Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Occasione iniquorum judiciorum et judicum, de quibus egit cap. III, vers. 16, transit ad vicinam quamdam, eamque universalem et insignem mundi vanitatem et afflictionem, scilicet calumniam, id est mendacium, vim et fraudem, quæ ubique grassatur. Videmus enim ubique pauperes et imbecilles a divitibus et potentibus injuste vexari et opprimi. Inde vers. 2, transit ad affinem invidiam, ac vers. 5, ad desidiam; mox vers. 7, ad avaritiam ejus qui, cum hærede careat, laborat assidue, non sibi, sed incerto successori, cujus occasione vers. 9, attexit damna solitudinis et commoda societatis; mox vers. 13, proponit regum et reginarum vanitatem. Denique vers. 17, præponit obedientiam stultorum victimis.
Hinc liquet argumenta hujus capitis esse varia, nec inter se connexa: nam ab una vanitate transit ad aliam disparem et diversam, uti idem in Proverbiis, et Siracides in Ecclesiastico varias materias disparatas eodem capite sine nexu et ordine pertractant.
Si quis tamen omnino velit hæc connecti, ad unumque scopum redigi, dicat cum Lyrano, Pineda et aliis, Salomonem, sicut cap. 1 ostendit vanitatem scientiarum humana industria acquisitarum, et cap. II deliciarum, et cap. III longævitatis sive desiderii longæ et diuturnæ vitæ, sic hoc cap. demonstrare vanitatem regendi et dominandi, quæ sita est in bonorum cupiditate et ambitu, ac libidine regnandi; hujus enim vanitatem demonstrat sex argumentis: primo, quod illa pariat tyrannides, scilicet pauperum calumnias et oppressiones, vers. 1; secundo, quod pariat invidiam, vers. 4; tertio, quod pariat desidiam et avaritiam, ut opes per fas et nefas corradat, quibus aliis præcellat, vers. 4 et seq.; quarto, quod pariat leonanam solitudinem, qua superbe amicos præ se contemnat, velitque solus omnibus eminere, vers. 7 et 8; quinto, quod ex hac superbia oriatur stultitia, vers. 9 et seq.; sexto, ex regni brevitate et instabilitate, quod sæpe rex regno dejiciatur, et pauper ad regnum evehatur, vers. 14. Unde colligendum relinquit in tanta regnandi vanitate nullam inesse animi tranquillitatem, nec felicitatem. Quocirca, vers. 17, concludit nihil esse melius pietate et Dei cultu: in hoc enim sitam esse veritatem et stabilitatem, veramque et stabilem felicitatem.
1. Verti me ad alia, et vidi calumnias, quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos. 2. Et laudavi magis mortuos, quam viventes: 3. et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. 4. Rursum contemplatus sum omnes
Textus Vulgatae: Ecclesiastes 4:1-17
mumque commendat, non sapere carnales epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus, quam ire in domum potus, Eccle. VII. Et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo epularum. Sic et Philastrius, lib. De Hæresibus, sub finem, ubi impugnat Epicureos.
Versus 1: 1. Verti me ad alia, et vidi calumnias, quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec ...
QUIS ENIM EUM ADDUCET (ad hanc notitiam, ait Lyranus) UT POST SE FUTURA COGNOSCAT? Campensis, quis indicabit illi quid post ipsum futurum sit?
Varii varie hoc exponunt: primo, Epicurei, q. d. Fruere bonis hujus vitæ, indulge ventri et veneri, quia hæc certa sunt; futura vero bona, æque ac animæ immortalitas, dubia et incerta.
Secundo, q. d. Fruere bonis hujus vitæ, dum vivis, quia post mortem non dabitur ad ea, nec ad vitam reditus. Ita Thaumaturgus. Additque Olympiodorus, non dabitur reditus ad vitam, ut pænitentiam agas.
Tertio, Pineda censet hic tangi illam quæstionem, an scilicet animæ necdum beatæ cognoscant ea quæ circa suos in terris aguntur, iisque intersint. Respondet enim negative, non cognoscere, nec interesse. Eodem modo respondet S. Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, cap. XIII et seq.
Quarto et genuine, q. d. Fruere honeste et modeste bonis tuis, nec futura, aut futuros hæredes respice, quia hæc est pars et sors tua, quam scis et tenes: quis enim te ad futurorum prænotionem adducet, ut scilicet cognoscas quales habiturus sis hæredes, cum illi tibi plane incerti et dubii sint? Quis rursum te adducet, ut cognoscas quo anima tua post mortem itura ad limbum, perrectura sit, an scilicet in cœlum, an in infernum? Sufficiat tibi honeste et modeste vivere, ut ad limbum et sinum Abrahæ deducaris, ubicumque ille sit.
Quare noli te anxie vexare et excruciare, ut cognoscas quid post mortem animæ tuæ, vel hæredibus tuis eventurum sit. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Hugo Victorinus, Dionysius et alii. Hoc enim sensu hanc clausulam, sive conclusionem usurpavit cap. II, vers. 24. Redit enim hic ad insignem et communem illam præ cæteris vanitatem, qua avari magno labore et cura opes congerunt, easque recondunt filiis, nepotibus, aliisque incertis, et sæpe ingratis stultisque hæredibus, itaque genium suum defraudant: hanc enim vanitatem identidem exagitat, ut vers. 12, et cap. præced. vers. 18, 19, 20, 21 et seq. Insuper, posito quod homini cuipiam non possit persuaderi animæ immortalitas, quod rudi illo sæculo frequens erat, persuadet ei saltem ut bonis suis recte et frugaliter utatur, eaque ipsemet rite dispenset.
Denique hæc gnome torqueri potest in nimis anxios, qui curiose et scrupulose se vexant incertitudine suæ prædestinationis et reprobationis, itaque vel in desperationem, vel in amentiam aguntur; nam hoc dilemma semper animo versant:
Lætari ergo in opere suo est frui bonis labore suo partis; frui, inquam, non ad libidinem, sed secundum rectam rationem, quæ dictat ut ex illis tibi primo, deinde aliis per eleemosynas cæteraque opera bona benefacias. Virtus enim parit veram solidamque lætitiam, intemperantia vero et vitium parit nauseam et mæstitiam. Ita S. Hieronymus, Lyranus et alii. Hic enim proprie est labor suus, quia nil tam nostrum, quam benefactum ex virtute: hoc enim est opus nostri liberi arbitrii gratia Dei adjuti et imbuti.
Et S. Hieronymus: Nihil est ergo, ait, bonum in vita ista, nisi quod lætatur homo in opere suo faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno cœlorum præparans. Hanc solum habemus portionem, quam nec fur, nec latro valet, nec tyrannus auferre, et quæ nos post mortem sequetur. Hoc enim sensu conclusionem hanc ex simili rerum vanitate intulit vers. 12, et cap. II, vers. 24, ubi simili modo dixit hanc esse partem, id est sortem illius, ut scilicet sibi consulat, non suis hæredibus. Id clare significat Chaldæus dum vertit, tandemque perspicio nihil esse in hac vita melius quam ut exhilaretur homo in optimis operibus, comedatque et bibat, et animum lætitia afficiat. Hæc enim ei optima pars in hoc sæculo assignata est, ut futuram sibi vitam conciliet. Cur enim sic apud se loquitur homo: Quorsum mihi divitiarum erogatio, ut justitiam colam? Satius est ut eas liberis meis relinquam, aut meipsum extrema senectute colam. Quis enim ipsum adducet, ut videat quæ post eum futura sunt?
Versus 2: 2. ET LAUDAVI MAGIS MORTUOS QUAM VIVENTES. Chaldæus addit: Qui adhuc permanent in tribulatione.
Mystice S. Augustinus (licet ipse id velit esse litterale), lib. XII De Civitate, cap. XX, hanc gnomen accipit de Eucharistia, dum ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet; quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad participationem mensæ hujus pertinet, quam sacerdos ipse mediator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech, de corpore et sanguine suo? id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quæ immolabantur in umbra futuri: propter quod etiam vocem illam in psalmo tricesimo nono ejusdem mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi, quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur. Probat id hac ratione:
Versus 3: 3. ET FELICIOREM UTROQUE JUDICAVI, QUI NECDUM NATUS EST, NEC VIDIT MALA QUÆ SUB SOLE FIUNT. Campensis, quæ homines in...
Nam istum Ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam sæpe repetit, pluri-
sant: Nescis an sis a Deo prædestinatus, an reprobatus; nec potes Dei prædestinationem, vel reprobationem avertere, vel mutare. Si ergo ab æterno Deus te reprobavit, quidquid agas damnaberis; sin te prædestinavit, quidquid agas salvaberis. Quid ergo agam incertus et anceps? quo me vertam? quis mihi dicet an reprobus sim et damnandus, an prædestinatus et salvandus? quis scit an spiritus meus ibit sursum in cœlum, an deorsum in tartarum. Hisce recte opponas hanc gnomen Salomonis: fruere honeste et modeste tuis bonis et Dei donis ad tuam aliorumque salutem, et cave peccata ac lætus Deo servito: ita certo salvaberis. Noli ergo scrutari secretum prædestinationis et reprobationis; hoc Dei est: illi ergo illud committe et resigna. Quis enim te adducet in altam illam divinitatis speculam, ut futura, quæ in ejus præscientia et prædestinatione recondita sunt, prævideas et prænoscas? Hac ra-
tiocinatione anxietatem hanc, et tentationem ex incertitudine prædestinationis conceptam, disputilit S. Ægidius socius S. Francisci, vir magnæ prudentiæ et sanctitatis, et Thomas a Kempis, lib. I De Imitatione Christi, cap. ult., de seipso narrat: Cum, inquit, quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice mæroris confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, hæc intra se revolvit dicens: O si scirem quod adhuc perseveraturus essem! statimque audivit intus divinum responsum: Quid, si hoc scires, facere velles? Fac nunc quod tunc facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinæ se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose investigare, ut sciret quæ sibi essent futura; sed magis studuit inquirere, quæ esset voluntas Dei bene placens et perfecta, ad omne opus bonum inchoandum et perficiendum.
Si quis tamen omnino velit hæc connecti, ad unumque scopum redigi, dicat cum Lyrano, Pineda et aliis, Salomonem, sicut cap. I ostendit vanitatem scientiarum humana industria acquisitarum, et cap. II deliciarum, et cap. III longævitatis sive desiderii longæ et diuturnæ vitæ, sic hoc cap. demonstrare vanitatem regendi et dominandi, quæ sita est in bonorum cupiditate et ambitu, ac libidine regnandi; hujus enim vanitatem demonstrat sex argumentis: primo, quod illa pariat tyrannides, scilicet pauperum calumnias et oppositiones, vers. 1; secundo, quod pariat invidiam, vers. 4; tertio, quod pariat desidiam et avaritiam, ut opes per fas et nefas corradat, quibus aliis præcellat, vers. 4 et seq.; quarto, quod pariat leonanam solitudinem, qua superbe amicos præ se contemnat, velitque solus omnibus eminere, vers. 7 et 8; quinto, quod ex hac superbia oriatur stultitia, vers. 9 et seq.; sexto, ex regni brevitate et instabilitate, quod sæpe rex regno dejiciatur, et pauper ad regnum evehatur, vers. 14. Unde colligendum relinquit in tanta regnandi vanitate nullam inesse animi tranquillitatem, nec felicitatem. Quocirca, vers. 17, concludit nihil esse melius pietate et Dei cultu: in hoc enim sitam esse veritatem et stabilitatem, veramque et stabilem felicitatem.
1. VERTI ME AD ALIA, ET VIDI CALUMNIAS, QUÆ SUB SOLE GERUNTUR, ET LACRYMAS INNOCENTIUM, ET NEMINEM CONSOLATOREM: NEC POSSE RESISTERE EORUM VIOLENTIÆ, CUNCTORUM AUXILIO DESTITUTOS. 2. Et laudavi magis mortuos, quam viventes: 3. et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. 4. Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. 5. Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: 6. Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. 7. Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole: 8. unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima. 9. Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ: 10. si unus ceciderit, ab altero fulcietur: væ soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet? 12. Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistant ei: funiculus triplex difficile rumpitur. 13. Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. 14. Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur. 15. Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16. Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum; et qui postea futuri sunt, non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. 17. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
1. VERTI ME AD ALIA, ET VIDI CALUMNIAS (Syrus, oppressiones) QUÆ SUB SOLE GERUNTUR, ET LACRYMAS INNOCENTIUM, ET NEMINEM CONSOLATOREM: NEC POSSE RESISTERE VIOLENTIÆ, CUNCTORUM AUXILIO DESTITUTOS. Chaldæus, et conversus sum, et vidi omnes violentias quæ factæ sunt justis, qui angustiati sunt in hoc sæculo sub sole, de manu tribulantium eos, et non est qui loquatur eis consolationes, neque qui redimat.
Calumnia proprie est falsi criminis objectio, ait Cicero, orat. 1 in Sallust.; sive est alicujus in litibus per fraudem et frustrationem vexatio; sive, ut Nonius, est malitiosa et mendax infamatio. Unde actores in judicio præstare debent juramentum calumniæ, se scilicet nihil malitiose, mendaciter et fraudulenter dicturos vel acturos: hæc est verbalis calumnia. Realis vero est, cum quis alteri per vim aut fraudem nocumentum in bonis, fama, aut vita injuste infert, sive in judicio, sive extra judicium; et sic calumnia accipitur hic, et passim in Scriptura, ut significet violentiam, fraudem, insidias, circumventionem, oppressionem, uti dixi Proverb. XXVIII, 16. Hoc enim significat hebræum עשק asak. Septuaginta vertunt, sycophantium, de qua voce ibidem multa notavi. Nocentissimum est hoc malum. Unde proverbium: Sycophantæ morsus immedicabilis. Idem dicitur vitilitigator, quasi vitiosus litigator, obtrectator, calumniator, quales sunt, qui nil nisi contentiones, rixas et pugnas quærunt, de quibus Plinius in Prologo: Ergo securi, ait, etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuit; quid enim illi aliud quam litigant aut litem quærunt?
Hebræum עשוקים ascukim abstractum est simul et concretum, tamque activum quam passivum. Unde significat oppressiones, oppressos et opprimenti, quales sunt in litibus malitiose et cavillosæ interpretationes testamentorum, pactorum et decretorum, frustrationes, lites sumptuosæ in re minima, fraudes. Arabicus ע accipiens pro vicina gutturali ח, ac pro ascukim legens חשקים chasukim (חשק chasak enim significat concupiscere, desiderare, amare) vertit, et conversus sum, et vidi desideria quæ fiunt sub sole, omnes simul, et vim derivantem a manu eorum qui ea requisierunt, et non reperitur eis consolator. Totus mundus enim plenus est concupiscentiis et desideriis, ut ait S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 16.
QUÆ SUB SOLE GERUNTUR. Omnes enim provinciæ, urbes, pagi pleni sunt calumnia, hoc est violentia et fraudulentia. Unde Jerem. cap. VI, 6: Hæc, ait, est civitas visitationis; omnis calumnia in medio ejus. Vide ibi dicta, et Psal. XIII, 6: Qui devorant plebem meam sicut escam panis. Idipsum graphice depingit S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donatum: Paulisper, ait, te crede subduci in montis ardui verticem celsiorem: speculare inde rerum infra te jacentium facies, et oculis in diversa porrectis, ipse a terrenis contactibus liber, fluctuantis mundi turbines intuere. Jam sæculi et ipse misereberis, tuique admonitus, et plus in Deum gratus majore lætitia, quod evaseris, gratulaberis. Cerne tu itinera latronibus clausa, maria obsessa prædonibus, cruento horrore castrorum bella ubique divisa; madet orbis mutuo sanguine; et homicidium, cum admittunt singuli, crimen est: virtus vocatur, cum publice geritur; impunitatem sceleribus acquirit, non innocentiæ ratio, sed sævitiæ magnitudo. Sic Daniel, cap. VI, per calumniam conjectus est in lacum leonum; S. Joseph in carcerem; Susanna in mortis discrimen, Danielis XIII. Unde de hac impiorum in pios potestate, imperio et grassatione queruntur apud Deum passim Prophetæ, ut David Psal. LXXII; Habacuc, cap. I, 13; Job, cap. XXI, 7; Jeremias cap. XII, 1. Hinc Philosophus: Mundus, ait, est forum impostorum, adde et tyrannorum, ut in eo pauperibus et oppressis cum damis dicere liceat illud Martialis, lib. XIV: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum: Imbelles damæ quid nisi præda sumus?
ET LACRYMAS INNOCENTIUM. Hebraice est, ascukim, id est oppressorum. Verum Chaldæus, Hebræum active vertit, opprimentium: Vidi, ait, per Spiritum Sanctum omnes deceptores in gehenna secundum opera eorum, quæ facta sunt sub sole, propter transgressiones legis, et ecce lacrymæ ipsorum flentium super animabus suis. In gehenna enim est fletus et stridor dentium, Matth. VIII, 12; præsertim iis qui insontes vexavere, eosque ad lacrymas adegere. Verum de iis hic non est sermo.
ET NEMINEM CONSOLATOREM: sive quia tanta est calumniantium potentia, ut nemo ei se opponere valeat, vel audeat; sive quia ea est inhumana et prava hominum indoles, ut potentiori se jungant, et infirmiorem ruentem deserant, imo in lapsum impellant, juxta illud Psalm. XXXIV, 10: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus: egenum et pauperem a diripientibus eum. Hoc enim est proprium Dei opusque Numinis. Et Psal. LXI, 4: Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tanquam parieti inclinato, et maceriæ depulsæ. Talis erat Christus in passione: Circumspexi, ait, et non erat auxiliator, Isaiæ cap. LXIII, 5. Quocirca Deus ab omnibus desertos in suam tutelam suscipit, protegit, vindicat, juxta illud Psalm. LXXI, 12: Liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor; et Psal. X, 14: Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor; et Proverb. XXIII, 10: Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas: propinquus enim (Deus qui hebraice vocatur גואל goel, id est redemptor et vindex, qualis olim erat propinquus, v. g. frater) illorum fortis est: et ipse judicabit contra te causam illorum. Symmachus vertit: Non est eis παραμυθούμενος, id est, qui in calamitate verbis adhortetur, et incommodum fortunæ leniat.
NEC POSSE (innocentes a violentis oppressos) RESISTERE EORUM VIOLENTIÆ, (utpote omni) AUXILIO DESTITUTOS. Hebræa, et a manu calumniantium, vel opprimentium eos fortitudo, scilicet non est; Chaldæus, et non est qui vindicet eos de manu molestantium eos in fortitudine manus et in virtute; Pagninus, et de manu opprimentium eos viribus, non erat eis consolator; Campensis, nec esset qui eos consolaretur, multo minus, qui de violentis opprimentium manibus eos eriperet; alius, nec habent vim ullam contra manum illorum qui eos calumnia afficiebant; alius, et in manu opprimentium est potentia; alius, et de manu opprimentium eos potenti, non est eis consolator. Horum enim vox est Sapient. II, 11: Sit fortitudo nostra lex justitiæ, ut quodlibet liceat, quodque possumus et volumus hoc legitimum justumque habeatur, sit pro ratione voluntas, pro lege gladius, pro justitia potentia; quod est tyrannorum axioma.
2. ET LAUDAVI MAGIS MORTUOS QUAM VIVENTES. Chaldæus addit: Qui adhuc permanent in tribulatione.
3. ET FELICIOREM UTROQUE JUDICAVI, QUI NECDUM NATUS EST, NEC VIDIT MALA QUÆ SUB SOLE FIUNT. Campensis, quæ homines in homines designant; S. Hieronymus, qui necdum expertus est omnia mala mundi; Chaldæus, non enim scelerata illa opera vidit, quæ toto orbe sub sole fiunt; Tigurina vero, qui nondum expertus est molesta negotia quæ fiunt sub sole.
Olympiodorus, Hugo Cardinalis et Dionysius censent hæc dici ex mente rudium, qui impatientes ad tantas mundi oppressiones, ex desperatione optant sibi mortem, ut iis liberentur. Melius S. Hieronymus, Alcuinus, Hugo Victorinus et alii passim autumant hæc dici ex mente Salomonis et Sapientium, q. d. Feliciores, ideoque laudabiliores sunt jam vita functi, utpote exempti omni calumnia, hoc est injuria, fraude et violentia, quam viventes, cui illi semper expositi sunt, ac reipsa sæpe illa vexantur et cruciantur; utrisque autem feliciores sunt necdum nati, quia non viderunt, id est non senserunt, nec experti sunt hæc mala quæ mortui senserunt, viventes adhuc sentiunt; melior ergo est illorum quam horum sors, illique sunt fortunatiores. Addunt S. Bonaventura et Titelmannus hanc gnomen extendi ad cæteros homines viventes, qui ab injuriis immunes oppressionibus aliorum quas passim vident, sensu compassionis condolent, iisque affliguntur et cruciantur; hisce enim feliciores sunt mortui, qui nullo sensu doloris, vel propriæ, vel alienæ calamitatis tanguntur.
Valde enim cruciat pios viros oppressorum afflictio et opprimentium violentia. Unde Mathathias, visa tyrannide Antiochi in Judæos, exclamavit: Væ mihi! utquid natus sum videre contritionem populi mei? I Machab. II, 7. Sic passim Jeremias gemit et suspirat ob calamitates Judæorum, mortemque optat, ne eas videat, cap. XX, 14; eamdem optat Elias, III Reg. XIX, 4; Tobias, cap. III, 6; Moyses, Numer. XI, 15. Et S. Polycarpus, visa persecutione imperatoria in Christianos, exclamat: O bone Deus, in quæ tempora me servasti, ut hoc patiar! Testis Eusebius, lib. V Histor., cap. XIX.
ET FELICIOREM (non positive, utpote qui non est, nec existit, ac proinde felicitatis non est capax; sed negative, id est minus infelicem) UTROQUE JUDICAVI, QUI NECDUM NATUS EST. S. Hieronymus id refert ad animas: Quæ, inquit, antequam ad nos in corpus descendant, versantur apud superos, et tamdiu beatæ sunt, quamdiu cœlestis Jerusalem et choro perfruuntur angelico. Verum hic est error Origenis, ex cujus sententia hic loquitur S. Hieronymus, non ex sua. Hunc enim errorem passim ipse impugnat, epist. 8 ad Demetriadem, et 27 ad Eustochium, et 59 ad Avitum, et 61 ad Pammachum contra errores Joannis Hierosolymitani.
Rursum Origenes, homilia 7 in Numeros, S. Bonaventura, Cajetanus, Titelmannus, Vatablus et alii, per necdum natum intelligunt abortivum, quales sunt parvuli, qui sine baptismo decedunt, euntque ad limbum, ibique feliciorem quam viventes agunt vitam.
Verum plane et simpliciter hic intelligas eum qui necdum generatus, nec conceptus est, ac necdum exstitit in rerum natura. Unde Hebræa habent, qui necdum fuit; Septuaginta et Syrus, qui necdum est factus; Chaldæus, qui adhuc non fuit, nec creatus est in sæculo. Hic enim nullum sensum doloris habuit vel habet, sed habiturus est, si nascatur; cum mortui sensum doloris habuerint, viventes adhuc habeant.
Comparantur hic viventes et mortui cum non nato, quoad bona malaque naturæ, non gratiæ; in his enim gratiæ, viventes superant mortuos et necdum natos, cum in illis superentur. Sensus ergo est, q. d. Si commoda et incommoda naturalia spectem quæ sunt tam in vita, quam in interitu, tam in eo qui vivit, quam in eo qui mortuus est, vel necdum natus, satius est, et optarim interiisse, et nunquam esse natum, quam vivere. Tunc enim caruissem omnibus calumniis et ærumnis vitæ, quas tantas tum in me, tum potius in aliis experior et video, iisque intime condoleo, ut omnia vitæ commoda et jucunda cum iis non sint comparanda. Simili sensu ait Jeremias, cap. XX, 14: Maledicta dies in qua natus sum. Vide quæ ibidem fuse hac de re dixi.
Quæres, an melius beatiusque sit non esse, quam male esse? Respondeo primo: Melius est mori, imo non esse et annihilari, quam peccare. Peccatum enim, præsertim mortale, est malorum omnium summum, ac summa divinæ majestatis offensio et injuria. Melius est autem tollere hanc Dei injuriam, quam privato huic homini dare esse, et vitam tam malam tamque noxiam. Sicut enim bonum reipublicæ commune et publicum est reos læsæ majestatis regiæ interfici: sic multo magis bonum publicum tam Dei, quam totius universi est reos læsæ majestatis divinæ interimi, et, si fieri posset, annihilari. Omnis enim creatura appetitu naturali magis inclinatur in bonum Dei, utpote commune, quam in suum proprium, utpote privatum, ideoque magis appetit pugnare pro bono Dei, quam suo proprio; quare magis malum Dei, puta peccatum avertere satagit, quam suum esse conservare, imo suum esse exponit periculo pro bono Dei. Hinc justus mallet in nihilum redigi, quam peccatum habere, quia peccatum pejus est quam non esse, licet enim non esse nil habeat boni, tamen pariter nihil habet mali; peccatum autem nil habet boni et plurimum mali. Ex parte vero Dei et universi melius est reprobos esse etiam in tormentis gehennæ, quam non esse, quia in eis resplendet decor justitiæ et gloria vindictæ divinæ, quod est bonum publicum universi: in eis enim culpæ respondet et adæquatur pæna, in eaque resplendet majestas divinæ justitiæ et potentiæ. Quod si ad hoc possent attendere damnati, minus laborarent in tormentis, Deique justitiam magis redderent commendabilem, ait noster Salmeron, tomo IX, cap. I. Sit ergo hoc primum axioma.
Secundum esto: Satius est non esse quam damnari et cruciari in inferno; unde animæ damnatæ in inferno optant mori et annihilari, ut tanta gehennæ tormenta evadant, imo juxta rectum id optabilius est. Quis enim prudens non mallet perire omnino ac nihil sentire, quam tot tamque atroces gehennæ ignes et dolores in æternum sentire, sine ulla spe consolationis et gaudii. Quid enim prodest esse, vivere et sentire, si non nisi in igne summisque doloribus sit, vivat et sentiat? Hinc communis illa damnatorum in die judicii vox et lamentatio, ut dicant montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos, Apocal. VI. Docet id diserte Christus loquens de Juda proditore: Bonum (id est melius et utilius) erat ei, inquit, si natus non fuisset, Matth. XXVI, et Marci XIV. Nam, ut ait ibidem S. Hieronymus: Multo melius est non subsistere, quam male subsistere. Et Auctor serm. ad Fratres in eremo apud S. Augustinum, serm. 20: Quare, inquit, illi melius fuisset, si natus non fuisset, nisi quia melius est omni esse carere, quam in inferno jacere? Idem docent ibidem Theophylactus, Victor Antiochenus, Anselmus, Beda, Lyranus, Franciscus Lucas, Barradius et alii passim, quorum hoc est axioma: Satius est non esse quam miserum esse; satius est non vivere quam vivere in supplicio. Quin et S. Bernardus, serm. 35 in Cant., et S. Thomas in IV, distinct. 50, Quæst. II, art. 1, quæstiunc. 3, idem asserunt.
Contrarium videtur sentire S. Augustinus, lib. III De Lib. arbitrio, cap. VII et VIII, quem sequuntur Dionysius, Arboreus et Titelmannus hic. Ratio eorum est, quod melius sit esse quam non esse: ergo est melius esse miserum, quam non esse. Quia miser saltem habet suum esse, quod est primum et summum hominis bonum, et funda-
mentum cæterorum. Verum hoc physice verum est, ac nude et simpliciter melius est esse quam non esse. Moraliter vero, et secundum prudentem æstimationem, melius et eligibilius est non esse, quam habere esse omni voluptate et bono vacuum, ac omni dolore et malo plenum, quale habent damnati in gehenna. Quid enim prodest esse physice in se bonum, si tot malis et doloribus undique circumplicetur et involvatur. Sicut, quid prodest mel, si plenum sit felle? quid prodest cibus optimus, si undique veneno sit infectus et vitiatus? Porro qui Deum diligit, mallet esse in inferno, quam non esse: quia vel sic pœnas sustinendo, gloriam Deo daret, et quia talis diligeretur a Deo, ut amicus et filius, quod summum est bonum. Unde Moyses optavit, ex charitate et amore Judæorum, deleri de libro vitæ, Exodi XXXII; et Paulus anathema fieri a Christo pro Judæis, Rom. IX. Imo S. Anselmus: Si hinc, inquit, inferni ardorem, inde peccati horrorem cernerem, et alterutrum mihi eligendum foret, mallem in infernum insilire, quam peccatum committere.
Tertium axioma: Animæ puerorum, qui mortui sunt in peccato originali, deguntque in limbo puerorum, malunt esse quam non esse. Ratio est, quia peccatum originale non est actus illarum proprius, nec ex actu proprio, sed alieno, puta Adami protoplasti contractum. Ita S. Thomas I II, Quæst. LXXXIII, art. 1, ad 5: Melius, inquit, est ei sic esse (animæ in peccato originali) secundum naturam, quam nullo modo esse, præsertim cum possit per gratiam damnationem evadere. Favet S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. VIII: Ego, inquit, non dico parvulos tanta pœna esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; et Lyranus: Habebunt parvuli, inquit, vitam jucundiorem, quam in hoc mundo naturaliter haberi possit. Scotus in II, distinct. 33, cap. 1, censet parvulos omnium rerum naturalium cognitionem habituros longe majorem, quam omnes philosophi habuerunt. Marsilius, in II, Quæst. XXIX, art. 5, ait eos amaturos Deum super omnia. Similia docent cæteri scholastici in II, distinct. 33, qui parvulis tantum tribuunt pænam damni, pænam vero sensus adimunt; unde S. Bonaventura asserit eos sua sorte contentos vivere.
Hinc colligit noster Lessius, lib. XIII De Perfect. divinis, cap. XXII, sub finem, parvulos hosce cognituros utcumque clare et distincte essentiam animæ suæ, et etiam naturas angelicas, etsi non tam perfecte; quodque semper laudaturi sint Deum ex sui et aliarum rerum creatione. Ad hoc enim a Deo conditi sunt, neque eo per peccatum aliquod proprium privari meruerunt; non tamen dicendi sunt beati, etiam beatitudine naturali, ut asseruit Pelagius, quia labes peccati originalis obstat quominus beatitudinem naturalem obtineant, ob quam damnati sunt pæna damni, id est carent visione Dei, quæ summa est pæna et miseria. Addit tamen eos nullum concepturos mœrorem ex amissione visionis beatificæ, et quod illam sua culpa non amiserint. Hæc ille: alii aliter sentiunt; sed hæc alibi discutienda sunt.
Quartum: Multi in hac vita tot morbis, carceribus, tormentis, persecutionibus cæterisque ærumnis circumvallantur, ut si hæc in se spectes, et nude cum bono vitæ conferas, seposita fide et spe, melius sit eis mori quam vivere. Satius enim est carere vita, quam eam habere tot malis oppressam. Nam, ut ait Comicus: Non est vivere, sed valere vita. Quin et Job cap. III, 20: Quare, ait, misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt? qui exspectant mortem: gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum; et Eccli. XXX, 17: Melior est mors quam vita amara; et requies æterna, quam languor perseverans. Sic Job ærumnis obrutus optabat mortem et non esse, cap. III, 1: Pereat, inquit, dies, in qua natus sum.
Dico seposita fide et spe, quia hæc suadet homini omnia adversa fortiter tolerare ob spem futuræ gloriæ, uti tolerarunt martyres. Hæc enim gloria tanta est, ut omnis tribulatio ei comparata sit exigua, juxta illud Apostoli: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, Rom. VIII, 18. Quin et Christus: Beati, ait, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum, Matth. V. Unde dicebat S. Franciscus: Tanta est gloria quam exspecto, ut omnis me pœna delectet. Addo, etiamsi Deus nullum statuisset tolerantiæ præmium in futuro, imo etiam si anima interiret cum corpore, tamen fideli ex amore Dei, et virtute fortitudinis, fortiter sustinendæ forent omnes tribulationes, quas Deus illi immitteret, aut immitti permitteret, velletque ab illo sustineri. Ratio est, quia Deo creatura sese per omnia submittat, resignet, et obediat oportet. Ipse enim summus omnium, ac vitæ necisque est dominus. Rursum majus est bonum charitatis, fortitudinis et conformitatis cum voluntate divina, quam sit bonum vitæ, famæ, sanctitatis, etc. quod proinde priori cedat oportet, ut si per adversitates auferatur, libens eas fidelis subeat ex charitate, fortitudine et obedientia, ob quas omnia adversa parvi æstimanda et sustinenda sunt. Christiano ergo philosopho dicendum cum S. Gregorio Nazianzeno, epist. 64 ad Philagrium: Morbo crucior et gaudeo, non quia crucior, sed quia aliis patientiæ sum magister.
Versus 4: 4. RURSUM CONTEMPLATUS SUM OMNES LABORES HOMINUM, ET INDUSTRIAS ANIMADVERTI PATERE INVIDIÆ PROXIMI: ET IN HOC ERGO VA...
Quintum: Multi sancti desiderant mori ex affectu pietatis et charitatis, ne videant tot Dei offensas, totque suas et proximorum ærumnas et tentationes. Ita Apostolus: Infelix ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. VII, 24. Et: Cupio dissolvi, et esse cum Christo, Philip. I. Sic David: Hei mihi, inquit, quia incolatus meus prolongatus est, Psalm. CXIX, 5. Sic loco beneficii a Deo datum fuit Ezechieli, et Josiæ, IV Reg. XXII, 21, prius mori, quam videre mala Judæis inferenda a Chaldæis. Sic S. Augustinus, Hippone sua obsessa a Wandalis, petiit a Deo unum e tribus, scilicet aut urbem liberari obsidione, aut dari patientiam ad eam sustinendam, aut eripi ex hac vita, et tertium obtinuit, teste Possidonio in ejus Vita.
Mystice Olympiodorus: Multo feliciores, inquit, sunt mortui peccato, et viventes Christo, quam qui vivunt in peccato; et beatiores viventibus sunt mortui, tum justi, quia labores deseruerunt; tum peccatores, quoniam lassabantur hic in peccatis, et futuram gehennæ pœnam sibi minuerunt: dum enim citius mortui sunt, pauciora secum detulerunt peccata. Hinc Thaumaturgus vertit: Inter injustos et impios, melius habent vita defuncti, quam superstites, et utriusque conditione potius eligeretur sors ejus, qui futurus malus nondum natus est, neque humanam attigit improbitatem. Et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, octon. 18: Mortuus, inquit, præfertur viventi, quia peccare desinit; mortuo præfertur qui natus non est, quia peccare nescivit. Idem, lib. De Fide resurrectionis, ex hoc Salomonis loco, ac simili Davidis, Psalm. CXIX, 5, et Jeremiæ cap. XV, colligit fideli optandam esse mortem potius quam vitam: Si igitur, inquit, viri sancti vitam fugiunt, quorum vita, etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis æstimatur, quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus, et nobis vitam hanc quasi fænebrem pecuniam usurario quodam cumulo gravescentem, onerari in dies peccatorum ære sentimus? Citatque illud Apostoli, I Corinth. XV: Quotidie morior; et illud Platonis in Phædone: Philosophia est meditatio mortis.
Antistrophæ, imo asseclæ Salomonis sunt hæ philosophorum gnomæ: Plutarchi in Consol. ad Apollonium: O mors, Pæan medicus accedas. Portus enim procul dubio unicus es per terrarum orbem. Ibidem refert ex Aristotele hoc Sileni dictum, quasi oraculum vulgari proverbio celebratum: Non nasci omnium est optimum, mortuum autem esse longe est melius quam vivere. Additque multis numen ipsum sic revelasse et testatum esse. Hinc antiquis mel symbolum mortis, fel vitæ habebatur. Senecæ: .... Mors est Portus æterna placidus quiete.
Agria, aut ut alii Cydippe, sacerdos Veneris, a Cleobe et Bitone filiis ad Dianæ templum curru vecta, cum deam orasset ut illis pro pietate præmium daret, quod homini videretur optimum, mortuos in lecto mane reperit, ut refert Cicero Tuscul. I, qui et addit Silenum pro magno munere regem Midam docuisse, non nasci hominem optimum esse, proximum autem quampri-
mum mori. Idem Pindaro principi lyricorum ab Apolline Delphico fuisse responsum, ut scilicet moreretur, hocque esse optimum, refert Suidas et Plutarchus loco citato. Euripides in Bellerophonte: Ego, ait, juxta sententiam vulgo celebratam optimum esse dico: Non nasci hominem.
Plato in Axiocho, graphice humanæ vitæ miserias depingens, narrat Agamedem et Trophonium cum Apollinis Pythii templum ædificassent, orasse pro mercede dari sibi quod optimum esset; cumque obdormissent, nunquam deinde surrexisse. Idem accidit Junonis Argivæ sacerdotibus; unde ille de Amphiarao: Jupiter hunc totis animis, hunc magnus Apollo Diligit, et justi metas non attigit ævi.
Causiani et plures populi lugent in lucem editos, defunctos autem beatos prædicant. Hinc homo dum nascitur a fletu vitam inchoat, ut indicet se nasci ad miserias vitæ, ac ex felici statu, quo nondum natus fruebatur, ad infelicem nascendi vivendique transire. Arimnestus, interrogatus quod maximum homini bonum esset, respondit: Bene mori, uti refert Stobæus, serm. 119, ubi et hæc duo addit.
Aristoteles sæpe dicebat, e vita migrare esse optimum, velut e convivio non sitibundum, nec temulentum.
Aristides cognomento Justus, rogatus quatenus deceat hominem vivere: Tantisper, ait, dum deprehendat emori præstare, quam in calamitatibus vivere.
Gorgias senex rogatus an libenter moreretur: Maxime, inquit, nam tanquam ex putri et diffluente domuncula non invitus discedo. Ita Stobæus, serm. 125.
Bassus senex, si quid incommodi aut metus in morte esse diceretur ab aliis, morientis hoc esse vitium dicebat, non mortis; mors enim nihil incommodi hominibus affert, sed ab omnibus incommodis ac fortunæ miseræ procellis liberat, teste Seneca, epist. 30.
Sublimius Alphonsus Aragoniæ rex, cernens Gabrielem Surrentinum adolescentem moribundum, timore mortis perculsum: Non est, ait, cur tantopere mortem timeas, cum hæc bene pureque morientibus sit vita, atque ejus vitæ principium, quæ neque doloribus, neque metui, neque invidiæ, neque ærumnis ullis subjecta est. Ita Panormitanus et Æneas Sylvius, De Gestis et dictis Alphonsi.
Polyænus non dolendum esse propter mortuos dicebat: Eo quod melius sit mori, quam misere vivere. Ita Maximus, serm. 35.
Lacæna quædam, cum filium audisset in acie cecidisse, ait: Plorentur timidi, mi, infletus humabere, nate, Et matre hac vere dignus es, et patria. Ita Plutarchus in Lacon.
Hæc nimirum a Salomone hausere Plato et Philosophi; Salomoni ergo, ut sapientiæ fonti, reddantur.
4. RURSUM CONTEMPLATUS SUM OMNES LABORES HOMINUM, ET INDUSTRIAS ANIMADVERTI PATERE INVIDIÆ PROXIMI: ET IN HOC ERGO VANITAS, ET CURA SUPERFLUA EST, id est cura mala, molesta, anxia, imo pessima et summe affligens. Nam hebræum est רעות רוח reut ruach, id est afflictio spiritus. Septuaginta, præsumptio spiritus; Complutenses, electio spiritus; Tigurina, negotium permolestum; Campensis, animi molestissimum tormentum. Vide dicta cap. I, vers. 14. Syrus, et vidi ego omnes laborantes, et omnes artifices operis, quia zelus viri a socio suo, et hoc quoque vanitas, et perturbatio spiritus; Arabicus, et cognovi ego omnes labores, et universitatem roboris artium, quod invidia naturæ homini a proximo illius erit; hoc quidem vanum, et afflictio spiritus.
Pro proximi hebraice est socii. Invidia enim est inter æquales, et homines ejusdem artis et sortis; hinc figulus figulo invidet, faber fabro, cantor cantori, vicinus vicino, ait Hesiodus in Oper. et Diebus; vide Aristotelem, lib. II Rhetor. cap. X et XI, et Plutarchum, opusc. De Fraterno amore. Sic ab initio mundi Cain ex invidia occidit Abel fratrem suum; Esau persecutus est Jacobum; filii Jacob Josephum fratrem; Core, Dathan et Abiron Mosen et Aaronem contribules suos, Num. 16; Saul Davidem; Romulus Romæ conditor Remum fratrem occidit; de quo Lucanus, lib. 1: Fraterno primum maduerunt sanguine muri.
φθόνος enim parit φόνον, id est, invidia parit homicidium, imo parricidium, juxta illud Pauli: Plenos invidia et homicidio, Roman. I, 29.
INVIDIÆ PROXIMI. Invidia hic tripliciter accipitur: primo mutua, qua superbi sibi invident, et se mutuo in eadem arte, scientia, officio æmulantur, ut alter alterum superare contendat, q. d. Labores hominum, quibus magna machinantur, sæpe non ex veritate veraque virtute, sed ex vanitate vanoque fastu et invidia promanant: ideo enim quisque laborat, omnesque vires animi et corporis in opere exerit, ut socium superet cæterisque emineat. Unde Hebræa habent, vidi omnem laborem et omnem industrium operis, quod ipsa sit zelus, vel æmulatio viri a socio suo; Tigurina, vidi omnem laborem et omnem industriam agendi, mutuam esse æmulationem; Pagninus, vidi omnem laborem et omnem congruentiam operis, quod esset invidia uniuscujusque ad proximum suum; Campensis: Multa, inquit, experientia didici hominum conatus et studia non alio tendere, quam ut quisque vicino suo, quibus possit artibus, noceat, et rem propriam promoveat. Quod quid est aliud, quam molestissimis curis animum misere torquere?
Secundo, invidia cum Lorino accipi potest active. Unde Chaldæus vertit, hoc quoque vanitas est peccatori (invido) et contritio spiritus, q. d. Vidi labores et industrias hominum proborum et sapientum, ex virtute susceptos, parere invidiam intuentium, quæ magna est vanitas et afflictio invidorum.
Notat tamen S. Augustinus, lib. XI De Genes. ad litteram, inferiorem subinde posse invidere superiori, quia optat ei comæquari; ac vicissim superiorem inferiori, dum metuit ne ei coæquetur, fiatque par pari.
A calumnia transit ad invidiam, vel tanquam ab effectu ad causam: invidia enim causat calumniam; invidus enim calumniatur facta alterius, ut ea obscuret, et sua præ illis illustret extollatque: vel tanquam a simili ad simile, sicut enim potentiores per calumniam, id est vim et fraudem, opprimunt infirmiores, sic invidi persequuntur sibi similes et æquales.
INDUSTRIÆ. Hebræum כשרון kisron, id est rectitudo, congruentia, industria. Unde S. Hieronymus vertit, fortitudinem et gloriam laborantium; Auctor Catenæ Græc., robur et virilitatem; Septuaginta, virtutem operis; Pagninus, congruentiam operis; Cajetanus, rectitudinem; Campensis, conatum; alii, aptitudinem. Symmachus vertit, γεοργότητα, id est vigorem, alacritatem, acrimoniam, vivacitatem, agendi facilitatem et velocitatem, quæ faciat hominem in opere efficacem, expeditum et terribilem. Invidia enim petit non viles et vulgares, sed industrios, magnanimos et eximios. Horum enim fulgor obstat splendori aliorum, eumque offuscat, qui proinde illi invident. Unde illud: Alta petit livor, perflant altissima venti. Optima, cibus invidiæ.
Hinc Sidonius Apollinaris, lib. I, epistol. 4 ad Gaudentium, ait: O terque quaterque beatum te, de cujus culmine datur amicis lætitia, lividis pæna, posteris gloria, vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et Apuleius, lib. I Florid.: Quoniam in magna civitate, ait, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint, quam imitari, et quorum similitudinem desperant, eorum affectant simultatem.
Exstat hac de re pulchrum emblema, in quo pingitur palma excelsa, ramis et dactylis luxurians, ad cujus radices inferne glomerantur ranæ et serpentes, qui eam arrodunt, vel coaxando conviciantur; subjicitur lemma: Invidia integritatis assecla. Unde carmen: Palma caput tollit cœlo arduo, cujus ad ima Rana loquax stabulantur et hydri. Oppugnant proceres, quorum via consona recto est, Degeneres, atque invida lingua.
Meminit hujus emblematis Plutarchus, lib. De Silentibus Scythiæ oraculis. Hinc Poetæ dixere vel finxere fortunam cum invidia colligatam. Audi Statium, lib. V Silv.: Quisnam impacata consanguinitate ligavit Fortunam invidiamque deus? quis jussit iniquas Æternum bellare deas? nullamne notabit Illa domum, torvo quam non hæc lumine figat Protinus, et sæva perturbet gaudia dextra.
Invidia enim est animi invidentis zerra, ait Socrates; et cordis rubigo, ait Antisthenes apud Laertium, lib. VI, cap. 1, quia cor ipsum rodit, exedit, consumit. Putredo ossium invidia, ait Salomon Proverb. cap. XIV, 30. Zelus et iracundia imminuit dies, ait Ecclesiasticus cap. XXX, 26. Quocirca S. Augustinus, serm. 15 De Temp.: Invidia, ait, est animæ tinea, tabes, carnifex, vipera. Unde Seneca: Vellem, inquit, oculos invidorum esse ubique, ut omnium felicitatibus torquerentur.
Socrates, rogatus quid viris bonis molestum esset, dixit: Malorum felicitas. Quid malis? Bonorum prosperitas. Ita Antonius in Melissa, serm. 70, pag. 1.
Aristoteles rogatus quid esset invidia: Est, inquit, fortunatorum antagonista. Ibidem, serm. 62.
Versus 5: 5. STULTUS COMPLICAT MANUS SUAS, ET COMEDIT CARNES SUAS (S. Ambrosius legit, viscera sua) DICENS. Chaldæus, stultus v...
Cleobulus, rogatus quænam præcipue essent cavenda, respondit: Amicorum quidem invidia, inimicorum autem insidiæ.
Porro modi declinandi, vel superandi invidiam sunt varii. Primum dat Crates Thebanus apud Laertium, lib. VI, cap. V: Si præclara quidem geras, sed gloriam, opes et honores contemnas: hæc enim tria fere pariunt invidiam. Cato Senior, eos qui fortuna moderate sobrieque uterentur, dicebat minime peti invidia. Non enim, inquit, nobis, sed bonis, quæ nos circumstant, invident homines. Externa bona extra hominem sunt, at insolenter utenti vitium intra hominem est; qui eo sibi conflant invidiam, vere sunt invidiosi. Ita Plutarchus in Rom. Apophth.; et Stobæus, serm. 36: Divitiæ, ait ille, injuriæ sunt pignora.
Rursum prudenter monet Comicus: Propter invidiam vela opulentiam; et Cato in Distichis: Invidiam nimio cultu vitare memento: Quæ si non lædit, tamen hanc sufferre molestum est. Vide quæ de invidia dixi Genes. cap. XXXVII, 4 et 5; Proverb. cap. XIV, 30; Eccli. cap. XIV, 8.
Præclarius idem docet S. Basilius, homil. De Invidia, ubi ostendit remedium invidiæ esse, nihil ex fluxis hisce bonis quæ invidiæ sunt materia, magnifacere, sed vana et exilia, uti sunt, existimare. Secundus est, cedere honori et officio, cui æmuli invident. Ita D. Gregorius Nazianzenus. Cum intelligeret se ob successum felicem in ecclesia quorundam odio laborare, respondit: Absit ut mei causa aliqua simultas inter Dei sacerdotes oriatur. Si propter me est illa tempestas, tollite et mittite me in mare. Ita Eccl. Hist. lib. XI, cap. IX; et Seneca, epist. 105: Invidiam, ait, effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non jactaveris, si sciveris in sinu gaudere. Sapienter Auctor Emblematum: Falle vivens, sed non te. Vixerit is bene, qui natus moriensque fefellit Externos, solus cognitus ipse sibi. Felix qui latuit, λαθεδιώσας, latenter viva. Difficilis est gloriæ custodia.
Tertius est, invidorum obloquia non verbis, sed factis retundere et superare; ideoque obloquia dissimulare et contemnere, imo ea accipere, ut virtutis testimonia, in eisque gloriari. Nemini enim invidetur, nisi qui præclara gerit, qui clarus est et eximius. Hinc Cicero, I Catilin.: Invidia, ait, virtute parta, gloria putanda est, non invidia. Cæterum ego inter homines (ait Chares) tamdiu mihi videor esse fortunatus quamdiu invidiosus fuero. Invidiam non probo (inquit Euripides), velim tamen propter bona mihi ab aliis invideri.
Sapienter Philosophus: Ora virtute obtura, non metu. Linguas non præscinde, sed cave. Rursum: Satius est ut quis sit invidiosus, quam miserabilis, ait Herodotus in Thalia, et Pindarus in Nemæis, hymno 8. Unde Themistocles, dum adolescens, nihil adhuc præclari se facere dixit: nondum enim invideri sibi. Nam sicut canthari-
torquetur, et patet insidiis gloriosus, q. d. Opera gloriosa hoc vanitatis et afflictionis adjunctum habent, quod pariant invidiam, quæ torquet et exagitat tam invidos, quam eos quibus invidetur, dum ab invidis invidias et calumnias sustinere coguntur. Unde illud: Invidia sibi et aliis est venenum. Sic et Olympiodorus et Hugo Victorinus.
Quocirca, sapiens consilium et acutum ad invidiam profligandam, præsertim in scientia et eloquentia, suggerit Plinius Junior, lib. VI, epist. 17 ad Restitutum: Disertior ipse es, inquit, tanto magis ne invideris; nam qui invidet, minor est. Denique sive plus, sive minus, sive idem præstas, lauda vel superiorem, vel inferiorem, vel parem: superiorem, quia nisi laudandus ille est, non potes ipse laudari; inferiorem, aut parem, quia pertinet ad tuam gloriam, quam maximum videri, quem excedis vel exæquas.
Tertio et genuine, invidiam, quatenus vanitas est et afflictio spiritus, accipe passive, q. d. Labores et industriæ virorum strenuorum, magna probe sancteque molientium, in se quidem vera est virtus et gloria; sed tamen secum vehit non levem vanitatem et afflictionem: nam sibi conciliat æmulorum invidiam, quæ heroica generosorum molimenta impedit et intervertit, ac eos affligit, prosequitur, cruciat et deprimit, ne eis videatur inferior. Ita S. Bonaventura, Lyranus, Hugo Victorinus, Cajetanus, Titelmannus et alii. Hunc sensum exigit nostra versio, quæ habet: Industrias animadverti patere invidiæ æmulorum, ut ab eis industrii vexentur, et sæpe evertantur: patere enim invidiæ, idem est quod obnoxium esse invidiæ; pati invidiam, vexari ab invidis.
Denique plenus erit sensus, si tertio addas secundum, ac invidiam non solum passive, sed et active accipias. Ita S. Hieronymus et ex eo Alcuinus: Vidi, inquit, omnem fortitudinem et gloriam laborantium, et deprehendi bonum alterius esse alterius malum, dum invidus aliena felicitate
des vegeto maxime tritico innascuntur, et rosis pulchre florentibus: sic invidia maxime invadit bonos viros, et in virtute proficientes, et ingenii personæque gloriam sustinentes: ita Antonius in Melissa, part. I, serm. 62. Sicut sol affert necessario umbram, et qui in sole ambulant eos statim sequitur umbra: sic virtus parit invidiam, et eos qui in gloria versantur, necessario sequitur æmulatio. Hinc parvulum occidit invidia, Job V, 2, quia sicut sol non eclipsat lunam, nec luna terram, sed e converso, terra lunam, et luna solem, id est inferior superiorem: sic superiores virtute et gloria non invident inferioribus, sed inferiores superioribus. Invidia ergo signum est paupertatis et egestatis, quod quis eo cui invidet, sit inferior, pusilli et parvi animi. Nam et invidere ægritudinis est, et æmulari et obtrectare, ait Cicero, Tuscul. III. Rursum Plutarchus, lib. De Differ. odii et invidiæ, asserit felicitatis animique magnitudine sæpe invidiam exstingui: Neque enim, inquit, credibile est Alexandro aut Cyro invidere quemquam cunctorum jam dominis. Sapienter Beda in Prov.: Nihil, ait, magnum in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
Quocirca S. Bernardus triplici ratione invidiam superandam esse, scilicet primo, humilitate, secundo charitate, tertio auctoritate, non tam verbo quam facto docebat. Audi Auctorem Vitæ ejus, lib. I, sub finem: Tanta ergo virum illum sanctum usque hodie apud Deum, et apud homines commendant sacrarum insignia virtutum, testimonia circumvallant sanctitatis, charismata Sancti Spiritus illustrant, quodque majus his omnibus et difficillimum est in rebus humanis, hæc ei omnia sine invidia adesse videntur. Compescit autem ab eo invidiam, quod omni invidia major est, in quantum nequitia cordis humani hoc sæpe cessat homini invidere, quo non potest aspirare; sed et ipse omnem invidiam aut mortificat exemplo humilitatis, aut mutat in melius provocatione charitatis, aut si nequior, vel durior est, obruit pondere auctoritatis. Et post nonnulla: Sed qui omnem hominem diligens, nullum aliquando inimicum habet virtute sua, nonnunquam tamen
est quod patiatur inimicantem sibi gratis iniquitate aliena. Charitas autem, quæ totum eum possidet, patiens est, benigna est, et sapientia vincens malitiam, patientia impatientiam, superbiam humilitate.
Versus 6: 6. DICENS: MELIOR EST PUGILLUS CUM REQUIE, QUAM PLENA UTRAQUE MANUS CUM LABORE ET AFFLICTIONE ANIMI. To dicens non es...
Denique licet invidia afflictionem pariat ei cui invidetur, tamen eidem affert solatium et gaudium. Indicat enim tantum ipsi boni inesse, quantum adest invidiæ; sicut enim quantum crescit corpus, tantum crescit ejus umbra: sic quantum crescit virtus, tantum crescit et invidia. Invidiæ ergo afflictionem sopiat invidendi causa, puta virtus et gloria. Quocirca Plutarchus, lib. De Pernicioso pudore, taxat eos qui ob metum invidiæ a præclaris operibus cessant: Quando sæpe non minore male audiendi, quam male patiendi metu ducti, honestatem prodiderunt nonnulli, ob impatientiam infamiæ. Idem per allegoriam Scyllæ et Charybdis repræsentat Annulus in Picta poesi, dum ita canit: Invidia obtrectans monstris est Scylla caninis; Funditus at mergens paupertas, vasta Charybdis. Incidet in Scyllam, qui vult vitare Charybdim. Allatrat livor mordax, absorbet egestas. Ex utroque malo minus elige: qui sapit, optat Invidiosus enim mage, quam miserabilis esse.
Satius ergo est incidere in Scyllam, id est in invidiam, quam in Charybdim, id est in miseriam et inopiam, præsertim virtutum et meritorum. Invidiosum vocat cum qui ob opes et virtutes occasionem dat ut sibi æmuli invideant, invidos vero eos qui invidioso invident, adeoque præstat inopem esse et miserum, quam invidum; sed invidiosum præstat esse, quam miserum. Plura de invidia vide apud S. Augustinum, serm. 83 De Tempore; Nazianzenum, orat. 12; S. Cyprianum, tract. De Zelo et livore; et Basilium, hom. De Invidia; S. Chrysostomum in cap. XII epist. I ad Corinth.; S. Ephrem, tom. I, pag. 37; S. Gregorium, V Moralium cap. ult., et III part. Pastor. cap. XI; B. Antiochum, hom. 55; S. Bernardum, hom. 13 in Psalm. XC; Antonium in Melissa, serm. 62; Maximum, serm. 54.
5. STULTUS COMPLICAT MANUS SUAS, ET COMEDIT CARNES SUAS (S. Ambrosius legit, viscera sua) DICENS. Chaldæus, stultus vadit et complicat manus suas in æstate, et non vult laborare; et in hieme comedet quidquid est ipsi, etiam operimentum quod est super pellem carnis suæ: hoc enim divendit ut cibum comparet. S. Hieronymus, stultus continet manibus pectus suum; Campensis, stulti juncti manibus desident otiosi, et quidquid habent consumunt; Vatablus, absumit omnia sua.
Primo, aliqui putant hic pingi invidum: hic enim ex dolore et invidia complicat, stringitque manus, et carnes suas comedit, dum eas livore tabescens consumit, corque suum exedit. Ita Thaumaturgus et Joannes Ferus. Unde symbolum
Pythagoræ: Cor ne edito, id est ne curis vel livore te conficias.
Secundo, alii censent hic pingi ambitiosum: hic enim superbe complicat manus, putans sibi otioso et inerti omnia deberi, et omnia ultro in sinum involatura. Superbia enim parit inertiam: inde superbos videmus pigros, nec velle laborare. Ita Lyranus.
Tertio, autumant nonnulli hic pingi avarum: hic enim arctat manus ne quidquam eroget, ac præ avaritia genium suum fraudat, ut macrescat et carnes suas exedat. Ita Hugo.
Quarto, alii opinantur hic describi gulosum et libidinosum: hic enim per gulam et luxuriam, quam manibus perpetrat, lædit valetudinem, carnesque et vires suas exhaurit, uti docet Salomon Prov. V, 11. Unde Auctor Caten. Græc.: Impius, ait, comedit carnes suas, dum exsatiat se malis, quæ ex carne nascuntur.
Quinto et genuine, pingitur hic otiosus, piger et iners, qui complicatis manibus torpidus desidet, ac torpore, indeque consequente egestate, fame et inedia carnes suas consumit. Commode enim transit ab invido ad pigrum, quia multi ut vitent invidiæ morsus et damna, dant se inertiæ, ut vivant tranquille, sed egentes et miseri. Ita S. Hieronymus, Campensis, Cajetanus, et Titelmannus. Huc pertinet emblema Scyllæ et Charybdis, quod sub finem vers. 4 recitavi. Audi S. Hieronymum: Totum quod disserit, hoc est, ut ostendat et eum qui laborat, et habet aliquid in mundo, patere invidiæ; et rursum eum qui vivere vult quiete, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur.
Hinc Symmachus vertit, stultus complicatur manibus suis. S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. IV: Otiosus, inquit, manus suas complexus est, et carnes suas devoravit; indeque concludit: Si quis inopia premitur, quia edax, aut ebriosus, aut otio deditus sit, hic non est subsidio dignus, imo neque dignus Ecclesia Dei. Unde colligit viduæ otiosæ, voraci et temulentæ, non esse largiendam eleemosynam. Symbolice Hugo Victorinus: Complicat, ait, manus suas quasi pactum faciens cum otiositate; Cajetanus: Tanquam caras habens manus, ut illas complectatur servando ab exercitii labore; Olympiodorus: Tanquam complectens eas ob delectationem, eisque salutando blanditur; comeditque carnes, quia caro ejus egestate consumitur. Sic idem Salomon pigrum pingit conserentem manus, eidemque nuditatem et famem minatur, Prov. cap. VI, vers. 9 et 10; et cap. XVIII, vers. 8; et cap. XIX, vers. 24; et cap. XXIV, vers. 33; et cap. XXIV, vers. 15.
Huc facit proverbium Hebræorum: Fuit fames, et non transivit per ostium artificis, quia opifices laborando lucrantur vitæ necessaria, itaque famem depellunt. Porro otiosus hic vocatur stultus, quia summa stultitia est otio se ad famem et tabem adigere.
Hinc S. Clemens, lib. II Constitut., cap. LXIII, suo et seniorum sacerdotum exemplo, juniores clericos ad laborem serio hortatur: Etenim et nos, inquit, verbo Evangelii incumbimus, tamen exercere illa quasi adminicula operis hujus non negligimus: partim enim nostrum sunt piscatores, partim tabernaculorum opifices, partim agricolæ, ne unquam otiosi simus.
COMEDIT CARNES SUAS. Primo, Chaldæus per carnes accipit vestes quæ tegunt carnes, q. d. Otiosus consumit vestes, dum eas vendit, ut victum comparet. Secundo, melius alii, comedit carnes, id est otio extenuatur et fit macilentus; otium enim succum corporis deterit et exhaurit, sicut exercitatio et labor eumdem adauget, facitque fortes et succulentos: quia quantum otiositas sua impinguat, tantum subsequenti inedia maceratur; ideo comedit carnes suas, ait Olympiodorus. Tertio et optime, comedit carnes suas, id est, summa inedia et fame carnes suas consumit, ac subinde emoritur. Est hyperbole. Unde Vatablus et Campensis vertunt, omnia sua consumit. Quarto, comedere carnes, significat rabiem famis, qua adacti otiosi, famelici in uxores, filios, et carnes suas grassantur, eorum opes devorant, imo subinde eos mordent et vorant, uti Job ait cap. XIII, 14: Quare lacero carnes meas dentibus meis? Potuit enim fieri, ait Philippus Presbyter ibidem, ut Job præ vehementia doloris manus sive labia sua dentibus laceraret, et se jam tormentis deficiente, animam exeuntem, velut efferendam portaret in manibus. Similes phrases sunt Job cap. XIX, 22, et cap. XXXI, 31.
Sic polypus brachia sua vorare perhibetur ab Oppiano, lib. II, licet idipsum neget et refutet Plinius, lib. IX, cap. IX, et Aristoteles, lib. VIII Histor. animal. cap. II. Omnes enim otiosum pigrumque aversantur, nec ei succurrere dignantur. Ingerunt enim ei legem Apostoli: Si quis non vult operari, nec manducet, II Thess. III, 10. Simili schemate ait Moyses, Deut. XXVIII, 53: Comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum, et filiarum tuarum in angustia et vastitate, qua opprimet te hostis tuus; sicut in obsidione Hierosolymitana matres fame rabidæ comederunt proprios filios. Et Isaias, cap. IX, 19: Et erit, ait, populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet: Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit; Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam.
Mystice S. Ambrosius, epist. 30 in editione Romana, juxta aliam editionem, 36: Stultus, ait, complicat manus suas, et devoravit viscera sua, id est corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors prævalens, et ideo non inveniet vitam æternam. Sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in cœlis est, non absumpsit, sed elevavit viscera sua, usque ad resurrectionis gratiam. Hæc gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David, et ideo usque ad sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis.
6. DICENS: MELIOR EST PUGILLUS CUM REQUIE, QUAM PLENA UTRAQUE MANUS CUM LABORE ET AFFLICTIONE ANIMI. To dicens non est in Hebræo, Chaldæo, Græco, Syro et Arabico; unde Thaumaturgus, S. Hieronymus, Olympiodorus, Albinus et Cajetanus censent hic esse antithesin versus præcedentis, quasi ibi otiosus, qui complicat manus et fame tabescit, hic negotiosus describatur: isque duplex, scilicet nimis laborans, et moderatus in labore. Virtus enim consistit in moderatione, et in medio duorum extremorum vitiorum, quæ hic sunt otium et nimius labor, nimiaque sollicitudo: in medio horum duorum consistit mediocritas laborandi, quæ dicit: Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. Unde Thaumaturgus vertit, atqui præoptarit vir sapiens et cordatus alteram manum cum facultate et lenitate implere, quam utramque ærumna, et fraudulenti spiritus calliditate et versutia.
Versus 7-8: 7 et 8. CONSIDERANS REPERI ET ALIAM VANITATEM SUB SOLE: UNUS EST, ET SECUNDUM NON HABET, NON FILIUM, NON FRATREM, ET ...
Id reipsa verum est. Unde idipsum sæpe alibi docet Scriptura, ut: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas, Psal. XXXVI, 16. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles, Prov. XV, 16. Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate, Prov. XVI, 8. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio, Prov. XVII, 1. Victui necessaria sufficient, ut sicut sine paupertate, sic absque divitiis sit; quod Salomon a Deo poscebat, quin et Apollonius Tyanæus, cum diceret: Concedite mihi, dii, pauca habere, et nullius indigere.
Verum melius noster Interpres hunc versum nexuit præcedenti, censuitque utrumque ad unum et eumdem pertinere, puta ad otiosum et pigrum, ac proinde per mimesim ejus sensa hic exprimi, ideoque supplendum esse τὸ dicens. Otiosus ergo hac sententia, quæ in se sæpe vera est, abutitur ad velandam suam pigritiam. Ita S. Bonaventura, Hugo Victorinus, Campensis, Titelmannus, Osorius et alii.
Hebræa ad verbum habent, bonum plenitudo manus cum quiete, præ plenitudine manuum duarum (vel plurium. Hebræum enim חפנים chaphnaim, cum sit tantum duale, et duas manus, et plures manus significat; tamque est plurale, quam duale) cum labore et afflictione spiritus.
Ubi nota: Plenitudo manus est pugillus, sive parvus pugnus, puta tantum quantum quis digitis ad manum complicatis compressisque stringere et complecti potest. Unde hebræum כף caph significat manum curvam, qualis est in pugno sive pugillo.
Pro plena utraque manus Hebraice est, plenitudo chaphnaim, id est plenitudo duarum (vel plurium) volarum sive palmarum, puta manuum extensarum. Opponitur ergo pugillus unus duabus manibus extensis, quæ non tantum pugilli duplum, sed quadruplum et amplius complectuntur.
Hinc Symmachus vertit, melior est plenus pugillus cum requie, plenitudine utrarumque manuum cum labore; Septuaginta quos sequitur Syrus et Arabicus vertunt, bona plenitudo pugilli requietis, super plenitudines duorum pugillorum laboris, et præsumptionis spiritus; Syrus, melior est plenus pugillaris requie, quam plenæ manus labore et perturbatione spiritus; Arabicus, plena palma requie, multo magis quam plenæ duæ palmæ labore et afflictione spiritus.
Nonnulli sic explicant, q. d. Præstat duplo minus victus et sumptus etiam necessarii, si duplo quietis et otii adderetur, quam e contrario duplo amplius cibi, divitiarum et deliciarum, si de quiete et otio alterum tantum detraheretur. Verum hic sensus arctus est, nimisque arithmeticus.
Sensus ergo genuinus est, q. d. Pugillus farinæ vel escæ, id est modicum et minimum cibi, quo frui possis cum quiete, præstat utraque manu plena deliciis, id est, præstat copiosissimis et lautissimis epulis, si eas comparare debeas cum labore et afflictione animi: quia melior est quies animi cum cibo modico, quam afflictio et tumultus animi cum cibo optimo et maximo, melior est pax mentis cum fame, quam perturbatio mentis cum satietate. Id verum esse liquet in Religiosis, qui feliciores sunt sua frugalitate cum quiete, quam reges et principes suis epulis cum tot curis. Tranquillitas enim animi est bonum altioris ordinis, quod omnes delicias omniaque bona corporalia longe superat et transcendit.
Hoc verum est, sed inde perperam concludit otiosus et piger: Ergo mihi supersedendum est omni labore et afflictione; ergo cavenda est mihi vita laboriosa et industria, quæ concitat æmulorum invidiam: malo esse pauper, et carere invidia, quam præclara gerere, quæ mihi moveant invidiam. In qua collectione sive conclusione errat primo, quia ab uno extremo nimii laboris declinat ad alterum extremum, puta ad merum otium et desidiam, cum mediam virtutis, puta moderati laboris sortem capessere deberet. Unde Campensis vertit melius est paululum cum ignavia, quam multa conquirere laboriose; qui manifestus est error, et dictamen acediæ.
Secundo, quia dum declinat invidiam passivam, incidit in activam, quæ pejor est: paupertas enim impellit eum, ut aliena concupiscat et furetur, ut divitibus opes invideat et auferat; dum ergo non vult fieri per laborem et opes invidiosus, per desidiam et inopiam fit invidus, quod longe deterius est; pigri enim quia inopes, industriis opulentorum invident tam industriam, quam opulentiam.
Tertio, quia otium et desidia mille ingerunt homini cogitationes, cupiditates, timores, sollicitudines, quæ longe magis affligunt otiosum, quam labor negotiosum. Id docet Salomon, Proverb. XXI, 2: Desideria occidunt pigrum. Noluerunt quidquam manus ejus operari: tota die concupiscit et desiderat.
Quarto, quia licet in temporalibus subinde melius sit modicum cum requie, quam multum cum labore, tamen in spiritualibus id falsum est; si enim fidelis, præsertim sacerdos vel religiosus, diceret: Volo quiescere in mea justitia; nolo laborare, ut fiam sanctior; nolo crescere in gratia, meritis et gloria; nolo tendere ad perfectionem, graviter peccaret. Unde S. Chrysostomus acriter invehitur in eos qui dicunt: Sufficit mihi, si salver, si in ultimo angelorum choro in cœlo consistam; imo vero, inquit, debes conari ut ad Cherubinos et Seraphinos aveharis.
Mystice, Olympiodorus tripliciter exponit. Primo, pugillus, ait, est indeficiens fides, quæ est in Dominum Jesum Christum. Duo autem pugilli intelligendi sunt, cum quis duobus dominis servire studet, Deo scilicet et mammonæ, et opprobria illa pati, quæ Propheta commemorat: Usquequo claudicabit in utrumque poplitem? III Reg. I, 2. Melius est ergo sine ulla controversia, quod hic prius ponitur. Aliter, pugillus unus, unitas ipsa quæ materia caret; pugilli duo, materialia, quæ dividi possunt. Habetur præterea ipsa dualitas in Scripturis sacris, immunda et impura. Nam immunda animalia bina ingrediebantur in arcam Noe. Melius ergo est unitatem sequi, ac officiosam vitam ducere cum quiete, hoc est sine inanis gloriæ fuco, quam occupari circa dualitatem, hoc est res materiales. Aliter, contemplari possumus hominem fuisse olim pugillum, cum videlicet Deus pulverem de terra accipiens, ac veluti pugillo concludens plasmavit hominem. Pugillus etiam fuit mulier: a latere enim Adam costam manu Deus apprehendens Evam plasmavit. Melior ergo est cælibatus pugillis duobus, hoc est dualitate et copula conjugali. Quamvis enim conjugium damnandum non sit, cælibatus certe laudabilis et molestia carens. Hucusque Olympiodorus.
ET AFFLICTIONE ANIMI. Hebræum reut et afflictionem et malitiam significat. Posterius hoc secutus Thaumaturgus vertit, subdoli spiritus malitiam. Et Chaldæus: Melior, ait, homini est plenus cibi pugillus in tranquillitate animi, et a furto et rapina alienus, pugillis duobus cibo refertissimis, vi et concussione conquisitis: nam et hos aliquando in judicio repensurus est summa sua molestia et animi perturbatione, q. d. Satius est parum juste partum cum quiete, quam multa injuste parta cum rapina et tumultu. Nam, ut ait S. Hieronymus: Justitia requiem habet, iniquitas laborem.
Verum hoc toto libro τὸ reut non tam malitiam culpæ quam pœnæ, id est afflictionem significat, uti cæteri passim vertunt: hæc enim directe opponitur quieti et tranquillitati.
7 et 8. CONSIDERANS REPERI ET ALIAM VANITATEM SUB SOLE: UNUS EST, ET SECUNDUM NON HABET, NON FILIUM, NON FRATREM, ET TAMEN LABORARE NON CESSAT, NEC SATIANTUR OCULI EJUS DIVITIIS: NEC RECOGITAT DICENS: CUI LABORO, ET FRAUDO ANIMAM MEAM BONIS? IN HOC QUOQUE VANITAS EST, ET AFFLICTIO PESSIMA. A vanitate pigri fame tabescenti transit ad contrariam vanitatem avari sordida parcimonia tabescentis, qui semper laborat, ut corradat opes, non sibi, nec filio, aut fratri, quibus caret, sed incerto et ignoto hæredi: hæc magna est vanitas, unde eamdem sæpius iterat et inculcat, ac perstringit Salomon, ut cap. II, 18 et seq., cap. III, vers. 22. Vide ibi dicta.
Unus est, hoc est unicus est, sive solus sine filio et fratre, hoc est sine proximo et necessario hærede: unus enim pater multiplicatur, et fit multus in filiis; unde una ejus hæreditas in multos filios dividitur, fitque multiplex. Licet enim jure Cæsareo laterales, puta nepotes, ab intestato succedant in bona patrui defuncti, usque ad decimum gradum inclusive, tamen non tenetur testator deficientibus tum ascendentibus (uti sunt pater, avus, abavus), tum descendentibus (uti sunt filii et filiorum filii), instituere hæredes consanguineos in linea transversali, ut patet Institut., De Inoffic. Testam. in princ. vers. Soror autem, leg. frater C. eod. tit.
Porro per unum maxime notat sordide avarum, qui nummos suos abscondit, solusque crebro inspicit, ne a quo furto subducantur. Unde a nullo eos videri sinit, qualis fuit Comicus ille Euclio, qui opes domi defodit, et anum domo extrudit, ne illa opum sit conscia; sic enim ait: Exi, age, exi, exeundum hercle est hinc foras. Circumspectatrix cum oculis emissitiis. Oculos hercle istos improbos effodiam tibi. Ne me observare possis, quid rerum geram, Quæ in occipitio quoque habes oculos pessima.
Versus 9: 9. MELIUS EST ERGO DUOS ESSE SIMUL, QUAM UNUM: HABENT ENIM EMOLUMENTUM SOCIETATIS SUÆ. Hebræa, boni duo præ uno: est ...
Huc accedit Olympiodorus: Unum, inquit, hoc loco accipit, qui seipsum tantummodo fovet et diligit, qui ne habere quidem velit filios ac fratres. Nam qui desiderio illorum tenetur, quamvis natura nullos affines et consanguineos habeat, qui tamen secundum Dei præcepta charitatem sectatur, omnes homines quamvis externos esse sibi filiorum loco putat, et fratrum, juxta illud: Est orphanis tanquam pater, et tanquam maritus matri eorum.
Mystice S. Ambrosius, lib. De Instit. virg. cap. X, hæc explicat de Christo: Est unus, inquit, et non est secundus is de quo dictum est: Magister vester unus Christus est, unigenitus Dei Filius, solus, primus, unus Deus, quod vult faciens, non quod imperatur (videlicet ut Deus est); est unum
quid cum Patre, unicus sine peccato, solus sine adjutorio (in passione); non est finis laborum ejus, quia pro omnibus advocatus est apud Patrem, et infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet et infirmatur; non satiatur oculus ejus divitiis, quia in se est altitudo divitiarum, sapientiæ et scientiæ Dei, in quo sunt thesauri mysteriorum cœlestium. Non est finis omni populo ejus, quia populus Christi innumerabilis finem non habet, cui fides resurrectionis æternæ perpetuæ vitæ acquirit ætatem. Sic et Salonius et Alcuinus.
Verum Christo non convenit id quod sequitur: In hoc quoque vanitas est. Unde S. Ambrosius idipsum applicat christianis, qui, uno Christo relicto, vano serviunt sæculo, uti mox patebit; sane hæc allegoria litteræ et scopo Salomonis parum consona, imo dissona videtur. Unde Hugo Cardinalis: Hæc, inquit, impositio potius quam expositio videtur, nisi S. Ambrosii et S. Hieronymi auctoritate fulciretur, ob quorum reverentiam illam repudiare non audeo.
ET SECUNDUM NON HABET, id est deest ei legitimus hæres, puta filius vel frater. Unde Chaldæus clare vertit, et non est secundus præter eum, neque etiam filium; neque fratrem habet ad hæreditandum facultates ejus.
ET TAMEN LABORARE NON CESSAT. Hebræa, Septuaginta et Syrus, nec est finis omni labori ejus; Arabicus, nec in omni labore suo est confusus, non pudet eum laborare assidue instar asini. Aquila vertit τέλος, quæ vox et finem et perfectionem significat, q. d. Nondum se satis opibus plenum perfectumque existimat, sed plura et plura semper appetit, nondum res suas confectas, nondum se vicisse difficultates et impedimenta fortunatæ sortis autumat. Campensis, cupiditatibus ejus nullæ divitiæ satisfaciunt. Nimirum egenus est, qui egenum se æstimat, ideoque coacervare non cessat, esto sit ditissimus. Miser est, qui se non beatissimum judicat, licet imperet mundo, ait Seneca, epist. 9. Et Comicus: Non est beatus, esse qui se non putat; nec miser, qui se non æstimat miserum. Tuum quidem malum, ait Marcus Antoninus Imperator cognomento Philosophus, lib. IV De Vita sua, non est in alterius animo positum, neque in conversione ulla aut mutatione cœli; ubi ergo? in opinione de malis tua. Nihil igitur malum esse judica, et omnia bene habebunt. Quod si corpus, quod animo tuo est proximum, secetur, uratur, suppuretur, putrescat, tamen ea pars, quæ judicare de his debet, quieta sit, hoc est, existimet nihil esse neque bonum, neque malum, quod ex æquo potest bono atque malo accidere: nam quod ei qui secundum naturam vivit, ex æquo accidit, id neque secundum, neque contra naturam est.
NEC RECOGITAT DICENS. Campensis, neque unquam ad se redit, ut apud se dicat: Quibus laboro? Hæc verba non sunt in Hebræo et Græco, sed subintelliguntur: unde solerter ea supplevit Noster et Chaldæus. Est hæc insignis incogitantia et dementia avarorum, quod non recogitent usum et fructum, imo vanitatem suorum laborum et curarum, quibus continuo frustra se vexant. Similis est illa divitis avari, qui proinde audit a Christo: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quæ autem parasti, cujus erunt? Lucæ XII, 12.
Dementiam hanc clarius repræsentat Ecclesiasticus, cap. XI, 18 et seq.: Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
CUI LABORO. Τὸ cui non est neutrum, q. d. Ad quam rem, quo fine, quo fructu laboro; sed masculinum: cui, scilicet homini vel hæredi; hunc enim significat hebræum מי mi. Chaldæus, cui tandem me excrucio? Thaumaturgus, ex eo lubens quæsiverim quam ob causam laboribus se conficiat.
ET FRAUDO ANIMAM MEAM. Defraudo genium meum, non audens uti opibus, tanto labore meo partis, sed eis parcens, easque asservans incerto hæredi. Hebræa, et deficere facio animam meam; alii, imminuo animam meam; Septuaginta, fraudo animam meam bonitate, id est jucunditate et voluptate sua; Syrus, perdere facio animam meam bona; Arabicus, bonum; Chaldæus, et non dicit in corde suo: Cui ego laboro et fraudo animam meam bonis? Surgam et faciam ex eo eleemosynam, et lætabor in hoc sæculo cum filiis hominum, et in sæculo venturo cum istis.
Tropologice S. Ambrosius, De Instit. Virg. cap. I: Cur ergo, inquit, sæculo (et non uni Christo) laboramus et fraudamus animam nostram tantæ bonitatis dispendio, qui nulli alii, nisi huic Domino servire deberemus?
Avari ergo similes sunt Judæis, qui avare colligentes manna, plus quam edere poterant, mox viderunt illud putrescere, et scatere vermibus, Exodi XVI. Idem fit avaris, quos proinde objurgans S. Jacobus, cap. V, 2: Divitiæ vestræ, inquit, putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Vide ibi dicta paulo superius. Œnopola Chius aliis pretio vendebat vinum optimum, quæstumque faciebat non modicum; ipse acidum et vappam ad usum suum reservabat. Percunctabatur forte quispiam servum ejus, quare ab hero fugisset? audivit eum in bonorum copia sibi quærere mala, id quod omnes sordidi et avari faciunt, quibus æque deest quod habent, quam quod non habent. Historiam hanc refert Plutarchus, lib. De Tranquill. animi. Alciatus, Emblem. 85, hoc genus hominum simile facit asino, qui cum obsonia delicata tergo portet, ipse interim carduis pascitur.
AFFLICTIO PESSIMA. Septuaginta, distensio pessima; Syrus, conversatio mala; Arabicus, hoc vanum est et confusio mala; Symmachus, occupatio mala; Campensis, hoc quidem infinite stultum est, et animi molestissimum tormentum.
9. MELIUS EST ERGO DUOS ESSE SIMUL, QUAM UNUM: HABENT ENIM EMOLUMENTUM SOCIETATIS SUÆ. Hebræa, boni duo præ uno: est enim merces labori eorum; Olympiodorus, quibus est bonum pretium; Septuaginta, boni duo super unum, quibus est eis merces bona in labore suo; Syrus, meliores sunt duo uno, quibus est merces bona in labore suo; Arabicus, duo boni meliores uno, cum habeant conversationem bonam in laboribus suis; S. Hieronymus, meliores duo quam unus; S. Ambrosius, epist. 17, optimi duo super unum; Chaldæus, meliores justi duo in generatione unico; et hi quidem ad siderum rationem seipsos componentes, et verbis annuentes paratam esse illis futuræ vitæ mercedem optimam, ejus laboris, quo seipsos, ut æquales suos enutrirent, impendio defatigarunt; Vatablus, feliciores sunt duo unico; Tigurina, melius est duos conjunctos vivere, quam unum solum; Campensis, quare meliorem et commodiorem judicant vitam duorum una viventium, quam unius solius: affert enim boni non parum ipsa societas; alii, feliciores sunt duo quam unus, q. d. Felicior est vita socialis, quam solitaria.
Vox illativa ergo non est in Hebræo, Græco, Syro, Arabico, sed subintelligitur, uti solerter advertit vulgatus Interpres, ideoque eam expressit; sed difficile est illationem hanc ostendere, et ex antecedente sententia elicere: omissis variis variorum connexionibus,
Dico hanc esse illationis vim et energiam. Dixerat vers. præced.: Unus est et secundum (hebræum שני sceni) non habet, v. g. non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis: nec recogitat dicens: Cui laboro et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima, q. d. Unitati et solitudini hæc inest vanitas et afflictio, quod non habeat hæredem vel amicum, cui laboret, et cum quo laboret, seque recreet, ac bonis labore suo partis animam suam pascat et oblectet. Inde recte hic infert: Melius est ergo duos (hebræum שנים scenaim, quod plane respondet τῷ sceni vers. præced.) esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ, ut scilicet simul laborent, simul se solentur et recreent, simul opibus labore partis, communi, ideoque duplicato gaudio fruantur. Nam τὸ melius est ergo esse duos simul, quam unum, antithesis est ejus quod dixit: Unus est, et secundum non habet, etc. In hoc quoque vanitas est, q. d. Quia tanta est vanitas solitarii avari, nec habentis hæredem et socium, hinc melius est esse duos, quam unum, quia melior est amica societas morosa et mæsta solitudine.
Unitas ergo est vanitas, dualitas fratrum, vel amicorum est veritas, veraque fraternitatis vel amicitiæ jucunditas et felicitas: hæc enim vitam efficit longe suaviorem, utiliorem, honestiorem, tutiorem, hominemque contra æmulos, hostium insidias, et quasvis fortunæ adversæ vices flatusque obvallat et munit. Ita S. Hieronymus, Bonaventura, Hugo Victorinus, Titelmannus et alii.
Igitur hæc sententia imprimis pertinet ad fratres et filios, quos vers. præcedenti nominavit, q. d. Melius est esse duos fratres, quam unum solum; melius est esse duos, puta patrem et filium, quam solum patrem, vel solum filium, quia frater fratrem, pater filium, et filius patrem in labore adjuvat, solatur, roborat, ejusque, si moriatur, est successor, defensor et hæres. Arctissima enim est societas inter fratres ac patrem et filium; quare ipsa cæterarum societatum est radix, origo et exemplar, uti mox ostendam. Hinc Chaldæus vertit, meliores sunt duo justi in generatione magis quam unus, etc. In labore suo, quo laborant ad sustentandam generationem suam.
Secundo, pertinet ad socios et amicos, q. d. Melius est duos esse simul socios et amicos, quam unum solum sine socio et amico. Ratio est, quod in defectum fratrum et filiorum, quos multis natura negat, eadem surrogarit socios et amicos, quos quilibet officiis et beneficiis sibi parare et procurare potest, q. d. Si tibi non sit filius, aut frater, ejus loco para tibi amicum, ut non sis unus et solus, sed societate fruaris et gaudeas. Amicus enim erit tibi consolationi, utilitati et decori, perinde ac si esset frater, imo in locum fratris succedet: sicut enim frater dicitur quasi fere alter, ut ait Gellius, lib. XII, cap. X, sic amicus dicitur quasi alter ego. Nam vir amabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater, Proverb. XVIII, 24.
Idem ex Salomone docet Plutarchus, lib. De Fraterno amore: Pleræque, inquit, amicitiæ nihil aliud sunt quam umbræ et imagines illius primæ, quam natura liberis erga parentes, fratribusque adversum fratres ingenuit; quam qui non veneratur et colit, an is fidem facit ullam se aliis esse benevolum? aut qualis tibi videtur, qui socio in salutatione ac litteris nomen fratris tribuens, neque eadem quidem via cum fratre sibi ambulandum putat? Addit deinde amicum esse quasi alterum fratrem. Huc accedit Olympiodorus, qui asserit liberalem in pauperes sua liberalitate eos sibi devincire, ut habeatur et colatur ab eis quasi frater, imo pater; quare quot pauperes alit, tot filios et fratres sibi creat. Sic Job, XXIX, 16, ait: Pater eram pauperum. Hinc Cyrus aiebat securissimos thesauros esse opes apud amicos depositas, teste Xenophonte, lib. VIII Cyripædiæ.
Idem asserit Seneca, lib. VI De Benefic. cap. III; probatque, ex eo quod opes in cistis servatæ, a furibus sæpe auferantur, amici autem auferri nequeant. Unde idem, epist. 9: Jucundius, inquit, est amicum facere, quam habere. Amicum facit, qui illi benefacit. Et clare Martialis, lib. V, 43: Extra fortunam est, quidquid donaris amicis. Quas dederis, solas semper habebis opes.
Versus 10: 10. SI UNUS CECIDERIT, AB ALTERO FULCIETUR: VÆ SOLI: QUIA, CUM CECIDERIT, NON HABET SUBLEVANTEM SE. Hebraice, si exci...
Nunc singula ad incudem revocem.
MELIUS EST ERGO DUOS ESSE SIMUL. Per duos accipe quoque tres, quatuor et plures: plurium enim convictus et amicitia suavior et utilior est vita solitaria. Ita Thaumaturgus, Lyranus et alii; sequitur enim: Funiculus triplex difficile rumpitur. Unde S. Hieronymus in cap. V Matth., vers. 45: Quanto duo, inquit, uno different, si amore conjuncti sint, tanto etiam trium contubernium plus valet. Etenim vera charitas et nullo violata livore, quanto augetur numero, tanto crescit et robore. Unde Philosophus aiebat: Amicorum neque nobis, neque cuiquam hominum satis fuit. Dicit tamen, duos, ut innuat perfectam societatem et amicitiam tantum consistere inter duos vel tres, hoc est inter paucos, juxta illud Eccli. cap. VI, 6: Multi pacifici tibi sint, et consiliarius sit tibi unus de mille.
Charitas ergo propter unum Deum omnes amat, sed ex omnibus hisce, amicitia paucos sibi in familiares et consiliarios deligit. Vide Plutarchum Opuscul. de Amicitia inter plures diffusa, quam idcirco marcescere, et in communem frigidamque benevolentiam abire docet.
HABENT ENIM EMOLUMENTUM SOCIETATIS SUÆ. Hebræa, Septuaginta, Syrus et Arabicus, est enim merces labori eorum: labori, scilicet sociali, id est societati. Unde Antonius in Melissa cap. XLIII, legit, est illis merces in labore communi; et Thaumaturgus: Qui vita, inquit, societatem inierunt, et rebus iisdem incumbentes, optimos fructus decerpere queunt, et prosperi successus voluptatem sibi invicem conduplicant. Merces hæc est, quod duo suaviter, majoreque commodo et lucro, velut socii simul in commune laborent; quod societate mutui colloquii, consilii, consolationis, protectionis fruantur; quod alter alterum relinquere potest successorem et hæredem; quod unus non auderet, duo audent; quod unus præstare non valet, duo præstant. Sic in mercatura societatis ingens est lucrum, dum collatis a duobus vel tribus in commune opibus, industria et negotiatione, major mercium conflatur copia, indeque majus lucrum.
Chaldæus, Olympiodorus et alii per laborem accipiunt dona, eleemosynas, officia et beneficia, quibus quis alium sibi devincit facitque amicum. Hujus enim amicitiæ, magna donorum datorum est merces, magnaque danti affert commoda et emolumenta.
Moraliter, disce hic quantum sit bonum societatis et amicitiæ; per hoc enim unus fit quasi multus, et per multos operatur et negotiatur, ideoque multa et magna efficit. Id patet in societate civium et militum concordium, quæ inexpugnabilis est, cæteraque expugnat, juxta illud Homeri: Scutum hæsit scuto, galeæ galea, atque viro vir. Et in societate religiosorum et cœnobitarum, quæ adeo potens est ut magnas hominum, urbium, provinciarum conversiones, morumque in melius commutationes efficiat.
Audi S. Chrysostomum, apud Maximum, hom. I De Fraterno amore: Nihil est concordiæ comparandum: unus enim quasi multiplicatur; si concordes fuerint duo aut decem, unus non est unus, sed illorum quisque decuplex redditur, inveniesque in decem unum, atque in uno decem. Quod si hostes illis aliqui sint, qui in unum impetum fecerit, is quasi in decem irruerit, sic capitur. Eget unus, at non premitur egestate: nam majori parte et numero inopia obumbratur; illorum unusquisque viginti habet manus, ac viginti oculos, totidemque pedes, animas item decem: non enim suis tantum, sed illorum etiam membris quisque utitur in omnibus; ac si centum forent, idem rursus contingeret. Idem apud Persas et Romæ esse potest, quodque natura non potest, id amicitia potest. Si igitur mille habeas amicos, aut etiam duo millia amicorum, cogitare debes quo rursus evadat numerus. Hoc enim est admirabile, unum millesimum fieri; optabilius enim esset solem nobis exstingui, quam amicis orbari. Etenim multi, solem videntes, in tenebris sunt: at qui multos habent amicos, ne incidere quidem possunt in calamitatem; nihil enim, nihil amicitia et charitate suavius esse possit: quid enim est quod non efficiat verus amicus? quam voluptatem non afferat, quam utilitatem, quam securitatem! Ibidem Dionysius: Quot amicos pararis, tot oculos habes, quibus, quæ velis, videas; tot consilia, quibus de iis quæ conducunt, consultare et prospicere possis. Non enim aliter se habet plurium amicitia, quam si cui Deus unum corpus habenti multas daret animas, quæ omnes illi providerent et consulerent.
Hinc Psaltes: Ecce, inquit, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Psal. CXXXII. Mala solitudo, inquit S. Bonaventura, per inopiam delectationis, uti est in avaro et superbo; misera, per defectum consolationis; laudabilis et honesta, per quietem contemplationis. Porro Dionysius Carthusianus: Loquitur hic Salomon, inquit, secundum legem communem naturæ, non secundum præeminentiam gratiæ, quæ transcendit naturam, nec lege arctatur communi. Nam anachoretæ, carthusiani, monachi vivunt solitarii, et tamen agunt vitam angelicam. Unde Abbas Moyses apud Cassianum, Collat. I, cap. VII, docet pro puritate cordis, et contemplatione sectandam esse solitudinem, instar Christi, qui exiit in montem orare solus, et erat pernoctans in oratione Dei, Lucæ VI. Verum notat recte S. Thomas, II II, Quæst. CLXXXVIII, art. 8, solitudinem et vitam contemplativam esse perfectorum duntaxat, qui jam in virtute solidati, sibi sufficiunt, nec sociorum auxilio indigent, ideoque tales prius exercendos et perfi-
ciendos esse in vita sociali et cœnobitica. Unde S. Hieronymus, epist. 4 ad Rustic.: Quid igitur, ait, solitariam vitam reprehendimus? minime, quippe quam sæpe laudavimus: sed de ludo monasteriorum hujusmodi volumus egredi milites, quos eremi rudimenta dura non terreant, qui specimen conversationis suæ multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent; quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit, qui paupertate lætantur; quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est. Verum nec his etiam in media Thebaide desunt socii et amici, imo vero plurium societas singulos munit et roborat, ut monasteria faciant repleantque, ac ordines numerosos velut castrorum Dei acies rite ordinatas efficiant. Lege Vitas Patrum, Palladium in Lausiaca, Cassianum et similes.
Denique audi S. Basilium, cœnobialis et socialis vitæ religiosæ commoda recensentem in Constit. Monast. cap. XIX: Primum, inquit, qui communionem ac consociationem hanc vitæ complectuntur, ad illud bonum, quod ex natura est, revertuntur. Siquidem perfectissimam ego illam vitæ communionem appello, a qua omnis propria et privata rei cujuslibet possessio exclusa est, et a qua omnis abest dissensio, omnis perturbatio et rixa. Contra vero ubi omnia communia, animi, mentes, corpora, eaque quibus necessario ad cultum et victum utimur. Communis Deus, communis pietatis mercatura, communis salus, communia certamina, communes labores, communia præmia et certaminum coronæ, ubi multi unus, et unus non solus, sed in pluribus. Huic vitæ instituto quid est tandem quod jure æquiparari possit? quid beatius dici? quid hac conjunctione, unitate et necessitudine aptius excogitari? quid elegantius fingi mutua inter se morum animorumque contemperatione? Idipsum ad oculum viva hypothesi repræsentat, dum subdit: Homines ex diversis nationibus ac regionibus profectos, per exactam morum ac disciplinæ similitudinem, adeo veluti in unum coaluisse, ut in pluribus corporibus unus tantum animus inesse videatur, vicissimque plura corpora unius mentis instrumenta cernantur. In his, qui infirma corporis valetudine est, is complurium animos infirmitatis suæ participes habet. Qui vero animo æger est, ei complures præsto
sunt, a quibus curetur, et a quibus assidue erigatur. Hi æquabili jure inter se alii aliorum et famuli sunt et domini, et invicta libertate summam inter se serviunt servitutem, quam non necessitas, aut casus aliquis fortuitus violenter cum ipsorum mœrore invexit, sed cum gaudio libera animi voluntas induxit, quippe cum charitas ipsos, alioquin liberos, alios aliis subjectos efficiat, et tamen integram illis nihilominus libertatem conservet. Tales nimirum nos Deus esse voluerat, cum nos ab initio finxit, atque in hunc finem creavit. Hac de causa Christus societatem duode-
cim Apostolorum instituit, per quam totum orbem ad se convertit. Hebræis celebre est proverbium: O chebreta, o temutha, id est, aut societas, aut mors. Id expertus S. Augustinus ita amorem suum erga amicum, ac dolorem ob ejus mortem explicat, lib. IV Confess. cap. VI: Mirabar, inquit, cæteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter erat, vivere; illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: Dimidium animæ meæ; nam ego sensi animam meam, et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram.
Idem a Salomone didicere et docuere philosophi, ut Plato in libro De Republ., et Aristoteles, lib. I Polit. cap. II, ubi ait: Solitarius et nullius indigens aut deus est, aut bestia, hoc est, divinis, aut bestialibus est moribus. Idem, lib. III, cap. VII: Singuli, ait, licet minus boni sint, iidem tamen in unum collecti meliores sunt, quam singuli eorum optimi, ut fit in cœna, quæ ex symbolo multorum lautior est, quam ab uno instructa. Euripides in Heraclide: Solitaria manus, ait, invalida pugna est; et: Unus vir haud videt omnia. Hinc illud tritum: Unus vir, nullus vir; Plutarchus asserit, ea quæ dederis amico redire ad te cum fænore; Socrates apud Laertium ait amicum esse lucro potiorem; Crassus apud Maximum, serm. 6: Agrum frugiterum. Isocrates, Admon. ad Nicoclem, tria maxime requirit in amicitia: Virtutem tanquam honestam, et familiaritatem ut jucundam, et usum tanquam necessarium. Et Lacon ille Antalcidas apud Plutarchum in Lacon., requirit: Ut amicus loquatur jucundissima, præstet autem utilissima.
Mystice S. Ambrosius, De Instit. Virgin. cap. XI, et in hunc locum Ecclesiastis sub finem tom. II, per duos accipit Christum et christianum, per unum, qui est sine Christo: Optimi, inquit, duo super unum, quia est merces in labore ipsorum; ubi sunt duo optimi, super unum, nisi ubi Christus est, et is quem Christus tuetur? quoniam si ceciderit, qui cum Domino est Jesu, erigit eum Jesus. Addit deinde Jesum non cadere, sed sese demittere ad mortem, ut se et nos resuscitet; commortuus est enim nobis, ut nos calefaceret igne charitatis, quem venit mittere in terram, et ceu Elisæus vitæ calorem daret.
Symbolice Olympiodorus: Melius est, ait, duos esse simul, hoc est corpus animæ consentire, illamque adjuvare in operibus virtutum, ut nec caro repugnet spiritui, nec spiritus de carnis mortificatione inani gloria efferatur et insolescat. Si enim corpus ab anima dissentiat, illud secum trahet in ruinam.
10. SI UNUS CECIDERIT, AB ALTERO FULCIETUR: VÆ SOLI: QUIA, CUM CECIDERIT, NON HABET SUBLEVANTEM SE. Hebraice, si exciderint unus, socium suum stare faciet. Pro socium Septuaginta vertunt μέτοχον, id est participem; Aquila εταῖρον, id est amicum; Arabicus, quoniam si ceciderit unus, elevabit participem suum. Et væ uni animæ ejus cum ceciderit, et non erit ei alter, qui eriget eum.
SI CECIDERIT, scilicet alteruter: tunc enim stans lapsum eriget, vel nutantem fulciet; vel uterque: tunc enim alter alterum, vel nutantem ad casum sua ope, industria et consilio fulciet, ne labatur et cadat, vel jam lapsum attollet. Hebræum enim יקים iakim, id est stare faciet, duo significat, scilicet primo, pronum in lapsum fulcire ne labatur; secundo, jam prolapsum suscitare et erigere. Utrumque amico præstat socius et amicus. Rursum τὸ ceciderit, vel actum perfectum, puta pronitatem, vel initium sive periculum lapsus significat, juxta illud Davidis, Psal. CXVII, 43: Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me, ne caderem in profundum, quo impellebar ab æmulis et hostibus. Amicus ergo amicum labantem sustinebit, ne prolabatur, prolapsum eriget, erectum fulciet et roborabit, ne iterum cadat. Hæc omnia significat hebræum iakim.
Rursum si ceciderit, subaudi in terram, fossam, aquam, ignem, vel in morbum, ut explicat Chaldæus; vel in paupertatem, ut Ferus; vel in carcerem aut servitutem, ut R. Moyses; vel in perplexitatem et inopiam consilii, ut Olympiodorus; vel in peccatum, ut Dionysius; vel in quamlibet aliam adversitatem et calamitatem, ut S. Hieronymus, Thaumaturgus, Lyranus et alii. Verus enim amicus quodlibet amici infortunium sublevare satagit. Audi Thaumaturgum: Nam cum duo viri in idem negotium incumbant, accideritque aliquid adversi uni, is non longe requiret auxilium, habet enim ad manum qui juvet. Contra homini infeliciter agenti, et refocillationis indigo, calamitas summa est, solitudo. Contubernales sane et qui in eodem cœnaculo victitant, si qua oriatur tempestas, statim eam sedant mutuis consolationibus, gemina nimirum felicitate. Ostendit Salomon particulatim emolumenta societatis, atque ex multis tria duntaxat per modum exempli recenset: primum est, quod si unus ceciderit, ab altero fulcietur; secundum: si dormierint duo, fovebuntur mutuo; tertium: si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistent ei. Primum consistit in relevando, secundum in conservando, tertium in defendendo, ait S. Bonaventura.
VÆ SOLI: QUIA CUM CECIDERIT, NON HABET SUBLEVANTEM SE. Hebræa, væ illi, qui unus (id est solus) est, quia, cum ceciderit, non habet secundum qui stare faciat eum. Chaldæus, pro אילו ilo, id est illi, legens aliis punctis אלו illu, id est si, vertit, nam si ceciderit unus ex eis super lectum et cubaverit ægrotans, alter surgere faciet socium suum oratione sua. Et si unus innocens solus fuerit in generatione sua, in tempore, quo decidet super lectum, et cubabit ægrotans, non erit illi in generatione sua socius secundus ad orandum super eum, sed in puritate sua surget ex ægritudine sua.
Versus 11: 11. ET SI DORMIERINT DUO, FOVEBUNTUR MUTUO: UNUS QUOMODO CALEFIET?
Interjectio væ in Scriptura nota est non tam minantis vel dolentis, quam denuntiantis certam pœnam, vel cladem inevitabilem. Rursum τὸ ceciderit significat infallibilem casum et lapsum sive is perfectus sit, sive inchoatus, ut dixi. In hujus enim vitæ fragilitate, periculis, infortuniis, quæ cuilibet sæpe, imo quotidie occurrunt, impossibile est quin quandoque quis in aliquam calamitatem, imo et culpam saltem venialem prolabatur.
Porro Thomas Cantipratensis magnæ doctrinæ et experientiæ vir, lib. II Apum, cap. XI, § 1, Religiosos adhortans ut nunquam sint sine socio instar apum, quæ una vivunt, laborant, egrediuntur, subdit: Quam vera sit hæc sententia: Væ soli, ego novi, qui triginta annis vices Episcopi in diversis diœcesibus habui; qui in hoc articulo, quo Religiosi vel soli vadunt in viis, vel soli manent in curiis, horrenda mala, horrenda scandala, horrendaque pericula frequenter audivi, quæ nunquam sustinuissent adjuncto socio, vel fecissent!
NON HABET SUBLEVANTEM SE, imo multos habet impellentes in lapsum, ac de lapsu ejus gaudentes, ridentes et subsannantes. Est miosis. Hæc enim est hominum conditio, ut si quem felicem viderint, et in altum attolli, illi applaudant; sin quem miserum ruere viderint, illum propellant, spernant, insultent, juxta illud: Felicitas multos habet amicos; felicibus multi sunt cognati. Viri infortunati procul amici; plures adorant solem orientem, pauci occidentem.
Hujus sententiæ veritatem cognovere tyranni, qui ut martyres superarent, eos a se invicem separabant, et quemque solum minis, promissis et tormentis urgebant ad negandum Christum, uti separarunt Primum a fratre Feliciano, Ruffinam a sorore Secunda, Cornelium Pontificem a clero et populo Romano, sed frustra: totus enim populus cum suo Pontifice in unam fidei confessionem conspiravit; quem proinde laudans S. Cyprianus, epist. 1 ad Cornelium: Quantum, ait, terroris et formidinis attulit (Decius imperator et persecutor), tantum fortitudinis invenit et roboris. Unum (Cornelium Pontificem) primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium separare tentaverat: nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quærit solitudinem singulorum; sed retusus adunati exercitus fida pariter et vigore, etc. Et mox: Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, etc., ad pugnam quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota semel castra prodisse?
Ex hac Salomonis gnome: Væ soli: quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se, Con-
Hebraice, si exciderint unus, socium suum stare faciet. Pro socium Septuaginta vertunt μέτοχον, id est participem; Aquila εταῖρον, id est amicum; Arabicus, quoniam si ceciderit unus, elevabit participem suum. Et væ uni animæ ejus cum ceciderit, et non erit ei alter, qui eriget eum.
Chaldæus vertit, nam si ceciderit unus ex eis super lectum et cubaverit ægrotans, alter surgere faciet socium suum oratione sua. Et si unus innocens solus fuerit in generatione sua, in tempore, quo decidet super lectum, et cubabit ægrotans, non erit illi in generatione sua socius secundus ad orandum super eum, sed in puritate sua surget ex ægritudine sua.
Interjectio væ in Scriptura nota est non tam minantis vel dolentis, quam denuntiantis certam pœnam, vel cladem inevitabilem. Rursum τὸ ceciderit significat infallibilem casum et lapsum sive is perfectus sit, sive inchoatus, ut dixi. In hujus enim vitæ fragilitate, periculis, infortuniis, quæ cuilibet sæpe, imo quotidie occurrunt, impossibile est quin quandoque quis in aliquam calamitatem, imo et culpam saltem venialem prolabatur. Porro Thomas Cantipratensis magnæ doctrinæ et experientiæ vir, lib. II Apum, cap. XI, § 1, Religiosos adhortans ut nunquam sint sine socio instar apum, quæ una vivunt, laborant, egrediuntur, subdit: Quam vera sit hæc sententia: Væ soli, ego novi, qui triginta annis vices Episcopi in diversis diœcesibus habui; qui in hoc articulo, quo Religiosi vel soli vadunt in viis, vel soli manent in curiis, horrenda mala, horrenda scandala, horrendaque pericula frequenter audivi, quæ nunquam sustinuissent adjuncto socio, vel fecissent!
Ex hac Salomonis gnome: Væ soli: quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se, Concilia et legislatores occasionem ceperunt juris sui ordinandi.
Nigrenium, Comment. Ascetic. in Regulas communes Societ. Jesu, Regula 43.
Haec tropologica est solitudo, quam depingens S. Bernardus, serm. De Fallacia praesentis vitae: «Erraverunt, ait Propheta, Psalm. cvi, in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Solitudo haec superborum est, quia solos sese reputant, solos appetunt reputari. Litteratus est, odit socium. Fortis est, aut formosus, da ei parem, et contabescit. Solitarius est, sed erroneus, errat in solitudine sua; non enim solus habitare poterit super terram. Nec mirum quod solitudini huic inaquosum additur, ut dicatur, in solitudine, in inaquoso. Si enim in solitudinibus aquae deesse solent, et loca deserta, sterilia quoque et arida esse consueverunt, sic superbiam impaenitentia comitatur. Elatum enim cor durum et expers est pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gratiae spiritualis: quia superbis Deus resistit; humilibus vero dat gratiam.»
Mystice S. Gregorius, lib. IV, in cap. x lib. I Reg.: «Vae soli, inquit, quia si ceciderit, non est qui erigat eum. Solus namque est, qui a Deo relinquitur. Hunc certe cadentem nullus erigit, quia relictum a Deo sanctorum aliquis non assumit. Electus ergo quisque securus ascendit, quia solus non est. Qui enim per nos loquitur, nobiscum est; nam et repromittit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Solus quippe non erat, qui dicebat: Solus non sum, sed qui misit me, mecum est. Solus item non erat, qui exquirebat dicens: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus?»
Moraliter, hinc rursum disce quanta sit utilitas societatis et amicitiae. Audi S. Augustinum, vel quisquis est auctor (stylus enim humilior est, quam ut deceat S. Augustinum), lib. De Amicitia, cap. v: «Disce, inquit, quid utilitatis habeat (amicitia), cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae praesentis et futurae; ipsa enim omnes virtutes sua ostendit suavitate, vilia sua virtute confodit; adversa temperat, componit prospera, ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse jucundum; et homo bestiae comparetur, non habens qui secum collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet, si quid molestum mens conceperit; cui communicet, si quid praeter solitum sublime vel divisum accesserit.» Probat ex hac Salomonis gnome: «Vae soli: quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se. Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae jucunditas est habere, cum quo aeque audeas loqui ut tibi? cui confiteri non timeas, si quid deliqueris? cui non erubescas revelare in spiritualibus, si quid profeceris? cui cordis tui secreta
Concilium Toletanum undecimum, ut habetur dist. 7, Quaestione I, can. 13 illud divini, sancit ut sacerdoti celebranti semper alter assistat, utque «sacrificans habeat post se vicini solaminis adjutorem, ut si aliquo casu ille qui impleturus officia accedit, turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat, qui vicem exsequatur intrepidus.» Idem jam ante sanxerat Soter Pontifex, cap. Nullus Episcopus, De Consecr. dist. 1. Septima Synodus vero, ut habetur distinct. 81, can. 24 In omnibus, vetat ne clericus solus sine socio cum muliere colloquatur: «Certe solum, inquit, ad solam accedere nulla religionis ratio permittit. Melius enim est duos esse simul, quam unum. Simul enim et fidelius et tutius res geritur. Vae enim uni: quia, si ceciderit, non est qui erigat eum.» Hinc quoque Apostoli bini a Christo missi sunt ad evangelizandum, Lucae x, 1. Concilium Lateranense, de statu monachorum, cap. Monachi, ex hac gnome decernit ne monachi soli in villis, oppidis, vel parochiis habitent, sed in conventu, vel cum fratribus: ne, inquit, inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum experiantur. Vetus est usus ut Religiosi non soli, sed bini incedant, quod nuper edito hac de re decreto jussit S. D. N. Urbanus VIII. Unde S. Thomas Aquinas religiosum solum et sine socio vocabat daemonem solitarium; patet enim hominum et daemonum insidiis, insultibus, calumniis et sinistris suspicionibus. Exemplum clarum est in Loth, cum Abrahae societatem deseruit. «Ecce enim, inquit S. Chrysostomus, homil. 35 in Genes., ut divisus est a justo, et putabat se in majori esse ubertate ac copia, ac potiora se assecutum et abundare, repente factus est servus; carens domo, carens et foco, ut discas quantum malum sit divisio, et quantum bonum concordia; et quod convenit non majora temere capessere, sed potius humilitas diligenda est.» Ita sane accidit Loth, et ita omnibus illis eveniet, qui ut apud homines crescant et splendeant, alios fratres in opinione minuunt, et verbis tanquam nube quadam obnubilant. Quid miseri, et se honore vestiant, honore fratres spoliant? quid insoni, ut seipsos promoveant, aliorum bonam opinionem convellunt? quid amentes, ut soli luceant, alios obscurant? soli lucere volunt, at non soli lucebunt, sed soli sine luce permanebunt. Vae autem soli: quia, si ceciderit, non habebit sublevantem se. Severum est, sed justum Domini decretum, cujus judicia abyssus multa, ut qui se non habitatione, non veste, sed corde et amore a fratribus separant, tempore necessitatis soli relinquantur, et tentationibus absorbeantur: permittit enim Dominus, ut neque exemplis, neque consiliis, neque doctrina eorum proficiant, quos a se per odium et malam voluntatem abjecerunt. Vide nostrum Alvarez de Paz plura incommoda vitae solitariae recensentem, tractat. De Vita spirit. lib. II, part. IV, cap. xxiv, et Julium
committas, et commences consilia? Quid igitur jucundius, quam ita unire animum alterius, et unum efficere de duobus, ut nulla jactantia timeatur, nulla formidetur suspicio, nec correptus alter ab altero doleat, ne laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat?» Speciatim vero commoda vitae socialis et coenobitae recenset Thomas a Kempis Theodidactos I part. serm. 2: «Qui, inquit, bonae voluntatis est, et Deum quaerit, inter Deum quaerentes amplius proficiet, et firmius stabit. Ibi homo magis in virtute probatur et exercetur. Ibi frequenter de negligentia arguitur. Ibi ad perfectiora verbo et exemplo trahitur. Ibi suam imperfectionem considerare et lugere compellitur. Ibi alterius fervore excitatur, alterius humilitate docetur, istius obedientia, illius patientia movetur. Ibi confunditur inveniri tardior. Ibi invenit quos timet. Ibi habet quos diligit, et sic ex omnibus proficit. Ibi alterius correptio, ipsius fit admonitio. Ibi alienum periculum, proprium efficitur speculum. Ibi unus alterius est custodia. Ibi homo portat et portatur. Ibi multa audit et videt, unde doceatur.» Prosequitur deinde idipsum luculentius, dum subdit: «Ibi boni commendantur, ut meliores fiant. Ibi negligentes arguuntur, ut referveant. Ibi homo non permittitur torpescere, nec secundum suum libitum agere. Ibi diversa sunt officia, et multa exhibentur charitatis obsequia. Ibi omnia tempus habent, et ad opus suum quisque ex obedientia vadit. Ibi infirmus a fortiori sustentatur. Ibi sanus infirmum visitans Christo servire laetatur. Ibi uno deficiente, alius locum ejus supplet. Ibi sana membra pro debilibus sollicitantur. Ibi activus pro vacante laborat, vacans pro laborante exorat. Ibi homo habet multos pro se orantes, et in extremis se contra diabolum protegentes. Ibi tot auxiliarios invenit, quot socios habet.»
Hebraea et Septuaginta, si cubent duo, calor erit eis; unus quomodo calefiet? Et si requieverint duo, calefient; Arabicus, et si dormierint duo, erit eis calor et aestus; et unus quomodo calefiet? Campensis, si duo simul dormierint, alter alterum calefaciet. Hoc significat nostrum, fovebuntur mutuo; qui enim alium fovet calore suo, eodem fovetur et ipse: incalescit enim illo ipso calore, quem in altero conservat, cum conjungens cum alieno, et tam suum quam alienum adauget: sicut duo ligna ardentia ignem fovent, et in se mutuo adaugent, qui in se uno langueret et exstingueretur. Unde vertit, si duo simul cubent, plus caloris erit eis: alter enim alteri vicissim addit suum calorem, itaque eum conservat, roborat et quasi conduplicat.
Versus 12: 12. ET SI QUISPIAM PRAEVALUERIT CONTRA UNUM, DUO RESISTUNT EI.
Ad litteram ergo et physice gnome haec clara est, intelligiturque ut sonat. In somno enim consistit magna pars sanitatis et roboris animalis. Unde vulgo dicitur: «Somnus nutrit aeque ac cibus,» idque patet in gliribus, qui dormiendo pinguescunt; item in ursis, qui magnam hiemis partem dormiendo transigunt, tumque non alio cibo quam somno aluntur, teste Plinio et Aristotele in Hist. animalium.
Somnum autem conciliat calor; quare frigidi, ut senes, aegroti, nudi parum dormiunt. Notus est aphorismus Hippocratis, lib. I, cap. xiv et xv: «Evidenter vigilans calidior est exterius, interius autem frigidior; dormiens e contrario.» Id in me experior quotidie: noctu enim multas horas pervigilo, eo quod stomachus per senium et studium calore destituatur; qui vero stomachum habent calidum, ut juvenes, totas noctes altum dormiunt. Rursum idem: «Ventres, inquit, hieme et vere calidissimi sunt natura (per antiperistasin enim externi aeris frigidi circumstantis, internus stomachi calor se intendit et roborat, ut externo frigori resistat), ideoque somni longissimi.» Vide Galenum, lib. VI De Morbis vulg. comm. 4 et 5.
Sensus ergo est, q. d. Si duo simul cubent, magis calefacient se mutuo, ideoque diutius dormient; solus vero, si frigeat, aegre calescet ideoque parum dormiet.
Chaldaeus haec refert ad conjuges, quasi Salomon hic Judaeos animales hortetur ad conjugium, ut melius dormiant: «Si vir et uxor, inquit, cubitum discesserint, mutuum sibi hieme calorem praestant; unus autem qui tandem incalescet?»
Alii ut Arias hanc gnomen referunt ad debiles et aegros qui, si foveantur calore secundi, melius dormiunt. Sicut David in senio, cum non posset calescere, nec dormire, per societatem Abisag Sunamitidis et calorem et somnum sibi conciliavit.
Verum generatim haec paraemia grammatice, sive in cortice litterae loquitur de duobus quomodolibet simul cubantibus, in eodem sive lecto, sive stragulo, sive tentorio, sive cubiculo, uti cubant milites, et Hungari etiam nobiles, qui, ut expediti et fortes sint ad crebra cum Turcis bella, scamno vel pavimento pro lecto utuntur: duo enim vel plures in eodem cubiculo cubantes, non solum se mutuo, sed et totum cubiculum suo calore et halitu calefaciunt. Honesti enim et casti ex honestate et pudicitia nolunt in lecto admittere socium, nisi sint conjuges.
Symbolice vero et parabolice, haec duorum simul cubantium paraemia notat fomentum et auxilium quod amicus amico praestat, praesertim debili et afflicto: afflictionis enim et adversitatis, ac consequenter timoris et maestitiae symbola et causae sunt nox, tenebrae, frigus et vigilia: sicut ex adverso fortitudinis, animositatis et laetitiae symbola et causae sunt dies et lux, item calor et somnus. Id patet in senibus et juvenibus. Senes enim ob frigus debiles sunt, meticulosi et melancholici; juvenes vero ob calorem sunt robusti, audaces et hilares: quare expedit juvenes jungi senibus, ut illi horum maestitiam sua hilaritate
discutiant, illi horum audaciam suo timore et prudentia temperent. Hoc voluit Thaumaturgus dum vertit, nam et per diem dicendi libertate festivi, et per noctem honesta gravitate fulgent. Dies enim felicitatis, nox adversitatis est symbolum.
Rursum haec paraemia notat mutuam confidentiam, qua amicus curis et sollicitudinibus aestuans, eas in sinum amici deponit, in eoque quasi placide indormit et conquiescit. Ita S. Hieronymus et Lyranus.
Tertio, haec paraemia notat fervorem, quo amicus torpidior amici exemplo et cohortatione ad charitatis et virtutum opera inardescit, juxta illud: «Frigidiores ferventiorum exemplo in virtute incalescent.» Ita Olympiodorus. Idem significat similis paraemia Salomonis, Prov. xxvii, 17: «Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.» Vide ibi dicta.
Denique amicitiae typus est ignis et calor: quod enim hic praestat mundo, hoc amicus amico. Unde Plutarchus, lib. De Adul. et Amic.: «Sicut, inquit, optimum conditorum est ignis, sic Deus amicitiam vitae admiscens, omnia laeta, dulcia ac grata, ut essent amico praesente, unaque fruente, fecit.» Et Cicero, lib. De Amicitia: «Amicitia, ait, hoc est vitae humanae, quod sol est mundo.»
Hanc gnomen eleganti apis et passeris apologo oculis subjicit Cyrillus, lib. II Apolog. mor. cap. vii, cui titulus: Contra appetitum singularitatis: «Apis, inquit, inveniens passerem solitarium, praemissa salutatione dixit ei: Utquid, mi frater, amaram diligis solitudinem, cum amicitiae societas sit tam dulcis? At ille respondit: Nimirum minime placet multitudinis fluctuare procella, vel unus esse de turba. Nonne inter sidera sol est unus, et super omnia unus est Deus? Quo audito, cum subtiliter procedens illa singularitatis ejus superbiam notasset, in hac causa taliter arguendo processit argumentosa: Quanquam unus, inquit, Deus essentialiter sit, comparis tamen trinitatis hypostaticae indivisibili societate gaudet. Sol autem lunam stellarum infimam, ne sit solus, dono lucis efficere sibi sociam splendoris in granditate conatur. Sic et primum mobile cum sit unum, lationis primariae communicata virtute, secum caeteros orbes rapit, ne sit in officio suo singulare; quin et universitas mundi cunctarum suarum partium junctura unitatis connectitur, ut nulla earum disjunctionis solitudinem ullatenus patiatur. Nonne anima naturaliter societatis amatrix mox dolet, si vel in puncto suum corpus deseruerit. Cum a principio Deus hominem creasset unum, mox statim dixisse fertur (Gen. II, 18): Non est bonum esse hominem solum: Faciamus ei adjutorium simile sibi. Deinde idipsum exemplo oculorum, alarum, manuum, pedum demonstrat: «Propter hoc etiam duo creati sunt oculi, alae duae, manus totidem, ac pedes dualitate consimiles, ut pluralitate munerum et unitate formarum, membris omnibus ex simili adjutorio sit provisum. Ad quid
nimirum constructae sunt urbes, collectae civitates, legisque foedere adunatae sunt politiae, nisi ut communi obsequioso consortio, non solum sint sufficientes, sed etiam tranquillae res humanae? Vae ergo soli: quia, cum instabili pede superbiae ventilatus ceciderit societate privatus, sublevans adjutorium non habebit. Quin et animalia domestica turmatim vivunt: caetera quoque, quantum possunt, naturae politiam colunt; is qui fugit consortium, aut rabiosus est, aut ferus. Eremita vero socius est deorum. Quibus dictis, tristem reliquit solitudinis amatorem.»
Mystice S. Hieronymus per socium accipit Christum, qui instar Elisaei nos peccato mortuos vivificat: «Nisi, inquit, nobiscum Christus dormierit, et in morte quieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus.» Rursum noster Alvarez de Paz, lib. III De Natura perfect. part. III, cap. xxxii: Simul dormiunt, ait, Religiosi, qui in lecto religionis decumbentes, et charitate cooperti, simul orationi et sanctis occupationibus instant: isti enim mutuis desideriis et actionibus incalescunt; solus autem dormit, qui animo ab aliis segregatus orat aut occupatur: non enim habet penes se aliquem amore conjunctum, a quo calefiat.
Symmachus, invaluerit super unum. Hebraea, duo stabunt coram eo, id est contra eum, ut se ei opponant bello, non solum defensivo, sed et offensivo. Est miosis: per resistunt enim intelligitur: oppugnabunt et expugnabunt eum. Nam sicut unus fortior praevalet uni minus forti: sic duo minus fortes praevalent uni fortiori alterutro; quia «ne Hercules quidem contra duos;» et, ut aiunt Arabes: «Duo infirmi fortiores saxo.» Unde Syrus et Arabicus vertunt, etsi corroboretur unus, ipsi duo insurgunt adversus eum. Septuaginta Complutensium clare: Etsi victus fuerit unus, duo stabunt contra eum. S. Hieronymus, si robustior inimicus quis contra unum surrexerit, imbecillitas alterius amici solatio sustentabitur; Thaumaturgus, temere ac periculose sibi consulit, qui multos homines mutuo praesidio circumseptos adortus fuerit. Huc facit proverbium Hebraeum in Res chelec in sanhedrin: «Duo arida ligna unum viride exurunt,» id est: «Duo invalidi facile superant unum valentem, si solus sit;» quia «nec Hector quidem duobus par est.»
Chaldaeus hanc gnomen accipit de justis, qui iram Dei concitatam ab impio avertunt; «Quod erumpat, inquit, vir flagitiosus et potens, cujus reproba opera propensitate quadam ferantur in occasionem evehendae in orbem vindictae, prodibunt duo justi ex adverso, qui meritis suis imminentem hanc vindictam avertunt.»
Verum hic agitur de eo qui resistit irae non Dei, sed hostis invadentis amicum, ut patet ex verbis. Significat ergo tertium emolumentorum societatis et amicitiae, quod est, amicum praestare munimen
amico, dum eum contra invasorem tuetur et propugnat, etiam cum vitae periculo, juxta illud Prov. xviii, 19: «Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.» Vide ibi dicta. Unde S. Leo, serm. 4 De Jejun. Decimi Mensis: «Ecclesiasticus miles, ait, etiamsi specialibus praeliis possit fortiter facere, tutius tamen et felicius dimicabit, si contra hostem palam in acie steterit, ubi non suis tantum viribus certamen ineat, sed sub invicti regis imperio, fraternis consociatus agminibus, bellum universale conficiat. Minore enim discrimine multi confligunt cum hoste, quam singuli; nec facile patet vulneri locus, quem opposito scuto fidei, non sua tantum, sed etiam aliorum fortitudo defendit; ut ubi una est omnium causa, sit una victoria.»
Hinc Joab ait Abisai fratri suo: «Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi,» II Reg. x, 11. Quin et Seneca, lib. IV De Benef. cap. xviii: «Nam quo alio, inquit, tuti sumus, quam quod mutuis juvamur officiis? hoc uno instructior vita, contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio. Fac nos singulos: quid sumus? Praeda animalium et victimae, ac imbecillissimus et facillimus sanguis. Quoniam caeteris animalibus in tutelam sui satis virium est: quaecumque vaga nascuntur, et actura vitam segregem, armata sunt: hominem imbecillitas cingit: non unguium vis, non dentium, terribilem caeteris fecit: nudum et infirmum societas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem.» Unde concludit, plenumque dominium evincit: «Itaque qui par esse nulli posset, si seiunceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit: societas terris genitum, in alienae naturae transmisit imperium, et dominari etiam in mari jussit: haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit: haec fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare. Hanc tolle: et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes.»
Hinc patet charitatem et amicitiam, licet non heroicos obliget ut quis vitam pro vita amici prodigat, vel periculo exponat, tamen idipsum permittere, imo suadere; quare generosae et perfectae charitatis et amicitiae, aeque ac fortitudinis et magnanimitatis actus erit, si quis id faciat: quia tunc non tam vitam pro vita amici, quam pro generosis tot virtutibus discrimini objicit. Majus enim est bonum harum virtutum quam sit vitae. Ita D. Thomas, II II, Quaest. XXVI, art. 4: ibique passim Theologi, ac magister Suarez pluribus rationibus confirmat.
Quin et philosophi, qui virtutes christianas et supernaturales non agnovere, sed tantum naturales, qualis est civilis amicitia, idem docuere, ut Aristoteles, IX Ethic. cap. viii, Cicero, De Amicitia, Seneca, epist. 9: «In quid, ait, amicum paro? ut habeam pro quo mori possim; ut habeam quem in exilium sequar, cujus me morti opponam et impendam.» Tales amici inter gentiles fuere: Pylades et Orestes, Nisus et Euryalus, Theseus et Pirithous, Damon et Pythias, Eucritus et Evephenus, Servius Terentius et D. Brutus, quos recenset Valerius Maximus, lib. IV, cap. vii, quorum unus pro altero ultro se neci obtulit, quod nos tantum Philosophi, sed et patres ac theologi dilaudant, ut S. Augustinus, IV Confess. cap. lxi, S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. xii, S. Hieronymus in cap. vii Michaeae; sed audi Aristotelem, lib. IX Ethic. cap. viii: «Verum est quod de probo viro dicitur, eum amicorum causa et patriae, multa agere, etiamsi mors sit oppetenda.» Et inferius: «Qui pro aliis mortem obire consueverunt, eligunt magnum quoddam honestum sibi ipsis.»
Hebraice משלש mesculas, id est triplicatus. Est enim pual piel, id est participium passivum a שלש scilles, id est triplicavit. Quasi dicat: Funiculus simplex facile rumpitur, duplex difficulter, triplex difficilius: sic et homo, si solus sit, facilius ab hoste vincitur; si cum socio, difficulter; si cum duobus, difficilius. Syrus, filum trinum non cito discerpitur; Arabicus, filum triplicatum non laceratur subito; Hebraice est, filum triplicatum non rumpitur in festinantia, vel in celeritate; Chaldaeus, quam pulchri sunt tres justi in generatione, inter quos est pax, sicut funiculus fimbriae ex tribus chordis, qui non cito rumpitur; vel, ut vertit Costus, similes sane sunt propugnaculis triplici ordine, quae nisi aegre expugnari nequeunt; vel, ut alii, sicut catena quae contorta est ternis funibus, quae non festinanter convelletur; S. Ambrosius, epist. 17, spartum triplex non cito rumpitur.
TRIPLEX, id est multiplex: difficilius enim rumpetur, si sit quadruplex, quintuplex, sextuplex, etc. Unde Symmachus vertit, funiculus triplex, aut quadruplex non cito rumpitur. Dicit tamen «triplex,» tum quia funiculus solet triplicari, id est tribus filis vel liciis implecti, ad elegantiam et firmitatem; tum ut notet paucorum societatem, quales sunt duo, vel tres, esse robustam; tum ut symbola ternarii indicet, de quibus mox; tum quia triplex saepe est tripliciter triplex. Solent enim restiarii primo funiculum ex tribus filis intorquere, deinde funiculum hunc triplicare, ac ex triplici unum contorquere, deinde triplicatum jam rursum triplicare; quin et crassos rudentes, quibus machinae et moles sustinentur, ex funibus parvis saepius triplicatis contorquent.
Sensus ergo est, quasi dicat: Sicut funis ex pluribus filis implexus et intortus rumpi nequit, adeoque est validus, ut trabes, saxa et moles ingentes in altum attollat et sustineat, cum singula fila stupea tenuia sint, illicoque rumpantur: sic pariter vis duorum vel trium unita, fit bina, vel trina, adeoque valida, ut expugnari frangique nequeat. Rursum, sicut funiculi quo magis intorquentur, saepiusque triplicantur, fiunt densiores et validiores, ut rumpi nequeant: sic quo arctior duorum vel plurium est societas, quoque pluribus et majoribus amoris benevolentiaeque officiis nectitur et stringitur, eo robustior est et inexpugnabilior, ut patet in acie castrensi rite associata et densata.
Addit S. Bonaventura to triplex respicere et notare triplex emolumentum societatis jam recensitum.
Exemplum appositum est in Sciluro Scytha, qui moriturus, convocans filios 80, cum ipsi fasciculum jaculorum ab eo jussi frangere non possent, sed sigillatim unumquodque facile rumperent: «Pari modo, inquit, si concordes fueritis, validi invictique manebitis; si dissidiis dissociemini, imbecilles eritis, et expugnatu faciles.» Ita Plutarchus, Apophth.
Moraliter, funiculus triplex significat perfectam amicitiam inter paucos, puta inter duos vel tres consistere: hi enim imitantur SS. Trinitatem, in qua trium personarum summa est unio et concordia, quae inter plures solet languescere vel evanescere. Ita Auctor lib. De Amicitia, tom. IV S. Augustini, cap. v. Hinc Christus, Matth. xviii: «Ubi, ait, fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum,» uti tribus pueris in fornace Babylonia, in Dei fide et laude consentientibus et constantibus accessit «quartus similis Filio Dei,» Daniel. III, 92. Ad hoc significandum, ut recte notat Pineda, a Poetis finguntur Gratiae tres, quod tribus maxime videatur coalescere et conservari amicitia: nam et tertius amicus interveniens solet tollere omnem quotidiani convictus cum uno et eodem satietatem; tum etiam exorientes saepinscule expostulationes, et suspiciones inter amicos duos, facile sedantur et componuntur tertii interventu, hortatu et judicio.
Versus 13: 13. MELIOR EST PUER, PAUPER ET SAPIENS REGE SENE ET STULTO, QUI NESCIT PRAEVIDERE IN POSTERUM.
Symbolice primo, funiculus triplex est Sanctissima Trinitas, ait S. Paulinus, epist. 4 ad Severum, quae est fons omnis societatis, amicitiae et concordiae, adeoque prima insolubilis et increata societas, et charitas, ideoque invictissima, quae omnia domat et subigit. Ita S. Ambrosius, epist. 17: Spartum triplex, inquit, non cito rumpitur. Tria enim quae non sunt composita non rumpuntur. Trinitas incompositae naturae rumpi non potest, quia Deus unum est et simplex, et incompositum est quidquid est.» Addit Hugo Cardinalis potentiam Patris, sapientiam Filii, bonitatem Spiritus Sancti, quo triplici funiculo diabolus ligatus est, ut non possit nocere nolentibus. Accedit S. Basilius, qui lib. V Contra Eunomium volentem discindere Sanctissimam Trinitatem, et Patrem a Filio ac Spiritu Sancto: «Trinitas, inquit, non dirumpetur, et est colenda in una et aeterna gloria, eamdem unam et solam deitatem ubique circumferens, irrupta, inscissa, indivisibilis, adimplens omnia, omnia continens, in omnibus existens, creans, gubernans, sanctificans, vivificans. Hic divinus et maxime admirandus nexus non dirumpitur, ut scriptum est: Funiculus triplex non disrumpetur.» Porro R. Johannam apud Galatinum, lib. VI, cap. x: Funiculus triplex, inquit, hoc est mysterium Dei unius et trini, non cito rumpitur, hoc est, non facile discutitur et enucleatur.
Brachmanes, sive Gymnosophistae, apud Indos gestant funiculum ex tribus aliis contortum, quorum singuli rursum tribus linis constant, ad tres personas in Sancta Trinitate significandas; ut unam esse naturam deitatemque indicent, extrema funiculi inter se uno nodo constringunt, uti referunt Maffaeus, Osorius et alii de rebus Indicis scribentes, ac Perpinus, orat. 8 De Deo trino et uno. Porro mysteria ternarii plura recensui Amos cap. i, vers. 3.
Secundo, S. Hieronymus per funiculum triplicem accipit Sanctissimam Trinitatem, quatenus nos munit et roborat; item Christum, cujus sodalitas nos omnibus hostibus superiores efficit: «Melius est, inquit, in se habere Christum (seu socium), quam solum patere diabolo; quod si et Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus advenerint, non cito rumpetur ista sodalitas.» Sic et Salonius.
Tertio, alii accipiunt Incarnationem, in qua arctissimo nexu conjuncta sunt tria, puta anima, caro et Verbum; ac licet in morte Christi duo priora soluta sint, non tamen ab iis tertium, puta Verbum, separatum est: et post resurrectionem redditus est funiculus triplex indissolubilis.
Tropologice primo, S. Gregorius, XXXIII Moral. cap. ix, vel juxta aliam editionem xii, per funiculum triplicem accipit fidem SS. Trinitatis: «Quia fides, inquit, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur.» Et S. Isidorus in Exod. cap. xlvi: «Funis triplex non rumpitur, inquit, quae est SS. Trinitatis fides, ex qua dependet, et per quam sustinetur omnis Ecclesia.»
Secundo, S. Bernardus, serm. 16 in Cantica, per funiculum triplicem accipit tria praecipua hominis membra, puta cor, os et manus, quae inspirata a Spiritu Sancto conspirant in bonum: «Hoc semel, inquit, contulit universitati, hoc quotidie singulis in nobis actitari sentimus, et cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis verbum, et manibus opus justitiae. Dat sentire fideliter, dat proferre viriliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex qui difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post se ad regna caelestia: si recte sentias, si digne proloquaris, si vivendo confirmes.»
Rursum Olympiodorus accipit animam, corpus et spiritum, quae tria oportet connectere, et innectere Dei cultui et obsequio, ut docet Apostolus I Thessal. v, 23.
Tertio, S. Hieronymus accipit fidem, spem et charitatem, in quibus consistit vera Dei religio. Sic et S. Paulinus, epist. 4 ad Sulpitium, ubi mo-
net ut hoc triplici spatio texamus opera nostra. Alii ex adverso referunt ad triplicem concupiscentiam, scilicet carnis, oculorum et superbiae, quae, cum nectuntur, difficile rumpuntur, quibus decepta fuit Eva. Ita S. Bernardus, serm. De Annuntiatione.
Quarto, Hebraei carnales apud Galatinum, lib. II, cap. i: Funiculus triplex, inquiunt, est amor firmissimus inter maritum, uxorem et prolem.
Quinto, alii accipiunt tres partes poenitentiae, contritionem, confessionem et satisfactionem, ex quibus funis gratiae et charitatis conflatur. Rursum Hugo Cardinalis: Funiculus triplex, inquit, est charitas quae tribus quasi partibus implectitur, quae sunt rectitudo, amplitudo et fortitudo dilectionis. Amplitudo, ut omnes, etiam inimicos sinu charitatis amplectatur, juxta illud Christi: «Diligite inimicos vestros,» Matth. cap. v; fortitudo, ut pro Deo suo omnia pati et mori non dubitet, juxta illud: «Fortis est ut mors dilectio,» Cant. cap. viii.
Rursum funiculus triplex est charitas ex triplici quasi fune composita, qua scilicet Deum propter seipsum amamus, et proximos propter Deum diligimus, et nostram salutem propter ipsum Deum amore complectimur: quae proinde non facile tentatione ulla superatur, ac proinde par est ut proximis mutuo amoris nexu jungamur, quorum viribus fulti adversarios quosvis vincamus.
Thalmudici in Midras censent hic opponi genios, sive spiritus et angelos homini a Deo assignatos, unum bonum, qui notatur hic per puerum pauperem et sapientem: vocatur puer, eo quod post 14 aetatis annum homini se insinuet; alterum malum, qui notatur hic per regem senem et stultum, eo quod antiquior sit, et a nativitate homini adsit, in eoque regnet. Vocatur stultus, quia rationi et sapientiae adversatur; facit enim ut infans non nisi escam et sensibilia bona cogitet et appetat: verum hae sunt Thalmudicorum naeniae. Fuit tamen multorum Hebraeorum, Graecorum et Latinorum olim opinio, homini ab origine dari duos angelos, bonum et malum, uti alibi dixi, eamdemque ex R. Barachia tradit hic S. Hieronymus. Idem S. Hieronymus addit tres alias expositiones: primam Thaumaturgi, q. d. Praestat sapiens, licet puer et pauper, stulto, licet is rex sit et senex, quod hic saepe regno excidat, ille ad regnum extollatur; secundam Laodiceni, q. d. Praestat puer sapiens futurae vitae bona et mala praevidens, quam rex stultus qui futura non cogitans, praesentibus et caducis, quasi magnis et perpetuis delectatur; tertiam Origenis et Victorini, q. d. Puer pauper et sapiens est Christus, de quo Isaias, cap. ix: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis;» rex senex et stultus est diabolus, qui in hoc mundo ab ejus origine mundanis quasi rex imperat. Verum hoc tertium mysticum est, secundum vero tropologicum, primum litterale et genuinum.
Cajetanus more suo acute haec refert ad funiculum triplicem, quem, inquit, si implectas ex pueritia, paupertate et sapientia, robustior erit, quam si alium triplices ex regno, senio et stultitia. Verum haec subtilior quam solidior est expositio.
Dico ergo plane et genuine per antithesin conferri et praeferri hic sapientiam stultitiae, etiamsi principatu et senio ornatae, quibus ille caret. Sensus igitur est, q. d. Tanti est sapientia, et sapiens, etiamsi pauper et puer, ut praestet stultitiae et stulto, etiamsi is rex sit et senex. Sapientia enim tam excellens est, ut pueritiam et paupertatem, quae videntur aspernabiles, faciat commendabiles; insipientia vero etiam regiam et senilem dignitatem, quae per se laudabiles sunt, faciat vituperabiles: quare saepe fit ut juvenis pauper ob prudentiam evehatur ad regnum; rex vero senex et stultus ob imprudentiam eo dejiciatur, uti explicat versu sequenti: eo enim pertinent hic versus et duo sequentes. Sapientia ergo est velut aurum, quod aes, stannum caeteraque metalla inaurat, facitque aurata et quasi aurea; imo ipsa est instar lapidis philosophici, quo alchimistae perhibent se aes aliaque metalla convertere in aurum; simili enim modo sapientia paupertatem et juventutem, quae in se viles et insipientes sunt, decorat et quasi inaurat, imo in se suamque dignitatem transmutat, dum ea velut informat et animat, ut videantur sapere esseque sapientia. Unde ipsa «linguas infantium facit disertas,» Sapientia x, 21; pauperes vero per Dei timorem et amorem (hic enim est practica veraque sapientia) facit similes regibus, imo Verbo Deique Filio, ideoque haeredes gloriae et regni sempiterni. Vice versa, stultitia regiam et senilem dignitatem, quae instar auri refulget, dedecorat, ac in se velut in vile aes, aut plumbum commutat, dum per superbiam, avaritiam, similemve impietatem, reges stultos et impios dejicit in terram, ac deinde in tartara, eosque facit folles et fomenta gehennae.
Transit a vanitate solitudinis et solitarii, per antithesin, ad vanitatem regni et regum, hi enim minime sunt soli, quia abundant famulis, militibus et sequacibus.
Alludit Salomon ad se, seipsumque hic tacite pingit; ipse enim puer creatus est rex, scilicet anno 12 aetatis, ut vult S. Ignatius, epist. 3 ad Magnesianos; vel potius, ut Pineda et alii, anno 18, tumque opibus fuit exiguis, et quasi pauper prae opibus, quas senex habuit; sed tamen ob sapientiam illi inditam praestantior fuit Saule, rege sene et stulto. Imo Salomon puer sapiens praestantior fuit seipso jam sene et stulto; tunc enim per luxuriam et idololatriam desipuit, seseque et regnum perdidit, tumque Deus ad regnum decem tribuum evexit Jeroboam juvenem
rex Israelis. Verum senescens vitulos aureos erexit, et idololatriam in Israelem invexit, ideoque regno, vita et stirpe privatus est.
Significat ergo haec gnome primo, sapientiam juvenum et pauperum praestare regno senum insipientum; secundo, sapientiam acui tum juventute, tum paupertate: juventus enim acri est ingenio, animoque vivido et generoso, adeoque magna meditatur et sperat, magnaque molitur ut sese promoveat et evehat. Talis fuit Hermogenes qui, anno 15 aetatis, tantae fuit sapientiae et eloquentiae, ut ad eum audiendum Antoninus Imperator ventitaret; unde illud: «Hermogenes inter pueros senex.» Rursum, juventus est simplex et candida, ac modesta et humilis, praesertim si sit tenuis fortunae et pauper, ideoque capacior sapientiae. Unde Philosophus: «Paupertas, ait, est reparatrix sapientiae.» Hinc Socrates, Diogenes, Crates pluresque alii contempserunt divitias, ut philosopharentur, et expeditius liberiusque vacarent sapientiae. Paupertas ergo et juventus acuunt sapientiam. Ex adverso aetas et opes, praesertim in regibus et principibus, obtundunt sapientiam; sunt enim occasio gulae, luxuriae, superbiae, quae hominem infatuant. Hinc tertio, significat reges saepe in senio infatuari, partim quia per opes deliciis, ventri et veneri per omnem fere vitam vacarunt; partim quia ex diuturnitate regnandi, fiunt nimis securi, superbi et tyranni, ideoque populo exosi, qui proinde non raro eos throno deponit, et alios sibi principes creat. Unde pro stulto hebraice est כסיל kesil, id est vanus et inconstans, qui mutatur ut luna: sic enim rex insipiens mutatur, tum per varias cogitationes et desideria, quibus instar Euripi aestuat; tum per varias fortunae vices, quas vitae hujus mutabilitas parit: quales sunt populi murmura, seditiones, tumultus, quos cum providere nesciat, vel negligat, et secure et oscitanter regno tot annis possesso indormiat, illo subinde spoliatur.
Exempla sunt, primo, in Saule, qui juvenis et pauper sapuit, ideoque evectus est ad regnum; sed senescens, per praesumptionem, arrogans sibi jus sacrificandi, desipuit, ideoque regno dejectus est. Unde audivit a Deo: «Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israelis factus es?» I Reg. xv, 17.
Versus 14: 14. QUOD DE CARCERE CATENISQUE INTERDUM QUIS EGREDIATUR AD REGNUM; ET ALIUS NATUS IN REGNO INOPIA CONSUMATUR.
Secundo, in Davide, qui juvenis et pauper, puta pastor ovium; sed sapiens, innocens et sanctus, Sauli seni, superbo et stulto in regno surrogatus est. Idem tamen senescens, factus insolens, adulterium et homicidium commisit, ac regno pene per Absalonem filium dejectus est. Sic et Cyrus, inter pastores enutritus, sua juvenili solertia et fortitudine paravit sibi regnum Persarum.
Tertio, in Salomone, qui Davidi seni juvenis successit floruitque sapientia et sanctitate; sed senior factus super omnes desipuit per luxuriam et idololatriam.
Quarto, in Jeroboam, qui juvenis, pauper, profugus et exsul, sed prudens et sagax, creatus est rex Israelis. Verum senescens vitulos aureos erexit, et idololatriam in Israelem invexit, ideoque regno, vita et stirpe privatus est.
Quinto, in Joseph, qui juvenis sapiens inclusus carceri futuram famem praevidit, et Pharaoni ignoranti praedixit, ideoque princeps Aegypti creatus, toti Aegypto, mox orbi in fame de alimentis prospexit; ad Joseph enim hic alludi patet ex vers. seq.
Sexto, Chaldaeus exemplum statuit in Abraham et Nemrod; sic enim vertit: «Abraham qui fuit pauper, et erat in eo spiritus sapientiae a facie Domini, et cognovit Creatorem suum, cum esset aetatis trium annorum, et noluit servire idolis, melior fuit Nemrod impio, qui fuit rex senex et stultus. Et quia noluit Abraham servire idolis, projecerunt eum in medio fornacis ignis sucensi, et accidit ei miraculum a Dominatore saeculi, et liberavit eum inde, et postea non fuit scientia in Nemrod, ut admonitus esset deinceps, ut non serviret idolis quibus antea serviebat.» Verum horum fides sit penes Chaldaeum.
Denique significat haec gnome reges et principes decere, ut sint pauperes, id est paupertatis et pauperum amatores, ne, si avare opibus inhient, subditos expilent, et pauperes opprimant. Ita Moses, Samuel, Saul et David initio regni fuere pauperes; ac de rege sancit Deus, Deuter. xvii, 17: «Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.» Nam mulieres et opes nimiae perdidere Salomonem. Sic pauperes adeoque agricolae fuere Romulus et Remus Romae conditores, Camillus, Fabius, Attilius, Cincinnatus, Scipio ejusdem principes et dictatores, caeterique quos recenset Valerius Maximus, lib. IV, cap. iv. De Maecenate Caesaris Augusti amico et principe scribit Dio, lib. xx: «In re familiari summa parsimonia usus est, et in re publica liberalissimus exstitit.» Lycurgus, Spartae legislator, sanxit ut principes aeque ac cives odissent avaritiam nimiasque opes; sic enim illius imperium aeternum fore. Idem in principe christiano requirit S. Ambrosius, lib. I Offic. Historiae Indicae narrant apud Peruanos Ingas reges, antequam regnum ineant, per dies aliquot laceris indutos vestibus, velut pauperes et mendicos per urbem incedere, ut indicent paupertatem et pauperes sibi cordi curaeque esse et fore. Simile est in inauguratione archiducis Carinthiorum. Archidux enim inaugurandus rusticano vestitu incedit, quem ubi rusticus e saxo conspicatur, rogat quis ille sit; respondent asseclae esse archiducem, ac post nonnulla ultro citroque dicta, rusticus archiduci levem dans colaphum, jubet ut velut princeps legitime jus dicat; princeps vero rustico vestes suas donat: quod indicium est primitus non nisi agricolam fuisse electum in archiducem. Ita Aeneas Sylvius in Descript. Europae, et ex eo Petrus Gregorius, lib. VII De Republica, cap. xv, num. 15.
Significat ergo haec gnome primo, sapientiam juvenum et pauperum praestare regno senum insipientum; secundo, sapientiam acui tum juventute, tum paupertate; tertio, reges quippe tennis fortunae, sed sapientem, id est strenuum et industrium, III Reg. xi, 27.
Ostendit in quo stultitia regis senis sita sit, nimirum in improvidentia; sapientia enim regis est providentia qua tam sibi, quam regno in futurum prospiciat: sibi, ut se in regno confirmet, motus populi compescat, conatus exterorum, regno inhiantium dissipet, caeteraque omnia sibi noxia quasi e specula praevideat et discutiat; regno, ut annona sit sufficiens, ut scelera et rapinae arceantur, ut pax inter nobiles et plebem conservetur, etc. Unde S. Hieronymus vertit, qui nescit praecavere vicissitudinem; Thaumaturgus, cui nunquam in mentem venit tanquam fieri posse vicissitudinem.
Pro providere hebraice est הזהר hizzaher, quod Noster varie variis in locis vertit, scilicet, fulgere, observare, praeoccupare, cavere, custodire; Septuaginta nunc vertunt, fulgere, ut Daniel. xii, 3; nunc distinguere, ut Ezech. xix, 20 et 21; nunc custodire, ut Psalm. xviii, 12; nunc praecavere, ut hoc loco; nunc significare, ut Ezech. xxxiii, 3; nunc pronuntiare, ut Ezech. xxxiii, 9.
Proprie hizzaher est splendere: unde זוהר zohar vocatur claritas, splendor, fulgor; inde significat admonere seipsum, admoneri ab alio, alteriusque admonitionem recipere, ut vertit Pagninus, Campensis, Tigurina et alii (unde vertunt, qui admonitionem amplius non admittit); inde praevidere, praecavere, circumspectum esse, monere, docere, instituere, quia salubris admonitio est quasi quaedam illuminatio, splendor et fulguratio, id est praenuntiatio et praevisio futuri; eadem est quasi radius et fulgor quidam prudentiae et providentiae. Qui enim regno diuturno superbiens non vult moneri, sed monentes spernit et odit, saepe in rebellium vel hostium insidias incurrit, et vita regnoque spoliatur. Unde Chaldaeus vertit, et ultra haec non est cognitio ut admoneatur amplius; Symmachus, qui nescit praecavere vicissitudinem; Syrus, qui nescit cavere amplius; Arabicus, non cognovit quod reverteretur in semetipsum.
Igitur improvidentia haec in rege sene et stulto nascitur ex diuturna felicitate regnandi: haec enim eum ita inebriat, ut dementet; praeteritae enim fortunae memor, futurae immemor, praesenti incertae quasi certae securus incubat, itaque facile insidiis aemulorum et hostium patet, iisque ex improviso obruitur. Felicitas enim facit securum et superbum, ut neminem putet sibi posse resistere: eadem cum senio facit eum oscitantem, et negligentem ad providendum, juxta illud: «Bis pueri senes;» et: «Delirus senex.» Ex continua enim regni prosperitate, ita segniter et secure degit, ac si rotae fortunae et felicitati regni sui clavum infixisset, cum ex adverso nullum majus regi et regno sit periculum, quam a nimia securitate et praefidentia: haec enim negligit praevidere insidias, machinationes, tumultus, bella aliaque adversa sibi regnoque imminentia, ideoque pariter negligit providere remedia ad ea praecavenda vel avertenda.
«Quod,» hebraice כי ki, id est quia, quoniam. Dat enim causam, cur puer pauper, sed sapiens, melior sit rege sene et stulto, eo quod ille per sapientiam subinde etiam e carcere, hoc est ex imo loco et statu evehatur ad regnum; hic vero regno dejiciatur, et ad inopiam statum vitamque redigatur. Natus enim in regno, idem est quod natus parente rege, regio sanguine prognatus: hic enim opponitur servo incarcerato, qui patre servo progenitus ascendit ad regnum.
Alludit ad Joseph qui e carcere ob sapientiam et praevisionem futurae famis evectus est ad principatum Aegypti, Genes. xli. Vice versa Sedecias rex Juda, a Chaldaeis captus, excaecatus, vinctusque ductus est in Babyloniam, IV Reg. xxv; et Nabuchodonosor natus in regno, id est filius regis, puta Nabuchodonosoris senioris, et in regno per triginta et plures annos confirmatus, ob insipientiam et superbiam regno, imo humana forma dejectus, mutatus est in bestiam, Daniel. iv, 30. Sic Servius Tullius, quartus a Romulo Romanorum rex, a servo (unde dictus est Servius) evectus est ad regnum. P. Ventidius a Pompeio captus, e carcere prodiit Imperator exercitus Romani, ac victor de Parthis triumphavit, teste Valerio Maximo, lib. VI, cap. x. Simile contigit Caio Mario, qui de Cimbris triumphum egit. Huc facit quod scribit Heraclides in lib. De Politiis, in Cimmaeusium politia: Lydii, inquit, cum gravi dominatu preme-
rentur, et audissent Cymmae quemdam esse praestantem, missa legatione, in regnum accersiverunt, et in officina fabri plaustrarii servum inventum cum servitute, pretio soluto, assumpserunt. Similia recenset Lucius Florus, lib. II, cap. xix, et Paulus Aemilius in Dione. Plura exempla ex Plinio recensui Eccli. x, 28, ad illa: «Servo sensato liberi servient.» Vere Plutarchus, tractatu De Praeceptis gerendae reipublicae: «Servire qui nescit, inquit, dominari non potest.»
Huc facit ille Saccorum dies tragicus apud Persas, quem ita describit Dio, orat. 4 De Regno: «Accipiunt unum ex captivis ad mortem, collocantque in regis thronum, et eumdem illi dant vestitum regium, et imperare sinunt, ac vivere et deliciari et concubinis uti illis regni diebus, et nemo illum vetat quidquam facere quae velit; post haec autem exutum, virgisque caesum, suspendunt.» Deinde causam et significationem hujus moris et ritus affert dicens: «Cujus rei putas hoc esse signum, et quamobrem fieri apud Per-
sas? nonne ideo quod saepenumero stulti homines et pravi talem potestatem et nomen adipiscuntur, deinde aliquanto tempore viventes turpissime atque ocissime perduntur?»
Huc alludens Barlaam, Josaphat regi simili parabola vitae hujus vanitatem et fallaciam ad vivum repraesentat apud Damascenum, in Histor. cap. xiv.
Porro Chaldaeus Complutensium (nam in Regia haec succisa sunt) pergit haec adaptare Abrahae et Nemrod: «Quoniam, inquit, provincia idolorum egressus est Abraham, et regnavit super terram Chananaeorum; et in diebus regni Abraham factus est Nemrod pauper in saeculo:» ubi «regnavit» idem est quod dives et potens effectus est; amplam enim Abraham habuit familiam, in qua quasi princeps regnabat; unde ex ea eduxit 318 milites, quibus quatuor reges profligavit, et Loth ab eorum manibus liberavit, Genes. cap. xiv; alioqui certum est Abrahamum non fuisse regem super terram Chanaan. Rursum, quod Nemrod factus sit pauper incertum est; nam nusquam id legimus. Haec quoad lectionem vulgatam.
Hebraea enim, Septuaginta et Syrus, Arabicus, Pagninus, Vatablus et caeteri hebraizantes non habent to alius. Unde sic sonant, Quoniam de domo vinctorum prodiit ad regnum, quia etiam in regno ejus natus est pauper; quod totum multi de uno et eodem accipiant, varie vertunt et explicant; sed communiter sic, ut per carcerem accipiant uterum matris, q. d. Rex quoque dum nascitur ex utero matris, quasi ex carcere prodit vinctus et miser, paucis secundinis religatus: nudus et pauper sicut caeteri homines: quare hujus conditionis suae memor in regno non insolescat, nec se super alios superbe efferat, sed modeste se gerat ne regno dejiciatur, et ad primaevam nuditatem et inopiam relegetur. Ita Olympiodorus, Aben-Ezra, Vatablus, Osorius et caeteri.
Verum hanc gnomen non de uno et eodem, sed de duobus invicem oppositis intelligi patet: primo, ex eo quod det causam versus praecedentis, cur scilicet melior sit puer pauper, sed sapiens, rege sene et stulto. Causa haec est, quod scilicet ille subinde per sapientiam ad regnum evehatur, hic ab eodem ob insipientiam dejiciatur, eo quod imprudenter, superbe et injuste regnarit. Secundo, ex Chaldaeo qui haec de duobus, puta Abraham et Nemrod accipit, et ex Symmacho, qui vertit, alter enim exit de carcere ad regnandum; alter vero cum esset rex natus, paupertate oppressus est. Tertio, ex S. Hieronymo qui in veteri sua editione ex Septuaginta sic vertit, quoniam de domo vinctorum egreditur, ut regnet, quia etiam in regno ejus natus est pauper, q. d. Rex senex, sed stultus, non advertit fieri posse ut aliquis ex his quos ipse vinxerat, exeat ad regnum e carcere, ipse vero de regno excidat, quod insipienter ac injuste gessit.
Unde mystice S. Hieronymus per puerum sapientem et pauperem accipiens Christum, per regem senem et fatuum accipiens diabolum, sic explicat: «Iste (Christus) natus est in regno senis (diaboli, qui ante Christum regnabat per infidelitatem in mundo), et idcirco dicit: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer Judaeis; nunc autem non est de hoc mundo regnum meum, Joan. xviii. In illius itaque stulti senis regno, qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam ejus, natus optimus puer de domo vinculatorum (de quibus Jeremias in lamentationibus loquitur: Ut humiliaret sub pedibus ejus omnes vinctos terrae, Thren. III), processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos qui super se regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reversus est. Praesago itaque spiritu vidit Ecclesiastes omnes viventes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: Ego sum vita, Joan. cap. xiv, vetere stulto rege dimisso, Christum sequi. Simulque duo ex Israel populi significantur. Prior qui in adventu Domini fuerit, et posterior qui Antichristum pro Christo suscepturus est; quod prior non penitus sit abjectus. Prima quippe Ecclesia ex Judaeis et Apostolis congregata est, et in fine Judaei, qui Antichristum pro Christo suscepturi sunt, non laetabuntur in Christo.»
Moraliter, disce hic vanitatem regnorum et regum, ex eo quod infimae sortis homines, puta servi et incarcerati, subinde e vinculis exaltentur ad regnum; reges vero regumque filii e throno ad inopiam statum locumque dejiciantur. Haec enim est fortunae inconstantia, haec vitae hujus instabilis alea, haec regnorum mutabilis vicissitudo. Sicut enim mercatorum saepe hic solet esse exitus, ut bonis cedant, navigantium, ut submergantur: ita qui diu rempublicam administrat, sinistrum aliquem casum sustinere cogitur; casum occasum patiens consolationis loco repetat illud Macrobii:
Non possunt primi esse omnes omni tempore. Summum ad gradum claritatis cum veneris, Consistes aegre, et citius quam descendas decides. Cecidi ego, cadet qui sequitur, laus est publica.
Parva enim, ait Polybius, temporis intervalla in excelso fastigio collocant, et eosdem rursus ad extremam miseriam ac calamitatem redigunt, atque eos maxime qui in aulis principum vitam agunt. Hi enim similes sunt calculis, in publicis consiliis dari solitis. Nam ut illi modo aenei, modo aurei dantur: ita aulici pro regis voluntate, nunc beati, nunc miseri fiunt. Agesilaus adhuc puer cum in gymnicis ludis loco parum honorifico locaretur a chori magistro, licet rex declaratus esset, paruit dicens: «Ostendam non loca viris, sed viros locis dignitatem conciliare.» Seneca, lib. De Tranquillitate, cap. iii: «Officia si civis amiserit, inquit, hominis exerceat;» et anterius: «Habet ubi se, etiam in privato lare explicet magnus animus.» Et inferius sapiens et providum dat consilium: «Non exspectes, donec res te dimittant, sed ab ipsis te ipse disjungas.» Utilis est haec mutatio: nam, ut ait Mantuanus:
Pluribus excelsa, vel opum, vel honoris ab arce Profuit, ad modicae sortis cecidisse quietem,
in qua, ut ait Poeta:
Gaudebis minus, et minus dolebis.
Et hoc modo vilis mundus redditur iis qui aeter-
num spectant; decepti enim a vanitate mundi, quaerunt veritatem veraque bona in caelis, dicuntque illud Poetae:
Inveni portum; spes et fortuna, valete: Nil mihi vobiscum, ludite nunc alios.
Cogitantque illud Senecae in Hercule furente:
O fortuna viris invida fortibus, Quam non aequa bonis praemia dividis?
Et illud Lucretii, lib. V De Rerum natura:
Namque hos e summo quasi fulmen dejicit ictos Invidia, interdum contemptum in tartara terrae.
Versus 15: 15. VIDI CUNCTOS VIVENTES, QUI AMBULANT SUB SOLE, CUM ADOLESCENTE SECUNDO QUI CONSURGIT PRO EO.
Sic Hermias Antiocho in deliciis, eo spectante et probante, occisus est, ait Polybius lib. vii. Sejanus, Tiberii collega, hac ab eo sententia mulctatus est: «Sejanum capite plecti placet, corpus in Gemonias projici, ejusque liberos omnes interfici.» Ita Dio in Tiberio. Plautianus Severi Imperatoris pene collega misere interiit, et cadaver ejus in viam contumeliose projectum. Ita Zonaras, tom. II Annal.: «Inter tot obsequia fortunae non satis cauta mortalitas est,» ait Curtius, lib. viii.
Merito exclamat Seneca:
O regnorum magnis fallax Fortuna bonis! in praecipiti Dubioque nimis excelsa locas. Nunquam placidam sceptra quietem, Certumve sui tenuere diem.
«Arbores magnae, ait Curtius, diu crescunt, una hora exstirpantur. Stultus est, qui fructum earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos comprehenderis, decidas. Leo etiam aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum rubigo consumit. Nihil tam firmum est, cui non periculum sit etiam ab invalido. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: impone felicitati tuae frenos, facilius eam reges.» Manilius, lib. IV Astronom.:
Quid numerem eversas urbes, regumque ruinas? Inque rogo Croesum? Priamumque in littore truncum, Cui nec Troja rogus? Quid Xerxem majus et ipso Naufragium pelago? quid captos agmine reges?
Versus 16: 16. INFINITUS NUMERUS EST POPULI OMNIUM, QUI FUERUNT ANTE EUM: ET QUI POSTEA FUTURI SUNT, NON LAETABUNTUR IN EO, SED ...
Sesostris rex Aegypti, curru aureo vectus, jussit illum trahi a quatuor regibus a se devictis, quorum unus oculos in rotas assidue conjiciens, rogatus ab eo cur id faceret: Miror, ait, rotam volvendo, nunc in sublime attolli, nunc ad ima deprimi. Intellexit Sesostris notari ab eo inconstantiam fortunae et felicitatis humanae: quare eamdem sortem sibi obvenire posse considerans, statuit ne illi posthac currum traherent. Ita Nicephorus, lib. xviii, cap. xxix. Huc facit illud Juvenalis, satyra 7:
Si fortuna volet, fies de rhetore consul. Si volet haec eadem, fies de consule rhetor.
Quocirca prudenter monet Ausonius:
Fortunam reverenter habe, quicumque repente Dives ab exili progrediere loco.
Plura hac de re dixi Eccli. cap. x fere toto.
Septuaginta, qui stabit pro illo, scilicet rege sene, patre suo, de quo sermo praecessit vers. praecedent. Unde Campensis, vidi maximo numero homines sequi adolescentem illum; qui seni in regno successurus est. Minus recte Chaldaeus hanc gnomen arctat ad Roboam et Jeroboam: «Dixit, inquit, Salomon propheta in spiritu prophetiae a facie Domini: Vidi cunctos viventes, qui ambulant in sapientia sua, ut renuant Roboam sub sole, et dividant regnum ejus, ut detur Jeroboam. Verumtamen cor tribus Benjamin, et Juda, fecit perfectum cum adolescente Roboam filio meo, qui fuit secundus in regno meo, ut consurgeret et regnaret in loco possessionis suae in Hierusalem.»
Pergit vanitatem regnorum et regum ostendere, ex eo quod subditi regem senescentem, quasi mox moriturum, deserant, et filium ejus, adolescentem a rege secundum, ideoque eo mortuo regnaturum, sequantur, stipent, honorent, ejusque gratiam ambiant, utpote a quo majora et diuturniora sperent. Viderat Salomon id fieri in patre suo Davide, quem senem deseruit pene totus Israel, secutus Absalonem filium, regnum patris invadentem, II Reg. xv, 13. Idem expertus fuit in seipso; nam eum velut senem delirantem sprevit populus, et ad Roboamum filium respexit, quia ipse «ex luxuria et idololatria factus est abominabilis suo populo, et contemptui habitus etiam a suis servis,» ut ait D. Thomas, lib. III De Regim. princip. cap. viii.
Ratio est duplex, scilicet novitas et spes. Omnes enim aulici, aeque ac plebeii, avidi sunt novitatis; unde pertaesi diuturni regni regis sui, ejusque mores fastidientes, et forte ab eo laesi, ad novum juvenemque regem sese convertunt: praesertim quia senes sunt avari, morosi, tetrici; juvenes vero solent esse liberaliores, animosiores, ac majus dare specimen magnarum rerum, initio regni; hic ergo eis videtur novus beneficusque Jupiter, hoc oriens liberalitatis sidus. Spes, quia qui a rege sene jam ditati sunt, plura ab eo non sperant; a juvene vero noviter regnaturo, nova et majora exspectant. Hisce aliisque de causis semper gravis et molesta est aulicis, populoque longa principum vita et potestas, uti Romae ad oculum subinde cernimus.
Nota to sub sole, quia sicut sol oriens post longas noctis tenebras oculis intuentium gratissimus est; sic et novus rex subditis senem regem pertaesis. Unde Pompeius, cum Sylla sibi abnueret triumphum, respondit: «Ignorat Sylla quod plures adorent solem orientem, quam occidentem.» Quo audito, Sylla exclamavit: «Triumphet.» Ita Plutarchus in Vita Pompeii. Aulici ergo et populus circumaguntur cum principibus novis, sicut heliotropium sese convertit et circumagitur cum sole; quare eis non confidant reges et principes. Vere Seneca: «Pauci reges, non regna colunt.» Et Timotheus apud Athenaeum, lib. III: «Non cano vetera: nova si quae sunt, eadem et meliora. Jupiter, qui juvenis est, regnat: olim Saturnus imperabat.»
Hebraea, non est finis omni populo, universis qui fuerunt ante illos; et etiam novissimi vel sequentes non gaudebunt in eo: quia etiam hoc vanitas et malitia spiritus; Septuaginta, praesumptio spiritus; Syrus, perturbatio spiritus; Arabicus, nonne confusio omni populo erat, et omnibus qui praecesserunt eos; et nunquam posteri gaudebunt eo: propterea hoc est vanum, et afflictio spiritus. Chaldaeus pergit haec adaptare Roboam, quem ob duritiem fastidientes Israelitae, creaverunt regem sibi Jeroboam, quod valde afflixit Roboam. Jam
Primo, plane sic exponas, q. d. Infinita, id est plurima, si quasi innumerabilis fuit hominum turba, quae reges priores, qui fuerunt ante hunc adolescentem regem, ejusque patrem jam senem, secuta, illis adulata est, et applausit; posteri quoque qui plurimi erunt, hunc adolescentem non videbunt, nec incedentem prosequentur festivis acclamationibus, equis, rhedis, curribus; quare non est quod ipse juveniliter hoc suo regno exsultet et insolescat, utpote a paucis honorato cognitoque modice duraturo, et ad alios transferendo. Igitur regnum et rex juvenis, ejusque applausus et triumphi, mera sunt vanitas et afflictio spiritus. Si sapit ergo, dicet sibi: Ecce jam quidem regno potior, mihique ut regi totus populus applaudit; sed quanta jam elapsa sunt saecula, in quibus nulla fuit mei notitia! quot jam sine fine mortua sunt hominum millia, qui de me, neque vel fama, vel nomine quidquam cognoverunt! quanta item in saeculis post venturis erit hominum multitudo, apud quos, vel nulla omnino, vel admodum tenuis, atque ea apud paucissimos erit mei memoria! Quid igitur gestire volo, quasi magnum aliquid tenens, aut quid exsultare, quasi beatus; cum potius tanta haec praesens exsultatio, mihi ita perpendenti vertatur in afflictionem spiritus?
Secundo et pressius, q. d. Infinita fuit populi multitudo, omnium scilicet qui fuerunt ante eos. Hebraea, ante faciem eorum, id est qui velut anteambulones, honoris causa, cum gaudio, pompa et plausu praecesserunt regem adolescentem, ejusque patrem olim juvenem; sed posteri id non facient, nec laetabuntur in eo, eo modo quo solet populus in rege suo oblectari et exsultare, sed eum vel deserent et fastidient, utpote pariter jam senescentem, aut dure et tyrannice regnantem, aut ex propria levitate oblivioni tradent, utpote jam mortuum et sepultum; sicque ad alium, qui successit, transibunt. Vide ergo hic vanitatem regni et regum: nimirum «sic transit gloria mundi,» instar stuppae accensae. Unde Campensis vertit, non minor fuit numerus eorum qui senem hunc olim sequeretur, cum regno praeficeretur: ita et potestas hujus qui nunc tantopere placet, gravis videbitur posterioribus; quare et ambitus ille suam habet vanitatem et animi taedia.
Huc pertinet expositio Titelmanni et Clarii, qui censent adolescentem secundum esse puerum sapientem de quo vers. 13; utrobique enim in Hebraeo est ילד ieled, id est puer, juvenis, adolescens. Sic ergo exponunt: Vidi maximo numero homines illum sequi adolescentem, qui regi seni et stulto successurus est. Praecessit etiam ante juvenem eumdem multitudo innumerabilis eorum qui senem assectabantur; sed postea gravis visa est illius potestas, ideoque desciverunt ab eo. Ad eumdem modum rex novus, qui pro alio assumptus est, quamvis habeat in principio qui ei cum gaudio plausuque adhaereant, postquam tamen fuerit in regno confirmatus, non laetabuntur illi in ipso, sed incipiet etiam videri gravis, perinde ut praecedentis auctoritas et potestas. Fit autem hoc, vel successoris vitio, quoniam non qualis futuris videbatur, cum assumeretur in regnum, permanet, sed in tyrannidem vergit, ob
Versus 17: 17. CUSTODI PEDEM TUUM INGREDIENS DOMUM DEI, ET APPROPINQUA UT AUDIAS. MULTO ENIM MELIOR EST OBEDIENTIA, QUAM STULTOR...
quam prior abjectus est, aut etiam in majorem; vel subditorum, qui sine causa murmurant, licet minus eos tractet, quam prior; aut cum sint juniores, ideoque non experti sint tyrannidem regis prioris, hinc non laetantur in successore, sicut laetantur ii qui sub priore vixerant, et dura ab eo passi sunt. Duas alias expositiones affert Titelmannus ex Hebraeo; sed quia a Vulgata dissonant, hinc eas omitto. Consule eum, si libet.
Summa significat quanta sit vanitas regnorum et regum, utpote in quibus nulla sit firmitas et constantia, sed necesse sit perpetuis angi curis, timoribus, sollicitudinibus, suspicionibus, odiis, insidiis.
Porro Thaumaturgus aliter exponit, aliamque vanitatem suggerit, scilicet morositatem et invidiam, quam rex adolescens ob favorem populi apud patrem senem, ejusque consiliarios et aulicos incurrit, adeo ut propterea subinde principatu dejiciatur, vel veneno perimatur, uti hoc saeculo non semel factum vidimus. Sic ergo vertit, nonnunquam enim evenit, ut qui juveni quidem, caeterum cordato, subsunt, maestitiae vacent saltem majores natu. Est enim illud proprium senum, ut morosi sint adversus adolescentiores, atque adeo etiam erga mores et acta junioris principis, laudantes semper actum tempus.
Allegorice S. Ambrosius, De Instit. Virg. cap. xi et xii, legens per interrogationem hoc modo: «Vidi universos qui vivunt, qui ambulant sub sole cum juvene secundo; quis resurget pro eo?» Juvenis secundus, inquit, est Christus, qui est primus secundum divinitatem; secundus autem secundum carnem, quia post Adam, juxta illud: «Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis,» I Cor. xv. Quis enim pro Christo resurget, cum ille pro omnibus resurrexerit, et in illo omnes resurrexerint, cum spem resurrectionis acceperint?» et mox: «Non est finis omni populo ejus, quia populus Christi innumerabilis finem non habet, cui fides resurrectionis aeternae, perpetuae vitae acquirit aetatem.» Rursum Auctor Catenae Graec. per adolescentem secundum accipit Antichristum, quem pro Christo omnes Judaei secuturi sunt in fine mundi, item Adamum, quem secuturi sunt omnes posteri ab eo prognati. Eadem ex Victorino et Origene habet S. Hieronymus.
Syrus, perturbatio spiritus; alii, tormentum spiritus. «Hoc,» scilicet mobilitas populi nunc cum rege patre, nunc cum filio ambulantis, illique applaudentis; nam cum relicto patre ad filium se transfert, subinde iram et vindictam patris incurrit, ut ab eo dure tractetur, vel graviore poena mulctetur, ut omittam ambitum hunc magnam habere servitutem, molestias et taedia. Ita Hugo Victorinus, Clarius, Vatablus et alii.
Secundo et magis genuine, «hoc,» scilicet regnum et plausus regis adolescentis, quod scilicet «omnes viventes ambulant cum adolescente secundo;» hic enim plausus est aura popularis, quae cito sive aetate et senio, sive mobilitate vulgi, sive regnandi vitio, libidine et fastu deflorescit, marcescit, mutatur et evanescit; tuncque adolescentem, cum videt se a suis deseri, cruciat et affligit. Unde Symmachus vertit, sed hoc aura est et pastio venti. Plausus enim populi et acclamationes non sunt aliud quam levis aura et ventus, qui cum sonitu perstrepit et abit. Ita Hugo Cardinalis, Lyranus, Cajetanus, Titelmannus et alii; qui tamen id arctant ad adolescentem regnum patris invadentem, uti fecit Absalom.
Moraliter, disce hic quanta sit regni, regalis prosapiae et nobilitatis vanitas, quam proinde apposito burdonis et muli apologo oculis subjicit Cyrillus, lib. II Apolog. mor. cap. xix, cui titulus Contra superbientes ex progenie seu nobilitate: «Cum burdo, inquit, mulo occurrisset, eum spernendo se jactabat, quod a meliori patre genitus esset; cui mox ille, armati pedis calce retento, cum acumine rationis respondit ac dixit: Quidnam tibi inde amplius est, cum sis burdo? Bonum enim aut malum generationis ex assimilatis genitoribus existit; ubi ergo haec conformitas attollitur, nihil, unde sis, differre videtur. Nam de dracone draconites pretiosissima gemma oritur, et de gallo serpentum nequissimus basiliscus generatur. Medicinalis rosa de spina producitur, et aurum de sulphure gignitur, et de flamma perlucida teter fumus suscitatur. Sed quoniam ex patre extolleris, is te quasi alterum asinum confunditur genuisse.» Idipsum deinde ratione a priori demonstrat: «Igitur cum vera nobilitas tam in corporeis rebus, quam in spiritualibus, non sit aliud quam virtus possessa, mihi pluris est equina fortitudo, quam tibi tantum generatione gaudere. Caeterum dum ex nobilitate carnis erigeris, mox dignitatem tam glorificatam animae ventosa vitiositate perdis; et sic ex pretiositate vilis, ex luce nubilosus efficeris, ac de bona reus notabilitate vilescis; acciditque tibi sicut albedini, quae argento denigratur, et flammae luciditate foedatur. Sed aurum quanto pretiosius, tanto humilitatis pondere gravius est; et lapis minor etiam pretiosior existit, uti et lignorum minima sunt pretiosissima, ut balsamus et cinnamomum. Vera igitur et gloriosa nobilitas est humilitas, quae ima sursum elevans mentem Deo conjungit, virtute replet, gratia deificat et sapientia illustrat. Quibus dictis, obticuit. Nota: Burdo vocatur, qui ex equo et asina nascitur, ait Sipontinus; mulus vero, qui ex asino et equa gignitur, teste Plinio, lib. viii, cap. xliv.
Aliqui in Septuaginta pro κακές, id est malum legunt καλές, id est bonum: ita Complutenses, quos secutus Syrus vertit, quia ignorant facere quod est bonum; et Arabicus, quoniam ignorant quod factum est optimum. Ubi adverto Aranteum et Syrum passim sequi Septuaginta, ac proinde versiones utriusque non esse factas ex Hebraeo, sed ex Graeco Septuaginta. Hi enim graece scribentes, ob monarchiam Graecorum ubique tum dominantium, qui linguam Graecam toto orbe sparserunt, gentibus omnibus Hebraeum idioma ignorantibus innotuere. Verum perperam hic legitur καλές pro κακές, id est bonum pro malum; Hebraice enim est רע ra, id est malum, ut habet Vulgata latina.
Haec verba pertinent ad initium capitis sequentis; unde Cajetanus hic inchoandum censet cap. v. Congrue transit a vanitate regnorum et regum ad veritatem Dei, tum ut reges doceat modestiam et humilitatem, ne regno superbiant, sed regnum sceptrumque, ut par est, demisse et reverenter submittant Regi regum et Domino dominantium; tum ut subditos moneat metiri reverentiam Dei ex reverentia quam exhibent regibus. Si enim tanto concursu, plausu, studio, gaudio sequuntur adolescentem secundum, quanto sequi debent Deum regem universi? Rursum hoc referas ad novam speciem vanitatis, quae cernitur in victimis rebusque sacris, q. d. Adeo vanitas rebus omnibus humanis se ingerit et inserit, ut religioni quoque et sacrificio pedem inferat. Nam multi sunt, qui ex legis monitique hujus mei omissione, victimas offerunt Deo indignas et impuras, quia ipsi indigne et impure ad eas accedunt, quae magna est vanitas, imo sacrilega impietas, ideoque Deum non placat, sed potius ejus offensam magis irritat. Coactior est nexus Lyrani, qui censet hic nova ratione probari regni temporalis contemptum, ex eo quod Deus sit summe reverendus et colendus, regia vero potestas retrahat reges a Dei timore, reverentia et cultu.
Alludit ad ritum ingrediendi et orandi in templo. Hebraeorum enim sacerdotes, ob reverentiam templi, nudis pedibus illud ingrediebantur, orabant et sacrificabant; unde pedes ante ingressum abluebant, nitoris et reverentiae causa, uti ostendi Exodi xxx, 19. Idem jam ante a Deo jussum fuerat Moysi, ut accessurus ad rubum, in quo per flammam ignis apparebat Deus, poneret calceamenta, Exodi iii, 2, et Josue cap. v, 16. Ubi Abulensis asserit eum fuisse antiquiorem morem, ut sacra loca non intrarent calceatis pedibus, atque Judaeos (etiam laicos) id observasse post illam admonitionem angeli factam Mosi.» Idem docet Ribera, lib. II De Templo, quod intellige de laicis religiosioribus. Hi enim religionis ergo, sponte sua Mosen et sacerdotes imitabantur, ac nudis pedibus, vel certe positis calceis ex corio factis, templum ingrediebantur, etiamsi nulla lege divina, vel humana, ad id obligarentur, uti Berenicen Herodis uxorem nudipedem templum ingressam narrat Josephus, lib. II Belli, cap. xxvi. Hinc illud Pythagorae: «Nudis pedibus rem sacram facito, et adorato.» Et Plato scribit triumphantes in ipso triumpho fronde coronatos, lotis manibus, nudis pedibus sacrificasse. Hinc et nudipedalia sacra, quorum meminit Tertullianus, Apolog. cap. xl, de quibus vide Gyraldum, syntagm. 10. Porro Aegyptiorum sacerdotes sacrificabant calceati non corio, sed papyro, puritatis ergo, teste Herodiano, lib. II et V: Sacerdotes calceati lino. Apud Romanos quoque nefas erat Flamini uti calceis coriaceis, teste Gellio, lib. X, cap. xv. Ratio eorum erat, quod impurum et indignum videretur, ut morticina, id est calcei facti ex pellibus animalium mortuorum, tangerent terram sanctam. Vide dicta Exodi cap. III, vers. 2, et cap. xxx, 19.
Neque id mirum; nam prisci Romani non tantum in templo, sed domi quoque, et in urbe, sine calceis incedebant nudipedes, uti docet vetus Scholiastes Juvenalis, ad vers. 111 satyr. 1; quin et insignes belli duces ac philosophos, ut Phociorem, Germanicum, Socratem, Diogenem, Catonem Uticensem, nudis pedibus passim incessisse, tum paupertatis, tum tolerantiae studio, docet Plutarchus in eorum Vita, qui et in Vita Lycurgi scribit Spartae juvenes omnes calceis caruisse, quo expeditiores essent. Adde et castiores; nuditas enim pedum ex frigido aere, et terra quam calcant, pedes frigefacit, qui per sympathiam frigus suum partibus caeterisque membris communicant, itaque in eis ardorem libidinis restinguunt. Hinc multi Religiosi nudipedes incedunt, tum humilitatis et poenitentiae, tum castitatis causa.
Sensus ergo est, q. d. Cum ingrederis templum, vide ut modeste, honeste, caste, pure et reverenter incedas, cogitans te ingredi locum sacrum, in quo residet divina Majestas, ut illam adeas et audias: quare custodi pedem tuum, ne praeceps sit, necubi ad lapides et offendicula impingat, ait S. Hieronymus et Salonius. Alii, ne offendas ad gradus quindecim, per quos ascendebatur ad templum; ne superbe et pompatice incedat, ne quo evagetur ad profana, vel illicita, ut curiose spectet feminas, nobiles, etc., sed totum se pes, et pedis rector animus colligat, ad adeundum sacra, ut illis totus intendat. Sub pede enim oculos, aures, totumque corpus et mentem intelligit per synecdochen. Nominat tamen prae caeteris pedem, quia pedum est ingredi in templum: custodia ergo pedum significat hic omnem modestiam, attentionem et reverentiam, tum externam, tum internam, debitam Deo in templo. Ita Olympiodorus: «Custodi, inquit, totum corpus tuum (a parte enim totum significavit), nec instrumentis eisdem, quibus templum Dei frequentas, theatrales adito ludos, et obscena spectacula, et impia et profana loca. De aliis quoque humani corporis membris idem intellige faciendum.» Hunc esse sensum liquet ex eo quod subditur: «Et appropinqua ut audias,» q. d. Custodi pedem ne quo evagetur, sed recta tendat ad audiendum Deum, ejusque legem quae ad altare a sacerdote legitur et explicatur. Unde Campensis vertit, ingressurus domum Dei, vide diligenter quid faciendum sit tibi, et scito illum proxime tibi adesse et audire cuncta.
Symbolice, pedes, teste S. Gregorio, S. Augustino, S. Basilio, Origene, S. Hieronymo et aliis passim, notant affectus animi: quia sicut pedibus itur ad locum destinatum, sic affectibus itur ad opus externum. Affectus ergo sunt quasi pedes animae, quibus ipsa se movet et promovet ad opus. Sensus ergo est, q. d. Ingressurus templum custodi pedes, id est affectus animae, ne quid animo volvas aut concupiscas Deo indignum, vetitum, ingratum; sed omnes cogitationes et affectus converte in Deum, ad eum puro corde, affectu et desiderio colendum, invocandum, amandum. Hinc Chaldaeus vertit, tu, fili hominis, custodi pedes tuos in tempore, quo ieris in domum sanctuarii ad orandum, ne venias eo plenus peccatis ante Dominum, quoad convertaris. Quocirca custodiam hanc pedis David explicat per innocentiam manuum et munditiam cordis; utramque enim requirit in ingressuris domum Dei, dum Psal. xiv, 1, interrogat: «Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?» ac respondet Psal. xxiii, 3: «Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam,» id est qui nullam rem vanam et caducam concupiscit, ait Theodoretus: «hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.» Et Isaias, cap. xxxiii, 15: «Qui, inquit, ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam, etc., regem in decore suo videbunt oculi ejus.» Vide ibi dicta. Ita Salonius: «Quamvis, inquit, semper honeste et cum timore ac silentio debeamus ingredi domum Dei, tamen non pedem corporis docet custodiendum, sed pedem animae, i. e. gressum mentis, ut in conspectu Dei mundas preces effundamus. Quando igitur ingrederis Ecclesiam, custodi gressum mentis tuae, ne offendas in malis cogitationibus, ut oratio tua pura dirigatur.» S. Gregorius Neocaesariensis: «Porro, inquit, quantum ad Ecclesiam attinet, principio vitae tuae rationem habe, ut ipse rectus ambules.» Consonat S. Hieronymus dicens: «Praecepta vitae dat, et non vult offendere euntes ad Ecclesiam. Non enim ingredi in domum Dei, sed sine offensione ingredi, laudis est.» Uberius Titelmannus: «Cum ingredi volueris domum Dei, vide ut mundi sint pedes tui, neve (ut in Proverbio est) illotis pedibus in eam irruas, non attendens reverentiam quam debes exhibere erga locum sanctum divino cultui dedicatum, et divina praesentia peculiariter sanctificatum.» Hoc est custodire pedem, obser-
vare ut mundus introeas. Hinc illud Davidicum: «Domum tuam decet sanctitudo, Domine,» Psal. xcii, 5. Cajetanus ex Hebraeo vertit, domi tuae pulchruit sanctitas, hoc est, inquit, sanctitas et pulchritudo christianorum.
Ratio a priori est, quod templum sit locus Deo consecratus, ideoque Dei domus et thronus: quare sicut reveremur regem in throno, ita longe magis Deum in templo, velut domo sua residentem. Origo hujus nomenclaturae, quod scilicet templum sit et vocetur domus Dei, fuit visio Jacobo a Deo exhibita, Genes. xxviii, 12: Jacob enim «vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam; et Dominum innixum scalae, etc. Cumque evigilasset de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta caeli. Appellavitque nomen urbis Bethel,» id est domus Dei. Chaldaeus vertit, quam terribilis est locus iste! non est locus communis, sed locus ad quem voluntas est ab ipso Domino, id est quem ut sibi placitum voluit, et ex omnibus selegit sibi Deus. Huc facit praeceptum ac promissum a Deo factum Moysi, Levit. xix: «A sanctis (Hebr. a sanctitate, id est a sanctuario) meis timebitis.» Et cap. xxvi, 11: «Ponam tabernaculum meum in medio vestri, etc. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.» Et Psal. lxiv, 5: «Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.» Et Jeremiae cap. vii, vers. 2: «Audite, inquit, verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Bonas facite vias vestras et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto.»
Hinc particulatim nonnulli exponunt hunc locum de odio, q. d. Ingressurus templum, custodi pedem, id est, affectum animae tuae ab odio; sed «si frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum,» ut jubet Christus Matth. cap. v, 23 et 24. «Deus (enim) charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo,» ut ait S. Joannes, I epist. iv, 16: quare si accedis ad Deum, qui pura meraque est charitas, odium omne deponas necesse est.
Moraliter, hic disce quanta reverentia debeatur locis sacris. Audi S. Chrysostomum, hom. 15 in epist. ad Hebraeos: «In aulam, inquit, regiam intraturus et habitu, et oculis, et incessu, et cunctis aliis componis et ornas temetipsum; in templum autem ingressurus, ubi vere aula regia est, et talis qualis est caelestis, rides? Tu quidem non vides: audi tamen, quia angeli praesentes sunt ubique, maxime in domo Dei, ubi astant regi, et omnia plena sunt incorporeis illis virtutibus.» Quin et Seneca, lib. VII Natur. Quaest. cap. xxx et xxxi: «Egregie Aristoteles ait nunquam nos
verecundiores esse debere, quam cum de Deo agitur. Si intramus templa compositi, sed ad sacrificium accessuri vultum submittimus, togam adducimus, in omne argumentum modestiae fingimur, quanto hoc magis facere debemus, cum de sideribus, de stellis, de Deorum natura disputamus, ne quid temere, ne quid impudenter aut ignoranter affirmemus, aut scientes mentiamur?» Externa enim morum compositio, vel dissolutio, index est internae, juxta illud Eccli. xix, 27: «Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.» Vide ibi dicta; ubi inter alia recensui S. Ambrosium noluisse quemdam promovere ad sacerdotium, eo quod ex immodesto et inconcinno ejus incessu, conjiceret similem mentis immodestiam et inconcinnitatem, qualem revera postmodum in eo deprehendit.
Ita S. Martinus, teste Sulpicio in ejus Vita, in templo semper genuflexus vel erectus, nunquam vero sedens, pallido pavidoque vultu orabat. Rogatus causam dixit: «Non timebo consistens hic coram Deo meo?» Unde meruit ut crebro visitaretur a Petro, Paulo, Agnete, Thecla, atque ab ipsa B. Virgine. In templo enim, quasi in domo, Deus ut paterfamilias residet, ut reverenter ad se accedentes audiat et exaudiat: quare ibi est liberalissimus, et omnia quae rite postulantur concedit, juxta illud: «Quoniam illic (in templo, ait Theodoretus) mandavit Dominus benedictionem (omnis boni copiam), et vitam usque in saeculum,» Psalm. cxxxii, 3. Unde idem aiebat: «Replebimur in bonis domus tuae,» Psalm. lxiv, 5. Et: «Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo,» Psalm. v, 8. Idem postulat et impetrat Salomon toto cap. viii, lib. III Regum.
Ex adverso, Deus irreverentiam et injuriam templo illatam excidio gentium et urbium ulciscitur, uti hac de causa excidit Hierosolymam et Judaeos. Unde Sophonias, cap. i, vers. 9: «Visitabo, ait, super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini iniquitate et dolo.» Et Amos cap. vi, vers. 1, vae intentat in «optimates ingredientes pompatice domum Israel.» Quare ubi violantur templa et religio, ibi certa imminet Dei ira et vindicta, certumque urbis vel religionis excidium.
Anagogice pes significat vias, modos, rationes vivendi, quas purissimas conservare oportet, ut ingrediamur in templum caelestis Jerusalem. Nam «non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium,» Apoc. xxi, 27. Si ergo eo ingredi optas, si regnare cum Christo, animi affectus comprime, eosque velut mentis pedes illuc dirige, audiendo et obediendo praeceptis Dei, cui hoc placet magis quam victimae stultorum.
Ex Hebraeo varie vertunt. Primo Arabicus, anteito proximum tuum ad audiendum, q. d. Alacer et celeriter adito templum. Secundo, Syrus et alii haec nectunt sequenti hoc modo, accedere ad audiendum melius est donis stultorum; quod Noster vertit, melior est enim obedientia quam stultorum victimae. Tertio, Vatablus et Pagninus, quia propinquior et propensior est (Deus) ad audiendum preces tuas magis quam ad suscipiendum sacrificium quod darent stulti. Quarto, Campensis, et scito illum (Deum) proxime tibi adesse et audire cuncta.
Verum melius vertit Noster, et appropinqua ut audias, quia Septuaginta vertunt, et propinquus ad audiendum. Et Chaldaeus id explicans: Applica, ait, aurem tuam ad suscipiendam doctrinam legis a sacerdotibus et sapientibus; templa enim eriguntur tres ob fines: primo, ad sacrificandum; secundo, ad orandum; tertio, ad audiendum Dei verbum. Docet ergo ad templum eundum magis hoc fine, ut audiamus Deum, quam ut audiamur a Deo, imo ut audiamur a Deo, prius debere audire Deum, tum exterius, tum interius per sanctas inspirationes cordi nostro loquentem: qua ratione enim Deus audiet eum qui ipsummet loquentem audire renuit? Vis ergo ut te audiat Deus, tu prior audi eum, ejusque legi et jussis obedi. To enim ad audiendum hic sumitur in actu perfecto, significatque audire ita ut obedias. Audit igitur, qui auditu percipit, et audita custodit opereque exsequitur. Hic enim habet aurem audientem et obedientem, ut ait Moyses Exodi cap. xxi, vers. 18, et Salomon Proverb. cap. xxv, 12. Sive aures audiendi, ut ait Christus Matth. cap. xi, 15.
Noster Lorinus hebraeum קרב karob, id est appropinqua, vertit, offer; inde enim קרבן corban vocatur oblatio, quia res offerenda appropinquat altari et Deo. Summa enim oblatio est audire et obedire Deo. Verum קרב karab significat offerre in conjugatione Hiphil, non in Cal, uti est karob. Adde non recte dici: «Offer victimam ad audiendum.»
Mystice Hugo Cardinalis: To appropinqua significat, inquit, ei excundum de terra, qui res caelestes velit audire.
Hebraea concise sic habent, et appropinqua, vel appropinquare (Hebraeum enim קרב karob tam est modi infinitivi, quam imperativi) ad audiendum pro dare stultos sacrificium, quod Noster clare explicuit dicens: «Appropinqua Deo; multo enim melior est obedientia (qua audis et obedis Deo) quam stultorum victimae.» Et Syrus, accedere ad audiendum melius est donis stultorum. Et Arabicus, et sit sacrificium tuum praestantius donis insipientium. Et clare Chaldaeus, applica aurem tuam ad suscipiendam doctrinam legis a sacerdotibus et sapientibus, et non (facias) sicut stulti, qui hostias pro peccatis offerunt, neque tamen se a nefandis operibus, quae manibus suis quasi concluserunt, avocant. Sic et Tigurina. Paulo aliter S. Hieronymus in veteri editione: super donum enim insipientium, inquit, sacrificans
fron, scilicet erit, si Deum audieris, uti praecessit, quod eodem redit. Campensis vero haec refert ad pattologiam et multiloquium in orando: Et scito, inquit, illum tibi proxime adesse et audire cuncta: quare cave ne multis verbis cum illo agas stultorum more.
Porro, «melior est obedientia quam victimae, quia per victimas aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur,» ait S. Gregorius, XXXV Moral. x. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante oculos ejus repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat.» Quanto ergo praestat voluntas carne, tanto praestat obedientia victimis. Vide Hieronymum Platum, lib. I De Bono status relig. cap. i, et lib. II, cap. v.