Cornelius a Lapide

Ecclesiastes III


Index


Synopsis Capitis

Ostendit vanitatem rerum ex tempore, cui omnes subjacent. Primo, ex eo quod singulae cum tempore transcant ac suas subeant vices et vicissitudines, idque multis exemplis per antithetorum combinationes demonstrat. Secundo, vers. 14, ex eo quod tempus, et res temporales comparatae Deo, Deique operibus, utpote constantibus et perpetuis, sint vanae et instabiles, fluidae et caducae. Tertio, vers. 16, quod tempus omnia mutans subinde inducat tyrannides et tyrannos, sub quibus regnant scelera et scelerati, affliguntur et exulant virtutes, ac virtute praediti. Quarto, vers. 18, quod tempus hominibus adducat mortem, et interitum similem bestiis.


Textus Vulgatae: Ecclesiastes 3:1-22

1. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. 2. Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3. Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus aedificandi. 4. Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. 5. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. 6. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. 7. Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. 8. Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. 9. Quid habet amplius homo de labore suo? 10. Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. 11. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12. Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua. 13. Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. 14. Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre quae fecit Deus, ut timeatur. 15. Quod factum est, ipsum permanet: quae futura sunt, jam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit. 16. Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. 17. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. 18. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. 19. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati. 20. Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. 21. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum. 22. Et deprehendi nihil esse melius, quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?


Versus 1: 1. OMNIA TEMPUS HABENT, ET SUIS SPATIIS TRANSEUNT UNIVERSA SUB COELO.

1. OMNIA TEMPUS HABENT, ET SUIS SPATIIS TRANSEUNT UNIVERSA SUB COELO. — Pro tempus hebraice est זמן zeman, id est tempus statutum, sive constitutum.

tutum. Hebraea ergo sic habent, omni rei est tempus constitutum, et tempus omni voluntati (id est omni volito, sive omni rei quam quisque optarit et voluerit) sub coelo; Septuaginta, omnibus tempus est et καιρός, id est opportunitas, omni rei sub coelo; Syrus, omni rei est tempus, et tempus omni negotio sub sole; Arabicus, omni tempori et omni rei sub sole est tempus; Chaldaeus, omni viro veniet tempus, et hora omni negotio sub sole; alii, cuique rei suum est praefinitum tempus, limitatum et determinatum; Campensis, vicissitudo est suis spatiis, neque quidquam sub sole est stabile; Symmachus, omni rei est hora, et omnis ministerii et negotii est tempus; Thaumaturgus, per hoc tempus omnia contraria contingunt; alii, omnibus est tempus et suam opportunitatem habet quaecumque res sub coelo.

Nota to transeunt: tempus enim consistit in continua successione et transitu. "Tempus" enim, ut ait Aristoteles, "est numerus (mensura) motus secundum prius et posterius." Sicut ergo motus consistit in continua agitatione et successione, dum pars posterior assidue succedit priori, eamque protrudit et extrudit: sic et tempus, quod non est aliud quam proprietas et mensura motus. Hinc collige quam parum verae essentiae et existentiae habeat tempus, aeque ac motus, atque res omnes, quae motui et tempori subjacent. Tempus enim praeteritum non est, sed praeteriit; futurum non est, sed erit: solum praesens est et existit; praesens autem est duntaxat unum indivisibile nunc, id est unum instans temporis. Unde apte dixit ille, hominem et res temporales vere non existere ullo tempore, sed tantum in uno nunc, sive in uno instanti temporis. Porro Varro, lib. V De Lingua Latina: "Tempus, ait, esse dicunt intervallum mundi et motus. Id divisum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum: unde tempestiva; et a motu eorum, qui toto coelo conjunctus Deo mundus casu venit, a quo tempus id ab hoc Deo, dies appellatur." Thus far Varro.

Quaeres, cur Salomon tam fuse agit de tempore, ejusque tam varias actiones et epitheta per quatuordecim antitheta assignat? Respondeo primo, ut omnium rerum vanitatem evincat ex tempore, cum quo, ut ait hoc versu et vers. 9, omnia transeunt et evanescunt, idque ex decreto Dei; quia Deus praefinivit rebus singulis tempus, quo oriantur, durent, occidant. Decrevit enim cuique tempus, quo existat, quando et quantum durare debeat: hanc enim statam periodum temporis cujusque rei significat hebraeum zeman, quod Noster vertit tempus. Unde Lyranus censet haec dici (imo toto hoc capite non aliud doceri), ut liqueat felicitatem non esse ponendam in longaevitate; nec eam esse appetendam, eo quod certa periodus durationis a natura, sive a Deo auctore naturae, cuique rei sit praestituta, inter quas est periodus vitae humanae, qua debet homo esse contentus, sicut et caetera periodo sibi a Deo data.

Secundo, ex definita et praestituta a Deo rerum periodo, sive ex vicissitudine et successione contrarii, quod rebus singulis quolibet versu opponit, ostendit instabilitatem, mobilitatem et circulationem rerum omnium, scilicet omnia volvi cum sole, et in orbem ire cum tempore. Dicit sub coelo, ait S. Hieronymus, quia caeterae "substantiae spirituales nec sub coelo, nec tempore continentur," quales sunt angeli. Unde non habent contraria, quae eas mutent vel interimant, uti habent homines et res omnes sublunares, quae elementis contrariis et inter se pugnantibus constant, ideoque variant, mutantur et occidunt. Ex paucis autem hisce exemplis quae assignat, similem antithesin temporis in rebus et actionibus omnibus cuilibet faciendam et assignandam relinquit. Est enim inductio imperfecta.

Tertio, innuit vanas esse et praeposteras hominum curas, qui, cum singulis rebus tempus et opportunitas, ut vertunt Septuaginta, praefinita sit a Deo et natura, prudenter exspectanda vel patienter ferenda sit, ipsimet sua industria et sollicitudine nimia, illam praefinire, invertere vel antevertere volunt, qua in re frustra stulto, cassoque et irrito conatu laborant.

Quarto, Tertullianus, lib. De Virginibus velandis, cap. 1, per tempus accipit gradus temporum, quibus tum natura in qualibet re, tum gratia in homine ad perfectionem provehitur: "Nihil, inquit, sine aetate est, omnia tempus exspectant. Denique Ecclesiastes: Tempus, inquit, omni rei. Adspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoveri. Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enitiur. Deinde rami et frondes invalescunt, et totum arboris nomen expanditur. Inde germinis tumor, et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur. Is quoque rudis aliquandiu et informis, paulatim aetatem suam dirigens, eruditur in mansuetudinem saporis. Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis natura Deum metuens: dehinc per legem et Prophetas promovit infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem. Nunc per Paracletum componitur in maturitatem."

Denique, ex tempore semper transeunte, circulante et evanescente, evidenti demonstratione concludit omnes res, tempori subjectas, cum eo transire, gyrare et evanescere. In rebus enim temporalibus dominatur et regnat tempus. Hinc Varro, lib. IV De Lingua Latina, ex Pythagora quatuor statuit rerum principia, scilicet corpus, locum, afflictionem et tempus: "Duo enim sunt, inquit, rerum exordia: status et motus; quod stat aut agitatur, est corpus; ubi agitatur, est locus; quod est in agitatu, est actio. Corpus est ut cursor; locus, stadium; qua currit, tempus; actio, cursio. Quare fit ut omnia sint quadripartita et aeterna: nam neque unquam fuit tempus, quin fuerit motus (ejus enim intervallum est tempus); neque motus, ubi non est locus et corpus (quod alterum est quod movetur, alterum ubi); neque agitatus ubi non sit actio. Igitur initiorum quadrigae, locus, corpus, tempus et actio." Thus far Varro.

est quod movetur, alterum ubi); neque agitatus ubi non sit actio. Igitur initiorum quadrigae, locus, corpus, tempus et actio." Hucusque Varro.

Huc facit disceptatio septem Graeciae Sapientum, quam recitat Plutarchus in eorum Convivio. Cum enim Aesopus, rogatus "quid esset antiquissimum," respondisset: "Tempus. Quid maximum? mundus. Quid sapientissimum? veritas. Quid pulcherrimum? lux. Quid communissimum? mors. Quid utilissimum? Deus. Quid damnosissimum? Genius. Quid robustissimum? fortuna. Quid facillimum? quod suave est." Thales, nonnulla corrigens et transponens, ita ad singula respondit: "Quid est antiquissimum? Deus; ortu enim caret. Quid maximum? locus; reliqua enim mundus continet, ab hoc continetur. Quid pulcherrimum? mundus; omnes enim ejus partes ordine aptae sunt. Quid sapientissimum? tempus; id enim alia invenit, reliqua inveniet. Quid communissimum? spes; quibus enim reliqua omnia desunt, haec adest. Quid utilissimum? virtus; haec enim reliqua etiam recte utendo utilia facit. Quid damnosissimum? animi vitium; hujus enim praesentia plurima bona corrumpuntur. Quid validissimum? necessitas, ea enim sola est insuperabilis. Quid facillimum? quod est naturae consentaneum: nam voluptates etiam sunt quae saepanumero respuantur." Cum Thaletis dicta omnes approbassent, Cleodemus: Hujusmodi, inquit, Niloxene, quaestiones proponere et solvere regibus convenit.

Hinc Aegyptii, et veteres mythologi ac philosophi mystici, haec dabant temporis hieroglyphica et symbola: Stella est temporis hieroglyphicum, quia nihil in mundo toto statam temporis legem observat, quam stellae et caeli, quae cum semper moveantur, eodem semper temporis intervallo certisque periodis eo redeunt, unde moveri coeperant. Ita Pierius, hierogl. LVI, pag. 536.

Per populum quoque arborem tempus indicabant, quod arbor ea bicoloribus sit foliis praedita, quibus praecipuas ipsius temporis partes, scilicet diem et noctem repraesentat. Ita Pierius, hierogl. LII, pag. 505.

Falcem etiam attributam Saturno, cui tempora subjiciuntur, ad significandum tempus nonnulli volunt, quod tempus omnia metit, exsecatque et aufert. Ita Pierius, hieroglyph. LVI, pag. 536.

Apposite Phocylides:

Temporibus semper cautus servire memento, Nec restare velis adversum flamina venti.

Rursum Aegyptii temporis revolutionem significabant per serpentem convolutum, et ore caudam apprehendentem. Audi Claudianum, lib. II Stilicon.:

Est ignota procul, nostraeque impervia menti, Vix adeunda deis, annorum squalida mater, Immensi spelunca aevi, quae tempora vasto Suppeditat, revocatque sinu: complectitur antrum, Omnia qui placido consumit numine, serpens, Perpetiumque viret squamis, caudamque reducens Ore vorat, tacito relegens exordia lapsu.

Et mox:

Scribit jura senex, numeros qui dividit astris. Et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt, Ac pereunt, fixis tum legibus ille recenset.

Porro prisci notabant inversores temporum velut vitae praeposterae actores et duces. Ita notarunt Heliogabalum, qui trajecit dierum actus noctibus, et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret, et salutari inciperet, mane autem dormire. Ita Lampridius in ejus Vita. Seneca, epistol. 122: "Sunt, ait, qui officia lucis noctisque pervertunt. Talis horum contraria omnibus non regio sed vita est. Sunt quidam in urbe antipodes, qui, ut ait M. Cato, nec orientem unquam solem viderunt, nec occidentem." Et inferius in quemdam lucifugam, qui sub noctem expergiscebatur, diluculo ibat cubitum, ita acute et salse jocatur, ut dicat eum admodum frugaliter vivere, quippe qui nihil insumeret nisi noctem. Et quibusdam illum sordidum et avarum dicentibus: "Vos, inquit, et lychnobium dicetis." Est autem haec vox ambigua, significans eum usque adeo non esse avarum, ut etiam lucernas absumeret, vel adeo parcum ut lucernis victitaret. Pericles Tolmidem belli ducem, alieno tempore molientem incursionem in Boeotiam, retinere tentavit dicens: Si non crederet Pericli, at non erraturum tamen, si prudentissimum consiliarium operiretur tempus. Verum Tolmides, respuens sanum consilium, temeritatem luit strage exercitus et sui caede. Ita Plutarchus in Pericle.

Praefectus Adriani Imperatoris nomine Similis, praefecturae renuntians, septem annos sibi vixit; unde hoc epitaphium suo sepulcro incidi jussit: "Hic situs est Similis, qui multos annos egit, septem autem vixit." Ita Xiphilinus in Adriano.

Tropologice, hic disce quantum sit pretium temporis tam cito transcuntis et avolantis, quantaque ejus habenda sit cura. A tempore enim hoc modico et fugaci pendet aeterna nostra salus vel perditio, juxta illud: "Momentum unde pendet aeternitas." Deus enim ab aeterno cuique suum praestituit tempus, imo annum, horam et diem, v. g. ut saeculo primo, tali anno, mense, die et hora nascatur, ac post tot annos tali die et hora moriatur S. Petrus, S. Paulus, Nero, Vespasianus, Domitianus; saeculo secundo, S. Ignatius, S. Dionysius, S. Polycarpus, Trajanus, Adrianus, Antoninus; saeculo tertio, Constantius, Constantinus, Diocletianus, Maximianus, etc. Sic cuique hominum praefixit certum saeculum, certum annum, certam diem, quo nasciturus, victurus et moriturus est. Utere ergo, o homo, si sapis, tempore tibi a Deo praestituto et admenso: aliud enim non habebis ex omnibus

saeculorum voluminibus per omnem aeternitatem, imo nec horam, nec punctum temporis, quo poenitentiam agere, merita comparare, et vitam aeternam promereri valeas. Suum tempus habuere damnati, sed male expenderunt, et quo lucrari poterant coelum, acquisivere infernum. Quam vellent nunc sibi dari horam poenitentiae! quantos labores et cruces ultro susciperent, si ad vitam redire liceret! Sed frustra, clausa est janua, transiit tempus eorum: tibi adhuc superest, vide ut illud rite expendas, nec sero male expensi te similiter poeniteat. Praeclare Hugo Victorinus hic et lib. De Vanitate mundi, in fine: "Omnia, ait, tempus habent, videlicet certum et definitum, vel quando incipiant, vel quando finiantur, sive etiam quamdiu subsistant, ut prudens animus in rebus omnibus non putet aliquid esse, quod semper stare possit, ut in eo fiduciam ponat; sed potius veris et permanentibus bonis se conformans, ita rerum mutabilium vanitatem despiciat, ut licet unaquaque re pro tempore utatur dum praesens est, nunquam tamen in ejus transitu animum a statu suo declinare permittat. Ille enim prudentissimus est, qui sic scit transcuntia in usum vertere, ut tamen non norit in eorum defectu mentem a sua stabilitate declinare. Male ergo fecit, cum quaedam sibi quasi potiora ex omnibus ad jucunditatem elegit, et in eis felicem se esse posse credidit, quia et omnia suo tempore bene utenti bona sunt, et tamen omnia, quae mutabilitati subjacent, licet in miseria qualemcumque consolationem praebeant, felicitatem tamen conferre non possunt. Nihil ergo suo tempore abjiciendum, et nihil non suo tempore eligendum. Sed sic animus ad usum temporis praeparetur, ut tamen ad mutabilitatem temporis non mutetur."

Audi S. Bernardum in Declamat.: "Filii hominum, usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendaciam? Tempus hoc animabus non corporibus est assignatum, dies salutis, utique non voluptatis. Omnia tempus habent: animabus nunc operam dare necesse est. Nam in carne qui seminat, solum exinde metet corruptionem." Memento illius S. Ambrosii in Psalm. I: "Tu dormis, et tempus tuum (non dormit, sed) ambulat." Circa aeternitatem enim volvuntur omnia tempora et saecula, sicut rota circa axem. Audi et Senecam, epist. 129: "Nihil satis est morituris, imo morientibus; quotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo unde nobis cedendum, hora nos omnis impellit." Et mox: "Ad mortem dies extremus pervenit, accedit omnis. Carpit nos illa, non corripit; ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae, dat quidem operam ut in hac statione, qua positus est, honeste se atque industrie gerat; nihil tamen horum, quae circa ipsum sunt, suum judicat, sed ut commodatis utitur peregrinus et properans."

Secundo, sapientis est omnia facere tempore opportuno, et captare occasiones bene agendi: insipiens enim non observat opportunitatem, suam ideoque insipienter et praepostere, ac sine fructu laborat et operatur. Vide S. Antiochum, homil. 94, cujus titulus est: Quod semper captanda sit temporis opportunitas. Sapiens ergo ex animo evellit nimiam et intempestivam agendi sollicitudinem, ac tempus actioni opportunum exspectat, imo a Deo postulat, ut occasiones merendi, et heroicos virtutum actus exercendi sibi suggerat, juxta illud Ephes. cap. II, vers. 10: "Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in iis ambulemus." Sapienter Boetius, lib. II De Consolat. metro 6:

Signat tempora propriis Aptans officiis Deus; Nec quas ipse coercuit, Misceri patitur vices.

Et Ovidius, lib. I De Remed. amor.:

Temporibus medicina valet, data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent.

Hoc ut repraesentarent Poetae, Occasionem finxere esse deum volubili rotae, alatis pedibus insistentem, vertigine quadam celerrima se in orbem circumagentem, anteriore capitis parte crinita, ut prehendi posset, posteriori calva, ut teneri nequiret. Unde illud: "Fronte capillata est, a tergo Occasio calva." Vide dicta Jerem. cap. VIII, vers. 7.

Tertio, nonnulli haec accommodant inconstantiae cogitationum et cupiditatum hominis, quibus favent Hebraea, quae sic habent: Omni voluntati (id est cupiditati et voluptati hominis) suum est tempus. Hanc inconstantiam graphice hisce versibus depingit Horatius, lib. I Epistol.:

Mea sic pugnat sententia secum: Quod petit hoc spernit, repetit quod nuper omisit, Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto, Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis.

Quarto, Nyssenus et Olympiodorus per tempus accipiunt modum sive mensuram, puta auream mediocritatem in omni actione servandam, juxta illud Graecorum: μηδὲν ἄγαν, καιρὸς ἄριστος, id est, ne quid nimis, occasio res est optima. Et illud Horatii, libro II Carm. ode 10:

Auream quisquis mediocritatem Diligit, tutus caret obsoleti Sordibus tecti, caret invidenda Sobrius aula.

Hanc Salomonis gnomen insigni cicadae et formicae apologo, pulchris exemplis illustrato, graphice depingit Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. IV: "In fervore messis, inquit, cantans et quiescens cicada, cum vidisset formicam multo labore granum suis organulis attrahentem, com-

patiens ei dixit: Utquid in tanto aestu, cum natura refrigerativam quietem et humectantem umbram requirat, tu non solum aridam circuis et tempestatem sustines; sed, quod pejus est, gravi onere te occidis? Nonne vides quod ego, in umbra viridi cum jubilo requiescens, in suffocante aestu refrigerantem cordis anhelitum capere vix possum? Quiesce ergo, donec messis transeat incendivum. Cui mox improvidæ provida formica provide respondit: Omnia tempus habent, et suis spatiis universa transcunt sub coelo (Eccle. III, 1). Quamobrem sicut quaeque suo loco et tempore egenda sunt, ita et inquirenda. Nam si rei opportunum tempus negligens transierit, cum illo indiguerit, postea minime ipsum reperiet, eo quod hora debita sibi necessaria non quaesivit. Sic ergo, carissima, nobis utendum providentia est, ut vitae quidem alimenta accommodata illo tempore vigiles colligamus, quando illa naturae beneficentia, dum haec quaerimus, invenimus. Tempus autem colligendi est messis; unde nunc provide laboribus colligo, ut in arida hieme opulenta requie vivam: tu vero improvida futurum tempus negligens, in instabili puncto quietis nunc existis, imo nunc magis abuteris cantilenis; et cum folium, quo nunc delectaris, quasi umbra transierit, gravis ardor famis simul cum egestate succedet, cum in messe nihil congregaveris. Nonne igitur diro improvidentiæ gladio vitam, quam multum diligis, peremisti?" Deinde hanc gnomen, quod "omnia tempus habent," variis exemplis fontium, zodiaci, solis, terrae, vitis confirmat: "Sed attende, quaeso, ut in suis rebus regularitate mirabili providentiae natura ducatur. Nam venarum plenos fontes in pascuis animalium semper habet, ut, cum necesse fuerit, iis debitum ac praeparatum provida distribuat alimentum. Etenim in circuitu zodiaco sol provido ductore conducitur, ut sic provideatur mutatis temporibus, cum providentia gignit. Similiter pro sequenti anno semel suaviores palma dactylos generat; sic et vitis liquorem dulcissimum pari ordine distillat. Ita quoque fontes, qui non semper scaturiunt, terra virtute stellarum, diutina semel humiditate imbuta, profusi cernuntur. Nonne totius naturae ordo providentia gubernatur? Quid igitur ea spreta, quae est vitae tam commoda gubernatrix, futuroque neglecto de praesentibus tantum cogitas? Ego certe, ni fallor, de futuris plus curo. Nam praeteritum perdidi, praesens caeli cursu raptissimo jam transivi, et tantum quod superest futurum possideo." Deinde epimythium, sive finem et fructum apologi subjicit dicens: "His auditis, muta cicada rogavit formicam, ut haec quid essent definitione monstraret. At illa libenter preces admittens ait: Providentia quidem (si verbum dignum habeo) est haec: Arte vigili rationis, in hac vita transitoria temporalia juste congregare, et congregata inviolabiliter conservare, ex quibus semper vivas in aeterna et gloria riosa quiete. Quo dicto, onerata processit ad nidulum suum."


Versus 2: 2. TEMPUS NASCENDI, ET TEMPUS MORIENDI.

2. TEMPUS NASCENDI, ET TEMPUS MORIENDI. — Pro nascendi hebraice est ללדת laledet, quod et nasci et gignere significat. Unde Septuaginta, Arabicus, Vatablus, Campensis, Arias et alii vertunt, tempus gignendi, et tempus moriendi; Chaldaeus vero Costi, quandoque infinitum est tempus procreationi et soboli, quandoque moriendi. Rabbini in Midras exponunt, q. d. Aliquando partus jungitur cum morte, cum scilicet foetus mox post conceptionem in utero, aut post nativitatem jam in lucem editus moritur. Verum haec expositio coactior et arctior est, aeque ac illa Chaldaei Complutensis, tempus est electum ad pariendum filios: tempus est ad occidendum filios rebelles et provocatores, ut obruantur lapidibus secundum verbum judicum. Melius Noster, Pagninus, Syrus, Clarius, Tigurina et alii vertunt, tempus nascendi; huic enim directe per antithesin opponitur tempus moriendi. Hinc Thaumaturgus vertit, nata sunt aliqua, dein emoriuntur.

Salomon suum thema, quod versu primo proposuit, scilicet: "Omnia tempus habent, et suis spatiis universa transcunt sub coelo," probat per inductionem variorum exemplorum et contrariorum sibi vicissim succedentium, per quatuordecim eorum combinationes usque ad vers. 8, ubi ex illis infert et concludit, omnia sub coelo esse vana, nec quidquam ex labore continuo homini relinqui, sed omnia transire et evanescere. Primum exemplum est, quod cuique rei viventi tempus a Deo et natura praefinitum sit nascendi et moriendi. Sicut enim omnibus quae oriuntur, stata est lex ut occidant et moriantur: sic pariter iisdem statum est tempus oriendi et occidendi, sive nascendi et moriendi. Sic flores, frondes, germina oriuntur in vere, occidunt in hieme. Sic animalia et homines nascuntur in infantia, moriuntur in senecta. Atque hoc tempus ab homine mutari, prorogari, inverti nequit. Frustra ergo laborat senex, ut proroget sibi annos vivendi, recte operandi et merendi, cum illi moriendi instet tempus, ut ita dicam, fatum: qui ergo sapit, dum vivit et viget, accumulet sibi virtutum et bonorum operum merita. Haec igitur biga nascendi et moriendi est, qua omnes vehimur ad mortem, et per eam ad immortalitatem, vel beatissimam in coelis, vel miserrimam in gehenna. Tacite ergo hominem monet Salomon, q. d. Scias, o homo, qui natus es in mundo, tibi moriendum esse et exeundum de mundo; para te ergo, et virtutum opera compara, quae post mortem judici Christo offeras, ut propter ea ab illo coelo adjudicari, non vero ad gehennam damnari merearis. Hoc ut innueret Moses Genesi, id est ortui rerum, subjunxit Exodum, id est exitum et occasum, ait Nyssenus et Olympiodorus. Igitur Salomon haec dicit eo fine: "Ut temporariae vitae nos admoneat," ait Olympiodorus; aut mentione mortis velut quodam stimulo eos expergefaciat, qui in carnalis vitae profundum sunt immersi, et ad curam futurorum excitet," ait Nyssenus. Rursum nativitati subjungit mortem, quasi nullum sit tempus vivendi medium, ut innuat mox a nativitate hominem tendere ad mortem, et incipere mori, juxta illud: "Nos nati continuo desivimus esse," Sapient. cap. V, 13, quia quot horis jam nati vivimus, totidem quasi passibus pergimus ad mortem. Ita "nascendo morimur, moriendo vivimus omnes." Quid est vita? assiduus cursus ad mortem. Quid mors? transitus ad immortalitatem.

Tropologice S. Hieronymus: Spiritualiter renascimur, ait, per timorem, juxta illud Isaiae cap. XXVI, 18, juxta Septuaginta: "A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus et peperimus spiritum salutis;" morimur vero per amorem: dum enim crescimus ad amorem Dei, moritur timor, juxta illud: "Perfecta charitas foras mittit timorem," I Joan. IV.

Symbolice Hebraei: "Israeli, inquiunt, sive Synagogae et populo Hebraeorum tempus nascendi fuit, cum in Aegypto post mortem Joseph succrescere coepit," Exodi I, de quo Ezechiel XVI, 4, ait: "Quando nata es, in die ortus tui." Tempus moriendi fuit, cum in captivitate Assyriaca, Babylonica et maxime Romana, respublica Judaeorum eversa et dispersa quasi interiit. Unde Ezech. XXXVII, 12, captivitas Judaeorum comparatur sepulcro; captivi ossibus aridis, reduces in patriam resurgentibus. Melius primi christiani nascebantur in Ecclesia per baptismum, moriebantur gloriose per martyrium. Eis ergo tempus nascendi erat baptismus, moriendi martyrium.

Denique tempus nascendi Ecclesiae Christi et Christianorum fuit tempus moriendi Synagogae Judaeorum: tunc enim haec periit, cum illa nata est mox peperit, adeoque cum ex sterili Ecclesia natus est gentilium populus, amisit filios Synagogae, ait S. Hieronymus, in cap. V Michaeae.

TEMPUS PLANTANDI, ET TEMPUS EVELLENDI (Hebraice, eradicandi vel exstirpandi. Sic et Syrus et Arabicus) QUOD PLANTATUM EST. — Campensis, nunc amputamus quae olim ut adolescerent curavimus; Chaldaeus, tempus consitionibus et evulsionibus arborum mum est.

Post opus naturae (tempus scilicet nascendi et moriendi) subnectitur opus artis et artificis cooperantis naturae, ait Hugo, puta tempus plantandi arbores, frutices, herbas, ut caules, betas, brassicas, etc., ac tempus eas evellendi, ut nova plantentur. Tempus singulas plantandi juxta ortum certorum siderum, praesertim lunae, ventorum, pluviarum, serenitatum, etc., exacte describit Columella, lib. II De Re rustica, cap. VIII et seq., ac Varro, lib. I, cap. XXVII et seq. Ita Chaldaeus, Thaumaturgus et alii. Quare quod S. Hieronymus et Albinus exponunt, tempus plantandi esse tempus nascendi, et tempus evellendi esse tempus moriendi, quod praecessit, non litterale est, sed mysticum.

Tropologice, tempus plantandi virtutes est, cum statis temporibus oportet nunc vacare poenitentiae, ut in Quadragesima; nunc laetitiae spirituali, ut in Paschate; nunc operibus eleemosynae, ut tempore pestis, famis, belli; nunc patientiae, ut tempore morbi, tentationis, persecutionis; nunc operibus vitae activae, nunc contemplativae, prout obedientia vel necessitas ea requirit, et alternis injungit, ut saepe oporteat relinquere Deum propter Deum, id est orationem propter actionem. Obedienti ergo nunc quies contemplationis plantanda est, nunc evellenda, et cum actione commutanda, cum id obedientia exigit. Rursum tempus eradicandi zizania est, cum concupiscentiae, suggestiones daemonis, ac tentationes carnis et mundi ex imaginatione et appetitu evellendae sunt.

Symbolice Hebraei, inquit S. Hieronymus, hasce omnes combinationes referunt ad Synagogam et populum Israel: "Tempus, inquit, generandi et plantandi Israel, tempus moriendi et ducendi in captivitatem. Tempus occidendi eos in Aegypto, et tempus de Aegypto liberandi. Tempus destruendi templi sub Nabuchodonosor, et tempus aedificandi sub Dario. Tempus flendi et plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, Esdra et Nehemia. Tempus dispergendi Israel, et tempus in unum congregandi. Tempus quasi cingulum et balteum circumdandi Deo populum Judaeorum, et tempus ducendi eos in Babylonicam captivitatem, et ibi computrescere trans Euphratem. Lege περίζωμα Hieremiae. Tempus quaerendi illos et servandi, et tempus perdendi illos et projiciendi. Tempus scindendi Israel, et tempus iterum consuendi. Tempus tacendi Prophetas nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi eos tunc, quando etiam in hostili terra Dei consolatione et alloquio non carebant. Tempus dilectionis, qua eos sub patribus ante dilexit; et tempus odii, quando in Christum intulerunt manus. Tempus praelii, modo non agentibus eis poenitentiam; et tempus pacis in futuro, quando intrante plenitudine gentium omnis Israel salvus erit."

Anagogice, tempus plantandi choros beatorum in coelo, et reprobos eradicandi e terra, ut detrudantur in gehennam, ibidem perpetim arsuri, erit dies judicii; tunc enim "omnis plantatio, quam non plantaverit Pater meus coelestis, eradicabitur," ait Christus Matth. XV, 13.


Versus 3: 3. TEMPUS OCCIDENDI, ET TEMPUS SANANDI.

3. TEMPUS OCCIDENDI, ET TEMPUS SANANDI. — Syrus, tempus ad occidendum, et tempus ad vivificandum; Thaumaturgus, quae nunc curabilia, dein lethalia fiunt.

Primo, Hugo Victorinus: Tempus occidendi, inquit, oves et boves est, cum eos mactamus, ut eorum carnibus a Deo, ob corporum post diluvium debilitatem, indultis vescamur; tempus sanandi est, cum iis in Quadragesima et jejunio abstinemus, eos servamus et quasi sanamus.

Secundo et genuine, tempus occidendi est, cum reus a judice ad mortem damnatur, item cum hostes justo praelio invaduntur; tempus sanandi, cum in praelio, aliave re laesi, infirmique curantur, cum damna bello illata per pacem resarciuntur. Unde Arabicus vertit, tempus certandi, et tempus medendi; et Chaldaeus, tempus saepe expostulat omnia flammis et ferro miscere; aliud vero male habentibus mederi, puta quo aegri curandi sunt.


Versus 4: 4. TEMPUS FLENDI, ET TEMPUS RIDENDI. TEMPUS PLANGENDI, ET TEMPUS SALTANDI.

4. TEMPUS FLENDI, ET TEMPUS RIDENDI. TEMPUS PLANGENDI, ET TEMPUS SALTANDI. — Arabicus, fletui tempus, et risui tempus. Conquerendi tempus, et saltandi tempus; Chaldaeus, tempore suo destendi sunt aegri, et alio tempore hilaritate et risu colligendus est amicus. Statuta die lugendi sunt mortui, et alia die gaudio exultandum est; Thaumaturgus, lacrymatur, paulo post ridetur; nunc luctus, dein et tripudium; Campensis, interdum maesti lugemus, interdum laetitia subsilimus; Lyranus, tempus flendi est, inquit, in infortuniis, tempus ridendi in eufortuniis.

Tempus ergo flendi et plangendi est in luctu, ob funera parentum vel amicorum, ob clades privatas vel publicas, ob pericula et adversa qualibet. Tempus ridendi et saltandi est in publica laetitia, puta in triumphis, victoriis, festis, epulis, nuptiis; ubi nota, flere et ridere est privatum, plangere et saltare publicum. Sensus ergo est, q. d.

Nota in hisce antithesibus indicari ordinem contrariorum: prius enim est tempus flendi, posterius ridendi. Sic prius est tempus nascendi, deinde moriendi: prius est tempus plantandi, deinde evellendi: prius tempus tacendi, deinde loquendi, et ita de caeteris.

jam planges in funere, jam saltabis in convivio; jam efferes ad funus tuam uxorem, jam aliam nuptiis secundis assumes; nunc funeralia convivia, nunc celebrabis nuptialia. Sic omnia contrarietatibus plena sibi succedentibus, et ex disparibus nexa catena, viduitas cum nuptiis, sessitatio in pulvere tempore planctus, et saltatio atque tripudium latiori tempore, publicoque gaudio, ait noster Pineda. Advertit Nyssenus in Caten. Graec., κοπετόν, id est, planctum seu pectoris tunsionem, intensionem addere in fletu et ejulatu; et ὀρχηοῦ, id est saltationem, addere intensionem et amplificationem in laetitia foras erumpere gestiente, atque tripudio exsultanti.

Nota choros et choreas ex se non esse illicitas, imo subinde esse sanctas, uti fuere Davidis saltantis ante arcam ex jubilo mentis in honorem Dei, II Reg. VI, 14 et 16 et Hebraeorum in gratiarum actionem ob transitum maris Rubri, et submersum Pharaonem, Exodi cap. XV, 20; item illae feminarum ob caesum a Davide Goliath, I Reg. XVIII, 6. Imo jusserat Deus, ut Hebraei quotannis celebrarent festum Tabernaculorum sacro tripudio,

ac saltarent in tabernaculo coram Domino, ut ostendi Levit. XXIII, 40. Sic a saltu sacro gentiles Romae celebres erant Salii, in Creta Curetae, in Phrygia Corybantes.

Verum magnus in choreis adhibendus est modus, ne in lasciviam et luxuriam abeant. Unde Judaeis carnalibus permissae sunt potius quam Christianis. Quare in choreas Christianorum invehuntur acriter omnes fere Patres, ut S. Basilius, homil. 14 Contra Ebriet.; S. Ambrosius, lib. De Elia et Jejun. cap. XVIII; S. Augustinus, serm. 215 De Temp.; S. Chrysostomus, hom. 48 et 56 in Genes., et 49 in Matth.; Clemens Alexandrinus, II Paedag. XX; Eusebius, XIII De Praepar. cap. XII; Lactantius, VI Institut. XX, et alii. Quin et contra eas exstant leges Imperatorum, ut Constantini apud Eusebium in Vita ejus, cap. XVIII; Theodosii et Valentini, De Spect. cap. V; Arcadii, leg. Omnes, cap. De feriis; Leonis et Anthemii, ibidem leg. ultim. Multo magis eas vetant leges Canonicae, De Consecr. dist. I, cap. Qui diebus, et dist. III, cap. Irreligiosa. Quocirca Matthaeus Clingius in Locis Theolog. cap. De Chorea: "Quid, inquit, est chorea? Est circulus cujus centrum est diabolus, et circumferentia omnes angeli ejus."

Tropologice S. Hieronymus: "Nunc, inquit, flendi tempus est, in futuro ridendi. Beati enim flentes, quoniam ipsi ridebunt, Lucae VI. Plangendum est impresentiarum, ut postea saltare valeamus illa saltatione, qua saltavit David ante arcam: quia qui in praesenti saeculo sua plangit peccata, ridebit potius in futuro," juxta illud Malach. cap. IV, 2: "Egrediemini, et salietis sicut vituli de armento." Et Didymus in Catena Graec.: "Tempus praesentis vitae, ait, flendo opportunum est, tempus vero ridendi in spe jacet."


Versus 5: 5. TEMPUS SPARGENDI (Hebraice, projiciendi; Septuaginta, mittendi; Syrus, jaciendi) LAPIDES, ET TEMPUS COLLIGENDI.

5. TEMPUS SPARGENDI (Hebraice, projiciendi; Septuaginta, mittendi; Syrus, jaciendi) LAPIDES, ET TEMPUS COLLIGENDI. — Campensis, nunc diruimus vetera aedificia, nunc nova construimus: mirum est aliquos pro lapides substituere fructus; unde Thaumaturgus vertit, nunc terrae fructus quis congregat, dein abjicit. Jam

Tempus spargendi lapides est, cum diruuntur domus, cum ex agro, horto, vinea lapides abjiciuntur, ne semina, herbas et plantas suffocent: tunc ergo ager elapidatur, cum lapidibus liberatur et purgatur. Tempus colligendi est, cum iidem lapides colliguntur et in acervum adunantur, ut ex iis fiat sepes aut murus agro, horto vel vineae contra bestias et fures tutando.

Secundo, Arboreus hanc gnomen arctat ad fabricas Salomonis, quas nunc aedificarit, nunc destruxerit: sicut et hodie videmus homines opulentos saepe domum, quam aedificarant, destruere, hoc solo nomine, quod forma displiceat, ac novam novae formae velint exaedificare: quae sane sumptuosa est vanitas et inconstantia.

Tertio, Cajetanus per lapides accipit pretiosos, puta gemmas, q. d. Tempus est colligendi gemmas et ornamenta, ac tempus est projiciendi illa, puta in tempore vastitatis et excidii, juxta illud Thren. IV, 1: "Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum." Rursum, q. d. Hoc saeculo parvi fiunt gemmae, et quasi sparguntur; mox alio saeculo colliguntur, magnoque habentur in pretio. Aestimatio enim hominum dat pretium gemmis, aeque ac medalliis; cumque illa saepe variet, hinc saepe variatur pariter pretium gemmarum.

Quarto, profundius Pineda hoc refert ad lapides saeculi, puta ad pondera quibus merces et nummi ponderabantur: haec enim olim erant lapidea et lapides, Proverb. XVI, 11, q. d. Est tempus quo homo vacet mercaturae, ideoque colligat lapides, id est pondera quibus suas merces aeque ac nummos ponderet et mensuret. Vicissim est tempus, quo hominem jam opulentum et senem taedet mercaturae, cupitque quietus sibi vivere et Deo, ideoque spargit abjicitque lapidea haec pondera.

Tropologice Auctor Catenae Graec.: Lapides, ait, sunt virtutes quibus vitia lapidamus et obruimus. "Quid enim aliud est temperantia, quam lapis, quo effrenis adhinniensque animi affectus deturbatur atque prosternitur. Rursum lapides sunt sermones S. Scripturae, quibus hostem dejicere et obruere possimus: eosdem tamen in sinum animae recolligere nos jubet, ut opportuno tempore illis in adversarios utamur, ut ejusmodi lapidum jactus nullo unquam tempore deficiant, neque unquam succumbamus."

Symbolice, primo, S. Hieronymus refert nonnullos, qui sic exponunt, q. d. Legi severitatis successit lex clementiae, puta legi veteri lex nova. In lege enim veteri rei adulterii aliorumque criminum jubentur lapidari: lex nova vero hunc rigorem legis veteris sustulit, cum Christus adulteram absolvit, et Pharisaeis eam lapidare volentibus dixit: "Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat," Joan. cap. VIII, 7. Verum ipse hanc expositionem non probat, scilicet ut litteralem: ut mystica enim admitti potest.

Allegorice S. Hieronymus: Hoc tempore, inquit, lapides, id est corda Judaeorum lapidea dispersa sunt a Christo, fide, veritate, salute; sed in fine mundi colligentur, cum ad Christum convertentur, et universi congregabuntur.

Anagogice, lapides electi sunt sancti, quos Deus mittit in mundum, ut illum sanctificent; colligit vero, cum eos ad se per mortem recipit, ne videant mala gentis suae, utque coelestem Jerusalem aedificent, ait S. Gregorius, III Dialog. cap. XXXVII, in fine.

TEMPUS AMPLEXANDI, ET TEMPUS LONGE FIERI AB AMPLEXIBUS. — Arabicus, separandi. Communiter interpretes accipiunt amplexum conjugum, usumque matrimonii, q. d. Nunc tempus est dandi operam procreandis liberis, nunc abstinendi et continendi, cum scilicet vacandum est orationi, poenitentiae, jejunio (ut in Quadragesima), juxta illud I Corinth. VII: "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi." Item cum uxor est aegra, patitur menstrua, senex est, abest, etc. Ita S. Hieronymus, Olympiodorus, Hugo, Bonaventura, Lyranus, Dionysius et caeteri fere omnes. Sic Noe cum filiis omnibusque animalibus in arca abstinuit usu conjugii, ob communem in totius mundi per diluvium subversione luctum, uti dixi Genes. VIII, 16. Hinc Chaldaeus, suo tempore ad uxorem est aditus; septem vero diebus luctus ab ea recedendum est. Sic Sarae dixit Tobias sponsae suae, cap. VIII: "Exsurge, et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras, quia his tribus noctibus Deo jungimur; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio: filii quippe sanctorum sumus." Accedit Vatablus qui sic exponit, quod contrahamus matrimonium, aut non, sed maneamus caelibes, hoc pendet a Deo; matrimonium habet suum tempus.

Paulo aliter Thaumaturgus: Nunc, ait, vir mulierem deperit, atque insano amore complectitur; nunc eam impense odit et aversatur, praesertim post copulam, cujus rei physicam causam dat Aristoteles et physici, uti post eam exosam habuit Thamar Amnon, "ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat," II Reg. XIII, 14. Hinc Campensis hoc loco vertit, nunc operam damus amplexibus, nunc ad amplexus nauseamus.

Secundo, Hugo, Pineda amplexum accipiunt amicorum et amicitiae, q. d. Nunc tempus est amplexandi amicos colendique amicitiam; nunc ab iis abstinendi, ut cum absunt, moriuntur, vel infideles deprehenduntur, q. d. Instabilis est hominum amicitia, in eaque est vanitas vel mortis, vel absentiae, vel perfidiae, vel moestitiae. Stabilis vero est cum Deo, in eaque est veritas, sinceritas, constantia et beata aeternitas. Illi ergo inhaere, et "in illo veterasce," Eccli. II, 6.

corporis vel saluti proximorum. Ita S. Hieronymus et Hugo. Sic Moyses accepturus legem per 40 dies in monte collocutus est cum Deo; at postea peccante populo et idololatrante, descendit, ut eum corrigeret, Exodi XXXII, 7.

Allegorice, tempus amplexus et conjugii fuit in lege naturae et Mosaica, cum dictum est: "Crescite, et multiplicamini," Gen. I. Tempus vero continentiae est in lege nova, cum dicitur: "Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum," Matth. XIX. "Quia praecepti veteris (Testamenti) est, ut terra procreationibus impleretur: novi vero, ut continentia atque virginitate coelum impleatur," ait S. Isidorus, lib. II De Offic. Eccles. cap. XVII. Sic et S. Hieronymus et Olympiodorus.

Symbolice, tempus suum est vacandi sapientiae, contemplationi et amplexibus Dei cum Maria; tempus pariter abstinendi eis, ut vacctur actioni cum Martha, puta ut serviatur necessitatibus corporis vel saluti proximorum. Ita S. Hieronymus et Hugo. Sic Moyses accepturus legem per 40 dies in monte collocutus est cum Deo; at postea peccante populo et idololatrante, descendit, ut eum corrigeret, Exodi XXXII, 7.


Versus 6: 6. TEMPUS ACQUIRENDI (Hebraea, quaerendi), ET TEMPUS PERDENDI.

6. TEMPUS ACQUIRENDI (Hebraea, quaerendi), ET TEMPUS PERDENDI. — Arabica, jacturam faciendi tempus; Chaldaea, tempus est electum ad quaerendam pecuniam, et tempus est electum ad perdenda supellectilia; Campensis, nonnunquam magno studio quaerimus, quod paulo post perdamus.

Primo, Hebraei hoc arctant ad Davidem et Salomonem, q. d. Tempus acquirendi tribui Judae regnum Israel fuit sub Davide, tempus illud perdendi fuit sub Roboam filio Salomonis ob ejus idololatriam, III Reg. XII.

Secundo, Olympiodorus, q. d. Tempus est quo rem tuam perdas, et tempus est quo perditam rursum invenias, ut sit hysteron proteron. Primo enim ponitur to acquirendi, deinde perdendi, cum in reipsa prius sit perdere, quam perditum acquirere.

Tertio, Thaumaturgus, Nyssenus, Lyranus, Hugo, Bonaventura et alii haec adaptant mercatoribus et lucra captantibus, q. d. Est tempus, cum mercatores lucra acquirant, est cum eadem perdant, ut cum naves mercium patiuntur naufragium, aut capiuntur ab hostibus, vel merces ipsae corrumpuntur, aut ob aliarum appulsum minoris veneunt. Suadet ergo, ait Pineda, ut aequo jacturas animo patiamur, et sive cum fortuna, sive potius cum Deo supremo rerum arbitro et gubernatore lucri et jacturae societatem ineamus, in rerum temporalium negotiatione et possessione. Nam "si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non sustineamus?" Temperanda lucri laetitia cum amissionis et jacturae aegritudine. Itaque ut ille alius sapienter dicebat: "Fortunae objicienda animi confidentia, et perturbationi ratio." Neque magni facienda fortuna, quae "non tam dono quam mutuo dat," pro licitio repetitura. "Non est enim valde optabilis (ut refert ex Lacone quodam Cicero) fortuna aptata rudentibus," rei nimirum inconstanti, et vel cum ventis, vel cum fluctibus mille semper in discriminibus versanti.

Quarto et genuine, to perdendi hic verbum est, non neutrum, sed activum, ut idem sit quod corrumpere, abjicere, dissipare; hoc enim significat Hebraeum אבד abbed. Et sic eadem pene haec est combinatio cum sequenti: "Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi," q. d. Est tempus, cum res, puta annonam, fruges, opes compares et acquiras; est rursum tempus, cum easdem perdas et prodigas, ut cum ingruit tempestas in mari, pestis in terra, hostis in urbe. Rursum cum fruges ipsae sunt corruptae, aut cum alia de causa res nostras fastidimus, ideoque eas abjicimus et flammis tradimus. Ita S. Hieronymus, Albinus et alii.

Mystice S. Athanasius, tract. in illud: Profecti in pagum, qui ex adverso est, invenietis pullum, primo, exponit de Christo, q. d. Christus quaesivit hominem peccato Adae perditum: "Quia, inquit, jam longo tempore perditum erat genus humanum, et peribat diaboli fraudibus. Tempus enim quaerendi venit, et eximendi e captivitate."

Secundo, de peccatore poenitente, q. d. Require per poenitentiam, quod perdidisti per culpam; aut, q. d. Acquire gratiam, perde peccatum.

Tertio, de justo, quasi dicat: Ut acquiras animae salutem, perde et mortifica ejus concupiscen-

tiam; ut acquiras virtutes, perde vitia; ut acquiras coelum, perde terram; ut acquiras spiritualia, perde temporalia, juxta illud Christi: "Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam," Matth. X, 39; "ut scilicet tempore martyrii neque possessionibus, neque liberis, neque parentibus, neque corpori, ne ipsi quidem animae parcitum velimus, sed nos offeramus usque ad mortem, ut inveniamus animam nostram in regno coelorum. Qui igitur vult invenire animam suam, perdat eam in hoc tempore. Necessum est ergo in nobis perdi malitiam, ut quaerentes virtutem eam inveniamus. Si quis enim non conquieverit ab ira, quomodo ad mansuetudinem exercebitur? Si quis a se non exterminarit fornicationem, quomodo is ausit temperantiam profiteri? Quaesivi, inquit, quem diligit anima mea, quaesivi et inveni eum, et introduxi illum in domicilium matris meae, et in cellam genitricis meae." Hucusque S. Athanasius.

Rursum Auctor Catenae Graec.: "Tempus, ait, acquirendi universa haec vita est; acquirendi, inquam, Dominum, quem quaerere nos oportet: e contrario autem id amittere debemus, cujus possessio jactura, cujus amissio lucrum est."

TEMPUS CUSTODIENDI, ET TEMPUS ABJICIENDI. — Syrus, tempus ad connectendum est, et tempus ad solvendum; Thaumaturgus, nunc anxia servat custodia, quod dein fastidiens sponte projecit, q. d. Est tempus, cum res tuas custodias; est vicissim tempus, cum eas abjicias, cum scilicet corruptae sunt, aut imminet tempestas, pestis, mors, hostis, latrones, etc., uti jam dixi. Arctius Campensis: Nonnunquam, ait, comparcimus, quod postea dilapidamus. Alienius Olympiodorus: Dispensator, ait, novit quo tempore pecunias apud se custodiat, quo expendat. Alii: Novit liberalis quando pecunias servet, quando eas in pauperes eroget.

Tropologice tempus custodiendi opes est, cum juvant ad alendam familiam, et virtutem eleemosynae operandam; tempus eas abjiciendi est, cum nocent animae, eamque incitant ad gulam et luxuriam, aut studio orationis et perfectionis avocant: unde Christus ad adolescentem: "Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus," Matth. cap. XIX, 21. Ita Hugo.

Mystice Hugo Victorinus: Tempus est, ait, cum Deus suos fideles a tentationibus et periculis custodit: rursum tempus est, cum eos illis exponit et objicit, vel in poenam peccati, vel ut probet et augeat eorum patientiam, fidem et virtutem.


Versus 7: 7. TEMPUS SCINDENDI (alii, lacerandi), ET TEMPUS CONSUENDI.

7. TEMPUS SCINDENDI (alii, lacerandi), ET TEMPUS CONSUENDI. — Arabicus, tempus abscindendi, et tempus consuendi; alii, suendi; alii, resarciendi; Campensis, quandoque discerpimus quod olim consuimus; Chaldaeus, die sua super mortuo vestis conscindenda, et tandem etiam fractura est sarcienda.

Tempus scindendi vestes Hebraeis erat in gravi clade, vel audita blasphemia quapiam, uti Caiphas scidit vestes suas Christo asserente se esse Filium Dei, dicens: "Blasphemavit," Matth. cap. XXVI, 65. Vice versa cessante clade vestem laceratam consuebant. Tempus ergo scindendi est tempus luctus, tempus consuendi est tempus laetitiae et gaudii. Rursum, ut vestis quaepiam conficiatur, pannum apposite ad corpus scindere, deinde consuere oportet; ad haec ut ex una veste alia concinnetur, v. g. ut ex tunica fiat thorax, eam scindere et pectori aptare, ac deinde sarcire necesse est: sic Deus, qui fuit primus mundi sartor, Adae e pellibus consuit tunicam, Genes. cap. III.

Minus apte Thaumaturgus haec refert ad scissionem corporis, q. d. Est tempus, quo corpus gladio conscindas et vulneres in bello, vel judicio ad puniendum crimen; est rursum tempus, quo illud conscissum redintegres, et quasi consuas. Alienius quoque Didymus in Catena Graec.: "Homo, inquit, jam occidit, jam occiditur."

Mystice Hebraei: Tempus, inquiunt, scindendi regnum Israel fuit sub Roboam, quo decem tribus ab eo desciscentes regem constituere Jeroboam, III Regum XII. Tempus consuendi erit, cum in fine mundi omnes Israelitae conversi ad Christum, in unam Ecclesiam et regnum nunquam discindendum conspirabunt, Ezech. XXXIV, 29.

Symbolice Hugo Victorinus haec refert ad foederis et amicitiae copulationem et dissociationem: "Habet enim, inquit, consutionem suam tempore suo consensus socialis: habet et scissionem in tempore suo zelus justae contradictionis."

Sublimius idem Hugo inferius haec refert ad copulationem naturae et gratiae: "Ea, inquit, quae scinduntur substantialiter unum sunt; ea vero quae consuuntur essentialiter quidem diversa sunt, sed mediante vinculo fili quasi accidentaliter unum fiunt. Sic enim omnis homo corruptibilibus et perituris unitur per naturam; sed efficitur particeps aeternorum per gratiam. Sic quippe consuuntur humana et divina in unum, ut quae duo fuerant per naturam, fiant unum per gratiam. Compunctio siquidem ipsa acus est, et dilectio filum. Et facit viam acus et perforat utrumque, ut filum utrumque contineat; neque enim consutio aliter fieri potuisset, nisi utrumque foraretur et utrumque contineretur, quia discederet alterum ab altero, et facile se ab unitate divideret, si utrumque vinculum non contineret. Propter hoc utrumque

perforat acus compunctionis, et filum dilectionis connectit utrumque, ut stent simul et non discedant ab invicem."

Rursum tempus scindendi est tempus excommunicandi, quo peccator impoenitens abscinditur ab Ecclesia, ut per hanc poenam et infamiam poeniteat, itaque rursus Ecclesiae assuatur et uniatur, uti Paulus fornicarium abscidit, et poenitentem rursum assuit Ecclesiae, I ad Corinth. cap. V, et II Cor. II. Ita Auctor Catenae Graecorum.

Allegorice discissum fuit Christi corpus in passione, consutum in resurrectione. Idem fiet nobis.

Tropologice, scindimus corda per poenitentiam et resecationem vitiorum, consuimus per novae vitae virtutumque texturam. Rursum societatem cum haereticis vel improbis discindimus, ac catholicis probisque sociamur, dum iniquos contractus rescindimus et aequos inimus. Denique Arius laceravit tunicam, id est Ecclesiam Christi, quam S. Athanasius rursum consuit, uti S. Petro Alexandrino Episcopo Christus per visum ostendit. Vide ejus Vitam apud Surium, 26 novembris.

TEMPUS TACENDI, ET TEMPUS LOQUENDI. — Chaldaeus Complutensium, tempus est electum ne proferantur verba contentionis, et tempus est electum ad proferendum verba contentionis. Chaldaeus vero Costi sic habet, aliquando ponendus est orationi et precibus modus; alias vero contentione verborum utendum. Refert ergo ipse haec ad precum studium vel silentium. Didymus in Catena Graec.: "Homo, ait, jam loquitur, jam tacet." Tempus tacendi est in schola, in precibus, in concione. Rursum cum superior, praeceptor vel senior loquitur, subdito, discipulo et juveni tacendum et auscultandum est; cum doctor vel concionator jam senex voce, memoria, facundia, gratia destituitur, taceat, ac lampadem munusque loquendi, docendi et praedicandi resignet juniori iis pollenti. Tempus loquendi est doctori, cum docendum est; praedicatori, cum praedicandum; superiori, cum monendus vel corripiendus est subditus; pari, cum consilium, consolationem, vel directionem impendere debet proximo. Hinc Salonius: "Verba tua, inquit, tantisper silentio premes, donec commoda loquendi sese offerat occasio." Audi S. Hieronymum: "Pythagoricos reor, quorum disciplina est tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui, hinc originem sui traxisse decreti. Discamus itaque et nos prius non loqui, ut postea

dissimus; sola haec tam vilis et facilis est, ut non indigeat praeceptore."

Hac de causa Salomon praeponit tempus tacendi tempori loquendi, quia tacendo discimus loqui. Quocirca Hugo Victorinus, lib. Institut. moral. XVI: "Non ait Salomon, inquit, tempus loquendi et tempus tacendi, sed tempus tacendi et tempus loquendi; quia prius in silentio forma loquendi sumitur, quae postmodum tempore loquendi in voce teneatur." Unde S. Basilius, in Regul. fus. cap. XLIII: "Silentium, ait, est gymnasium bene loquendi." Et B. Diadochus, lib. De Perfect. spirit. cap. LXX: "Praeclara ergo res, inquit, est silentium, nihilque aliud quam mater sapientissimarum cogitationum." Rursum S. Hieronymus in Regul. monach. cap. XXII: "Ex hoc enim, inquit, in eremo edocti S. Patres, summa cum diligentia observant silentia tanquam sanctae contemplationis causam." Et S. Bernardus, epistol. 88: "Juge silentium, et ab omni strepitu saecularium perpetua quies, cogit coelestia meditari." B. Dorotheus, serm. 20: "Cave a multiloquio: hoc enim sanctas ac rationabiles et a coelo advenientes cogitationes penitus exstinguit." Denique silentium docet facere id quod jubet S. Bernardus in Specul. Monach.: "Antequam verba proferas, bis ad limam veniant, quam semel ad linguam." Et illud S. Augustini: "Omne verbum prius veniat ad limam, quam semel ad linguam." Albertus Magnus, lib. De Virtut. cap. XXXI: "Ubi non est taciturnitas, ibi homo facile ab adversario superatur."

Plura hac de re dixi Proverb. XXV, 11, et Eccli. cap. XX, 6 et 7, ubi citavi S. Gregorium et S. Ambrosium, hunc locum exponentes. Pluribus exemplis idipsum confirmat Zozimus Papa, ut habetur dist. 36, cap. Qui Ecclesiasticis: "Hinc etiam, ait, idem Salvator noster, prius in medio doctorum sedit, audiens illos et interrogans, et postea praedicare coepit: quia prius quisque discere, et postea praedicandi officium usurpare debet. Hinc etiam Salomon ait prius tempus tacendi, et postea loquendi: quia veritas prius tacendo discitur, et postea loquendo praedicatur. Hinc idem Dominus ait: Qui audit, dicat: Veni. Hinc etiam prius Apostolos docuit, deinde eos ad praedicandum misit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sic etiam prius post resurrectionem illis sensum aperuit, et Scripturas explanavit, et postea dixit eis: Euntes in mundum universum," etc.

Porro, Salomon hanc gnomen ponit hoc fine.

Primo, ut ostendat vanitatem sapientiae et facundiae, ob quam non raro superbiunt viri docti et eloquentes, praesertim doctores et praedicatores, cum ob dicendi gratiam plausum habent, et post se trahunt greges auditorum et discipulorum, qui ab ore eorum pendent. Hisce enim succedit tempus tacendi, cum ob senium, morbum aliamve causam deflorescit haec docendi dicendique gratia, aut cum supervenit alius doctor vel concionator magis disertus, quem populus priore relicto sequitur: qua in re saepe naufragium et auditorum, et nominis, et tranquillitatis patiuntur concionatores, qui proinde si vanam hanc populi auram sectentur, miserrimi sunt: illa enim instar venti mutatur, et nunc hunc nunc illum sequitur, priorem deserens. Qui ergo sapit, hoc munus obeat pure ex obedientia et amore Dei, ac cum S. Francisco eadem quiete animi, et eadem alacritate concionetur paucis et multis, plebeiis et nobilibus; magnum cogitet se habere auditorem Deum, ac de eo dicat id quod Plato de Aristotele: "Hic unus mihi sufficit: pluris enim est, quam mille alii."

Secundo, ut doceat prudentem prudenter distinguere tempus quo tacendum est, et quo loquendum; quare cum fructu loqui et tacere: cum imprudens utrumque pervertat, ac loquatur cum tacendum esset, et taceat cum loquendum foret, ideoque sine fructu, imo cum damno tam suo quam proximi loquatur vel taceat, juxta illud: "Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum. Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus," Eccli. cap. XX, vers. 6. Ita S. Gregorius, III part. Pastor. admon. 13: "Tempus tacendi, inquit, et tempus loquendi: discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat."


Versus 8: 8. TEMPUS DILECTIONIS, ET TEMPUS ODII.

8. TEMPUS DILECTIONIS, ET TEMPUS ODII. — Septuaginta, tempus amandi, et tempus odiendi; Syrus, tempus ad amandum, et tempus ad odiendum; Arabicus, diligendi tempus, et contumelia tempus; Campensis, interdum amamus, interdum odio prosequimur amatum.

Sensus est, q. d. Nihil in orbe, nihil etiam in hominis appetitu fixum et stabile, sed variantia omnia et vana: nam rem quampiam, puta amicum, quem nunc diligis, odio prosequeris, cum eum noxium, infidelem, contrarium experieris, aut certe cum mutato affectu tuo ille tibi displicebit. Sic dilectio et odium accipitur active: potest et accipi passive, q. d. Ne nimis confidas amico et amicitiae, quod ab eo diligaris; quia is qui nunc te diligit mox odiet. Sic enim in hominibus hi affectus alternant, ut quod nunc ardenter concupiscunt, mox ubi eo potiti fuerint, fastidiant, et subinde odiant. Quocirca Bias monebat: "Sic ama tanquam osurus, sic odi tanquam amaturus."

Proprie sapientis et justi amoris causa et objectum est virtus, odii peccatum: quare justo tempus dilectionis est, cum proximum viderit vacare virtuti: odii, cum viderit eumdem declinare ad peccatum: tunc enim eum odit non ut hominem, sed ut peccatorem; imo proprie peccatum duntaxat in eo odit, ut illud exterminet, proximumque ab

eo liberet; aut certe si superior sit, illud justa punitione ad aliorum terrorem vindicet. Unde Chaldaeus vertit, tempus idoneum ut unus amet socium suum, et tempus idoneum ut odio habeat virum peccatorem, praesertim qui te et alios in peccati societatem pertrahere satagit.

Denique, tempus amoris est in juventute, quae sanguine, calore et spiritibus abundans proclivis est ad amandum; tempus odii est in senectute, quae frigida, torpida, tristis et tetrica ad fastidium et odium propendet. Hinc Synagogae adhuc tenerae et juvenculae ait Deus: "Ecce tempus tuum, tempus amantium." Hebraice דודים dodim, id est amorum vel uberum, Ezech. cap. XVI, vers. 8.

Tropologice nunc est tempus diligendi carnem et animam, ut eam ad Dei gratiam et gloriam promoveamus: nunc odiendi eamdem, cum pravis ejus cupiditatibus resistendum est, juxta illud Christi: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus," Lucae cap. XIV, 26.

Ad haec S. Cyprianus De Singular. Cleric.: "Tempus amandi, ait, et tempus odio habendi. Ama feminas inter sacra solemnia (ut ad illa ipsas, o Clerice, admittas), et odio habe in communione privata (ne privatim cum illis verseris), si vis Salomonis tenere doctrinam."

Rursum S. Hieronymus tropologice sic exponit: "Tempus est amandi post Deum liberos, uxorem, propinquos: et tempus odiendi eos in martyrio, cum pro Christi confessione rigidos impietas oppugnat inimica." Sic et S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, octon. 15: "Tempus amandi, inquit, et tempus odio habendi, hoc est tempus martyrii, quando ea quae divina sunt omni caritati necessitudinum praeferenda sunt, etc., ut quos dilexeris odisse, et quos oderis amare conveniat."

Allegorice idem S. Hieronymus, q. d. Tempore Salomonis amanda erat circumcisio et lex Judaica, nunc tempore Christi odienda est et repudianda. Anagogice idem, q. d. Tempus hujus vitae est, quo praesentia amamus, quae in futura beatitudine fastidiemus et odio prosequemur.

Denique Auctor Catenae Graec.: Amandi, ait, nec non odio habendi tota vita tempus est, sed amoris scopus non alius quam Deus; scopus odii, hostis vitae nostrae daemon.

TEMPUS BELLI, ET TEMPUS PACIS. — Haec antithesis subalterna, et fere eadem est cum praecedenti. Tempus enim belli est tempus odii, et tempus pacis est tempus concordiae et amoris. Unde Arabicus vertit, tempus belligerandi, et tempus pacificandi et salutandi; Chaldaeus, tempus est electum ad praeliandum, et tempus est electum ad faciendum pacem; Campensis, interdum inimicitias exercemus, iterum amplectimur pacem. Sensus ergo est, q. d. Tempus est quo bello paranda est pax, ut cum hostes rempublicam invadunt aut laedunt, cum seditiosi vel improbi turbant quietem communem, cum vitia et cupiditates in nobis aliisve resecanda sunt, quo facto tempus est pacis. Pax enim per se expetenda est, utpote quae virtute, justitia bonisque omnibus temporalibus et spiritualibus florere facit rempublicam. Hinc in Scriptura vocatur Deus pacis, et pax Dei, scilicet donum singulare et proprium, Philip. IV, 7; Roman. XV, 33. Bellum vero suscipiendum est non propter se, sed propter pacem. Unde bellum dicitur per antiphrasin quasi minime bellum id est pulchrum, vel a belluis, quasi belluinum; vel bellum quasi duellum (sicut pro bonum olim dicebant duonum); aut a Belo, qui primus bellum movit, uti alibi dixi ex Cassiodoro, lib. I Variar. epist. 30.

Rursum Thaumaturgus sic exponit, q. d. "Res humanae nunc bello afflictantur, nunc tranquillae et pacatae sunt; tantaque est eorum inconstantia, ut quae modo secundae esse videbantur, celeri momento in certissima mala dilabantur."

Mystice, S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 15: "Tempus belli est, inquit, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus. Tempus pacis, quia in pace locus ejus est." Et Nyssenus in Caten. Graec.: "Tempus pacis est tota vita, ut pax nobis, inquit, cum Deo sit, eo quod hostilem infestumque animum erga adversarium (satanam) sumpserimus."

Denique noster Alvarez de Paz, lib. II De Vita spirit. part. II, cap. XV, omnes has Salomonis antitheses eo applicat, ut significet quemque sibi suaeque perfectioni prius vacare debere, deinde in proximi salutem incumbere. Cogita, inquit, quia omnia tempus habent, et prius debes virtutibus adolescere, et ad perfectionem spiritalis aetatis pervenire, quam filios Deo generes et aliorum mater appelleris. Adverte, o anima, quia nunc in principio conversionis tuae "tempus est nascendi," et ad divinum amorem perveniendi, et postea erit "tempus moriendi" pro fratribus, ita ut cum Paulo possis dicere: "Quotidie morior per vestram gloriam, fratres," I Corinth. cap. XV, 31. Nunc "tempus est plantandi," ac in teipsa virtutes inserendi; postea erit tempus evellendi de cordibus aliorum, quod perperam a veternoso hoste plantatum est. Nunc "tempus occidendi," ut scilicet inordinatum tui amorem exstinguas, et in matutino interficias omnes peccatores terrae; et deinde erit "tempus sanandi," cum apta eris aliorum vulneribus mederi, et verbo doctrinae infirmis mentibus curationem afferre. Nunc "tempus destruendi," quae male in saeculo aedificaveras; et postmodum erit "tempus aedificandi," cum opes aggregaveris, quibus valeas virtutum arcem in aliis exstruere. Nunc "tempus flendi" propria delicta, et postmodum erit "tempus ridendi," atque gaudendi de impiorum a te facta conversione. Quia de praedicatoribus ita scriptum est: "Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione,

portantes manipulos suos." Nunc "tempus plangendi" propter propria mala, et deinde erit "tempus saltandi" ex devotionis affectu propter fratrum bona. "Tempus colligendi lapides" et parandi arma necessaria ad praelium, ac in posterum erit "tempus dispergendi" eos et infigendi in fronte Philistei. Nunc "tempus amplexandi" sponsum, qui pascitur inter lilia, ac deinceps erit "tempus longe fieri ab amplexibus," cum charitatis dono perfecta, dicas cum Paulo: "Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis." Nunc "tempus acquirendi" dona quae postea distribuas, et deinde erit "tempus perdendi" teipsam, hoc est laborandi et affligendi, ut lucrum animarum acquiras. Nunc "tempus custodiendi" arcem mentis tuae, et postea erit "tempus abjiciendi" ex parte curam tui, ut aliorum quoque curam admittas. Nunc "tempus scindendi" cor tuum, et peccatorum dolore molliendi; ac deinde erit tempus consuendi, hoc est, in bonum proximorum conficiendi sermonem ex sententiis Scripturarum. Nunc "tempus tacendi," et postea "tempus loquendi," quia, ut inquit Hugo, prius per silentium tempore tacendi discitur, quod postea per verbum tempore loquendi proferatur. Denique nunc "tempus dilectionis" Dei, et "tempus belli" adversus ea quae huic dilectioni obsistunt; et in posterum erit "tempus" exercendi "odii" adversus ea quae tuus dilectus odit, et "tempus" inter occupationes quietis et "pacis."


Versus 9: 9. QUID HABET AMPLIUS HOMO DE LABORE SUO?

9. QUID HABET AMPLIUS HOMO DE LABORE SUO? — nisi hanc contrariorum vicissitudinem jam recensitam, inconstantiam, lancinationem, vanitatem, quod est thema et argumentum totius libri initio propositum, ac deinde post singulas inductiones iteratum, velut epiphonema et conclusio. Unde Campensis vertit, quem fructum capit homo ex tam pugnantibus et molestis occupationibus? q. d. Nullum, quia omnia sibi invicem per vices temporum succedunt, cruciant et evanescunt. Unde infert Thaumaturgus: "Dicamus igitur, inquit, tam infructuosis laboribus aliquando longum valere," ut scilicet utamur iis obiter velut in transitu, nimirum qualibet re in tempore suo, sed interim maneamus mente fixi in Deo et aeternitate, ad illamque tendamus jugiter et aspiremus. Et S. Hieronymus: "Cum omnia, ait, suo labantur tempore, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitae labores putamus esse perpetuos? nec contenti sumus secundum Evangelium malitia diei, nihilque in crastinum cogitemus. Quid enim possumus habere in hoc saeculo amplius laborando? in quo id tantum a Deo hominibus datum est, ut alius alia sectando habeat, in quo erudiri et exercere se possit."

Rursus Nyssenus censet haec de morte dici, quod omnes hominum labores eorumque fructus finiantur in morte, ut to de labore sit idem quod post laborem et vitam. "Perinde, inquit, est, ac si diceret: Quid habet ex humanis omnibus laboribus, e quibus nihil ad eum redit, amplius? Agros colit, navigat, militaribus operibus affligitur, mercaturam exercet, damnum patitur, lucratur, litigat, pugnat, causa cadit, sententia data rem vincit, infelix censetur, beatus existimatur, domi manet, errat apud exteros. Quid ei, qui per haec suam consumit vitam, amplius affert? Annon simul atque desiit vivere, omnia tecta sunt oblivione, et ab iis quorum studio tenebatur desertus abit nudus?"

Insuper Chaldaeus sic habet, quid amplius habet vir operans, qui laborat ut faciat thesauros, et ut congreget pecuniam, nisi adjuvetur desuper sidere bono? Septuaginta, quae abundantia est facientis quibus ipse laborat? Syrus, quae utilitas in opere, quo ipse laborat? Arabicus, quid restat illi, qui facit omnibus in rebus quibus laborat? Haec enim omnia significat hebraeum יתרון iitron, uti dixi cap. I, vers. 3. Sensus omnium est, q. d. Ex dictis temporum vicissitudinibus liquet, nihil homini ex omni labore remanere fixum et stabile, in quo conquiescat: ac proinde nihil superesse, nisi ut per illas omnes opportune decurrat, et cum transeuntibus transeat; quare nullam sibi in hac vita felicitatem statuat, cum nil in ea sit perpetuum, nil durabile, sed omnia temporalia, transcuntia et vana. Felicitatem ergo quaerat in futura aeternitate, ad eamque se paret serviendo Deo vero, in eoque omnes suas spes defigat, apud quem omnia sunt solida, firma, aeterna.


Versus 10: 10. VIDI AFFLICTIONEM, QUAM DEDIT DEUS FILIIS HOMINUM, UT DISTENDANTUR IN EA.

10. VIDI AFFLICTIONEM, QUAM DEDIT DEUS FILIIS HOMINUM, UT DISTENDANTUR IN EA. — Hebraice ענות anoth, id est ut humilientur, affligantur, crucientur in ea.

Haec gnome hebraice et graece iisdem verbis extat cap. I, 13 (licet Noster pro afflictionem ibi vertat occupationem; pro distendantur, occupentur), ubi eam explicui: quare ibi dicta hic non repetam. Pertinet haec gnome ad praecedentem interrogationem, et ad illam videtur esse responsio, aut certe tacitae responsionis ratio et confirmatio. Unde Campensis vertit, quem fructum capit homo ex tam pugnantibus et molestis occupationibus? Deprehendi quod Deus illas immiserit animis hominum, ut ipsi se illis torqueant. Et Thaumaturgus, cum vers. praecedenti vertisset, dicamus igitur tam infructuosis laboribus aliquando longum valere; hoc versu rationem subdens ait: Si quidem omnia haec mea sententia ad exagitandos homines venenatis aculeis armata sunt. Sic et uterque Hugo, Cajetanus, Osorius et alii.

Porro S. Hieronymus, et ex eo Albinus ac Titelmannus, hanc gnomen referunt ad sequentem de investigatione mundi, et rerum a Deo creatarum, q. d. Deus homini hanc occupationem scrutandi res in mundo a se creatas indidit, ut ea honeste occupatus, Deum creatorem agnosceret, amaret, laudaret, itaque abstineret a curiosa rerum divinarum et abditarum vestigatione, atque ab omni vitio.

Denique Nyssenus hanc afflictionem a Deo homini datam censet, non per se, sed ex occasione, qua homo rebus Dei bonis abutitur nimio amore et studio, quo se affligit: perinde, inquit, ac si regis conviva cultro ad cibos secandos dato abuteretur ad sui vel aliorum necem. Sic et Olympiodorus: "Homo, ait, lapsus a recto, et a constanti ratione aversus, id quod est in unoquoque utile, vertit in contrarium." Favet versio Chaldaei, qui in poenam peccati hanc afflictionem homini impio datam opinatur: "Vidi, inquit, negotium castigationum et vindictam, quam dedit Dominus filiis hominis qui sunt improbi, ut affligantur in eo."


Versus 11: 11. CUNCTA FECIT (Deus praecessit) BONA IN TEMPORE SUO.

11. CUNCTA FECIT (Deus praecessit) BONA IN TEMPORE SUO. — Hebraea, omne fecit pulchrum in tempore suo; hinc mundus graece vocatur κόσμος, a rerum ornatu et pulchritudine. Docet vices temporum jam assignatas esse bonas, utpote factas et ordinatas congrue ad tempus quodlibet, ab optimo et sapientissimo Deo, ad creaturam et hominis bonum et commodum.

Pulcher, vel, ut prisci dixere, polscer, a pollendo dicitur, quod polleat forma. Nam, ut ait Cicero, IV Tuscul.: "Pulchritudo corporis est apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate." Sic pulchritudo mundi consistit in apta elementorum, coelorum, caeterarumque partium figura, dispositione, nexu, suam in mixtis habens variegatam et omnigenam colorum suavitatem. Pulchritudo temporis et rerum temporalium consistit in congrua partium ejus successione, proportione et nexu, quod scilicet tempus nascendi praeeat, sequatur tempus crescendi, generandi, ac tandem finiat tempus moriendi. Sic pulchritudo anni est, quod hiemi frigidae et rigidae succedat ver tepidum, florens et virens (unde ver dicitur quod omnia faciat virere); veri succedat aestas messe faecunda, aestati autumnus uvis, pomis, fructibusque diversicoloribus ornatus, et quasi picturatus. Sic ergo Deus fecit omne pulchrum in tempore suo, quia v. g. verna amoenitas pulchra est in vere, nec pulchra aut decora foret et commoda in hieme vel aestate; sic et frigus pulchrum est in hieme, non in aestate, etc. Hoc est quod dicitur Genes. I, 10 et 12: "Et vidit Deus quod esset bonum;" bonum enim est decorum et pulchrum. Unde Septuaginta hic vertunt, universa quae fecit bona in tempore suo; et Syrus, omne quod facit optimum in tempore; et Arabicus, omnes res quas fecit cognovi esse optimas; Symmachus, bonum unumquodque in tempore proprio; Chaldaeus, dixit Salomon in spiritu prophetiae: Omnia fecit Dominus bona in tempore suo.

Est occupatio, qua occurrit tacitae objectioni. Dicet enim quis: Si creaturae in se sunt vanae et caducae, qua ratione ergo a Deo vero et aeterno creatae sunt? Respondet creaturas, quatenus a Deo factae sunt, esse bonas et pulchras; quatenus vero in seipsis subsistunt, vanas esse, et ad nihilum sua inclinare et vergere. Rursum vanas esse, quatenus homo iis abutitur, iis quasi summis bonis prae Deo, imo contra Deum cor suum affigens, ut iis fruatur seque exsatiet, cum solus Deus mentem hominis exsatiare queat, ideoque homo creaturis duntaxat uti, solo autem Deo frui debeat, uti docet S. Augustinus et ex eo Theologi.

ET MUNDUM TRADIDIT DISPUTATIONI EORUM. — Campensis, et mundum hunc totum exposuit examinandum ingenio illorum; Hebraice est: עולם olam tradidit in corde eorum. Olam autem primo, significat absconditum quid, ab עלם alam, id est abscondit; secundo, perpetuum et aeternitatem, cujus finis nobis absconditus est; tertio, saeculum et mundum, sive decursum temporum rerumque omnium in mundo, quorum limites et termini nobis absconditi sunt; Syrus vertit, essentiam mundi, id est naturam et substantiam mundi.

Hinc multiplex oritur versio, et consequenter multiplex interpretatio.

Primo, aliqui apud Titelmannum vertunt, Deus tradidit absconsionem in corde hominum; absconsionem, id est ignorationem mortis, haec enim summe homini est abscondita; unde prima antithesi, vers. 1, posuit tempus moriendi, ad quod hic alludit, q. d. Mors cuilibet certa imminet, sed incertus est nobis ejus dies et hora; idque voluit Deus a nobis abscondere, ut vigilare nos doceret, sancteque vivere, ut scilicet ita vivamus quasi quotidie morituri.

Secundo, Cajetanus et David de Pomis vertunt, perpetuitatis desiderium dedit Deus in corde hominum. Quocirca nil inveniet homo in rebus terrenis, utpote caducis, quod hoc ejus desiderium satiet; sed ad Deum et coelum animum attollat oportet, ut in eo defixus aeternitatis desideratae fiat capax et compos, contemnendo temporalia et sectando aeterna. Et Didymus in Catena Graec.: "Aevum, inquit, dedit illis, hoc est aeternitatis disciplinam et scientiam, i. e. regnum caelorum, quod intra nos esse Dominus pronuntiavit: quod dum multiplici perturbationum operitur atque obsidetur tumultu, non facile ab hominibus invenitur."

Tertio et optime, Septuaginta, Syrus et Arabicus vertunt, et saeculum sive mundum tradidit in corde eorum. Verum hic quaeritur, quid sit in corde eorum? Primo, eorum, scilicet daemonum, qui dominantur in mundo, ait Thaumaturgus, q. d. Deus mundum permisit diabolo cum asseclis suis, ut in eo usque ad diem judicii dominetur, hominesque tentet. Unde a Paulo, Ephes. II, 2, vocatur "princeps potestatis aeris hujus," et a Christo, "princeps hujus mundi," Joan. XII, 31. Audi Thaumaturgum: "Omnia haec mea sententia ad exagitandos homines aculeis venenatis armata sunt, et malignus daemon, qui ab initio mundi usque ad finem nocendi semper est avidus, ringens ore saeculum hoc circuit, et immodice contendit, si qua occasione nacta figmentum Dei perdere possit."

Secundo, melius alii to eorum intelligunt hominum, de quibus hic omnis est sermo: nam daemonum nulla facta est mentio. Jam quia cor sedes et symbolum est multarum rerum, scilicet primo, amoris et oblectationis; secundo, voluntatis et dominii; tertio, electionis; quarto, disputationis et examinis: hinc multiplex hic oritur sensus. Aliqui ergo sic exponunt, q. d. Deus quidem creavit mundum, et omnia quae in mundo sunt pulchra et bona, illaque tradidit cordi hominis, ut eorum amore, usu et gustu modeste et honeste se oblectaret; sed hominis cor iis abutitur dum totum se in illa effundit; ideoque rebus pulchris a Deo creatis seipsum deformat, et sordibus peccatorum conspurcat. Unde S. Hieronymus sic exponit, q. d. "Dedit Deus mundum ad inhabitandum hominibus, ut fruantur varietatibus temporum, et non quaerant de causis rerum naturalium, quomodo creata sint omnia, quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari."

Nyssenus vero censet hic significari, "undenam humana natura districta sit a bono et recto, videlicet occasione accepta ex divinis beneficiis: nam Deus quidem ad bonum fecit omnia, hominibus autem dedit rationem, qua discernant id quod est melius: malo autem consilio recedentes a ratione et tempore, id quod est utile vertunt in contrarium."

His adde expositionem Vatabli, quae talis est: Omnia opera Dei bona sunt, et facta in tempore suo, et quae in hoc mundo fiunt, id est negotia hujus mundi, id est cupiditatem et desiderium cognoscendi res hujus mundi, indidit menti hominum, et ita in hoc mundo negotiantur quasi semper victuri sint.

Tertio, alii cor accipientes pro voluntate et dominio, sic exponunt, q. d. Deus mundum adeo pulchrum conditum tradidit cordi, id est voluntati et dominio hominis, ut ejus esset dominus, princeps, et quasi rex mundi, ut ad libitum uteretur herbis, plantis, arboribus, animalibus, auro, argento, metallis, etc. Sed homo hoc dominio abusus, rebellis fuit Deo summo omnium domino, ideoque hoc dominium non quidem omnino illi ademptum, sed valde a Deo accisum et imminutum est. Hinc noster Pineda sensate sic exponit: Deus dedit mundum et saeculum, omnesque saeculi et temporis vanitates in corde hominis, q. d. Deus effecit hominem microcosmum et parvum mundum, ut illam temporum varietatem et inconstantiam in seipso experiretur, ac praeterea intelligeret nihil extra seipsum quaerendum esse, neque in externo aliquo bono ponendam esse humanam felicitatem, sicut scriptum est: "Regnum Dei intra vos est." Quidquid ergo boni et tranquillitatis aut voluptatis concupiscis, noli extra te quaerere, sed in teipso et in corde tuo, cum perturbationes animi composueris, desideria clauseris, impetus effrenatos compescueris, ac externa

omnia contemseris; animi tui bona propria tua sunt, perpetua sunt, et tecum illa portabis ubicumque tandem esse contigerit: non item illa externa, quae breviter desinent.

Quarto, alii accipiunt pro cordis, id est mentis electione, q. d. Deus mundum totum, omniaque contraria, quae in eo sunt, tradidit electioni hominis, ut eligat in eo bona vel mala, prout ipsi libuerit, juxta illud Eccli. XV, 14: "Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te, etc. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam."

Quinto, optime Noster cor accipit pro cordis, id est mentis examine, disputatione, meditatione, disquisitione, cognitione. Horum enim officina est cor, sive mens; unde illud:

Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram.

Idipsum evincit id quod sequitur: "Ut non inveniat opus quod operatus est Deus." Disputaverunt enim philosophi, et etiamnum disputant de mundo, dum alii eum ex aquis, alii ex atomis, alii ex terra, etc., conflatum dixere. Hinc tot eorum sectae, Academicorum, Stoicorum, Scepticorum, Peripateticorum, etc. Adeoque quot saepe philosophi tot sunt diversae de mundo, coelis, stellis, ventis, etc., opiniones et sententiae.

Porro duplici disputationi hominis mundum tradidit Deus, scilicet intellectus et voluntatis, cognitionis et electionis, speculationis et affectus.

Primo enim, Deus mundum quasi pilam pulchram objecit obtutibus hominum, ut ejus, rerumque in ea contentarum, puta coelorum, elementorum, ventorum, plantarum, animalium, etc., naturas, proprietates, vires, actiones, aeque ac temporum varietates jam recensitas scrutarentur, itaque in iis agnoscerent laudarentque Dei creatoris pulchritudinem, sapientiam, beneficentiam, potentiam, ac in rebus agendis tempus cuique rei gerendae a Deo destinatum et accommodatum disquirerent et captarent. Ita Didymus, S. Hieronymus, Titelmannus et Franciscus Valesius, Sacrae Phil. cap. LXIV et LXV. Porro Olympiodorus censet permisisse Deum, ut circa mundum sint solliciti et occupentur sapientes mundi hujus, ne si assidue et tranquillo animo attendissent ad fabricam et structuram mundi hujus, perspecta et cognita illius pulchritudine, visibilia haec Deum esse vel deos arbitrarentur. Item dedisse omnibus filiis hominum saeculi praesentis cognitionem, quod nempe cuncta esse coeperint ac desitura sint. Eorum vero, quae ante initium temporis fuerunt, quaeque post hoc saeculum futura sunt, certam et manifestam scientiam non haberi.

Nyssenus vero et Hugo censent mundum a Deo datum disputationi, id est contemplationi et moderatae pervestigationi hominum, sed ab eis per abusum evasisse materiam et objectum curiosae

noxiaeque disputationis et disceptationis, tam varia, tam multa, tam absona, tam temeraria, tam impia de conditore ipso, de prudentia, et judiciis ipsius, de felicitate, etc., inquirendo, disceptando, judicando, et interim ad exactam rei quoque cujuspiam naturalis notitiam vix ac ne vix quidem perveniendo ex omnibus, quas fecit Deus a principio creationis, ac deinceps usque ad finem.

Secundo, Deus tradidit mundum disputationi hominis, ut homo secum disputans et ratiocinans de vanitate mundi, deque temporum rerumque omnium temporalium successione, rotatione et transitu, atque ex alia parte de Dei veritate, constantia, aeternitate et omnimoda perfectione, inde concluderet sibique diceret: Ergo cor tuum et amorem avoca a mundo, et transfer ac defige in Deum: ille enim solus immensum tuum sciendi et amandi desiderium satiare et beare potest. Hoc enim fine mundus a Deo creatus hominique traditus est, ut per mundum transcenderet ad mundi opificem, in eoque omnes suas res et spes defigeret, itaque stabilem quietem et felicitatem perpetuam nancisceretur. Quocirca Nyssenus: "Quicumque illis, inquit, quae acceperunt, non ut oportet et ad utilitatem usi sunt, non invenerunt opus Dei, quod fecit Deus ad scopum utilitatis, ab initio creationis usque ad universi consummationem, cum in iis quae sunt, nihil sit mali."

UT NON INVENIAT HOMO OPUS QUOD OPERATUS EST DEUS AB INITIO USQUE AD FINEM. — q. d. Traditus est mundus disputationi hominum, ut videntes Dei opus tam pulchrum, tam sublime, tam perfectum et consummatum, non inveniant, id est invenire nequeant intimas ejus dotes et perfectiones, quae illi plurimae insunt "a principio usque ad finem," id est a capite ad calcem, ab imo ad summum, a fundamentis ad tectum, a centro terrae usque ad culmen coelorum; sed de illis jugiter disputent, et inter se disceptent: quo fit ut cogantur hoc opus admirari et obstupescere, ac multo magis ejus opificem Deum, qui hanc mundi admirandi machinam, velut palatium magnificentissimum omnibus suis numeris absolutum exaedificavit, ac summum illi fastigium imposuit, manumque extremam addidit, ut ex hac admiratione omnes ad ejus amorem, venerationem et cultum raperentur.

Secundo, alii contrarie exponunt, q. d. Deus mundi opera noluit condere plena et omni ex parte perfecta, ut omnimodam in eo consummationem non inveniret homo, ideoque iis mentem non affigeret, sed ad Deum assurgeret, in eoque suam felicitatem constitueret. Non inveniet ergo homo hoc opus perfectum et utile, cui non aliquid perfectionis desit: non enim voluit Deus sua opera "ab initio usque ad finem," id est ita perfecta, ut non aliquis illis desit numerus; nihil voluit esse perpetuum, et omni tempore utile ab initio usque ad finem, sed suo tantum tempore, id est brevi et praescripto. Ita Pineda.

Tertio, alii per interrogationem affirmative explicant, q. d. Quomodo non inveniet homo hoc Dei in mundo opus? imo vero si diligenter illud consideret, inveniet utique illud perfectum et numeris suis absolutum a principio usque ad finem, ut nihil uspiam ei desit. Rursum inveniet idipsum a principio usque ad finem, id est semper et omni tempore quo singulas ejus partes et membra perlustrarit, ac singulorum naturam, usum et utilitatem attentius perpenderit.

Verum primus sensus est genuinus, ut patet ex sequent.; sic enim explicat Salomon, vers. 14.

A PRINCIPIO USQUE AD FINEM. — Hoc est penitus, ait Cajetanus, qui id refert ad to inveniat, q. d. Tradidit Deus mundum disputationi hominum, ut homo penitus ejus proprietates et conditiones, eorumque causas et effectus invenire nequeat, ideoque jugiter velut dubius de iis disputet. Vatablus vero, ut non inveniat a principio usque ad finem, id est, inquit, ut omnia quae in mundo sunt perfecte et intime cognoscere et penetrare nequeat, pervadendo ea a principio usque ad finem. Chaldaeus, ne innotescat viro a principio, quid futurum sit in fine dierum usque ad saecula saeculorum. Additque, dies etiam extremus mortis eos latuit, ne homini exploratum esse possit, quid a capite ad calcem eventurum esset. Cui accedit Bonaventura et Carthusianus, a principio, inquit, vitae hominis usque ad mortem, seu per totam vitam.

Melius alii referunt ad opus, eo sensu quo paulo ante dixi, q. d. Opus Dei, puta mundus hic adeo pulcher et perfectus creatus est, a sui principio usque ad finem, hoc est a primo creationis die usque ad sextum et ultimum, Genes. I, ut ejus pulchritudinem, harmoniam, connexionem, perfectionem homo invenire et comprehendere nequeat, imo ut "a principio usque ad finem," id est a prima, id est minima et vilissima creatura usque ad ultimam, id est nobilissimam et praestantissimam, nullam, ne minimam quidem, plene perspicere et penetrare valeat. Quis enim comprehendat naturam dotesque omnes muscae, culicis vel pulicis? nimirum:

Eminet in minimis maximus ipse Deus.


Versus 12-13: 12 et 13. ET COGNOVI QUOD NON ESSET MELIUS NISI LAETARI, ET FACERE BENE IN VITA SUA. OMNIS ENIM HOMO, QUI COMEDIT ET ...

12 et 13. ET COGNOVI QUOD NON ESSET MELIUS NISI LAETARI, ET FACERE BENE IN VITA SUA. OMNIS ENIM HOMO, QUI COMEDIT ET BIBIT, ET VIDET BONUM (id est fruitur bono) DE LABORE SUO, HOC DONUM DEI EST. — Hebraea, et scio non esse melius in eis (mundi operibus et creaturis), quam laetari et facere bonum in vita sua; Vatablus, cognovi quod nulla hominibus sit felicitas in eis, nisi ut gaudeant et beneficiis afficiant proximos. Didymus in Catena Graecor.: "Cognovi sane res per seipsas nullam vel bonitatem vel felicitatem continere, sed ipsas rerum rationes, id est scientiam atque veram illarum notitiam, propter quam naturam gaudere rationalem comparatum sit, atque ipsum benefaciendi exercitium hoc demum bonum, faustum felixque hominibus est. Nihil enim sic nutrit et adaquat animam, quemadmodum virtutis pabulum scientiaeque fluenta."

S. Bonaventura haec accipit dicta ex mente et persona non Salomonis, sed insipientium et Epicureorum. Verum Thaumaturgus, S. Hieronymus, Albinus, S. Augustinus, uterque Hugo, Lyranus, Cajetanus, Vatablus, Titelmannus et caeteri omnes haec accipiunt, ut dicta ex persona Salomonis, idque verba ipsa plane significant. Sensus ergo est, q. d. Ego Salomon contemplans partim rerum instabilitatem et vicissitudinem, quam successio temporis continue affert, uti dixi initio capitis; partim curiosam, molestam, inutilem hominum de mundo disputationem, cum impossibile sit res mundi penetrare et comprehendere, satius esse judicavi modeste uti creaturis, secundum stata cuique tempora, quibus a Deo ad fruendum nobis offeruntur, atque in eorum moderato usu et gustu honeste me oblectare, itaque vitam agere in honesta laetitia et bonis operibus, quia hoc est voluntas Dei, cujus proinde donum est frugalis rerum creatarum usus, nec lasciviendo per abusum, nec fraudando genium per sordidam avaramque parcimoniam. Vide dicta cap. II, 4. Repetit enim hic et inculcat quod ibi dixit. Laetitiam hanc opponit afflictioni spiritus, quam affert cupiditas, et labor rerum humanarum, uti saepius dixit.

Allegorice: Nihil est melius quam comedere carnem, et bibere sanguinem Christi in Eucharistia. Ita S. Augustinus, lib. XVII De Civit. XX, ubi contendit hunc sensum esse litteralem. Nam Salomonem, inquit, "non sapere carnales epulas voluptatis satis illud ostendit," ubi ait (cap. VII): "Melius est ire in domum luctus, quam ire in domum potus." Et paulo post: "Cor, inquit, sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo epularum."

ET BENE FACERE. — Haec vox tria significat: Primo, feliciter vivere, jucunde et hilariter vitam agere, quod graece vocant εὖ πράττειν, ut sit fere idem quod laetari. Sic hic accipit Aben-Ezra, facere bene, inquit, est frugali usu bonorum se exhilarare; et Campensis, exhilarare, inquit, sese, bene facere sibi dum vivit; et Bonaventura sic distinxit: "Laetari, inquit, in fruendo, et facere bona delectabilia operando." Verum cum hoc vult significare Scriptura, addere solet quippiam, ac dicere: facere bene sibi vel animae suae.

Secundo ergo melius alii per facere bene censent notari beneficentiam. Ita S. Hieronymus: "Habentes, inquit, victum et vestitum, his contenti simus: et quidquid supra habere possumus, in pauperibus nutriendis et egentium largitione consumamus." Et Didymus in Caten. Graec.: "Cognovi, inquit, animi tranquillitatem et beneficentiam maxima homini esse bona." Et Moringus: Cognovi, ait, nil melius quam bona concessa in honestos usus convertere, dum vita suppetit, primum in modestam sui tutelam; mox, si quid superest, in largitiones pias et alienas necessitates erogare, juxta illud Pauli, imo Christi: "Beatius est magis dare, quam accipere," Actor. cap. XX, 35, vide ibi dicta. Nihil enim tam divinum quam benefacere, omnesque beneficiis sibi devincire. Sic et Vatablus, Arboreus et alii. Sapienter ex Heraclito Maximus, serm. De Beneficentia: "Opportuna beneficentia, ait, quasi cibus fami conveniens, animi indigentiam, (ex avaritia, sacram, inquam, illam auri famem) sanat." Quin et Plutarchus, lib. De suaviter vivendo secundum Epicurum, ex ejus mente asserit, suavius esse affici maleficio et injuria, quam eodem alios afficere. Et Seneca, lib. III De Beneficiis, cap. XV: "Generosi animi, ait, et magnifici est, juvare et prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur."

Tertio plene et optime, "facere bene" idem est, quod ex virtute operari, facere quod honestum est, Dei legem implere. Hoc enim significat facere bene vel bonum, Psalm. XXXIII, 15: "Diverte a malo, et fac bonum;" II Paralip. XXIV, 16, et alibi. Ita Thaumaturgus, Persuasum habeo, inquit, maxima hominis bona esse, jucunditatem mentis, et bonorum operum actiones; et Chaldaeus, dixit Salomon rex spiritu prophetiae: Perspectum mihi est, nihil aut melius aut praestantius hominibus datum, quam ut gaudio legis seipsos recreent, totamque vitam optimis operibus transigant. Sic et Nyssenus, Olympiodorus et alii.

Apte nectit haec duo, scilicet laetari et bene facere, ut indicet non esse veram laetitiam, nisi in bene faciendo; adeoque causam verae laetitiae esse, bene semper agere. Vis ergo semper laetari? Semper bene agito: sic enim semper eris laetus. Non enim est laetior mens, quam quae sibi conscia recti: laetior, inquam, "nunc quidem per spem laetitiæ, postea autem bonæ lætitiæ fructu accepto, propria iis, qui digni sunt, lætitia, ait Nyssenus et Auctor Catenæ Græc. Hinc multi felicitatem constituerunt in lætitia. Unde Aristoteles, lib. VII Ethic. vocem μακάριος, derivat a χαιρείν id est gaudere, lætari, quasi μακαχαιρε, hoc est beatus, sit qui valde lætatur. Et S. Isidorus, lib. X Origin.: «Beatus, ait, dictus, quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod velit, et nihil patiendo, quod nolit. Ille autem vere beatus est, qui et habet omnia quæ vult bona, et nihil vult mali. Ex his enim duobus homo beatus efficitur. Propter rerum rationes cognoscendas, inquit, et propter bonum operandum rationalem naturam lætari, natura comparatum est.» Et Thaumaturgus: «Hæc sola, ait, voluptas divinitus obvenit, si rebus gerendis justitia præeat.» Hinc olim anachoretæ, et nunc veri religiosi semper sunt læti; adeoque S. Antonius ex sola mentis lætitia a cæteris omnibus dignoscebatur, teste S. Athanasio in ejus Vita. Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status religiosi, cap. 11 et seq. Ex adverso de voluptatum gaudiis γλυκοπίκροις, mellefelleis et amarulentis, sic scribit S. Chrysostomus, homilia De Compunctione: «Ut homines ægri, inquit, cum multis febribus aguntur, si in aquas semetipsos frigidas immerserint, ad præsens sibi aliquid quidem videntur quæsiisse solatii, multiplicatas vero flammas febrium sibi parant: ita et nos agimus, cum conscientiæ stimulis agitamur, si mere externas gaudii et lætitiæ causas quæramus.» Idem, homil. 65 ad Popul., docet mundi gaudia parere tristitiam, gaudia vero spiritus durare et crescere: «Bona, inquit, est talis lætitia, omni mundana melior lætitia; ita lugentem omnibus gaudentibus propono.» Et infra: «Propterea gaudio lætamur inutili, quod est mundi, quod statim exstinguitur et infinitos parit mærores. Tristemur potius tristitia gaudii genitrice, non autem lætitia tristitiæ parente gaudeamus. Lacrymas fundamus, multam seminantes voluptatem: neque risu rideamus dentium stridorem nobis pariente. Affligamur tribulatione, ex qua indulgentia nascitur: neque delicias quæramus, ex quibus multa tribulatio paritur et angustia.»

Et videt bonum, id est gustat bonum, puta comedit, et bibit rem sapidam, ac illa fruitur, seseque oblectat. Visus enim, quia sensuum nobilissimus, metonymice pro gustu et quovis sensu sumitur. Quare quod Nyssenus ait: «Videt bonum,» id est, «facit bonum,» puta vacat pietati et bonis operibus, mysticum est, non litterale. «Quia, inquit, quod est cibus et potus corpori per quæ conservatur natura, hoc est animæ ad bonum adspicere, et hoc est vere donum Dei, in Deum defixos habere oculos; et sicut homo carnalis in comedendo et bibendo habet vires: ita qui ad bonum adspicit,» etc. Atque Auctor Catenæ Græc.:

«Nihil sic nutrit, et adaquat animam, quemadmodum virtus et scientia.»

Hoc DONUM DEI. — Scilicet insigne et eximium. Hebraice, donum Elohim ipsum, q. d. Hoc donum est peculiare numinis et providentiæ: hanc enim significat Elohim; Campensis, donum Dei manifestum esse putet; Chaldæus, atque deo qui ederit et biberit, si hic toto ævo indulserit, et filiis moriens fructus laboris sui reliquerit, hoc ipso videatur summo beneficio affectus a Deo; Didymus in Catena Græcorum: «Exploratum habeo temporalium hunc rerum usum cœlitus homini obvenire, dummodo justitia actionum omnium dux sit.» Causam dat S. Chrysostomus, homil. 1 in epistol. ad Corinth.: «Is, inquit, qui spirituali gaudio fruitur, a mœrore arripi non potest; sed probe undique armatus ingruentia tela propulsat: classim quibusvis armis violentior est voluptas ea, quæ secundum Deum percipitur.» Et mox: «Contra vero qui terrenis voluptatibus affluit, a quibusvis arripi et expugnari potest, ac perinde ei accidit atque illi, qui imbecillibus armis instructus est, ac vel levissimo ictu sauciatur.»


Versus 14: 14. Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, vel auferre,...

14. Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, vel auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. — Arabicus, cognovi omnes creaturas, quas creavit Deus, futuras in æternum secundum ordinem et statum suum; neque potest addi eis, aut diminui ex eis; Septuaginta, super illud non potest adjici, et ab illo non potest auferri; Syrus, super illo non est addendum, et ab illo non est diminuendum.

Quæres, quomodo hic versus nectatur et cohæreat procedentibus?

Primo, Cajetanus: Hebræum לעולם leolam, inquit, id est in perpetuum, verti potest in sæculum, q. d. Quidquid facit Deus, illud erit in suo seculo, in sua temporis periodo, ut idem hic dicatur, quod vers. 1: «Omnia tempus habent:» sed hoc frigidum est, obscurum et coactum. Sic enim dixisset בעולם beolam, id est in sæculo, non leolam, id est in sæculum, sive in perpetuum. Quare minus apte quoque vertit Campensis, quidquid facit Deus, erit quale ipse id esse volet.

Secundo, Thaumaturgus hunc versum nectit cum eo quod immediate præcessit, scilicet moderate comedere, bibere, et frui labore suo, esse donum Dei, si nimirum illa fiant hoc fine, ut per ea tendamus ad bona cœlestia et perpetua. Unde sic paraphrastice vertit, quanquam non inficias ierim ex Deo esse, etiamsi temporalibus fruamur, modo per ea duce justitia ducamur in cælestia, intermorituraque nunquam opera.

Tertio, Hugo Victorinus per opera Dei accipit judicia Dei, præsertim prædestinationis electorum et reprobationis impiorum. Favet versio Chaldæa: Scio, inquit, in spiritu prophetiæ, quod omnia quæ fecit Deus in sæculo, sive bonum, sive malum, quidquid determinatum est ex ore ejus, hoc erit in sæculum: neque est potestas viro, ut addat vis, nec habet

potestatem minuendi: et in tempore quo venit vindicta in sæculo, Deus fecit ut timeant filii hominis a facie ejus. Dilucidius ex Codice, pervidi etiam quæ fecit Dominus in hoc mundo probis et sapientibus, etc. ut eum observent homines et colant.

Verum hæc omnia mystica sunt, non litteralia et genuina.

Quarto, noster Pineda hanc gnomen refert partim ad affectionum cordis humani vicissitudinem, quæ nunc amat, nunc odit, nunc ridet, nunc flet, nunc congregat, nunc abjicit, etc. uti dixit initio cap., ut illi hic per antithesin opponat Deum, in quo est constans divinæ naturæ firmitas et æternitas, juxta illud Jacobi 1, 17: «Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.» Humana igitur opera sibi invicem in orbem succedunt abeuntque cum tempore: unde iis semper aliquid addimus, vel detrahimus, mutamus et mutamur in horas; vetera fastidimus, nova semper sectamur. At Dei cogitationes et opera firma sunt, sibi constant, durantque in perpetuum; voluntas ejus immutabilis est: quod semel voluit semper vult, ac decreto a se tempore assequitur.

Rursum hanc gnomen refert ad id quod præcessit: «Qui videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est,» ut significet Salomon, quæ cum frugalitate, moderatione, pietate, conjuncta sunt, ea opera Dei esse, Dei dona esse quæ ille largitur, ideoque non pendere ex illa temporaria et inconstanti fortuna, sed perpetua esse et constantia.

Quinto et genuine, hæc refert more Hebræo non ad proxime præcedentia, sed remotius et superius, puta ad vers. 1: «Omnia tempus habent,» etc., et ad vers. 11: «Cuncta fecit bona in tempore suo.» Dat enim antithesin duplicem

inter opera hominum et opera Dei: prior est, quod opera hominum non durent, nisi stato, illoque modico tempore; Dei vero opera durent in perpetuum. Posterior, quod homo pro tempore opera mutet, iisque aliquid addat vel detrahat, eo quod diminuta et imperfecta sint; Dei vero opera perfecta sint, ideoque nihil eis addi aut detrahi possit. Opera Dei intellige, tum creationem mundi, rerumque omnium, quæ in mundo sunt; tum earumdem conservationem, providentiam, et gubernationem, qua facit ut omnia stato tempore sibi succedant, nuncque sit tempus vivendi, nunc moriendi, nunc plantandi, nunc evellendi, etc. Hæc enim successio ex lege Dei est continua et perpetua. Igitur licet quoad individua singuli homines, eorumque opera in orbem succedant et abeant, aliis novis succedentibus, tamen Deus facit, ut quoad speciem eadem perdurent, scilicet ut successio individuorum cujuslibet speciei, tam animalium, quam rerum et actionum quarumlibet sit perpetua jugiterque continuet, scilicet usque ad consummationem sæculi. Et hoc maxime spectat hic Salomon, ut patet tum ex connexione hujus vers. cum vers. 1.

nihil est in mundo superfluum; nihil etiam deest, quod faciat ad ejus complementum. Ipsamet animalia noxia et venenata etiam homini prosunt, quia eum aut pœnaliter lædunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, ait S. Augustinus, lib. III De Genes. ad litt. cap. XVII. Esto enim possit homo ex commixtione variarum specierum simplicium, novam mixti speciem producere, ut patet in pharmacis, in monstris, in mulis, leopardis, lyciscis, etc.: hæc enim primitus non creavit Deus, sed ex commixtione ab hominibus procurata equorum cum asinis, nati sunt muli; ex commixtione leonum cum pardis, nati sunt leopardi; ex commixtione luporum cum canibus, nati sunt lyciscæ: tamen tota vis novas hasce species producendi est in natura utrique animali a Deo indita; ac proinde hæc ipsa primitus produxit Deus, non formaliter in seipsis, sed causaliter quasi in semine et radice, puta in animalibus ex quorum commixtione ista nascuntur.

Tacite hac sententia Salomon hominem avocat a vano labore, æque ac timore; nam per eum nulla rei fit accessio sine Dei ope, nec ulla decessio sine Dei nutu et voluntate, juxta illud de justis Psalm. XXXIII, 11: «Non minuentur omni bono,» q. d. Nemo justis vel minimam partem voluptatis, gaudii, aut victus eripere poterit, quia Deus eos fortunat et prosperat. Omne enim Dei opus est efficax, ratum et firmum, cum vice versa omne opus hominis ex se sit inefficax, irritum et cassum.

Quæ fecit Deus ut timeatur, — dum immensa ejus potentia, sapientia ex operibus et gubernatione jugiter æstimatur et celebratur; Hebræa, ut timeant (homines) a facie ejus; Arabicus, et Deus fecit ut terrerentur a facie ejus; Olympiodorus, ut timeant faciem ejus; Campensis, in hoc fecit ut nos illum revereamur; Thaumaturgus, reverentia enim et admiratione digna sunt Dei opera, ac consequenter ipse Deus multo magis, ut exsultemus ei cum tremore; S. Hieronymus, Deus hæc omnia fecit, ut timeant homines ab eo quod semel disposuit in aliud declinare (ut se totos divinæ dispositioni et legi subdant, nec aliud illi repugnans attentent); pulchre autem temperavit dicens: Ut timeant a facie ejus, vultus quippe Domini super facientes mala, Psal. XXXIII. Alludit ad etymon Elohim. Elohim enim dicitur ab אלה ala, id est adjuravit, obligavit, obstrinxit, quod Deus omnia creando, creaturas juramento sibi obstringat ad sui timorem, cultum, et amorem, uti dixi Genes. XII. Timor Dei enim in Scriptura comprehendit Dei metum, amorem, reverentiam, obedientiam, cultum illi quasi summæ majestati, summæque potestati, providentiæ et beneficentiæ debitum. «Primus in orbe Deos fecit timor,» ait Statius. Unde et nonnulli, inter quos est S. Clemens Romanus, epist. 1, nomen Deus, sive Θεός, derivant a Θέος id est timor. Quis enim non timeat Deum fulminantem, tonantem, ventis, procellis et terræ motibus omnia quassantem? quis non amet dantem fruges, fructus rerumque copiam? Sic Deus a Jacobo vocatur timor Isaac, id est quem timebat et reverebatur Isaac, Genes. XXXI, 42. Et Deus, Malac. 1, 6: «Filius, inquit, honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus?» Deo enim, propter summum dominium et imperium necis et vitæ, cœli et gehennæ, debemus summum timorem; eidem qua summo omnium patri debemus summum honorem, summam obedientiam et summum amorem. Hinc Job cap. XXXI, 23: «Semper, inquit, quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.» Et S. Joannes, Apoc. cap. XV, 3: «Magna, ait, et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo.»

Ex hac gnome, quod omnia opera Dei durent in perpetuum, D. Thomas, I part., Quæst. CIV, art. 4, colligit nullam rem creatam annihilari: quia esto sit corruptibilis quoad formam, manet tamen quoad materiam primam. Idem, Quæst. LXV, art. 1, ad 1, ex eadem docet creaturas quo magis appropinquant Deo, eo magis perpetuari et esse incorruptibiles: unde corpora mixta corrumpi substantialiter quoad formam, cœlos vero mutari quoad locum, angelos vero in se mutari duntaxat quoad actus internos cognitionis et volitionis. Vis ergo magis magisque firmari et stabiliri? mentem tuam magis magisque junge Deo.

Non possumus eis quidquam addere, nec auferre. — q. d. Non possumus novas rerum species producere, quas non produxerit Deus; nec etiam species a Deo productas possumus auferre et interimere. Rursum non possumus statam temporum successionem, cuique actioni et rei a Deo præstitutam, immutare vel invertere. Insuper nihil


Versus 15: 15. Quod factum est, ipsum permanet: quæ futura sunt, jam fuerunt: et Deus instaurat id quod abiit.

15. Quod factum est, ipsum permanet: quæ futura sunt, jam fuerunt: et Deus instaurat id quod abiit. — Hebræa, id quod fuit jam est, et quod futurum est jam fuit, et Deus requirit id quod persecutioni subjacet. Hoc enim est Hebræum נרדף nirdaph, quod quidam vir doctus vertit, quod raptum est; sed hallucinatus est: nirdaph enim censuit per metathesin esse נטרף nitraph, id est raptum, cum hæc duo, litteris licet affinia, significatione tamen sint valde diversa; radix enim רדף radaph significat persequi, טרף taraph vero rapere.

Inculcat et confirmat id quod dixit vers. præcedenti, nimirum perpetua esse Dei opera, perpetuamque rerum temporalium successionem, v. g. «Sol qui nunc oritur, et antequam nos essemus in mundo, fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est,» ait S. Hieronymus. Et: «Homo fuit, homo etiam est: arbor fuit, arbor etiam est,» ait Olympiodorus. Idem dixit cap. 1, 9: quare plus hic non addam.

Pro Deus instaurat id quod abiit, Hebraice est, Elohim quærit vel requirit persecutum vel insecutum, id est præteritum, hoc est, Deus restituit et restaurat ea, quæ a tempore insequenti abrepta sunt et jam præterierunt. Unde Campensis vertit, assidue namque revocat, quæ velut fugata hinc abierunt; et Vatablus, Deus inquirit id quod ab insequenti propellitur. Inquirit, id est instaurat. Sic David Psalm. CXVIII, 176, petit se a Deo quæri, id est instaurari. Et Job, cap. III, 4, rogat Deum, ut non requirat, id est restituat diem, qua natus erat; et S. Hieronymus: «Deus requirit id quod periit, quod expulsum est, quod esse cessavit. Tempus enim præteritum pulchre dicitur a præsenti et futuro propelli, et ab eo velut insequenti persecutionem pati et fugari, sicut in flumine aqua præcedens a sequenti propellitur et fugatur.»

Porro Thaumaturgus hanc gnomen refert ad præscientiam et decreta voluntatis divinæ, quæ semper durant; sic enim vertit, juxta præscientiam Dei ea, quæ olim sunt facta, nunc existunt: et futura perinde certa sunt, atque si nunc sint facta; et Campensis, quod fuit olim nunc est, et decretum fuit olim, ut etiam temporibus futurum esset; insuper Hugo Victorinus censet hanc gnomen accipiendam esse, «non solum de operibus Dei, quibus creaturam mundi disponit, quod sine mutatione et confusione ordinis maneant in æternum, sed etiam de dispositione judiciorum ejus, quod legem providentiæ suæ non mutent, ut fiat quod ipse non disposuit.»

Hinc et alii hanc gnomen et præcedentem accipiunt de judiciis Dei, quibus bonos præmiat, improbos punit. Hæc enim licet Deus ad tempus intermittat, tamen mox rursum revocat et instaurat. Quocirca Septuaginta et Syrus vertunt, Deus requirit eum qui persecutionem patitur; Arabicus, et Deus requirit petitum; Symmachus, Deus inquirit pro iis, qui vexati expelluntur, q. d. Deus vindicat innocentis injuste afflicti injurias et necem, uti vindicavit cædes martyrum occidendo persecutores, Neronem, Decium, Diocletianum, etc.: per hanc enim persecutorum occisionem, martyrum innocentia declaratur, eorumque nomen, fama, gloria et quasi vita restituitur et instauratur. Ita S. Hieronymus: «Et Deus, inquit, quæret eum qui persecutionem patitur: utitur hoc testimonio in persecutione gentilium, ad consolandum eum qui in martyrio perseverat. Et quia omnes, juxta Apostolum, qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patiuntur, habent consolationem, quia Deus quærit persecutionem patientem, sicut requirit sanguinem interfecti, et venit quærere quod perierat, et erroneam ovem suis humeris ad gregem reportavit.» Et Thaumaturgus: «Is qui injuste læsus est, inquit, Deo auxiliatore utitur:» nam, ut ait Eccli. cap. I, 29: «Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis;» et Christus: «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cœlorum,» Matth. V: citat urgetque hunc locum Lucifer Calaritanus Episcopus in Apologia pro S. Athanasio.

Accedit Chaldæus. Sed ipse hanc vindictam prorogat usque ad diem judicii: In die judicii magni, inquit, futurus est Dominus, ut requirat egenum et pauperem de manu impii, qui persecutus est eum.

Anagogice, Deus in resurrectione instaurabit corpus, quod periit, quodque passum est in martyribus, ut reviviscat et gloriosum resurgat. Ita S. Hieronymus.


Versus 16: 16. Vidi sub sole in loco judicii impietatem: et in loco justitiæ iniquitatem.

16. Vidi sub sole in loco judicii impietatem: et in loco justitiæ iniquitatem. — Campensis, in quo regnat impius; alii, in quo dominatur impietas vel iniquitas.

Porro Codices Septuaginta hic variant. Vaticani enim habent, et adhuc vidi sub sole locum judicii, illic impius: et locum justi, illic pius; quam lectionem secutus Arabicus vertit, cognovi quoque sub sole locum judicii, ibi est enim apostata; et locum justi, et ibi est fidelis; nimirum pro ἀσεβής, id est impius, nonnulli legerunt εὐσεβής, id est pius. Sic quoque legit Lucifer Calaritanus, Apologia pro S. Athanasio: quod aliqui exponunt, q. d. Vidi paradisum præparatum piis, et gehennam præparatam impiis. Unde Thaumaturgus, vidi, inquit, in infimis partibus punitiones quidem barathrum impios recipiens, piis autem locum alium tranquillum. Sic et Olympiodorus, qui dubitat an paradisus sit in terra, an in cœlo, eo quod dicatur hic esse «sub sole.»

Verum Codices Septuaginta Complutenses utroque loco legentes ἀσεβής, id est impius, sic vertunt, et adhuc vidi sub sole locum judicii, illic impius: et locum justorum, illic impius. S. Hieronymus juxta editionem priscam acceptam a Septuaginta: Vidi, inquit, locum judicii, ubi impietas: et locum justitiæ, ubi iniquitas. Sic quoque Syrus: quæ sane lectio respondet Hebræo et Vulgatæ Latinæ, ideoque vera est et genuina. Accedit et Chaldæus: Iterum, inquit, sub sole vidi forum judicii, in quo conscripti corrupti judices innocuos condemnarent, nocentesque sententiis suis absolverent: et locum in quo invenitur justus, præterea et impius, qui ei præsit propter peccata generationis hujus.

Sensus ergo clarus est, q. d. Vidi in tribunali judicii sedentem judicem impium, qui injustas proferret sententias; ideoque in loco, ubi regnare debebat justum judicium, vidi regnantem impietatem, ac in solio justitiæ vidi præsidentem iniquum, qui contra jus et fas judicaret, ideoque in eo vidi dominantem iniquitatem. Pro eodem sumit judicium et justitiam atque iniquitatem et impietatem, cum alioqui proprie impietas sit scelus contra Deum, iniquitas sit scelus contra æquitatem, quo justitia et jus proximi violatur. Sed, ut dixi, impietas hic accipitur pro iniquitate et injustitia, puta pro injusta judicis sententia; hæc enim recte vocatur impietas, quæ lædit justitiam, qua non tantum proximus, sed et Deus, qui juris et justitiæ omnis est auctor, violatur. Quare iniquus judex facit ut in solio justitiæ sedeat injustitia, in eoque velut regina imperet et dominetur, ac thronum Christi occupet antichristus.

Igitur per locum judicii et justitiæ, proprie hic publica tribunalia et subsellia judicum intelliguntur; generatim tamen quivis locus judicandi sententiamque proferendi accipi potest, qualis est ubi lites mercatorum, agricolarum, opificum privatim dirimuntur. Porro hæc primo, vocat locum judicii, deinde justitiæ, ut indicet judices prius debere diligenti maturoque judicio rem examinare, antequam æquam certamque pro justitia ferant sententiam. Nota τὸ sub sole, q. d. Injustitia non nisi sub sole, inter homines cupidos et avaros locum habet: nam supra solem in cœlis habitat justitia. Unde a Poetis fingitur Themis justitiæ dea assidere Deo supremo judici. Hinc et illud Ovidii, lib. I Metamorph.:

Et virgo cæde madentes Ultima cœlestum terras Astræa reliquit,

quasi ab injustis hominibus avolans ad justum Deum. Rursus, τὸ sub sole notat indignitatem et impudentiam iniquorum judicum, quod in conspectu lucidissimi et purissimi solis, adeoque solis justitiæ, puta Christi Domini, audeant impuram, tenebrosam et injustam pronuntiare sententiam, itaque justitiam, velut virginem castissimam suæ fidei commissam violare, juxta illud Eccli. XX, 2: «Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: sic qui facit per vim judicium iniquum.» Quocirca in eos detonat Isaias, cap. LIX, 14: «Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.»

Difficultas hic est in nexu, qua ratione scilicet hæc gnome hic inseratur, et cohæreat cum præcedentibus.

Primo, aliqui nectunt cum τὸ ut timeatur, vers. 14, q. d. Deus fecit omnia ut timeatur; sed tanta est improbitas hominum, ut ipsum non timeant, sed palam in tribunalibus eum ejusque veritatem et justitiam, proferendo iniquas sententias, conculcent. Ita Ferus. Sed hoc longe petitum videtur.

Secundo, Hugo Victorinus, quem sequitur noster Lorinus, censet hic novum vanitatis genus recenseri. Cum enim vanitatem magnam recensuisset, sitam in temporum rerumque omnium vicissitudine et fugacitate, quasi non satis esset malorum ex hac inconstantia, ait Campensis, subtexuit hanc majorem de judiciorum corruptela. Ex qua, sicut et ex priori, homines accipiunt occasionem murmurandi contra divinam providentiam, quod videant «justum hic multa mala perpeti, et impium regnare pro scelere,» ait S. Hieronymus. Unde illi respondet Ecclesiastes, vers. 17, Deum hæc iniqua judicia reformaturum, et justo suo judicio jus suum cuique restituturum.

Tertio, Thaumaturgus, Didymus et Olympiodorus censent hæc spectare ad pænas impiorum et præmia piorum, quasi post recensitas hominum vanitates et pravitates, hic eorum congruum supplicium attexat. Citavi verba Thaumaturgus initio hujus versus. Verum eorum versio, et consequenter explicatio plane dissonat ab Hebræo et a Vulgata.

Quarto, noster Pineda sic vertit, ut postquam dixerit rerum omnium humanarum vicissitudinem esse summam inconstantiam, sola autem Dei opera firma et stabilia, nunc objiciat firmiter et stabiliter visam sibi sedere in loco judicis impietatem, et ubi maxime videbatur regnatura justitia, iniquitatem dominari per summam tyrannidem, ac tam constanter exerceri judicia iniqua, ut in hac re nulla esse vicissitudo videatur, neque tempus ullum justitiæ caste et integre colendæ. Respondeat vero vers. 17, non defuturum suum quoque tempus sempiternæ legi et supremi arbitri judicio, cum videlicet «justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.»

Quinto, alii qui secuti versionem Septuaginta censent versu præcedenti agi de judiciis Dei, quibus punit eos qui insontes persequuntur, apposite cum iis hanc gnomen connectunt, utpote quæ explicet hanc persecutionem maxime cerni et sentiri in impiis judicum sententiis, quibus innocentes opprimunt, ac proinde in eorum consolationem Deum hæc judicia suo tribunali correcturum.

Sexto et genuine, hic versus pertinet ad vers. 10: «Vidi afflictionem,» etc., ut patet conferenti utrinque verba, præsertim in Hebræo. Hebræa enim hic habent, et adhuc vidi sub sole in loco judicii impietatem, q. d. Vidi duplicem in hac mundi vanitate hominum afflictionem. Priorem recensui vers. 10, scilicet quod homo affligatur continuo labore operum temporalium, quæ non constant nec durant, sed cum tempore volvuntur et abeunt: quare labor eorum et afflictio irrita est et vana, quia caret fructu, qui stabilis sit et perseveret. Posteriorem hic recenseo, quod scilicet in solio judicii sæpe præsideat judex impius, regnetque impietas, quæ pios et pietatem opprimit. Jungit hanc priori; quia illi similis est analogice. Illa enim afflictio laboris naturalis est et physica, hæc vero perversi judicii moralis et ethica. Atque sicut illa oritur ex vicissitudine temporum, et fugacitate rerum temporalium: sic hæc pariter oritur ex vicissitudine judicum et judiciorum, quod scilicet probis justisque judicibus in solio succedant improbi et injusti. Rursum, sicut de illis dixit Deum instaurare id quod abiit, itaque res successivas perpetuare, non in individuo, sed in specie eadem: sic hic asserit Deum instauraturum iniqua improborum judicia, cum ea publice condemnabit et puniet, justisque læsis suum jus restituet.

Igitur hæc est sequela et nexus totius capitis: versus 1, proponit hoc thema capitis: «Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo.» Illud deinde probat inductione per res naturales, dicens: «Tempus nascendi, et tempus moriendi: tempus plantandi, et tempus evellendi,» etc. Ex quibus concludit vers. 10, se in omni hac temporum successione vidisse succedentem assidue laborem labori, et afflictionem afflictioni. Idem thema hic probat per res ethicas sive morales, scilicet ex eo quod in solio judicii et justitiæ justis judicibus per temporum successionem sæpe succedant injusti, qui improbis patrocinentur, ac probos affligant et opprimant; sed his quoque succedet tempus divini judicii justissimi, quo Deus solio judicii justitiam ab improbis ademptam restituet, et iniquitatem ex eo deturbabit. Unde apposite ad thema: «Omnia tempus habent,» subdit sequenti vers. 17: «Justum et impium judicabit Deus, et tempus unicuique rei tunc erit,» q. d. Sicut res physicæ suum tempus habent, sic et ethicæ; sicut opera operibus in tempore succedunt, sic et judicia judiciis; adeoque omnia cum tempore transeunt et evanescunt: transit enim justitia, cum a succedente iniquo judice profligatur per injustitiam: transit vicissim ejus injustitia, cum a Deo judice arguitur et plectitur. Præclare S. Gregorius, lib. XXVI Moral.: «Summus locus, ait, bene regitur, cum is, qui præest, vitiis potius quam subditis dominatur.»

Graphice hanc judiciorum iniquitatem depingit S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donatum: «Sævit, ait, invicem discordantium rabies, et inter togas pace rupta forum litibus mugit insanum; hasta illic et gladius, et carnifex præsto est, ungula effodiens, equuleus extendens, ignis exurens; ad hominis corpus unum, supplicia plura quam membra sunt. Quis inter hæc vero subveniat? patronus? sed prævaricatur et decipit. Judex? sed sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus, admittit, et ut reus innocens pereat, fit nocens judex. Flagrant ubique delicta, et passim multiformi genere peccandi per improbas mentes nocens virus operatur.» Particulatim deinde modos injustitiæ enarrat, subdens: «Hic testamentum subjicit; ille falsum capitali fraude conscribit; hic arcentur hæreditatibus liberi; illic bonis donantur alieni. Inimicus insimulat, calumniator impugnat, testis infamat, utrobique grassatur in mendacium criminum prostitutæ vocis venalis audacia, cum interim nocentes nec cum innocentibus pereunt. Nullus de legibus metus est; de quæsitore, de judice pavor nullus: quod potest redimi, non timetur; esse jam inter nocentes innocuum crimen est: malos quisquis non imitatur, offendit. Consensere jura peccatis, et cæpit licitum esse quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quæ esse posset integritas, ubi qui damnent improbos, desunt? soli tibi qui damnentur occurrunt.»

Porro, afflictio hæc ethica gravior duriorque est priori physica et naturali, quia nil magis cruciat homines quam si judicentur, damnentur et puniantur ut nocentes, cum sint innocentes. Et quid indignius, quam si in solio justitiæ sedeat et præsideat injustitia? si in tribunali æquitatis regnet et dominetur iniquitas? si pietatem opprimat impietas, probitatem improbitas, innocentiam malitia, sanctitatem scelus, humanitatem tyrannis et sævitia? Audiant judices et paveant Davidem, imo Deum summum judicem iis intonantem: «Deus stetit in Synagoga deorum (judicum): in medio autem deos dijudicat. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? etc. Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis,» Psalm. LXXXI, vers. 1, ubi pro deos hebraice est Elohim, id est angelos vel deos, quo significat judicem debere esse quasi angelum, imo deum inter homines, ut liber ab omni carnis et sanguinis affectione juxta Deum et veritatem sententiam ferat, itaque sit quasi «obambulans in terra deus, et sanctus in carne angelus.» Unde Philo, lib. De Judice, in eo requirit sinceritatem, et tranquillum animum nulli perturbationi obnoxium; ut imitetur Deum, de quo ait Sapiens, cap. XII, 18: «Tu autem, Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas.» Hinc et iniquus judex hoc loco vocatur רשע rascha, id est inquietus, tumultuans, turbulentus; imo vocatur in abstracto רשע rescha, id est inquietudo, tumultus, turbatio, quia omnia miscet, turbat, offuscat, pervertit. Et Psalm. LXXIV, 3: «Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.» Audiat Josaphat regem graviter iis inculcantem: «Videte quid faciatis; non enim hominis exercetis judicium, sed Domini; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum,» II Paralip. XIX. Hinc in Concilio Chalcedonensi et Ephesino, cap. XXII, in subsellio quasi pro tribunali collocabatur codex Evangeliorum, ut Christi judicis personam repræsentaret, quam in judicando Episcopi præ oculis haberent, atque justam ex ejus mente sententiam proferrent. Sic Æthiopes feruntur in Senatu cathedram excelsam statuere, eamque vacuam, quasi in ea resideat Deus judicii arbiter et moderator, quem proinde senatores omnes in ferendis sententiis intueri, vereri, imitarique debeant. Ægypti reges de more judices ad jusjurandum adigebant, ut etiam si quid rex juberet eos judicare, quod justum non esset, ne judicarent, ait Plutarchus in Moral., qui et addit: At qui fieri potest, ut civitas judices habeat incorruptos, ubi potestatem judicandi magno vendit princeps? M. Antoninus Imperator dictitabat, «privatos quidem homines multos habere judices; principi autem nullum alium esse judicem, quam Deum.» Ita Xiphilinus in ejus Vita. Trajanus Imperator præfecto urbis strictum porrexit gladium, dixitque: «Cape ferrum hoc, et si quidem recte gessero imperium, pro me; sin aliter, contra me hoc utere.» Ita Nicephorus, lib. III Histor. Eccles. cap. XXIII. Cambyses Sisamnum judicem, quod iniquam pecunia corruptus sententiam protulisset, excoriavit, corioque tribunal sive sellam judiciariam instauravit, ac in ea Othonem Sisamni filium judicem sedere jussit, dicens: «Memento in qua sella sedeas et judices.» Ita Herodotus lib. V.


Versus 17: 17. Et dixi in corde meo: justum et impium judicabit Deus (in die judicii, ait Chaldæus), et tempus omnis rei tunc erit.

17. Et dixi in corde meo: justum et impium judicabit Deus (in die judicii, ait Chaldæus), et tempus omnis rei tunc erit. — «Tunc,» scilicet in die judicii, quo judicabit Dominus. Per justum quemlibet accipe, sed proprie innocentem injuriam passum, et injuste ab iniquo judice condemnatum; per impium vero, iniquum judicem, qui insontem inique condemnavit. Hac gnome enim Salomon solatur se, et simul eos qui insontes condemnantur, spe judicii divini, quod scilicet Deus hæc iniqua hominum judicia suo æquissimo judicio reformabit et corriget, ac insonti suum jus et patientiæ coronam, iniquo vero judici meritum supplicium, et pænam talionis decernet ac reipsa irrogabit. Hoc enim est officium Elohim, id est numinis et providentiæ, ut justis læsis suum jus et famam restituat, injustos vero lædentes pro meritis castiget. Imo inde colligimus esse numen, foreque universale Dei judicium; sic enim argumentamur: In hac vita sæpe innocentes a nocentibus damnantur et opprimuntur; ergo justitia et rectus rerum ordo exigit, ut sequatur Dei judicium, quo injustitiæ hæ detegantur, corrigantur, damnentur, plectantur, ac innocentibus suæ innocentiæ laus et merita restituantur. «Tunc ergo stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum,» Sapient. V, quia, ut ait Eccli. XXXV, 16: «Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. Judicabit justos et faciet judicium, donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet.» Ita explicat S. Hieronymus, quem audi: «Sub sole, inquit, isto veritatem et judicium exquisivi, et vidi etiam inter judicum ipsa subsellia non veritatem valere, sed munera;» sive aliter: «Arbitratus sum aliquid justitiæ in præsenti sæculo geri, vel pium nunc pro suo merito recipere, vel impium pro suo scelere puniri, et e contrario reperi quam putabam. Vidi enim et justum multa mala hic perpeti, et impium regnare pro scelere. Postea vero cum corde meo colloquens et reputans, intellexi non per partes Deum, et per singulos judicare, sed in futurum tempus reservare judicium, ut omnes pariter judicentur, et secundum voluntatem et opera sua ibi recipiant. Hoc est enim quod ait: Et tempus omni voluntati, et super omne factum ibi, id est in judicio, quando Dominus cœperit judicare, ame futura est veritas: nunc injustitia dominatur in mundo. Tale quid et in sapientia, quæ filii Sirach inscribitur, legimus: Ne dixeris: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim tempore suo requirentur,» Eccli. cap. XXXIX.

Et tempus omnis rei tunc erit. — «Tempus,» scilicet examinis, judicii et retributionis, quo innocenti læso patientiæ corona, nocenti et lædenti supplicium pro meritis irrogetur. Hoc ergo erit tempus judicii Dei, sicut in hac vita tempus est libertatis et judicii hominum, ut agant et judicent quodlibet. Respicit ad vers. 1: «Omnia tempus habent,» q. d. Impii et nocentes suum nocendi tempus habent, et innocentes patiendi; vicissim Deus habebit tempus utrumque judicandi; sicut fures suum habent tempus furandi, et prætor suum habet tempus eos suspendendi (!).

Hebræa habent, et tempus omni voluntati, et super omne opus ibi. S. Hieronymus ex Septuaginta in versione antiqua, tempus est omni voluntati (alii, complacentiæ) super omne factum, ut sit hendiadys, per quam, omissa copula et, voluntas cum facto et opere copuletur, q. d. Tempus ibi erit judicii extremi, quo scilicet Deus judicabit omnem voluntatem, id est omnem actum voluntatis, puta quidquid libere volueris, et elegeris; ac insuper omne opus quod ex hac electione patraveris, a quo judicio nulla cadit appellatio, nulla evasio, nulla excusatio. Τὸ super notat judicium hoc Dei superius fore et dominaturum omnibus hominum, etiam regum et imperatorum operibus, ut illi omnes se subdere, et ab eo sententiam justam æque ac inevitabilem, quam nemo evadere possit, recipiant. Hinc Pagninus vertit, quia tempus omni est quod voluerit, et super omne opus ibi erit judicium; Tigurina, illic enim tempus est quo omni voluntati, et omnibus factis præmium condignum rependitur; Vatablus, tempus est omni rei, idque juxta omnia opera illic, q. d. Posteaquam omnia consideravi per verbum Dei, dixi apud me judicaturum esse Deum justos et impios, juxta uniuscujusque opera illic, id est in die judicii, quia omnia fiunt suo tempore; alius, est enim ibi tempus opportunum pro omni re et pro omni opere; Syrus et Aquila, quia tempus omni negotio est, et omnia opera ibi; Arabicus, quoniam omni rei et omni operi tempus; Chaldæus clare, quoniam judicium paratur omni rei et omni operi; quæ fiunt in hoc sæculo judicabuntur ibi.

Dices: Apoc. X, vers. 6, angelus in fine mundi, puta sub diem judicii, jurat per Viventem in sæcula sæculorum: «Quia tempus non erit amplius;» quomodo ergo hic dicitur tunc tempus fore omni rei? Respondetur, in die judicii non erit tempus amplius merendi, vel demerendi, sed tempus judicandi et præmiandi, ut pro meritis quisque pænam, vel præmium recipiat. Rursus tunc tempus non erit amplius, quia cessabit motus cœlorum ac consequenter tempus, quod est mensura motus. Tempori ergo succedet æternitas gloriæ in justis, et gehennæ in injustis.

Hinc colligunt doctores in die judicii Deum revelaturum hominum conscientias, ut quisque videat tum sua, tum aliorum hominum quorumlibet dicta, facta, cogitata, et volita etiam secretissima, quia hoc exigit publica Dei judicis justitia, ut scilicet ex iis omnes videant juste Deum cuique gloriam, vel supplicium condignum pro meritis decernere, juxta illud Sibyllæ:

Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.

Ita censet S. Augustinus, tract. 35 in Joan.; S. Basilius, tract. De Virginit.; Lactantius, lib. VII, cap. XXI et XXII; Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 94; Anselmus in Elucidario; Magister Scholasticus in IV, distinct. 43 vel 47. Hoc est quod ait S. Joannes, Apoc. XX, 12: «Et libri aperti sunt, etc., et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.» Vide ibi dicta.


Versus 18: 18. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

18. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. — Ita passim legunt Codices Latini; unde mirum in Vaticanis legi, dixi in corde filiis hominum, nisi chalcographorum sit mendum. Nam et Hebræa, Chaldæa, Septuaginta, Syrus, Arabicus et cæteri habent præpositionem de; sic enim habent Hebræa, dixi in corde meo de verbo filiorum Adæ. Septuaginta et ex iis S. Hieronymus in priori sua versione per verbum accipiunt loquelam hominis; unde vertunt, dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis, quia separabit illos Deus, ut ostendat quia ipsi jumenta sunt. Quod S. Hieronymus sic exponit: «Hoc solum (discriminis) inter homines et jumenta Deus esse voluit, quia nos loquimur, illa sunt muta; nos voluntatem sermone proferimus, illa torpent silentio.» Et Thaumaturgus: Discreta, ait, inter se sola vocis articulatione. Olympiodorus vero pro separabit vertens, judicabit, exponit, q. d. De omni verbo tum oris, tum mentis, reddenda est ratio in die judicii, de quo sermo præcessit, juxta sententiam Christi, Matth. XII, 36: «Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.» Septuaginta de more secutus Syrus vertit, dixi ego in corde meo de colloquio filiorum hominum, quos creavit Deus. Et Arabicus, dixi autem ego in corde meo de verbis filiorum hominis, quod Deus judicaverit ea, et ostendit eis quod sint bestiæ. Verum Noster cum Chaldæo per verbum melius accepit rem et negotium, per metonymiam Hebræis usitatam. Unde vertit, de filiis hominum. Sic et Pagninus, Tigurina, Campensis, Vatablus et alii. Nota: Pro ut probaret eos, hebraice est לברם labaram, quod secundo verti potest, ut purgaret, vel purificaret eos; tertio, ut eligeret eos: ita Pagninus; quarto, ut separaret, secerneret, dijudicaret eos: ita ex Septuaginta Arabicus et Olympiodorus; quinto, ut crearet eos. Ita Syrus et Vatablus, qui ברם baram derivant a ברא bara, id est creavit, quasi ם, utpote littera quiescens, sit præfixa termissa. Ex hisce versionibus colligas mortem et

Hæc sententia videtur imperfecta et pendula; quæritur ergo unde pendeat, ubi perficiatur et expleatur. Triplex est responsio: primo enim aliqui censent eam pendere a vers. sequenti; secundo, alii a vers. præcedenti; tertio, alii censent illam in seipsa consistere, seseque explere.

Primo ergo, aliqui eam nectunt versui sequenti hoc modo, q. d. Ut Deus probaret hominum fidem et spem de futura vita et beatitudine, ostendendo et faciendo eos quoad corpus similes esse bestiis, idcirco constituit, ut unus sit interitus hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Hoc ipso enim probat et explorat eorum fidem et spem: dum alios videt ex hac hominis et bruti æqualitate non credere animam esse immortalem, sed censere eam cum corpore mori et interire, ac proinde desperare de futura vita et felicitate; alios vero ex adverso videt solerter secernere animam a corpore, ac sentire hominem quidem bestiis esse similem quoad corpus, sed dissimilem quoad animam: hanc enim immortalem habet homo, cum bestiis omnibus illa sit mortalis, pereatque cum corpore; quare satagunt animam excolere virtutibus, ut a Deo futura gloria donentur; hos ergo sibi asciscit et beat Deus, illos vero rejicit et damnat. Hic nexus probabilis est: plane enim hæc sententia videtur spectare ad sequentia. Tantum ei obstat dispunctio, puta punctum, quod hunc

versum a sequenti dispescit et discriminat; et quod pro idcirco hebraice sit כי ki, id est quia, quæ vox significat versum sequentem non explere præcedentem, sed ejus causam dare.

Secundo, alii nectunt cum vers. præcedenti, sed vario nexu. Primo, S. Hieronymus sic nectit: «Non mirandum, inquit, in præsenti vita inter impium et justum nullam esse distantiam, nec aliquid virtutis valere; sed incerto eventu omnia volutari, cum etiam inter pecudes et homines secundum corporis qualitatem nihil differre videatur, et sit eadem nascendi conditio, sors una moriendi.»

Secundo, Aben-Ezra, Cajetanus et Dionysius censent Salomonem hic non ex sua, sed ex Epicureorum sententia loqui, qui censent animam hominis æque ac brutorum cum corpore interire, ac proinde indulgendum esse voluptatibus hujus vitæ: nec enim sperandas esse alias in futura. Huc accedit paraphrasis Thaumaturgus: «Quomodo ergo olim insipienter censui, apud Deum reputari judicarique similiter, nihilque differre juste et injuste agere; ratione præditum, vel brutum esse. Quia omnibus sine discrimine tempus dispensatur, et mors irrogatur.»

Tertio, noster Pineda magis cordate censet Salomonem hic significare, quod Deus in die judicii examinaturus sit cujusque hominis vitam, an scilicet ille vixerit ut homo, an ut bestia; iniqui enim judices, qui, ut dixit vers. 16, sontes justificant, insontes condemnant, vivunt ut bestiæ, imo sicut feræ, similesque sunt leonibus et lupis, qui animalia cætera laniant et vorant, juxta illud: «Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super pauperem,» Prov. cap. XXVIII, 15; et iterum Habac. I, 13, 14: «Quare non respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.» Major enim piscis devorat minorem, idque impune nullo prohibente. Unde Campensis vertit, cum non invenirem causam aliam quare Deus hæc permitteret, visum est mihi velle illum hujusmodi humanis tumultibus hominem sic exercere, ut videat se in hac vita parum differre a brutis; non aliter enim inter se homines tumultuantur, nec majori separatione, quam bruta inter sese.

Tertio et genuine, hæc sententia per se consistit et in seipsa expletur, ut patet ex Hebræo qui sic habet, dixi in corde meo super verbo (id est super re et negotio) filiorum Adam (id fieri hoc fine), ut probaret eos Deus (i).

Vis et energia sententiæ consistit in τὸ super negotio filiorum Adæ, q. d. Corde meo considerans negotium, id est conditionem, naturam et sortem filiorum Adæ, quod scilicet ex adama factus sit Adam, id est ex humo creatus sit homo; ideoque similis bestiis in edendo, bibendo, generando, ambulando, dormiendo, moriendo, etc. Hoc, inquam, negotium hominum considerans, dixi de eo, ipsum hoc fine esse factum a Deo, ut per illud probaret homines, an scilicet credant et sperent animæ immortalitatem et gloriam suam æternam, q. d. Ut experiretur Deus hanc hominum fidem et spem, ostendendo eos exterius similes esse bestiis, quæ carent omni fide et spe; ideo dedit eis corpus terrestre, corruptibile et mortale, quale habent bestiæ: insipientes enim et carnales ex hoc conjiciunt animam suam, seque ac corpus, similem esse animæ bestiarum, ac cum corpore morituram, ideoque dant se ventri et veneri; sapientes vero secernunt animam a corpore, ac animam hominis rationalem et immortalem esse censent, bestiarum vero irrationalem et mortalem; ideoque satagunt vivere, non ut bestiæ, sed ut angeli, ut eorum felicitatem adipisci mereantur. Ita Olympiodorus: Monet nos per hæc, inquit, ne corpori indulgeamus, sed animam quæ prædita est ratione, qua similes angelis sumus, virtutibus excolamus. Et Vatablus, æstimavi in corde meo conditionem hominum, ut Deus excellentissimos creaverit, simul cernens quomodo ipsi sese in pecudum conditionem abjiciunt. Et Chaldæus, dixi ego in corde meo propter negotium filiorum hominum, quibus adduxit Dominus plagas et infirmitates malas, ut tentaret eos, et ut probaret eos, fecit Deus; ut videret, si converterentur ad pænitentiam, ut dimitteret eis, et sanarentur. Impii autem, qui sunt sicut jumenta, non convertuntur, ideoque corripiuntur, ut male sit eis. Videtur Chaldæus pro דבר dabar, id est verbum, aliis punctis legisse דבר deber, id est pestis, mortalitas, mors. Unde vertit, quod venient super eos percussiones et morbi mali: pessimus enim est pestis.

Porro, licet non sit necesse scrupulose scrutari hic omnium sententiarum inter se connexionem, eo quod Salomon hic varias vanitatis mundi species sigillatim recenseat, et ab una ad aliam plane diversam sine ordine et nexu transeat, tamen hoc loco commoda connexio et transitio assignari potest. Dixerat enim vers. 16, inter alias vanitates, non minimam esse iniquitatem judiciorum et judicum qui reos absolvunt, ac insontes damnant et morte plectunt. Jam similem illi vanitatem attexit, scilicet quod homines quoad corpus sint similes animalibus et bestiis, adeo ut ipsimet vere animalia sint, et nonnullis bestiæ et bruta esse videantur, præsertim quia unus est interitus hominum et bestiarum. Si dicas discrimen esse quoad animam, quod hominum anima sit immortalis, adeoque judicanda a Deo, ut præmium, vel supplicium æternum recipiat, uti dixit vers. 17, brutorum vero anima sit mortalis et pereat cum corpore; subjungit multis hoc esse obscurum et dubium, imo si externa et sensus spectes, videri falsum. Multi enim, ex eo quod videant homines mori ut bruta, censent animam hominum interire, uti interit anima brutorum. Hoc est enim quod ait vers. 21: «Quis (quotusquisque) novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?» atque hæc maxima hominis est vanitas, imo ærumna, error et vitium: nimirum quod animæ suæ nobilitatem et æternitatem ignoret, ac proinde non curet bene vivendo illi consulere, ut in æternum illam beet, sed voluptatibus illicitis se dedat, quibus æternum ignem illi accersit. Ne quis vero putet vere rem ita se habere, scilicet ex interitu corporis hominis, recte colligi interitum animæ ejusdem, addit Deum id fecisse, ut probaret et tentaret homines, hominumque de animæ immortalitate fidem et spem. Unde paulo ante clare dixit et edixit: «Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit,» quo clare significat animæ immortalitatem, ejusque pro meritis judicium præmiumque, vel supplicium æternum.

Et ostenderet similes esse bestiis. — Hebræa, ad videndum quod ipsi jumenta ipsi sibi; quod varie accipi potest: primo, q. d. Ut videre liceat quod ipsi sint jumenta, ipsi, inquam, apud se. Unde Arabicus vertit, ostendit eos quod ipsi sunt bestiæ. Sic et Septuaginta Complutenses; secundo, q. d. Ut ostenderet hominem in hominem grassari instar bestiæ, juxta illud: «Homo homini lupus;» tertio, q. d. Ut ostenderet quod, sicut homines sunt jumenta et bestiæ cum bestiis, sic vicissim bestiæ sint bestiæ ipsis hominibus, dum in eos sæviunt eosque laniant et devorant, ut faciunt leones, lupi, tigrides, pantheræ, etc.; quarto, pro ipsi sibi, verti potest ipsis sibi, q. d. Homo non tantum quoad corpus, sed etiam quoad suam opinionem, secundum animam ac mores bestiales, atque ignorantiam, quæ eum facit propriæ oblivisci dignitatis, perinde ac si nihil differret a bestiis, illis similis esse videtur. Sicut Nabuchodonosor similis factus est bovi, partim quoad figuram corporis, quia incedebat ut quadrupes, et herbis vescebatur ut bos; partim quoad corruptam suam imaginationem, qua sibi videbatur esse pecus, Daniel. IV, 22. Denique homo, qui vivit ut bestia, moritur ut bestia. Quinto, Cajetanus vertens, et ad videndum quod ipsi bestia ad ipsos, exponit, q. d. Homo est bestia ad seipsum, id est, homo est politica quædam bestia, quoniam communicant homines inter se, sed alii dolose, ut vulpes; alii crudeliter, ut lupi; alii superbe despiciendo cæteros, ut leones; alii gulose, ut porci; alii libidinose, ut asini, etc. Pro bestiis enim hebraice est בהמה behema, quod omne quadrupes, sive cicur et mansuetum, uti sunt equi, oves et boves; sive agreste et ferum, uti sunt lupi, leones, pardi, significat. Unde elephas vocatur behemoth, id est bestiæ, in plurali, quod mole corporis multarum sit instar bestiarum, Job XL, 10. Noster crebro vertit, jumenta.

Homo ergo similis est bestiis, quæ impetu passionum, non judicio rationis aguntur, nec uni bestiæ, sed omnibus pejor est bestiis. Bestiæ enim non sæviunt in bestias ejusdem speciei, sed in illas quæ sunt diversæ; at homo in hominem sævit. Homo igitur imitatur, imo superat canis invidiam, lupi voracitatem, leonis superbiam, tigridis sævitiam, asini acediam, serpentis malitiam, vulpis fraudulentiam, suis immunditiam, hirci luxuriam; ubi nunc est gloriatio tua, o nobilis? quid te jactas, o dives? quid pauperem spernis? quid ignobilem alloqui dedignaris, cum non tantum homini pauperi, sed et jumentis, porcis et hircis factus es similis, par et æqualis? Ito nunc auro splendidus, alto supercilio tumidus, equis rhedisque superbus, famulorum turba magnificus; sed inspice te, memento quia comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis.

Tropologice, vestes bestiarum pelliceæ, quibus Deus induit Adamum post peccatum, significant nos bestiarum indolem per illud induisse; ideoque cum eis exuturos corium mortalitatis, ait S. Augustinus in Psalm. CI.


Versus 19: 19. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa mor...

19. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati. — Thaumaturgus, neque esse jura mortis severiora in alia animantia quam in homines. Chaldæus hæc arctat ad hominem peccatorem: sic enim vertit, quoniam occasus hominis peccatoris et occasus bestiæ immundæ, occasus unus est omnibus his; et sicut moritur bestia immunda, sic moritur iste, si non convertitur ad pænitentiam ante mortem; et spiraculum spiritus amborum simul judicabitur omnimodo, et nihil amplius remanet de viro peccatore, quam de jumento immundo; neque est alia differentia inter ambos, nisi domus sepulturæ, quoniam omnia sunt vanitas.

Hinc nonnulli opinati sunt impios tam quoad animam, quam quoad corpus interire, ut bruta. Verum hic est error: quare perperam Chaldæus hæc arctat ad peccatorem, cum Hebræa, Græca, Syra, Arabica habeant absolute et generatim, unus interitus est hominis et jumentorum.

Pro interitus hebraice est מקרה micre, id est accidens, ita Syrus; eventus, ita Septuaginta; sors; ita Arabicus, conditio, occursus, casus; puta iidem affectus, eædem cupiditates, iidem morbi et ærumnæ, iidem casus, iidem mores et vitia. Unde Olympiodorus vertit, jumentorum itaque brutalis vita, quæ veneri indulget, vanitas mera est. Noster tamen vertit, interitus, sive mors, quia ipsa est accidens omnibus hominibus commune, necessarium, certum, inevitabile; dies tamen ejus et hora est anceps et incerta. Rursum mors homini est casus ultimus, in quem omnes alii humanæ vitæ casus recidunt, uti dixi cap. II, 14; et hoc voluisse Salomonem patet ex eo quod micre, id est accidens, et casum hunc explicans subjicit: «Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.»

Nonnulli censent Salomonem hic loqui non ex sua, sed ex epicureorum sententia, qui negant animæ immortalitatem; ita Thaumaturgus, Clarius et S. Gregorius, IV Dialog. cap. IV, quem audi: «Concionator noster velut ex mente infirmantium humanæ suspicionis sententiam proponit, dum dicit: Unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: Quid habet amplius sapiens a stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Qui igitur dixit: Nihil habet homo jumentis amplius, ipse rursum definit, quia habet aliquid sapiens non solum amplius a jumento, sed etiam ab homine stulto, videlicet ut pergat illuc ubi est vita. Quibus verbis primum indicat, quia his hominum vita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo homo hoc amplius jumentis, quia illa post mortem non vivunt; hic vero tunc vivere inchoat, cum per mortem carnis visibilem hanc vitam consumat.» Probat deinde idipsum alio Ecclesiastæ testimonio «qui etiam longe inferius dicit: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Quomodo ergo unus interitus hominis et jumenti, et æqua utriusque conditio? aut quomodo nihil habet homo jumentis amplius, cum jumenta post mortem carnis non vivunt, hominum vero spiritus pro malis suis operibus post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur? Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur, quia concionator verax et illud ex tentatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali veritate definivit.»

Respond. Melius alii censent Salomonem ex sua mente et sensu loqui, q. d. Deus volens hominis fidem probare et explorare, fecit eum quoad corpus similem bestiis: idcirco sicut interit et moritur corpus bestiæ, sic et hominis. Corpus enim hominis simile est corpori bestiarum, sicut in ortu et progressu, sic in occasu ac morte. Oritur enim et nascitur ex terra, progreditur sive continuat vitam spirando, puta per respirationem. Occidit et moritur, dum in terram, ex qua ortum est, redit. Ita S. Hieronymus: «Ne putaremus, inquit, dici de anima, intulit: Omnia facta sunt de terra, et revertentur in terram; de terra autem nihil aliud nisi corpus factum est.» Et S. Thomas, I part. Quæst. LXXV, art. 6, ad 1, notat hæc dici de corpore hominis, non de anima, idque hac ratione probat: «Nam anima brutorum, inquit, producitur ex virtute aliqua corporea (virtute seminis per traducem; sicut enim lux unius candelæ lucem in alia accendit, sic anima vaccæ, ovis, lupi, leonis, etc., producit animam vituli, agni, lupi, leonis, quem generat); anima vero humana producitur a Deo, et ad hoc significandum dicitur Genes. I, quantum ad alia animalia: Producat terra animam viventem. Quantum vero ad hominem dicitur, quod inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. Et ideo concluditur Eccle.

tiam colligi potest, idem est modus generationis et corruptionis in jumentis, qui est in homine (simili enim modo procreantur et senescentia moriuntur jumenta, quo homines), excepta duntaxat differentia perfectionis et subsistentiæ formæ humanæ, puta animæ rationalis, quam ex modo generationis et corruptionis hominis non colligeremus, nisi illa aliunde nobis innotesceret, puta ex spiritali operatione intellectus, qua etiam Deum et angelos incorporeos intelligit, ac libera voluntatis, ex exstasi et raptu, ex meritis et demeritis, et maxime ex actibus gratiæ, atque ex fide et revelatione sanctæ Scripturæ.

Moraliter S. Bernardus toto serm. 82 in Cantic., pulchre ex hoc loco docet quod anima hominis, quæ Deo similis est, creata in simplicitate, immortalitate et libertate, per peccatum in tribus hisce facta sit illi dissimilis, simillisque bestiis: sic enim ait: «Inde (ex peccato) anima dissimilis Deo, inde dissimilis est et sibi; inde comparata jumentis insipientibus et similis facta est illis; inde quod legitur commutasse gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum; inde homines tanquam vulpes duplicitatis et fraudis foveas habent; et quia pares vulpibus se fecerunt, partes vulpium erunt; inde juxta Salomonem unus exitus homini et jumento: quidni similiter exeat qui similiter vixit? more bestiali incubuit terrenis, more bestiali excedet terris. Audi aliud: Quid mirum si similem sortimur exitum, qui et similem habemus introitum? unde enim hominibus, nisi de similitudine bestiali, ille tam intemperans ardor in coitu, tam immoderatus dolor in partu? Ita homo in conceptu et ortu in vita et morte comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Quid, quod libera creatura sibi subditum appetitum non regit ut domina, sed sequitur et obsequitur ut ancilla? Nonne et in hoc se assimilat et annumerat cæteris animantibus, quæ natura non in libertatem vocavit, sed condidit in servitutem, servire suo ventri, appetitui obedire?»

Similiter spirant omnia. — Hebraice, usus ruach, id est, spiritus est omnibus. Spiritus, id est halitus sive respiratio, ut vertit Symmachus; flatus, sive aura vitalis, ut vertit Vatablus: omnia enim animalia æque ac homo respirant, ac respiratione attrahunt aerem, ut calorem cordis et viscerum temperent, itaque vitam conservant et prorogant: unde cum respiratio vel strangulatione vel catarrho impeditur, homo suffocatur et moritur. Vide Aristotelem, lib. De Respiratione. Hinc anima nonnullis dicitur ab ἄνεμος, id est aura, ventus, ait Isidorus lib. XI Origin. cap. 1, licet ipse id refutet, additque: «Anima est vitæ, animus consilii; anima enim est spiritus quo vivimus, ait Nonius, animus quo sapimus.» Græce dicitur ψυχή a ψύχεσθαι, id est a refrigerando. Unde Campensis vertit, nec apparet aliam hominis, aliam brutorum esse animam, id est halitum vitalem.

Et nihil habet homo jumento amplius. — Septuaginta, et quid abundavit homo a pecore? nihil; Theodotion, quæ præstantia hominis? Symmachus, et quid amplius habet homo pecore? Tigurina, nec habet homo quidquam præstantius pecore. Alii, dignitas hominis supra belluas nulla, scilicet quoad corpus; nam quoad animam homo habet vitam perennem et immortalem, quam non habent bruta. Nihil, ergo subaudi quoad corporis mutabilitatem, mortem et externa omnia. Unde Chaldæus vertit, residuum viri pro jumento non est quidquam inter utrumque, nisi domus sepulcri. Nobiles enim et divites inter homines splendida sibi erigunt sepulcra, qualia non eriguntur bestiis.

Cavendus hic est Commentarius Vatabli vel potius Vatablo ab hæreticis insertus, qui sic explicat, q. d. «Humana ratio sola non deprehendit excellentiam hominis supra belluas, quia quidquid videtur oculo rationis in homine est vanissimum.» Hoc enim erroneum est et sapit Epicureismum. Nam certum est seclusa fide, sola ratione naturali, cognosci hominem præstare bestiis per animam rationalem et immortalem. Animam enim hominis esse immortalem multis rationibus naturalibus probant et invincunt physici in lib. De Anima. Quocirca Doctores, qui Vatablum castigarunt, censoria virgula hunc locum notarunt, ac verba jam citata expunxerunt.

Mystice S. Hieronymus: Homo, inquit, est justus, jumentum peccator, qui sæpe per Dei gratiam et pænitentiam justum æquat, imo superat; de quo mox plura.

Notant Rabbini nonnulli animam Hebraice tria habere nomina, quæ triplicem ejus vim significant, scilicet נשמה nescama significare vim rationalem, quæ est radius divinitatis; נפש nephes, vim sensitivam; רוח ruach, vim vitalem. Hinc R. Abraham nescama constituit in cerebro, nephes in jecore, ruach in corde: sicut physici et medici triplices constituunt in homine spiritus, scilicet rationales, qui subserviunt discursui et speculationi mentis; animales, qui subserviunt sensationi et ambulationi; vitales, qui subserviunt respirationi et vitæ. Verum hoc discrimen non est perpetuum: nam ruach significat quoque vim rationalem, ut patet vers. 21, et cap. XII, 7. Imo Spiritus Sanctus, qui non tantum est rationalis, sed et divinus, imo Deus, in Scriptura et a Rabbinis passim vocatur ruach hacados.


Versus 20: 20. Et cuncta (omnia, id est utraque, scilicet homo et jumenta: de his enim solis sermo præcessit) pergunt ad unum lo...

20. Et cuncta (omnia, id est utraque, scilicet homo et jumenta: de his enim solis sermo præcessit) pergunt ad unum locum (in terram, ut sequitur): de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. — Septuaginta et Syrus, omnia facta sunt de pulvere, et omnia revertentur in pulverem. Nam hebraice pro terra est עפר aphar, id est pulvis, scilicet aqua mixtus, puta limus vel lutum. S. Hieronymus: Omnia de humo facta sunt, et omnia revertentur ad humum.

Alludit, imo citat illud Genes. III, 19: «Donec revertaris in terram, de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris.» Vide ibi dicta. Hinc terra ab Eccli. cap. XL, 1, vocatur mater omnium; quocirca Junius Brutus accepto Delphis Apollinis oraculo, eum dominaturum Romæ, qui primus osculatus fuisset matrem, illico osculatus est terram, ac ejectis Tarquiniis regibus, primus Romæ consul creatus est, teste Livio, lib. I. Simile somnium Julio Cæsari orbis imperium portendisse narrat Suetonius in Vita ejus, cap. VII. Hinc quoque prisci gentiles, teste Varrone, lib. I De Lingua Latina, puerum recens natum in terra statuebant, et Opem deam (id est Terram) implorabant, quam et Levanam, a levando de terra nuncupabant, et Faunam a favendo, et Fatuam a fando, quasi non ante contactum ejus fari fas sit; et Maiam ac Bonam, denique Magnam Matrem. Ita noster Lorinus.

Similiter processus vitæ est similis quantum ad corpus, ad quod pertinet quod dicitur in Eccle.: Similiter spirant omnia. Et Sap. II: Fumus et flatus est in naribus nostris, etc.; sed non est similis processus quantum ad animam: quia homo intelligit, non autem animalia bruta; unde falsum est quod dicitur: Nihil habet homo jumento amplius; et ideo similis est interitus quantum ad corpus, sed non quantum ad animam.» Hucusque Doctor Angelicus.

Rursum «idem est interitus hominis et jumentorum,» quia quantum per sensum et experientiam

cap. ult.: Revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Similiter processus vitæ est similis quantum ad corpus, ad quod pertinet quod dicitur in Eccle.: Similiter spirant omnia. Et Sap. II: Fumus et flatus est in naribus nostris, etc.; sed non est similis processus quantum ad animam: quia homo intelligit, non autem animalia bruta; unde falsum est quod dicitur: Nihil habet homo jumento amplius; et ideo similis est interitus quantum ad corpus, sed non quantum ad animam.» Hucusque Doctor Angelicus.


Versus 21: 21. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum.

21. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum. — Hebræa, Septuaginta et Syrus addunt, in terram; Arabicus, ad profundum terræ; Campensis, quotusquisque interim novit an hominis ascensura sit sursum; an anima reliquorum animantium cum corporibus interitura sit?

S. Gregorius, IV Dialog. cap. IV, Olympiodorus, Lyranus, Bonaventura, Cajetanus et alii censent hæc dici a Salomone, non ex persona et mente sua, sed impiorum, puta Epicureorum negantium animæ immortalitatem, vel certe de ea dubitantium. Id enim verba præ se ferunt. Unde Thaumaturgus vertit, insigniter olim censui, etc., incertum esse de animabus humanis, an in altum subvolaturæ sint, et de reliquis brutorum, an deorsum defluxuræ sint.

Verum si antecedens de similitudine similique interitu hominis et bestiarum, quod ex suo sensu posuit vers. 18 et 19, ac conclusionem quam ex eo elicit vers. 22, dicens: «Et deprehendi nihil esse melius quam lætari,» etc., intuearis, omnino censebis eum hic pariter ex sua mente sensuque loqui, ut scilicet significare velit homines, præsertim illius ævi rudes et animales, ex eo quod vident corpora hominum corrumpi et mori æque ac jumentorum, atque externa omnia simili modo se habere in homine ac in brutis, interna vero hominis, præsertim animam et spiritum non pervident, idcirco vix perspicere animam hominis esse immortalem, cum brutorum sit mortalis.

Sensus ergo est, q. d. Quis novit, id est quotusquisque novit et certo sibi persuadet spiritum, id est animam hominis post mortem corporis ascendere sursum ad Deum, qui illam creavit, ut illam velut immortalem judicet, ac pro meritis immortale illi præmium, vel supplicium decernat, ac reipsa tribuat, animam vero brutorum descendere in terram, ut corpore in pulverem resoluto intereat et evanescat, quasi dicat: Pauci hoc noverunt, idque ægre admodum, difficulter et dubie; adeo ut Aristoteles, vir summi ingenii, a

cœlestis origo.» Itaque ex hoc loco non infirmatur, sed potius confirmatur animæ hominis æternitas et immortalitas. Eamdem clare astruit cap. XI, ult., et cap. XII, 8 et 15.

Secundo, quod ascendat ad Deum velut ad suum judicem, ut prout gessit in vita bonum vel malum, ab eo sententiam supplicii vel præmii accipiat. Licet enim doctores graves, ut Dominicus Soto in IV, dist. 43, art. 3, conclus. 2; Franciscus Suarez, III part., tom. II, Quæst. LIX, art. 6, disp. 52, sect. II; Gregorius de Valentia, tom. IV, disp. 11, Quæst. I, punct. 2; Bartholomæus Sibylla in Quæst. peregrinis; Petrus Thyræus, lib. I De Appar. spirit. cap. XIV, num. 134; Henricus Henriquez, lib. ult. Summæ, cap. XXV, § 1, et alii censeant animam post mortem hominis judicium particulare subire, dum adhuc est in corpore, ac judicari primo instanti post mortem, ut peracto judicio mox e corpore vel in cœlum, vel in infernum deferatur: tamen per catachresin dicitur anima ascendere sursum, quia ascendit ad Deum judicem, qui sursum in cœlis habitat, ibique in throno gloriæ cum angelis residet. Unde S. Augustinus, vel quisquis est auctor, lib. De Vanitate sæculi, cap. 1: «Cum anima, inquit, separatur a corpore, veniunt angeli, ut perducant illam ante tribunal Judicis.» Idem asserit S. Chrysostomus, homil. 1 in Matth. Quocirca Suarez loco citato ait animas dici ascendere in cœlum, quia elevantur intellectualiter ad audiendam sententiam Judicis, puta Christi hominis, quod ipse subinde per se, subinde per angelos exercet, inquit Thyræus, esto judicandi nec Christum, nec angelos videant.

Tertio, significat animam hominis creatam esse a Deo, ut cœlo cœlestique felicitate fruatur: quare illam, si ex Dei lege vixit, ab eo cœlo gloriaque æterna donari et beari. Hinc Apostolus ait quod, Christo veniente ad judicium, «simul rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus,» I Thess. IV, 17. Ita S. Bonaventura, Lyranus, Cajetanus, Dionysius et alii.

Ad hanc expositionem accedunt, qui sic explicant, q. d. Quis novit, id est quis oculis conspexit, aut evidenti ratione et clara demonstratione cognovit, animam hominis esse immortalem et cœlestis gloriæ capacem; brutorum vero esse mortalem, et in terram ire? Multi enim non credunt, nisi quæ oculis conspiciunt, præsertim circa futura bonorum præmia in cœlo, et malorum supplicia in inferno. Unde dives epulo petebat ab Abraham mitti Lazarum ad fratres suos, qui testaretur eum torqueri in gehenna; cumque Abraham diceret: «Habent Moysen et Prophetas, audiant illos,» regessit: «Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent,» Luc. XVI, 29. Sic Genes. III, 7, de Adam et Eva post peccatum dicitur: «Cognoverunt (id est senserunt et viderunt) se esse nudos.» Ita Hugo: «Nemo, inquit, hominum hoc scit, quemadmodum sciuntur ea quæ videntur et audiuntur, et tanguntur et

multis putetur de animæ immortalitate dubitasse. Ita S. Hieronymus: «Quis novit si spiritus filiorum Adam, etc. Non inter pecudes et hominem, inquit, secundum animæ dignitatem nihil interesse contendit, sed adjiciendo: Quis, difficultatem rei voluit demonstrare? Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur, ut Isaiæ XXXV, 8: Quis enarrabit? Psal. XIV, 1: Quis habitabit? Jerem. XVII, 9: Quis cognoscet?»

S. Hieronymum de more sequitur Alcuinus, Salonius, Hugo Cardinalis et passim Latini. Hinc et Chaldæus vertit, quis adeo sapientia excellit, ut ei exploratum esse possit, num animi hominum in cælum pervolent, spiritus vero jumentorum descendat sub terram? Atque hæc est insignis hominum vanitas, ignorantia et error, quam hic deplorat Salomon, quod scilicet seipsos, hoc est animam suam ejusque conditionem non cognoscant, nesciantque an mortalis sit, an immortalis; an in cœlum, an in terram reditura sit. Nam philosophi, ac inter eos divinus Plato hac de re dubie, obscure, frivole locutus est. Plato enim in Phædro et alibi, Deum vocat mundum, qui circulo fertur. In hujus convexa parte ait existere ideas veras, quas anima alis subvecta contempletur, donec redire domum cogatur. Postea negat eodem reverti eam, nisi elapsis decem mille annis, donec alæ recrescant: nisi quis sincere sit philosophatus, cur reditus detur post tres mille annos, etc. Homines assignat certis planetis quos quisque sequatur, et cum eis lustret ideas mundi intellectualis. Epicurus quoque hoc sorite ridebat mortem, dicens eam «nihil ad nos pertinere; quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu: quod autem sine sensu sit, id nihil omnino ad nos pertinere,» inquit Cicero, lib. II De Finib. Soritis vitium et paralogismum detegit Tertullianus, lib. De Anima: «Dissolvitur, inquit, et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At ille dedit ei passionem, cujus est actio; quod si hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum, ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur!» Adde sensum animæ morte non exstingui, imo illo eam sentire ignes æternos, iisque uri in gehenna.

Nota: Spiritum hominis ascendere sursum, multa significat: primo, animam hominis non esse e terra, nec ex traduce animæ parentum generari, uti generantur animæ brutorum, quæ proinde cum corpore moriuntur, et resolvuntur in terram, ex qua prodierunt; sed sursum e cœlo a solo Deo creari, et creando homini infundi: ideoque illam esse spiritualem et immortalem, ac proinde post mortem corporis ad Deum creatorem suum reverti et sursum ascendere, ut illi se sistat et reddat, juxta illud cap. XII, 7: «Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.» Hinc animam hominis Poeta dixit esse «divinæ particulam auræ.» Et alius: «Igneus, ait, est illis vigor, et

cæteris sensibus percipiuntur; non enim putant scire aliquid posse, nisi oculo carnis videatur et contingatur sensu.»

Porro Cajetanus sic explicat, q. d. «Quis novit,» id est nullus novit. «Nullus enim philosophus, inquit, hactenus demonstravit animam hominis esse immortalem; et nulla apparet demonstrativa ratio, sed fide hoc credimus, et rationibus probabilibus consonat.» Sic et Vatablus, Campensis, Ferus, quin et Scotus in IV, dist. 43, Quæst. II. Verum hos refellit Melchior Canus, lib. ult. De locis, cap. ult.; et S. Augustinus, lib. De Immort. animæ, duodecim rationibus physicis probat eam esse immortalem; atque passim alii verius censent ratione naturali demonstrari posse animam hominis esse immortalem; sed hanc rationem non capiunt nisi rari, qui celso et perspicaci sunt ingenio. Quare multi fidelium potius fide credunt, quam per rationem sciunt animam esse immortalem.

Rursum R. Salomon exponit, q. d. «Quis novit,» id est quis cogitat, quis advertit, quis considerat animam esse immortalem, ut ex hac consideratione moveatur ad sanctam vitam, ut animæ saluti consulat, q. d. Pauci id faciunt, pauci id practice sciunt. Sic de Deo dicitur Psal. CXXXVIII, vers. 1: «Tu cognovisti (id est tu advertis, inspicis, consideras) sessionem meam, et resurrectionem meam.»

Denique S. Hieronymus hæc exponit de limbo patrum, ad quem tempore Salomonis post mortem descendebant animæ justorum: multi enim ignorabant ubinam hic limbus foret, an sursum in cœlo, an deorsum in inferno, q. d. Quis novit quonam eant animæ eorum qui nunc moriuntur, an scilicet ascendant in cœlum, an descendant in infernum? Audi S. Hieronymum: «Hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestiis et hominibus præparari locum, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter ducerentur. Unde et Jacob pariter ad inferos descensurum se dicit. Et Job pios et impios in inferno queritur retentari. Et Evangelium, chaos magnum interpositum apud inferos, et Abraham cum Lazaro et divite in suppliciis esse testatur; et revera antequam flammeam illam rotam, et igneam romphæam ad paradisi fores Christus cum latrone reseraret, clausa erant cœlestia, et spiritus pecoris hominisque æqualis utilitas coarctabat. Et licet aliud videretur dissolvi, aliud reservari, tamen non multum intererat perire cum corpore, vel inferni tenebris detineri.»

Moraliter, hic disce quanta sit vanitas et cæcitas animæ, quæ seipsam suasque dotes et æternitatem non perspicit, nisi a Deo illuminetur. S. Augustinus, epistola 100 ad Evodium, narrat Gennadium medicum, dubitantem de immortalitate animæ, per Angeli apparitionem in somnis eamdem fuisse edoctum. Dicebat enim illi angelus: «Ubi est modo corpus tuum? ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui hæsitanti ille, quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis utique in dormiente atque in lectulo jacente nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione: ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuæ, vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave jam deinceps, ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit hujus rei dubitationem, quo docente, nisi providentia et misericordia Dei.»

Simile exemplum probans animæ immortalitatem recenset Joannes Moschus in Prat. Spirit. cap. CXCV, de Evagrio Philosopho, qui post mortem chirographum pecuniæ in pauperes erogandæ, et post mortem recipiendæ a Synesio Episcopo acceptum, ipsi reddidit, dicens sibi jam esse satisfactum. Marsilius Ficinus disputans de immortalitate animæ cum Michaele Mercato magni nominis Philosopho, uterque cum altero pactus est, uter eorum ex hac vita prior decederet (si liceret), alterum de alterius vitæ statu redderet certiorem. Prior decessit Marsilius Florentiæ, qui in hora mortis Mercato absenti longeque dissito apparens: O Michael, inquit, o Michael, vera sunt illa quæ de immortalitate animæ disseruimus. Quo dicto, ex oculis mirantis evanuit: atque exinde Mercatus licet probe vixisset, tamen perfectiori virtuti se dedit, ac philosophiæ valedicens,

quod reliquum fuit temporis, mundo defunctus, soli vitæ futuræ vixit. Rem fuse narrat Baronius, tom. V, ad annum Christi 411.

Quin et Galenus, medicorum princeps, ex sympathia animæ cum corpore censuit eam esse mortalem. Vide eum, tom. I, lib. Quod animi mores corporis temperantiam sequantur, cap. III, ubi docet quod anima in genere non sit aliud quam temperatura quatuor primarum qualitatum, puta caloris, frigoris, humiditatis et siccitatis. Anima vero rationalis, inquit, quæ species est animæ, non est aliud quam temperatura cerebri: unde cerebro nimis calefacto, vel frigefacto anima abit, et homo moritur; cum ergo temperatura hæc intereat, videtur et anima rationalis interire: ita ipse. Verum antecedens est falsum; anima enim rationalis non est temperatura qualitatum, sic enim esset corporea, cum sit spiritualis, imo purus spiritus. Unde Galenum refellit Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 124. Pythagoras vero, Plato et cæteri censuere eam esse immortalem. Unde et Heraclitus, epist. ad Amphidamanta: «Non occumbet, ait, morbo Heraclitus, morbus occumbet Heracliti, etc. Corpus descendet ad fatalem locum; at animus non descendet, cum sit immortalis, in cœlum evolabit sublimis. Eum accipient ætherea domicilia, et Ephesios criminabor. Versabor non in hominibus, sed in diis.» Idem asserit Cicero in Somnio Scipionis, et Quintilianus, Declam. X, § 18, ubi ait: «Animam vero flammei vigoris impetum, perennitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sidera volant et quo sacri torquentur axes, inde venire, unde rerum omnium auctorem parentemque spiritum ducimus, nec interire, nec solvi, nec ullo mortalitatis affici fato: sed quoties humani pectoris carcerem effregerit, et exonerata membris mortalibus, levi se igne lustraverit, petere sedes inter astra, donec in alia fata sæculo pugnante transmigret. Deinde prioris corporis meminisse: inde evocatos prodire manes, inde corpus et vultus et quidquid videmus accipere, occurrere suis imagines caras aliquando, et oracula fieri, et nocturnis admonere præceptis, sentire quas mittamus inferias, et honorem percipere tumulorum.»

Clemens Alexandrinus, lib. IV Stromatum, sub finem: «Admiror, inquit, Epicharmum qui aperte dicit: Si fueris mente pius, nihil mali patieris mortuus. Superius manet in cœlo spiritus. Et Poetam Lyricum canentem: Impiorum autem animæ sub cœlo volant in cruentis doloribus, sub malorum jugis inevitabilibus; piorum autem in cœlis habitant, cantibus beatorum principem canentes in hymnis. Non ergo huc de cœlis anima ad ea quæ sunt deteriora demittitur: Deus enim facit omnia ad ea quæ sunt meliora; sed ea quæ vitam elegit optimam ex Deo et justitia, cœlum terra commutat.» Plures philosophorum sententias pro immortalitate animæ citat Eugubinus, lib. IX De Perenni philos.

Eugubinus, lib. IX. Verum Plato addidit animas sapientum et fortium evchi in cœlum ad stellas quæ eis ante descensum in corpora dominabantur; Aristoteles ad aerem; Virgilius, lib. VI Æneid., ad Campos Elysios; Stoici ad lunam, quos secutus Lucanus ita canit, lib. IX:

Quodque patet terras inter lunæque meatus Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita, patientes ætheris imi Fecit, et æternos animum collegit in orbes.

Horum errores recenset et refutat Tertullianus, lib. De Anima, cap. LIV. Addit Gregorius Nyssenus (vel potius Nemesius; huic enim adscribitur hic liber in Biblioth. SS. Patrum, tom. IX editionis secundæ), lib. II Philos. cap. VII, Ethnicos omnes, qui animam immortalem dixere, animarum transmigrationem in alia et alia corpora unanimi consensu docuisse, cum tantum circa animarum formas, locum et statum diversa sentirent. Fides vero catholica docet animas impiorum ab initio mundi illico a morte in infernum detrudi; justorum vero, quæ purgatione egent, in purgatorium amandari, ubi cum plene purgatæ fuissent, ante Christum in limbum patrum migrasse, post Christum vero statim in cœlum recipi, ut definit Concilium Florentinum in Decreto unionis. Errant ergo Calvinus et Novantes, qui censent animas in antro delitescere, aut dormire usque ad diem judicii extremi.

Denique immortalitas animæ conjuncta est cum numine, sive providentia et justitia Dei; hanc enim decet impios, qui in hac vita opprimunt pios, in altera punire, ac pios præmiare. Hinc qui negant immortalitatem animæ, mox negant Numen, fiuntque athei. Vice versa, fides immortalitatis animæ et spes felicitatis ejusdem hominem excitat ad omnem virtutem, quantumvis arduam. Ita martyres ad martyrium accendebantur spe futuræ vitæ, ut patet in Machab. cap. VII. Quin et Socrates injuste damnatus ad mortem, gaudebat quod animus corpore, velut carcere, liber inciperet sui esse juris, meliusque quam ante victurus foret, uti refert Plato et Laertius in ejus Vita.

Præclare Alphonsus Aragoniæ rex revolvens opera Senecæ, rogatur cur animus hominis ita esset insatiabilis, respondit: «Animus hominis a Deo profectus, non prius conquiescit, quam eo redeat, unde profectus est.» Ita olim Lucretius:

Cedit enim retro de terra quod fuit ante In terra; sed quod missum est ex ætheris oris, Id rursum cœli fulgentia templa receptat.

Et Neotericus:

Cœli ratio in animo, terræ est in corpore. Cui magnus animus est, ei magnum nihil.

Porro longe major meliorque philosophorum numerus censuit quidem hominum animas post mortem corporis ascendere sursum, sed huic sententiæ sua quisque addidit commenta et fabellas. Ita censuit Trismegistus, Orpheus, Socrates, Musæus, Pherecydes Pythagoræ magister, Aratus, Homerus, Empedocles, Seneca, Virgilius, Phocylides, cujus est illud:

Defunctis superest vita, et dii deinde creantur;

quod respondet illi sententiæ Christi: «Erunt sicut angeli Dei in cœlo,» Matth. XXII, 30. Citat eos

jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Et in omnibus Prophetis homines et pecora in Jerusalem salvanda dicuntur, et impleri terram repromissionis pecoribus et armentis. Quis scit utrum sanctus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in cœlum; et utrum peccator, qui jumentum vocatur, descendat in terram? fieri enim potest utrumque pro incerto vitæ hujus et lubrico statu, ut et justus concidat, et peccator resurgat; et nonnunquam evenit ut rationabilior et eruditus in Scripturis, id est homo non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, vivat, et deducatur ad inferos; et simplicior quisque atque rusticior, qui jumentum hominis comparatione dicatur, melius vivat, et martyrio coronetur, ac paradisi sit colonus.»

Sic et Auctor Catenæ Græc.: Ascendere sursum, inquit, est ascendere ad sublimem virtutis statum; descendere deorsum, est ruere in profundum vitiorum, q. d. «Ne per ea quidem, quæ justi et injusti faciunt, dignosci plane ante judicium possunt. Multi quippe injusti ad justitiam transierunt, et in sublime evecti sunt; et contra multi justi justitia exciderunt, seseque in vitia demerserunt.»

Præclare S. Gregorius Nyssenus, lib. De Virgin. cap. V: «Ut porcorum oculi, inquit, natura in terram conversi, mirificarum rerum cœlestium aspectum non habent: sic animus corporis luxu perditus, cum ad humilia et ea quæ sunt pecudum inclinatus sit, non cœlum amplius, neque reliquarum rerum convenientiam et decorem cernere poterit. Quare ut voluptatem divinam et beatam animus noster quietus ac liber maxime respiciat, ad nullas omnino res caducas et terrenas se ipse convertet, neque earum voluptatum particeps fiet, quæ ad communis vitæ indulgentiam comparatæ sunt, sed omnem potius amoris vim a rebus corporis ad eam traducet pulchritudinis contemplationem, quæ et corporis expers est et mente cernitur.»

Et Julius Firmicus, lib. I Astron. cap. II: «Animus, inquit, qui immortalis est, si a vitiis ac libidinibus terreni corporis fuerit separatus, ac suæ originis et seminis constantiam retinens, vim suæ majestatis agnoverit, omnia quæ difficilia atque ardua putantur, facile divinæ mentis investigatione consequetur. Dic mihi quis in cœlo iter maris vidit? quis attritu lapidum scintillam latentis ignis excussit? quis potestates cognovit herbarum? cui se tota natura divinitatis et ostendit et prodidit, nisi animo, qui ex cœlesti igne profectus ad regimen et gubernationem terrenæ fragilitatis immissus est? Ipse hujus scientiæ rationem, ipse computos tradidit, ipse solis ac lunæ et ceterarum stellarum, quæ a nobis errantes, et a Græcis vero planetæ dicuntur, cursus, regressus, stationes, societates, augmenta, ortus, occasus monstravit, et in fragilitate terreni corporis constitutus, brevi majestatis suæ recordatione hæc omnia, ut traderet, non didicit, sed agnovit,» quod ultimum cum grano salis accipe, ne in Platonis errorem, scilicet scientiam nostram esse duntaxat reminiscentiam eorum quæ prius scivimus, incidas.


Versus 22: 22. Et deprehendi nihil esse melius, quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum addu...

22. Et deprehendi nihil esse melius, quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? — Multi rursum censent Salomonem loqui in persona Epicureorum, aut sua, dum desiperet, et voluptatibus indulgeret. Ita Thaumaturgus, Olympiodorus, Bonaventura, Hugo Victorinus et alii, quin et S. Gregorius, IV Dialog. cap. IV, quasi hic idem dicat quod Epicurus: «Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas.» Audi S. Gregorium: «Salomonis liber, in quo hæc scripta sunt, Ecclesiastes appellatus est; Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione vero sententia promitur, per quam tumultuosæ turbæ seditio comprimatur. Et cum multi diversa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco Concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbæ suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quæ fortasse per tentationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum suscipit; sed concionator verax, velut extensa manu, omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat, cum in ejusdem libri termino ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus observa. Hoc est enim omnis homo.» Et post nonnulla: «Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo.» Et longe inferius subjungit: «Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse videbatur ad domum convivii pergere, quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur, quia illud ex infirmantium persona intulit, hoc vero ex rationis definitione subjunxit.»

Melius S. Hieronymus, Auctor Catenæ Græcor. Lyranus, Hugo Victorinus, Titelmannus et alii censent hæc dici ex persona Salomonis et sapientum, idque duplici sensu: priori, quasi dicat: Supposita animi immortalitate, judicio divino et cœlesti felicitate, quæ pauci cognoscent, deprehendi et conclusi nihil melius in hac vita esse, quam lætari hominem in opere suo, ut scilicet lætus incumbat operibus honestis et sanctis, præsertim charitatis et eleemosynæ; hæc enim sunt opera hominis qua homo est, puta rationi et menti conformia, quibus ad finem suum, puta ad cœlestem gloriam perducatur.

tiæ, cæterarumque virtutum dant exempla, q. d. Saltem, o vanissime homo, qui nihil præ brutis sublimius, nil melius sapis, conare tamen sapere quod sapiunt illa; pelle inanes animo curas, præsentibus utere frugaliter, futurorum cupiditatem abjice; et animum relinque liberum paratumque melioribus animi cogitationibus, atque jucundissime animi tranquillitati. Ita Pineda, Lorinus et cæteri.

Lætari ergo in opere suo est frui bonis labore suo partis; frui, inquam, non ad libidinem, sed secundum rectam rationem, quæ dictat ut ex illis tibi primo, deinde aliis per eleemosynas cæteraque opera bona benefacias. Virtus enim parit veram solidamque lætitiam, intemperantia vero et vitium parit nauseam et mæstitiam. Ita S. Hieronymus, Lyranus et alii. Hic enim proprie est labor suus, quia nil tam nostrum, quam benefactum ex virtute: hoc enim est opus nostri liberi arbitrii gratia Dei adjuti et imbuti.

Et S. Hieronymus: «Nihil est ergo, ait, bonum in vita ista, nisi quod lætatur homo in opere suo faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno cœlorum præparans. Hanc solum habemus portionem, quam nec fur, nec latro valet, nec tyrannus auferre, et quæ nos post mortem sequetur.» Hoc enim sensu conclusionem hanc ex simili rerum vanitate intulit vers. 12, et cap. II, vers. 24, ubi simili modo dixit hanc esse partem, id est sortem illius, ut scilicet sibi consulat, non suis hæredibus. Id clare significat Chaldæus dum vertit, tandemque perspicio nihil esse in hac vita melius quam ut exhilaretur homo in optimis operibus, comedatque et bibat, et animum lætitia afficiat. Hæc enim ei optima pars in hoc sæculo assignata est, ut futuram sibi vitam conciliet. Cur enim sic apud se loquitur homo: Quorsum mihi divitiarum erogatio, ut justitiam colam? Satius est ut eas liberis meis relinquam, aut meipsum extrema senectute colam. Quis enim ipsum adducet, ut videat quæ post eum futura sunt?

Mystice S. Augustinus (licet ipse id velit esse litterale), lib. XII De Civitate, cap. XX, hanc gnomen accipit de Eucharistia, dum ait: «Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet; quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad participationem mensæ hujus pertinet, quam sacerdos ipse mediator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech, de corpore et sanguine suo? id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quæ immolabantur in umbra futuri: propter quod etiam vocem illam in psalmo tricesimo nono ejusdem mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi, quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur.» Probat id hac ratione:

Nam istum Ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam sæpe repetit, plurimum commendat, non sapere carnales epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus, quam ire in domum potus, Eccle. VII. Et paulo post: «Cor, inquit, sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo epularum.» Sic et Philastrius, lib. De Hæresibus, sub finem, ubi impugnat Epicureos.

Quis enim eum adducet (ad hanc notitiam, ait Lyranus) ut post se futura cognoscat? — Campensis, quis indicabit illi quid post ipsum futurum sit?

Varii varie hoc exponunt: primo, Epicurei, q. d. Fruere bonis hujus vitæ, indulge ventri et veneri, quia hæc certa sunt; futura vero bona, æque ac animæ immortalitas, dubia et incerta.

Secundo, q. d. Fruere bonis hujus vitæ, dum vivis, quia post mortem non dabitur ad ea, nec ad vitam reditus. Ita Thaumaturgus. Additque Olympiodorus, non dabitur reditus ad vitam, ut pænitentiam agas.

Tertio, Pineda censet hic tangi illam quæstionem, an scilicet animæ necdum beatæ cognoscant ea quæ circa suos in terris aguntur, iisque intersint. Respondet enim negative, non cognoscere, nec interesse. Eodem modo respondet S. Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, cap. XIII et seq.

Quarto et genuine, q. d. Fruere honeste et modeste bonis tuis, nec futura, aut futuros hæredes respice, quia hæc est pars et sors tua, quam scis et tenes: quis enim te ad futurorum prænotionem adducet, ut scilicet cognoscas quales habiturus sis hæredes, cum illi tibi plane incerti et dubii sint? Quis rursum te adducet, ut cognoscas quo anima tua post mortem itura ad limbum, perrectura sit, an scilicet in cœlum, an in infernum? Sufficiat tibi honeste et modeste vivere, ut ad limbum et sinum Abrahæ deducaris, ubicumque ille sit.

Quare noli te anxie vexare et excruciare, ut cognoscas quid post mortem animæ tuæ, vel hæredibus tuis eventurum sit. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Hugo Victorinus, Dionysius et alii. Hoc enim sensu hanc clausulam, sive conclusionem usurpavit cap. II, vers. 24. Redit enim hic ad insignem et communem illam præ cæteris vanitatem, qua avari magno labore et cura opes congerunt, easque recondunt filiis, nepotibus, aliisque incertis, et sæpe ingratis stultisque hæredibus, itaque genium suum defraudant: hanc enim vanitatem identidem exagitat, ut vers. 12, et cap. præced. vers. 18, 19, 20, 21 et seq. Insuper, posito quod homini cuipiam non possit persuaderi animæ immortalitas, quod rudi illo sæculo frequens erat, persuadet ei saltem ut bonis suis recte et frugaliter utatur, eaque ipsemet rite dispenset.

Denique hæc gnome torqueri potest in nimis anxios, qui curiose et scrupulose se vexant incertitudine suæ prædestinationis et reprobationis, itaque vel in desperationem, vel in amentiam aguntur; nam hoc dilemma semper animo versant: Nescis an sis a Deo prædestinatus, an reprobatus; nec potes Dei prædestinationem, vel reprobationem avertere, vel mutare. Si ergo ab æterno Deus te reprobavit, quidquid agas damnaberis; sin te prædestinavit, quidquid agas salvaberis. Quid ergo agam incertus et anceps? quo me vertam? quis mihi dicet an reprobus sim et damnandus, an prædestinatus et salvandus? quis scit an spiritus meus ibit sursum in cœlum, an deorsum in tartarum. Hisce recte opponas hanc gnomen Salomonis: fruere honeste et modeste tuis bonis et Dei donis ad tuam aliorumque salutem, et cave peccata ac lætus Deo servito: ita certo salvaberis. Noli ergo scrutari secretum prædestinationis et reprobationis; hoc Dei est: illi ergo illud committe et resigna. Quis enim te adducet in altam illam divinitatis speculam, ut futura, quæ in ejus præscientia et prædestinatione recondita sunt, prævideas et prænoscas? Hac ra-

tiocinatione anxietatem hanc, et tentationem ex incertitudine prædestinationis conceptam, disputat S. Ægidius socius S. Francisci, vir magnæ prudentiæ et sanctitatis, et Thomas a Kempis, lib. I De Imitatione Christi, cap. ult., de seipso narrat: «Cum, inquit, quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice mæroris confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, hæc intra se revolvit dicens: O si scirem quod adhuc perseveraturus essem! statimque audivit intus divinum responsum: Quid, si hoc scires, facere velles? Fac nunc quod tunc facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinæ se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose investigare, ut sciret quæ sibi essent futura; sed magis studuit inquirere, quæ esset voluntas Dei bene placens et perfecta, ad omne opus bonum inchoandum et perficiendum.»