: rex enim, cum sit homo, a Deo in infinitum distat. Hinc secundo, regi esse obediendum, quando non præcipit contraria Deo; si enim id faciat, ei dicendum est: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus, » Act. v, 29. Unde R. Salomon sic exponit: « Regem etiam, qui corporis sanguinisque concretione constat, verere, nisi quando te a divino timore revocabit; semper enim Dei timor cunctis præponendus. » Et R. Levi: « Deum timore prosequere, ejusque præcepta et legem sedulo observa; regem etiam verere, statuta serva, nec ea parvipendas; sed timorem divinum regius subsequatur, nec divino regis timor adversetur; nec enim rex timendus in iis quæ divino Numini adversantur. »

Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Domini: « Rex carcerem, Deus gehennam minatur. » Et Tertullianus, Apol. cap. xxxvi: « Cœlum debellet imperator, cœlum captivum triumpho suo invehat, cœlo mittat excubias, cœlo vectigalia imponat; non potest utique. Ideo magnus est, quia cœlo minor est: illius enim est ipse cujus cœlum est, et omnis creatura. Inde est Imperator, unde est et homo, antequam Imperator. Inde potestas illi, unde spiritus, » etc.

Tertio, significat regi obediendum esse propter Deum: Deus enim jussit ut regi obediatur, adeoque Deus regiam potestatem instituit, ut per eam apposite ad hominum conditionem totum regnum regat et gubernet, juxta illud Rom. xiii, 1: « Non est potestas nisi a Deo; quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt; itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. » Et S. Petrus, epist. I, cap. ii, vers. 13: « Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum; sive regi, quasi præcellenti; sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, » et mox: « Deum timete, regem honorificate. »

Quoniam repente consurget perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit? — Quando scilicet, quomodo et quanta futura sit. Chaldæus, quoniam repente veniet interitus eorum, et calamitatem amborum quis scit? Septuaginta, subito enim ulciscentur impios, supplicia autem utrorumque quis novit? Syrus, et terminum annorum eorum quis novit? Hebræum enim שני schene et ambos et annos significat. Sensus est clarus. Solent enim reges in detractores et rebelles eorumque complices, utpote sibi insidiantes, et pacis publicæ perturbatores, statim et severe animadvertere, uti jam dixi. Exempla hoc sæculo plura spectavimus. Unde tò utriusque refert detractorem et complicem, qui detractori commiscetur. Tam enim rei sunt mortis rebelles qui detrahunt regi, quam qui eis auscultant, admiscentur et obsequuntur. Aut utriusque, scilicet Dei et regis, q. d. ruinam, id est punitionem a Deo et rege infligendam quis novit? ut tò ruina sumatur active. Hebraice est פיד pid, id est clades, contritio, exitium certum et inevitabile, a quo nulla obtingit liberatio vel redemptio. Ita Baynus, Jansenius, Aben-Ezra. Unde Auctor Catenæ Græc. ex Septuaginta sic vertit: Repente namque de hominibus impiis vindictam et pœnam exigunt Deus et rex; modum autem et rationem suppliciorum utriusque quis intelligit?

Alii qui ad quoslibet detractores hanc gnomen extendunt, sic explicant, q. d. Utrique, id est tam detractor quam eum audienti, imminet gravis ruina: uterque enim graviter peccat, ac proinde graviter puniendus est, vel a Superiore vel a Deo. Dum ergo detractor incipit detrahere, candide et libere ei dicito: Dum aliquod bonum fratris mei effers, libenter audio; sin autem mala effutire vis, non audio, sed abeo. Zelemus nos ipsos, ploremus peccata nostra, curemus infirmitates nostras; aliorum vero dicta et facta, quæ ad nos non attinent, relinquamus. Allegorice, utriusque, id est derogantium Christo qui est Rex regum, « et decepti ab eis populi, sive lacerantium fidem hæresiarcharum, et auscultantium illis auditorum, » gravis erit ruina et contritio, ait Beda.

Post hanc gnomen Septuaginta Vaticani attexunt aliam, nimirum: « Verbum custodiens filius extra perditionem erit; excipiens autem excepit illud; » quam Noster reponit cap. xxix, vers. ult., ubi eam explicabo. Addunt deinde aliam quæ neque in Hebræo, neque in Nostro, neque in Complutensibus et Regiis exstat; estque hæc: « Nihil falsi de ore regis dicatur, et nihil falsi de lingua illius exeat; gladius lingua regis, et non carnea: quicumque autem traditus fuerit, conteretur. Si enim irritatus fuerit furor ejus, cum nervis homines absumit, et ossa hominum devorat, et comburit tanquam flamma, ita ut sint inepta esui pullis aquilarum. » Quæ sic exponi potest, ut nectatur versui præced. q. d. Detractor et rebellis regi ab eo agetur in ruinam et mortem, uti dixi; at nunc ad vos, o reges, sermonem converto, vosque sancte moneo ut exacte causam

illius et similium examinetis, ne quid falsi de ore procedat, quo, secuti falsam informationem calumniatorum, ex præcipiti ira falso et injuste innocentem quempiam condemnetis: sententia enim oris vestri est ineluctabilis, ut nemo ei obniti, vel eam effugere possit; quia lingua vestra est instar gladii, ut quos velit morti dedat. Quare lingua vestra non tam carnea est, quam ferrea vel fulminea: quicumque enim ab ea traditus fuerit morti, certo conteretur et perimetur. Quare furor regis irritatus est instar fulminis, quod cum nervis homines absumit, et relicta carne, utpote molli, intacta, ossa, utpote dura et sibi resistentia, devorat, id est confringit et incinerat, velut flamma sulphurea, ita ut non sint edulia pullis aquilarum. Aquilæ enim, præsertim vulturinæ, cadaveribus hominum pascuntur et inhiant, nisi ea fulmine sint icta: fulmen enim corpora quæ afflat, tetro odore et sapore inficit, ita ut nec aquilæ, nec aliæ aves carnivoræ, aut feræ ea gustare velint, uti tradit Albertus Magnus, et Physici.

Est metaphora, qua significat regis furorem ita grassari in eorum, etiam nobilium et principum, quibus irascitur, fortunas, domos et vitas, ut instar fulminis ea sideret et perdat, nec quidquam filiis vel cognatis occisi, qui nobiles et generosi sunt instar pullorum aquilæ, hæreditandum relinquat, sed miseriis et famæ tabescere sinat. Huic sententiæ favent sequentia, quæ pariter ad judices et principes, ut ex æquitate, non ex ira vel passione judicent, pertinent. Ait enim:

Hæc quoque sapientibus dico. De personarum acceptione plura dixi cap. xviii, vers. 5; Jacobi II, 1; Rom. II, 11, et rursum dicam cap. xxviii, 27.

eum. His enim velut perduellibus, seditiosis et læsæ majestatis reis, repentina imminet perditio: nec enim hæc rebellio diu latere potest; quare reges, ubi eam resciscunt, omnes ejus conscios morte atroci mulctant.

faciem, inquit, a facie Dei utique stare non poterit. » Et Ægidius Diaconus, De Regim. principis: « Ne sis specularis, sed opacus, o princeps, » q. d. Ne instar speculi vultus deformes amicorum, vel potentium, in animum tuum admittas: sed esto opacus ut omnium imaginem excludas, itaque sincere ex æquitate velut clausis oculis judices.


23. Hæc quoque sapientibus: Cognoscere in judicio personam non est bonum.

Chaldæus, hæc quoque sapientibus dico; Septuaginta, hæc autem dico vobis sapientibus: Cognoscere et revereri faciem in judicio non est bonum, q. d. Hæc quoque quæ subjicio ad sapientes pertinent, puta ad judices et principes, quorum est sapienter subditos regere, jus dicere et rempublicam administrare. Vatablus vero vertit, hæc quoque sapientum sunt, quasi hic finiantur parabolæ Salomonis, iisque attexantur sequentes, quæ aliorum sint sapientum, ut Ithiel, Agur, Uchal, Lamuel, de quibus cap. xxx et xxxi. Est enim hic quasi convivium sapientiæ, de quo cap. ix, 1, in quo sapientes sua sapientiæ symbola et sententias in commune alternis conferent, uti fit in dialogismis.

Cognoscere in judicio personam. — Hebraice, agnoscere vultum, id est, habere rationem personarum et dignitatis cujusque non est bonum, id est, est pessimum: perturbat enim omnem justitiam totamque rempublicam. Est miosis: minus enim dicitur, sed plus significatur. Vere S. Bernardus, lib. I De Considerat.: « Qui cognoscit in judicio faciem, inquit, a facie Dei utique stare non poterit. »


24 et 25. Qui dicunt impio: Justus es; maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

Hebraice, benedictio boni, id est, magna et eximia benedictione, quæ ingentia eis bona afferet, cumulabuntur. Proprie hæc spectant ad sapientes, id est judices et principes, de quibus vers. 23. Ita docent Rabbini et Latini Interpretes, q. d. Judices et principes, qui in judicio respiciunt personam, ut faveant diviti præ paupere, amico præ inimico, ideoque pervertunt justitiam, ut impium pronuntient pium et justum, his maledicent populi. Posset quoque verti, hos perforabunt ensibus (hebræum enim נקב nakab proprie est perforare); non raro enim populus indignans judici iniquas ferenti sententias in eum insurgit, eumque confodit et enecat. Ita Baynus.

Qui vero impium impietatis arguunt, ut eum vel corrigant, vel puniant, ad exemplum aliorum, hi laudabuntur tum a Deo, tum a populo; unde Hebraice est, increpantibus vel castigantibus dulcescet, vel pulcher et jucundus erit, tum Deus, ut supplet Pagninus et Baynus: unde Aben-Ezra: Qui nefarium arguent, ait, divina voluptate suavitateque perfundentur, ut qui ex justitia in reos severi fuerint, hi nectar divinæ dulcedinis et misericordiæ percipiant; tum os populorum, ait Cajetanus, q. d. Populis grati erunt judices castigantes impios, ab eisque laudabuntur, et pulchris justitiæ elogiis ab omnibus, velut communi omnium ordinum consensu suavique concentu celebrabuntur: et veniet super eos benedictio, tum Dei, tum populi, puta fausta imprecatio et acclamatio dicentium: Vivat noster judex et princeps, qui impios adeo juste castigat et pios præmiat!

Vide dicta cap. xvii, 15, ad illa: « Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. »

Chaldæus vertit: corripientibus autem suave erit, q. d. Judices justi qui corripiunt et castigant impios, sentient suavitatem et dulcedinem tum laudis divinæ æque ac humanæ jam dictam, tum justitiæ: justitia enim est res pulcherrima et suavissima, utpote quæ reipublicæ bonum et decus in pace conservat et tuetur. Quare principes, dum justitiam exercent et reos plectunt, ex ea miram jucunditatem sentiunt. Unde David exsultans dicebat: « Feci judicium et justitiam, » Ps. cxviii. Ideo moriturus Salomoni filio dixit ut Semeï reos, quibus ipse pepercerat, plecteret, III Reg. ii, 5.

Septuaginta vertunt, qui redarguunt impios, meliores apparebunt, id est cæteris meliores a populo habebuntur, ait Auctor Catenæ Græcorum. Aut in bonitate, puta in justitia et fortitudine crescent per actus justitiæ, quos fortiter neminem verentes exercent; aut ad meliores, id est digniores honorum officiorumque gradus promovebuntur.

Solent judices et principes vereri ne, si severe castigent impios, male audiant apud populum, sibique periculum creent, ne ab amicis vel cognatis rei a se occisi perimantur. At Salomon hic docet contrarium, quasi dicat: Neminem vereare, o judex, sed tuum officium strenue perage: Deus justitiæ patronus te tuamque vitam non solum tutabitur, sed et laudem gratiamque populi conciliabit, teque ad majores dignitates evehet; si secus faxis, incurres Dei iram: unde fies odium et ludibrium Dei et hominum, ac dignitate, sorte et vita spoliaberis; ad Dei enim providentiam specialem spectant judices, utpote in quorum manu est jus et justitia, ac consequenter et salus totius reipublicæ.

Potest secundo, hæc gnome generatim ad omnes extendi, ut dicta sit contra adulatores qui vitia aliorum, præsertim principum, excusant, palpant et justificant, q. d. Adulatores qui impio principi dicunt: Justus es, omniaque ejus injuste facta, justa esse proclamant, his maledicent populi. Qui vero libere vitia principum arguunt, hi a populis laudabuntur, benedicentur a Deo et hominibus: solet enim populus detestari eos qui vitia principum adulando fovent; amare vero et colere eos qui illa arguunt, et arguendo tollunt vel minuunt. Unde Diogenes Cynicus, libere allatrans vitiis regum, in honore fuit apud populum. Quocirca Alexander Magnus aliique principes Diogenem coluere, ut probitatis nomen et populi gratiam sibi conciliarent. Quamobrem Syrus vertit, pauperes jucunditate perfundentur.

Quocirca Plinius apposite adulatorem comparat hyænæ, lib. VII, cap. ii: « Hyæna, ait, vocem humanam imitatur, et nomen alicujus ediscit, quem evocatum lacerat: ita quidam obsequio blandiuntur, donec in perniciem trahant. » Idem cap. xxx: « Quod oleum, ait, est muscis, formicis, fereque reliquis insectis, id est adulatio stultis principibus. Siquidem oleo peruncta moriuntur illa: hi assentatione et obsequio palponum in exitium trahuntur; ipsi trahunt rempublicam. » Idem, lib. VIII, xxiv: « Cupresso non innascuntur cerastæ propter amaritudinem, nec buxo propter duritiem: ita pestis adulationis fugit severa ac tristia ingenia, mollia captat et facilia. » Idem, lib. XVIII, cap. xxvii: « Quemadmodum heliotropium herba semper in eam spectat partem qua sol est, et eo condito florem contrahit: sic nonnulli ad regis omnes nutus obsequuntur, et in quodcumque viderint illum esse propensum, in id feruntur et ipsi. » Plura hac de re dixi Eccli. xxxvii, 1.


26. Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.

Proprie tò deosculabitur active pertinet ad eum qui recta respondet, quod is quærentium et audientium labia deosculetur. Nonnulli tamen tò deosculabitur referunt ad audientem et quærentem, quasi is recta respondentis labia deosculetur. Unde vertunt, deosculabuntur, in plurali, ut hebræum deosculabitur sumatur distributive pro quisque deosculabitur, id est, multi deosculabuntur. Ita Chaldæus: Osculabuntur, ait, labia eorum qui respondent verba recta. Sic et Septuaginta. Theodotion vero utrumque complexus: kataphileesetai, ait, id est, labiis dabit, vel accipiet oscula, qui recta verba profert. Est enim verbum reciprocum, quod tam actionem quam passionem significat: qui enim dat osculum alteri, idem ab altero recipit; sic et qui recipit, dat: osculum enim est osculantis et osculati osculum. Adde: Septuaginta et Chaldæus pro po iissak, id est, osculabitur, videntur legisse ישקו iissaku, id est osculabuntur.

Osculum priscis erat multiplex: primum, communis benevolentiæ signum, quo amici amicos osculari solent; secundum, singularis benevolentiæ, quo pater filium, magistri discipulos, et discipuli magistros osculabantur. Unde Psal. II, 12, pro eo quod Septuaginta verterunt, apprehendite disciplinam, Hebræa et S. Hieronymus habent, osculamini filium, quia osculum symbolum erat disciplinæ et discipuli; sic Judas quasi discipulus more communi osculatus est Christum, cum osculo eum prodidit. Tertium, obedientiæ et honoris, quo subditi osculantur manum regis: principes vero et amici intimi os et labia ejusdem. Sic Persarum reges osculo honorasse suos proceres et principes, docet Xenophon, lib. I et V Pædiæ Cyri: sic David osculatus est Berzellai sibi amicissimum, ut eum præ aliis honoraret: sic et Darius osculatus est Zorobabelem, III Esdræ iv, 47. Quartum, adorationis, qua osculamur altaria, reliquias et imagines Dei et Sanctorum.

Rursum tò recta, primo, significat justa; secundo, vera; tertio, mollia et blanda; quarto, apposita et quasi e regione posita, qualia sunt responsa quæ quæsitis directe et ex æquo respondent, et quasi parilia occurrunt, ut ea impleant, sicut semicirculus implet semicirculum sibi adæquatum, itaque iis plane et ex æquo satisfaciant. Hoc enim significat hebræum נוכח nocach. Ex his significatis quatuor oriuntur sensus.

Primo, multi hæc connectunt præcedentibus, ut spectent ad integra rectaque judicia judicum et principum. Unde Septuaginta addunt tò autem; sic enim vertunt, labia autem osculabuntur respondentia sermones bonos; et Vatablus, labia deosculabitur, qui respondet verba justa. Sensus ergo est, q. d. Princeps, vel judex qui in judicio sine personarum acceptione recta, id est justa, respondet, æquam justamque sententiam proferendo, hic populi amorem et benevolentiam sibi conciliabit, perinde ac si ejus labia suaviaretur et deoscularetur. Est catachresis; osculari enim sumitur pro conciliare, demereri, devincire sibi; verba enim justa verbis litigantium occurrent velut osculum osculo; justitia enim justaque sententia et decisio est velut osculum adæquans et concilians omnes lites, causas et controversias; quare dum eas solvit et conciliat, eas osculari videtur. Ita Beda: « Osculum, inquit, pacis et amoris est signum; qui ergo respondet recta, labia deosculabitur, quia quicumque neglecta acceptione personarum sola justitiæ verba sequitur, iste et insipientibus gravis forte videtur et austerus; multos tamen cum quibus pacem habeat prudentes, multos qui sua dicta cum amore amplectantur, inveniet. Sæpe et illos quos adversantes suis rectis assertionibus toleraverat, conversos postmodum ad meliora amicos recipiet et socios. » Sic et Glossa, Hugo et alii.

Hinc vicissim populus judici justa decernenti ita afficietur, ac si ejus labia deoscularetur, ait Aben-Ezra: talem enim virum par est ut omnes deosculari; osculum enim, uti dixi, symbolum erat tum discipulatus, tum obedientiæ. Unde Genes. cap. xli, 40, pro eo quod Vulgata habet, ad oris tui imperium cunctus populus obediet; Hebræa habent, super os tuum osculabitur omnis populus. Si ergo ad judices et principes hanc gnomen arctes, sensus erit, q. d. Judex et princeps apposite respondens, judicans, discernens, ita subditos cæterosque demeretur sibique conciliat, ac si labiis labia eorum deoscularetur. Vicissim subditi eos ita reverentur et amant, ut eis manum osculari, et per omnia obedientes esse satagant, quin et reges eosdem ita diligunt, ut in amoribus et deliciis habeant, ac ut tales ad osculum labiorum admittant, atque ad majores dignitates promoveant, cum sciant populum his addictum eorum manus osculari, ac per omnia obedire; quare per hos totum populum in officio continent, sibique tot subalternis reverentiæ et obedientiæ osculis devinctum arctius astringunt.

Sin generatim hanc gnomen, ut sonat, accipias, recte eam adaptes cuilibet viro prudenti et veraci, ac præsertim consiliariis, magistris, confessariis, etc. Hi enim cum pænitentibus, præsertim dubiis, anxiis, vel scrupulosis, de quæstionibus conscientiæ interrogantibus apte et adæquate respondent; omne dubium, omnem anxietatem, omnem scrupulum eis eximunt, ac conscientiam pacant, serenant, lætificant, perinde ac si eidem osculum pacis imprimerent, ac labia labiis osculando conjungerent, imo compaginarent. Huic similis est gnome cap. seq. vers. 11: « Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. »

Talis fuit Christus, de quo turba: « Nunquam sic locutus est homo. » Et S. Petrus: « Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes, » Joan. vi, 69. Talis fuit S. Petrus, S. Paulus cæterique Apostoli. Talis fuit S. Athanasius, S. Antonius, S. Basilius, S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Ignatius, S. Xaverius, ad quos proinde undique concurrebant ii qui veritatis, virtutis et salutis erant studiosi, ex omni gente, statu, sexu, conditione, eisque suas proles ad sapientiam et virtutem efformandas tradebant. Quare hi ipsorum non tantum labia, sed manus, pedes et vestigia deosculabantur, juxta illud Isaiæ vaticinium, cap. xlix, 23: « Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent, » q. d. Te, o Ecclesia et Ecclesiæ doctor, omnes desuaviabuntur et deosculabuntur. Quare quadruplex eis osculum deferebant, et talibus etiamnum deferunt: primo, amoris et benevolentiæ; secundo, discipulatus, quo velut discipuli suos magistros reverentiæ ergo osculabantur; tertio, obedientiæ, qua eorum dictis velut cœlestibus oraculis adamussim obediebant; quarto, adorationis et venerationis, non latriæ, sed duliæ, qua Sanctorum vestes, imagines et reliquias exosculamur. Hinc osculum humilitatis et subjectionis est symbolum. Unde si etymon spectes, diminutivum est ab os; dicitur enim osculum quasi parvum os sive oscillum; osculando enim os coarctamus atque minuimus, et quasi ex ore osculum facimus. Porro cum magister osculum dat discipulo, videtur osculando suum os et cor illi tradere, suique oris sapientiam, facundiam, gratiam, affectum et amorem in eum transfundere. Unde hoc sponsi osculum postulans sponsa, Cant. I, 1: « Osculetur, ait, me osculo oris sui; » ubi vide S. Bernardum.

Denique osculum a labiis vel labris dictum est labratum, quale erat, cum populus principem veteraturus, manu labris admota, eamque deosculans, illa deinde purpuram aut genua principis reverenter contingebat. De quo Cujacius, lib. XI Observat. cap. xxvii. Rursum manu ori admota deos per osculum quasi adorabant, ut patet Job, cap. xxxi, 27. Unde adorationis etymon derivat Lipsius, lib. II Elect. cap. vi, quasi adorare sit ad ora manum reverenter admovere.

Secundo, Lyranus per recta accipit vera, q. d. Labia deosculabitur, id est pacem reformabit, cujus signum est osculum, qui recta, id est vera, respondet; ille enim qui respondet ex transverso, veritatem fugiendo, non reformat pacem, sed magis dissipat eam. Vatablus vero: Qui verax est, inquit, habetur eo loco, ut non solum admittatur ad osculum manus, sed in arctam amicitiam recipiatur. Sicut enim matres cibum ore comminutum ori infantuli instillant: sic doctor sapientiam ore labiisque suis digestam, ori auribusque discipulorum infundit. Idem facit consultor dando consilium dubio et perplexo.

Tertio, alii pro recta accipiunt gratiosa, mollia, blanda. Unde Septuaginta vertunt, sermones bonos, q. d. Judex etsi condemnet reum, tamen si verbis blandis condemnationem hanc molliat, dicendo se dolere quod ex allegatis et probatis convictus cogatur eum damnare, alioqui paratum se in omnibus illi favere et commodare, hic leniet asperam condemnationis sententiam, ac videbitur reum deosculari, et pacis osculo complecti, sibique devincire. Idem dicas de Superiore, magistro et quovis alio, qui cogitur subditum vel discipulum reprehendere et castigare: hic enim, si mollibus verbis castigationem condiat, omnem ejus amaritiem absterget, ac castigatum videbitur deosculari, perinde ac si fel melle condivisset. Idem dicas de quovis alio, qui quidlibet interroganti blande et gratiose respondet: hic enim videtur interrogantes osculari, et vicissim ab eis osculum recipere, q. d. Talis erit omnibus gratus; ac cunctis erit in deliciis et amoribus, ut singuli cum eo conversari optent, et quasi labia ejus tam gratiosa exosculentur. Unde S. Chrysostomus, homil. De mansuetudine: « Mansuetus, inquit, gratus et amabilis est videntibus, gratus etiam et his quibus solo nomine notus est. Neque facile ullum invenies, qui audiens laudari nominem mansuetum, illum videre et exosculari non desideret, et non habeat in aliqua lucri sui parte, ejus amicitia posse perfrui. »

Quarto, directe et adæquate per recta accipias apta, apposita, interrogationi ex æquo et ad amussim respondentia, quæ scilicet non tantum justa sint, vera et blanda, sed etiam quæstioni ita adæquata et conformia, ut ejus difficultatem exhauriant, planeque illi satisfaciant, ac mentem quærentis adimpleant. Hoc enim significat hebræum nocach, ut jam dixi: adæquata enim responsio ita quadrat interrogationi, sicut labium labio, et osculum osculo. Qui ergo adæquate respondet, ita labiis suis demeretur et mulcet interrogantem, ut eum deosculari videatur. Unde Tigurina vertit, si quis apte respondet, perinde est ac si labiis oscularetur. Quare hujus amicitiam, colloquium, consilium et doctrinam omnes ambient illique obedient; quin et discipuli ejus fieri cupiunt, ac ut tales manum ejus, velut sui magistri deosculentur et osculentur, ait R. Salomon.


27. Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, et postea ædifices domum tuam.

« Opus » intellige agriculturæ, ut patet ex Hebræo, qui sic habet, præpara foris opus tuum, et instanter urge illud in agro tibi, postea et ædificabis domum tuam. Aben-Ezra ultimum et accipit pro aut, q. d. Aut, si tibi nullum foris sit opus, domum tuam construe. Verum melius alii tò et per metathesin trajiciunt, q. d. « Et postea ædificabis, » id est licebit ædificare, « domum tuam. » Unde Chaldæus, præpara foris opus tuum, et statues tibi illud in agro, et postea fabrica tibi domum. Sic et Septuaginta.

Agricultura enim olim erat in usu communi omnium, etiam Nobilium et Principum, utpote ars innocentissima, ut ait S. Augustinus, et quæstuosissima. Sub ea tamen, ut specie præcipua, omne aliud opus artis fabrilis aut cujuslibet alterius, æque ac mercaturæ intellige. Præclare Aristophanes in Pace agriculturam ita celebrat: O cunctis hominibus gratæ pacis Fida nutrix, prona, opifera procuratrix, Filia et soror! hæc omnia ille nominabat; Sed quodnam tibi nomen est? Agricultura. Plura de ea dixi Gen. II, 15, et Gen. IX, 20. Pro diligenter exerce hebraice est עתדה atteda, id est insta, urge, incumbe, instanter age et exerce. R. Salomon vertit, hircos, q. d. Opus agri exerce, deinde hircos gregesque colloca in agro, ac domum ædifica, id est uxorem tibi adjunge; sed errat: עתודים attudim enim significat hircos, non atteda.

"O faithful nurse of peace grateful to all men, Generous, bountiful provider, Daughter and sister! He called her all these; But what is your name? Agriculture."

Plura de ea dixi Gen. II, 15, et Gen. IX, 20. Pro diligenter exerce hebraice est עתדה atteda, id est insta, urge, incumbe, instanter age et exerce. R. Salomon vertit, hircos, q. d. Opus agri exerce, deinde hircos gregesque colloca in agro, ac domum ædifica, id est uxorem tibi adjunge; sed errat: עתודים attudim enim significat hircos, non atteda.

Sensus ergo est, q. d. Ante omnia compara tibi sumptus tum ad vitam, tum ad fabricam, si eam velis, necessarios, exercendo opus tuum, id est tuam artem, tuum opificium, quod commune omnibus olim erat agricultura, cui postea successere variæ artes mechanicæ et mercatura; ac deinde ædifica domum tuam. Unde Syrus vertit, præpara in agro, et postea ædifica. Docet ergo hæc gnome prudentiam œconomicam, scilicet prius laborandum esse ut opes compares, quam domum fabrices, juxta illud Christi, Luc. xiv, 28: « Quis ex vobis, volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. »

Contra hoc peccant nonnulli, præsertim Religiosi, qui temere ampla monasteria construunt, confisi in eleemosynis fidelium, cum non habeant reditus quibus fabricent, imo quibus vivant. Hic enim est defectus prudentiæ, quæ docet magis necessaria prius comparanda esse, deinde ea quæ ad splendorem pertinent: præposterum est si secus fiat; ex quo fit ut crebro ingentia debita contrahere (quæ sæpe posteris solvenda cum magno onere et damno disciplinæ relinquuntur), aut opus inchoatum cum dedecore et damno relinquere debeant; studium enim fabricandi avertit eleemosynas fidelium. Dicunt enim fideles, præsertim mercatores: Fabrica hæc indicat vos esse divites, nec egere eleemosyna; nemo enim prudens tantam fabricam ordietur nisi dives. Quare idipsum Religiosis severe vetuit nuper S. D. N. Urbanus VIII.

Igitur suadet hic Salomon ante omnia diligenter colendum esse agrum, more prisci illius ævi: pro cultura enim dabit messem et fructus; unde illud præceptum agricolationis: « Laudes ingentia rura, exiguum colito. » Exiguus enim ager sedulo excultus plus dabit frugum quam magnus obiter subactus. Unde Plinius, lib. XVIII, cap. iii: « Antiqui, ait, censebant satius esse minus serere, et melius arare. Qua in sententia et Virgilium fuisse video. Verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, jam vero et provincias. » Huc facit historia vel apologus patris, qui moriens filiis edixit se in agro ingentem auri vim condidisse; illud ergo post mortem suam eruerent. Fecere filii, totumque agrum suffodere, sed nihil auri inventum, quia nihil conditum. At ager illo labore subactus ingentem dedit messem. Tum primus fratrum rem odoratus ad cæteros conversus: « Hic ille nimirum, ait, thesaurus est, quem sedulus nobis pater moriens reliquit, noster, o fratres, labor et agricultura. »

Secundo, sub hoc symbolo altius quid spectat Salomon, q. d. Præpara, id est prius para tibi opus, id est artem operandi qua te tuosque alas, ac deinde ædifica domum, id est instrue familiam ducendo uxorem, suscipiendo liberos, etc.; qui enim contrarium facit, ut prius ducat uxorem et familiam instruat, antequam sciat artem eam sustentandi, imprudens est, ac se suosque famis et multarum ærumnarum periculis exponit.

Septuaginta vertunt, præpara in egressu (vel in egressum) opera tua, et præpara in agro, et vade post me, et ædificabis domum tuam, q. d. ait S. Hieronymus in cap. III Sophon.: Primo diluculo surge, ut incipias operari et agrum colere; itaque præpara, id est præmitte opera tua futuræ domus fabricæ, quam animo destinas, q. d. Primo mane, id est a prima adolescentia tua, incipe laborare, ut vitæ necessaria tibi compares, ac deinde comparato sumptu necessario ædifica, si lubet, domum tuam. Jubet ergo a teneris assuescere labori, ac excutere otium et desidiam, ut laborando quis artem addiscat, vel agricolandi, vel fabricandi, vel quam aliam, qua sibi in omnem vitam victum et cætera requisita paret.

Addit Salomon: « Et vade post me, » quasi dicat: Imitare me qui ab adolescentia cœpi laborare, cum habenas regni tam operosi et difficilis suscepi adolescens duodecim, ut S. Ignatius censet, vel ut alii, viginti annorum.

Auctor vero Catenæ Græcor. sic ex Septuaginta vertit sicque explicat, para ad exitum opera tua, et excole agrum, et sequere me, et instaurabis domum tuam. Quæ dicit huc spectare videntur, operare omnia tanquam moriturus; sive ergo agrum colueris, tanquam mortalis cole illum; sive lætus fueris, tanquam mortalis jucundus esto. Quod si vitam recte instituere volueris, me tanquam legislatorem pone, a tergo sequere, hoc est, quodcumque lege cavi, aut alias jussi, id fideliter exsequere. Alias si ad futurarum rerum statum prospexeris, præsentem recte moderabere. Itaque per justitiam virtutesque et studiosas actiones, quæ domus tua sunt, me sequaris: hæc in Catena. Sic et S. Cyrillus, lib. III in Joannem, cap. xxvii.

Plenius S. Epiphanius censet hic notari mortem et resurrectionem: Para, inquit, in exitum opera tua, id est ad mortem, præpara te ad agrum, quia depositio corporis agri instar est, ob sepulturam et vitæ exitum. Unde resurrectionem ostendens ait: « Et instaurabis domum tuam, » cum dejecta in agrum domus corporis tui, in resurrectione rursus erigetur, juxta illud Christi Joannis II, 19: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; » ita S. Epiphanius, lib. II Contra hæres. cap. lxxi.

Perperam R. Salomon per opus accipit S. Scripturam, per agrum sententias Doctorum, per domum Talmud: tempore enim Salomonis non erat Talmud, sed illud post Christum, imo contra Christum a perfidis Judæis conscriptum est. Melius sic exponas, q. d. Antequam fabricare domum per verbi Dei prædicationem incipias, præpara opus tuum per studium S. Scripturæ. Nam, ut ait S. Basilius in Ethicis, Regul. 26, cap. 1: « Quidquid vel dicimus, vel facimus, id testimonio divinarum Litterarum confirmari debet, ad confirmationem fidei bonorum et confusionem malorum. »

Tropologice, S. Gregorius, lib. X Moral. cap. xi: « Quid namque est, ait, præparato opere agrum diligenter exterius exercere, nisi evulsis iniquitatis sentibus actionem nostram ad frugem retributionis excolere? et quid est post agri exercitium ad ædificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus, quantam vitæ munditiam in cogitatione construamus? pene cuncta namque bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quæ ex operatione nascuntur. Nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Mens quippe divini amoris exordia capiens, imperat bona quæ fiant; sed postquam fieri imperata cœperint, ipsis suis exercitationibus discit, cum imperare bona inchoaverat quantum minus videbat. Foris ergo ager excolatur, ut domus postmodum exstruatur; quoniam plerumque ab exteriori opere videmus quantam subtilitatem rectitudinis in animo teneamus. »

Idem ex S. Gregorio transcripsit hic Beda, Glossa et Hugo, qui per agrum accipit quoque corpus, per domum vero conscientiam; Jansenius vero per agrum accipit vitam activam, per domum contemplativam, q. d. Prius exerce te in vita activa serviendo proximis in assiduis laboribus, ac per eos te præpara ad contemplativam, in qua quasi in domo conquiescas. Sicut enim labores juventutis præparant opes, in quibus conquiescas in senectute: sic pariter Martha sternit viam Magdalenæ.


28. Ne sis testis frustra contra proximum tuum; nec lactes quemquam labiis tuis.

Tigurina, non testeris temere contra proximum tuum; nam labiis tuis persuadebis. Pro lactes hebraice est התה pitta, quod Chaldæus vertit, ne decipias; Syrus, ne blanditiis detineas; R. Salomon, ne sermone tuo amicum transversum agas.

Primo, Beda, Hugo, Lyranus et Jansenius censent hic duo vitia sibi opposita vetari, scilicet calumniam et adulationem, q. d. Noli per calumniam falsum testificari contra proximum tuum; noli vicissim quemquam adulando lactare, ut nimis blanditiis eum decipias, et in ruinam agas. Hic sensus facilis est et obvius, satisque constat lepos et nervus sententiæ in antithesi calumniæ et adulationis, q. d. Sicut calumnia est noxia, sic et adulatio, et subinde magis; ne ergo uni aduleris, alteri vero calumniosus sis et injurius: utrumque enim vitium est et nefas. Tantum huic expositioni obstat, quod hebraice, græce et latine non sit, testis falsus, sed testis gratis vel frustra, id est, qui temere sine causa testatur, etiamsi verum testetur. Favent tamen illi Septuaginta et Syrus, qui tò gratis exponunt per falsum: Ne sis testis falsus, ait, in civem tuum, neque dilateris in labiis tuis, ut lato, plano et effronti ore falsum contra eum testimonium dicas. Si tamen omnino velis Vulgatam de alio et alio exponere, dicito duo vitia sibi opposita hic notari et vetari, scilicet noxæ, sive inimicitiæ et adulationis, q. d. Ne frustra, id est sine causa, non citatus, contra aliquem testimonium dicas, eo quod tibi sit exosus, vel ut amico tuo qui contra eum disceptat patrocineris; neque rursum aliquem vanis verbis, promissis aut laudibus lactes ei adulando, eumque decipiendo, et in fraudem agendo. Videtur enim hic magis agi de testimonio non tam quod in judicio, quam quod extra illud inter socios vel alios quavis de causa profertur.

Secundo, Baynus sic vertit, ne sis testis falsus pro amico tuo contra proximum tuum; neque lactes eum labiis tuis, id est ne, ut lactes, id est blandiaris et faveas amico tuo, in ejus gratiam falsum testificeris contra tertium, cum quo amico tuo lis est. Verum tò pro amico tuo non est in textu.

Tertio, Vatablus, q. d. Ne falsum testeris contra proximum tuum, neque lactes et pellicias tertium, ut hoc tuum falsum testimonium suo approbet et confirmet; hoc enim est duplex crimen falsi. Sic et Aben-Ezra, q. d. ne falsa testeris, nec alium ad idem faciendum pellicias.

Quarto, Rabbini et Pagninus pro lactes vertunt, conteras, q. d. Ne falsum testeris contra proximum tuum, neque eum hac falsitate tua conteras et evertas. Verum Hebræum pitta non significat conterere, sed pellicere, lactare, seducere, decipere, persuadere; פתח patach autem significat frangere, conterere; הפתיתה haphitita vero, quod hic est in hebræo, ascendit a pitta, non a patach; forte S. Hieronymus legit הפתיתה hiphitita; hoc enim proprie est hiphil a pata vel pitta.

Quinto, Cajetanus, q. d. Ne contra proximum testem te offeras frustra, id est non vocatus, non citatus, nulla necessitate adactus, ut tuo odio, invidiæ et malevolentiæ, quam contra eum concepisti, obsequaris; esto enim verum dicas, tamen peccas odio et livore, nec tam testis es quam accusator. Unde Chaldæus vertit, ne sis testis accusator adversus proximum tuum. Hucusque recte Cajetanus, sed sequens hemistichium huic non coaptat.

Sexto ergo, magis connexe et genuine ex Hebræo sic vertas et explices, ut utrumque hemistichium ad unum eumdemque pertineat: Ne sis testis chinnam, id est gratis vel frustra, contra proximum tuum, et lactabis labiis tuis, q. d. Noli gratis, id est sine causa, nec coactus, ut tuæ passioni et cupiditati obsequaris, secreto et occulte testari contra fratrem tuum, cumque accusare coram aliis, eumdem vel alium verbis vanis aduleris, teque ejus amicum et fautorem esse simules; hæc enim est fraus, hypocrisis et dolus. Huic sensui, quem indicant Hebræa, facile accommodes Vulgatam, si tò quemquam referas ad proximum qui præcessit, ut unus idemque indicetur, q. d. Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec eumdem lactes labiis tuis, ut scilicet eum palam lactando decipias, et secreto contra eum testeris, uti solent facere mendaces et impudentes. Et Pagninus, ne sis testis mendax. Sic et Septuaginta, cap. I, vers. 11 et 17, Hebræum chinnam vertunt, injuste.

Huic sensui, quem indicant Hebræa, facile accommodes Vulgatam, si tò quemquam referas ad proximum qui præcessit, ut unus idemque indicetur, q. d. Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec eumdem lactes labiis tuis, ut scilicet eum palam lactando decipias, et secreto contra eum testeris, uti solent facere mendaces et impudentes. Et Pagninus, ne sis testis mendax. Sic et Septuaginta, cap. I, vers. 11 et 17, Hebræum chinnam vertunt, injuste.

Huic expositioni valde favet id quod sequitur: « Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, et reddam unicuique secundum opus suum, » q. d. Ne dicas: Sine causa et ultro contra ipsum testatus sum, vitiumque ejus detexi, vel detectum assertione mea firmavi, eo quod ipse alias contra me ultro testimonium dixerit, ac contra me testis steterit, meumque lapsum prodiderit, aut proditum confirmarit. Rursum eumdem vel alium verbis vanis lactavi et fefelli, quia ipse alias similibus me lactavit et fefellit: ego enim unicuique talionem reddo, et par pari refero, maledico et malefico me maledicum et maleficum exhibeo; benevolo et benefico benevolentiam et beneficentiam regero.


29. Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.

ut mihi detrahenti detraham, me lactantem lactam et fraudantem fraudem, eo modo quo jam explicui. Septuaginta, ne dicas: Sicut usus est me, utar eo; reddam autem ei in quibus mihi injuriatus est. Valde innata est homini hæc propensio per talionem par pari referendi, ut beneficis sit beneficus, maledicis et maleficis se vicissim exhibeat maledicum et maleficum: unde et brutis animantibus eadem innata est, ut canibus, equis, bobus, quin et leonibus ac serpentibus. Corrigit et castigat eam hic Salomon: esto enim in bono et beneficentia sit bona, in malo tamen et maleficentia est mala; nulli enim ne inimico quidem licet malefacere. Hic enim est spiritus ultionis et vindictæ charitati repugnans. Adde, maleficentia in se est mala et perversa, tam in inferente quam in regerente maleficium. Si enim quis maleficentiam, id est scelus, contra me exercuit, utique perperam facio si scelus hoc ejus imiter, et in me transcribam, nec tam illi quam mihi ipsi maleficus sum; animam enim meam gravi criminis, puta odii et maleficentiæ, reatu obstringo, et gehennæ obnoxiam reddo.

Præclare S. Augustinus, serm. 41 De Verbis Domini secundum Matthæum: « Cum humiliare dedignantur, vindicari volunt, quasi pœna cuique prodesse possit aliena; læsus et injuriam passus vindicari vult, de aliena pœna sibi quærit medicamentum, et acquirit grande tormentum. » Nam, ut ait idem Augustinus: « Magnum aliquid putas si te de inimico tuo vindicas; sed si te vis vindicare de inimico tuo, ad ipsam iram te converte, quoniam ipsa est inimica tua, quæ occidit animam tuam. » Quare, ut idem alibi ait, orandus est Deus ut occidat non inimicum, sed inimicitiam; hæc enim est sancta vindicta.

Dices: Moses permittit, imo sancit vindictam, Exodi xxi, 24, dicens: « Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, » etc. Quomodo ergo eam vetat hic Salomon? Respondetur: Moses non sancit vindictam privatam, sed publicam, quæ fit a judice, ut ipse pœna talionis injurias petulantium compescat, non autem ut cuilibet det potestatem talionem reddendi, ut scilicet eum qui oculos exemit, pari modo exoculet, mutilantem mutilet, etc. Salomon autem vetat vindictam quæ privata auctoritate fit. Rursum, Salomon resecat libidinem vindicandi, Moses sancit talionem puniendi; hic enim est modus et fines quem dictat justitia. Porro vindicta sancta debet fieri animo dilectionis, non ultionis, uti docet S. Augustinus in Psal. ci, ut justitia sibi copulet charitatem, et charitas justitiæ sororietur. Vide dicta Exodi xxi, 24, et Eccli. xxviii, 1 et seq., et S. Augustinum, lib. Contra Adimantum, cap. xvii.

Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. — q. d. Hoc videns alte in cor demisi, et exemplo ejus statui sapere, ut non tantum animum meum strenue expurgarem, sed et alios mihi creditos omni studio excolerem. Vere Cato: « Stulti, ait, multum sapientibus prosunt, quia eorum exemplo sapere discunt; prudentes vero nihil conferunt stultis, quia hi illorum recte facta non animadvertunt. » Ubi adverte hunc quoque sensum esse litteralem, ut patet ex Septuaginta, qui diserte vertunt, tanquam ager vir imprudens, et tanquam vinea homo egens sensu. Si dimiseris eum, desertus fiet, et silvescet totus, de quo mox plura. In parabolis enim duplex est sensus litteralis: prior grammaticus, qui ipso cortice litteræ et parabolæ significatur, qualis hic est de agro et vinea, ejusque pigro cultore. Posterior et potior parabolicus, qui rem per parabolam adumbratam significat, qualis hic est piger cultor animæ vel Ecclesiæ; hunc enim significat et adumbrat piger cultor agri, vel vineæ. Sic Isaias, cap. xiv, 12, casum regis Babylonis parabolice repræsentat per casum Luciferi: « Quomodo, ait, cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? » Et Ezechiel, cap. xxviii, 14, decorem et ruinam regis Tyri adumbrat per decorem et lapsum Cherubini: « Tu, ait, Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, » etc. Vide utrobique dicta.

Pro stulti hebraice est, carentis corde; Chaldæus, carentis intelligentiæ, et ecce pullulavit tota silva. Syrus, sepes lapidum. Grammatice et in cortice litteræ, verba hæc ut sonant accipienda sunt de pigri socordia, damnis et egestate. Alludit enim et prosequitur id quod dixit vers. 27: « Diligenter exerce agrum tuum, » atque per antithesin ostendit in quantas miserias se conjiciat, qui illum negligenter colit et exercet. Idque dupliciter: primo, quia ob oculos ponit quod per experientiam didicit, bona scilicet pigri per ipsius negligentiam et socordiam pessum ire, ut qui viderit illius agrum repletum urticis, quod ab eo relinqueretur incultus, vel illi neglexerit semen bonum immittere, vel post injectum semen a zizaniis repurgare; viderit etiam vineam ejus omnium incursui et direptioni fuisse expositam; destructa scilicet maceria lapidum ad custodiam vineæ prius congesta, ita ut quæ fructus adferre poterat bonos, nihil nisi malos protulerit, aut nullos. Secundo, quia ex his quæ vidit, prudenter apud se colligit, et pigris prædicit imminentem eis egestatem: « Cum vidissem, ait, posui in corde meo, et illius exemplo didici disciplinam, » hanc scilicet quæ sequitur, ut increparem pigritiam ejusque socordiam pungendo, ei dicerem: « Usquequo, piger, dormies? » etc. Ita Jansenius, Baynus, Cajetanus, Vatablus et alii.

Grammatice et in cortice litteræ, verba hæc ut sonant accipienda sunt de pigri socordia, damnis et egestate. Alludit enim et prosequitur id quod dixit vers. 27: « Diligenter exerce agrum tuum, » atque per antithesin ostendit in quantas miserias se conjiciat, qui illum negligenter colit et exercet. Idque dupliciter: primo, quia ob oculos ponit quod per experientiam didicit, bona scilicet pigri per ipsius negligentiam et socordiam pessum ire, ut qui viderit illius agrum repletum urticis, quod ab eo relinqueretur incultus, vel illi neglexerit semen bonum immittere, vel post injectum semen a zizaniis repurgare; viderit etiam vineam ejus omnium incursui et direptioni fuisse expositam; destructa scilicet maceria lapidum ad custodiam vineæ prius congesta, ita ut quæ fructus adferre poterat bonos, nihil nisi malos protulerit, aut nullos. Secundo, quia ex his quæ vidit, prudenter apud se colligit, et pigris prædicit imminentem eis egestatem: « Cum vidissem, ait, posui in corde meo, et illius exemplo didici disciplinam, » hanc scilicet quæ sequitur, ut increparem pigritiam ejusque socordiam pungendo, ei dicerem: « Usquequo, piger, dormies? » etc. Ita Jansenius, Baynus, Cajetanus, Vatablus et alii.

Jam sub hoc quasi cortice litteræ et sensu grammatico altius quid parabolice significat Salomon: nimirum per pigritiam temporalem describit pigritiam spiritalem, ejusque damna et noxas, q. d. Sicut pedibus transiens per agrum pigri, vidi ejus squalorem defectu culturæ: sic oculis mentis transiens, lustransque vitam, animam et conscientiam (hæc enim cujusque est ager, et prædium illi a Deo datum, imo elocatum ad culturam) hominis inertis, qui illam excolere negligit, non tantum vacuam virtutibus et fructibus bonorum operum, sed repletam quoque urticis, carduis et spinis vitiorum omnium, ac dæmonum, carnis et mundi incursionibus et tentationibus expositam, eo quod maceria sive sepes ejus sit diruta. Sepes hæc est intrinsecus gratia et custodia sui, extrinsecus protectio Dei et Angelorum: utraque enim hac sepe disjecta anima, ceu vinea disjecta sepe, aperta patet bestiarum et hostium, id est tentationum et dæmonum, incursibus, qui eam radicitus depascuntur et demoliuntur; quo fit ut in extremam sterilitatem et penuriam rerum omnium incidat, ac in morte eum opprimat omnis meritorum inopia, ideoque subito et inevitabiliter relegetur in gehennam, ubi cum divite Epulone in flammis sitiens, nec guttam aquæ ad linguam refrigerandam inveniat. Sic fere S. Gregorius, lib. XXXIX Moralium cap. xx: « Per agrum, ait, hominis pigri, atque per vineam stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare, quam urticæ vel spinæ replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum, quia scriptum est: In desideriis est omnis otiosus. Maceria lapidum destructa erat, id est disciplina patrum ab ejus corde dissoluta erat, atque ideo protinus adjunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. » Sic et Beda, Glossa aliique.

Hæc prior est agri et vineæ, puta conscientiæ propriæ cultura, vel potius culturæ neglectus; posterior est agri et vineæ alienæ, puta Ecclesiæ, collegii, vel cœtus, cui quis præest quasi Episcopus, Pastor, Abbas, Prior, Rector, etc., cui proinde apposite parabolam hanc applices, q. d. Lustrans oculis corporis vel mentis Ecclesiam vel cœtum pigri pastoris sive rectoris, vidi eam scatere spinis scandalorum, errorum, scelerum, ejusque sepem dirutam, puta solutam disciplinam, et legum custodiam: quare impune in eam irruere tum dæmones, tum hæreticos, tum homines sceleratos, eamque vastare, ac suis hæresibus et sceleribus velut zizaniis contaminare, imo opplere.

30, 31 et 32. Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

Porro apte piger cultor agri vel vineæ significat pigrum cultorem animæ vel Ecclesiæ, primo, quia, ut ait Philo, lib. De Plantat. Noe: « Videamus quomodo in homine minore mundo sapientissimus opifex Deus arbores quasdam condidit: primum in corpore nostro tanquam in bono agro sensuum scrobes præparavit, in quas unamquemque tanquam mitem utilemque vitem indidit; auditum in aures, visum in oculos, in nares odoratum, et suis quisque locis cæteros. Attestatur autem huic meæ sententiæ fatidicus Vates, qui in suis hymnis sic loquitur: Qui plantavit aurem, non audiet? »

Secundo, quia, ut ait S. Bernardus, serm. 63 in Cantic.: « Homini est vinea, quod vita; et bona vinea justi, imo bona vinea justus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiæ, cui lingua torcular expressionis. Denique gloria nostra hæc est, ait, testimonium conscientiæ nostræ. Vides apud sapientem vacare nihil. Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei ædificatio est, et vinea Domini sabaoth? » Et paulo ante citata hac Salomonis gnome: « Audis, ait, sapientem irridentem stultum, quod bona naturæ et dona gratiæ, quæ forte per lavacrum regenerationis acceperat, tanquam illam quam plantavit Deus, et non homo, primam suam vineam in non vineam negligendo redegit. Denique non potest vinea esse, ubi vita non est. Nam stultus quod vivit, mortem potius quam vitam esse censuerim. Quomodo vita cum sterilitate? Arbor arida et in sterilitatem versa, nonne mortua judicatur? Et sarmenta mortua sunt. Et occidit, inquit, in grandine vineas eorum, monstrans vitas privatas, quæ sterilitate damnatæ sunt: sic stultus eo ipso quod inutiliter vivit, vivens mortuus est. Soli itaque convenit sapienti habere, vel potius esse vineam, qui vitam habet. Est lignum fructiferum in domo Dei, ac per hoc lignum vivens; siquidem et ipsa sapientia, qua sapiens dicitur et est, lignum vitæ est apprehendentibus eam. »

Tertio, sicut vinea inculta non tantum spinas et urticas profert, sed et tota silvescit: sic pariter anima inculta fit vepretum et silva horrida; quare ne id fiat, assidue colenda et putanda est.

Quarto, sicut ager cultus plus profert messis quam accipit seminis: sic et anima, gratia Dei exculta, plures virtutum et meritorum fruges proferre debet, quam primitus acceperit: alioquin infecunda est et ingrata suo creatori, sicut ingratus et rusticus est, qui benefactori tantum præcise restituit quantum accepit; hic enim ex benefactore facit venditorem beneficii. Qui ergo benefactori gratus esse cupit, plus restituat quam accepit. Audi Senecam, epist. 81: « Ingratus est qui beneficium reddit sine usura. » Et nonnullis interjectis: « Beneficia insipienti qui dat, perdit. Silvestris rusticitas creditum semen restituere non potest, » quasi dicat: Ingratus est rusticus, imo rus silvescens, quod semen in eo satum non reddit cum fœnore, sed devorat et perdit.

Quinto, sicut ager et vinea inculta in summam sterilitatem et desolationem tendit, sic et anima pigra et torpida. Audi egregie damna et exitium ejus recensentem S. Bernardum, serm. 63 in Cantic.: « Hoc frigus, ait, si semel animam, animam quidem (ut assolet) incuria spiritus dormitantem pervaserit, ac nemine deinde (quod absit) inhibente ad interiora ejus pervenerit, descenderit in viscera cordis et sinum mentis, concusserit affectiones, occupaverit consilii semitas, perturbaverit judicii lumen, libertatem adduxerit spiritus; mox (ut in corpore solet evenire febricantibus) subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis tenditur, timor sollicitat paupertatis, contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitæ, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? Dissimulatur lex, abdicatur jus, fas proscribitur, derelinquitur timor Domini; dantur postremo impudentiæ manus, præsumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excelso in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de cœlo in cœnum, de claustro in sæculum, de paradiso in infernum. »

Porro Septuaginta sic vertunt, tanquam ager vir imprudens, et tanquam vinea homo egens sensu. Si dimiseris eum, desertus fiet, et silvescet totus, fiet derelictus; sepes autem lapidum ejus defodientur. Vel, ut clarius Auctor Catenæ Græcorum: « Tanquam ager ad culturam idoneus vir stultus, et tanquam vinea homo mentis inops; si incultam dimiseris, evadet sensim horrida, planeque silvescet, et tandem omnino deseretur, lapidesque maceriæ ejus effodientur. »

Unde S. Ambrosius hanc gnomen ex Septuaginta citans et explicans de gratitudine, lib. I Offic. cap. xxxi: « Imitanda, ait, nobis est in hoc quoque natura terrarum, quæ susceptum semen multiplicatione solet numero reddere quam accipit. Ideo est tibi scriptum: Sicut agricultura est homo insipiens, et tanquam vinea homo egens sensu; si reliqueris eum, desolabitur, » etc. (usurpat Ambrosius translationem Septuaginta); « sicut agricultura ergo etiam homo sapiens, et tanquam fœnerata sibi majore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiori cumulo refundit, ac reddit. »

Pergunt Septuaginta: Postea (Vaticana, novissime) ego quoque egi pœnitentiam, respexique ut eligerem disciplinam. Unde censent nonnulli tota hac parabola suaderi pigro pœnitentiam, ut pigritiam pœnitentia diluat, et novum efficaxque concipiat diligentiæ propositum. Ita Auctor Catenæ Græcorum: « Observa, ait, consentaneum congruumque sermonis ordinem; nisi enim pœnitentiam egisset, disciplinam non elegisset. Nam nemo ante disciplinam elegit, quam super his quæ male admisit compungatur. Rei itaque præsentis scopus ad pœnitentiam tendit, » q. d. Ego videns damna pigri et pigritiæ in inculto agro et vinea, reflectens et assurgens ad animam meam in virtutibus tepidam et torpidam, cum Deus eam mihi dederit ut strenue velut agrum Dei eam excolerem, cœpi pœnitere et compungi, ac destinavi animo eligere disciplinam, puta diligens studium et exercitationem virtutum.

Ex hisce verbis probabiliter S. Cyrillus, catech. 2, et S. Hieronymus, in cap. xliii Ezech., censent Salomonem post lapsum in idololatriam egisse pœnitentiam esseque salvatum: « Peccavit, inquit S. Hieronymus, Salomon, licet postea egerit pœnitentiam, » scribens Proverbia, in quibus ait: « Novissime ego egi pœnitentiam. » Unde et cap. xxx, 2, pœnitens ait: « Stultissimus virorum ego sum, et sapientia hominum non est mecum. » Idem S. Hieronymus, initio Comment. in Eccles., asserit, Hebræos tradere Ecclesiasten esse librum Salomonis pœnitentiam agentis; unde omnes hujus mundi delicias expertus exclamat: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. » Vide Pinedam, lib. VIII De Rebus Salomonis, cap. 1, sect. 6. Majorem vim haberet hoc argumentum, si certo constaret Proverbia et Ecclesiasten conscripta esse a Salomone post lapsum, non ante.


33 et 34. Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas; et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Chaldæus, parum applicabis manus tuas ad pectus, ut dormias. Hebræa et Chaldæus, quasi vir scutatus, id est sento armatus, ideoque qui vinci et repelli nequeat; Septuaginta, parum dormito, parum dormio, parum manibus pectora demulceo. Quod si hæc facere perrezeris, dicebam apud me: Veniet propere paupertas tua, et egestas tua quasi expeditus cursor.

Duplex est hic expositio, ait Jansenius. Quidam censent Salomonem hic docere quid facere quis debeat, ut egestatem effugiat, videlicet quod parum ei sit dormiendum, hoc est, quod pauco somno, et quiete parva debeat esse contentus; id enim si fecerit, etiamsi egestas et inopia aliqua accedat, non adhærebit tamen ei, sed veluti cursor et vir armatus, qui festinat procedere ad aciem belli, cito pertransiet, eamque sua diligentia facile superabit. Alii rectius intelligunt hic indicare Sapientem, per quid fiat ut quis in egestatem incidat, quam effugere et superare non valeat; nempe per hoc quod quis nunc parum somno indulget, rursum modicum, ac iterum modicum: modicum scilicet ibi, et modicum ibi, sicque multis vicibus dormiendo parum, dormiat multum, tametsi parum se dormire dicat, hoc est, ubique et semper otiosus sit, et moras nectat varias sui otii causas prætexens. Nam somno, dormitatione et complexu manuum pigrorum otium designat. Hac ergo cessatione et otio fit ut egestas adveniat, quemadmodum cursor aliquis subito et inexspectato adest, et eadem tanquam vir armatus opprimat sic hominem, ut eam non possit effugere, sed ab ea penitus consumatur. « Fames enim, inquit Hesiodus, est individuus comes hominis ignavi. »

Porro hi duo versus hic repetuntur: ad verbum enim iidem exstant cap. vi, vers. 10 et 11, ubi eos explicui; quare hic iota non addam. Hi ergo acres sunt stimuli quibus Salomon pungit pigrum, ut desidiam excutiat ac laborare assuescat; labore enim sedulo et continuo ager quantumvis senticosus et silvosus expurgatur, ac suæ culturæ, semini et messi restituitur. Tritum est exemplum senis in Vitis Patrum, cui, cum quidam quereretur se vitiis oppletum, ac proinde de eorum extirpatione desperare; jussit ille ut secum hortum quemdam carduis sentibusque obsitum expurgaret, quotidie ergo operi manum admovendo sensim omnes extirparunt, hortumque plene intra paucos dies expurgarunt. Tunc senex ad juvenem conversus: « Fac, ait, o fili, similiter in agro animæ tuæ; quotidie aliquod vitium reseca et extirpa, idque constanter urge et continua, itaque sensim omnia evelles, et animum primævo nitori restitues. »

Hoc capite Septuaginta Vaticani valde mutant ordinem, versusque plures transponunt. Nam post vers. 22, interponunt totum pene caput xxx, ut patet intuenti, quod signum est has gnomas Salomonis olim sparsas fuisse, et a variis vario ordine collectas et collocatas. Idem faciunt Syrus et Arabicus, qui de more sequuntur Septuaginta.

Usquequo, piger, dormies? usquequo de somno consurges? — Hæc verba in multis Codicibus exstant, sed delent ea Romana et Hebræa; quare transcripta esse videntur ex cap. vi, vers. 10, idque satis innuit tò inquam, quod sequitur: « Parum, inquam; » nam alioqui illud præponendum erat, dicendumque: « Usquequo, inquam, piger, dormies? »

accedat, non adhærebit tamen ei, sed veluti cursor et vir armatus, qui festinat procedere ad aciem belli, cito pertransiet, eamque sua diligentia facile superabit.