Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Gloria Dei et regum: cor regis inscrutabile: justitia firmatur thronus ejus: ne te coram rege exaltes: ne in jurgio secreta prodas: mala aurea sunt verba opportuna: inauris aurea qui arguit sapientem: quod frigus in messe, hoc legatus fidelis est hero: nubes sine pluvia est promissa non complens: lingua mollis frangit duritiem: comede mel moderate: falsum testimonium est jaculum in proximum: dens putridus est infidelis: acetum in nitro est cantus mæsto: quod tinea vesti, hoc tristitia est cordi: ciba et pota inimicum: facies tristis fugat detrahentes: quod frigida sitienti, hoc nuntius bonus amanti: scrutator majestatis opprimetur a gloria: urbs sine muro est nesciens cohibere linguam.
Textus Vulgatae: Proverbia 25:1-28
1. Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3. Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. 6. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. 7. Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. 8. Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. 9. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles. 10. Ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. 11. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in
tempore suo. 12. Inauris aurea, et margaritum fulgens qui arguit sapientem, et aurem obedientem. 13. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit. 14. Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens. 15. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. 16. Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18. Jaculum et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19. Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ: 20. et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi. 21. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. 22. Prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. 23. Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. 24. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 25. Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. 26. Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio. 27. Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. 28. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
1. HÆ QUOQUE PARABOLÆ SALOMONIS, QUAS TRANSTULERUNT VIRI EZECHIÆ REGIS JUDA.
Syrus, hæc quoque proverbia Salomonis profunda, quæ scripserunt amici Ezechiæ regis Juda; Arabicus, disciplinæ Salomonis filii David, quarum solutio est admirabilis, quas scribi petierunt amici Ezechiæ. Pro transtulerunt hebraice est העתיקו hetiku, quod primo verti potest, antiquarunt, id est antiquitate donarunt, non novas, sed antiquas genuinasque Salomonis esse testati sunt. Unde R. Salomon vertit, confirmarunt; secundo, adauxerunt, multiplicarunt, locupletarunt; tertio, roborarunt, id est robur auctoritatis eis dederunt; Lyranus vertit, fortificaverunt imponendo eas, inquit, in libro authentico; quarto, Septuaginta et Syrus vertunt, transcripserunt; quinto, Noster, transtulerunt. Porro R. Levi: «Ideo, inquit, hæ sententiæ seorsim a cæteris collocatæ sunt, quod decerptæ fuerint ex sapientum scitis et enuntiatis; cætera enim, quarum hucusque facta est mentio, ea ratione et serie repertæ fuerunt, quam habent inter Salomonis pronuntiata.» Verum errat; nam titulus harum parabolarum, æque ac præcedentium, est: Parabolæ Salomonis. Unde constat ex scriptis Salomonis, non aliorum sapientum, eas esse decerptas.
Quæres, quomodo viri Ezechiæ transtulerint has parabolas Salomonis? Suppono non transtulisse eas de una lingua in aliam, uti opinatus est Dionysius Carthusianus. Constat enim Salomonem scripsisse eas lingua Hebraica, atque eadem huc translatæ sunt a viris Ezechiæ.
Communis interpretum sententia est sequentes parabolas ante Ezechiam non fuisse copulatas præcedentibus, sed in alia membrana, et forte in variis membranis et schedis fuisse conscriptas; Hebræi enim non scribebant in foliis diversis, quæ deinde in unum volumen compinguntur, uti fit in libris modernis; sed codicem totum scribebant in una membrana, ex una vel multis (si liber esset longus) pellibus compaginata, quam deinde in orbem circa cylindrum convolvebant, revolvebant vero et explicabant cum eam legere vellent, uti Christus revolvit et explicuit codicem Isaiæ, cap. Lucæ IV, 17. Igitur ne parabolæ hæ dissectæ et dispersæ perirent, aut robur et nomen Salomonis longinquitate temporis amitterent, curavit Ezechias eas conquiri annectique ceteris Salomonis parabolis, et in eamdem cum eis membranam sive codicem transcribi. Itaque ante Ezechiam liber Proverbiorum Salomonis finiebatur in cap. XXIV; Ezechias vero addidit cap. XXV et seq. Ita Lyranus, Cajetanus, Jansenius, R. Salomon, Aben-Ezra et cæteri Hebræi, Græci et Latini.
Aliter noster Salazar: censet enim librum hunc Proverbiorum esse quoddam convivium sapientiæ et sapientum Salomonis, in quo nimirum more prisco interloquantur alternis Salomon, Agur et Lamuel, primi sapientes illius ævi. Cum ergo hucusque locutus sit Salomon, vices loquendi cessit Aguri et Lamueli; unde eorum sententias ante cap. XXV collocant Septuaginta in codice Vaticano pervetusto (licet Noster secutus Hebræa eas transtulerit in cap. XXX et XXXI), quibus expletis Salomon vices suas loquendi suamque sapientiam complendi resumpsit, ac sententias quæ hoc capite et seq. ponuntur, deprompsit. Porro viri Ezechiæ ut sententias Salomonis omnes conjungerent, eas huc transtulerunt, ut immediate præcedentibus, quas Salomonis esse constat, necterentur, reliquas vero Aguris et Lamuelis, quæ olim interpositæ erant inter utrasque (uti dixi) sustulerunt, et post omnes sententias Salomonis collocarunt cap. XXX et XXXI.
Transtulerunt ergo, id est de loco in locum mutarunt, ut, cum prius sequerentur sententias Aguris et Lamuelis, jam eas præcedant, et proxime cæteris Salomonis parabolis cohæreant.
Hæc sententia videtur probabilis et plausibilis. Sic enim Plato in suo Convivio Socratem, Pausaniam, Phædrum, Eriximachum et alios de amore disserentes; ac Plutarchus in suo Epulo septem Græciæ sapientes de legibus disputantes introducit. Verum illi quædam obstare videntur. Primum, quod Septuaginta nullam Aguris et Lamuelis faciant mentionem, sed hæc nomina non ut propria, verum ut appellativa, accipiant et interpretentur, uti facit et Noster. Deinde, quod post verba Aguris Septuaginta intexant verba Salomonis, quæ nos habemus cap. XXIV, 23: «Hæc quoque sapientibus,» etc. Adde multos per Agurem et Lamuelem non alium intelligere quam ipsum Salomonem, de quo plura cap. XXX. Sic hoc sæculo viri docti varios S. Augustini, S. Gregorii, S. Basilii, S. Cypriani, S. Bernardi, etc., libros vel tractatus dispersos in unum eorum volumen redegerunt, ut suis eos auctoribus tribuerent.
Dico ergo certius videri quod initio dixi, sequentes parabolas ante Ezechiam fuisse separatas a præcedentibus, et in aliis schedis vel membranis conscriptas; Ezechiam vero curasse ut prioribus in eadem membrana et codice annecterentur, ut nomen et auctoritatem Salomonis et S. Scripturæ æque ac cæteræ obtinerent; unde hebraice hetiku verti potest, ut dixi, antiquarunt et roborarunt, id est robur antiquitatis eis addiderunt.
Addunt Beatus Hippolytus Martyr et Eusebius viros Ezechiæ selegisse meliores sententias et utiliores Salomonis, easque huc transcripsisse; cæteras vero minus insignes minusque utiles neglexisse et reliquisse. Sane si sequentes gnomas introspicias, videbis eas præ cæteris quid acre, selectum, vivum et igneum spirare. Quocirca Chaldæus hoc loco vertit, parabolæ Salomonis profundæ; Syrus, abstrusæ. Unde Aben-Ezra ait has parabolas esse singulares, et maxima suavitate affluentes. Constat enim ex lib. III Reg. cap. IV, vers. 32, Salomonem supra mille carmina, sive odas, et tria millia parabolarum dictasse. In hoc autem libro vix exstant mille parabolæ, imo si a cap. X, ubi præcise incipiunt parabolæ, eas numeres usque ad finem, præcise invenies duntaxat 659.
Sed audi B. Hippolytum et Eusebium apud Anastasium Nicænum, Quæst. XXXIX in Script. B. Hippolytus in Cantica Canticorum, inquit Anastasius, asserit in diebus Ezechiæ regis Juda alios quidem libros fuisse electos, alios vero neglectos, idque probat ex cap. XXV Proverbiorum, ubi viri Ezechiæ dicuntur transtulisse quasdam Salomonis parabolas; ipse autem ait distretas descripsisse. «Unde autem, inquit, selegerunt, nisi ex libris qui inerant inter mille odis seu Canticis Canticorum? ex ipsis sapientes amici Ezechiæ elegerunt ea quæ pertinebant ad ædificationem Ecclesiæ.»
Sic ipse qui legit in Septuaginta, αὗται αἱ παιδεῖαι Σαλομῶντος αἱ διάκριτοι, non, ut nunc legitur in editione Romana, ἀδιάκριτοι; habet enim, hæc sunt Proverbia Salomonis discreta, quæ scripserunt amici Ezechiæ regis. Refert idem Anastasius, Episcopus Nicænus, in eamdem sententiam Eusebii Pamphili in antiquitatis historia hæc verba: «Libros autem Salomonis Proverbiorum et carminum nomine, in quibus de natura plantarum omnisque generis animalium, qui in terra et aere versantur, de ipsis etiam adversus omnes morbos remediis disseruerat, ea de causa sustulit Ezechias, quod morborum sanationem ad ea referret populus, et nihil faceret a Deo petere curationes.»
Abulensis quoque Hippolyto consentiens: «De parabolis, ait, et carminibus Salomonis forte sic res se habebat, ut magis essent curiosa et ostentantia magnitudinem ingenii, quam utilia, et maxime carmina, ideo non fuerunt in Scripturæ canonem translata. Idem dicendum est de disputationibus Salomonis de arboribus, de volucribus, de piscibus et jumentis, quæ non fuerunt transcriptæ in canonem, quod pure pertinerent ad philosophiam naturalem, quæ directe ad mores non prodest. Unde non convenit ei quod dicit Apostolus: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia,» etc. Hæc Abulensis in lib. III Reg. cap. IV, Quæst. VIII.
Ex quibus Eusebii et Hippolyti verbis liquet, veram lectionem Septuaginta hoc loco esse διάκριτοι, id est distinctæ, selectæ, discretæ, scilicet a minus præstantibus minusque utilibus, uti dixi. Jam contrarie legitur ἀδιάκριτοι, id est indistinctæ, indiscretæ, id est, ut explicat Auctor Catenæ Græcor., citra certum delectum collectæ. Parœmiæ, inquit, quæ usque ad hunc locum expositæ sunt, ab ipsomet Salomone in unum corpus redactæ, digestæque compertæ sunt. At multæ adhuc aliæ sententiæ in apophthegmatum specie, ab ipso Salomone depromptæ sparsim ferebantur, quas amici Ezechiæ regis hinc inde nullo certo ordine observato, et in unum quasi fascem redactas, regi Ezechiæ, quod is pius admodum et religiosus haberetur, quasi honorarium aliquod obtulerunt. Salazar vero: Hæ parabolæ, inquit, vocantur indistinctæ, quia cum ante Ezechiam a præcedentibus, quas hucusque audivimus, distinguerentur per interpositas Aguris et Lamuelis sententias, viri Ezechiæ exclusis iis quæ erant Aguris et Lamuelis, ac in cap. XXX transpositis, nexuerunt sequentes præcedentibus, ut nulla esset auctorum distinctio, sed omnes uni eidemque auctori, puta Salomoni, cujus revera sunt, indistincte tribuerentur.
Viri (id est famuli et officiales) Ezechiæ. — Ezechias enim pietatis et rerum sacrarum valde fuit studiosus, ut patet II Paralip. cap. XXIX et XXX. Unde suis demandavit ut libros sacros, ac præsertim Salomonis, integros purosque et sinceros conquirerent, transcriberent, et suo quemque loco et ordine digererent; dedit autem curam hujus rei Sobnæ scribæ suo, qui id diligenter cum suis præstitit. Ita Aben-Ezra cæterique Hebræi. Unde liquet hunc versiculum, sive hanc epigraphen non esse Salomonis, sed additam a Sobna virisque ab Ezechia ad colligendas hasce parabolas deputatis. Habet tamen hæc epigraphe auctoritatem canonicam, quia exstat in Hebræo, Græco, Chaldæo, Syro, Latino, ac communi calculo comprobata est tam a Synagoga Judæorum, quam ab Ecclesia Christianorum, ideoque intertexta est velut titulus ipsismet Parabolis.
Porro inter hos Ezechiæ viros primarium fuisse Isaiam prophetam, utpote Ezechiæ consanguineum et perfamiliarem, multi autumant; imo Hebræi, teste Eugubino in cap. I Genesis, et Thalmudici, teste Melchiore Cano, lib. II De Locis, cap. XI, quin et ipse Eugubinus ac R. Moyses Kimchi, tract. De Scriptoribus sacrorum librorum, asserunt Isaiam fuisse scriptorem librorum Salomonis, præsertim Parabolarum, quasi Salomon hasce parabolas non scripserit, sed dixerit, easque vulgus ore usuque communi celebrarit, quas deinde Isaias scripserit, ac calamo posteritati mandarit. Salomon enim fuit rex; regum autem non est scribere, sed eloqui, suaque dicta aliis scribenda relinquere. Insuper fuit typus Christi, qui Evangelia non scripsit, sed dixit, et viva voce docuit, ac Evangelistis scribenda reliquit. Fuit enim in Christo «decus linguæ regnumque loquendi,» ut loquitur Manilius.
Verum contrarium docent cæteri omnes, idque longe verius est, scilicet Salomonem immediate hæc Proverbia scripsisse, vel certe scribæ excipienti dictasse. Id enim diserte ipse asserit Eccle. XII, 9, dicens de se in tertia persona: «Ecclesiastes, cum esset sapientissimus, docuit populum, et enarravit quæ fecerat, et investigans composuit parabolas multas; quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos.» Alias harum Parabolarum non tam Salomon, quam Isaias esset conscriptor et auctor, sicut S. Matthæus auctor est Evangelii a se conscripti, etsi a Christo dicti et pronuntiati. Et qua ratione, quæso, populus tot centenas, imo millenas sententias Salomonis, easque plane diversas et disparatas, per ducentos annos, qui a Salomone usque ad Isaiam interfluxerunt, tam integre et exacte in mente et memoria conservasset?
Respondent aliqui Proverbia, Ecclesiasten et Cantica a Salomone Hebræo carmine et metro esse conscripta, ut mente retineri et ore concini possent; carmina enim memoriæ facile mandantur, quia certis numeris astringuntur. Ita censet Nazianzenus, poem. 33 De germanis Script. libris, dum ita canit:
"Five consist of meter: Job, David, and three of Solomon's: The Assembly, and the renowned Songs, and the sacred Proverbs."
Concio est Ecclesiastes. Quam eamdem sententiam eisdem fere verbis repetit Amphilochius suo carmine iambico De Script. libris legendis, et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVIII, dicens: «Tertius sacrorum librorum quinquernio versibus constat, nempe Job, Psalterium, Proverbia Salomonis, ejusdem Ecclesiastes et Canticum Canticorum.» Neque a Satyrica poesi alienum est, publicam morum corruptelam carpere, vitia peculiaria omnium Reipublicæ ordinum notare, et ex abrupto ordiri, nec sine indignatione et amarulentia. Quæ, ut in Proverbiis et Ecclesiaste inveniuntur, ita propria esse Satyricorum poetarum certius est, quam ut probatione egeant. Verum Proœmio in Ecclesiasten ostendam hæc oratione soluta, non carmine esse conscripta. Adde quod S. Hieronymus, epist. ad Paulam Urbanam, censeat ultimam duntaxat Proverbiorum partem, scilicet cap. XXXI, vers. 10 usque ad finem, carmine esse conscriptam: «Proverbia Salomonis, ait, extremum claudit Alphabetum, quod tetrametro iambico supputatur ab eo loco in quo ait: Mulierem fortem quis inveniet?»
2. GLORIA DEI EST CELARE VERBUM, ET GLORIA REGUM INVESTIGARE SERMONEM.
Hebraice, gloria Dei est abscondere verbum, et gloria regum scrutari verbum; Arabicus, gloria Dei velat intellectum, et gloria regis honorificat rem, vel negotium.
Apposite et pie pii regis Ezechiæ scribæ exordium hujus partis Parabolarum ducunt a divino cultu et honore, ait Aben-Ezra.
Aliqui τὸ celare referunt ad hominem, non ad Deum, q. d. Ad gloriam Dei spectat quod homo ex humilitate celet sua benedicta vel benefacta; hoc ipso enim eorum gloriam sibi detrahit, et Deo adscribit; aut potius, q. d. Ad gloriam Dei pertinet quod sacerdotes et doctores nonnulla ejus verba abscondant, ut vulgus ea non intelligens admiretur et colat. Vicissim gloriosum est regibus per se vel suos consiliarios aut Prælatos investigare et penetrare arcana quæ vulgus ignorat: sic enim Dei, vulgi scientiam transcendentis, gloriam imitatur. Unde Chaldæus et Syrus vertunt, gloria Dei est qui abscondit verbum, et gloria regum qui investigat sermonem. Hinc sacerdos dictus porte quasi celator, ἀπὸ τοῦ μύειν τὸ στόμα, id est quod os clauderet, nec mysteria populo aperiret; divina enim casto sunt honoranda silentio, ut ait S. Dionysius. Verum antithesis Dei et regum magis suadet τὸ celare referre ad Deum, non ad hominem.
Rursum R. Levi sic explicat: Gloria Dei est celare verbum; vis horum est, cum quispiam aliquid a Deo votis exposcit, haud e Dei gloria est, ut quæ postulat, patefaciat, cum Deus rerum omnium sit conscius; an non enim animadvertis uxorem Jeroboam dissimulasse, cum ad Abiam Silonitem accederet, atque antequam in ejusdem conspectum adventaret, hunc quæ expetebat patefecisse, Deo illi arcana revelante? «Gloria regum investigare sermonem,» q. d. Secus vero se habet regum gloria; illi enim rite investigare debent quæ proponuntur, ut jus ad veritatis præscriptum administrent. Hi enim illa tantum perspecta habent quæ exponuntur, cum secus in Deo accidat: hæc R. Levi. Verum hic sensus arctior et alienior est.
Dico ergo, sensus est, q. d. Immensa Dei majestas et gloria elucet in eo quod verba quædam, id est conceptus, cogitationes et sapientiam quamdam maxime arcanam habeat, quam homines scrutari nequeunt; regum vero laus et gloria est scrutari sermonem, vel, ut hebraice est, verbum, id est rem ac sapientiam arcanam et absconditam.
Ratio disparitatis est, quod Deus sit uti essentia, sic et sapientia summa, quæ res omnes omnesque intellectus creatos et possibiles hominum vel Angelorum in infinitum transcendit. Decet ergo ejus sublimitatem et majestatem multa sibi servare et abscondere, ut hominum reverentiam acuat, eorumque venerationem sibi conciliet. Reges vero, quia homines parum habent sapientiæ, multa tamen indigent ad regendos tot populos et urbes; quare ipsorum est eamdem magno studio inquirere et scrutari. Huc facit illud Sapientis: «Res divinas decet ab hominum usu et visu esse remotissimas, ut sui ignoratione hominum admirationem et venerationem concilient.» Et illud Valerii Maximi, lib. II, cap. VII: «Quidquid in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit.»
Igitur per verbum generatim hic accipe sapientiam; hæc enim est verbum mentis, tam in Deo quam in regibus, quod deinde verbo oris proloquuntur. Particulatim vero verbum hoc et sapientia est multiplex. Quocirca primo, per verbum hoc accipias verbum S. Scripturæ, q. d. Verbum Scripturæ, ac præsertim oracula Prophetarum sunt arcana, symbolica et recondita, ut gloriam Dei apud homines velent et celent; regum vero est eadem retegere, vestigare et perscrutari, ut eorum arcanos sensus cognoscant, aliisque cognoscendos tradant. Unde Moses, imo Deus, sanxit ut reges initio regni Deuteronomium sibi describant illudque crebro perlegant, Deuter. XVII, 18.
Secundo, per verbum hoc accipias mysteria et Sacramenta fidei, quale est SS. Trinitatis, Incarnationis, Eucharistiæ, etc.; hæc enim arcana sunt et omnem hominum captum superant. Unde S. Athanasius in Synopsi S. Scrip. legit: «Gloria Dei operit vel obscurat rationem,» q. d. Gloria SS. Trinitatis, Incarnationis, Eucharistiæ adeo sublimis est et arcana, ut humana ratio in ea vestiganda caliget, ejusque acies in tam splendidum solis increati jubar hebetetur et obscuretur. Hinc S. Dionysius, epist. 5, et De Divin. Nomin., docet Deum habitare in caligine, nec nisi per eam se patefacere mortalibus.
Notent hoc hæretici, discantque credere Deo dicenti se esse trinum et unum, Verbum esse incarnatum, in Eucharistia esse verum Christi corpus, etc., etiamsi ea non capiant, quia plus potest Deus facere quam humana mens comprehendere. Scriptum est enim vers. 27: «Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria.» Captiveut ergo intellectum suum in obsequium fidei, imo Dei. Hinc Dei arcana gloria repræsentata fuit curru Cherubico, Ezech. I, qui plenus est involucris, symbolis et ænigmatibus, ait R. Salomon; porro regum et principum, præsertim prælatorum est, hæc, quoad licet, puta in quantum ea Deus per Ecclesiam revelavit, scrutari, tum ut subditos ea doceant, tum ut ea contra hæreticos defendant.
Tertio, per verbum accipias rerum creationem, quæ verbo Dei facta est: «Dixit enim, et facta sunt,» q. d. Deus in rebus creatis abscondit suam sapientiam, quam homines, præsertim reges et principes, vestigare voluit, ut in ea Deum auctorem agnoscant et celebrent. Hoc est quod ait Siracides, Eccli. III, 25: «Plurima super sensum hominum ostensa sunt tibi;» quis enim causam ventorum, nivis, grandinis, tonitrui, fulminis; item motus solis, lunæ et stellarum, æstuum maris, et infinitorum similium, præcisam et adæquatam assignare valeat? Et cap. XLIII, vers. 34: «Exaltantes eum replemini virtute, ne laboretis: non enim comprehendetis, etc., multa abscondita sunt majora his; pauca enim vidimus operum ejus.» Ita Aben-Ezra.
Quarto, et magis apposite, per verbum accipias decreta et judicia quæ ab Elohim (hoc enim nomen hic est in Hebræo), id est a Deo judice, gubernatore et vindice universorum proficiscuntur; horum enim rationes et causas penetrare sæpe est difficile, v. g. cur nunc Assyrii, nunc Chaldæi, nunc Medi, nunc Persæ, nunc Græci, nunc Romani rerum potiantur? cur Turcis Deus tot dederit victorias, regna et imperia? cur in particulari hunc faciat divitem, nobilem, principem, regem, pontificem; illum pauperem, vilem, plebeium, etc.? Regum tamen est hæc Dei judicia, eorumque causas quoad licet vestigare, ut Deum revereri, colere totique ab eo pendere discant. Aut planius, q. d. Gloria Dei est decretorum et judiciorum suorum rationes celare, ut eminentem suam majestatem, sapientiam, dominium et potestatem ostendat; at vero regum est nihil decernere, nihil judicare, nisi prævio exacto examine, ut constet legem vel sententiam quam edituri
Nota appendicem harum parabolarum collectam a viris Ezechiæ esse obscuram et profundam, ac magis quam eas quæ præcesserunt involutam allegoriis, figuris et typis, uti ex Chaldæo, Syro et aliis dixi, vers. 1, q. d. Dei gloria est suam sapientiam celare his parabolis Salomonis: at tuum decus esto, Ezechia rex, easdem colligere, vestigare, scrutari, uti facis per Sobnam ejusque socios; æque ac decus Salomonis atavi tui fuit, easdem meditando scrutari et conscribere. Quare insulse Rabbini nonnulli ex hac gnome fabulantur viros Ezechiæ resecuisse parabolas Salomonis obscuras, solisque regibus perspectas; faciliores vero et populo obvias duntaxat collegisse.
Hunc sensum dat S. Gregorius, lib. I in Ezech., hom. 6, ubi tamen crassum scriptorum est mendum; directe enim verbis Salomonis adversatur, ideoque corrigendum. «Tenebrosa aqua, ait, in nubibus aeris, quia obscura est scientia in Prophetis. Sed Salomonis voce attestante audivimus: Gloria regum celare verbum, et gloria Dei est investigare sermonem; quia honor est hominum secreta abscondere, et gloria Dei est mysteria sermonis ejus aperire.» Mendum habes, quod plane Scripturæ textum invertit. Sic ergo corrige: «Sed Salomonis voce attestante audivimus: Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem, quia honor est Dei secreta sua abscondere, et gloria hominum mysteria sermonis ejus aperire.» Unde apposite ad hanc sententiam subjungit: «Ipsa quidem per se Veritas discipulis suis dicit: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lumine, id est, aperte exponite quæ in allegoriarum obscuritatibus auditis. Magnæ vero utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non potest otiosus. Habet quoque aliud magis, quia Scripturæ sacræ intelligentia, si in cunctis esset aperta, vilesceret. Atque adeo in quibusdam locis obscurioribus tanto majore dulcedine inventa reficit, quanto majori labore fatigat animum quæsita.»
Hoc est quod ait Clemens Alexandrinus, lib. I Strom., magis dulciusque sapit verum studio quæsitum, et labore paratum, sicut venatoribus et canibus post longos cursus et venationis labores, suavissima accidit fera jam capta et possessa.
Quinto, per verbum aliqui accipiunt præceptum. Unde Septuaginta vertunt, gloria Dei est celare verbum; gloria autem regis honorat res, vel, ut alii legunt, honorat præcepta; nimirum pro πράγματα, id est res, Procopius et alii legunt προστάγματα, id est præcepta. Unde Auctor Catenæ Græcorum vertit, gloria regis mandata sua magni facit, non permittens ut quis ea impune violet. Alii passim legunt, gloria regis honorat præcepta ejus, scilicet Dei, q. d. Gloria Dei est celare præceptorum suorum rationes et causas, v. g. cur jusserit ne quis vestiatur veste e lana et lino contexta, ne quis agrum serat diverso semine, ne quis comedat primos fructus pomorum, etc., Levit. XIX, 19 et seq.; ipse enim absolutus et summus est omnium dominus, atque sapientiæ ejus non est numerus; quare illi omnes, etiam reges, cervices, rationem et judicium humillime submittere debent, ejusque præcepta exosculari, ac sicuti fas est eorum rationes modeste vestigare, ubi vero fas non est, in Dei arbitrio et judicio conquiescere.
Rursum noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. VI, num. 14, explicans illud Sapientiæ, cap. IX: «Cogitationes enim mortalium timidæ:» Indicat, inquit, regum cogitationes in eam unam rem insumi debere, ut consequi possint quid velit Deus; cum enim ille consilia sua et voluntates diligenter inquiri velit, celat tamen aliquando, ut oscitantibus et desidentibus non omnino pateant, sicut scriptum est Proverb. XXV, 2: «Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem,» videlicet illum ipsum quem Deus celat. Itaque proprium regum est cogitare et investigare quid ille velit.
Mystice Beda: «Gloria, ait, Domini est in carne apparentis, humanitatis suæ infirmitatem magis quam divinitatis æternitatem mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis, ac mysticis locutionibus quam apertis assertionibus Verbum, id est Dei Filium, fateri. Unde multo sæpius in Evangelio Filium se hominis, quam Filium Dei appellare consuevit. Et gloria fidelium ejus discipulorum est diligenter ejus investigare sermonem, quo se Deum etiam ubi patenter non dicit, mystice significat, quale est illud: Ego et Pater unum sumus, et cætera hujusmodi.»
Denique que celans Verbi æternitatem, et prætendens carnis infirmitatem, ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Cui rei eximius investigator ejus sermonis, quem antea sæpius audierat, respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Nec parvam hac investigatione meruit gloriam; nam protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, etc.
Ex dictis liquet hanc gnomen Salomonis non adversari illi Raphaelis, Tobiæ XII, 7: «Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.» Per sacramentum enim intelligitur secretum, quod rex omnino celari vult; per opera Dei vero illa quæ Deus hominibus ostendit, illisque per angelos vel homines revelari jubet. Hic vero tantum dicitur, Dei gloriam esse quod multa celet, eaque hominibus præsertim regibus vestiganda relinquat: unde patet utrumque esse verum, nec posterius priori adversari.
sunt esse justam, honestam, utilem; alioqui enim multas ferent sententias et leges injustas, inhonestas, inutiles, quibus tam Deum quam populum graviter offendent, cum periculo seditionis vel rebellionis. Hic sensus valde est appositus, et verbis ipsis quasi innatus videtur.
Aliqui sic exponunt; q. d. Gloriosum est apud plebem rudem et incapacem celare alta divinitatis mysteria et judicia, ne ab indignis et non intelligentibus spernantur et rideantur; at vero gloriosum est regibus, si ipsorum dicta factaque diligenter perquirantur, et perquisita inveniantur æqua et recta. Verum τὸ gloria regum est investigare sermonem proprie significat vestigationem hanc a regibus ipsis faciendam esse.
Aptius Cajetanus: Opponuntur, inquit, honor Dei et honor regis penes actiones istas, videlicet celare verbum et inquirere verbum; itaque celare verbum est honor Elohim, et non regum; et e contra inquirere verbum est honor regum, et non Elohim. Oportet enim hæc præintelligere, ut cognoscantur sensus parabolæ. Cum igitur verbum Elohim (hoc est Dei, quatenus est judex) sit ipsum judicium, consequens est quod celare verbum significet occultare rationes judiciorum. Et est sensus: Ad honorem summi judicis spectat abscondere rationes judiciorum; occultissimæ siquidem nobis sunt in particulari rationes divinorum judiciorum quæ sæpe exercet. Et inter Deum et regem disparitas tanta est, quod ad ignominiam regum spectat celare rationes judiciorum suorum, quia debent manifestare quare sic judicant, quare illum damnant ad exilium aut mortem, etc.; ad Dei autem honorem pertinet occultare rationes judiciorum suorum, quia per hoc innotescit quod non habet superiorem aut parem, quod non pendet dominium suum aut justitia sua a nobis, sed a sola sua voluntate. Ad regum autem honorem spectat quærere aut investigare verbum, hoc est verborum, factorum et rerum notitiam ac veritatem: quod fas non est attribuere Deo. Inquirere enim est nescientis: Deus autem in seipso ab æterno omnia novit. Huc pertinet illud Cleomenis: «Vulgi arbitrium super principem est.» Rex enim pendet a regno et republica, Deus autem a nullo; imo totus orbis pendet a Deo, sicut radius a sole.
Simplicius Jansenius, q. d. Pertinet ad Dei gloriam quod nihil debeat inquirere, cum omnia sciat, et quod, cum omnia sciat, non tamen omnia se mox scire declaret, sed cuncta quæ aguntur modo et dicuntur apud homines, celet ac dissimulat, suo tempore omnia revelaturus, cum omnia adducet in judicium: hoc enim mirifice commendat ejus patientiam et lenitatem, quod qui omnia novit, tanto tamen tempore omnia tegat, ac patienter ferat. Ne autem hoc exemplum in Deo imitari velint reges, qui in ejus locum hic sunt constituti, ex opposito subjicitur ad gloriam regum pertinere, investigare sermonem, hoc est, diligenter inquirere de statu regni sui, deque his
quæ a subditis in regno ipsorum aguntur, ut quæ sunt corrigenda ac punienda, corrigant ac puniant. Neque enim ignominiosum sibi ducere debent inquirere de rebus, quamvis hoc sit nescientium; nec instar Dei se gerere debent, quasi omnia scientes; nec quæ noverunt corrigenda instar Dei debent celare, sed detegere ac punire. Sensus ergo est: Sicut ad gloriam Dei facit quod non debeat inquirere de re aliqua, sed quod, cum omnia sciat, celet tamen ea: ita ad gloriam regum e contrario facit, quod, cum fateri debeant se pleraque ut homines nescire, diligenter scrutentur res scitu necessarias, ut investigatas detegant et dirigant.
3. CŒLUM SURSUM, ET TERRA DEORSUM, ET COR REGUM INSCRUTABILE.
Hebraice, cœlorum in altitudine, et terræ in profunditate, et cordis regum non est investigatio; Chaldæus, cæli sunt excelsi, et terra profunda, et cor regum investigabile; Syrus, non investigatur.
Primo, R. Salomon exponit, q. d. Sicut cœli sublimitas et terræ profunditas investigari nequeunt: Quoties enim, inquit, illi jus dicendum? quot etiam bella eidem gerenda? quibus omnibus provida cura adstet necesse est: quod si linguæ omnes sermonem sererent, manusque omnium scribendo vacarent, haud satis essent ad describenda imperii gravia multaque negotia.
Huc accedit Baynus, qui sic explicat, q. d. Rex non habet otium ut vestiget cœlorum altitudinem et terræ profunditatem, quia tot reipublicæ negotia cor ejus occupant, ut illa omnia scrutari pene sit impossibile.
Secundo, Vatablus contrarie exponit, q. d. Utrumque, scilicet tam cœlum quam terra, est in loco definito, ideoque utrumque comprehendi potest; at cor regum quia indefinitum, et quasi infinitum, nulla disquisitione comprehendi potest.
Tertio, Aben-Ezra hunc versum nectit præcedenti, q. d. Gloria Dei celatur in cœlorum altitudine, et terræ profunditate, ac rebus innumeris maxime variis et pulcherrimis, quæ illorum ambitu continentur; quare cor regis ea scrutari et penetrare nequit, nec intelligere potest ea quæ sursum sunt in cœlis, nec ea quæ deorsum in terra. Ipse ergo inscrutabile accipit non passive, quod scilicet ab aliis scrutari nequit; sed active, quod scilicet cœlos et terram scrutari non prævalet. Unde hebraice est, cordis, vel cordi, regum non est scrutatio, scilicet cœlorum et terræ.
Quarto, R. Levi, q. d. Cœlum summe est altum, et terra summe est profunda, et cor regis altius debet esse cœlo, et profundius terra: debet enim esse quasi immensum, quod immensa ratione publicæ totius reque ac singulorum sibi subditorum negotia complectatur, disponat et expediat, ideoque inscrutabile et impervestigabile.
Quinto, genuine, q. d. Sicut cœli sublimia et terræ profunda sunt inscrutabilia (et, id est sic), pariter cor regum est inscrutabile: τὸ enim inscrutabile ad τὸ cœlum et τὸ terra per zeugma repetendum est, ut patet ex Hebræo, atque vocula et hic notat similitudinem et comparationem, uti et alibi sæpe in Proverbiis, idemque valet quod sic, simili modo; licet enim Astrologi cœlorum altitudinem et terræ profunditatem dimensi sint, tamen nullam certam et definitam utriusque mensuram assignare potuerunt: unde magna est eorum varietas et dissonantia, quam recenset noster Clavius in lib. I Sphæræ. Rursum nullus perscrutari potuit omnia quæ cœli et terræ ambitu continentur; quare hæc perscrutatio est curiosa, vana et inutilis, ait S. Augustinus, æque ac curiosa et vana est investigatio profundorum cordis regii consiliorum. Ita Beda, Hugo, Cajetanus, Jansenius et cæteri passim.
regis in manu Domini.» Sic Nabuchodonosor cor a Deo agebatur ad punitionem et excidium gentium impiarum. Sic Attila aiebat se esse flagellum Dei. Consilia autem et arcana Dei quis investiget? Quare hæc gnome parallela est præcedenti, q. d. Gloria Dei est celare verbum: hoc autem celat in corde regis, ut per eum illud exsequatur. Rursus, sicut gloria Dei, sic et regis, qui est quasi Deus in terra, est celare verba et arcana cordis sui. Notat præ aliis regibus Salomonem, cujus parabolas hic describit: Salomon enim a Deo accepit sapientiam infusam rerum omnium, ideoque hominibus cæteris impervestigabilem et impenetrabilem.
Dicit idipsum Salomon hoc fine et scopo: primo, ut compescat curiosorum vanitatem. Sunt enim nonnulli otiosi et curiosi, qui aliud non agunt quam scrutari et conjectare arcana consilia regum et principum; qua in re et terunt tempus inutiliter, et sæpe falluntur, quia cor regum inscrutabile, ac quantum distat cœlum a terra, tantum cogitationes regum eminent superantque cogitationes privatorum.
Secundo, ut doceat non esse ambiendas privatas regum amicitias, familiaritates et favores, quia cum illi emineant instar cœlorum, qui illis adhæret, instar cœlorum assiduo cum ipsis motu rotatur; qui vero ab eis longius abest paucis contentus, quietus et firmus in terra consistit; præsertim quia reges sæpe intimos suos quos in altum et quasi in cœlum elevarunt, ob parvam offensam dejiciunt, et in imam quasi terram prosternunt. Id hoc sæculo in omnium pene regum aulis factum vidimus, quia corda regum sunt mobilia et inscrutabilia. Hoc est quod ait Psaltes: «Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus,» Psal. CXLV, 3.
Hinc Septuaginta pro inscrutabile vertunt, ἀνεξέλεγκτος, id est imperscrutabile, vel quod redargui non potest, quia scilicet rex non habet superiorem in terra a quo redargui possit, aut irreprehensibile, omnive reprehensione majus, ut vertit auctor Catenæ Græcor., tum quia cor regis nulli mortalium est plane perspectum, tum quia nullius reprehensionem admittit, q. d. Summa est regis in omnes potestas, ut quidquid faciat impune faciat; et esto innocentem dejiciat, aut veluti e cœlo in terram deprimat, nullus eum culpare vel arguere audeat. Ita Philippus rex venenum jussit dari Arato, qui id præsentiscens ad familiarem conversus: «O Cephale, inquit, hæc sunt præmia regiæ amicitiæ.» Antipater cum didicisset Parmenionem ab Alexandro interfectum, dixit: «Si Parmenio struxit insidias Alexandro, cui fidendum est? si non struxit, quid agendum?» Erat Parmenio velut alter Alexander in rebus militaribus. Si tantus amicus fefellit, non est tutum cuiquam amico fidere; si Alexander nihil commeritum sustulit, præstat a regum negotiis abstinere. Ita Plutarchus in Apophth. regum et imper.
Ratio a priori est, prima, quod reges ingens habeant cor, id est ingentes animos et spiritus, ut maxima meditentur et animo destinent, ut Alexander Magnus animo destinabat totum orbem sibi subjugare. Hæc autem consilia scrutari est difficile, et sæpe impossibile. Ita Joannes Austriacus, Caroli V nothus, cum secreto in Hispania educaretur, essetque puer, rogatus quisnam suus esset pater, respondit se id nescire, sed magni viri alicujus se esse filium augurari ex ingenti corde et animis quos tum sentiebat, et paulo post declaravit cum Turcas, anno Christi 1571, apud Echinadas, et Geusios in Belgio apud Gemblacum, anno 1577, ingenti clade cecidit.
secunda, quod in republica et regnis tot quotidie enascantur novitates, novi motus, tumultus, conspirationes, lites, difficultates, ut regis cor quotidie mille nova mente sua versare debeat consilia, ut omnibus occurrat: hæc autem privato perscrutari est perdifficile; tertia, quod cor regum in sublimi quasi æthere positum sit mobile, variarumque passionum, informationum, adulationum ventis expositum, ut sæpe decreta mutet, et quod hodie placuit cras displiceat: quare sicut gallus in culmine turrium flabris ventorum assidue rotatur et circumagitur, sic et cor regis; quarta, quia reges affectant sapientiam, majestatem et eminentiam super omnes: unde multa animo celant, ut videantur omnibus eminere, omnibusque esse sapientiores, atque ut ea quæ destinant feliciter exsequantur: ad hoc enim mire valet secretum; quinta, quod Deus cor gyret et flectat quocumque vult, ut per eum sua decreta, supplicia, vindictas exsequatur, juxta illud cap. XXI, 1: «Cor regis in manu Domini.»
Mystice, rex est justus et vir spiritualis, cujus cor regitur a Spiritu Sancto, ideoque magna et cœlestia cogitat, ac proinde homini animali est inscrutabile, juxta illud I Cor. II, 15: «Spiritalis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur.» Ita Auctor Catenæ Græcor. Beda vero sic: «Sicut, inquit, altitudo cœli et profunditas terræ conjici ab hominibus non potest, ita scientia Prophetarum et Apostolorum, qui arcana divinitatis Spiritu Sancto revelante cognoverunt, nostræ fragilitatis capacitatem transcendit.»
4, 5. AUFER RUBIGINEM DE ARGENTO, ET EGREDIETUR VAS PURISSIMUM; AUFER IMPIETATEM DE VULTU REGIS, ET FIRMABITUR JUSTITIA THRONUS EJUS.
«Firmabitur justitia» dupliciter, primo, q. d. Firma erit justitia regis et regni. Unde Vatablus vertit, justus erit rex. Secundo, q. d. Firmum et stabile erit regis regnum, utpote firma et stabili justitiæ base subnixum.
Impietatem quadrupliciter accipias; unde quadruplex hic oritur sensus: primo, pro sævitia, minis et crudelitate, q. d. Sicut extersa ab argento rubigine argentum evadit nitidum, pulchrum et splendidum: sic si rex deposito vultu severo, minaci et crudeli, induat mentem et faciem benignam, clementem, hilarem, instar argenti splendebit, suoque hilaritatis splendore subditorum animos sibi devinciet, quo fiet ut libere et sine periculo justitiam exercere, jus dicere, et iniquos quoslibet plectere valeat; cum enim ab omnibus ametur, a nemine quid rebellionis vel mali metuet.
Ita Beda: «Qui enim, inquit, præsunt populis, si volunt firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti in mussitationem incidant populorum.» Sic Julius Cæsar, Augustus, Constantinus, Theodosius, Carolus Magnus pluresque alii, sua benevolentia et hilaritate conciliarunt sibi omnium animos, ut a se sancitas justitiæ leges licet severas ultro susciperent. Sic nimirum sapientia Dei divina «attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter,» Sapient. cap. VIII, 1.
Scitum est illud Antigoni regis: «Nullum regni præsidium firmius civium benevolentia.» Et illud Apollonii, qui rogatus a rege Babylonis, qua ratione tuto regnaret, respondit: «Si multos honoraveris, paucis vero credideris.» Et illud Themistoclis, qui cuidam admonenti: «Bene principatum geres Athenis, si cunctis communis esse velis et mansuetus,» respondit: «Nunquam ei sellæ insederim, unde nihilo plus a me ferrent amici quam alieni.»
Secundo, impietatem proprie accipias regis ipsius, q. d. Aufer a rege impietatem, quæ est quasi rubigo argentei cordis regalis, illud obscurans, exedens et corrumpens, ac facito ut rex sit pietatis, virtutis et justitiæ studiosus; sic fiet, ut justitiam ubique exerceat, per eamque suum solium et regnum roboret et confirmet. Sic, si Saul ex animo abstulisset odium Davidis, in justitia firmasset solium suum.
Tertio, impietatem metonymice accipias pro impiis, uti est in Hebræo, Chaldæo, Syro, Septuaginta, Vatablo, Pagnino. Noster enim legit רשע rescha, id est impietatem; Chaldæus vero et moderni aliis punctis legunt רשע rascha, id est impium; unde sic vertunt, remove scorias de argento, et egredietur conflatori vas, scilicet pretiosum, quia conflatum et purgatum. Remove impium coram rege, et dirigetur vel firmabitur in justitia solium ejus; Chaldæus, colligite rubiginem de argento, ut egrediatur vas a conflatorio, et præparabitur in justitia solium ejus: Syrus, secernite scorias ab argento, ut egrediatur es purum, confringetur iniquus ante regem, etc.
Sensus ergo est, q. d. Aufer a conspectu et conversatione regis impios consiliarios, principes, amicos, adulatores, qui prava ei suggerunt consilia; ac eorum loco surroga consiliarios, principes, familiares, qui sint probi, justi, sapientes: horum enim suggestione, exemplo et auxilio fiet, ut rex justa et sancta sanciat, eaque fortiter exsequendo, justitia et probitate se suumque regnum stabiliat. Ex adverso Isaias, cap. I, 23, excidium Hierosolymæ et regum Juda tribuit malis consiliariis et principibus: «Principes tui, inquit, infideles, socii furum; omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.» Unde illis exclusis alios probos se surrogaturum pollicetur, qui Jerusalem pristino nitori restituant: sic enim ait, vers. 25: «Excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum; et restituam judices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.» Vide ibi dicta, et Jerem. cap. VI, 29 et 30, ubi eadem metaphora argenti purgandi a scoria Israeli attribuitur.
Hic sensus valde est appositus; tangit enim radicem omnis boni vel mali regiminis regum; radix enim est, boni vel mali consiliarii, et familiares intimique regis: quales enim hi sunt, talis erit et rex; si ergo justos et probos sibi rex asciscat, et expellat improbos, utique in republica vigebit probitas et justitia, in eaque firmabitur regnum ejus. Ita R. Levi, Aben-Ezra, Jansenius et alii. Vere Plutarchus in Moral.: «Adulator, inquit, principi ceu scoria argento tenacissime miscetur.»
Antisthenes rogatus quomodo ad rempublicam capessendam sit eundum? Velut, inquit, ad ignem, ne nimis admotus exuraris, procul amotus frigescas. Ita Stobæus, serm. 43.
Quarto, ample et generatim per impietatem accipias quælibet scelera et sceleratos, q. d. Sicut conflator, sive aurifex et argentarius per ignem tollit scoriam ab argento: sic pariter rex per supplicium et vindictam impios tollere debet de conspectu suo et totius regni; quod ergo facit conflator in purgando argento a scoria, hoc faciat rex in purgando regno ab impiis. In republica enim et regno mixtum est argentum cum scoria, id est probitas cum improbitate, virtutes cum vitiis, probi cum improbis: separet ergo eos rex, probos retinendo, improbos exterminando; sic fiet ut justitia et justi toto regno triumphent, ac proinde a nullo injusto quidquam regi vel alteri cuilibet metuendum erit.
Unde Septuaginta vertunt, percute argentum improbum vel adulterinum, et mundabitur mundum totum. Interfice impios a facie regis, et recta procedet in justitia thronus ejus. Ubi nota τὸ percute: sicut enim continua percussione argentum purgatur a scoria, suæque puritati restituitur: sic et respublica, si in ea percutiantur et interficiantur improbi, justitiæ, paci et felicitati reddetur. Ita R. Salomon, Salazar et alii.
Præclare Diotogenes Pythagoræus, lib. De Regno, apud Stobæum, serm. 48: «Tria, inquit, sunt regis officia, imperare, judicare, deos colere. Idcirco in rege perfecto, ut bonus sit imperator, judex et sacerdos, requiritur; gubernatoris enim opus est servare navim, aurigæ currum, medici ægrotantes, regis autem et imperatoris in bello periclitantes.» Et inferius: «Uti Deus ad mundum, ita se rex ad civitatem habet, et ut civitas ad mundum, ita rex ad Deum. Civitas enim mundi structuram et harmoniam imitatur; rex autem nulli obnoxius, et lex viva existens, Dei figuram inter homines repræsentat. Perinde oportet regem a voluptate non vinci, sed ejus victorem esse. Rursum, qui alios regere volet, prius suas affectiones regere discat.» Causam rege dignam subdit: «Convenit enim ut aliis semper virtute præeat, et secundum ipsam imperio dignus æstimetur, non secundum opes aut potentiam, aut jus armorum.» Unde et hisce concludit: «Itaque rex qui circa voluptates temperans, liberalis circa pecunias, prudensque et gravis in imperio fuerit, ille revera rex erit: consequetur hæc si primum fuerit verendus tum aspectu, tum auditu, et dignum se gesserit imperio; deinde benignus colloquio, vultu et conferendis beneficiis: decet id quod agit admirabile esse, uti regem portet, ut eminentior cæteris quasi divinitatem quamdam præ se ferat.»
Mystice, Auctor Catenæ Græcor.: «Qui turpia, inquit, carnis desideria, pravosque ejusdem ad libidinem impetus in se mactat, is mentem suam ad justitiam componit, in qua Christus Dei sapientia et scientia requiescit.» Christus enim est rex mentium, ac mens ipsa rex est animæ totiusque hominis.
6, 7. NE GLORIOSUS APPAREAS CORAM REGE, ET IN LOCO MAGNORUM (Septuaginta, δυναστῶν, id est dynastarum, principum) NE STETERIS. MELIUS ENIM EST UT DICATUR TIBI: ASCENDE HUC, QUAM UT HUMILIERIS CORAM PRINCIPE.
Pro ne gloriosus appareas, hebraice est אל תתהדר al tithaddar, id est ne te ostentes, ne te ornes, ne te glorifices, ut vel splendore vestium, vel famulorum, equorum, rhedarumque copia, vel sapientia aut facundia, aliave re magnates et majores imitari aut superare velis, imo cum ipso rege quasi certare; omnis enim privati hominis decor et splendor, dum majestati et splendori regio objicitur, hebetatur, refringitur et evanescit. Septuaginta vertunt, μὴ ἀλαζονεύου, id est ne superbias, ne arrogantem te exhibeas. Romana, ne gloriosum te ostentes; ἀλαζονεία enim est jactantia, strepitus, fastus, superbia, ostentatio, insolentia, vaniloquentia. Chaldæus, ne splendidus sis in conspectu regis; Syrus, ne glorieris; Cajetanus, non te pulchrifacias, et in loco magnorum ne steteris, id est, ut Vatablus, ne locum magnatum occupes, cum magnus non sis.
R. Salomon: Ne te magnifice jactes coram rege ut gloriam tuam ostentes, atque superbe te geras coram eo qui tibi dignitate sit superior; satius enim est, ut tibi dicatur: Ascende huc, quam si absque venia aliquem locum ingrediaris, et inde te recedere jubeant. Aben-Ezra, ne gloriosus appareas, ne velut ille curru splendidus sis; et in locum magnorum, ubi magnates versantur, ne ingrediare et commorere. Ascende huc, nam magis e re tua est ut dicatur tibi: Ascende huc, et nobiscum morare, quam inspectante rege e gradu dejiciaris, cum ab ejus conspectu te abire jusserint.
Agitur hoc versu, uti et quinque præcedentibus, de rege ejusque consessu inter magnates: sicut enim, vers. 2, regem comparavit cum Deo, ac tribus seqq. eumdem comparavit cum subditis: ita hic vicissim subditos comparat cum rege, eosque docet modestiam, ut humiliter et reverenter agant cum rege et magnatibus. Sensus ergo proprie est, q. d. Ne coram rege te tuasque vestes, opes, nobilitatem, facundiam, bellicam artem, prudentiam, peritiam, etc., ostentes, neve ejus magnatibus te inferas vel ingeras; sic enim et regem et magnates tua superba audacia offendes, atque ab utrisque humiliaberis et dejicieris.
Ratio est, quod superbia et ostentatio omnibus quidem exosa sit, sed maxime regibus et dynastis, tum quia reges omnibus eminere volunt, nilque præ se magni faciunt aut mirantur: unde Cyrus apud Xenophontem docebat suos nihil admirari, utpote qui magis admiranda viderint, et præ cæteris hominibus sint admirandi; tum quia reges volunt majestatem suam ab omnibus agnosci, et magna omnibus in rebus submissione coli et suspici: quare superbos et ostentatores velut qui tenebras majestati suæ offundant, detestantur; ex adverso amant modestos et humiles, qui sua demissione reges honorant, ac sua exigua sorte et statu contenti nihil ambiunt: unde eorum sapientia et industria per sagacitatem qua pollent, perspecta, ipsos ad majores honores pedetentim promovent, dicuntque: Ascende huc.
Hinc periculosissimam tibi esse puta ostentationem agendi, quippe ex qua existit invidia, magnus aulæ turbo. Ea igitur quæ agenda sunt, age sine ulla ostentatione agendi. Sapienter ergo: «Sallustius Crispus, cui suberat vigor animi ingentibus negotiis, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat,» ait Tacitus, lib. III Annal.; et Seneca in Œdipo:
"The surest path for one who desires to reign Is to praise modest things, and speak of leisure and sleep."
Emmanuel rex Lusitaniæ laudis eloquentiæ avidus, jussit Aloysio Silveiræ sibi scribere litteras peregregias ad Pontificem, addiditque se alias quoque suo marte et manu scripturum. A se scriptam epistolam regi obtulit Aloysius; ea ubi recitata est, subrisit rex, manuque Aloysii comprehensa: «Vicisti, ait, Aloysi, epistola tua plane digna est, quæ ob nitorem et acumen Romam mittatur, et mittetur; meam vix lectu dignam puto.» Erubuit Aloysius, et gratiis de more actis, e vestigio domum suam reversus, equos insterni jubet, atque una cum liberis in ipso meridie, nullo cibo prægustato, magnaque silentio solum vertit. Ut extra urbem fuere, substitit paululum Aloysius, et ad liberos conversus: «Alio, alio, ait, o filii, nobis migrandum est; nec enim in eo regno diutius vivere libet, in quo sciat rex me sibi ingenio ac doctrina præcellere.» Nempe vir prudens illud divinæ sapientiæ oraculum memoria tenebat: «Coram rege noli videri sapiens.» Plura hac de re dixi Eccli. VII, 5.
Tertio, q. d. Noli subito ambire magnos magistratus et subsellia, sed initio parvos capesse, ab eisque gradatim ad majores ascende, sic enim tandem ad summos evades. Ratio est, prima, quod omnium invidiæ pateant qui illico summa ambiunt, ac saltu heteroclito ex humo in thronum transilire nituntur; secunda, quod hic sit ordo omnis naturæ, artis et disciplinæ, ut a parvis pedetentim ad majora fiat progressio. Sic enim puer sensim crescit, fitque adolescens, juvenis, vir et tandem senex. Sic fruges et fructus omnes sensim crescunt; sic enim in militia tiro fit miles, deinde decurio, mox vexillifer, inde centurio, inde chiliarcha, etc. Sic in Ecclesia, nemo repente fit presbyter vel diaconus, sed per sex minores Ordines velut gradus sensim eo ascendit: ita enim in singulis probat suam virtutem, et ad majorem gradum se præparat et disponit. Unde S. Cyprianus, lib. II ad Antonianum, laudat S. Cornelium, quod gradatim per singulos officiorum ordines ad Pontificatum ascenderit: «Non iste, ait, ad Episcopatum subito pervenit, sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Dominum sæpe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit.»
Mystice, si apud regem, quanto magis apud Deum, qui est Rex regum, et summe odit superbos, humiliare nos oportet, ac meminisse conditionis nostræ et fragilitatis, nec eximium sanctitatis aut sapientiæ locum nobis apud illum vindicare, nec in ipsius Ecclesia eminentem aliquem honoris gradum ambire! ne cogamur aut hic, aut postea coram Deo, angelis et justis hominibus pudefieri, dum vel non assequimur desideratum in Ecclesia honorem, vel assecuti deprehendimur inferiores esse munere suscepto, ut aliis cedendum sit dignioribus. Hoc est quod monet S. Petrus, epist. I, cap. V, 6, dicens: «Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.»
Antistropha hujus gnomæ Salomonis est illa Christi, qui verus est Salomon, Lucæ XIV, 8: «Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum invitavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius, et erit tibi gloria coram simul discumbentibus.»
ET IN LOCO MAGNORUM NE STETERIS.
Præter sensum proprium jam datum, hos quoque addas, primo, q. d. Ne ambias alta subsellia, magnas dignitates, primas præfecturas; sed tuo licet modico vel mediocri gradu contentus quiete et modeste vive, donec a Deo vel a principe ad altiora evoceris. Vita enim privata et humilis est beata, quia caret mille curis, distractionibus, periculis, quibus scatet vita aulica magnatum et principum. Idipsum sero expertus Ovidius, lib. III Tristium, eleg. 4, ita canit, imo gemit:
"If you trust a friend taught by experience, Live for yourself, and flee far from great names. Live for yourself, and as much as you can, shun the illustrious life: The cruel thunderbolt falls from the lofty citadel."
Et inferius:
"Believe me, he who has been well hidden has lived well; and each Should remain within the bounds of his own fortune. Live without envy, and pass your gentle years Without glory; bind to yourself friends who are your equals."
Secundo, q. d. Noli contendere cum magnis de loco, ut, si illi locum aliquem occuparint, tu eodem stare velis, prætendasque illum tibi deberi: hæ enim contentiones nascuntur ex ambitione, creantque periculum duelli, imo non raro belli cum publica magnaque multorum clade. Sane in Belgio sæpe vidimus urbes ab hoste occupari, ac exercitus potentes profligari aut dissolvi, eo quod capitanei inter se loco certarent, nec alter alteri cedere vellet. Quocirca Romani prisci hanc non generositatem, sed stoliditatem censebant, eamque morte puniebant. Sapienter et heroice Damonides, cum a chori magistro postremum in choro locum accepisset: «Euge, ait, chorage, reperisti quo pacto et hic locus per se inhonoratus, fiat honorificus.» Et Agesilaus puer, licet jam rex designatus, in ludo solemni a præfecto loco parum honorifico collocatus: «Bene habet, ait, ostendam enim non locum viris, sed viros loco conciliare dignitatem.» Ita Plutarchus in Lacon. Dionysius rex cum offensus esset ab Aristippo philosopho, hominem ad cœnam vocavit, et jussit eum in convivio infimum omnium accumbere. Hic Aristippus nihil offensus: «Hunc, inquit, locum, o rex, illustrare vis, ac honorificum reddere;» significans non locum reddere hominem viliorem, sed ex dignitate hominis honorem addi loco. Ita Laertius, lib. II, cap. VIII.
Exstat hac de re illustris apologus firmamenti et Saturni apud Cyrillum, lib. II Apol. moral. cap. XXIV, cui titulus: Contra pomposos ex magnitudine gratiarum: «Fixarum stellarum sphæra, ait, gloriabatur corporis sui magnitudine, et motus velocitate, atque universalis virtutis granditate, necnon astrorum multitudine, cujus quidem pompam Saturnus intelligens, ei ita dixisse fertur: Gloriatio si falsa est, confusio est vera. Sed dic mihi, rogo te, firmamentum, unde tibi sit tantæ molis realitas, tantæ motionis velocitas, tanta stellarum luciditas et numerositas? At illa respondit: Ab intelligentia quidem ventilor, a sole illustror, universorum auctor me condidit, et in me sidera ipsa idem fixit. Tunc Saturnus adjunxit: Nihil ergo habes quod ex te sit, sed totum aliunde sumpsisti. Cui illa: Fateor, ait. Mox alter subjunxit: Cur igitur quasi non acceperis, de communicatis tibi perfectionibus glorieris, et alienæ gloriæ usurpatrix erigeris? Non attendis quod ubi pompositatis rapina sapientem contaminat, nulla sit vera gloria, cujus est bonitas universa; sed falso verum perdere, et per gloriam vanam in confusionem incidere maxime stultum est.» Deinde variis parabolis scitisque gnomis idipsum corroborat: «Sic et dicendo, ait, hoc tuum, facit totum te suum, ac fallaci gloria foris depictum, intus te rodit gratia vacuum. Quamobrem quanto generosior es, et in bonis tibi communicatis præstantior, tanto sis intra solidum humilitatis sinum collecta latentior. Dives es, time furem, cum lynceo thesaurum reconde, gratiarum spiritum sub duarum velationum tunicis absconde. Aurum es, sub terra late. Pretiosissimus es rubinus, in petra bellagii te reconde. Quid plura? fuge gloriam sparsæ lucis, et tunc cum noctiluca intrinsecæ gloriæ splendore fulgebis. Quibus dictis, exhortator conticuit.» Hucusque Cyrillus.
Denique noster Salomon, imo per eum loquens Spiritus Sanctus, Eccle. IV, 6: «Melior est, ait, pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.»
Vers. 8. QUÆ VIDERUNT OCULI TUI, NE PROFERAS IN JURGIO CITO, NE POSTEA EMENDARE NON POSSIS, CUM DEHONESTAVERIS AMICUM TUUM.
Ex Hebræo verti quoque potest, cum dehonestarit te amicus tuus: amicus enim a te læsus te vicissim lædet, et probrum probro regerens, secreta et verecunda tua nudabit.
Est hic triplex dispunctio: primo enim R. Levi, R. Salomon, Aben-Ezra et moderna Biblia Hebræa τὸ quæ viderunt oculi tui referunt ad vers. præced. de rege et magnatibus; secundo, Septuaginta illa a cæteris sejungunt, et subaudiendo verbum dicito, gnomen separatam constituunt: unde vertunt, quæ oculi tui viderunt ea dicito, ne temere proruas in litem vel pugnam, ne ad finem fœti te pæniteat; tertio, optime Noster, Pagninus, Vatablus et alii sequentibus annectunt.
Igitur primo, Hebræi illis verbis omissis, et ad versum præcedentem rejectis, sic hanc gnomen efferunt. R. Salomon, ne litem capessas contra amicum, ut non pudefias, quod cum amico jure certaris, cum quo gratia certare debebas; Chaldæus, ne egrediaris ad jurgium cito, ut non contendas postea quando exasperaveris amicum tuum, vel quando te exasperaverit amicus tuus; Syrus, ne egrediaris ad judicium velociter, ne, quando judicaveris, exprobret tibi amicus tuus; Baynus, ne egrediaris ad litem, sed festina ut finem imponas, ne pudefaciat te amicus tuus, præoccupando te, et ad amicitiam redintegrandam invitando; Aben-Ezra, ne exeas ad litigandum nisi prius causam expenderis, et eam justam esse apud te decreveris, ne male audias apud amicos tuos, et litium consectator appelleris.
Secunda dispunctio Septuaginta ambigua est, et tam ad præcedentem quam ad præsentem versum referri potest. Ad præcedentem, q. d. Ne ostentes te tuamque sapientiam coram rege; sed si qua de re ab eo rogeris, candide et simpliciter dicito ea quæ viderunt oculi tui, id est ea quæ vidisti vel audivisti: sic enim arrogantis fastum devitabis, et modesti veracisque nomen apud eum obtinebis. Hic sensus valde appositus est. Si ad præsentem referas, per jurgium accipe causam et litem civilem, q. d. Tu qui in lite testimonium apud judicem dicis, ea tantum depone quæ oculis tuis aspexeris, et rursus ex his quæ vidisti, ne quid celeriter et imperate in causa aliqua rogatus dixeris, ne sera te postea pœnitentia dictorum capiat, tunc scilicet cum reum liberare non possis, aut nolis; ne cogaris retractare quod dixisti, itaque mendax habearis; uti faciunt multi, qua in re similes sunt crocodilis, canibus venaticis, similibus bestiis, quæ cum semel prædæ dentes infixerint, vix unquam evellunt. Ita Salazar. Huc facit illud: «Nescit vox missa reverti.»
Tertia dispunctio nostri commodissima, aptissimum et maxime connexum sensum exhibet. Monet enim, ait Jansenius, ne quis per jurgium et contentionem publicum faciat alicujus crimen, etiamsi oculis suis illud conspexerit, multo minus si vano audierit tantum rumore; sed secundum Christi præceptum cum peccaverit frater aliquis, secreto moneatur, idque non per contentionem, sed in spiritu lenitatis, contra quorumdam morem, qui statim ubi aliqua viderint in proximo, quæ sint reprehendenda, mox cum jurgio et stomacho proferunt, ac palam faciunt. Itaque notanda tria quæ hic dicuntur: Ne proferas, et in jurgio, et cito; neque enim crimina, maxime secreta, sunt proferenda et publicanda, nec cum jurgio sunt reprehendenda, nec cito aut præcipitanter, sed tempore et loco opportuno. Quanquam illud in jurgio aliter accipi possit, videlicet non pro cum jurgio, aut per jurgium, sed pro inter jurgandum, ut significetur, si litem aut contentionem aliquam habere cum aliquo contingat, cavendum, ut ne per impatientiam animi ac se vindicandi causa, quid etiam earum rerum quas vidit, effutiat contra alium, ne, cum proximum suum infamia aliqua asperserit, non possit id postea corrigere, et famam ereptam restituere, sicque se et coram Deo obnoxium faciat magno peccato, et apud læsum magno exponat periculo.
Sapienter Plutarchus in Moral.: «Velut navem, ait, arreptam fluctibus anchora non licet sistere, ita nec verbum in altum emissum;» et rursum: «Ut proclive non est avem e manu emissam recipere, ita nec dictum semel ab ore profectum.»
9, 10. CAUSAM TUAM TRACTA CUM AMICO TUO, ET SECRETUM EXTRANEO NE REVELES: NE FORTE INSULTET TIBI CUM AUDIERIT, ET EXPROBRARE NON CESSET.
Pro insultet hebraice est חסדך iechassedecha, quod proprie significat, ne in te pius et beneficus sit; sed hic et alibi per antiphrasin contrarium significat. Unde Tigurina vertit, ne forte audiens subtrahat a te beneficentiam; Vatablus et Pagninus, probris ne afficiat te; Chaldæus, ne exprobret tibi.
Causa hic quintuplici respectu, quintupliciter accipi potest: unde quintuplex oritur sensus. Primo enim Cajetanus sic ex Hebræo vertens, lis tua lis socii tui, et secretum alterius ne detegas, ne exprobret tibi, et infamia tua non quiescat, sic explicat: Charitatis plena monitio, ut litigiosam causam amici tui reputes tuam, et simile huic est mandatum, ut secretum alterius non detegas, sed tanquam secretum tuum habeas. Et ratio subditur: Ne propria fama damnum patiatur irreparabile, afficiente te contumelia audiente detegi secreta, causamque amici a te non æstimari. Irreparabilitas enim famæ significatur dicendo: «Infamia tua non requiescet;» infames enim sunt, et læsæ amicitiæ rei, qui amici secreta produnt, aut ei in lite et adversitate non opitulantur. Hæc Cajetanus.
Secundo, R. Salomon, q. d. Tu quidem juste causam tuam cum amico jure prosequi potes, si ipse tecum litigare velit, teque ad litigandum cogat; cave tamen ne in lite secretum ejus reveles, ut probrum majorum ejus, qui jam vita functi sunt, quod cæteri ignorabant, in lucem revoces. Sic enim proditor amicitiæ et secreti audies, atque amicus a te læsus, cæterique hoc proditionis crimen tibi exprobrare non cessabunt.
Tertio, Vatablus, q. d. Causam et litem tuam quam cum alio habes, age non coram judice, sed coram amico, ut is amice et secreto velut arbiter litem dirimat vel componat: si enim causam in judicium deducas, omnium sermonibus, judiciis et dicteriis te expones, atque pericula diffamationum, expensarum aliorumque damnorum, quæ lites consequi solent, subibis.
Quarto, Hugo, Arboreus et Jansenius: Significatur, inquiunt, non debere quemquam nimis fidere sibi in gerendis suis negotiis et causis, sed si quod habeat negotium, maxime singulare et arduum, tractandum illud cum alio; non tamen cum quovis, sed cum amico quopiam, de cujus fide non dubitetur, qui et bene consulere velit et secretum servare. Cavendum enim ne quis secretum suum homini extraneo, cujus integritas non sit satis explorata, revelet, ne forte quod audivit secretum, publice objiciat, et sine cessatione improperet. Huc accedit S. Thomas, II II, Quæst. CLXXXIX, art. 10, ad 2, ubi docet causam temporalem tractandam cum amico temporali, spiritalem (qualis est ingressus Religionis) cum amico spiritali.
Quinto et genuine, hæc gnome pertinet ad litem et jurgium, de quo vers. præced., q. d. Si quid causæ, litis, jurgii et querelæ habeas contra amicum, cum eo amice et secreto illam pertracta, exponendo illi ea dicta vel facta ipsius, quæ tibi injuria videntur, teque affligunt et cruciant, ut ipse vel earum rationem reddat, vel veniæ petitione aliave satisfactione læsionem sarciat, et amicitiam redintegret: quare secreta hæc inter te et amicum dissidia, secreta probra, secretas injurias extraneo (cujus incerta et dubia est fides) ne reveles, uti imprudentes et impatientes facere solent, qui læsi ab amico, illico queruli eum apud obvios et exteros quoslibet traducunt, eisque injurias sibi ab eo illatas narrant et amplificant. Extraneus enim facile te ridebit tibique insultabit, et eadem divulgare, imo in faciem tibi exprobrare non cessabit. Hoc est quod sanxit Christus, Matth. XVIII, 15, dicens: «Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.» Ita Beda.
Hunc esse sensum patet ex Hebræo qui habet: Litem tuam litiga (Chaldæus, judica) cum amico tuo, et secretum alteri ne reveles; ne forte exprobret tibi, et infamia tua non revertatur; Chaldæus,
ne forte exprobret tibi cum audierit, et famam tuam pervertat; Syrus, et multi te judicent, id est vituperent et condemnent. Et ex Septuaginta, qui in Romanis et Complutensibus intricati et obscuri sunt; clare vero ab Auctore Catenæ Græc. sic redduntur: «Si quando probro te affecerit amicus tuus, dissimula, retroque secede; neque ob id illum asperneris, ne conviciis te appetat, adeoque talis hinc rixa et inimicitia oboriatur, quæ non facile decedat, verum diu multumque instar mortis te infestet,» q. d. Si lis tibi inciderit cum amico, illumque videris ira accensum parturire verba indignationis plena, quæ in te evomat; tu prudenter abi et secede, dum ira ejus deferveat, quo facto quiete cum ratione causam tuam cum eo age: si enim furenti obsistas, tu quoque furere incipies, ejusque furorem magis accendes, unde fiet ut utrinque multa probra jaciantur, quæ utrumque apud audientes infament, et infamia semel contracta deinde deleri non possit.
Huc facit symbolum Pythagoræ: «Cibum in scapham putridam ne ponas, id est secretum ne committas improbis et garrulis.»
Nota: Pro τὸ rixa et inimicitia, etc., quæ instar mortis te infestet, Romana et Complutenses vertunt, rixa tua et inimicitia non aberit, sed erit tibi æqualis morti, tum quia durabit usque ad mortem: amicus enim læsus ab amico improperio, revelatione secreti et plaga dolosa, est irreconciliabilis, uti ait Ecclesiasticus cap. XXII, 27; tum quia inimicitia interimit amicitiam, quæ est quasi vita amicorum; amans enim vivit in amato, et amicus in amico: anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. «Sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro invicem, vel simul mori, quia morte illis pejus erat non simul vivere,» ait S. Augustinus, lib. IV Confess. cap. V. Amicitia ergo est amicorum vita, inimicitia vero eorumdem mors. Tum denique quia perpetuæ inimicitiæ et rixæ, præsertim eorum qui antea fuerunt amici, sunt molestissimæ, ut homo malit mori quam in perpetuis litibus rixisque vivere; simul et periculosissimæ, ac non raro in mutuas cædes desinunt. Quocirca Moses, imo Deus, Judæis ita sancit, Levit. cap. XIX, 17: «Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.»
GRATIA ET AMICITIA LIBERANT, QUAS TIBI SERVA; NE EXPROBRABILIS FIAS.
Pro liberant græce est ἐλευθεροῖ, id est libertate donant, servitute liberant, liberum, ingenuum, liberalem, generosum efficiunt. Hic versus non est in Hebræo: unde et versui præcedenti sub eodem numero annectitur; sed transcriptus est ex Septuaginta, ubi sic habet: Gratia et amicitia libertatem pariunt, quas, ne probris obnoxius fias, tibi serves, viasque tuas custodi εὐσυναλλάκτως, id est conciliabiliter, placide, benevole, composite; εὐσυνάλλακτος enim vocatur liberalis, placidus, facilis, compositus, benignus, benevolus, qui sua benevolentia et compositione morum omnes sibi devincit et conciliat.
Dixerat Salomon non esse litigandum cum amico, sed ejus injuriam vel dissimulandam, vel secreto et amice cum eo pertractandam, ut amicitia non dissuatur, sed fortius coalescat et redintegretur; nunc causam subdit, quod gratia et amicitia sint virtus et dos nobilissima, quæ hominem liberum, liberalem et generosum efficiat, ut malit sapiens eam servare, et aliquid injuriæ ab amico perpeti, quam amicitiam frangere, et injuriam lite prosequi vel ulcisci. Hoc enim est animi liberalis et generosi, qui aliam parit libertatem, qua homo a metu, periculis, rixis aliisque mille malis, quæ ex inimicitia consequi solent, liberatur.
Unde Jansenius sic explicat: Significatur, inquit, gratiam et amicitiam, id est favorem et benevolentiam Dei et hominum, liberum et ingenuum reddere hominem, ita ut servili timore sibi male non metuat, sed per gratiam ac amicitiam Dei hominumque securus sit, ac libero vivat animo, atque sæpe a multis malis per illa liberetur: proinde merito curam illorum habendam ut custodiantur et firmentur, ne qui prius bene munitus erat aliorum gratia et amicitia, illis amissis fiat exprobrabilis. Sic etiam cuique custodiendas vias et actiones omnes, ut facile cum ipso transigi possit, nec durus sit ac præfractus, sed semper facilem se præbeat ac pacificum, ita ut, etiamsi quid controversiæ incidat, facile conciliationem admittat, ne scissa amicitia postea non facile resarciri possit.
Unde Septuaginta addunt: Custodi vias tuas εὐσυναλλάκτως, id est composite et conciliabiliter, q. d. Ita mores tuos compone, ut omnium gratiam tibi concilies, in diesque novos tibi pares amicos, qui te diligant, protegant, promoveant. Qua in re vites imitari debemus. Vites enim, ait Plutarchus, lib. De Adulatoribus vitandis, «effusis palmitibus proxima quæque arbusta claviculis suis complexa, lætiores fiunt: sic plures per amicitiam sibi adjungere felicissimum est.» Hinc Epaminondas, teste Æliano, lib. Variar. histor., dicere solebat: «Non prius interdiu discedendum e foro esse, quam novum aliquem amicum ac veteres adjeceris;» idque Scipionem Africanum factitasse perhibent. Socrate interrogante Crœsum, quid magni e regno esset consecutus? cum ille respondisset: «Ut hostes ulciscerer, et amicos beneficio afficerem»: «Multo, inquit, melius fecisses, si et illos tibi amicos ascivisses.» Ita Maximus, serm. 6. Sic cum Pompeius hostes ferro perdomandos, amicos favore colendos censeret, Julius Cæsar melius utrosque beneficiis devinciendos censuit. Majus enim meliusque est ex inimico amicum facere, quam eum perdere et ulcisci.
Porro τὸ εὐσυναλλάκτως, id est conciliabiliter, egregie explicat S. Bernardus, serm. 2 in Festo SS. Petri et Pauli: «Arbitror, inquit, quod tu qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, sociabiliter et humiliter. Ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo. Ordinabiliter, ut tu in omni conversatione tua sollicitus sis observare vias tuas, et in conspectu Domini, et in conspectu proximi, cavens et tibi a peccato, et illi a scandalo: sociabiliter, ut studeas amari et amare, blandum te et affabilem exhibere, supportare non solum patienter, sed et libenter infirmitates fratrum tuorum, tam morum quam corporum. Humiliter, ut, cum hæc omnia feceris, spiritum vanitatis studeas exsufflare, qui ex hujusmodi nasci solet, et quantumcumque illum senseris, negare omnino consensum.»
11. MALA AUREA IN LECTIS ARGENTEIS, VERBUM DICTUM IN TEMPORE SUO.
VERBUM DICTUM IN TEMPORE SUO.
Noster videtur legisse verbum dictum in rotis suis, hoc est, dictum debitis quibusdam modis ac coloribus rhetoricis exornatum, quibus veluti rotis vehatur in audientium aures.
Hinc mystice Beda: «Verba, inquit, prædicatoris apposite ad captum auditorum concinnata sunt mala, quia de arbore vitæ, hoc est, de Dei sapientia sunt orta: aurea, quia charitatem menti infundunt; lectis etiam comparantur, quia requiem præstant animabus audientium: argenteis, quia splendore fulgent veritatis. Mala ergo aurea superaddit ornatui lectorum argenteorum, quisquis divina eloquia spiritualibus plena sensibus atque mysteriis, quibus suaviter animus pascitur et accenditur, opportuno tempore superaddit rudioribus ac simplicioribus doctrinis, per quarum custodiam et hic præstatur pax animæ, et ad quietem pervenitur æternam.»
Minus concinne alii per «mala aurea» accipiunt pedes aureos lectorum, quos Clemens Alexandrinus in Pædag. vocat χρυσοτεύκτους, id est auro insistentes, puta aureis pedibus subnixos, q. d. Sicut pedes lectorum tornati ex auro, ac rotundi, ut videantur esse mala aurea, lectos tricliniorum tam ornant quam sustinent: sic et verbum dictum in tempore suo. Minus, inquam, apte, tum quia mala aurea dicuntur esse in lectis, non lecti incumbere malis aureis; tum quia tempus opportunum dicitur potius ornare verbum sapiens, quam ab eo ornari.
Secundo, juxta textum hebræum, valde apposite verbum opportune dictum comparatur malis aureis collocatis במשכיות bemaskioth, id est in sculpturis, cælaturis, vel cancellis argenti, quæ scilicet inclusæ sunt thecis argenteis, sed cancellatis, ut per cancellorum foramina malum aureum quod intrinsecus est, conspiciatur: radix enim שכה sacha significat conspicere et intueri res celatas, pictas, figuratas et affabre elaboratas. Unde Symmachus vertit, in thecis perspicuis. Forte Noster has thecas vocat lectos per hebraismum, quia sicut homo in lecto, sic mala aurea in theca sua requiescunt.
Jam si aurum ornandum erat pretioso alio metallo, nullum quidem opportunius erat argento: «Sic, inquit Jansenius, verbum sapienter et opportune dictum comparatur malis aureis in argenti cælaturis, quasi lectis et repositoriis collocatis. Quæ enim major orbis varietas, major splendor et jucunditas oculis exhiberi possit, quam visio mali aurei in cancellis argenteis repositi?» Sane Esther, cap. I, 6, legimus lectulos aureos et argenteos, quæ hic mala aurea in argenteis cæsaturis esse asserimus.
Sensus ergo, ait Jansenius: Quemadmodum mala aurea affixa lectis argenteis, aut ab eis dependentia, exornant multum lectos, recreant atque delectant, et propter varietatem et propter artis elegantiam: ita verbum opportuno tempore dictum multum afficit audientes, et ipsum proferentem mire exornat: verbum enim prudens si non dicatur suo tempore, est quidem quasi pomum aureum, ac in se multi pretii; sed si jungatur tempori suo, quo commode dicatur et opportune, veluti aureum pomum est argenteis lectis insertum, valde scilicet recreans hominesque afficiens: antiquitus enim ditissimi et potentissimi reges lectos habebant aureos et argenteos, eosque mira varietate exornatos, ut habetur Esther, I. Hebræa habent, משכיות miskabot, id est lectis. Jam legunt משכיות maskiot, id est cælaturis vel cancellis. Unde Septuaginta vertunt, malum aureum in monili sardii; Symmachus et Theodotion, in conspicuis argenti; Syrus, pomum aureum in opere fusili argenti; Pagninus, in picturis argenteis; Chaldæus, in imaginibus argenteis; Cajetanus, in cæsuris; alii, in cælaturis; R. Abraham, in absconditis, vel in thesauris argenti; Vatablus, in cælatis vasis argenti; Arias, in thecis transparentibus argenti.
Igitur primarum trium linguarum trina hic est lectio et versio, ac consequenter trinus sensus. Discrepant enim a se invicem latina, hebræa et græca, ac proinde cuique sua danda est explicatio.
Primo ergo Latinus Vulgatus interpres mala aurea ab aurifice fabrefacta accipere videtur, quæ ex lectis argenteis suspensa sunt, hoc est ad argenteum et cælatum lectorum operculum dependent. Sic enim Esther, I, 6, rex Assuerus magnificentiæ causa in convivio suo regali lectulos apparavit aureos et argenteos, ut in eis convivæ discumberent, in quibus elegantiæ causa mala aurea incidi vel affigi poterant, ut convivarum oculos pascerent, ac simul ciborum orexim et appetitum acuerent.
Tertio, juxta Septuaginta, verbum opportune dictum comparatur malo aureo in monili sardii, vel, ut alii legunt, in margarito sardio, in quo Noster legit in margaritum, aut cum margarito sardio, id est margarita sardio ornata. Sardius enim est gemma rubri vel sanguinei coloris. Sic ergo verbum opportunum est quasi malum aureum, quod aureum sardii monile, vel auream sardii margaritam, instar pomorum ornat, puta a monili vel margarita sardii dependet, illudque exornat. Sardius enim est rubinus, Hebræis odem vel adam dictus, quasi Adam, eo quod Adami corpus ex terra rubra fuerit formatum, Gen. II. Sardius hic est quasi lectus, malum aureum est quasi verbum tempestive dictum.
Hæc gnome gnomice docet in omni re maximi momenti esse tempus, ejusque opportunitatem. Omnia enim tempus habent, ait Salomon Eccle. III, 1, et omnia sub cœlo momentis suis constant. Hinc Pittacus temporis cognitionem vocabat τὴν ἀρίστην μάθησιν, id est optimam disciplinam. Cato apud Plutarchum aiebat se imprimis tria sibi displicere: primum, quod diem sine aliqua re bona transegisset; secundum, quod mare navigasset, cum terra iter facere posset; tertium, quod mulieri secretum credidisset.
Maxime vero tempus maximi momenti est in verbis et sermonibus: nam verbum quodcumque sapienter dictum, si dicatur intempestive, ineptum videtur et insipiens, sicque pro eo quod dicenti deberet parere laudem et honorem, parit contemptum et irrisionem. Vice versa, verbum quamvis mediocre, imo et vulgare ac populare, si dicatur tempestive, magnam dicenti conciliat laudem et admirationem. Sane argumenta, comparationes et sententias in rhetorica et philosophia non tam ex se efficaces sunt quam ex opportunitate temporis quo dicuntur. Unde Salomon Eccle. X, 10: Sed post industriam sequetur sapientia, id est, post studium, hoc est, si adhibeas industriam et studium tempori, dicendo scilicet quod sentiunt, tempore quo sentiunt et in promptu est: sic enim res aptissime et sapientissime dices. Et Eccli. XX, 6: Est tacens non habens sensum loquelæ, et est tacens sciens tempus aptum.
Hinc Homerus Nestori tribuit μέλιτος γλυκίων ὀπὶ, id est vocem melle dulciorem. Hinc Pericles habuit cognomen Olympii, quod quasi tonitru et fulmen auditores percuteret, sibique subjugaret. Demosthenes, teste Quintiliano, lib. X cap. 1, habuit tale ingenium, ut eum omni die magis mirareris.
Tropologice, Auctor Catenæ Græc.: «Opportunum, ait, verbum est aurea bona, in vasis argenteis reposita, hoc est, in corporibus Sanctorum, quæ argentum sunt. Horum porro vocabulum est Christus Dominus, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita. Hoc præcellens verbum multo melius et augustius cunctis vocabulis pro tempore habitis, quam aurum et argentum est omni lapide pretiose.»
Hebraice porro pro maskiot, id est cælaturis, legit S. Thomas, in confessionibus, vel, ut alii, in comparationibus; sic enim apud eum hunc locum citat Scotus, lib. IV Sent. dist. 17, sub finem: Mala aurea in confessionibus argenti, qui loquitur verbum in tempore suo. Sic enim, ait, confessiones et delicta ab ore pœnitentis, et absolutiones ab ore sacerdotis prolatæ, sunt verba dicta in suo tempore, eaque veluti mala aurea decorant confessiones, hoc est lectulos pœnitentiæ, quos peccator sternit sibi, dum confitendo se coram sacerdote in lecto pœnitentiæ prosternit; argenteos, quia hoc fit in sinceritate et splendore gratiæ, siquidem confessio, si rite fiat, gratiam peccatori conciliat, qua lustratim splendet instar argenti.
nius quam argentum, per cujus foramina subtilissima introspici posset splendor auri, si quis attente dispiceret; sin longiuscule videret, nihil præter argentum videre videretur. Huc facit illud Cant. cap. 1, 11: «Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.»
Igitur primo, sicut mira est elegantia pomi aurei affabre inclusi cancellis argenteis, quæ intuentium oculos insigniter oblectat et rapit: sic pariter mira est venustas sententiæ gravis opportune dictæ. Secundo, sicut magnum est pretium auri involuti argento, sic magnum est pretium sententiæ prudenter prolatæ. Tertio, sicut in pomo aureo argenteis cancellis incluso, magna est et concinna varietas auri, argenti, cancellorum, figurarum, sculpturarum, etc., quæ mire intuentes recreat: sic pariter in dictis sapientum magna est sapientiæ, eloquentiæ, figurarum, troporum, similitudinum copiosa varietas, et variegata copia, quæ audientes pascit et recreat. Quarto, sicut malum aureum interius latens, exterius cancellis argenteis velatur et ornatur, ita ut aspicienti primo occurrat aspectus argenti cancellati, deinde penitus perspicienti occurrat species mali aurei interius latentis: sic pariter sermo sapientis exterius decoram habet phrasim, et quasi tegmen eloquentiæ, quæ argento sonoro comparatur: interius vero habet sensum reconditum sapientiæ, quæ auro respondet. Id videre est maxime in parabolis, quales sunt hæ Salomonis, quæ exterius elegantem parabolæ speciem compositis et reticulatis verbis exhibent, sed interius arcanum, puta parabolicum et symbolicum sensum penitius eas rimanti ostentant.
Quocirca R. Moses in libro More hannebuchim, id est doctore perplexorum et ductore dubitantium, cap. I, apud Galatinum, lib. I De Arcanis fidei, cap. vi, vertit, sicut malum aureum in reticulo argenti, sic verbum dictum ad duas facies suas, q. d. Sicut malum aureum inclusum reticulo argenteo duas quasi habet facies, unam externam reticuli argentei, alteram internam et reconditam mali aurei: sic et parabola duplicem habet sensum, unum externum et apertum, qui est litteralis; alterum internum et reconditum, qui est mysticus, puta allegoricus, vel anagogicus, sive cabalisticus. Vide igitur quanto artificio, et quam exquisita arte elaborari oporteat parabolam, quanto verborum splendore, quam gravis sententia exornandæ et recondenda. Ita R. Levi, R. Salomon, Aben-Ezra, Lyranus, et noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. xvi.
Accedit versio Tigurina, mala aurea in calatis vasis argenteis, est verbum tempestive prolatum; Vatablus, mala aurea in calaturis argenteis. Additque: «Proprie vox Hebræa significat thecas, in quibus lapides pretiosi recluduntur, ita tamen ut videantur, Gallice, claires voies. Hæ autem thecæ fiebant ex argento, ubi erant foramina, per quæ poma illa aurea conspicerentur a Salomone»
Verbum opportunum simile pomo aureo in theca argentea.
ipso.» Verisimile est tempore Salomonis qui pre regibus omnibus abundavit auro et argento, has thecas in usu fuisse in ornatu tum palatii regii, tum templi, tum privatorum; ac forte ea velut monilia ex collo gestabant, uti modo nobiles gestant bullas aureas et argenteas supra pectus, quæ ob rotunditatem a nonnullis poma aurea et argentea vocitantur. Alii per thecas hasce accipiunt abacos sive armaria et repositoria, in quibus Salomonis aurea supellex recondebatur, quæ januis reticulatis argenteis claudebantur, per cujus foramina videri poterat supellex aurea.
Cajetanus vertit, mala auri in casuris argenti, verbum ordinatum super rotas auri, sicque explicat, q. d. Sicut si quis artifex efformet arbusculam, vel virgultum argenteum variis intersectionibus quasi ramis incisum, producens mala auri, non solum pretiosum, sed artificiosum pulchrumque spectaculum oculis intuentium exhibebit: sic pariter qui ordinat verba super rotas suas, audientium gratiam sibi conciliat; est enim et pretiosus, et pulcher, ac mirandus sermo ordinatus super rotas suas, hoc est super loca topica, super colores rhetoricos, super phrases modosque loquendi elegantes et concinnos. Hæ enim sunt rotæ sermonis, quibus vehitur sermo ad persuadendum et instruendum auditorem. Ita Cajetanus.
Tertio, Septuaginta græce vertunt, sicut aurea mala in monili sardii, vel, ut legit Auctor Catenæ Græcor., quod malum aureum est monili sardio, hoc sermo opportunus suo est auctori. Aliqui hoc per hypallagen exponunt, q. d. Quod monile sardii est malo aureo, hoc sermo opportunus suo est auctori. Nam sardius est lapis pretiosus qui in palis annulorum aureorum velut gemma, vel in collaribus et catenis aureis velut bulla adjungi, et super pectus dependere solet. Congruit enim sardius cum aureo colore: est enim rubeus ut aurum; unde simili phrasi subditur apud Septuaginta: Quod sardius insertus est aureæ inauri, hoc sermo sapiens est auri obsequenti. Simili modo ait Ecclesiasticus cap. xxxii, vers. 7: «Gemmula carbunculi in ornamento auri, et (sic) comparatio musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.»
Mystice Auctor Catenæ Græcor.: Sicut, ait, malum aureum congruit sardio, sic Dei cognitio congruit animæ castæ et puræ. Per aurum enim designatur cognitio, per sardium honesta actio.
Dubito an in Septuaginta pro σαρδίου non legendum sit ἀργυρίου, id est argenti. Sic enim habent Hebræa, Chaldæa, Latina, quin et Syrus qui sequi solet Septuaginta. Tunc sensus foret appositus, q. d. Sicut malum aureum annulo argenteo velut pala insertum, aut catenæ argenteæ velut bulla appensum, eamdem decorat et exornat: sic pariter opportunitas ornat verbum, si videlicet illud congruo et opportuno loco et tempore proferatur.
Hinc Syrus vertit, sicut pomum aureum in opere fusili argenti. Quod rursum sic exponas, q. d. Sicut pomum aureum in phiala vel lance argento cælata positum, pulchrius et speciosius apparet: sic pariter verbum sapiens opportuno tempore prolatum, novum quemdam decorem acquirit, et seipso pulchrius apparet. Huc quoque posset revocari lectio vulgata: phiala enim vel lanx argentea hebraica metaphora potest vocari lectus, quia in ea quasi in lecto malum aureum decore collocatur et requiescit. Hic sensus valde planus est et obvius: solent enim mala aurea tum fabrefacta, tum naturalia et viva in lancibus argenteis proponi, et convivis exhiberi.
VERBUM DICTUM IN TEMPORE SUO.
Hebraice, beophnau, id est dictum in rotis suis. At quid rotis cum verbis, et cum lectis argenteis? Respondetur alludi ad lectos rotatiles veterum, quales etiamnum videmus in domibus nobilium et principum, qui de una aula in aliam, de uno triclinio in aliud, per rotas illis subjectas facile moveri et rotari possunt: lectus enim quadratus habet speciem currus, cui rotæ inferne subjici queunt et solent: hic autem olim argenteis laminis obduci, vel operculo ex argento cælato tegi et ornari solebat, et etiamnum solet apud principes; superne vero quatuor columellis ad quatuor ejus angulos insistebant capitella rotunda ex auro in speciem pomorum, quæ proinde hic mala aurea vocantur, quæ idcirco lecto et rotis argenteis incumbere et quasi vehi videbantur. Rursum mala aurea ex cœlo, sive tecto lecti argenteo suspendi solebant.
Sensus ergo est, q. d. Sicut mala aurea insistentia, et quasi vecta lecto rotisque argenteis, magnum sui pretium æque ac pulchritudinem intuentibus exhibent: sic pariter verbum in rotis suis, id est in suis circumstantiis circumspecte, apposite et opportune dictum, magnum audientibus exhibet ornatum et fructum: uti imprimis patet in verbo Dei, quod interius animæ loquitur, ut eam a peccato ad justitiam, vel a justitia et sanctitate minore ad majorem traducat. Ista enim si dicantur congrue et opportuno tempore, animam convertunt et sanctificant. Hæc enim est gratia efficax et congrua, quæ scilicet datur congruo tempore, congruaque audientis dispositione ad eam recipiendam illique obediendum.
Porro verba opportune dicta recte dicuntur dicta in rotis suis. Primo, quia instar rotarum sunt rotunda et apte composita, ut nihil in eis sit scabrum, nihil durum, nihil præfractum. Sic Cicero, lib. De claris Orator.: «Verborum, ait, apta, et quasi rotunda connexio;» et De Oratore: «Thucydides autem præfractior, nec, ut ita dicam, rotundus.» Et Juvenalis: Aut curtum sermone rotundo Torqueat enthymema.
Et Horatius: Graiis dedit ore rotundo Musa loqui.
Secundo, quia instar rotarum concinne decurrunt et volvuntur in animam audientis. Tertio, quia instar rotarum nusquam exorbitant, sed in orbitis suis plane, secure et celeriter rotantur. Quarto, quia instar rotarum placide suaviterque vehunt, tam verba, quam sensus verborum ad aures mentemque audientium. Quinto, quia sicut rota aptatur et æquatur orbitæ suæ, sic et verbum aptandum et æquandum est tempori et occasioni.
Verbum ergo dictum in rotis suis est verbum concinnum, compositum et aptatum tempori. Hinc Hebræi per אופן ophan, id est rotam, metaphorice significant circumstantiam, modum, occasionem, congruentiam. Est metaphora ab aurigatione; quod enim est auriga in curru, hoc est mens in sermone: mens enim est auriga linguæ et sermonis. Opportunitas ergo, sive opportunum tempus, puta si verbum dicatur congruo modo, loco, tempore, etc., est quasi rota quæ verbum quasi malum aureum vehit, et inserit in animum audientis; si enim idem verbum alio et importuno tempore dicatur, ab audiente non capietur, imo refutabitur et respuetur, uti patet experientia. Hinc qui aliquid alteri persuadere conantur, captant commodas occasiones, et mollia fandi tempora.
Quocirca pro verbum dictum in rotis suis, id est in tempore suo, alii vertunt, dictum in circumvolutione sua; Baynus, in circumferentia sua; Pagninus, in modis suis; alii, in circumstantiis suis; Chaldæus et Vatablus, verbum dictum opportune; Symmachus et Vulgata, in tempore suo; R. Salomon, sermo supra basim pronuntiatus, id est, recte fundatus et fixus; Aben-Ezra vero et R. Moyses vertunt, dictum in faciebus suis, vel in utraque facie sua; censent enim א in אפנע aphnau non esse radicale, sed heemanticum et ascititium, uti est in אשמורה asmura, id est custodia, a rad. שמר scamar, id est custodivit. Consequenter censent aphnau radicaliter idem esse quod פנין panau, id est facies suas, vel ad utramque faciem suam, ut sit duale.
Jam verbum dictum ad facies suas R. Moses exponit dictum juxta sensum litteralem et mysticum, id est dictum circumspecte, quod scilicet antequam proferatur, respicit et circumspicit omnes peristases et circumstantias loci, temporis et personarum, ut nonnisi opportuno tempore, ut vertit Noster, se exerat et depromat.
Ex dictis liquet mala aurea non naturalia, vera et viva, qualia sunt citria, aurantia et cydonia, sed artificialia, puta ab aurifabro formata ex auro, passim ab Interpretibus hic accipi. Noster tamen Salazar concinnius et venustius mala aurea vera accipit, puta cydonia, quæ suo odore, æque ac rosæ cæterique flores, convivas recreant, et ebrietati resistunt, eaque de causa cum floribus solebant lectulis et mensis convivarum inspergi, uti docet Athenæus, lib. III: «Multa mala, ait, cydonia mittebant in thorum regi, multaque myrti folia, rosarumque ac violarum elegantes orbes,» ut sensus sit, q. d. Quemadmodum mala aurea, id est cydonia aut melina, super lectos argenteos, id est tricliniares, seu epulares, ad stipandos convivas missa, ebrietatem arcent: sic etiam verbum dictum in tempore suo, vel cum rotis suis, nimirum problema aliquod obscurum opportune inter epulas conjectum, mirifice convivarum ebrietati succurrit, vel potius ipsam prohibet; nam ne mentes obtusis mero capitibus ad illud edisserendum ineptæ reddantur, nullus non temperanter bibit.
dæns, vasa smaragdina; alii, diadema, vel corona aurea; alii, ut Noster, margaritum fulgens; alii, orarium precatorium, placatorium aureum, id est monile omnibus placens, omnesque alliciens et placans. Rursum, pro sapientem ex hebræo verti potest cum Cajetano, sapiens in nominativo, ut sapiens qui arguit, hic comparetur inauri aureæ et margarito fulgenti. Insuper, variant hic prisci Interpretes: aliter enim vertunt Septuaginta, aliter Chaldæus, aliter Noster. Trina ergo hic versio trinum pariter poscit sensum.
Primo, Septuaginta et ex eis Syrus vertunt, quod pretiosus sardius illigatus, vel insertus est aures inauri, hoc sermo sapiens dimissus in aurem obedientem est auri. Ita Auctor Catenæ Græcorum, ubi corripiens et correptio, sive sermo sapiens, comparatur sardio; correptus vero et edoctus qui sermoni obedit, comparatur inauri aureæ, q. d. Sicut sardius apte componitur cum inaure aurea, illamque exornat: sic pariter sapiens monitor et monitio apte componitur cum aure obediente, illamque mire condecorat. Ad hunc sensum Vulgatam Latinam accommodat Beda: «Recte, ait, humilis auditor inauri comparatur aureæ, qui dum libenter increpanti et arguenti aurem accommodat, jam se ad recipiendam claritatem cœlestis sapientiæ præparat, jam supernæ lucis visioni appropriat.» Postea vero subjicit de doctore: «Recte doctor eruditus margarito fulgenti assimilatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam desiderantibus, ac pie quærentibus animis ostendit, quasi aureo ornatui majorem insuper gratioremque fulgorem gemmæ ardentis adnectit.»
Huc pertinet versio Cajetani: Inauris aurea et monile obryzi, arguens sapiens super aurem obedientem, q. d. Correptio et disciplina ornat tam corripientem quam correptum, tam doctorem quam docilem discipulum: hic enim qui aure eam excipit, est loco inauris aureæ; illi vero qui illam ore promit, est loco monilis et torquis aurei.
Secundo, Chaldæus vertit, inauris aurea et vasa smaragdina, correptio sapiens in aure obediente. Per vasa smaragdina aliqui accipiunt pocula pretiosa e smaragdo, quibus divites et nobiles in conviviis utebantur, iisque invicem cum apprecatione salutis præbibebant, q. d. Sicut modi imperator, sive herus et præfectus convivii, convivis propinat calicem pretiosum, v. g. smaragdis ornatum, in eoque vinum præstans, sed acre et amarum (unde Italorum proverbium: Il vino amaro te sia caro; sic et vitiosis); conviva vero calicem hunc ut amoris symbolum, atque salutiferum, cum simili salutis apprecatione avide excipiunt et hauriunt: sic quoque sapiens doctor discipulo propinat amaram disciplinam et correctionem, ut vitia ejus resecet, velut calicem vinumque amarum, sed pretiosum et salutiferum, quem proinde discipulus amanter avideque excipiat et hauriat oportet. Possunt tamen quælibet vasa smaragdina hic accipi; smaragdus enim et pretio et colore viridi effulgurans inter gemmas eminet, mireque omnium oculos recreat. Vide dicta Apocal. xxi, 19, ubi dixi smaragdum virentem esse insigne virginitatis, esseque amuletum contra venena: sic et correptio virginitatem animæ tuetur, estque amuletum contra omnia vitia.
Tertio, Noster optime ex hebræo vertit, inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem; et Tigurina, torques aureus et monile aureum, est increpatio sapientis auri obtemperanti. Sic disciplinam comparavit torqui aureo, cap. 1, 9. Sensus ergo est, q. d. Correptio severa, sed matura et amica, quam sapiens opportune adhibet audienti, ideoque obedienti, non vilis est et infamis, sed res nobilis, pretiosa et pulcherrima instar inauris aureæ et margariti fulgentis, quæ proinde tam corripienti quam correpto magno ornamento est, æque ac saluti.
Unde Pagninus clare vertit, ut inauris aurea, et ornamentum obryzi est, qui arguit sapientem cui est auris obtemperans. Noster pro ornamentum obryzi melius vertit, margaritum fulgens, quia inauris aurea proprie erat circulus instar annuli auri insertus, ex quo dependebat margaritum splendidum velut monile, uti docet S. Hieronymus in Ezech. xvi, et ex eo noster Pineda in Job cap. xlii, vers. 11, num. 12.
lienosis acria et amara prosunt, dulcia obsunt, amarum enim roborat stringitque stomachum, quem dulce vinum laxat et solvit); conviva vero calicem hunc ut amoris symbolum, atque salutiferum, cum simili salutis apprecatione avide excipiunt et hauriunt: sic quoque sapiens doctor discipulo propinat amaram disciplinam et correctionem, ut vitia ejus resecet, velut calicem vinumque amarum, sed pretiosum et salutiferum, quem proinde discipulus amanter avideque excipiat et hauriat oportet.
Porro severus monitor, sive severa monitio sive correptio, recte comparatur inauri aureæ et margarito fulgenti. Primo, quia, sicut inauris aurea pretiosa est, nec dedecorat, sed ornat decoratque aurem; unde inauris olim nobilitatis erat insigne, uti ex Platone et Apuleio docet Rhodiginus, lib. III, cap. xxv: sic pariter correptio pretiosa est, nec infamat, sed ornat et nobilitat audientem et obedientem; magna enim ejus laus est, quod pareat corripienti. Hoc enim signum est magnæ humilitatis et obedientiæ, æque ac prudentiæ.
Secundo, sicut inauris perforat et pertundit aurem cum dolore, ac deinde firmiter auri adhæret, eamque assidue vellicando stimulat, et ornat velut monile: sic pariter acris correptio ferit tunditque aurem mentemque, imo intima mentis audientis, ac deinde fortiter illi adhæret; correptus enim hoc stimulo punctus resipiscit et correptionem constanter retinet, nec eam sibi excidere sinit. Igitur, sicut iis qui aures et auditum habent hebetem et obtusum affigitur inauris, ut sua punctura hebetatam audiendi vim excitet et acuat: sic iis qui proprii sunt cerebri et durioris cervicis, adhibetur acris correptio, quæ cervicem sternat, eosque legi obedientes faciat.
Vere Plutarchus in Moral.: «Remedia, ait, statim mordent, vel offendunt, postea conferunt salutem et voluptatem. Ita salubria monita initio nonnihil sunt amara, postea correcto jucundissima.»
Tertio, olim in inaure, æque ac in annulo incidebant nomen Dei sui, vel rei summe amatæ: sic pariter correptio hæc accipitur a sapiente ut res summe utilis, salutifera et dilecta, imo divina et a Deo manans. Hoc est quod ait Deus per Oseam, cap. ii, 13: «Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua et monili suo.» Deus enim inauri insculptus videbatur homini quasi ad aurem semper assistere, illique in aurem loqui, et eum sui cultus perpetim admonere. Hinc Jacob defodiens idola familiæ suæ, simul cum eis defodit inaures, Genes. xxxv, 4. Hinc et Gedeon ex inauribus fecit ephod, quod deinde Hebræi coluerunt ut idolum, Judic. viii, 24. Et Aaron ex inauribus conflavit vitulum aureum, Exodi xxxii, 2 et 4. Addit R. Abraham Hebræos inauribus incidere solitos ea quod semper memoria et mente gestare vellent. Igitur inauri comparatur correptio, quia eam dat corripiens correpto, ut ejus perpetuo sit memor, ac juxta eam mores corrigat, et vitam componat, ac simili modo acceptat eam is qui correptionem benevole accipit, illique obedit.
Quarto, inauri aureæ solent innecti margaritum fulgens, quod mire ornat aurem æque ac inaurem, ac utrumque sane pretiosum est, sed ponderis exigui: nam qui vellet massam quamdam auri gravissimam auribus innectere, aures minime ornaret, sed potius oneraret, et fœde discerperet.
Similis esto correptio, non levis pretii, sed levis tamen ponderis, ut scilicet sit prudens et cordata, sed tamen lenis et blanda, ne gravi iræ vel tristitiæ pondere animum correpti premat, deprimat vel opprimat. Vide duodecim dotes margaritarum recensitas, Apocal. xxi, 21, quas facile est adaptare correptioni et corripienti.
Præclare Plutarchus in Moral.: «Quemadmodum medicus, ait, ubi secuit carnem, non statim deserit sectum, sed rigat ac lenit: sic qui acrius objurgavit, debet reliqua vitæ consuetudine lenire eam molestiam.» Ibidem: «Pharmacum non adhibitum in loco dolet absque fructu: sic objurgatio non ut debet admota. Atque idem facit amicus cum molestia, quod adulator cum voluptate. Lædit enim uterque.» Ibidem: «Ut Telephi vulnus eadem hasta sanatum est quæ vulnus inflixerat: ita vulnus objurgationis ab eodem sanabitur qui fecit.» Alius: «Ut perniones et facit et tollit frigus: item ignis ambusta sanat: ita amici objurgantis oratio dolori quem facit, eadem medetur.»
Quinto, inauris symbolum est disciplinæ et obedientiæ, quia, sicut inauris inseritur in aurem, sic et verbum disciplinæ ingeritur in aurem et mentem. Hinc de Christo dicitur, Psal. xxxix, 7: «Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi,» hebraice, perforasti mihi, nimirum subula servitutis, qua inaurem obedientiæ auribus meis appendisti, mentique inseruisti. Unde «tunc dixi: Ecce venio: In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.» Quæ verba citat Apostolus Hebr. x, 5. Vide ibi dicta. Hinc et illud Christi Patri obedientis usque ad mortem crucis: «Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me,» Isaiæ l, 5.
Denique inauris symbolum erat reconciliationis et pacis; unde amici Job, qui cum eo disceptantes eum sæpius male redarguerant, pœnitentes tulerunt singuli ad eum inaurem auream in signum reconciliationis, Job cap. xlii, 11. Unde et Plautus in Epidico: «Non meministi, ait, me inaurem auream ad te adferre natali die.» Ubi Scholiastes: Solebant, ait, hi qui amicos per annum aliqua ratione læserant, illos in die natali inaurium donatione placare, ut injuriarum obliti cum eis in gratiam redirent. Correptio ergo, quæ quasi inauris aurea a corripiente datur, et a correpto accipitur, significat eam amice et placide a corripiente dari, et a correpto accipi, ut si quæ prius inter utrumque intercesserit injuria aut simultas, hæc jam per correptionem obliteretur, et pristina amicitia redintegretur; per correptionem enim quasi auris, imo os et mens corripientis, auri et menti ejus qui corripitur, copulatur, sociatur et unitur.
Huic gnomæ similes sunt illæ sapientum apud Maximum, serm. 31: Hermis: «Reprehensio, si agnoscatur, o Imperator, ad cupiditatem eorum qua prius non norat, reprehensum ducit.» Isocratis: «Sicut mel exulcerata mordet; secundum naturam vero constitutis suave est: Ita habet et oratio Philosophorum.» Aristonymi: «Qui ex oratione libertatem arguendi tollit, perinde facit ac si ex absinthio tollat acorem.» Phocionis: «Nec sol e mundo, nec loquendi libertas ex hominum congressu removenda.» Anonymi: «Ut Elleborum si parcius sumas, magis offendit, quod inhæreat visceribus inficiatque corpus; sin copiosius sumas, proderit: erumpet enim liberius: ita non est objurgandus amicus, nisi ea vehementia quæ vitio liberet illius animum. Nam lenior expostulatio contristat amicum nullo fructu.» Plutarchi in Moral.: «Medici pharmacis amaris nonnihil sacchari aspergunt, ut ægros alliciant ad ea sumenda: ita parentes objurgationis asperitatem lenitate debent mitigare.» Rursum: «Ut similis esto correptio.
13. SICUT FRIGUS NIVIS IN DIE MESSIS, ITA LEGATUS FIDELIS EI QUI MISIT ILLUM, ANIMAM IPSIUS REQUIESCERE FACIT.
Hebraice, animam domini reverti facit; Septuaginta, sicut eruptio nivis messis tempore ardorem restinguit, æstuque laborantibus grata existit: ita fidus legatus his qui miserunt illum, siquidem animos illorum qui illo usi fuerant, recreat et refocillat. Ita Auctor Catenæ Græcorum, Syrus, sicut quando descendit nix in tempore messis æstum refrigerat, sic legatus, etc., animam heri reducit; Chaldæus, animum domini sui reficit; Aben-Ezra, reducit: «Quasi domini animus, ait, discedenti legato conjunctus fuisset, eo denique redeunte in domini corpus reductus sit, quod is legatum fidum se præbuerit.» R. Levi: Sicut frigus, inquit, ex nive proveniens æstatis tempore jucundissimum est, vitalemque calorem conservat, ne præ nimio aeris æstu, qui illa tempestate immoderatus est, evanescat, eumdemque ad intima corporis præcordia retrudit: ita legatus fidelis eum oblectat a quo missus fuerit, dominoque suo animum reddit, vitamque præbet, cum illius optata rite absolverit, riteque legationis negotia obierit. Hæc ille.
Quæres, quod sit frigus nivis in die messis? Cum in æstate et messe nulla sit nix, sed summus æstus, nisi Deus faciat miraculum, quale fecit B. Virgo Romæ sub Liberio Pontifice, cum ei locum basilicæ S. Mariæ Majoris in Esquiliis ædificandæ, nive de cœlo missa die 5 augusti, cum in Urbe summi sunt calores, designavit et delineavit.
Respondetur primo, nivem a divitibus in hieme colligi, ut in æstate illi pocula et cyathos imponant, itaque frigidum vinum bibant, imo nonnulli nivem vino miscent, ut frigidius potent, etsi medici id ut valetudini et calori naturali noxium improbent. Vide Franciscum Valesium, De Sacra Philos. cap. lxi. Verum hæ paucorum divitum sunt deliciæ, quæ ad messem et messores pauperes non pertinent. Secundo, ventus præsertim Aquilonaris, per montes et Alpes nive etiam in æstate oppletos, frigus ex nivibus contrahens, illud defert ad subjectas valles et camporum messores, illosque mire refrigerat, uti Romæ, quæ montibus circumdatur, fieri experimur. Unde signanter ait, «frigus nivis,» id est ex nive a vento contractum, non nix ipsa. Tertio, nix ipsa subinde dum copiosa est, ex montibus nivosis in campos illis subjectos devolvitur, ibique metentes recreat, et æstum restinguit.
Sensus ergo est, q. d. Sicut frigus a vento nivoso, vel ab ipsa nive afflatum messoribus calore æstuantibus sudantibusque æstum mitigat, ac mire eos recreat et refocillat, dum incendia solis refrigerat, sudorem laborum tergit, et ardentes temperat anhelitus: sic pariter legatus fidelis animam heri qui eum misit sollicitudine et curis æstuantem, ab hoc curarum æstu requiescere facit, refrigerat et solatur. Sicut enim tale frigus valde desideratum et exspectatum, recreat et reparat æstuantium ac laborantium animos simul et corpora: ita et nuntius talis post negotium fideliter peractum reversus, suo bono nuntio mittentis animam laborantem et anhelantem præ desiderio reficit, tranquillamque ac pacatam reddit; vel, ut habent Hebræa, animam ejus restituet, quasi scilicet collapsam et moræ impatientia languidam factam.
Monet ergo hæc sententia legatos sui muneris, ut cogitent quanto desiderio suspensi maneant qui miserunt eos tantisper, donec perficiant injunctum officium, et quantum refrigerium ac solatium eis afferat fideliter ab eis obita legatio. Ita Jansenius, Baynus et alii.
Nota: Anima physice a plerisque vocatur ipsa respiratio, seu qui respirando attrahitur spiritus; atque Diogenes, ut tradunt qui de ejus placitis scripserunt, in eo aere animæ essentiam esse putavit. Sed utcumque de animæ essentia sentiat physicus, quia respiratu vita servatur, ipsam respirationem animam vocat, atque hujus ipsius facilitatem seu tranquillitatem animæ requiem. Itaque facere animam requiescere, est physicis respirationem facilem reddere; id vero fit igneum calorem exstinguendo, atque hominem attemperando.
Apposite comparatur sollicitudo æstui, frigus nivis legato fideli: primo, quia sicut æstus corpus, sic sollicitudo animum urit et cruciat; legatus vero fidelis instar nivis et auræ nivosæ, hanc ustionem et cruciatum lenit et sopit, tum quia in ejus fide requiescit animus heri anxius et sollicitus; tum quia re ipsa experitur per eum fideliter et feliciter negotia sua curarum plena transigi et expediri. Rursum, sicut frigus in æstu summe desideratur, sic et legatus fidelis in rebus arduis et perplexis. Secundo, quia sicut ventus est velox, et velociter frigus nivium ad messores profert: ita et legatus fidelis velociter res heri sui perplexas conficit, eumque sollicitudine levat et pacat, ut placide in ejus fide conquiescat. Tertio, sicut messores sudantes ingenti egent refrigerio: ad calorem enim eorum restinguendum non sufficit pluvia, nec aura lenis, sed requiritur Aquilo nivosus, qui nivali rigore intima penetret et pervadat. Unde hebræum צנה tsinna significat frigus acutum, quod instar hastæ vel teli intima penetrat. Sic pariter ad anxias heri curas levandas non sufficit famulus vel nuntius quilibet, sed requiritur legatus expertus et fidelis, in cujus fidem et sinum omnes curarum æstus resignet et deponat.
Aben-Ezra tsinna vertit scutum, quia nive velut scuto munit se messor contra æstum: sic et herus fide legati quasi scuto munit se contra curas et anxietates negotiorum.
Quarto, sicut frigus nivis in messe homines æstu gravatos, et messores metendo anhelantes, eo magis recreat, quo magis rarum, novum et inexspectatum obvenit: sic pariter legatus fidelis rarus est, et subinde sua diligentia prævertit et superat exspectationem heri mittentis eum, eoque magis eum lætificat et exhilarat.
Talis legatus fuit Moses, missus a Deo ad liberandum Hebræos ex Ægypto; hoc enim fideliter præstitit, itaque tam Deum quam Hebræos mire recreavit. Item Josue, qui missus a Deo et Mose ad inducendum Hebræos in Terram promissam, idipsum bellando fideliter complevit. Talis quoque fuit Caleb, qui a Mose missus cum Josue ad explorandam Terram sanctam, cum cæteri exploratores dicerent eam esse inexpugnabilem, Dei ope expugnatu facilem ostendit, ideoque hi duo soli eam ingressi sunt, Num. xiii, 31. Talis nostro ævo fuit Thomas Morus qui legatus ab Henrico VIII, sæpius missus in Galliam, Flandriam, ac tandem Cameracum, mira dexteritate pacem inter summos Christiani orbis monarchas, magno Henrici, omniumque ordinum gaudio et bono confecit, stabilivitque. Unde ab eo creatus Angliæ Cancellarius eidem in deliciis fuit, donec ejus libidini resistens, capite ab eodem mulctatus gloriosum obiit martyrium.
Mystice, talis legatus Deo Patri fuit Christus, qui ab eo missus ad hominum redemptionem et salutem, idipsum fideliter præstans, summe Deum, Angelos et homines exhilaravit. Talis item fuit Gabriel Archangelus nuntians, imo afferens B. Virgini incarnationem Christi. Tales quoque fuere Apostoli a Christo missi ad conversionem Gentium. Unde Beda: «Legatus fidelis, ait, doctor est Catholicus; qui autem mittit eum, Dominus. Porro dies messis in æstu, tempus est prædicationis inter fervores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Frigus nivis in messe, aliquantula est quies prædicantium a persecutione repugnantium. Recte ergo dicitur: Sicut frigus nivis in die messis, etc., quia sicut optabile est prædicatoribus verbi, cum ab infidelium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur: ita ipsi qui ad prædicandum eos misit Domino gratum esse constat, cum susceptum ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter complent.»
14. NUBES, ET VENTUS, ET PLUVIÆ NON SEQUENTES, VIR GLORIOSUS, ET PROMISSA NON COMPLENS.
Hebraice, vapores, et ventus, et non pluvia, vir se jactans in dono falsitatis; Chaldæus, diei nubium et venti, in quo non est pluvia, similis est vir qui gloriatur in dono falsitatis; Vatablus, qui magnifice pollicetur, sed præstando fallit; Septuaginta, sicut venti, et nubes, et pluviæ clarissimæ, sic qui gloriatur in dono mendaci; Symmachus, in dono iniquo.
Hæc tria, scilicet nubes, ventus et pluviæ non sequentes, tripliciter conternari possunt; unde triplex resultat comparatio, et consequenter triplex sensus.
Primo, plane, q. d. Sicut si nubes oriantur, et ventus imbrifer, qualis est Auster, perflet, portendunt et quasi promittunt pluviam, et tamen subinde nil pluviæ sequitur: sic est vir gloriosus qui multa promittit, et tamen ea non complet. Ita Chaldæus, Vatablus, Pagninus et alii passim.
Secundo, sic: Sicut si nubes densentur, præsagium est pluviæ, at tamen si cooriatur ventus validus (qualis est Aquilo), nubes dispellit et dissipat, ut nulla sequatur pluvia: sic, etc.
Tertio, sic, ut to non sequentes referatur tam ad nubes et ventum, quam ad pluvias, q. d. ait Cajetanus: Sicut quandoque videntur orituræ nubes, oriturus ventus, et oritura pluvia, et tamen nil horum oritur aut sequitur: sic est qui multa promittit et parum præstat. Hoc videntur voluisse Septuaginta dum vertunt, sicut venti, nubes et pluviæ clarissimæ, vel, ut Vaticanus legit, clarissima, ut ad omnia tria referatur; clarissima, id est diaphana et subtilia, quia tenuia et exilia, q. d. Sicut se habent venti clarissimi, id est qui aerem serenant, nubesque fugant; et sicut nubes clarissimæ, id est exiles, diaphanæ et subtiles, quæ levi aura ventoque dissipantur; et sicut pluviæ clarissimæ, id est raræ, subtiles et exiguæ, ut justam aquæ copiam, quæ requiritur ad terram irrigandam, non afferant: sic se habet qui magnifica omnibus promittit. Hic enim omnibus ea præstare nequit; quare fidem fallat, et paucis, vel nulli quæ promisit præstet, oportet.
Juxta primam conternationem, quæ planior magisque obvia videtur, sensus est, q. d. Sicut nubes et ventus inanes et steriles, spe pluviæ quam dederunt, fallunt homines cum non sequitur pluvia, maxime cum avide desideratur ad æstus refrigerium et terræ fertilitatem, sicque homines majori afficiunt postea tristitia ac molestia: ita et qui multa promittit, quæ deinde non præstat, cum exspectatione sua homines frustretur, molestiam duplicem eis ingerit, cum et exspectare eos fecerit, et datæ exspectationi non satisfaciat. Apposite, vir gloriosus in verbis et promissis suis comparatur nubibus et vento, quod nubes res sint altæ, et ventus res videatur maxime inanis et nihili ac instabilis, ut significetur illius superbia et ventosa inanitas atque inconstantia.
Rursum, sicut dies in quibus nubes atræ solem tegunt, et venti horridi cum fragore in terra personant, qui imbrem promittunt, nec tamen præstant, atri sunt, tristes, melancholici et permolesti: sic pariter qui magna jactat et pollicetur, parumque re ipsa exhibet, omnibus gravis est, molestus, invisus et exosus. Tales sunt arrogantes, ostentatores et jactabundi. Ratio est, quod superbia et jactantia efficiat eos magniloquos, ut ingentia supra vires promittant, quæ deinde præstare nec velint, nec possint. Hinc omnia quæ multum habent ostentationis, parum habent rei et veritatis; ac quæ multum habent pompæ, parum dant utilitatis et fructus: hic enim totus in pompam insumitur; sicut arbores et vites quæ foliorum luxuriam ostentant, parum dant uvarum et vini, quia totus earum succus abit in folia. Prorsus eodem modo res hic sese habet.
Juxta secundam conternationem nova datur causa, cur promissa quis non præstet, scilicet levitas animi et inconstantia: hanc enim repræsentat ventus Aquilo, q. d. Sicut Aquilo dispellit nubes vapore gravidas ut pluviam pariant, easque facit vagas et steriles: sic pariter levitas animi facit, ut quis id quod pollicitus est non adimpleat, sed eum promissionis factæ pæniteat, illamque irritet et annullet; talis enim est instar venti et auræ mobilis, quæ illico pertransit, et locum statumque mutat.
Id videre est in Religiosis qui per levitatem animi Ordinem quem capessivere, deserunt fiuntque apostatæ. Quocirca Superiores qui sapiunt, novitiorum indolem exacte introspiciunt, ac si eos videant leves, mutabiles et inconstantes, ad Religionem non admittunt. Huc facit illud Ovidii: Mobilis Æsonide, vernaque incertior aura, Cur tua promissi pondere verba carent?
Juxta tertiam conternationem, tria symbola; scilicet nubes, venti et pluviæ impluviæ, id est exiles et steriles, tres notant causas cur quis promissa non præstet: primo enim nubes vacuæ et inanes impluviæ sunt, quia carent materia, puta vapore humido qui resolvatur in pluviam. Hæ ergo notant ostentationem et arrogantiam fraudulentam, quæ causa est, efficitque ut arrogans et fraudulentus plura ostentet et promittat, quam in sensu habeat et præstare possit aut velit, ut alios decipiat et fallat. Secundo, venti mobiles, ideoque impluvii, notant animi mobilitatem, quæ facit ut propositum mutent et promissum retractent.
Tertio, pluviæ graciles et steriles repræsentant imprudentiam et loquacitatem, qua fit ut quis non considerans, nec dimetiens vires et opes suas exiles majora spondeat, ac deinde præ inopia minora dare cogatur.
Hoc est quod ait Threverius in Apophth.: «Cum cœlum mane rutilat, tempestatem præsagit: sic quam minimum exspectandum est ab eo qui plurima arroganter promittit.»
Huc pertinet illud Mercurii Trismegisti ad Tatium apud Stobæum, serm. 11 De veritate: «Siquidem, ait, inter homines, tres exstant causæ propter quas pollicita violant et mentiuntur. Aut enim statim a principio quispiam aliquid per fraudem dicit; aut ejus quod dixit, postea ipsum pœnitet; aut ad perficiendum invalidus est factus. Ex his primum pravæ voluntatis est, alterum imbecilli judicii, tertium infirmæ facultatis. Hæc omnia Deus declinat: bonitatis studio fraudem, constantia revocationem ejus cujus ipsum posnitere posset, postremo agendi efficacia finis impedimentum.»
Symbolice Cassianus, Collat. XV, cap. vii, hanc gnomen adaptat iis qui jactant se de potestate faciendi miracula, ut ejiciendi dæmones, cum Christianus non nisi in humilitate, quæ Christi est virtus, gloriari debeat: «Quapropter, ait, nunquam monachos probos, et morbo cenodoxiæ vacuos nostri majores esse dixerunt, qui semetipsos exorcistas coram hominibus profitentur, et inter admirantium turbas hanc, quam invenerunt, gratiam jactantissima ostentatione diffamant, sed in cassum; sine dubio enim eveniet eis illud quod in Proverbiis dicitur: Sicut venti et nubes et pluviæ manifestissima sunt, ita qui gloriatur in dato falso. Ita si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis.»
Tropologice, hic disce quanta sit vanitas et stultitia ostentationis, mendacisque promissionis. Hæc enim facit homines arrogantes, vanos, mendaces, infames, ut nemo deinceps eis credat, exosos, invisos; hæc eos quos fefellit ex amicis facit inimicos. Chamæleon, ait Plinius, lib. XI, cap. xxxx, maximum habet pulmonem, et nihil aliud intus: quidam præter ostentationem et ventosam jactantiam nihil habent.
Eleganter Plutarchus in Moral.: «Ut ova plena, ait, sidunt, inania fluitant, ita qui veris virtutibus aut litteris est præditus, minus ostentat se quam qui secus. Animantia quibus longa sunt crura, iisdem longum sit collum oportet: ita qui magno strepitu student vivere, longius rapiant necesse est unde suppetat sumptus. Ut sol quo magis in alto est, hoc minores facit umbras; quo terræ propinquior, hoc majores, puta mane ac vesperi: ita virtus quo major est et excelsior, hoc minus videri cupit, minusque sese ostentat; contra qui minus ipsa re valent, magis sese dilatant ostentatione.»
Idem in Apophth.: «Cum Leosthenes, ait, civitatem Atheniensium ad bellum perpulisset, magnificis spebus ad nomen libertatis ac principatus erectam; Phocion illius verba dicebat esse cupressis similia, quæ sublimes cum sint ac pulchræ, fructum non habent.» Nihil potuit dici accommodatius in sermonem splendide magnificeque pollicentem, sed infrugiferum, quemadmodum cupressus arbor sublimi compositoque in conum vertice procul egregium quiddam polliceri videtur, at vix ulla est sterilior. Quocirca sapienter idem Phocion dicebat: «Non magna quidem promittenda sunt, sed magna facienda.» Ita Stobæus, serm. 1 De prudentia.
Contrarium faciunt multi qui aureos montes, ac Crœsi opes pollicentur, cum ne gry quidem præstent. Aurea Pythagoræ vox exstat: «Age res præclaras, nihil magnifici interim promittens.» Et illa Sixti Philosophi, sentent. 187: «Age magna, non magna pollicens.» Sapientes enim sunt silentes et humiles qui pauca dicunt, sed multa faciunt: insipientes vero sunt loquaces et superbi, qui pauca faciunt et multa jactant; hi ergo similes sunt cicadis, quæ semper catillant, et nil operantur; illi apibus, quæ silent et mel ceramque conficiunt.
Et illa Stobæi, lib. De Moribus: «Antequam pollicearis delibera, et cum pollicitus fueris, facito: nam postea non facere, fallere est. Vide ergo ne quis merito tuo te oderit.»
15. PATIENTIA LENIETUR PRINCEPS, ET LINGUA MOLLIS CONFRINGET DURITIEM.
Syrus, confringet ossa; Hebræa, in longitudine narium persuadebitur gubernator, et lingua mollis confringet os; Pagninus, in longanimitate flectetur princeps, et verbum molle confringet os; Vatablus, longanimitate suadetur princeps; Septuaginta, in longanimitate prosperitas principis, lingua autem mollis conterit ossa; Aquila, lingua autem simplex; alias, lingua tenera.
Primo, R. Salomon hanc gnomen accipit de Dei ira precibus placanda, q. d. Quando Deus iram suam patienter differt, nec statim pœnas reposcit a criminosis, curandum est sedulo, ut illum precibus et resipiscentia deliniant. «Et lingua mollis,» id est precibus vacans, miserationemque excitans; «confringet duritiem,» id est judicis severam sententiam mitigabit. Hic sensus mysticus et symbolicus est potius quam litteralis, unde eum more suo sequens Beda: «Quamvis, ait, peccando Dominum offendisti, potes tamen ejus promereri clementiam, si adversa, quæ pro peccatis irrogantur, patienter pertuleris.»
Secundo, Aben-Ezra vertit, ob patientiam princeps seducitur. Hebræum enim יפתה iephutte significat persuadetur, lenitur, illicitur, seducitur, et, ut Chaldæus, lactatur, q. d. Propterea quod patienter ferat eos a quibus ad iram sit inflammatus, nec ex eis vindictam sumat, tunc illorum hostes hunc seducent, atque in illum vim habent, ac prævalent. Horum igitur lingua mollis et blanda ossa confringet; hæc ille. Verum Noster et alii passim melius vertunt: «Patientia lenitur princeps,» non seducitur.
Tertio, Jansenius, Baynus, Cajetanus vertentes, lenietur, hæc exponunt de patientia principis ipsius, non subditorum. Per patientiam enim hic non significatur tolerantia malorum, sed longitudo ad iram, ut habent Hebræa. Unde Septuaginta vertunt μακροθυμία, id est longanimitas, ut gnome hæc significetur principis iram leniendam per suam longanimitatem, hoc est, si non mox princeps sit ad ultionem, sed tardus sit ad eam. Dum enim iram protrahit et non statim punit, frequenter per ipsam dilationem sedatur furor. Unde cum Theodosius Imperator nimis festinus ad vindictam in civitatem Thessalonicam graviter sæviisset, accepit ab Ambrosio legem huic sententiæ convenientem, nempe ut non nisi post aliquot dies sententia principis lata exsecutioni mandaretur, ut videre est in Histor. Tripart. lib. VII, cap. xxx; et apud Theodoretum, lib. V, cap. xviii.
Monet ergo Salomon priore parte hujus sententiæ maxime principes, ne subito prosiliant ad ultionem, sed longanimitate differant et temperent iram; posteriore vero subditos, ut verbis mollibus et blandis infringant durum principum furorem.
Aut si utrumque ad principem referre velis, lingua mollis ejusdem frangit os vel ossa, id est duritiem, duramque cervicem subditorum: princeps enim non dure minans, sed dulciter blandiens, efficit, ut subditi dura colla submittant rigidis ejus legibus, tributis, vectigalibus, similibusque oneribus.
Rursum R. Levi sic exponit: Si princeps patiens sit, iramque moderetur, inde fiet ut non nisi justæ pœnæ ab eo inferantur. Atque argumento id est, quod, si nimium iræ indulgeat, æstus hic universa ejusdem negotia perturbaturus sit, nemoque futurus qui eum a sententia revocare possit, ne ea præstet ad quæ ab iræ impetu propellitur.
Huc pertinere videtur versio Septuaginta, in longanimitate prosperitas regibus, q. d. Regibus omnis felicitas, omnis securitas, omne bonum, situm est in longanimi patientia: hæc enim subditos hostesque amicat, sicut ex adverso ira et vindicta omnes inimicat; hac rursum regi principique rationem sinceram mentemque pacatam, qua nihil melius ad rectum animæ statum, et ad bonum reipublicæ regimen, conservat. Etenim, inquit Auctor Catenæ Græcorum, cum reges multas quotidie querelas et controversias audire, multasque causas cognoscere compellantur; nisi leni patientique animo præditi fuerint, atque ita comparati ut in iram non statim efferantur, non poterunt et sibi, et ipsis quoque rebus ac negotiis discernendis et dijudicandis, non maximum detrimentum afferre. Cæterum ut regem patientem esse decet, ita eumdem quoque sagacem, et judicandi gnarum esse oportet, quo nimirum assentatores e medio submovere, placideque et patienter deliberare et judicare valeat.
Quarto, melius alii accipiunt hæc de patientia et lingua molli subditorum: si enim subditus longanimi patientia et tolerantia excipiat iram principis, eamque deinde verbis mollibus et suavibus leniat, utique eam, licet osseam et instar ossis duram rigidamque infringet. Quæ res sane mira est, scilicet ut res mollis duram instar ossis confringat, nimirum «mollis humilisque sermo est quasi fulmen, quod omnia ossea duraque penetrat et sternit,» ut dicebat S. Ægidius. Unde R. Levi: Longanimitate, inquit, iraque tolerantia lenitur princeps quando in subditos exarserit; si quis nempe verba illius audiens haud excanduerit, sed patienter illa pertulerit: nam inde fit, ut a se calamitatem arceat, quam princeps moliebatur repentinam.
Rursum significat principem, quando in quempiam ira effervescit, tolerantia leniri, cum nimirum non statim rogabitur ut det veniam et vitam ei cui irascitur, sed aliquo temporis spatio iræ indulgere permittitur: ita enim fiet ut tempora ira subsidat, ac tunc si verbis mollibus rogetur, veniam concedat. Verba enim mollia iræ ossa, id est duritiem acrimoniamque, demulcando infringunt. Hæc R. Levi. Sic Abigail blando sermone blandita est, et infregit iram Davidis, I Reg. xxv.
Vere Plutarchus: «Animæ morbidæ, ait, remedium est oratio: ut temperata aqua inflammationes, sic lenis oratio iram sedare solet.» Et Menander: «Nullum est iræ remedium, nisi apta amici oratio.»
Vidi Romæ virum religiosum et sapientem, qui magno cuidam Ecclesiæ Præsuli erat a confessionibus, et simul a consiliis. Hic dum Præsuli sana suggereret consilia a quibus abhorrebat Præsulis animus vel cupiditas, ideoque ille excandesceret multa ab illo acerba et acria verborum jurgia, quæ ira suscitabat, silenti et constanti tolerantia patiebatur, eaque tandem vincebat animum Præsulis, ut defervescente cholera, sedata mente, eam damnaret, ac rationes a confessario propositas quiete considerans, probaret et sequeretur. Hunc imitentur principum confessarii ac consiliarii, ac reipsa discent quod «patientia leniatur princeps.»
Chaldæus vertit, in patientia spiritus lactetur princeps, quasi patientia respondentis iratum principem reddat non minus placidum, quam infantulum lactaneum; ut sicut infans epoto lacte consopitur, ita princeps audito molli responso a furore detumescat.
Nota illud princeps, qui maxime voluntarius, et velut torrens in quam partem inclinaverit, vehementissimus, et proinde qui a solo Deo coerceri possit ac frenari, juxta illud: «Sicut divisiones aquarum (seu, ut habent Septuaginta, sicut impetus aquæ), ita cor regis in manu Domini,» Prov. xxi, 1.
Vertunt Septuaginta conterit ossa, pulchra antithesi ad linguam sine osse, et ipsa ossa durissima: nam verbis mollissimis durissima conteruntur.
Vere S. Chrysostomus, serm. De mansuetudine, tom. V: «Quisquis, ait, furibundos vincere voluerit, fortiter ferat eorum injurias.» Huc facit gnome Arabum Cent. 1, num 68: «Non fert iram is, cui gradus exaltati sunt; nec adipiscitur summa, cujus natura est iracundia,» id est iracunda, q. d. Sicut principes aliorum indignationem non ferunt, ita ad principatum non pertingunt, qui natura sunt iracundi: multos enim offendunt.
Symbolice, princeps, vel, ut alii vertunt, gubernator, est animus excelsus et generosus, qui motus iræ quos ei suggerit vel injuria illata, vel complexio cholerica, vel diabolus, novit rationibus lenire, sibique persuadere ut iram patientia et mansuetudine superans, illi dominari discat: unde iræ suæ duritiem, id est robur et vehementiam, verbis mollibus in ratione solida fundatis enervat et infringit, dum v. g. sibi ipsi interius dicit cum Psalte: «Quare tristis es (quare irasceris: tristitia enim iræ est comes et assecla)! anima mea, et quare conturbas me?» Cur indignaris, o anima mea, ob rem tam levem? Cur tibi ob festucam mentis quietem adimis, rationem offuscas, charitatem lædis?
Considera quanta patientia Christus injurias atrocissimas sibi in vita et in morte illatas tulerit. Nam ut nervose ait Sidonius Apollinaris lib. IX, epist. 4: «Quantaslibet nobis anxietatum pateras vitæ propinet afflictio; parva toleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum, qui invitat ad cœlum.»
Hac Christi patientis et patientiæ consideratione, omnes irarum motus leniebat et sedabat S. Elzearius Comes Ariani, adeo ut ad quaslibet etiam atroces famulorum injurias immotus, ἄχολος et ἀπαθής videretur.
Hinc Hebræa habent, in longitudine narium lenietur princeps. Tradunt enim Plinius et Physici animalia et homines, qui longas et latas habent nares, esse longanimes et tardos ad iram, eo quod per latas nares facile iræ fumos spiritusque biliosos emittant et exspirent. Hinc elephas, qui est rex animalium, quia proboscidem et nares habet ingentes, et ad libitum flexiles, cum cætera animalia habeant breves ac rigidas, lentus est tardusque ad iram, ut dicat de eo Philosophus: «Æqualis proboscidi ejus ira, nimirum eadem longitudine prædita.» Talis sit nasus et longanimitas principis, ac animi celsi et generosi.
Quocirca Sotion, disput. De Ira: «Sapientibus et doctis, ait, Heraclito pro ira lacrymæ, Democrito risus movebatur; ut enim naves egregiæ sunt non quæ cœlo sereno navigant, sed quæ tempestati resistunt et servantur: sic homines iræ resistentes magni sunt et fortes.» Et ipse Democritus: «Iræ, ait, repugnare difficile est, vincere autem viri est optima ratione præditi.» Nam, ut ait Aristoteles apud Maximum, serm. 19: «Ira est perturbatio, belluarum motui similis, quæ perpetuo premit, duraque et violenta quadam vi prædita, homicidiorum causa, calamitatum socia, infamiæ et incommodorum conciliatrix, pecuniarum consumptrix.»
Hinc rursum pro princeps alii vertunt, gubernator, quia sicut nauclerus navis, tempestatum, sic gubernator animæ, irarum motus sulcare, frangere et componere potest. Unde S. Chrysostomus, homil. 34 in Genes.: «Mansuetudo, ait, animam nostram in perpetua tranquillitate, et quasi in portu constituit, et omnis recreationis ac quietis nobis occasio est. Quid enim beatius quam intestino liberari bello? nam quamvis plurima pace externa fruamur, si intra nos irarum nascatur tempestas, tumultus et seditio, nihil externa pax proderit.»
Ita S. Chrysostomus, hom. 2 in Marcum, ait mel vetitum in sacrificiis, Levit. II, 11: «Quia, ait, mel voluptatis indicium est et suavitatis; semper enim voluptas mortificat, semper voluptas Deo non placet.» Unde constat inter mella apum, dum moriuntur cadavera et sordes inveniri, sicut omnis voluptas desinit in sordes et putredines.
Ita ex monumentis Ecclesiarum Capuanæ et Canusinæ, Philippus Ferraris in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad diem 9 februarii. Nimirum sicut «tranquillus Deus tranquillat omnia,» ut ait S. Bernardus, sic vir, iræ et passionum dominus, easdem facile in aliis sedat et componit.
Talis fuit S. Sabinus Canusii in Apulia Episcopus sub Justiniano Imperatore de quo hæc legimus in ejus Vita: «Hic ab infantia se totum Deo mancipavit. Nam carnis spretis illecebris, in divinis meditationibus assiduus, nihil nisi quo pacto Deo placeret, curare videbatur: erat cultor pietatis, justitiæ amans, in pauperes et advenas præcipue liberalis. Orphanorum et viduarum pius pater, nec quisquam ad eum adeo tristis aliquando accedebat, quin lætus abiret; nemo iratus aut superbus, qui mansuetus et humilis non recederet.» Quocirca dono prophetiæ et miraculis clarus effulsit, quæ recenset S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. xv, et lib. III, cap. v.
16. MEL INVENISTI, COMEDE QUOD SUFFICIT TIBI, NE FORTE SATIATUS EVOMAS ILLUD.
Hebraice, comede sufficientiam tuam; Syrus, partem tuam; Septuaginta, melle reperto, comede quantum sat est, ne, si forte nimium te obsaturaveris, evomere compellaris. Ita Auctor Catenæ Græcorum.
Mel, quia calidum est et dulce, si sobrie comedatur, corpus nutrit, vegetat, exhilarat, facitque longævos, ut tradunt Medici; sin nimium et immodice sumatur, corpus gravat, nauseam tam sui quam ciborum omnium movet, bilem ciet (nam dulcia se in bilem vertunt), ventriculum solvit, et vomitum provocat, uti docent Plinius, lib. XXII, cap. xxiv, et Galenus, lib. III De Diæta.
Mel symbolum est cujuslibet rei suavis, dulcis et delectabilis. Igitur hæc gnome generalis significat generaliter omne id quod delectat, sive corpus, sive animum, moderate sumendum, ut prosit; si enim immoderate sumatur, obesse et quasi mel verti in fel: ibi enim natura dulce amaro copulavit. Insomniosum, ait Pierius, hierogl. 26, cap. viii, mel apud Macronas memorat Xenophon, quod qui copiosius edissent, et vomere et excernere cogebantur, neque quidem omnino stare poterant.
Particulatim vero hæc gnome variis rebus quæ oblectant applicari potest.
Primo, voluptatibus corporis, quibus modice sumptis corpus restauratur; immodice vero sumptis gravatur, enervatur, obruitur. Unde voluptas mel est, sed felle mixtum, puta est mel Corsicum, quod apes ex cicuta colligunt, ideoque venenatum, de quo Ovidius: Quam puto de longe collectam flore cicutæ, Melle sub infami Corsica misit apis.
Qui ejusmodi sunt, non tantum suos, sed et aliorum irarum litiumque tumultus facile sedant et componunt. Ut huc pervenias, animum ab omnibus mundi illecebris avoces, et in uno Deo defigas oportet.
Huc facit mel Heptacometarum, de quo noster Causinus, lib. IX Parabol. cap. viii: Heptacometæ, inquit, sive Septempagani, mel legunt ex summis arborum ramis, quod homines adigit ad insaniam. Hujus cum crateras Pompeianis militibus propinassent, a sensu alienatas tres eorum cohortes conciderunt, teste Strabone, libro XI, pag. 377, numer. 30. Simili modo voluptas mellis illecebra aucupatur, quos ferro deinde laniat. Impia sub dulci melle venena latent.
Itaque respondendum est voluptati ad sua lenocinia stimulanti, quod asinus apud Phædrum hero jubenti sibi reliquias hordei dari, quas porcellus repente mactatus conficere non potuerat: Tuum libenter prorsus appeterem cibum, Nisi qui nutritus illo, et jugulatus foret. Ita Phædrus, lib. V, cap. lxxxv.
Videtur plane voluptas similis illi Gelopum fonticulo, cujus meminit Aristoteles in Admirandis: «Habet, inquit, aquas mire pellucidas et puris fontibus concolores. Verum ubi animal quodvis ex illis gustaverit, continuo moritur.» Quocirca Sixtus Philosophus, Sententia 237, et Medici hoc dant sanitatis remedium et præceptum: «Ede citra satietatem; ebrietatem quasi insaniam fuge.»
Secundo, mel hoc applices cum Auctore Catenæ Græcor., R. Levi et Jansenio sapientiæ perceptioni (uti Salomon ipse applicat, vers. 27), quæ animæ non modicam affert voluptatem, unde ad eam superius sub similitudine mellis Sapiens invitavit dicens: «Comede, fili mi, mel, quia bonum est: sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ.» Et mox postea simili comparatione ad modum in cognitione servandum adhortans: «Sicut qui mel, inquit, multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria,» ut videri possit hac sententia peculiariter exigere voluisse modum in percipienda sapientia servandum.
Jucunda enim est et suavis hominibus divinorum eloquiorum lectio et meditatio, iis potissimum qui contemptis hujus mundi bonis ad alteram vitam anhelant, ita ut dixerit Propheta: «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.»
Huc pertinet proverbium Arabum: «Gusta, cibaberis,» id est gusta mel similemve cibum, et ipse te vocabit ad appetitum sui, quod Galli dicunt: En mangeant l'appétit vient. Est adhortatio ad eos quos magnitudo laboris deterret a studio sapientiæ et virtutis. Et tamen qui ex Scripturarum dulcedine plus præsumunt quam valent concoquere, volentes sapere plus quam oportet, et nolentes sapere ad sobrietatem; frequenter etiam quæ bene intellexerant amittunt, excidentes a recta fide, seseque variis malis animi et corporis involventes, ut experientia multa docet.
Recte enim cecinit Martialis: Quisquis plus justo non sapit, ille sapit. Et Cicero, lib. II Tuscul., Neoptolemum apud Ennium ait dicere, «necesse sibi esse philosophari, sed paucis; nam omnino haud placere.»
Pulchre autem Beda insinuat singulariter per mel designari dulcedinem cœlestis sapientiæ, quod hæc spiritualium patrum officio, quasi prudentissimarum apum labore hominibus ministretur. Huc facit illud vulgo tritum: «Omnis satietas mala, studiorum autem pessima.»
Ita S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. x: «Mel invenisti, inquit, comede quod sufficit tibi, ne forte saturatus evomas illud. Dulcedinem quippe spiritualis intelligentiæ qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit: quia, dum summa intelligere ultra vires quærit, etiam quæ bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Gloria quippe invisibilis conditoris, quæ moderate inquisita non erigit ultra vires, perscrutata premit. Itaque hæretici, qui de sublimitate intelligentiæ quanto amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt.»
Tertio, R. Levi, R. Salomon, Cajetanus, quin et Beda hanc gnomen nectunt sequenti, quasi ibi ejus comparatio expleatur; unde ibidem repetitur vi satiatus, ut per mel accipias amicitiam et amicum, q. d. Utere amicitia et amico, sed moderate quasi melle: nam si immodice cum amico converseris, ipse satiatus fastidiet, ac tuam nimiam familiaritatem aversabitur et respuet, juxta illud Comici: «Nimia familiaritas parit contemptum.» Atque tandem tuum mel in fel, id est tua amicitia non tantum in tædium, sed et in odium vertetur, ut te tantum odiat, quantum ante amaverat.
Huc pertinet proverbium Arabum: «Cum fuerit amicus tuus mel, ne comede eum totum.» Multi enim abutuntur lenitate et facilitate amicorum. Quocirca talibus dicunt suadentque Arabes: «Qui rogat amicum suum supra vires, meretur prohibitionem,» id est repulsam. Hinc rursus iidem suadent amico: «Ne sis canis amicorum tuorum.»
Quarto, S. Bernardus, serm. 47, inter breves, per mel accipit laudes humanas: «Merito, inquit, non ab omni, sed immoderato mellis hujus edulio prohibemur. Est enim cum utiliter humanas laudes recipimus, fraternæ duntaxat intuitu charitatis, et ad salutem eorum qui nobis propterea facilius acquiescunt. Hac ergo parcitate servata, mellis hujus moderata comestio non nocebit. Si quid vero amplius est, a malo est, in perniciem convertetur. Invento enim immoderatius vescitur, quisquis appetens et nimis suum cor favore humanæ laudis inflatur, incrassatur, impinguatur: a quo se Propheta sanctus custodiri deprecatur a Domino, non quidem mellis, sed olei satis vicina appellatione ipsum quem prædiximus favorem exprimens, ubi ait: Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum,» Psalm. cxl.
Denique quo fastidio et ratione mel hoc evomatur subtexit dicens: «Vis nosse quando evomat immoderatus epulator mellis edulium, quod usque ad satietatem sumens modum parcitatis excessit? Tunc sunt sine dubio laudes quibus satiabatur, non alium fructum quærens, sed favore ipso contentus humano; tunc, inquam, multa cum anxietate evomit, quod cum perniciosa delectatione comedit, cum alium quemlibet laudari audiens, invidia contabescit. Mens enim dedita vanitati, et arrogantia tumens, laudem alterius, suam reputat vituperationem.»
Quinto, per mel accipias divitias, q. d. Congere opes quæ satis sint ad alendam familiam, quantum citra injuriam juste et honeste potes: nam quod ultra congesseris, evomere tandem cum dedecore et damno cogeris, juxta illud Plutarchi in Moral.: «Congere aurum contra fas, contrahe argentum, exstrue ambulationes, comple domum servitiis, urbem nominibus: vinum roganti, febricitanti, et bilioso mellis copiam tribueris, unde non confirmetur, sed maximopere lædatur.»
Sexto, per mel accipias delectationem orationis, meditationis et consolationum spiritualium; hisce enim moderate non fruendum, sed utendum est: nam qui nimis iis indulget, lædit caput et valetudinem, proprii durique fit cerebri, fit deses, et otium captans, labores vitæ activæ refugit, etc., uti docent rerum spiritualium periti, ac quotidiana experientia. Oratio ergo dirigatur ad actionem, præsertim quam vel officium, vel obedientia, vel charitas exigit, et sic oratio non minuetur, sed crescet et augebitur, tum quia in actionem sanctam et proximos se effundet, tum quia actio nutrit acuitque orationem.
Rursum mortificatio præstat orationi; quare oratio ejus qui suam iram, impatientiam, proprium judicium, etc., non mortificat, inanis est et inefficax; ut ergo oratio sit fructuosa et efficax, comitem adsciscat sibi mortificationem. Unde S. Ignatius, fundator Societatis nostræ, cum quidam laudaretur quod vir esset multæ orationis, idipsum correxit, dicens: «Imo vir multæ mortificationis.»
Denique hanc gnomen adaptes cuivis occupationi, officio, negotio suavi et delectabili; huic enim modus adhibendus est, ne immoderatio noceat et lædat. Docet ergo Salomon, si modice eo utaris, delectationem tuam fore durabilem; sin immodice, non duraturam, sed vertendam in fastidium: ut ergo suavitas tibi sit perpetua, moderate illa utere.
Ratio a priori est: Prima, quod mel, atque omnes delectationes et res delectabiles hujus vitæ limitatæ sunt, modicæ et exiles; quare dum homo iis nimis indulget, earum dulcedinem exhaurit, qua exhausta, non restant nisi fastidii et amaritudinis fæces. Quocirca mens hominis, quæ infiniti boni et divinæ delectationis est capax, exhausta unius rei dulcedine aliam quærit et aliam, quæ infinitam hanc suam capacitatem impleat et satiet, atque per omnia oberrans nullam invenit nisi in Deo infinito et immenso.
Secunda, quod, sicut stomachus melle oppletus eo oneratur et depravatur, præsertim quia mel non tantum habet dulcedinem, sed et suum acorem; rursum mel est aereum et flatulentum, quare in stomacho ventositates creat et tormina, quæ eum lancinant et torquent, ut illud evomere satagat: sic pariter omnis res delectabilis, si sensum vel potentiam oppleat, eam onerat et gravat sua tam delectatione quam acore et vitio, quod annexum habet; quare creat gravedinem, fastidium, dolorem, vomitum.
Sicut enim cibus ideo tantum sapit et delectat, quod explet orexin et famem; qua expleta si plus sumatur, oneri est et nauseæ. Unde S. Leo: «Subtrahe, ait, voluptati quod futurum est oneri.» Sic pariter quævis alia delectatio eo usque delectat, quousque ejus fames et desiderium animæ naturale expleatur: qua expleta quod additur tædio est et tormento. Atque hæc est causa cur satietas pariat nauseam, fastidium et vomitum.
Tertia, quod sensus et potentiæ animæ sint limitatæ virtutis, unde usque ad certum sensationis et delectationis terminum se extendere et intendere possunt; quem si per intemperantiam excedant, superantur, obruuntur, enervantur et corrumpuntur. Unde illud Aristotelis, De Anima: «Vehemens sensibile corrumpit sensum.» Contra se res habet in cœlo, ubi desiderium visionis et fruitionis Dei acuit satietatem, et satietas acuit desiderium. Beati enim semper Deo satiantur, ideoque Deum semper videre desiderant, quia Deus solus est bonum immensum, animam implens et satians, ideoque summe semper desiderabile. Rursum Deus extendit animæ capacitatem, ut tantum bonum capere possit, nec unquam eo oneretur, lassetur, sed jugiter ad illud totis animæ medullis anhelet et aspiret.
Quarta, quod, sicut dulcedo mellis dissolvit laxatque stomachum, ideoque parit nauseam tam sui quam aliarum epularum, ac vomitum, nisi modice sumatur: sic pariter quævis alia dulcedo et suavitas sensus potentiasque animæ dissolvit, si intemperanter usurpetur, atque tam sui quam omnium aliarum bonarum actionum et occupationum tædium creat. Hæc est enim dulcedinis et delectationis immoderatæ proprietas. Dulcedo enim est nauseabunda, et nauseam parit, sicut acredo parit horrorem et stuporem, nisi modice capiatur. Austerum vero quod proprie dulci opponitur, stomachum contrahit et roborat, et sua austeritate intemperantiam inhibet, nec nisi modice sumi potest.
Quintam dat noster Salazar: Sicut, inquit, in favis cum melle pariter putredines sunt austeri admodum saporis, ita etiam voluptatibus multi insunt acerbi et amari angores, qui dulcedinem illarum corrumpunt. Rursus, quemadmodum sæpe apes ipsæ melli tenacissimo immersæ pereunt, ita etiam sæpius homines voluptatibus dediti, iisdemque ingurgitati, miserrimum interitum sibi accersunt.
Adde dulce grave esse, plus habere terræ et terrei; ideoque aqua salsa vino dulci supernatat, non austero, ut docet Aristoteles in Problem. sect. xxiii, Quæst. xxvi. Hinc mel in imo vasis est optimum, quia eo descendit dulcissimum, utpote maxime terreum. Vice versa oleum, quia aereum, in summo vasis est optimum; vinum vero, quia medium inter aerem et terram, in medio vasis est optimum. Rursum dulcia magis sunt concocta, adeoque plus habent succi et alimenti; austera vero minus sunt concocta, ideoque minus habent alimenti, et plus excrementi, ideoque dulcibus citius implemur et satiamur, quam austeris, ut docet Aristoteles Problem. sect. xxii, Quæst. II et III. Hinc fit ut dulcia citius impleant et saturent, ac paulo post in fastidium vertantur; quod enim post saturitatem ingeritur, fastidio est et nauseæ. Addit Galenus dulcia vina lædere hepar et splenem: hepar enim oppilare, et crassum reddere splenem; insuper generare calculum in renibus. Rursus, saties nimia, inquit, vitales operationes impedit, et calculum renum gignit.
17. SUBTRAHE PEDEM TUUM DE DOMO PROXIMI TUI, NE QUANDO SATIATUS ODERIT TE.
Hebraice, pretiosum (id est rarum; rara enim sunt pretiosa et cara) fac pedem tuum a domo proximi tui; Septuaginta, introduc pedem ad amicum tuum; Chaldæus, prohibe; Symmachus, contine; Vatablus, revoca pedem tuum.
Hæc gnome derivatur et clara est ex præcedenti, imo, ut nonnulli censent, ejus est antapodosis, ac parabolæ mellis applicatio et explicatio, uti ibidem dixi. Non vetat omnem ingressum in domum proximi vel amici; amicitia enim postulat familiarem conversationem mutuamque visitationem: sed jubet ne nimis sit creber et frequens, alias amico fastidium et odium creet. «Vera amicitia, ait Isocrates apud Maximum, serm. 6, tria requirit maxime: primo, virtutem, tanquam honestam; secundo, familiaritatem, ut jucundam; tertio, usum, tanquam necessarium: nam ubi judicaris, recipere debes, et congressu lætari, et, egeas, uti.»
Igitur, si per proximum hic accipias amicum, sic expone, q. d. Ne nimis crebro ad amici domum vadas, sed nimiam visitationem raritate tempera, quantum amicitiæ leges et jura patiuntur; sic enim fiet ut amico fias eo pretiosior et carior, quo rarior. Nam «rarum esse oportet quod diu carum velis,» ait Seneca, lib. I De Benefic. Huc facit illud Martialis: Nulli te facias nimis sodalem: Gaudebis minus, et minus dolebis.
Exemplum est in Vita Catonis: Munacio enim conquerenti quod in Cypro Catonem adire cupiens, parum civiliter ab eo repulsus esset, cum illi nihil esset negotii, sed intus cum Canidio fabularetur, sic se purgavit Cato ut diceret, «se vereri ne juxta Theophrasti sententiam, nimis amicitia causam aliquando daret odio.»
Sin proximum hic quemlibet accipias, etiam non amicum, sic expone, q. d. «Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,» ut eam non ingrediaris nisi cum necessitas, vel utilitas, sive tua, sive illius, sive publica, sive alicujus tertii, id postulat; ac etiam tum curato, ut non nimis crebro ad eum introeas, ne parias ei satiem, quæ fastidium et odium parit, præsertim dum, ut fieri solet, frequenter aliquid ab eo postulas. Petitiones enim hæ assiduæ amicis sunt onerosæ et molestæ; unde dum vident petitores adventantes, animos vultumque contrahunt, ac se subducunt, domique se non esse simulant, ac quandoque dum nimis importuni et petaces sunt, eos harpyas nuncupant, ac ut harpyas fugiunt.
Accedit quod creber ingressus in domum vicini moveat illi suspicionem quod secreta familiæ explorare velis, aut aliquid ex ea subducere, aut pudicitiæ uxoris vel filiarum insidiari, etc., quæ omnia te illi invisum et exosum faciunt. Igitur, sicut creber adventus amici ad amicum fastidiosus est, ita rarus pretiosus.
Quod D. Hieronymus in epist. 2 ad Nepotianum, sub finem, clericis eleganter inculcat: «Facile, ait, contemnitur clericus, qui sæpe vocatus ad prandium non recusat; nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Nescio enim quomodo etiam ipse, qui deprecatur ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat; et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur.» Idem S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium: «Omne, inquit, quod rarum est plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas honorabiles, Presbyteros turba contemptibiles facit.» Denique Martialis, lib. IV, epigram. 29, alias 22: Rara juvant: primis sic major gratia pomis; Hybernæ pretium sic meruere rosæ.
Mystice Auctor Catenæ Græcorum, per proximum vel amicum accipit Deum, sicque exponit, q. d. Arcaniora divinitatis mysteria ne attingas, ne quando per mentis infirmitatem a spirituali cognitione excidas.
18. JACULUM, ET GLADIUS, ET SAGITTA ACUTA, HOMO QUI LOQUITUR CONTRA PROXIMUM SUUM FALSUM TESTIMONIUM.
Pro jaculum hebraice est mephits, quod Chaldæus et alii passim vertunt, malleum; Septuaginta, clavam, a radice פוץ puts, id est fregit, contrivit, dispersit. Pro acuta Septuaginta vertunt, azidato, quod Complutenses vertunt, piculata; alii proprie, in cuspidem desinens; S. Ambrosius, III Offic. cap. xvi, ferrata; S. Hieronymus contra Ruffinum, perniciosa.
Sensus est, q. d. Falsus testis, qui falsum contra proximum dicit testimonium in judicio, vel etiam extra judicium, ita proximum lædit et ferit, perinde ac si jaculum vel telum esset, proximum configens et confringens, aut gladius eumdem confodiens vel dissecans, aut sagitta eumdem penetrans, et subinde lethaliter saucians ac perimens. Nam semper famam, sæpe opes et bona, subinde quoque vitam ipsam eripit, ac proximo causa est ut is a judice condemnetur, vel ab alio privato occidatur. Insuper ingenti doloris vulnere animum proximi ferit et sauciat.
Nota: Per hæc tria, scilicet jaculum, gladium et sagittam, quasi per arma olim maxime usitata, significat primo, quodvis genus armorum, q. d. Lingua falsi testis est nocentior quibuslibet armis et telis, quia sæpe insontes graviter sauciat et lædit, ac non raro eis causa est mortis, et mortis cujuslibet, ut scilicet hic jaculo, ille gladio, tertius sagittis, quartus laqueo, etc., necetur et perimatur.
Secundo, hæc tria acutissima notant acumen linguæ falsi testis, quod scilicet instar jaculi, gladii et sagittæ sit acutissima, ac intima non tantum corporis, sed et animæ feriat, penetret, cruciet et secet, juxta illud Psalm. LIV, 22: «Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.» Et Psalm. LVI, 5: «Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.» Et alibi: «Acuerunt linguam suam sicut serpentes.»
Tertio, quidam duas tantum ponit similitudines, scilicet gladii et sagittæ; vertit enim, dispergens gladius, et sagitta acuta, qui loquitur contra proximum falsum testimonium, q. d. Lingua falsi testis nocet feritque eminus velut sagitta, cum absente reo falsum ei crimen impingit; eadem nocet feritque cominus velut gladius, cum coram reo apud judicem falsum suum testimonium impudenter tuetur et confirmat.
Quarto, Lyranus, Dionysius, Jansenius et alii passim tres ponunt similitudines, primam jaculi sive mallei vel clavæ, secundam gladii, tertiam sagittæ; notantque malleo vel clava solere caput hominis contundi et confringi, gladio vero jugulum peti, sagitta denique cor transfigi, ut significetur eum, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium, perinde facere ac si caput hominis malleo vel clava contunderet, gladio eum jugularet, aut denique sagitta cor transageret. Tria autem hæc diversos et omnes pene modos comprehendunt, quibus homo homini nocet, ut annotat Cajetanus; malleus enim tundendo, gladius scindendo, sagitta acuta penetrando nocet et occidit. Unde significatur omnigenum nocumentum quod excipitur a falso testimonio; nocet enim et personæ, et famæ, et rebus.
Mystice, Hæretici sunt jacula, gladii et sagittæ acutæ, quia falso citant testimonia S. Scripturæ, ac perperam intelligendo depravant, ut iis pervertant mentes audientium, easque in hæresim pertrahant, quo fit ut non unam duntaxat animam, sed millenas et millenas, imo integras urbes et provincias perdant et interimant.
19 et 20. DENS PUTRIDUS ET PES LASSUS, QUI SPERAT SUPER INFIDELI IN DIE ANGUSTIÆ, ET AMITTIT PALLIUM IN DIE FRIGORIS.
Hebræa habent, dens fractus, et pes luxatus est fiducia prævaricatoris in die angustiæ; Chaldæus, dens malus, et pes labens; Pagninus, dens fractus, et pes non insistens suo vestigio; Cajetanus, et pes dimotus; Septuaginta vero, via mali et pes iniqui peribit in die mala.
Pro lassus hebraice est מועדת muadet, id est nutans, vacillans, titubans: radix enim מעד maad, uti litteris transpositis, sic et significatione contraria est verbo עמד amad. Amad enim significat stare, consistere; maad vero notat standi vacillationem, titubationem, mutationem et inconstantiam, significatque nutare, labi, declinare in ruinam. Noster pro מבטח mibtach, id est spes, fiducia, videtur aliis punctis legisse מבטח mebatteach, id est sperans, confidens, sed eumdem facit sensum; aut potius solita Scripturæ phrasi abstractum accepit pro concreto, puta spes pro sperans, q. d. Qui fiduciam ponit in infideli, similis est illi qui habet dentem putridum et pedem lassum, illique confidit et confidenter incumbit, denti quidem putrido ad masticandum et comedendum, pedi vero lasso ad standum et incedendum. Est metonymia: dens enim ponitur pro dentato, spes pro habente pedem lassum. Aut vice versa to qui sperat ponitur pro spes vel fiducia, scilicet concretum pro abstracto; spes enim in infideli est quasi dens putridus et pes lassus.
Primo, Beda et Vatablus per prævaricatorem vel infidelem accipiunt hominem: omnis enim homo est prævaricator et peccator, tum quia peccavit in Adamo originaliter, tum quia per se sæpe peccat actualiter; quasi Salomon doceat hic spem non esse collocandam in homine, sed in Deo juxta illud Jerem. xvii, 5: «Maledictus, homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.» «Hic enim, ait Beda, recte denti putrido et pedi lasso comparatur; quia qui illud unicum homini bonum, hoc est adhærere Deo, et ponere in Deo spem suam, nescit, iste nec vitæ percipere cibum, nec ad mansionem potest desideratæ salutis pertingere. Et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitæ præsentis, habitu religionis videtur indutus, ubi tamen districtio justi judicii ingruerit, nudus omnimodis ab ornatu justitiæ patebit, nec eorum consortio dignus, de quibus scriptum est: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.»
Secundo, alii per prævaricatorem accipiunt impium, sceleratum, et, ut Syrus vertit, iniquum, q. d. Qui fidit in impio et scelerato, similis est illi qui manducat cibumque comminuit dente putrido, et illi qui incumbit pedi lasso: sicut enim hunc dens putridus et pes lassus fallit onerique succumbit, sic et impius fallit spem confidentis in se. Chaldæus vero per prævaricatorem accipit prædonem: Dens malus, ait, et pes lassus (Syrus, pes luxatus), sic erit spes deprædatoris in die angustiæ, q. d. Prædones sperant ingentes opes ex prædis; sed spes hæc fallit eos, cum videbunt se ob prædas occidi, vel a judice suspendi.
Tertio, proprie et genuine Noster per prævaricatorem accipit infidelem, id est infidum et perfidum, qui spem fallit. Tam ergo fidens infido, quam ipsa fiducia collocata in infido, comparatur hic denti putrido et pedi lasso. Elegantius autem ipsa fiducia quæ habetur in infideli, hoc est infido homine, comparatur denti putrido et confracto ac pedi lasso, quam is qui super illo sperat, cum significandum sit fiduciam talem, et ipsum in quo quis fisus est, in tempore necessario hominem destituere, sicut dens talis et pes hominem in re necessaria destituit, nempe in manducatione et ambulatione.
Bene tamen etiam juxta nostram versionem, is qui sperat super infideli, comparatur denti putrido et pedi lasso, quia talis per suam fiduciam non potest sibi suæque necessitati in die angustiæ prodesse, sicut dens putridus et pes lassus suum non possunt facere, cum necesse est, officium. Ita Jansenius et alii.
Igitur prima et propria ratio hujus analogiæ et comparationis, qua spes fallax, quæ collocatur in infido, comparatur denti putrido et pedi lasso, est quod utraque sit infida. Sicut enim dens putridus manducantem, et pes lassus ambulantem fallit et destituit, sic pariter et infidus fidentem in se fallit et deserit in die angustiæ; imo sicut putredo corrumpit dentem ipsum qui adeo validus est, ut nec ferro, nec igne lædatur. Unde Aristoteles, lib. V Hist. animal. cap. vii: «Os dentium, ait, adeo firmum, ut solum inter ossa aciem ferri respuat;» sic pariter infidelitas amici vel servi corrumpit omnem fidem et fiduciam heri, ut nemini deinceps credat aut fidat, itaque vivat in perpetua diffidentia, pavore et anxietate.
Secunda, quod dens putridus edenti, et pes lassus ambulanti damnum creat; idem creat infidus fidenti in se. Sæpe enim per hanc perfidiam ingentia opum, famæ et vitæ damna incurrit.
Tertia, quod dens putridus humoribus et catarrhis e capite in fibras ejus labentibus ingentes dolores ciet, æque ac pes luxatus ambulanti. Similes ciet perfidus hero suo. Audi Plinium, lib. VII, cap. xvi: «Nec cibo tantum et alimentis necessarii dentes, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguæ, seriemque structuræ, atque magnitudine mutilantes molientesve aut hebetantes verba, et cum defluxione omnem orationem adimentes.»
Audi et Aristotelem, lib. III De Part. animal. cap. 1: «Homo, ait, ad usum communem probe factos obtinet dentes, videlicet primores acutos, ut secent; maxillares latos, ut molant; discriminant eos utrosque hi, qui canini appellantur, media inter eos natura conditi: nam et medium particeps utriusque extremi est. Et canini ipsi partim acuti sunt, partim lati: quod idem in cæteris quoque animalibus est, quibus non omnes acuti habentur, sed potissimum locutionis gratia tales totque numero dentes homo sortitus est. Ad litteras enim exprimendas plurimum conferunt primi dentes. Nonnulla animalia, quod dictum jam est, cibi tantum conficiendi gratia dentes obtinent; quibus autem et auxilio sunt et robori dentes, hæc aut exertos habent, ut sus; aut acutos pectinatim sese stipantes, unde serratis ea dentibus esse diximus.»
Sicut ergo putredo dentem, indeque hominem et animal exarmat, nudumque et inermem hostibus objicit: sic pariter infidelis herum in se fidentem enervat, exarmat, hostibusque perdendum tradit et prodit. Denique Galenus, lib. De Partibus, docet dentes putrescere ex otio et inedia. Qui enim una mandibula semper mandunt, horum dentes molares alterius mandibulæ, utpote otiosi, citius tabescunt et putrescunt. Sic perfidia amici non raro oritur ex otio et desidia; hæc enim parit penuriam et famem, quæ eum adigit ad perfidiam, ut per eam vitæ necessaria acquirat; egestas enim uti facit fures, sic et proditores.
Quarta, sicut dens putridus fœtorem excitat in ore et stomacho, atque anhelitum putidum efficit quem astantibus aspirat: sic pariter perfidus infamiam affert hero, eumque omnium risui et ludibrio exponit. Addit Plinius, lib. XI, cap. xxxvi: «Hominum dentibus, ait, quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant, et columborum fœtus implumes necant.» Multo magis virulenti sunt dentes putridi, et longe amplius amici perfidi.
Quinta, sicut dens putridus suum putorem et corruptionem vicinis affricat, eosque vitiat et corrumpit: sic et perfidus cæteros heri sui famulos vel socios perfidia sua inficit et corrumpit. Quocirca Hippocrates, lib. De Affectionibus, ita statuit: «Si corrosus fuerit dens et moveatur, injecto eximatur.» Similiter de infido amico ait Plutarchus in Moral.: «Amicum tollere, est dentem excutere.»
Sextam dat noster Salazar. Scitum est, inquit, dentibus putridis ac luxatis pedibus id maxime proprium esse, ut temporum differentias in se exprimant: nam sereno et candido cœlo valent; cum autem tempestas verti, et cœlum nubibus obduci incipit, tunc quidem dolere solent, q. d. Sicut ejusmodi pes vel dens nubilo tempore dolent, atque alter ad ambulandum, alius vero ad cibos terendos ineptus redditur: ita etiam infidus sodalis reflante fortuna, et adverso tempore deficit, et amicum deserit.
Rursum et pressius, dens putridus et pes lassus tribuitur non servo infideli, sed hero qui in eo confidit et sperat, ut vertit Noster, q. d. Qui in perfidum servum vel amicum spem suam contulit, denti putrido et pedi lasso aut languido assimilis est; nam sicut ejusmodi dens atque pes cœlo sereno bene habent, nubilo autem cœlo dolent maxime ac languescunt: ita etiam ille, cum prospera adflat fortuna, amico suo jucunde fruitur, gaudet, ac validus est; cum vero eadem reflat, et serenitas in nubilum vertitur, amico fugiente dolet plurimum et angitur.
Septima, dentes sani ideoque fidi tria ingentia bona præstant homini et animalibus: primo enim cibum masticant et digerunt ut in stomacho plenius et planius concoquatur: prima enim digestio cibi fit in ore a dentibus; secundo, vocem et loquelam efficiunt, eamque articulatam et sermocinantem in homine; tertio, arma sunt, quibus se animal tueatur contra suos hostes; unde brutorum arma non alia sunt quam dentes, ungulæ, sive calces, et cornua. Hæc tria homini adimunt dentes putridi, ideoque infidi; nam inutiles sunt ad masticationem, ad loquelam, ad morsum. Eadem tria adimit amicus vel servus infidelis hero in se confidenti, scilicet opes et epulas, famam et gloriam, ac subinde sanitatem et vitam.
Audi Plinium, lib. VII, cap. xvi: «Nec cibo tantum et alimentis necessarii dentes, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguæ, seriemque structuræ, atque magnitudine mutilantes molientesve aut hebetantes verba, et cum defluxione omnem orationem adimentes.» Audi et Aristotelem, lib. III De Part. animal. cap. 1: «Homo, ait, ad usum communem probe factos obtinet dentes, videlicet primores acutos, ut secent; maxillares latos, ut molant; discriminant eos utrosque hi, qui canini appellantur, media inter eos natura conditi: nam et medium particeps utriusque extremi est. Et canini ipsi partim acuti sunt, partim lati: quod idem in cæteris quoque animalibus est, quibus non omnes acuti habentur, sed potissimum locutionis gratia tales totque numero dentes homo sortitus est. Ad litteras enim exprimendas plurimum conferunt primi dentes. Nonnulla animalia, quod dictum jam est, cibi tantum conficiendi gratia dentes obtinent; quibus autem et auxilio sunt et robori dentes, hæc aut exertos habent, ut sus; aut acutos pectinatim sese stipantes, unde serratis ea dentibus esse diximus.»
20. ET AMITTIT PALLIUM IN DIE FRIGORIS.
Pro amittit hebraice est מעדה maade, quod contrariæ est significationis: proprie enim significat addere, ornare, vestire; hic vero significat contrarium, scilicet vestem adimere, detrahere, amittere, uti vertit Noster, Pagninus, Vatablus et alii passim; quare minus apte Cajetanus vertit hic ornatum, puta sericum: Parans sericum, ait, in die frigoris, q. d. Sicut sericum, quia tenue, non arcet frigus: sic nec amicus infidus avertit imminentem amico calamitatem.
Est hæc tertia similitudo, q. d. Sicut qui cibum sumit confisus in dente putrido, ocius dolorem sentit et damnum; et sicut qui graditur pede lasso, deficit in via; et sicut qui amittit pallium in die frigoris, alget: sic pariter nullum commodum sentit, sed multum damni et incommodi, qui confidit in homine infideli, quales sunt omnes homines inconstantes ac leves et varii: horum enim uti animus, sic et fides non solida est, sed levis, mobilis et infida.
Nonnulli censent hic duas notari causas infidelitatis, cur scilicet quis fidem alteri datam fallat, nimirum fortunam adversam, et hanc significari die angustiæ; ac simultatem et discordiam, et hanc significari die frigoris, quo scilicet animus odii frigore rigescit, q. d. Qui fidit amico dubio in fortuna sibi adversa, temere facit, sentietque damnum, quia illa fugare solet amicos, facereque desertores: sic et qui fidit amico, cum quo fovet simultatem et discordiam; hæc enim faciet eum infidum, ut pallium opis suæ illi subtrahat, eumque velut nudum in die frigoris, id est afflictionis, derelinquat.
Hebræi et Chaldæus ante hæc verba ponunt soph pasuc, id est punctum, quasi ea pertineant ad versum sequentem, cum quo proinde ea nectunt. Unde Vatablus sic vertit, mæsto cordi carmen canere, perinde est atque detrahere vestes tempore frigoris, aut nitrum aceto perfundere; sic et Pagninus. Verum longe aptius Noster ea nexuit huic versui. Amicus enim infidus in adversitate est instar pallii amissi in die frigoris. Quid enim hoc pallium simile habet cum corde mæsto?
ACETUM IN NITRO, QUI CANTAT CARMINA CORDI PESSIMO.
Hebraice, acetum super nitrum, et cantans in canticis super corde mali, vel malo; Syrus, sicut qui projicit acetum super fidibus, scilicet eas solvit, hebetatque eorum sonum et concentum in testudine. R. Salomon: Nitrum, ait, est genus terræ mollis instar argillæ, ex qua figuli vasa conficiunt; quod si in eamdem acetum decidat, dissolvitur, neque ulli usui esse potest; Cajetanus, sicut acetum super saponem; Chaldæus alio abit: Sicut, ait, qui projicit acetum super nitrum, ita probat corda dolor; Septuaginta, sicut acetum trahit inutile, sic accidens in corpore passio cor contristat.
lib. VIII, cap. xvi: «Dentes, ait, invicti sunt ignibus, et flammis indomiti, cavantur tabe pituitæ.»
Nota primo: De nitro ita scribit Galenus, lib. IX Simplic. med.: «Nitrum dictum est supra in medio esse aphronitri et salis virium; cæterum ustum potius ad aphronitrum accedit, utpote exustione tenuius redditum. Desiccat itaque et digerit, et si intra corpus sumatur, siccat et extenuat crassos lentosque succos, potentius multo quam sal.» Et Dioscorides, lib. V, cap. lxxxix: «Nitrum, ait, vim et ustionem salis habet; tormina sedat, si tritum cum cumino bibatur in hydromelite; febribus circuitu redeuntibus illinitur ante suspectam accessionem; miscetur emplastris, quæ extrahunt et discutiunt, extenuant et lepras abstergunt. Cum aqua autem calida aut vino infusum inflationes purulentas, aures et sonitus earumdem sanat, sordes expurgat cum aceto instillatum.» In quem Dioscoridis locum ita scribit Matthiolus: «Nitrum et spuma nitri, quorum antiquis maximus fuit in medicamentis usus, diu sane est quod ad nos convehi desierunt; proinde hallucinantur mea quidem sententia (alii enim contrarium sentiunt, scilicet esse idem nitrum modernum quod priscum, sed non adhiberi ad medicinas uti olim, servire vero pulveri tormentario), qui putant sal nitrum vocatum, quo ad tormentorum bellicorum pulveres utuntur, et ad fortissimas aquas conficiendas, quibus argentarii fabri aurum ab argento separant, verum ac legitimum esse nitrum, cujus meminere Theophrastus, Dioscorides, Galenus, Plinius et antiquorum alii, si quidem id manifeste falsum demonstrat Plinius, lib. XXXI, cap. x, ubi fuse vetus nitrum describit.»
Porro «in medicinis nitrum calefacit, extenuat, mordet, spissat, siccat et exulcerat,» ait Plinius, lib. XXXI, cap. x. Georgius Agricola, De Re metallica, lib. XII, modos conficiendi nitrum ita colligit. Nitrum, ait, fieri solet vel ex aqua nitrosa, vel ex diluto, vel ex lixivio. Aqua etiam Nili in nitrarias derivata, et eodem ardore solis detosta vertitur in nitrum. At dilutum ex quo conficitur nitrum, fit ex aquis dulcibus terra nitrosa percolatis.
Beda, cujus verba transcripsere Lyranus et Dionysius: «Nitrum, ait, non multum a salis Ammoniaci specie distat; nam sicut salem in littore maris fervor conficit solis, durando in petram aquas marinas, quas major vis ventorum, vel ipsius maris fervor in littoris ulteriora projecerit: ita in Nitria, ubi æstate pluviæ prolixiores tellurem infundunt, adest ardor sideris tantus, quod ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram, salis quidem vel glaciei aspectui simillimam, sed nil gelidi rigoris nisi salsi saporis habentem, quæ tamen juxta naturam salis in caumate durare, et in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenæ sumentes servant, et ubi opus exstiterit pro lomento utuntur.» Lomentum est farina fabacia, qua ad eruganda corpora usa est antiquitas, item genus smigmatis, de quo Plinius, lib. XXXIII.
Censet ergo Beda et Lyranus nitrum dictum esse a Nitria Ægypti provincia, ubi abundat. Potius dixerim Nitriam dictam a nitro; nitrum vero esse Hebræum nomen, quod æque ac saccus, cornu et similia quædam nomina, ab Hebræis ad Græcos, Latinos, Ægyptios, Italos, Gallos et omnium pene nationum idiomata et linguas transiit. Nitrum enim hebraice dicitur נתר nether, a radice נתר nathar, id est removit, transtulit, quod maculas amoveat et extergat: sicut Græci nitron derivant a νίζειν vel νίπτειν, id est lavare, abstergere, purgare. Unde illud: Caput asini ne laveris nitro, id est, ne in rem vilem rem pretiosam expendas. Vel potius a נתר nathar, id est saliit, exsiliit, circumsiliit, eo quod nitrum saliat et circumsiliat, perinde ac sal in igne. Aberrat ergo Pagninus et Cajetanus, qui secuti R. Davidem censent nitrum esse alumen, quo lana dealbatur, aut saponem quo vestes mundantur.
Nota secundo: Quædam paræmiæ diversos et contrarios admittunt sensus; variatis enim circumstantiis, fine et modo, variatur veritas sententiæ. Tales sunt illæ cap. xxvi, 4: «Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.» Et illæ Comici: «Ferendo veterem injuriam, invites novam; ferendo veterem injuriam, vites novam.» Certis enim modis et circumstantiis fit ut prior injuria novam nunc invitet, tunc vitet et evitet. Et illæ P. Syri: «Amici vitia si feras, facis tua; amici vitia nisi feras, facis tua.» Pari modo hæc gnome contrarias admittit explicationes quas mox recensebo.
Nota tertio: Cor mali vel malum tripliciter accipi potest. Primo, pro corde tristi et mœsto; sicut enim bonum accipitur pro jucundo, sic malum pro tristi, ut: «Sufficit diei malitia (id est afflictio, tristitia) sua,» Matth. vi, 34. Similia sunt Eccli. xiv, 10 et cap. xxii, 27; Psalm. cxxxii, 1, et alibi. Unde Symmachus vertit, sicut acetum in nitro, qui cantat in canticis ad cor triste; Septuaginta, passio in corpore cor contristat.
Secundo, cor malum est cor iratum, indignabundum, cholericum.
Tertio, cor malum est cor pravum, malignum, vitiosum, sceleratum.
Tota difficultas est quid faciat acetum in nitro. Jam enim uti nullus est nitri in medicinis usus, sic vix ulla aceti cum nitro commixtio. Aliqui censent acetum acuere nitrum, illique acrimoniam indere; acetum enim suum acorem cibis omnibus et potibus communicat. Unde Isidorus, lib. XX Origin. cap. III: «Acetum dicitur, ait, vel quod acutum, vel quod aqua mixtum; vinum enim aqua mixtum in hunc saporem redigitur. Unde et acidum quasi aquidum, quia aqua lavantur uvæ in torcularibus post expressum vinum. Est vilis potus et servis aptus.» Accedit Galenus, lib. I De Simplic. medicam., et alibi, qui asserit acetum terram fermentare, item exasperare: «Acetum, ait, mixtum cum attenuantibus auget illorum vim.»
Alii ex adverso censent acetum nitrum nitrique vim solvere et temperare; acetum enim valde refrigerat, ait Galenus, lib. III De Simplic. medic. Idem, lib. I et II Composit. medic.: «Acetum, ait, incidit, discutit et reprimit, penetrat, siccat et detergit ut sal, nec habet vim astringendi ut sal.» Et Plinius, lib. XXIII, cap. 1: «Aceto, ait, summa vis in refrigerando, non tamen minor in discutiendo, ita fit ut infusum terræ spumet.» Hinc qui explodunt tormenta bellica, accendentes pulverem nitratum, ne illa vi ignis fundantur et crepent, mox ea refrigerant aceto. Rursum Plinius, lib. XIV, cap. xx: «Aceti nequitiæ, inquit, inest virtus magnos ad usus, sine quibus vita mitior duci non potest.»
Utraque sententia vera est suo tempore, loco et modo. Acetum enim ex se habet acorem, quo omnia quibus miscetur, acuit. Idem tamen vim nitri infringit, solvit, liquefacit, ac vicissim vis ejus et acrimonia a nitro refringitur et temperatur.
Audi Aristotelem, lib. IV Meteorol. cap. III: «Nitrum autem et sales solubilia humido; non omni autem, sed frigido.» Acetum autem frigidum est humidumque; solvit ergo et temperat nitrum, quod calidum est et siccum. Et Galenus, lib. III De Medicam. compos., docet nitrum optime solvi acri vino et aceto. Igitur acetum nitri vim temperat, ac vicissim nitrum aceti acorem emollit. Quocirca medici tam nitri vim aceto infringunt, quam aceti acorem nitro mitigant. Hinc et acetum pulveri nitrato sive tormentario infusum, illius celeritatem remoratur et tardat. Porro, licet alterum alterius acrimoniam hebetet, vim tamen purgandi adauget; cum enim utrumque suam habeat purgandi vim, si commisceantur, alterum alteri suam vim communicat, itaque propriam exacuit. Quocirca aurifabri ad abstergendas auri et argenti maculas sordesque, adhibent nitrum aceto mixtum. Denique hac mixtione olim prisci maxime utebantur in medicinis. Unde Dioscorides, lib. V, cap. lxxxix: «Nitrum, ait, purulentas aures et sonitus earum sanat, sordes expurgat cum aceto instillatum.» Idem docet Plinius, lib. XXXI, cap. x, et Galenus, lib. III De Compos. medicam. Additque Plinius curare vitiligines, id est maculas per totum corpus respersas, item serpentum morsus aliaque ulcera, insuper lassitudinem membrorum: «Comprimit, inquit, et pruritus suffusorum felle (ictericorum, quibus fel e suo folliculo diffunditur ad membra exteriora),» maxime cum aceto datum. Nunc
Primo, si per cor malum accipias mæstum, multi cum Jansenio sic exponunt, q. d. Sicut acetum nitrum exacuit, illudque facit acrius et asperius: sic musica musicumque carmen magis exasperat cor pessimum, id est mæstum nimis, juxta illud: «Musica in luctu importuna narratio,» Eccli. xxii, 6. Unde S. Paulus monet «gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus,» Roman. xii.
Favere videtur quod nitrum tam colore atro quam sapore amaro et salso, æque ac acetum suo acore symbolum sit tristitiæ, et, ut ait Galenus, lib. III De Simplic. caus.: «Bilis atra (id est melancholia parens tristitiæ) mordax et valida est ut acetum et cinis.» Addit Cajetanus se experientia didicisse sapone, si acetum addatur, vestes non mundari, sed magis maculari, q. d. Sicut præpostere facit qui vestes nitro, id est, ut ipse ait, sapone et aceto eluit, cum aqua sint eluendæ; ita præpostere facit qui afflicto cordi accinit carmina lætitiæ; non enim ea ratione tollit afflictionem, sed auget, mitigaturus eam, si cum lugente etiam lugeret. Sic et Aben-Ezra.
Alii ex adverso melius sic exponunt, q. d. Sicut acetum refringit lenitque vim nitri, ac nitrum vim aceti: sic pariter suavis sermo et cantilena refringit lenitque sensim malitiam, id est mæstitiam cordis; q. d. Hæc quatuor similiter dissimilia, et dissimiliter similia sunt. Similia enim sunt quia, sicut acetum nitro, aut sali vel alumini admixtum, ex medicorum sententia valet ad curationem aurium purulentarum, earumque sordes tergit, ac tinnitum tollit: sic sane decantata carmina, quæ scilicet carmina sunt, id est, habent numerosam orationem certis suavibus selectissimisque verbis constantem, valent ad curandas et leniendas ægritudines mæsti cordis; uti David, pulsans citharam, easdem abigebat a Saule, I Reg. cap. xvi, 23.
Dissimilia sunt, quod non sit eadem aurium et animi curatio; nam auribus instillandum acetum cum nitro, quorum utrumque partem affectam acriter mordet et dolore compungit; e contrario cordi ægro suavissimæ sententiæ et carmina occinenda sunt, quibus nihil insit acrimoniæ, nihil mordacitatis.
Huc accedit expositio R. Levi: Sicut, ait, ex nitro et aceto vestibus infuso duplex utilitas capitur, tum ut prorsus aboleatur macula, tum etiam ut aceti odore vestes imbuantur, quo mucedo situsque removeatur: ita cum quis multas variasque cantilenas animo mœrore obruto canit, id assequitur, ut jucundis cantionibus dolorem prorsus ex animo evellat, eumdemque præterea voluptate cumulet.
Rursum to acetum in nitro notat modum quo tristitia, quam Cassianus, lib. X, vocat cordis rubiginem, per carmina levari lenirique debeat, nimirum occinendo ei tristitia oppresso primum carmen mœroris et condolentiæ, deinde ubi excitari erigique cœperit, occinendo ei carmen lætitiæ. Acetum enim mærorem significat, nitrum vero lætitiam et voluptatem.
Audi S. Gregorium, lib. III Moral. cap. x: «Ordo, ait, consolationis est, ut, cum volumus afflictum quempiam a mœrore suspendere, studeamus prius mœrendo ejus luctui concordare; dolentem namque non potest consolari qui non concordat dolori, quia eo ipso quod a mœrentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur; sed emolliri debet animus prius, ut afflicto congruat, congruens inhæreat, inhærens trahat. Neque enim ferrum ferro conjungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur,» etc.
Idipsum significat vox carmina. Sicut enim carmen longis brevibusque pedibus constat, ita exacte ad numerum et mensuram compositis et modulatis, ut nec una syllaba supersit aut desit: sic consolatio quæ ingeritur mæsto, ex exhilaratione et condolentia omnibusque quæ dicenda sunt, ita concinne et quasi ad libellam componi debet, ut nil sit vel nimium, vel diminutum, sed tota sit instar affabre compacti et modulati carminis, vel concentus musici.
Secundo, si per cor pessimum accipias valde exacerbatum, iratum et indignabundum, simili modo exponas, mutando nomen tristitiæ in nomen iræ. Hæ enim duæ passiones cognatæ sunt et commixtæ; ira enim communiter habet adjunctam tristitiam: tristatur enim et dolet quis de malo
Aliqui ergo sic exponunt, q. d. Sicut acetum vim nitri exacuit ut ebulliat, sic carmina mordacia, puta dicteria et convicia, exacuunt cordis malitiam, id est iram et indignationem. Hoc enim, ait Hugo, effervescit atque ebullit irascendo, crepitat murmurando. Unde aceto perfundere est acriter perstringere et mordere, juxta illud Persii:
Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto.
Et illud Horatii, lib. I Serm.:
At Gracus postquam est Italo perfusus aceto.
Italum enim acetum, aeque ac vinum, prae ceteris aliarum regionum est praestans, acre et mordax. Unde proverbium: Acetum Hetruscum; ex acri enim et generoso vino fit acre et generosum acetum. Huc facit gnome R. Simeonis in Pirke Avoth, id est in Apophtheg. Patrum, cap. IV: « Noli, ait, frustra conari, ut eum blandis sermonibus lenias, in quo adhuc fervet iracundiae spiritus; neque in vanum studeas amici tui mitigare dolorem, cum adhuc ei extensus ante oculos mortuus jacet, nec devoventi se prae ira de voti absolutione mentionem facias, nec denique videre eum aut consolari quaeras in fervore calamitatis suae. » Hinc amici Job, venientes ut eum consolarentur, ploraverunt « et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem, » Job cap. II, 13.
Alii et melius e contrario sic exponunt, q. d. Sicut acetum nitro refractum et temperatum curat ictericos, quorum bilis effunditur in membra, uti paulo ante ex Plinio dixi: sic pariter carmina et sententiae placidae, lenes, suaves et laetae leniunt et curant cordis iracundiam. Unde S. Gregorius Nazianzenus, in carm. De Ira, docet iram solvi per lepores, risum et jocos, sicut glacies solvitur aestu, cera calore, vini vis aqua:
"Attack the hot-tempered one," he says, "with jests: For against anger nothing is stronger than a joke."
Exemplum est in S. Francisco, qui in gravi ira et dissidio magistratus Senensis a suo Episcopo, fratres suos misit, qui utrique parti suavi modulatione occinerent carmen sive canticum, quod ipse solis nuncupabat, adderentque: « Laudetur Dominus propter ea quae mihi condonat ex amore; » qua carminis melodia, ac multo magis viri charitate et sanctitate dissidentes compuncti, posita ira in mutuos ruerunt amplexus. Ita habent Annales Ordinis S. Francisci, et Speculum Vitae ejusdem, cap. XCVII.
Tertio, si per cor pessimum accipias valde malignum et sceleratum, S. Gregorius, lib. I in Ezech. hom. 9, sic exponit: « Acetum, si in nitrum effundatur, effervescit nitrum protinus et ebullit: sic et perversa mens, quando per increpationem
corripitur, aut ei per praedicationis dulcedinem bona suadentur. De correptione enim fit deterior et deinde in murmurationis iniquitatem succenditur unde debuit ab iniquitate compesci. » S. Gregorium secutus de more Beda, ejus verba hic transcripsit. Pessimorum ergo et obstinatorum mentes non sunt carminibus, id est suavi monitione mulcendae, quia per illam exasperantur, insaniores fiunt, et contra stimulum calcitrant; sed terribili rugitu, minis et plagis vulnerandae et contundendae, ac veluti tonitru et fulmine percellendae et confringendae. Accedit R. Salomon: Carmen cordis pessimi, ait, est lex qua a praeceptore discipulus flagitiosus imbuitur, qui illam non est servaturus, sed ex ea futurus nequior et deterior.
Alii ex diverso sic exponunt: Sicut nitrum cum aceto instillatum purulentas aures et tinnitus earum sanat, uti jam dixi ex Dioscoride, Galeno et Plinio, earumque sordes expurgat: ita et acres exhortationes, admonitiones, increpationes, quas Socrates apud Platonem in Charmide animi incantationes et carmina vocat, licet initio molestae sint, et acriter mordeant instar nitri aceto perfusi, postea tamen vitia extergunt, eluuntque sordes animi, nisi quis prorsus in iis sit obstinatus et immedicabilis, ac praesertim perturbationes animi, quasi sonitus aurium, prohibentes audire veritatem, sanant. Durat vero haec mordicatio, usque dum pars senescat et cute obducatur. Ita Franciscus Valesius, lib. De Sacra Philosoph. cap. LX. Huc facit versio Chaldaea, sicut qui acetum in nitrum projicit, ita probat cor dolor, sicut argenteum vas, q. d. Sicut nitrum aceto infusum detergit rubiginem vasorum aureorum et argenteorum, eaque pristino nitori et splendori restituit: sic pariter dolor quem infligit acris objurgatio, castigatio, labor et afflictio, probat, id est probando abstergit et purgat cor, quod ex otio, luxu et lascivia vitiorum rubigine obductum est.
Pro probat enim Chaldaice est מצרף metsareph, id est conflat et conflando purgat, sicut aurifex in fornace conflat, et conflando expurgat aurum et argentum a scoria. Unde pro argenteum vas melius ex Chaldaeo vertas, sicut argentum in vase, puta conflatorio, in igne excoquitur et purgatur: ut sit nova haec comparatio distincta a comparatione aceti in nitro. Porro, sicut aceti acrimonia nitro retunditur et temperatur, ut sordes eluat: sic acrimonia increpationis suavitate et blanditiis increpantis lenienda et condienda est, ut vitia animi abstergat. Unde Samaritanus vulnera euntis in Jericho curavit, infundens eis oleum et vinum, puta oleum lenitatis et vinum acrimoniae, Lucae cap. X, 34.
Huc facit versio Septuaginta, sicut acetum trahit inutile, sic accidens passio in corpore cor contristat. q. d. Sicut acetum e terra nitrosa exsugit attrahitque nitrum, itaque ex terra sterili et salsaginosa facit fertilem habilemque ad sementem et mes-
sem, uti docet Columella et alii De Re rustica: sic pariter passio et poena inflicta corpori peccatoris cor ejus contristat et compungit, itaque fit ut ex eo vitia inolita educat, illudque sanitati et virtuti restituat. Auctor vero Catenae Graecor. ex Septuaginta sic legit: Sicut acetum officit dentibus, et fumus oculis: ita morbus, qui corpori accidit, contristat cor. Quae sententia per se clara est et manifesta.
SICUT TINEA VESTIMENTO, ET VERMIS LIGNO: ITA TRISTITIA VIRI NOCET CORDI.
Hic versus deest in Hebraeo; transcriptus est ex Septuaginta. Chaldaeus, sicut tinea (vel teredo) in ligno, sic stoliditas irritat cor hominis; Origenes, in cap. XIII Matth., sicut in ligno vermis, sic dolor viri cor laedit; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian., sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica. Haec enim est causa omnis tristitiae, ut jure ipsa tristitia nuncupari possit, Eccli. XXV, 17. Mystice uxor malefica est mala conscientia, de qua mox plura.
S. Augustinus, lib. XXI De Civitate Dei, cap. IX: « Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. » Unde ex hac gnome demonstrat id quod dicitur de damnatis, Isai. LXVI: « Vermis eorum non morietur, » apposite per vermem intelligi dolorem, qui mentem damnatorum velut vermis rodit et cruciat.
Porro apte tristitia assimilatur tineae et vermi, primo, quia sicut tinea vestem, et vermis lignum, sensim sine sensu (ita ut arrosio non sentiatur) arrodit, et tandem penitus consumit: ita pariter tristitia cor tum corporale cum toto corpore, tum spiritale, puta mentem hominis, ita sensim sine sensu rodit et cruciat, ut tandem absumat et interimat: vita enim hominis sita est in corde. Unde illud cap. XVII, 22: « Spiritus tristis exsiccat ossa. »
Secundo, quia sicut tinea in ipsa veste et ex ipsa veste, ac vermis in ligno et ex ipso ligno genera-
consumens: et jugis nox, ac tenebrae profundae, et tempestas, et turbo; febris non apparens, omni igne validius incendens, et pugna requiem non habens. »
Adde: Tinea seipsam cum veste consumit, ut teredo: sic pariter tristitia seipsa pascitur, et seipsam depascitur. Unde Seneca, lib. De Consol. ad Martiam, cap. I: « Quemadmodum, ait, omnia vitia insident, nisi dum surgent oppressa sint: ita quoque haec tristia et misera, et in se saevientia, ipsa novissime acerbitate pascuntur, et fit infelicis animi prava voluptas, dolor. »
Tertiam analogiam dat Cassianus, lib. IX De Spiritu tristitiae, cap. III: « Vestimentum namque, ait, tinearum esu attactum, nullius pretii vel honesti usus poterit ulterius habere commercium; itidemque lignum vermibus exaratum, non jam ad ornatum vel mediocris aedificii, sed ad combustionem ignis merebitur deputari. Ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus devoratur, inutilis erit vel vestimento illi Pontificali, quod unguentum Spiritus Sancti de coelo descendens prius ad barbam Aaron, deinde in oram vestimenti ejus, secundum illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus, Psal. CXXXII; sed nec ad structuram templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cujus Paulus architectus sapiens posuit fundamenta, dicens: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis, I Corinth. III. Cujus qualia sunt ligna, sponsa describit in Cantico Canticorum: Trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum nostrarum cedri, Cant. I. Et idcirco hujuscemodi ad templum Dei lignorum genera deliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae et imputribilia, quaeque nec corruptelae vetustatis, nec esui vermium valeant subjacere. »
Adde: Sicut vir veste a tineis corrosa indutus non audet in publicum prodire, et sicut trabs a vermibus erosa non sustinet molem aedificii, sed sub ea corruit, et in ruinam trahit totam domum: sic vir tristis ineptus est ut in publico versetur, et publica negotia tractet; idem invalidus est ut domestica administret: quare curae rei familiaris succumbit; totamque familiam secum perdit.
Unde Ovidius exsul et maestus, lib. I De Ponto, sic luget:
"A ship is eaten away by the corrupting woodworm, As the wave of the salt sea hollows out the ocean rocks: So my breast endures the perpetual gnawing of cares, By which it is consumed with no end."
Quarto, tineae rei molli, puta lanae, innascuntur, aeque ac teredines ligno tenero; sic tristitia innascitur cordi molli, infirmo, debili, pusillanimi. Audi S. Basilium, homil. De Grat. actione: « Ut vermes plurimi innasci solent tenerioribus lignis, haud secus angor ipse dejectioris animi in eos homines se insinuat, qui molliore sunt nec constanti ingenio. » Unde Plinius, lib. XVI, cap. XLI:
Teredines, ait, nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, et oleastro, et cedro; in aliis durities, ut buxo: ita tristitiam arcet cordis robur, magnanimitas, severitas. Qui vero cor habent invalidum, pusillum, depressum, terrestre, carnale, ut opibus et deliciis terrenis inhient, hi, cum illis adeo adamatis privantur, statim tristantur et moerent. Ex illis ergo oritur tristitia, perinde ac tineae oriuntur ex terreno pulvere, situ et putredine.
Idem pulvis, ait Plinius lib. XI, cap. XXXV: « In lanis (linum enim tineas non sentit) et veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur; sitit enim, et omnem humorem absorbens, siccitatem ampliat. » Idem, lib. XXVII, cap. VII: « Absinthium, ait, vestibus insertum tineas arcet » sua amaritie; easdem suo acore pellit allium in aceto mulso coctum, ut idem docet lib. XX, cap. VI. Et lib. XV, cap. VIII, asserit « vestiarium contra teredines et noxia animalia amurca aspergi. » Sic pariter vita severa, excelsa, sublimis, arcet tristitiam: haec enim oritur ex otio, ignavia, dejectione animi et concupiscentia. Unde S. Gregorius, lib. V in I Reg. cap. XIV, tristitiae remedium assignat cogitationem et desiderium bonorum coelestium:
« Sic, ait, acediae vitium, id est taedium cordis, depellitur, si semper bona coelestia cogitentur. Taedere quidem mens nullatenus potest, quae tam jucunda bona laetanter videt. Tristitiae enim angustiosum malum, spiritualis laetitiae campo devoratur; sed tamen ipsa spiritualis laetitia se menti non infundit, quae temporalis vitae angustias transgredi contemplando non novit. Beneque tristitia vincitur, si temporalium laborum praemia videantur; quia unde electa mens temporaliter se affligi considerat, inde gaudere in coelesti patria aeternaliter sperat. »
Puerile ergo, stolidum et stultum est de rerum temporalium damnis tristari, cum sciamus per haec nos bona coelestia et aeterna lucrari. Unde Chaldaeus vertit, sicut teredo ligno, sic stoliditas irritat cor hominis. Vere S. Bernardus, De Interiori domo: « Mala conscientia deliciarum et voluptatum assiduus vermis est, » quia assidue rodit gulae et voluptatibus deditos, omnemque deliciarum sensum eis adimit et exedit. Denique Cassianus, lib. IX De Spiritu tristitiae, cap. XIII, hoc tristitiae pharmacum propinat: « Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, si mentem nostram spiritali meditatione jugiter occupatam futuri spe, et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus, etc. Cum aeternorum rerum ac futurarum intuitu laeti atque immobiles perdurantes, nec casibus dejecti praesentibus, nec prosperis fuerimus elati, utraque velut caduca, et mox transeuntia contemplantes, vel, ut alii legunt, contemnentes. »
Porro tristitia multiplex est multisque ex causis oritur, atque in omni locum habet haec Salomonis sententia. Tristitia enim oritur ex multis curis, sollicitudinibus, timoribus, anxietatibus, quibus abundant homines negotiosi, praesertim Praelati et Principes, qui proinde ita terebrantur, ut vestis et lignum perforatur teredine. Sane Carolus V, cum regiminis pertaesus illud omne in Philippum filium Bruxellae transferret, coram toto Ordinum Senatu illachrymans professus est, se toto regiminis sui tempore ne vel quadrantem horae curis, molestiis et moeroribus vacuum habuisse, quo sincere conquiescere animumque laxare et exhilarare posset.
Maxime vero haec tristitiae corrosio cernitur in peccatoribus, quibus mala conscientia parit vermem, id est remorsum conscientiae, qui eos perpetuo corrodit, ut summe doleant, angantur et crucientur. Unde S. Augustinus, lib. XXI De Civit. cap. IX, de eo verme, qui praesertim in damnatis est, hunc locum explicat. Et S. Hieronymus in Isaiae cap. LXVI: « Vermis, ait, qui non moritur, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos, quod vitio suo atque peccato caruerint electorum bono, juxta illud quod dicitur: Versatus sum in miseria, dum infigitur spina. Et in Proverbiis: Tinea ossium cor intelligens; et iterum sub obelo: Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. » Sicut ergo teredo, teste Plutarcho in Sympos., oritur ex putredine, sic tristitia nascitur ex conscientiae per peccatum putrefactione.
Albertus Magnus, lib. XIX, cap. XVIII De anima, refert Avicennam scribere quod amicum habuerit, qui, cum vellet, scorpiones e putrefactis lignis generaret: sic peccator, dum vult suae corruptae propensioni indulgere, creat scorpios et vermes tristitiae, qui animam rodunt. Plinius, lib. XXVIII, cap. III: « A scorpione aliquando percussi, ait, nunquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. Minus miretur hoc, qui sciat vestem a tineis non attingi quod fuerit in funere: » ita tinea acediae et tristitiae non attingit eum qui jugem habet memoriam funeris et mortis praesentis et aeternae, ubi « vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur, » Isaiae LXVI. Haec enim memoria superat omnes labores, dolores, angores qui tristitiam parere possunt, atque hominem exstimulat, ut ardua quaeque alacriter fortiterque capessat. Quocirca sapienter S. Isidorus, lib. III De Summo bono: « Semper, ait, conscientia servi Dei humilis esse debet ac tristis, ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non feratur. »
Rursum nonnulli per tristitiam accipiunt invidiam, quae tristatur de aliena felicitate, virtute et bono, ideoque non aliud est quam tristitia invida, sive tristitia manans ex invidia. Invidia enim animum invidi rodit et cruciat, sicut tinea rodit vestem, et teredo lignum. Unde S. Chrysostomus, hom. 45 ad Popul.: « Talis, ait, est hujus vitii malitia, ut se parientem prius offendat, et sicut ver-
mis de ligno nascens ipsum prius absumat, sic et invidia illam prius quae se peperit animam corrumpit. » Et infra: « Antequam ab externis hostibus, ab ipso obsessus vitio tantum non consumitur, et tanquam occultis depastus dentibus, ita clanculum, ut ita dicam, absumptus remanet. »
Quocirca S. Basilius, hom. De invidia, ait: Philosophi invidiam comparant aerugini quae aes, et ferrugini quae ferrum consumit. Simili enim modo invidia exedit invidum, juxta illud cap. XIV, vers. 30: « Putredo ossium invidia. » Vide ibi dicta.
Salomonem de more secutus Ecclesiasticus, cap. XXV, vers. 17: « Omnis plaga, ait, tristitia cordis est. » Et cap. XXX, vers. 24: « Tristitiam longe repelle a te; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. » Vide ibi dicta.
Utrique succinunt Philosophi. Menander in Gnomis: « Cum natura, ait, cunctis hominibus multa mala haereant, maximum tristitia est malum. Nulla est, si quis recte consideret, quam tristitia major aegritudo suapte natura inter humanas res. » Apollodorus in Paralogizomenis: « Non appellandus est felix qui pecunias habet plurimas, sed qui contristatur. » Idem in Galatis: « Tristitia insaniae vicina mihi esse videtur; » imo ipsa multos fecit facitque dementes et insanos. Phocion: « Multo satius est, ait, humi cubantem vivere, ac bono quietoque animo esse, quam perturbatum in aureo lecto. » Ita Stobaeus, serm. I De Prudentia. Diogenes autem Laertius, lib. VI: « Fortunae, ait, oppone animi fiduciam, legi naturam, affectibus rationem; hisce enim tribus paratur et servatur hominum tranquillitas. » Aristippus aiebat: « Neque de praeteritis curam suscipiendam, neque de futuris. Solum enim praesens in nostra manu positum, non praeteritum, neque futurum: illud enim abiit, hoc an eventurum sit incertum est. » Ita Aelianus, lib. XIV Variar. Hist., Antonius in Melissa, part. I, cap. LXXII, et Maximus, serm. 28, citant Plutarchum dicentem: « Thoraci tunicam, tristitiae vero mentem et rationem inducere oportet; » et Theopomptum: « Si quis plurimas opes possidens cum tristitia vitam transigat, is certe fuerit omnium qui sunt, quique futuri sunt hominum, miserrimus; » et Epictetum: « Insipientes tempus, sapientes ratio moerore liberat. Sapit qui non tristatur propter absentia, sed gaudet praesentibus. Qui ob calamitates tum animo minime sunt tristi, tum reipsa maxime resistunt, ii et civitatum et privatorum praestantissimi sunt habendi; » et Euripidem: « Expers doloris nulli vita permanet. »
21 et 22. SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM: SI SITIERIT, DA EI AQUAM BIBERE; PRUNAS ENIM CONGREGABIS SUPER CAPUT EJUS, ET DOMINUS REDDET TIBI.
Sub aqua et pane quemlibet potum et cibum phrasi hebraea intelligit. Id praestitit Elisaeus, qui regi Israel de Syris hostibus suis ita praecepit: « Pone panem et aquam coram eis ut bibant et comedant, et vadant ad dominum suum, » IV Reg. cap. VI, 22.
Alludere videtur ad medicos, qui phrenesi vel apoplexia ex frigore laborantibus, rigentibus et torpentibus, ad frigus hoc solvendum capiti fomenta calida, ac subinde testam vel acerram prunarum adhibent. Simili modo inimici, qui frigent rigentque odio, beneficiorum congerie velut prunarum acerra calefaciendi sunt, ut frigus odii mutent in calorem amoris. Unde S. Augustinus, serm. 163 De Tempore: Carbones ignis congeres super caput ejus. « Nam cum, ait, poenitentiam coeperit agere, sensus rationalis, hoc est caput ipsius, incipit charitatis igne succendi; et qui prius quasi frigidus et phreneticus contra te consueverat iracundiam retinere, spirituali calore de tua bonitate accensus, incipit toto corde diligere. » Et Dominus reddet tibi, scilicet rependet tibi beneficentiae tuae fructum, ait Aben-Ezra; et beneficium beneficio compensabit, ait R. Levi.
Aureum ergo S. Paulini est dogma, epist. 6 ad Severum: « Memento, ait, granum sinapis (de quo semine sumus), si conteratur, accendi magis, et tum demum in vim suam excitari. Quamobrem debemus quasi naturae nostrae in hoc respondere, ut adversis sermonibus contriti inardescamus ad fidem, et eos ipsos qui nos ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis (quod minimum est seminum), frangere conantur, uramus. » Haec est sancta et efficax vindicta de hoste, cum in eo hostilitatem igne amoris occidis, eumque amicum tibi efficis. Tria ergo bona ex ea reportabis, victoriam de hoste tuo, lucrum proximi tui, praemium a Domino tuo. Sic et Saul, postquam ex beneficio David agnovit culpam suam, et dicens: « Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala; » subjecit: « Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me, » I Reg. XXIV.
Didicit idipsum a Salomone et Hebraeis Plato, et Plutarchus, qui lib. De Utilit. ex hostibus capienda: « Caesari, ait, cum statuas Pompeii dejectas erigi jussisset, Cicero dixit: Pompeii statuis restituendis tuas defixisti; laudatio enim inimici laudanti majorem quam laudato conciliat laudem, etc. Et vero quaenam alia exercitatio majorem animis nostris utilitatem aut affectionem conferat meliorem, quam quae ex eis invidiam aemulationemque malignam aufert? » Imo ipse Cicero Gabinium, a quo Urbe expulsus fuerat, et Vatinium sibi semper infestum duobus publicis judiciis tutatus est: « Quia speciosius aliquanto injuriae beneficiis vincuntur, quam mutui odii per-
tinacia pensantur, » ait Valerius Maximus, lib. IV, cap. II. Ubi plura hujus rei Romanorum exempla recenset.
Symbolice Rabbini, ait R. Salomon, de mali concupiscentia et fomite exposuerunt: Si mali cogitatio famescet, teque ad ejus cupiditatem criminibus explendam sollicitarit, ad gymnasii sedem te subducito, ibique ejus fami sacrae legis panibus satisfacere curato, aquasque subministra, divinae nimirum legis. Sunt enim velut prunae, quas tu ex hujusmodi statione assumis et hauris, ut in ejusdem caput congeras.
Auctor vero Catenae Graec. sic exponit, q. d. Si inimicum cibes et potes, ures eum, scilicet diabolum, qui inimico est auctor omnis inimicitiae, quia illum cruciabis, et summo dolore afficies. Nostra enim charitas et sanctitas cruciat diabolum, qui ardet odio, invidia et malitia. Verum haec nec litteralia sunt, nec satis cohaerentia.
Citat duas hasce gnomas Apostolus, Rom. XII, 20, ubi eas copiose explicui; quare ea hic non repetam.
23. VENTUS AQUILO DISSIPAT PLUVIAS, ET FACIES TRISTIS LINGUAM DETRAHENTEM.
Hebraice, linguam absconsionis, id est se abscondentem et in secreto abscondite detrahentem, instarque serpentis mordentem.
Pro dissipat hebraice est תחולל techolel, quod proprie a חיל chol derivatur, et significat, dolore afficiet, cruciabit, parturiet; sin a חלל chalal derives, significat vulnerabit, occidet, perdet, fugabit, dissipabit, interimet. Unde duplex est hic versio, et una alteri ex diametro contraria. Multi enim vertunt, aquilo parturit pluvias; alii vero cum Nostro contrarie, aquilo dissipat vel perdit pluvias. Prius secutus Chaldaeus vertit, ventus Aquilo concipit pluviam, sic facies irati et lingua abscondita concipit iras, calumnias, vindictas, quas ceu pluviam et grandinem in eum cui offensus est, effundat. Septuaginta, ventus Aquilo suscitat nubes: facies autem anadēs, id est impudens (in Vaticanis legitur, imprudens, chalcographorum, ut videtur, errore), aspera, inverecunda, procax, audax, linguam irritat; Aquila, ventus Aquilo parturit imbrem. Sic et R. Salomon, ac R. Levi, Clarius vertit Cajetanus, aquilo parturit pluviam, et faciem iracundam lingua absconsionis.
Alii cum Vulgato pro parturit contrarie vertunt, prohibet, vel dissipat. Unde Vatablus, ventus Aquilonaris pellit pluvias, at vultus severus linguam delatricem. Si enim vultu severo ostendas tibi eam displicere, obmutescet, tum ex pudore et verecundia, tum ex remorsu malae conscientiae, tum quia cupit tibi placere, nec tibi sibique parere tristitiam. Pagninus:
« Sicut ventus Aquilo fugat pluvias, sic et facies iracunda linguam occulte detrahentem. »
Utraque haec versio verum commodumque capit sensum. Aquilo enim in locis Septentrionalibus acer est, fugatque nubes et pluvias: in Meridionalibus vero, qualis est Judaea, nubes cogit, paritque pluvias. Sicut vice versa Auster in locis Aquilonaribus generat pluvias; in Australibus vero, ut in Africa, siccitatem et serenitatem affert. Ita R. Levi: Aquilo, ait, in Jerusalem humores ex mari consurgentes adducit, cum mare Judaeae sit occiduum. Audi Aristotelem, lib. II Meteor. cap. IV: « Aquilones, ait, evaporosi sunt, quippe qui ab locis humidis et frigidis ingruant, atque ob id frigidi; sed apud nos amoeni mitisque coeli auctores sunt, quod nubes dejiciant et ebibant. Contra Australibus in locis, iis denique contrariis, in que nubes impellant, aquosi. » Et iterum in Problemat. sect. XXVI: « Aquilo, inquit, Hellesponto atque Cyrenae imbrem affert. »
Rursum physici docent, imo reipsa saepe Romae ceterisque Europae locis experimur, quod Aquilo in aestate subinde cogat nubes, ex eisque nimbos, grandinem, tonitrua et fulgura prolicit. Igitur sic vertas et sic explices, q. d. Sicut Aquilo quandoque cogit nubes in aestu, paritque nimbos et pluvias: sic lingua detractrix parit nubila tristitiae et lacrymarum nimbos.
Insuper, sicut Aquilo quandoque ciet grandines, fulgura et tonitrua: sic lingua detractoris ciet iras et vindictam, tum illius cujus famae detrahitur, tum virorum proborum, tum ipsius Dei, cujus iracundiam inflammat, ait R. Salomon: sic et Cajetanus.
Septuaginta vero qui vertunt, ventus Aquilo suscitat nubes; facies autem impudens vel aspera linguam irritat, sic exponas, q. d. Homo perfrictae frontis provocat hominum linguas contra se. Rursum, q. d. Si Superior, Princeps, vel Praelatus subdito, vel cuivis alteri faciem asperam, morosam vel procacem ostendat, eum irritat et provocat, ut intra se colligat irarum et maledictionum vapores, quos, data occasione, inter socios in ipsum turmatim vibret et ejaculetur, perinde ac Aquilo cogit nubes quae in grandinem, fulmina et tonitrua erumpunt. Quare Superiores nimis severi et morosi sua saevitia et asperitate causa sunt multorum peccatorum, quorum Deo rationem reddent. Exagitant enim subditos ut in convicia et maledicta, obedientiae votorumque violationem audacter prorumpant.
Auctor vero Catenae Graecorum Septuaginta mystice sic exponit: Durus et indomitus ventus est diabolus; hic enim os impudens vultumque omnis pudoris expertem indutus, varias Christi fidelibus excitat tentationes, animosque illorum ad malitiam et vitia allectat, sed et linguam quoque illorum ad blasphemiam provocat.
Secundo, longe melius Noster, Pagninus, Vatablus, Aben-Ezra et ceteri contrarie vertunt, ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam de-
Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Aquilo enim sua asperitate communiter dissipat nubes: sic et facies tristis dissipat criminationes; quia, ut ait Beda: « Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu haec audieris, ut dicit quidam vir Dei, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. » Criminationes enim sunt velut atrae nubes, quae famam proximi offuscant et obscurant, quas Auster loquacitatis inducit, juxta illud Antonii in Melissa: « Ut Caecias ventus nubes, sic piorum vita improborum in se cogit convicia. » Sed has fugat et dissipat Aquilo severus et rigidus faciei tristis et severae.
Nota primo: Apposite facies tristis, vel, ut hebraice est, iracunda comparatur Aquiloni. Primo, quia sicut Aquilo asper est, saevus, siccus et horridus: sic est quoque facies tristis et iracunda; vice versa, sicut Auster jucundus est, gratus et humidus, sic est quoque facies amoena, laeta et hilaris.
Secundo, sicut Aquilo fugat nubeculas, aeremque et terram serenat: sic et facies tristis et indignans fugat detractiones et criminationes privatas et secretas, omniaque serenat, amoenat, exhilarat. Criminationes enim promit lingua absconsionis, ut habent Hebraea, id est occulte, secrete et abscondite detrahens, quae proinde recte comparatur nubi umbriferae. Hujus enim superna pars, ait noster Salazar, qua soli obvertitur, candida est ac splendida, acceptosque radios per repercussionem in solem ipsum quodam modo reverberat; inferna vero, quae ad terram spectat, atra et obscura ipsius solis candorem effundens: non aliter lingua detrahens erga praesentes candidam faciem ac jucundam praebet, eorum laudes libenter usurpat, et per omnia illis probari cupit; absentium vero splendorem famamque denigrat et offuscat, et in ipsorum probra et vituperia tota solvitur.
Tertio, sicut Aquilo in aestu quandoque ciet grandines, fulmina et tonitrua: sic et facies iracunda saepe erumpit in jurgia, objurgationes et minas, quibus detrahentem lacessit, propellit et fugat, imo subinde ferit, vulnerat, necat.
Unde Aben-Ezra hebraeum תחולל techolel, id est dissipat, proprie et apposite vertit, cruciat, q. d. Sicut Aquilo quasi cruciat, ac dolorem imbecillitatemque pluviae infert, dum eam ita dispergit et premit, ut prohibeatur ne in terras defluat, imo tota diffletur et evanescat: sic et facies irata cruciat detrahentem, ejusque linguam maledicam, imbecillem debilemque reddit, ut mala proloqui non valeat, nec audeat.
Nota: Pro tristis hebraice est נזעמים nizamim, id est perturbata, iracunda, accensa, indignans; haec enim magis fugat detractiones, quam quae solam tristitiam prae se fert. Et quidem si detractor sit Superior aut vir magnae auctoritatis, sufficit ei faciem tristem ostendere; sin autem sit aequalis, minor vel inferior, palam vultu gravi, severo, vel irato dicendum est ei: Si bona affers provimi, libens audio; si mala effutire vis, non audio. Hoc est quod ait S. Hieronymus, epist. ad Rustic.: « Sicut sagitta, ait, si mittatur contra duram materiem, nonnunquam in mittentem revertitur, illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum. Et: Qui mittit in altum lapidem, recipit in caput ejus: ita detractor, cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. »
Verum, quia vita Sanctorum est viva interpretatio Scripturae, meliusque illa docetur et discitur facto quam verbo; accipe eorum exempla quae imiteris. S. Joannes Eleemosynarius, si quis coram eo alteri detraheret, aliam induebat personam; sin vero ille detrahere pergeret, praecipiebat cubiculario ne amplius illi aditum ad se patefaceret, ut per eum ceteros erudiret. Ita Leontius in ejus Vita.
S. Pachomius audiens quem detrahentem: « Avertens se ab eo velut a facie serpentis concitus abscedebat, illud Psalmi frequenter insinuans: Detrahentem proximo suo occulte hunc persequebar, Psalm. C. Nullus (aiebat) bonus de ore suo profert quidquam mali, nec sanctis patribus venenato prorsus obloquitur. De qua re multis quidem Scripturis Dei monstrabat indignantis offensam. Praecipue tamen Mariae proferebat exemplum, quae mox uti adversus Mosen querelas obtrectationis effudit, divinum judicium vitare non potuit. » Nam, ut narratur Num. XII, lepra coelitus percussa fuit. Ita Dionysius in Vita Pachomii, cap. XXVII.
Maches Abbas in Vitis Patrum, audiens detractionem, illico in somnum incidebat. Ibidem, lib. III, num. 133, Abbas Poemen, rogatus « quomodo potest homo vitare ne loquatur malum de proximo suo, » respondit: « Ego et proximus meus duae imagines sumus; cum ergo meam perspexero, et reprehendero me, invenitur imago fratris mei apud me venerabilis; quando autem meam laudavero, tunc fratris mei imaginem pravam respicio. Tunc ergo de alio non detracto, si semper meipsum reprehendo. » Dixit Abbas Hyperichius: « Melius est comedere carnes et vinum bibere, quam comedere in vituperatione carnes fratrum. Sicut enim susurrans serpens Evam de paradiso excussit, ita qui de fratre suo detrahit, non suam solum, sed et audientis animam perdit. » Solebat dicere Abbas Joannes: « Parvam sarcinam dimisimus, id est nos ipsos reprehendere, et gravem portare eligimus, id est ut nos justificemus et alios condemnemus, nimirum sui inspector proximi est laudator; sui reprehensio sola est hominis justitia, » ait Abbas Poemenius.
Accipe et Philosophorum apophthegmata ex Antonio in Melissa, part. I, cap. LIII. Plutarchi: « Quemadmodum gallina, cum aegrotaret, ad-
lem interrogantem eam tanquam ex benevolentibus quomodo valeret: Recte dixit, si tu discedas, sic ad ejusmodi hominem qui super dissensione sermonem movet, et interrogat, et secreta aliqua suffodit, dicendum est: Atqui nihil ego in fratre desidero, si nec ipse calumniantes audiam, nec ille. » Socratis: « Loquacem et calumniatorem ne admittas; non enim ex benevolentia id facit, sed ut aliorum arcana tibi detegit, similiter etiam quae tu dixeris, exponet aliis. » Moschionis: « A multis malis traduci, neque verum, neque damnosum est; ab uno autem bono reprehendi, et verum et utile est. » Demonactis: « Cum sophista quidam culparet eum et diceret: Cur mihi maledicis? respondit: Quoniam tu maledicentem non contemnis. »
24. MELIUS EST SEDERE IN ANGULO DOMATIS (Chaldaeus, in angulo tecti; Syrus, super cornua tecti), QUAM CUM MULIERE LITIGIOSA IN DOMO COMMUNI.
Syrus, in domo divisionum. Hic versus hoc loco repetitur; eum enim audivimus cap. XXI, 9, ubi eum explicui. Pro in angulo hebraice est על פנה al pinna, id est super angulum vel conum; unde Latinum pinnaculum, id est culmen domus, q. d. Satius est sedere in pinnaculo tecti, ubi summo periculo casus, pluviae et ventorum molestissime exponaris, quam habitare cum muliere rixosa.
25. AQUA FRIGIDA ANIMAE SITIENTI, ET NUNTIUS BONUS DE TERRA LONGINQUA.
Copula et hic, uti et crebro in hoc libro, quia nectit similia, valet idem quod sic, similiter, q. d. Sicut aqua frigida mire grata est animae sitienti: sic quoque nuntius bonus de terra longinqua mire gratus est eum exspectanti, vel audire cupienti. Pro nuntius hebraice est שמועה schmua, id est auditus, nuntium, nuntiatio. Sed eodem res redit: nuntius enim bonus est qui laeta affert nuntia audientibus. Pro sitienti hebraice est עיף iaeph, id est lassae, id est ex lassitudine aestuanti, exhaustae et sitienti. Est metalepsis. Hebraea ergo ad verbum habent, aquae frigidae super animam lassam, et auditus bonus de terra longinqua; Chaldaeus, sicut aquae frigidae animae lassae, sic nuntium bonum de terra remota; Septuaginta, sicut aqua frigida sitienti animae est perjucunda, sic nuntius quoque bonus, qui de terra longinqua praesto est, mire eamdem recreat. Ita Auctor Catenae Graecorum.
R. Levi: Sicut, ait, animus labori succumbens emolumentum fructumque singularem percipit ex aquis refrigeratis, quibus revocetur ad corporis intimas partes calor vitalis, qui ad motum dispersus erat, ita singularem quis haurit utilitatem ex jucundo bonoque nuntio, quod ei de consanguineis amicisve allatum sit ex longe positis regionibus; id enim animum revocare videtur, quemadmodum ab aquis frigidis animus labore victus redditur vitae.
Finis hujus sententiae est ut doceat, ait Aben-Ezra, quemque felicia faustaque narrare, et a tristibus infaustisque narrandis abstinere; rursum, ut moneat nuntios, cognatos et amicos, ut laeta nuntia cito perscribant vel proferant ad suos, quos sciunt illa avide anxieque exspectare.
Sensus ergo est, ait Jansenius, q. d. Sicut aqua frigida hominem prae lassitudine et siti valde anhelantem ad aquam, et propemodum deficientem refrigerat, recreat et restituit, viresque reparat: ita nuntius bonus ex terra longinqua rediens eum qui diu ipsum exspectavit, et prae exspectatione jam delassatus est, ac prae amore deficiens propemodum, mire delectat, ac veluti praebito potu ejus desiderio cum voluptate satisfacit, collapsas animi vires restituens. Quod non omni nuntio bono hic tribuitur, sed ei potissimum qui advenit ex terra longinqua, quia ut talis et diutius et cum majori anxietate exspectatus est: ita reversus cum majori laetitia et aviditate auditur et recipitur.
Haec gnome similis est illi vers. 13: « Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam ipsius requiescere facit. » Sic Jacob audito nuntio quod Joseph filius ejus viveret, et dominaretur in Aegypto, revixit spiritus ejus, Genes. XLV, 27.
Noster Salazar id de terra longinqua repetit, jungitque tam aquae frigidae quam nuntio bono. Quam repetitionem etsi gnome absolute non exigat, si tamen addatur, gnomen aptiorem et nervosiorem efficiet, q. d. Sicut viator aliquis in loco inaquoso siti arescens et lassitudine deficiens, ulteriusque ad fontem progredi non valens, adducta longo ex intervallo aquae frigidae potione reficitur, vires ac spiritum recuperat: ita etiam homo loco dissitus, ex desiderio optatae rei sitiens, diuturna exspectatione lassus et a spe in desperationem nimiam decidens, cum quisquam boni aliquid e longinquo perlatum certo denuntiat, refrigerium, vires ac spiritum recipit.
Mystice haec gnome verior fuit et salutaris in nuntiis spiritualibus, puta Prophetis, qui adventum Messiae annuntiarunt, atque hoc nuntio laetissimo mire pios Judaeos eum avide exspectantes recrearunt, qualis fuit Isaias. Unde cap. XL, 9, ait: « Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester; ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, » etc. Talis quoque fuit Archangelus Gabriel annuntians B. Virgini conceptionem Verbi, qui mire ipsam omnesque omnium saeculorum fideles recreavit, dicendo: « Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, » Lucae I, 31. Talis fuit Angelus nuntians pastoribus Christi nativitatem: « Ecce, ait, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David, » Luc. II, 10. Sed
prae omnibus talis fuit ipse Christus, qui Evangelium, id est laetum nuntium gratiae et salutis, missus a Patre e coelo attulit, obtulitque mundo universo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Angeli quoque, ait Beda, quotidie de terra longinqua, hoc est a superna patria descendentes, justos vel in tentatione spe coelestium roborant, vel finitis tentationum certaminibus ad palmam perpetuae retributionis inducunt. Et Hugo: « Bonus nuntius, ait, est bonus praedicator bonos rumores nuntians de terra longinqua, id est de patria coelesti. »
Anagogice Auctor Catenae Graecorum: Nuntius, inquit, de carnis resurrectione divinarumque promissionum certitudine coelitus allatus, non potest homini justo non esse pergratus, animaeque bene affectae non oblectabilis. Sane justo laetior accedere nequit nuntius, quam qui nuntiat ei gloriam coelestem, de eaque ipsum securum reddit. Unde S. Franciscus accepto coelitus nuntio, imo oraculo, de sua praedestinatione et salute, exsultavit in spiritu, et per septem dies continuos, quasi impos sui, nec comedere poterat, nec bibere, sed tantum canere et jubilare Deo.
S. Nicolaus Tolentinas sex mensibus ante mortem, singulis noctibus suavissimum Angelorum concentum se ad coelum invitantium audivit; unde identidem ingeminabat illud Apostoli: « Cupio dissolvi et esse cum Christo, » Philip. I. Cum vero dissolutionis tempus instaret, in extremo spiritu voces fundere coepit gaudentis et gestientis: cujus inusitati gaudii cum Fratres qui aderant causam reposcerent, attonitus ille vixque sui compos prae magnitudine rei: « Dominus meus Jesus Christus, ait, S. Matri suae et Augustino Patri nostro innixus, dicit mihi: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. » In quibus verbis exspiravit. Similia de morte fratris sui Gerardi scribit S. Bernardus, serm. 26 in Cantic. Similia de laeto beatae mortis felicitatisque nuntio dato Antonio sui coenobii monacho, Merulo pluribusque aliis recenset S. Gregorius, IV Dialog. cap. XLVII et seq. ac praeced.
26. FONS TURBATUS PEDE, ET VENA CORRUPTA, JUSTUS CADENS CORAM IMPIO.
Hebraice, fons pede conculcatus et vena excisa, justus nutans, vel corruens, ad faciem impii; Chaldaeus, sicut qui obturat fontem, et corrumpit venam, sic justus cadens coram impio; Septuaginta, sicut si quis fontem obstruat, et aquae exitum disperdat, sic indecens est justum cecidisse coram impio.
Haec gnome dupliciter accipi potest, puta de duplici casu justi, id est de casu in calamitatem, et de casu in peccatum.
Primo ergo, de casu in calamitatem sic exponunt Baynus et Jansenius. Per fontem et venam idem significat: non enim de vena corporis humani, sed magis de vena aquarum sermo est, sicut et superius cum dicitur cap. X: « Vena vitae os justi. » Fons natura sua limpidissimus, jucundissimus et utilissimus, limpiditatem suam, gratiam et utilitatem perdit, dum conculcatur et turbatur pede, ita ut pulvis et lutum excitetur, aut dum alias corrumpitur injectione seu admixtione aliquarum sordium, aut obturatione venae, ita ut aut non reddat aquam, aut non copiosam, nec limpidam. Huic comparatur justus cadens coram impio, cadens, inquam, in carcerem, necem aliamve calamitatem, quam illi inflixit impius ipsum persequens, et in calamitatem dejiciens. Exemplum appositum Baynus dat S. Joannem Baptistam, qui ab Herode conjectus in carcerem, et tandem capite plexus, fuit velut fons pede Herodiadis et puellae saltatricis conculcatus, conturbatus et corruptus, ut amplius non posset aquis salutaris doctrinae bonorumque exemplorum populum potare. Herodias ergo hunc publicum doctrinae fontem innumera commoda in populum effundentem conculcavit, corrupit et oppressit, atque os illud aureum quod erat vena vitae et vitalium eloquiorum, eo quod ab illo liberius de adulterio redargueretur, obturavit, occlusit et exscidit.
Secundo et melius hanc gnomen accipias de casu in peccatum, q. d. Cum justus vidente impio cadit in peccatum, est velut fons turbatus, et velut vena corrupta, tum quia exemplum corruptum et pravum aliis propinat; tum quia impius lapsum ejus evulgat et exaggerat, itaque lapso infamiam et populo scandalum creat, quorum utrumque saepe est irreparabile. Rursum et potius casum hunc justi coram impio accipias, quo jus-
tus ab impio vel minis et poenis, vel blanditiis, promissis et muneribus impellitur in peccatum; hoc enim innuit hebraeum מוט mot, id est nutare, inclinare, declinare, labi, cadere, ruere, scilicet impio impellente. Unde Vatablus pro cadens vertit, cedens impio. Hoc autem variis modis fit, nimirum
Primo, cum justus in adulterium, fornicationem aliudve scelus in gratiam impii, aut ob terrorem minasve impii prolabitur. Justus enim est veluti speculum virtutis: quare ejus mores, verba et facta reipsa ostendunt et damnant turpitudinem et mores corruptos impiorum, qui ut hoc suum dedecus tollant, justum in suam nassam et scelera pertrahere omni studio conantur.
Secundo, cum justus, praesertim Sacerdos, Religiosus, Doctor, etc., ob minas vel promissa impii, veritatem religionis deserit, fitque haereticus, ut qui ante fuerat praeco fidei, jam fiat praeco erroris, quales saeculo elapso fuere Lutherus, Calvinus, Brentius, etc., atque olim fuere Origenes, Tertullianus, et Hosius Episcopus Cordubensis, praeses Concilii Nicaeni, qui in senectute minis Aria-
norum adactus subscripsit damnationi S. Athanasii. Talis enim est quasi fons turbatus, imo veneno lethali infectus, ut qui prius fundebat aquas doctrinae salutiferae, jam fundat lethiferae, pluresque corrumpat et perdat, quam orthodoxus existens converterit et salvarit. Hinc Beda, Glossa et Aben-Ezra, hanc gnomen nectentes sequenti, sic explicant, q. d. « Evenit saepe ut qui majori praediti scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant. Unde adjungit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria, » ut non capiens mysterium unius deitatis in SS. Trinitate, v.g. incidat in haeresim Arii, Macedonii, Sabellii.
Tertio, justus hic accipi potest judex et magistratus, qui, minis vel muneribus impiorum corruptus, iniquas fert sententias, et jura pervertit. Hic enim cum prius esset fons illimis et limpidus veritatis et justitiae, jam limo avaritiae vel timiditatis vitiatus, lutulentus et coenosus fit fons falsitatis et injustitiae. Quare non minus, imo longe magis, reipublicae et bono publico officit, qui judicem justum pervertit facitque injustum, quam qui publicos reipublicae fontes vitiat, obturat vel exscindit.
Beda per impium accipit diabolum, qui justum ad peccatum impellit ex odio tum Dei, tum justi, tum caeterorum hominum. Justus enim est velut fons purus, per quem Deus veram fidem, exempla virtutum, suaque dona et gratias in caeteros emanat; quare illum omni modo obstruere vel vitiare conatur diabolus, ut tanta bona impediat, et tria contraria mala inducat, scilicet injuriam et offensam Dei, ruinam justi et scandalum caeterorum. Bona enim vita justi est quasi fons manans juges ejus laudes per honesta et sancta ejusdem opera, quae, cum intercipit diabolus, simul ejus laudes et famam intercipit. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 24 ad Populum: « Bona hominis fama ex bona ejusdem vita, velut ex fonte manat. »
27. SICUT QUI MEL MULTUM COMEDIT, NON EST EI BONUM: SIC QUI SCRUTATOR EST MAJESTATIS, OPPRIMETUR A GLORIA.
Hebraice, חקר כבודם כבוד cheker kebodam kabod, id est scrutatio gloriae eorum, gloria, vel scrutatio gravitatis eorum, gravitas. Quod varii varie vertunt et explicant.
Primo, Septuaginta, comedere mel multum non bonum; in pretio autem habere oportet sermones gloriosos, scilicet non curiose et superbe eos scrutando, sed modeste admirando et venerando eos casto silentio, uti docet S. Dionysius, De Coelesti Hierarch., et De Divin. Nomin. Unde Auctor Catenae Graec. sic vertit et sic explicat: « Ut multum mellis comedere non est bonum, ita doctrinam sublimem sobrie oportet gustare, magnoque in pretio habere. » Insinuat per haec in divinorum judiciorum rationes parcius inquirendum esse, neque dogmata de ejusmodi rebus tradita, promiscue omnibus proponenda et quasi prostituenda, sed dignis tantum, eademque magno in honore et reverentia habenda: haec ille.
Secundo, Aben-Ezra vertit, qui justorum gloriam investigandae vacat, gloriam reportabit, q. d. Sicut mellis nimius usus nocet, moderatus tamen valde prodest: sic qui moderate justorum sapientiam scrutatur, referet gloriam; in sapientia enim justorum eorum gloria splendorque consistit; et hanc significat mel, juxta illud cap. XXIV, 13: « Comede, fili mi, mel, quia bonum est, etc.: sic et doctrina sapientiae animae tuae. »
Tertio, Pagninus vertit, sicut mel comedere multum non est bonum, sic investigatio diversarum scientiarum non est gloria, scilicet vera, sed curiosa et vana.
Quarto, Cajetanus sic vertit, sicut mel comedere multum non est bonum, sic ex adverso quaerere honorem ipsorum honor, sicque explicat: Gloria, ait, ipsorum est gloria communis toti communitati, collegio, urbi, reipublicae, q. d. Propriam et singularem gloriam aucupari, instar mellis multi, dulce quidem est ac volupe, at inutile et noxium; at vero gloriam communitatis vel reipublicae vestigare et venari, perquam utile est et honorificum.
Quinto, alii vertunt, sicut comedere mel multum non est bonum, sic scrutari glorias non est gloria: nimirum proprias laudes et glorias aucupari vanitas est, non veritas; superbia est, non gloria.
Sexto, optime et profundissime Noster vertit: « Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria, » tum quia subtiliter intellexit ad aptam hujus sententiae conformationem et comparationem, more Hebraeo repetendam esse negationem non, hoc modo: Sicut mel multum comedere non est bonum, sic scrutatio gloriae eorum (id est rerum divinarum, quae solae sunt merae et verae) non est gloria. Unde Chaldaeus vertit, comedere mel multum non est bonum, neque scrutari verba gloriosa; et Vatablus, quemadmodum multum mellis edere non est bonum, sic qui gloriam eorum (supple, coelestium rerum divinarumque, unde solet peti gloria) nimium scrutatur, supple, non est gloria, non est laudabile; et Symmachus, investigare autem honorem sibi et gloriam, repete, non est bonum, vel multo magis non est bonum; Theodotion, investiganti quoque per ea quae glorificata sunt, gloriam, repete non est bonum.
מכבוד cheker kabod miccabod, id est scrutatio gloriae a gloria, subandi opprimetur; ac pro חקר cheker, id est scrutatio, legit aliis punctis non choker, id est scrutator.
Huc pertinet quod aliqui vertunt, scrutari gravia, hoc est, res graves et intellectu difficiles, vel gloriosas, gravitas est, vel grave est, hoc est, res ea hominem deprimit et opprimit, ut vertit Noster. Sensus ergo est, q. d. Sicut mel rem per se optimam sumere bonum est; si autem in sumendo modus non servetur, perniciem affert, cruciatum scilicet, rupturam et mortem (mel enim celerrime vertitur in rubram bilem; quare qui avidius usi sunt melle, saepe periculose inflammantur): ita quamvis per se bonum sit et jucundum majestatem ipsam divinam, et cujusvis rei praeclarissimae, sive in Scripturis, sive alibi, cognitionem degustare, tamen eam supra modum naturae aut intellectui convenientem perscrutari, sua claritate opprimit et gravat, in stultitiam, amentiam et errores ipsum praecipitando, non secus quam solis claritas directe ipsam inspicientem hominem excaecat, quae alioquin reficit et illuminat. Ita Jansenius.
Analogia ergo esus mellis et scrutationis majestatis in eo consistit quod, sicut mel grave est, et si nimium sumatur, hominem degravat et obruit: sic majestas gloriae divinae ingens et immensum est gloriae pondus, quod infirmos mentis oculos hebetat, gravat, excaecat et opprimit. Unde S. Gregorius, lib. XIV Moral. cap. XII, vel, juxta aliam sectionem, cap. XIV: « Dulcedo, ait, mellis, si plusquam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis etiam est requisitio majestatis Dei; sed qui plus illam scrutari appetit, quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc ejus gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. » Ex S. Gregorio transcripsit haec Beda.
Secundo, sicut mel, utpote aereum, flatulentum est, ideoque si nimis sumatur, ventrem distendit, inflat, et tandem rumpit, ut crepet: sic et scientia inflat, charitas aedificat, ait Apostolus. « Manducare mel multum non est bonum; magis enim inflat parum fundatum sensum scientia, quam aedificat, » ait Faustus Regiensis in epist. Contra Nestorium. Sicut ergo mel nimium vertitur in tumidas ventositates et flatus, sic et nimia speculatio rerum divinarum, nata ex superbia, vertitur in arrogantiam et fastum.
Tertio, mel nimis comestum vertitur in bilem, quae acriter intestina mordet, premit, cruciat, et subinde enecat opprimitque: sic et nimia speculatio divinitatis vertitur in errores et haereses, quae non tantum speculantem, sed et plures alios, ac non raro totam Ecclesiam gravant et cruciant, multosque enecant et perdunt. Rursum, mel nimiae speculationis vertitur in bilem, id est iram, indignationem et invidiam, quia speculantes facit iracundos, indignabundos et invidos, dum se ab aliis vident superari, ac vicissim aliorum contra ipsos invidiam provocat et irritat.
Quarto, mel nimium in fastidium, nauseam et vomitum vertitur: sic nimium studium, et nimia vestigatio et contemplatio rerum divinarum, fatigat cerebrum, indeque parit illarum fastidium, ut homo ad eas nauseans iis spretis dedat se otio, carni et ventri, fiatque gulosus et carnalis, aut obstupescens fiat phantasticus, delirus et amens. Unde illud: « Omnis satietas mala, studiorum autem pessima. » Et illud vers. 16: « Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. » Vide ibi dicta.
Quinto, mel repraesentat divinae majestatis dulcedinem immensam, quae non nisi a valentissimis stomachis, id est mentibus Beatorum, capi potest.
Sexto, mel gravius est oleo, vino, aceto caeterisque liquoribus, qui proinde melli innatant. Unde Galenus, lib. I De Aliment. natur.: « Mel, ait, pondere suo reliquis alimentis subsidit, et ad imum stomachum demittitur; » sic pariter Dei majestas et gloria onus est et pondus rebus omnibus gravius, imo res omnes velut anchora firmans, degravans et stabiliens. Unde hebraice est aenigma כבוד כובד cabod cobed, id est gloria est gravitas, quae scilicet in se gravis res omnes graves efficit. Haec omnia facile adaptes honori et gloriae, quam vane aucupantur homines. Hebraea enim dispuncta uti Vulgatus dispunxit, ad verbum habent: Scrutatio gloriae a gloria, scilicet opprimetur.
Denique discrete et sapienter hanc Salomonis gnomen pertractans S. Bernardus, serm. 62 in Cant., docet viros humiles contemplationi deditos non debere eam vereri, nec ob eam abstinere a contemplanda Dei majestate. Causas tres affert:
Prima est, quod illa contra elatos et superbos sit dicta: « Nec verearis, ait, illud quod Scriptura minatur scrutatoribus majestatis; tantum affer purum et simplicem oculum, non opprimeris a gloria, sed admitteris, nisi non Dei, sed tuam quaesieris gloriam: alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate. Hac excussa, secure scrutemur in petra, in qua thesauri absconditi sapientiae et scientiae sunt. Si adhuc dubitas, audi ipsam petram: Qui operantur, ait, in me, non peccabunt (Eccli. XXIV, 31). Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psalm. LIV, 7)? Ibi requiem invenit et mansuetus et simplex, ubi dolosus opprimitur, vel elatus et cupidus inanis gloriae. »
Secunda, quia talis anima non tam majestatis quam voluntatis divinae est scrutatrix: « Non opprimitur, ait, quia non scrutatrix majestatis est, sed voluntatis: nam quod majestati attinet, interdum quidem et in ipsam intendere audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans; sed et si quando per excessum rapi in illam contingat,
digitus Dei est iste dignanter levans hominem, non hominis temeritas insolenter Dei alta pervadens. Cum enim Apostolus raptum se commemoret, ut ausum excuset, quisnam alter praesumat mortalium, huic se divinae majestatis horrendo scrutinio propriis intricare conatibus, et importunus contemplator pavenda irrumpere in arcana? Scrutatores proinde majestatis tanquam irruptores dici reor, non qui scilicet rapiuntur in eam, sed qui irruunt. Ipsi itaque opprimuntur a gloria. Ergo formidolosa scrutatio majestatis, at voluntatis tam tuta quam pia. Quidni tota diligentia scrutando instem sacramenta gloriae voluntatis, cui mihi parendum per omnia scio? »
Tertiam subdit, quod talis non tam opprimatur, quam imprimatur et conformetur gloriae Dei. « Non me opprimet, ait, gloria ista, totis licet viribus intendentem in se, ego potius imprimar illi. Etenim revelata facie speculantes in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Transformamur, cum conformamur. Absit autem ut in majestatis gloria, et non magis in voluntatis modestia, Dei ab homine conformitas praesumatur. Gloria mea haec est, si unquam de me audiero: Inveni hominem secundum cor meum; cor sponsi, cor patris sui. Ipsum quod? Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). Haec forma, quam videre desiderat, cum Ecclesia dicit: Ostende mihi faciem tuam, forma pietatis et mansuetudinis. »
Salomonem secutus Siracides, cap. III, 22: « Altiora te, ait, ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. » Vide ibi dicta.
Exstat hac de re elegans emblema apud Alciatum inscriptum: « Quae supra nos, nihil ad nos. » Emblema, inquam, aquilae voracissimae jecur Promethei exedentis, significans curiosos majestatis coelestis et rerum divinarum scrutatores, a Deo acriter puniri. Ejus hi sunt versus:
"Prometheus, hanging forever from the Caucasian rock, Has his liver torn by the beak of the sacred bird of prey: And he wished he had not made man, and cursing the potter's art, He condemns the torch kindled from stolen fire. The hearts of the prudent are gnawed by various cares, Who strive to know the ways of heaven and of God."
Rursum noctua tenebris gaudet, et lucem solis non sustinet; aquila vero hilariter, et cum fructu oculos in jubar solis intendit. Dum noctua es vilis, et nondum ad spiritalem vitam accessisti, nec te tuasque passiones adomasti, tenebras tuorum peccatorum aspice, ut ea plores. Si quando vero aquila factus fueris, et ad magnam virtutem contemplationemque provectus, divinitatem contemplaberis, ut amore inflammeris.
28. SICUT URBS PATENS, ET ABSQUE MURORUM AMBITU, ITA VIR QUI NON POTEST IN LOQUENDO COHIBERE SPIRITUM SUUM.
To in loquendo non est in Hebraeo. Chaldaeo et Septuaginta, Hebraea ergo sic habent, urbs dirupta (Chaldaeus, diruta) sine muro, vir cui non est cohibitio spiritui ejus; Cajetanus, vir cui non est resistentia spiritus; alii, praevalescentia vel dominium spiritus; alii, clausura vel claustrum spiritus. Hebraeum enim מעצר matsar significat dominium et imperium, quo quis rei cuipiam, v.g. spiritui, praevalet, ut eum ad libitum retinere, cohibere, coercere, constringere et concludere valeat.
Quaeres, quis sit hic spiritus? Primo, Vatablus accipit iram; ira enim est vehemens spiritus impellens hominem ad aspera verba, minas, gestus et verbera, q. d. Sicut urbs moenibus nudata, cujus scilicet murus est diruptus, non est ab hostibus tuta, sed earum incursibus patet: sic et qui in iram proclivis est, neque eam cohibere valet, multorum malorum quae suggerit ira, incursibus patet.
Secundo, Rabbini nonnulli per spiritum accipiunt superbiam: superbi enim altos gerunt spiritus, tumentque typho et spiritu arrogantiae. Hi ergo cum suo huic spiritui indulgeant, patent incursibus hostium et malorum omnium, in quae superbia hominem praecipitare solet, ac proinde ipsi similes sunt civitati muris nudatae, et hostibus expositae: murus enim virtutum, et bonorum omnium homini est humilitas, iisque insuperabilis, qui hominem contra omnes diaboli mundique insultus fortissime tutatur.
Tertio, alii adaequate per spiritum accipiunt generatim quamlibet animi affectionem, aviditatem, incitationem et impulsum, praesertim cum vehementia, impetu, pruritu et ardore conjunctum, quem Graeci ὁρμήν vocant, Latini spiritum vel aestum animi, qui genericus est, et late patet: varias enim species sub se comprehendit: alius enim est spiritus, id est aviditas, impulsus et impetus gulae, alius luxuriae, alius irae, alius invidiae, alius curiositatis, alius avaritiae, alius superbiae, etc. Qui ergo hos coercere, comprimere, concludere, inhibere, frenare, regere nequit, sed iis indulget, imo sinit se ab eis regi et abripi, hic similis est urbi cujus dirupti sunt muri, ut quivis in eam libere ingredi egredique possit, ac proinde hostium proditioni, praedae et vastitati patet et objecta est. Qui enim concupiscentiis suis laxat habenas, nimiamque eis libertatem indulget, nec eas cohibet freno rationis et timoris Dei, sinit ab eis multa prava committi, quae ipsi perniciem creant, talisque expositus est suis hostibus, daemonibus sci-
licet, et impiis quibusque, qui ea ratione ipsum facile sibi subjugare, et ad suam trahere voluntatem possunt. Sicut contra qui vallo timoris Dei, et retinaculo rectae rationis suos affectus cohibet, veluti civitas est bene murata, ut ex qua non libere progrediantur actiones, nec in quam facile patet hostium incursus.
Ita R. Levi: Vir, ait, qui sibi pro arbitrio imperare nequeat, subactae urbi similis est, moenibusque exspoliatae, quibus aditus praedonibus solerti custodia non prohibetur: qui ergo voluntatis suae frena non moderatur, plurimis calamitatibus est expositus, quod in cupiditatum suarum voluntatisque potestatem veniat; qui vero cupiditatibus suis imperat, muri vicem obit: prohibet enim ne direptor saevus ingrediatur animum ob turpes cupiditates.
Quare totum cujusque studium esse debet, ut discat appetitibus suis, etiam bonis et spiritalibus, dominari, ut discat eos moderari, regere, sistere et flectere juxta praescriptum rectae rationis et discretionis. Hic enim est vir prudens, sapiens, purus, patiens, perfectus, imperturbabilis, dominus sui, angelus in carne, imo Deus quidam terrestris. Quare hac in re omnem suam operam vitamque impenderunt veteres Ascetae et Anachoretae, ut per eam puritatem cordis, in qua perfectio consistit, assequerentur, ac intactum a cunctis perturbationibus cor custodirent, Deoque in holocaustum offerrent, uti docet Abbas Moses apud Cassianum, Collat. I, cap. VI et VII.
Noster addens to in loquendo (sic et Aben-Ezra) restrinxit hanc gnomen, et spiritum generalem ad spiritum et pruritum loquendi: quia hic in homine cupido et affectionibus aestuante vehementissimus est, cohibituque difficillimus; et quia hic omnibus affectibus respondet, eosque tacite in se comprehendit: omnes enim affectus maxime se exserunt per sermonem et linguam. Quare qui linguam cohibere nequit, signum est eum affectus suos cohibere non posse: ac vicissim qui affectus suos cohibere nequit, impossibile est ut linguam cohibeat, quin eos per verba iracunda, cupida, superba, etc., patefaciat et prodat. Hic ergo incursibus mille malorum, quae lingua incontinens parit, seipsum objicit, estque instar urbis moenibus nudatae, et cuilibet etiam hosti ad ingressum et expilationem patenti.
Hinc Philo, De Sacrif. Cain et Abel: « Sicut, ait, urbium tutissimum munimentum, viri fortes sunt pro moenibus stantes: ita etiam in cujusvis nostrum urbe, quae constat ex animo et corpore, pro firmissimo propugnaculo sunt cogitationes amicae prudentiae. » Hinc et Auctor Caten. Graec. Septuaginta sic clare vertit, vir qui citra delectum quidvis aggreditur, similis est civitati dirutae, murisque et moenibus orbatae.
Unde S. Gregorius in Pastor. part. III, admon. 15: « Anima, ait, totam se insidiantis hostis vulneribus detegit, quam nulla munitio custodiae circumcludit. Unde scriptum: Sicut urbs patens, etc.: quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis, et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario suo ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat. » Simili phrasi, ait Jansenius, dicitur cap. XXIX, vers. 11: « Totum spiritum suum profert stultus. » Et certe qui adeo est intemperantis linguae vel animi, ut sine retinaculo rationis quidvis ubique dicat, bene singulariter civitati diruptae, patenti et muris carenti assimilatur, quod in eo nullum lateat secretum, sed quaevis nimia libertate, e cordis civitate profundantur, cum maximo saepe hominis detrimento: quodque talis eorum qui nocere volunt injuriae facile pateat et obnoxius sit, ut qui suis ipsius verbis capiatur et involvatur. Monet ergo prover-
bium unumquemque debere se reputare velut civitatem quandam cui multi insidiantur, ac proinde quibusdam retinaculis ac veluti muris omnes animi motus et affectiones ac potissimum linguam cohibendam, tum ne ex homine prodeant quae non debent, tum ut ne ingrediantur qui admitti non debent, et quos non convenit nobis dominari.
Vere Henricus Harpius, lib. I in Cant., part. II, cap. XXXV, damna linguae incontinentis recensens: « Multiloquium, ait, est argumentum insipientiae, minister mendacii, manuductor scurrilitatis et levitatis, potator detractionis, exstinctor compunctionis, conditor acediae, dissipator devotionis, obscuratio orationis, frigefactio caloris et fervoris, exstinctor pacis, et eversor totius rectitudinis. »
Quaeres, quisnam sit murus sive clausura spiritus et linguae, eam sepiens, et arcens hostes?
Primo, S. Chrysostomus, homil. ad baptizandos, respondet esse labia ac dentes: « Armetur, ait, lingua adversus peccata tua, non adversus fratris plagam praeparetur, et ideo Deus illam velut muro duplici voluit circumdari: nam dentium tegmine et labiorum custodia continetur, ne verba improvida garrulitate proferantur. Refrena igitur linguam, et, si non patitur reticere, dentium morsu quiescat, et tanquam carnifici tradatur dentibus. »
Hic physicus est linguae murus, nimirum retinaculum labiorum et dentium: accipe nunc murum ejusdem ethicum. Secundo, alii censent murum hunc esse retinaculum rationis, consilii, legis et timoris Dei. Unde Septuaginta vertunt, sicut urbs muros dejectos habens et non murata, sic vir qui non cum consilio quid agit. Citat hanc gnomen juxta Septuaginta Cassianus, Collat. II, cap. IV, ac per consilium accipit discretionem et prudentiam, per quam aedificatur omnis fabrica virtutum.
Tertio, alii censent murum hunc esse continentiam linguae, moderationem in loquendo ac silentium. Ita S. Gregorius, verbis jam citatis. Et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 207 ad Cassianum, citans explicansque hanc Salomonis gnomen, ait: « Non cohibere linguam est relinquere hosti portam apertam. » Lepide B. Petrus Damianus, epist. 39 ad Desideratum, ait silentii violatores similes esse crocodilo oscitanti, cui tunc hostis hydrus (Plinius ichneumoni tribuit has insidias) fauces ingreditur, et alvum erodit. Item ostreo sese
ligiosus) nimirum vivit, dum sub silentii censura concluditur: perit autem, cum ad loquendum immoderatius aperitur. »
solem incaute aperienti, cui primum insidiatur cancer, et calculum injicit ne claudatur, deinde ejus viscera depascitur; tum concludit: « Qui (Re-