Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit dare praecepta de modo orandi et colendi Deum, ac tria assignat: primum, ne temere quis vellet effutiat coram Deo; secundum, ne temere quid voveat, sed prudenter, idque expleat; tertium, venerandam esse Dei providentiam, etiam dum permittit pauperes opprimi, ac vim inferri justitiae. Hinc inserit quaedam de vanitate somniorum. Deinde, vers. 9, transit ad vanitatem avaritiae; praesertim quod illa avarum nunquam satiari sinat, quodque ille saepe congerat opes in sui noxam et necem. Unde, vers. 17, concludit felicitatem non consistere in opibus, sed in frugali et honesto opum usu.
Textus Vulgatae: Ecclesiastes 5:1-19
1. Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. 2. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio; sed quodcumque voveris, redde: 4. multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. 5. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia; ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum. 6. Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time. 7. Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, 8. et insuper universae terrae rex imperat servienti. 9. Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas. 10. Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire. 12. Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui, 13. Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit. 14. Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15. Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16. Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. 17. Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus: et haec est pars illius. 18. Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19. Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Versus 1: 1. NE TEMERE QUID LOQUARIS, NEQUE COR TUUM SIT VELOX AD PROFERENDUM SERMONEM CORAM DEO. DEUS ENIM EST IN COELO, ET TU...
1. NE TEMERE QUID LOQUARIS, NEQUE COR TUUM SIT VELOX AD PROFERENDUM SERMONEM CORAM DEO. DEUS ENIM EST IN COELO, ET TU SUPER TERRAM: IDCIRCO SINT PAUCI SERMONES TUI. — Hebraice, אל תבהל al tebahel, id est, ne acceleres ex sollicitudine, et mentis aestu, ne praecipites, ne tumultueris, ne percellas, sicut audaces, potentes et impudentes verba accelerant et praecipitant, ut iis velut grandinibus percellant, obruantque audientem, cogantque eum facere id quod ipsi petunt. Simili enim modo quidam fideles, sed rudes in oratione verba multiplicant et praecipitant, quasi iis cogere velint Deum, ut det quod postulant; et sicut faciunt balbi et blaesi, qui quia celeres habent phantasiae motus, ut eos verbis nequeant assequi, et eloqui, quia phantasiae celeritas linguae tarditatem antevertit et praevolat, hinc balbutiunt. Conantur enim et solliciti sunt, ut celeritatem cogitandi celeritate loquendi adaequent, ideoque verba praecipitant, confundunt, balbutiunt, eoque magis quo celerius loqui satagunt, uti docet Aristoteles, sect. 3. Problem. in 30.
Notatur ergo et carpitur hic praecipitatio oris, proveniens ex corde cupiditatibus et passionibus ardente et aestuante. Unde Septuaginta vertunt, noli festinare in ore tuo; Syrus et Arabicus, ne velox sis in ore tuo, et ne acceleret cor tuum ad proferendum verbum; Noster, ne temere quid loquaris; Symmachus, ne sis proomeros, id est praeceps, temerarius, pronus et corruens, audax, effrenatus, immodestus, inconsideratus ad loquendum. Tigurina, ne quid praecipitanter loquaris; Costus et Chaldaeus vertit, ne inconsulto sermone prorumpas in verborum strepitum, neque praeceps animus tuus feratur, ut vim et orationis aculeos effundas, cum tu ad Deum precaturus venis.
Porro Georgius Cedrenus in Compendio hist. cap. IX, taxans Origenem, quod libros plurimos non tam componeret, quam temere effunderet, aliter legit: «A librorum, inquit, compositione et multitudine syntacticus, quasi compositor, dictus fuit. Apparet eum non paruisse Salomonis dicto ita praecipientis: Fili, cave ne multos libros facias, neque festina loqui, neque properet animus tuus coram Deo verba facere.» Verum haec lectio ab Hebraeo, Graeco, Latino et caeteris dissonat.
Igitur temerarius et velox sermo coram Deo est praeceps multiloquium, idque quadruplex: primo, quod fit de qualibet re in praesentia Dei; secundo, quod fit de ipso Deo; tertio, quod fit Deo per votum; quarto, quod fit coram Deo per orationem: hinc quadruplex oritur sensus.
Primo enim Thaumaturgus, Olympiodorus, Bonaventura, Hugo Cardinalis censent hic praecipi silentium et moderationem linguae in qualibet locutione, eo quod coram Deo, id est in Dei praesentia, agamus et loquamur quidquid agimus et loquimur. Audi Thaumaturgum: «Tum etiam perpulchrum fuerit lingua parce, pectore autem constanter uti. Nam licet absurdis quibusdam motibus impetatur animus, dedecus tamen foret eos continuo effutire, motibusque esse minus compositis. Licet enim a coelo longe distemus (quod diligenter advertendum est), praesenti tamen auscultantique Deo loquimur. Graviter itaque loqui utilissimum.»
Nam, ut docet Aristoteles, lib. IV Ethic. cap. III, magnanimi habent motum tardum, vocem gravem, locutionem tardam stabilemque. «Nam neque qui circa pauca studet, inquit, est festinabundus; neque qui nihil magnum existimat, contentus et vehemens. Acuta autem vox, et celeritas ex his efficitur,» qui sunt pusillanimes.
Secundo, pressius S. Hieronymus to coram Deo exponit de Deo. «Jubet, inquit, ne aut loquentes, aut cogitantes, plus de Deo quam possumus opinemur, sed sciamus imbecillitatem nostram, quod quantum distat coelum a terra, tantum nostra opinio ab illius natura separatur.» Sic et Hugo Victorinus, Lyranus, Titelmannus, Dionysius et alii. Praeclare Hugo Aetherianus, lib. II De Haeresi: «Sicut, inquit, qui Aegyptiam palmam gustarit, mens ejus obstupescit: sic lingua retardatur, cum dicendum est de Deo.» Lactantius, lib. De Ira Dei, celebrat illam Platonis sententiam in Timaeo: «Majestas Dei tanta est, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit;» et illam Socratis: «Formam Dei non oportet conquiri.» Cui similis est illa Trismegisti ad Tatium: «Deum invenire difficile; cum inveneris, menteve conceperis, indicare in vulgus nefas; enarrare verbis impossibile, ob nimiam et inaestimabilem ejus potestatem.» Quocirca Cicero pro lege Manil.: «Domini, inquit, timide de potestate deorum et pauca dicenda sunt.»
Tertio, arctius alii apud S. Hieronymum, censent hic agi de voto, vetarique ne quid temere voveamus coram Deo, id est ipsimet Deo. Verum de voto agetur vers. 3.
Quarto ergo et genuine, agitur hic de oratione: haec enim fit coram Deo; unde Campensis vertit, ne praeceps sis in lingua tua oraturus Deum. Jubet ergo ne in oratione simus praecipites, verbosi et polylogi, ut quidquid in buccam venit, quidquid cor, vel concupiscentia suggerit, coram Deo promamus.
Rursum ne in oratione simus leves, impraemeditati et imprudentes; sed prius meditemur quid orare et postulare conveniat, ne petamus aliquid Deo indignum, vel nobis noxium. Sub oratione accipe quamvis Dei invocationem, sive ea fiat per juramentum, sive per votum, sive per exorcismum, sive per aliam rationem et modum, q. d. Ne temere quid jures per Deum, ut eum invoces faciasque testem rei vanae, vel falsae; nec praecipitanter quid voveas Deo, sed prius cogita an id quod voves, Deo gratum sit, ac tibi utile et facile, ut de executione non dubites; ne temere diabolum, vel res creatas per Dei nomen conjures, etc. Vetatur enim hic omnis irreverentia, quae fit Deo per praecipitem nominis ipsius sanctissimi invocationem. Unde generale hoc praeceptum particularim de voto explicans, subdit: «Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, etc.» Ita Chaldaeus: «Non accelerabis, ait, super dictum tuum, ut confundas eloquia oris tui; et cor tuum non festinabit proferre loquelam in tempore, quo tu oras ante Dominum: namque Dominus imperat super omnem mundum, et sedet super solium gloriae in coelis altissimis, et tu sedes super terram, propterea erunt verba oris tui modica.»
Taxat gentiles, qui putabant Deum flecti bellis sermonibus et orationibus, quibus Cicero et oratores flectebant judices ad misericordiam vel vindictam, contra quos Christus Matth. cap. VI, 7: «Orantes autem, inquit, nolite multum loqui, sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.»
Rursum gentiles putabant Jovem et deos dormire, vel alio profectum abesse, aut bibere in diversorio, vel aliis negotiis occupatum disti-
quam discedit, aut recedit a coelo, ac consequenter nec a terra: quare nulla est ratio festinandi et accelerandi preces: Deus enim semper praesens et immotus consistit ut eas audiat.
neri: quare ut eum excitarent, et attentum facerent multis magnisque clamoribus orabant, ut sacerdotibus Baal improperat Elias, III Reg. XVIII, 27: «Clamate, inquit, voce majore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.»
Vere Seneca, lib. II De Benef. cap. 1: «Vota, inquit, homines parcius facerent, si palam facienda essent.» Et rursum: «Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.»
Praeclare Nyssenus in Orat. Dominicam: «Qui in tempore orationis, ait, in ea, quae animae conducunt, intentus non est, sed vitiosis et perturbatis animi sui motibus Deum obsequi postulat, nugator quidem revera, atque blaterator est; quippe qui oret ut Deus suarum ineptiarum et vanitatum adjutor et minister fiat.»
Vetat ergo hic Salomon ne ex vitiosa animi cupiditate, libidine, petulantia, praecipitatione, inconsideratione quid oremus vel effutiamus coram Deo, sed prius prudenter juxta dictamen rectae rationis expendamus, quid et quale, quantumque a Deo petere oporteat, ne irreverentiae crimen incurramus, ideoque sobrie et parce coram Deo loquamur. Deus enim est cardiognostes, id est cordium scrutator, ideoque magis attendit cor et mentem, quam linguam orantis. Maxime autem notatur et carpitur hic praeceps in multiloquio, et oratione celeritas. Eamdem carpsit Prov. XXIX, 20: «Vidisti, ait, hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.» Et S. Jacobus, cap. 1, 19: «Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.» «Festinatio indicat judicium, quod loquens habet de sua ipsius sapientia, quasi alii praeferenda sit, neque sit diu sibi exspectandum in proferenda sententia, ne alius praeventat. Confusio illa verborum nascitur ex nimia praecipitatione loquendi,» ait recte noster Lorinus.
DEUS ENIM IN COELO, TU SUPER TERRAM. — Septuaginta, quia Deus in coelo sursum, et tu super terram: addunt aliqui, deorsum; Campensis, Deus e coelo videt tua omnia, qui in terra degis; Olympiodorus, Deus enim qui in altissima coelorum specula sedem habet, quae in imo sunt, conspicit universa. Sensus ergo est:
Primo, q. d. Noli in oratione verba multiplicare et praecipitare, quasi Deum excitaturus ad audiendum, et concedendum quod petis, quia Deus e coelo cominus terram, et omnia quae in terra fiunt, intuetur. Quare cominus intuetur et audit omnia quae postulas: «Coelum enim sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum,» ait ipse Isaiae LXVI, 1. Quare sicut sedes vicina est scabello, sic coelum vicinum est terrae; at Deus residens in coelo, e vicino audit te in terra, quasi ad scabellum sedis suae orantem. Ita Thaumaturgus. Addit Cajetanus: Coelum semper est praesens terrae, nec terra a coelo elongatur, q. d. Deus nunquam discedit, aut recedit a coelo, ac consequenter nec a terra: quare nulla est ratio festinandi et accelerandi preces: Deus enim semper praesens et immotus consistit ut eas audiat.
Secundo et nervosius, q. d. Deus in celsissimo coeli solio gloriosus residet, tu autem in humili vilique terra, supplex humi oraturus procumbis. Quare decet te reverenter cum timore, et tremore, ac submisse paucisque Deum alloqui, et dicere cum Abrahamo: «Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis,» Genes. XVIII, 27. Cum ergo sis vilis et infimus, par est ut summam Dei majestatem in coelo regnantem, summa demissione et veneratione interpelles. Unde Costus et Chaldaeus vertit, nam in universum orbem principatum obtinet Deus, sedetque in summo coelo, velut in sede gloriae: tu vero cum depressus humi jaceas, in dicendo moderatione utere. Porro Vatablus interpretatur, Deus est verax, tu autem mendax, ignorans et insipiens. Idcirco pauca, eaque praemeditate, coram Deo loquere, ne his te falsitatis, ignorantiae et insipientiae coarguat.
Tertio, sicut coelum complectitur, fovet, regit, illustrat et fecundat terram, sic et Deus homines se invocantes: quare non multis verbis in oratione ad eum est opus, sed pio affectu, resignatione et fiducia, qua credamus et speremus ab eo omnia quae poscimus, si nobis salutifera sint: in illius ergo sancta providentia, silentes et sperantes recumbamus, et securi conquiescamus.
IDCIRCO SINT PAUCI (diligenti examinatione perpensi, ait Olympiodorus) SERMONES TUI. — Tum ob rationes jam dictas, tum quia Deus e coelo totam terram, et omnia quae in ea fiunt, velut exiguum globulum pellucidum pervidet et perspicit, uti raptus in Deum, eumdem totum perspexit S. Benedictus, teste S. Gregorio, IV Dial. cap. XXXVI; quare cum Deus tuas preces, aerumnas et desideria perspiciat, non est quod ea multis illi explices, utpote jam illi cognita. Secundo, quia sicut coram principe paucis agendum est, reverentiae causa, sic magis coram Deo. Tertio, quia Deus e coelo pervidet affectum cordis, eumque poscit, non sonum, copiamque verborum. Unde Mosi silenti, sed summe desideranti dicebat: «Quid clamas ad me?» clamor enim in Dei auribus est vehemens affectus, et desiderium, Exodi XIV, 15. Hinc S. Franciscus totam noctem orans, ac e terra sublevatus in coelum, non aliud dicebat, quam: «Quis tu, Domine? quis ego? Deus meus et omnia;» sed hisce verbis totum cordis affectum in Deum effundebat. Sic Martha et Maria, Lazaro aegrotante, non aliud nuntiarunt Christo, quam: «Ecce quem amas infirmatur,» Joan. XI; quem enim amas, non deseris: amanti sat est indicasse necessitatem et voluntatem amati. Et David, Psalm. CXLI, 3: «Tribulationem meam, ait, ante ipsum pronuntio,» id est verbo enuntio; Arabicus, projeci inter manus ejus voluntatem meam, detuli apud eum.
Quarto, quia Deus, qui ex alto omnia uno mentis cernit in ictu, omniaque dicit et eloquitur unico mentis suae verbo, videt et ridet nostrum in oratione multiloquium, postulata temeraria et stulta judicia: quia «sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris,» ait ipse Isaiae, cap. LV, 9.
Huc facit symbolum Pythagorae: «In astrum nunquam digitum intendas,» id est de coelitibus et summis viris nil temere loquaris. Et illud ejusdem: «Dei imaginem in annulo ne circumferas,» id est de divinis parce disseras. Et illud Syrorum: «Ne os et vultum contra solem obfirmes,» id est, ne oblucteris Deo aut principibus; ne illis contradicas, aut maledicas.
Versus 2: 2. MULTAS CURAS SEQUUNTUR SOMNIA, ET IN MULTIS SERMONIBUS INVENIETUR STULTITIA.
2. MULTAS CURAS SEQUUNTUR SOMNIA, ET IN MULTIS SERMONIBUS INVENIETUR STULTITIA. — «Et,» id est sic: comparat enim curas sermonibus multis, et somnia stultitiae, quod sicut ex curis sequuntur somnia, sic ex multis sermonibus stultitia; Hebraea, vox inconstantis, id est stulti; Tigurina, nam in multa occupatione occurrit somnium, et in multis verbis stulti vox erumpit; Campensis, sicut diurnae curae gignunt somnium, ita multa verba stultam faciunt orationem; Chaldaeus, quoniam sicut venit somnium propter cogitationes cordis in multis negotiis, similiter est vox stultorum in multis verbis otiosis; vel, ut vertit Costus, sic et stultorum vox ad verborum inanium varietatem fertur.
Hic versus pendet a praecedenti, ejusque dat causam cur scilicet sermones coram Deo debeant esse pauci; unde juxta quadruplex multiloquium coram Deo, initio versus assignatum, quadruplex hic oritur sensus.
Primo enim, absolute et generatim multi sermones possunt significare quodlibet multiloquium, et quamlibet garrulitatem, quae fit coram Deo, id est Deo intuente et audiente, q. d. Vetui quodvis multiloquium, quia illud communiter comitatur stultitia, sicut curas multas comitantur somnia. Haec enim est causa adaequata cur vetuerit multiloquium, et praecipitationem loquendi, quia scilicet in omni multiloquio invenitur stultitia: haec enim illius partim est causa, partim effectus. Causa, quia qui multa garrit, multa impertinentia, futilia, vana et stulta, imo falsa effutit, quae eum stultiorem efficiunt. Effectus, quia garrulitas prodit ex mente vaga, errante, inconstante, delira. Ita Lyranus, Cajetanus, Titelmannus, Vatablus et alii. Accedit Olympiodorus qui sic exponit, sicut qui per diem multis tentationibus curisque agitantur, per quietem subinde somniis conturbantur: ita et stultus in multiloquio peccans, sua ipsius voce arguitur.
Secundo, multiloquium coram Deo accipi potest garrulitas de Deo rebusque divinis, de qua sic exponit S. Hieronymus: «Praecipit, inquit, ne aut loquentes, aut cogitantes, plus de Deo quam possumus, opinemur, sed sciamus imbecillitatem nostram, quod quantum distat coelum a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separetur, et idcirco debere verba nostra esse moderata. Sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea somniat frequenter, de quibus cogitat: ita qui plura voluerit de divinitate disserere, incidit in stultitiam. Vel certe sic: Verba nostra pauca ideo esse debere, quod etiam ea quae nosse nos arbitramur, per speculum videmus, et in aenigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos aestimamus. Cumque plura (ut visum nobis fuerit) dixerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam. Ex multiloquio enim nos non effugere peccatum.»
Accedit Auctor Catenae Graec., qui et causam subdit: «Nec enim, inquit, fieri potest, ut homo qui sensili natura constat, et omnem suam cogitationem a sensibus mutuatur, is recte et citra errorem de Deo disputet,» Prov. X, utpote spirituali et incorporeo.
Tertio, multiloquium coram Deo potest accipi praecipitatio ad vovendum. Hujus enim comes est stultitia, dum vel stulta, aut contraria vovet, aut stulte vota tot et tanta explere non vult, imo non potest. Denique haec vota prodeunt ex mente inconstante, insipiente et stulta.
Quarto et magis presse ac proprie, per multiloquium coram Deo significatur praecipitatio, et multiloquium precum, quae procedit ex animo variis desideriis agitato, ac cupiditatibus et sollicitudinibus aestuante et perturbato: hoc enim significat Hebraeum תבהל tebahel vers. praeced. Talis enim oratio procedit ex anima cupida, perturbata et stulta: ideoque multa similia effutit et precatur. Sensus ergo est, q. d. Sicut multitudo curarum praesertim inanium et futilium prodit ex mente inani et futili, ac variis desideriis aestuante, paritque somnia inania, futilia et perturbata: sic pariter multitudo sermonum et precum prodit ex mente vaga, instabili ac variis cupiditatibus et passionibus jactata, ideoque inconstante et stulta, ac proinde multa contraria, perturbata et stulta effutit ac postulat, quae eam stultam stultiorem efficiunt: quod enim nunc petit, mox renuit; quod nunc placet, mox displicet; quod nunc ait, mox negat. Ergo multiloquium in orando prodit augetque orantis stultitiam, id est mentis variis et inter se pugnantibus cupiditatibus agitatae et impulsae inconstantiam. Hanc enim significat Hebraeum kesil. Sic enim ad verbum habent Hebraea, quia venit somnium in multitudine occupationis, et vox inconstantis, sive stulti in multitudine verborum.
Porro apte comparat multas curas multis sermonibus, quia multae curae pariunt multos sermones: quae enim mens cupit et curat, haec eloquitur; somnium vero apposite comparatur stultitiae. Primo, quia somnia sunt quaedam phantasiae ludibria et deliria, et vicissim stultitiae et deliria sunt quasi mentis emotae et aberrantis somnia. Sicut ergo somnia sunt deliria dormientium: sic stultitiae sunt deliria aeque ac somnia vigilantium.
Secundo, sicut somnia prodeunt ex animo curis agitato, sic stultitia ex anima variis cupiditatibus, quas per multiloquium prodit, aestuante. Vere Seneca in Octavia hanc somniorum dat causam: «Quaecumque, inquit, mentis cogitat infestus vigor, ea per quietem sacer, et arcanus refert, veloxque sensus.» Et Claudianus, De Raptu Proserpinae:
Omnia quae sensu volventur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies.
Tertio, sicut in somniis mentis perturbatae propter rerum variarum, ait Pineda, atque multarum imagines, atque phantasmata concursantia, et nonnullo ordine rerum et intelligentiae servato, tumultuario et confuse menti impressa, et memoriae tradita, necesse est multa inesse deliria, et specierum atque simulacrorum ingentem perturbationem et confusionem, qualia sunt ebriorum, et furentium hominum insomnia, quae Hippocrates aliquando appellavit «peregrinas opiniones, quae mentem exterrent»: ita sane multa verba non possunt non parere multam in narrando, pollicendo, vovendo, aut quidpiam aliud verbis et sermone tractando stultitiam, inconstantiam et delirationem.
Quarto, quia crebrae stultitiae et stultiloquia pariunt stulta insomnia. Ita Olympiodorus. «Ne, inquit, multiloquus esto ac nugax, neque stultitiam tibi insitam tuo profer sermone; quoniam multae nugacibus adveniunt tentationes, quae ipsos interdiu non solum vigilantes conturbent, sed per quietem quoque dormientes exterreant.»
Porro Septuaginta hic variant. Vaticani enim et Regii Graecum παράσμου vertunt, quia advenit somnium in multitudine sollicitudinis, et vox stulti in multiplicatione sermonum. Sic et Syrus; Complutenses vero, quoniam advenit insomnium in multitudine tentationis, et vox stulti in multitudine sermonum; et Arabicus, nam somnium affert multitudinem tentationum, et vox stulti affert multitudinem sermonum; quod secutus B. Antiochus, hom. 85, accipit hunc locum de insomniis immundis et obscenis. Audi eum: Insomniis ne commodetis fidem; sunt enim haec aliud nihil, quam mentis implanatae ac deerrantis simulacra, imaginationes, et frustratoriae ludificationes reproborum daemonum, nobis ut imponant, et implanent sic misere seductos, ut inescant istis delinimentis atque oblectent, ut deinceps nullo negotio hominem pertrahant ad captanda lenocinia illecebrosae voluptatis, juxta verbum Judae Apostoli Jacobi fratris de ejusmodi quibusdam dicentis: «Similiter et hi insomnia sua sectantes, carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem vero blasphemant.» Ecclesiastes item praecipit dicens: Insomnium in multitudine tentationis et vox stulti in multitudine sermonum»,
inducit: «Ne des os tuum, ut exerrare facias carnem tuam, ut ne irascatur Deus super voce tua, et corrumpat labores manuum tuarum; quia in multitudine somniorum et vanitatum, et sermonum multorum.» Accedit Olympiodorus: «Qui multis tentationibus per diem agitatur, multis subinde somniis, vel ad avaritiam, vel ad libidinem tentantibus per quietem conturbatur, sed tamen inutilibus et statim avolantibus: ita multiloquum et nugacem, ac multa blaterantem, multa videtur dicere, sed tamen inutilia omnia et nugatoria.»
Auctor vero Catenae Graec.: «De Deo, inquit, sint pauci sermones tui, id est veri et circumspecti. Nam qui documentum hoc amplecti contemnunt, iis longo tentationum agmine adveniunt somnia. Insomnii enim nomine daemonem vocat, cum longo ille tentationum comitatu, somno deditas animas opprimit atque perturbat. De quo Jobus cum Deo loquens ita dicit: Perterrefacis me in somniis, et obtundis me visionibus. David etiam hunc hostem vitare desiderans, ita sibi Dominum advocat: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Et quae sequuntur. Alius: «Quemadmodum qui interdiu tentantur, etiam tum cum dormiunt perterrentur insomniis; ad eumdem quoque modum, sua stultum loquacitas redarguit, variisque tentationibus circumvolvit.» Denique Symmachus vertit, accedet somnium propter multitudinem iniquitatis, quam parit tentatio vehemens; quae enim per diem concupiscimus, haec per noctem somniamus. Unde rixosi somniant de suis rixis et caedibus, gulosi de sua crapula, scortatores de suis scortis, avari de suis usuris, etc.
Versus 3: 3. SI QUID VOVISTI DEO, NE MORERIS REDDERE: DISPLICET ENIM EI INFIDELIS, ET STULTA PROMISSIO: SED QUODCUMQUE VOVERIS,...
3. SI QUID VOVISTI DEO, NE MORERIS REDDERE: DISPLICET ENIM EI INFIDELIS, ET STULTA PROMISSIO: SED QUODCUMQUE VOVERIS, REDDE. — Septuaginta, prout voveris votum Deo, ne moreris reddere. Votum enim reddendum est integre, eo loco, tempore, modo, caeterisque circumstantiis, quibus conceptum et nuncupatum est. Unde Interpres Olympiodorus vertit, sicut vovisti, etc., ne tardes reddere.
Praeclare Salvianus, lib. II: «Professio, ait, religionis non aufert debitum, sed auget: quia assumptio religiosi nominis, sponsio est devotionis, ac per hoc tanto plus quispiam debet opere, quantum plus promiserit promissione, secundum illud: Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.» Votum enim Deo nuncupatum mire placita res est Deo, adeo ut ipse non tantum promissione de re bona ac sancta sibi facta gaudeat, verum et rem illam voto sibi consecratam sine ulla mora ac celeriter exigat, aegreque ferat, si differatur, aut mora ei injiciatur. Unde S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. VIII: «Prima, inquit, voti gratia est celeritas solutionis.» Unde solutionem differre, perinde est aliquando, quod auferre, quod mihi videtur Sapiens hoc loco innuisse; nam ad celerem votorum solutionem hortatur.
«Si quid, inquit, vovisti Deo, ne moreris reddere.» Et statim reddens hujus celeritatis rationem: «Multo, inquit, melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere,» hoc est post votum promissa morari: has enim moras tollendas esse praemonuerat; et tamen dicit «promissa non reddere,» quia perinde est morari promissa, ac negare, ut bene D. Ambrosius, lib. cit. cap. VII, advertit: «Cum enim, inquit, moram facis, non reddis.» Quid enim magis profuit Caino sero offerre, quam non offerre?
Apte haec gnome nectitur, et educitur e praecedenti. Qui enim inconsiderati et praecipites sunt ad loquendum, orandum, vovendum, hi post votum, dum considerant ejus difficultatem, tardi sunt ad solvendum; quare sicut peccarunt praecipitatione in vovendo, sic longe gravius peccant tarditate in persolvendo.
Porro votum est promissio Deo facta, quae ut sit valida, quinque requirit. Primo, ut sit deliberata; secundo, ut libera; hinc ait: «Si quid voveris;» tertio, ut vovens intendat se obligare; quarto, ut sit de re grata Deo; quinto, ut vovens possit se obligare. Hinc votum est actus religionis et latriae; voto enim colitur Deus, ut docet D. Thomas, II II, Quaest. LXXXVIII, art. 5. Unde orationi hic votum subnectitur, praesertim quia orantes saepe, ut impetrent quod postulant, Deo nuncupant vota, juxta illud Isaiae XIX: «Colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent.» Hinc Graeci votum vocant εὐχή, id est orationem. Vide nostrum Lessium, tract. De Voto.
Quocirca in baptismo, quo fideles profitentur se servaturos legem Christi, et abrenuntiant Satanae, proprie non est votum, quia haec non est promissio, sed propositum duntaxat et professio fidei et vitae christianae. Eadem tamen saepe a Patribus vocatur votum, large sumendo nomen voti, pro proposito et professione. Unde ab iis eadem nunc vocatur sponsio, nunc promissio, nunc cautio, nunc juramentum, nunc ejuratio, nunc professio, nunc contestatio, nunc votum, uti videri potest apud S. Basilium, De Spiritu Sancto, cap. XXVII; Tertullianum, De Corona milit. cap. III; Gregorium, hom. 29 in Evang.; Augustinum, in Psal. LXXV; S. Hieronymum, Apol. 1 contra Rufinum, et alios.
NE MORERIS REDDERE. — Campensis, absque mora illud persolve. Votum explendum est eo tempore, quod intendit mens voventis; si nullum certum determinarit, mox ut commode potest, illud explere tenetur, juxta illud Deuter. XXIII, 21: «Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.» Quocirca «ruina est devorare sanctos, et post vota retractare,» Proverb. XX, 25. Vide ibi dicta. Ratio est, quod per votum vovens se obstringat ad rem quam vovit, illi praestandam; votum ergo est debitum, et vovens se facit debitorem Deo, reumque voti; quare peccat, si debitum hoc Deo exsolvere tardet. Jam enim post votum, res non tam est ejus, quam Dei: transiit enim in jus Dei, cui per votum est consecrata; quare injuriam ei facit, si rem ejus, id est illi debitam et obligatam, sibi retineat. Recte ergo ait: «Ne moreris reddere,» q. d. Cito, alacriter, et hilariter, persolve Deo quod vovisti. «Hilarem enim datorem diligit Deus,» II Corinth. IX. Nam «bis dat, qui cito dat.» Vide S. Bernardum, serm. 74 in Cant. Aliam rationem, cur cito explendum sit votum, dat Olympiodorus: «Quia, inquit, simul ac reus voti factus fueris, multitudo te circumveniet tentationum; quae persolvere promissionem impediat, ita ut ne dormiens quidem, sine molestia sis futurus.» Qualem in sponsore describit Salomon, Prov. VI.
2. Hinc pro reddere, Hebraice est שלם schallem, quod proprie significat pacificare, pacem conciliare; qui enim debitum solvit, pacem cum creditore restaurat et firmat: sic vota solventes pacem cum Deo ineunt et sanciunt. Quocirca David: «Vota mea reddam, inquit, in conspectu omnium timentium eum,» Psal. XXI, 26. Audi S. Ambrosium, lib. I De Cain et Abel, cap. VII: «Si voveris votum, non facias moram reddere illud. Cum enim moram facis, non reddis. Votum autem est postulatio bonorum a Deo cum solvendi muneris promissione. Et ideo cum impetraveris quod petisti, ingrati est tardare promissum. Sed interdum, aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis arrogare eventus sibi, et bonum quod agit, vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris reputare gratiae, sed ipse se suorum bonorum auctorem ducere, hebetis et elati cordis est.»
Hinc Apostolus de viduis, quae post votum castitatis nubere volunt, ait: «Habentes damnationem, quia primam fidem (promissionem et votum castitatis) irritam fecerunt,» I Timoth. V, 12. Ananias quoque et Sapphira morte a S. Petro puniti sunt, quod votum paupertatis implere tardarent. Hinc Urbanus I Pontifex, ut habetur 12, Quaest. I, cap. Scimus, docet Clericis omnia esse communia, quod eo tempore id voverint: «Quicumque vestrum, inquit, communem vitam susceptam habet, et vovit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc quod Domino est pollicitus, fideliter custodiat, ne damnationem, sed praemium sibi acquirat; quoniam melius est non vovere, quam votum, prout quis potest, non perficere. Gravius enim puniuntur, qui votum fecerunt, aut fidem perceperunt, et votum non perfecerunt, aut in malis vitam finierunt, quam illi qui sine voto.
qui titulo mortui sunt, et tamen bona egerunt opera: displicet enim Deo infidelis et stulta promissio.
Alia est ratio cur votum sit cito solvendum, quod Deus, cum sit fidelissimus, fidelissimos exigit sui cultores. Si enim homini fides servanda est, multo magis Deo; alioqui enim videris Deum irridere et ludificare, ejusque honorem dedecori et ignominiae exponere; quare Deus votorum violatores, velut infideles, votifragos et sacrilegos graviter solet plectere et ulcisci, uti jam exemplis ostendi. Iidem sunt stulti; stultum enim est ultro se voto obligare ad rem quam nolis, vel non possis praestare; stultum est ultra vires quippiam promittere. «Insipiens enim est qui sui ipsius ignorat quantitatem,» ait Ptolomaeus in Praefatione Almagesti, quid scilicet valeant humeri, quid ferre recusent. Porro stulta est voti promissio quando fit inconsiderate, praecipitanter, aut cum vovet quis rem impossibilem, indifferentem, malam, minus bonam, quae scilicet majus bonum impediat. Sic stultum fuit votum Jephte, quo vovit se Deo immolaturum quidquid revertenti sibi post victoriam, primum e domo occurreret; occurrit autem filia, unde eam immolavit. «Nam in vovendo fuit stultus, quia discretionem non habuit, et in reddendo impius,» ait S. Hieronymus, et ex eo S. Thomas, II II, Quaest. LXXXVIII, art. 2.
Cavendus hic error Angeli in Summa, verbo votum, qui censet stultitiam indeliberationis, sive insufficientiam colligi ex eo, si quem post votum statim voti paeniteat. Multi enim deliberate voverunt ideoque voto obligantur, quos tamen paulo post poenitet voti, ut patet in apostatis a religione: quare docent Theologi ad votum illam deliberationem absolute sufficere, quae sufficit ad peccandum mortaliter.
Hebraice est, quia non est voluntas (Dei) בכסילים backesilim, id est in inconstantibus, hoc est stultis, qui scilicet promittunt, et promissa non implent, vel revocant ex inconstanti mentis concupiscentia, juxta illud Arabum: «Stabilimentum fidei est abstinentia, labefactatio fidei est concupiscentia.»
Causa enim cur multi vota non impleant, est mentis inconstantia, quae facit eos paenitere voti, juxta illud Proverb. XXV, 14: «Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.» Chaldaeus hic vertit, quoniam propterea non est bene placitum in stultis, quod differunt vota sua; Symmachus autem, οδ παρεστι σπονδη, id est, non est opus insipientibus, scilicet Deo; vel, nulla est utilitas insipientium, qui tam leviter vovent, ut mox ea retractent, juxta illud: «Homo apostata, vir inutilis,» Proverb. VI, 12; Arabicus, non est voluntas Dei in divitibus, quos divitiae saepe faciunt arrogantes, inconstantes et stultos; Tigurina, non enim Deus stultis delectatur; Campensis, ne illum stultorum more, multa promittendo, graviter offendas. Exstat hac de re apologus apud Aesopum: «Vir pauper, inquit, aegrotans vovebat diis, si evaderet, boves centum in sacrificium oblaturum; sed dii tentaturi a morbo liberarunt. At ille surgens, quoniam bobus carebat, ex pasta boves centum a se formatos, in ara positos sacrificavit. Ipsum ulturi in somniis adfuerunt dii dicentes: Abi ad littus ad eum locum: illic enim Atticas mille drachmas invenies. Ille autem excitatus, laetus et alacer ad demonstratum locum perrexit, aurum disquirens; sed illic in piratas incidit, ab ipsisque comprehensus est. Captus ergo, ut dimitteretur, piratas orabat, mille auri talenta daturum ipsis promittens; sed, cum non crederetur, abactus, ab ipsis divenditus est mille drachmis. Affabulatio: Fabula significat mendaciis hominum inimicum esse Deum.»
Versus 4: 4. MULTOQUE MELIUS EST NON VOVERE, QUAM POST VOTUM PROMISSA NON REDDERE.
4. MULTOQUE MELIUS EST NON VOVERE, QUAM POST VOTUM PROMISSA NON REDDERE. — Ait «non vovere» duntaxat, quia votum de non vovendo illicitum est. Qui enim vovet se non facturum votum, vovet se non facturum majus bonum, quod illicitum est, ideoque votum ejus irritum, uti docet noster Franciscus Suarez, tomo II De Relig. lib. II De Voto, capit. XI. «Quam gravia vincula, ait S. Ambrosius, lib. IX in Lucam, ad cap. XX, promittere Deo, et non solvere! Melius est non vovere, quam vovere et non reddere; major est contractus fidei, quam pecuniae. Redde promissum, dum in hoc corpore es, priusquam veniat exactor, et mittat te in carcerem.»
Porro delirant haeretici nostri aevi, dum ex hoc loco damnant vota castitatis, religionis, jejunii, ac voti reos absolvunt. Non enim ait Ecclesiastes: Bonum est non vovere, vel malum est vovere; sed: «Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere,» q. d. Melius est non vovere, quam votum facere et violare. Optimum est ergo votum facere, et illud praestare. Hic enim est duplex actus religionis, cultusque Dei, primo, in eo quod rem Deo voveas et consecres; secundo, quod consecratam illi exhibeas. Nam idcirco displicet Deo infidelis et stulta promissio, quia placet fideliter et prudenter suscepta: et hac de causa melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere, quia bonum est promittere, et quod promiseris praestare; etsi ipsum «non promittere» dicatur melius non absolute, sed respective, quando scilicet non implendum est quod promittitur.
Melius ergo est opus factum ex voto, quam sine voto. Ratio est triplex: Prima, quod votum sit actus religionis et latriae, ut dixi, quae inter morales prima et nobilissima est virtus, sicut charitas inter theologicas. Quare actus, v. g. jejunii in se simplex est virtus, puta actus temperantiae; sed si accedat votum, fit duplex, duplicique valoris et meriti: accedit enim dignitas religionis et voti, quae longe nobilior est temperantia. Quocirca, sicut religio melior est irreligiositate, ait
Parvianus, lib. II Ad Eccles. Cathol., sic melius est jejunium votum, quam non votum. Ita D. Thomas, II II, Quaest. LXXXVIII, art. 6.
Secunda, quod qui facit opus, actum duntaxat dat Deo; qui vero addit votum, simul cum actu dat vim et potentiam, puta voluntatem et libertatem. Hanc enim per votum tradit Deo, ut non liceat contrarium ei quod vovit, velle. Facit ergo sicut ille qui dat principi non solum fructus, sed totam arborem cum fructibus, ait S. Anselmus, lib. De Similit. Hinc Psaltes, Psal. LXXV: «Vovete, ait, et reddite Domino nostro.» Ubi S. Augustinus: «Quisque, ait, quod potest voveat et reddat; non sitis pigri ad vovendum: non enim viribus vestris implebitis.» Dabit enim vires implendi, qui dat devotionem vovendi.
Tertia, quod votum voluntatem ex se flexilem et inconstantem in actu virtutis, quam vovet, roboret et confirmet, quo fit, ut actus qui ex voto prodit, sit firmior, robustior et constantior, ideoque melior et perfectior, juxta illud S. Bernardi, De Praec. et Dispens.: «Felix necessitas quae ad meliora compellit.» Audi S. Augustinum, De Virginitate, cap. VIII: «Neque enim ipsa, inquit, virginitas, quia virginitas, sed quia Deo dicata est, honoratur; quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur, ac per hoc etiam virginitas corporis spiritualis est, quam vovet et servat continentia pietatis.» Idemque paulo infra: «Honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur.»
Versus 5: 5. NE DEDERIS OS TUUM, UT PECCARE FACIAS CARNEM (Arabicus, humanitatem) TUAM: NEQUE DICAS CORAM ANGELO: NON EST PROVI...
5. NE DEDERIS OS TUUM, UT PECCARE FACIAS CARNEM (Arabicus, humanitatem) TUAM: NEQUE DICAS CORAM ANGELO: NON EST PROVIDENTIA: NE FORTE IRATUS DEUS CONTRA SERMONES TUOS, DISSIPET CUNCTA OPERA MANUUM TUARUM. — Primo, multi haec accipiunt de voto temere facto votique violatione: de voto enim proxime sermo processit. Hinc Tigurina vertit, ne committas, ut os tuum praebeat carni tuae occasionem peccandi; Vatablus, ne habenas laxes ori tuo, ut peccet; Isidorus Clarius, ne totum te peccato involvas; clare Chaldaeus, ne violes verbum oris tui, nec sis causa gehennae super carnem tuam, et in die judicii magni non poteris dicere coram Angelo crudeli, qui arguet te, quoniam ignorantia est; ne irascatur furor Dei super omnia verba tua, quae dicta sunt in ignominia, et dissipet opera manuum tuarum.
Sensus ergo est, q. d. Ne dederis os tuum ad temere vovendum quippiam, quod aegre praestare poteris, ut peccare facias carnem tuam, dum illa transgredietur votum difficilis religionis, jejunii, castitatis, poenitentiae per gulam, luxuriam, etc.; vel carnem, id est teipsum, dum per infirmitatem carnis tuae violabis votum. Neque dicas coram Angelo, qui tibi velut custos semper adest, quemque ubique revereri debes: «Non est providentia,» id est Deus non cognoscit, vel non curat res humanas, ac proinde nec vota mea. Hebraea habent, ne dicas: error est, id est casu et errore fortuito regitur mundus, non certa numinis providentia: unus omnium rerum, ac proinde mei quoque voti fortuitus est error; vovendo ergo erravi: quare errorem hunc jam a me agnitum, mihique molestum et difficilem corrigam, votumque erroneum rescindam. Aquila vertit, ακούσιον, id est non spontaneum est, q. d. Non spontanee vovi, sed per errorem et imprudentiam votum mihi excidit: ergo eo non obligor. Hic communis est error et grave scelus, imo sacrilegium, cujus testes, accusatores, et vindices erunt angeli, coeli, sol, sidera, terra et elementa, in quorum conspectu votum nuncupasti, et deinde violasti.
Suadet ergo Salomon, ut qui cupit vovere, prius prudenter consideret suas vires, inclinationes, conditiones, an votum facile explere possit, ut plane sese per Dei gratiam illud expleturum confidat; ne, si improvide votum emittat, sero illum paeniteat, ac votum violet, seseque excuset, dicendo: Improvide vovi, erravi vovendo, non cogitabam votum fore mihi tam difficile. Haec enim frigida et frivola est excusatio. Sapiens est praevidere futura, itaque amputare non putabam, et non putabam.
Sunt enim nonnulli ardentiores, ideoque levioris et inconstantioris ingenii, qui, dum ferventer orant, aut sentiunt divinae motionis impulsus et coelestis consolationis aestus, illico cupiunt vovere magnas vitae austeritates, magnas eleemosynas, statum religionis rigidae, ut Carthusianam, vel vitam Anachoreticam. At ubi fervor hic et aestus transiit, sentient se imbecilles et invalidos, nec habere tantas naturae et gratiae vires, quantas votum requirit; quare sero dolent, votique paenitent, ac tandem illud violant, ruuntque in omnem carnis licentiam. Hos hic monet Salomon, ne in illo devotionis aestu praepropere voveant, sed sinant illum defervescere, tumque prudenter et diserte considerent an, quid, quantum et quamdiu vovere conveniat, imo votum non emittant, nisi praevio confessarii aut viri prudentis consilio et consensu.
Haec expositio plane inhaeret litterae, eamque cum praecedentibus de voto optime connectit: quare germana omnino et genuina videtur, eamque sequuntur Glossa interl., Titelmannus, Pineda, Lorinus, et Doctor Hebraeus S. Hieronymi, quem audi: «Hebraeus ita sensit, quod non potes facere, ne promittas. Non enim in ventum dicta transeunt, sed a praesenti Angelo, qui unicuique adhæret comes, statim perferuntur ad Dominum; et tu, qui putas ignorare Deum quod pollicitus es, provocas eum ad iracundiam, ut omnia opera tua dissipentur.»
Audi nunc et alias aliorum expositiones probabiles.
Secundo, Olympiodorus, Thaumaturgus et Salonius exponunt, q. d. Ne dederis os tuum gulae, vel verbis incautis aut libidinosis, praesertim cum mulieribus, quibus caro tua excitetur ad luxuriam. Sic et Hugo Cardinalis, Lyranus et Titelmannus haec exponunt de vitanda gula et luxuria.
Tertio, S. Hieronymus, Salonius, Alcuinus et Glossa exponunt, q. d. Noli quaerere calvas excusationes, quibus des occasionem carni tuae ad peccandum, hoc est, ne dicas: Non ego peccavi, non ego me inebriavi, non ego fornicatus sum, sed natura infirma, et per concupiscentiam corrupta ad illud invitos me impulit; nam ita in Deum naturae conditorem peccatum tuum regeris, ipsumque facis peccati, aeque ac naturae tam fragilis, auctorem, quae est horrenda blasphemia, ideoque Deum graviter offendit et ad vindictam irritat. Audi S. Hieronymum: Arguit eos, «qui de vitio carnis queruntur, et aiunt se corporis necessitate compulsos ea facere, quae nolint, secundum dictum Apostoli, Rom. VII, et vanas excusationes quaerunt et dicunt: Non ego pecco, sed quod habitat in carne mea peccatum.»
Quarto, S. Bonaventura refert ad negationem divinae Providentiae, q. d. Ne dederis os tuum, ut dicat coram Angelo: Non est Providentia, non est Numen voluptatum et scelerum vindex; itaque securus ruas in omnia vitia carnis. Negatio enim Numinis hominem impellit ad omnem gulam et luxuriam.
Quinto, Dionysius Carthusianus et ex eo Cajetanus: quia triplex est oris usus, scilicet comedere, osculari, loqui, tria quae in his peccantur, vult involvi, gulam, impudica oscula, et verba; et juxta dictam editionem Hebraeam subdi: ne quis haec excuset, tanquam errore atque involuntarie facta, caveatque id serio dicere, quoniam, qui adest Angelus novit, qua mente sic ipse loquatur, et quam in Dei vergat injuriam.
Sexto, Moringus generalius hanc gnomen accipit, quasi dictam, non tantum contra gulam et luxuriam, sed et contra omnia vitia carnis, quae recenset Apostolus, Galat. V, 19: ne quis ea excuset per carnis suae fragilitatem ac violentiam quamdam, vel necessariam carnis concupiscentiam.
Septimo, nonnulli censent hic praecipi ne quis votum vocet errorem, ac errare eos qui vovent, quasi aut id non liceat, aut non debeat reddi votum. Verum primus sensus, ut dixi, est genuinus.
NE DICAS CORAM ANGELO, — crudeli, inquit Chaldaeus, hoc est coram diabolo. Melius alii Angelum bonum accipiunt, qualis est custos cuique a Deo deputatus. Hic enim Providentiae est administer: quare qui illam negat, tam Angelo quam Deo est injurius. Unde nonnulli hinc probant custodiam angelorum circa homines. Rursum ex hoc loco concludit divus Thomas, I part. Quaest. LVII, art. 2, angelos habere cognitionem et providentiam rerum creatarum. Angelum ergo nominat, quia hic est Providentiae divinae exsecutor, aeque ac tutor et vindex; perinde ac si quis dicat: Ne dicas coram praetore: In hac civitate non est justitia, quia praetor qui est justitiae tutor et vindex, hanc injuriam a se depellet, teque ob eam juste capiet et puniet.
Denique nonnulli, ut Pineda, haec accipiunt de Angelo peculiari, cui a Deo (unde S. Hieronymus: «Non enim, inquit, in ventum dicta transcunt, sed a praesente Angelo, qui unicuique comes adhæret, statim perferuntur ad Dominum») commissa sit cura orationum et votorum Deo offerendorum, qualem vidit Joannes, Apocal. VIII, 3: «Et alius Angelus, inquit, venit, et stetit ante altare aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus Sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu Angeli coram Deo.» Fuit enim vetus Origenis et aliorum opinio, certos diabolos certis vitiis praeesse, ad eaque homines instigare. Unde in Scriptura et in Vitis Patrum crebro nominatur spiritus vel angelus blasphemiae, luxuriae, superbiae, gulae, avaritiae, acediae, etc., atque ex adverso certos Angelos praeesse certis virtutibus, ad easque homines provehere, ut unus Angelus sit orationis, alius humilitatis, alius temperantiae, alius castitatis, etc., qua de re alibi dixi.
In Vita S. Onuphrii, qui per 70 annos in eremo angelice vixit, quam scripsit oculatus testis Paphnutius Abbas, legimus Deum per angelos de omnibus providere hominibus; praesertim religiosis voto obstrictis, solitariis et eremitis: «Omnipotens Deus, inquit, non derelinquit sperantes in se: circumdat eos armis potentiae suae, ut hos incursio Satanae non valeat prosternere, quos protegit celsitudo divinae misericordiae. Quapropter ad eos angeli Dei jugiter mittuntur, ac per manus illorum quaecumque necessaria crebrius eis administrantur.» Et mox: «Certissime scias, o fili, quoniam angeli Dei sanctis ac justis viris quotidie famulantur, atque virtute superna corpora et animae illorum jugiter illuminantur.»
Paulo post narrat B. Onuphrius se ab Angelo habente speciem viri pulcherrimi ductum in eremum, cum diceret: «Noli expavescere; ego enim sum Dei Angelus, tibi ad custodiendum ab ortu tuo Providentia divina destinatus, ut, jubente Deo, tecum manerem, et te in hanc eremum ducerem. Perfectus esto, humilis incede coram Domino, cum gaudio labora, cor tuum in omni custodia conserva, vive sine querela, in bono opere persevera. Ego vero te non derelinquam, donec animam tuam in praesentia summae majestatis offeram.» Et post nonnulla: «S. Angelus quotidie mihi panem offerebat, et aquam pro mensura ministrabat ut corpus meum confortaretur, ne deficeret, et jugiter in Dei laude perseveraret, etc. Omni die Dominico vel sabbato angelum Domini paratum invenio, sacrosanctum Corpus et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi secum deferentem, de cujus manibus mihi pretiosissima donantur munera, vitaeque meae salus perpetua. Verum etiam omnes, qui vitam spiritalem ducunt in eremo monachi, tali participantur gaudio. Illi vero sancti eremitae, qui hanc solitudinem habitant, si fortasse aliquando videre hominem desiderant, illico in coelum ab Angelo deportantur: visuntur illic animae justorum fulgentium sicut sol in regno Patris eorum, ibi multitudinem contemplantur Angelorum, suasque animas coetibus mixtas beatorum. Quare omnes qui in agone contendunt, tota mente, toto corde, totis viribus in bono opere fervent, quatenus gloriam coelestis patriae cum Christo et cum sanctis mereantur possidere.»
Subdit Paphnutius de morte S. Onuphrii: «Post haec surrexit, et Dominum lacrymans oravit, genua flexit atque subito dixit: In manus tuas, Deus, commendo spiritum meum. Cumque haec dixisset, lumen splendidum corpus ejus obumbravit, et in ipsius claritate luminis anima sancta carne soluta est. Repente vero vocem angelorum multorum audivi laudantium Deum, et in discessu sanctissimae animae S. Onuphrii, aethera scilicet angelicis canticis resonantia, gaudium ineffabile astris intulerunt, per quae coelestes exercitus animam militis inclyti coelis invexerunt.»
Denique, quam angeli ab initio mundi fuerint administri et exsecutores divinae Providentiae, praesertim in populo fideli, collectis omnibus e tota S. Scriptura exemplis, ostendi Exodi XXIII, 20 et seq. Hoc est quod ait Apostolus: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?» Hebr. cap. I, 14.
Mystice Dionysius per Angelum accipit sacerdotem, de quo ait Malachias, cap. II, 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia Angelus Domini exercituum est.» Sacerdotis ergo est, docere populum Dei, legem et Providentiam, sive Numen vindex bonorum et malorum omnium. Fides enim hujus Providentiae hominem refrenat ab omni scelere, et ad omne virtutis decus exstimulat.
Non est providentia. — In Deo non est numen, non est Deus, qui omnium habeat providentiam; Deo enim ita agnata est providentia ut, si hanc tollas cum Epicuro, Democrito et atheis, tollas et Deum. Deus enim ignorans et improvidus, non est Deus, sed idolum saxeum vel ligneum. Aquila vertit ακούσιον, quod si Deo attribuas, sensus est, q. d. Deus non libere, sed coacte, vel necessitate fatali, ac proinde sine providentia operatur; si homini assignes, sensus est, q. d. Non sponte, sed coacte vovi: ergo voto non teneor.
Hebraice est כי שגגה ki seggaga, id est quia error vel incogitantia, improvidentia, inconsideratio est, sive Numinis, q. d. Non est providentia Numinis, sed omnia errore et casu fortuito fiunt in mundo, sicut Democritus censebat mundum factum esse ex fortuito concursu atomorum: sic dicuntur planetae errare in coelo, et oves bovesque in montibus; sive hominis, q. d. Improvide et inconsiderate vovi. Septuaginta, quia ignorantia est, q. d. Ignorans feci et vovi; Chaldaeus, imprudens feci: igitur voto non obligor; Arabicus, et ne dicas quod coram Deo est corruptio cognitionis, ut non cognoscat vota et facta nostra; Campensis, neque putes Angelum, qui tua observat, rem tam aestimaturum levem, qui prae multitudine verborum vix sciebas, quid promitteres. Nam, ut ait Olympiodorus, qui in ipsa faece nequitiae volutantur, ita providentiam Dei negant et aspernantur, ut dicant dedignari Deum curare ac scire, quae hic ab hominibus scelera committantur. Eleganter Arias vertit:
Quod jam vovisti, errorem ne dicito, neve Excuses, praesente illo, qui cuncta fideli Verba hominum stylo in tabulis notat Angelus...
Angeli ergo curam habent et providentiam votorum nostrorum; ac sicut de eorum conceptione et adimpletione laetantur, sic de eorum violatione dolent et indignantur; ac utrumque in tabulis memoriae consignant, ut ad Deum referant, qui pro meritis cuique praemia vel supplicia decernet; unde psallebat David: «In conspectu angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo,» Psal. CXXXVII, 1.
Porro Providentiae opponuntur duo extrema sibi contraria, scilicet fatum et fortuna. Providentia enim est libera, fatum necessarium: quare qui Deum subjicit fato, Deum et providentiam e medio tollit: Absit ergo a fideli illa Tragici vox:
Fatis agimur, cedite fatis.
Quare eos qui fatum adstruunt, fatuos aestimat S. Augustinus, tract. 37 in Joannem, et libro V De Civitate, cap. IX. Rursum Providentiae opponitur casus et fortuna: licet enim respectu causarum secundarum praeter mutuam intentionem, quasi fortuito concurrentium, sit casus et fortuna, quae causat effectus contingentes et fortuitos, tamen respectu Dei nullus est casus. Nam, ut ait Sapiens cap. IV, 3: «Tua autem providentia, Pater, cuncta gubernat.» Quocirca Deo nihil est fortuitum, quia omne praevisum et provisum. «In regno Providentiae nihil licet temeritati,» ait Seneca, quia nil temere fit, sed omnia consulto et ex certa providentia. «Ubi maximus est intellectus, ibi minima est fortuna,» ait Boetius, quia intelligens et sapiens omnia agit cum deliberatione et consilio; unde Deo nihil est fortuitum, nullus casus, nulla
fortuna, sed hominibus, quibus multa improvisa et inopinata accidunt. Deus enim omnes causas secundas, etiam contingentes, praevidet, ordinat et combinat.
NE FORTE IRATUS DEUS CONTRA SERMONES TUOS, DISSIPET CUNCTA OPERA MANUUM TUARUM. — Pro dissipet hebraice est חבל chibbel, id est, ut Septuaginta, disperdat; Chaldaeus, Arabicus et Syrus, corrumpat; Vatablus, maledicat; Tigurina, destruat; Marinus, devastet. Proprie chibbel est disrumpat magna vi et dolore. Quomodo in Deo sit ira, scilicet, non ut passio, sed ut appetitus justae vindictae, contra Epicurum docet Lactantius, lib. De Ira Dei, cap. IV. Vere S. Augustinus, lib. I Confessionum, cap. IX, Deum compellans: «Paenitet, inquit, te, et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium.»
Jam sensus est primo, q. d. Ne Deus ob tuum hoc votifragii et negationis Providentiae scelus, omnia opera bona, eorumque merita, quae antea cum saperes, fecisti, aboleat et mortificet. Ita Olympiodorus: «Ne, inquit, et fructum operum tuorum amittas. Iratus enim Deus delet de libro vitae, si quid est, quod pie videamur nobis laudabiliterque fecisse.» Et Clarius: «Quod tu tam leve putas, Deum sic offendit, ut non solum orationem tuam, sed propter eam et alia opera sit exsecraturus.»
Secundo, ut ait S. Hieronymus: «Ne Deus talia sentientem tradat in reprobum sensum, ut faciat ea quae non conveniunt.»
Tertio, addit Olympiodorus Deum votifragos et eos qui negant Numen, solere punire paupertate, infortuniis, morte, itaque fortunas eorum et opera corrumpere. Denique Arabicus vertit, ne irascatur Deus in stultitiam tuam, et corrumpantur artes manuum tuarum, id est opera exquisita, quae contento studio, arte, ingenio meditatus ac molitus es, perinde ac si tua contentus providentia divinam penitus non agnosceres, diceresque superbiens: Manus mea excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Intelligi quoque possunt cuncta, quae quis sibi comparaverit, vel corporis, vel animi bona, etiam virtutes ac merita, quorum merito facit jacturam, qui negat Dei providentiam, inquit noster Lorinus.
Ita videmus Religiosos, qui dum in religione votorum observantes viverent, ac mira gratia docendi, dicendique apud homines pollerent, cum ab ea desciscunt, fiuntque apostatae, omnem hanc gratiam deperdere, fierique odium et probrum Dei, aeque ac hominum. Exempla crebra spectavimus et in dies spectamus. Hinc nonnulli vertunt, Deus putrefaciet opera tua. Sic enim Isaiae X, 26, Noster Hebraeum חבל chibbel vertit computrescet. Apostasia enim est putredo, id est corruptio et infamia, quae apostatas facit viles, infames et putridos, ac opera eorum, non tantum praesentia, sed et praeterita, quae in religione heroica ediderant, putrefacit, id est conspurcat, infamat, corrumpit.
Hebraeum chibbel est contrariae significationis; significat enim ligare et dissolvere, ac disrumpere cum vehementia et dolore, uti fit in parturientibus, a quibus quasi disrumpitur proles dum paritur. Unde chibbel saepe significat parturire, et habere dolores parturientis. Utrumque huic loco convenit: nam et votifragi negantesque numen videntur habere ligatam linguam, mentem et manum, ut qui erant ante eloquentes, sapientes, et in omni opere potentes, per hoc scelus fiant elingues, insipientes, inertes et ad omne bonum impotentes. Rursum eorum opera disrumpuntur cum ingenti eorum confusione et dolore qualis est parturientium.
Moraliter hic disce, quam Deum offendat negatio numinis et providentiae, quamque graviter eam negantes puniat et ulciscatur. Deus impiis dicentibus: «Non videbit Dominus nos, dereliquit Dominus terram suam,» minatur: «Ergo et ego faciam in futuro: non parcet oculus meus, nec miserebor,» Ezech. VIII, 18, et cap. X; David, Psal. IX, 13, 14: «Propter quid, inquit, irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas.»
Porro Providentiam esse ex dissona elementorum, coelorum, animalium rerumque omnium consonantia, ordine, motu, constantia demonstrant Patres. Audi Lactantium, lib. III, cap. X: «Quis enim non sentiat mundum hunc tam mirabili ratione perfectum, aliqua providentia gubernari? quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere. Sic domus ab habitatore deserta dilabitur. Navis sine gubernatore abit pessum. Et corpus relictum ab anima defluit. Nedum putemus tantam illam molem, aut constructam sine artifice, aut stare sine rectore tamdiu posse.»
Audi Damascenum in Histor. Barlaam, cap. XVII: «Si navis sine gubernatore non potest subsistere, sed mox submergitur, et domus modica sine provisore: mundus quomodo constat tanto tempore, creatura sic magna, sic bona et mirabilis, sine gloriosa quadam ac magnifica atque mirabili gubernatione, et sapientissima providentia? Ecce enim coelum quantum tempus habet, et non denigratum est; terrae virtus non est lassata ex tanto tempore; fontes non desierunt fluere, ex quo facti sunt; mare tot et tanta suscipiens flumina non supergreditur mensuram; cursus solis et lunae non mutantur; ordines diei et noctis non pervertuntur.»
Audi Philonem, lib. De Somniis: «Credendum est sicut in curru aurigam, aut in navi gubernatorem: ita in rebus omnibus superstare eum, qui est, corporibus, animabus, animantibus, mentibus, angelis, cunctis, quae terra, vel aere, vel coelo continentur, naturis, tum visibilibus, tum invisibilibus; totum enim mundum ex se pendentem regit.»
Minutim vero Providentiae officia ex officiis singulorum in choro, et membrorum in corpore, et famulorum in aula, ita graphice depingit S. Athanasius, lib. Contra Idola: «Ut in choro, qui constat ex diversis hominibus, viris, puellis, feminis, senibus, juvenibus, sub uno praesule et moderatore, quisque quantum potest, cantat pro sua natura, ille quidem ut vir, iste vero ut puer; alius ut senex, alius quemadmodum juvenis, omnes tamen unam absolvunt harmoniam; vel ut nostra anima eodem tempore sensus nostros pro cujusque officio exercet, et ad unam rem oblatam simul movetur, adeo ut oculus videat, auris audiat, manus palpet, olfactus odores accipiat, gustus delibet, saepe quoque interea ne aliae quidem corporis partes in otio sunt, adeo ut inter ista pedes quoque obambulent; vel ut in praesentia regis imperantis simul et ad omnia oculos intendentis, omnes sunt in obsequio: est qui agros colat, est qui ad aquaeductus aquarum properet, alius item pabulatum proficiscitur, alius ad curiam pergit, alius ad concionem ingreditur, et alii eodem modo sese referunt, eaque omnia ad praesentiam unius moderatoris, et disciplinam fiunt, et constituuntur: ita quoque omnia in universa rerum natura geruntur.»
S. Maximus, serm. 48, citat illud Platonis: «Deus omnia, et secundum Deum, fortuna, et occasio humana gubernat universa.» Et illud Socratis:
Si quid cura potest, cura: at si Deus ipse jubendo Te curat, cur tu sollicitus tibi sis?
Pulchrius Aristoteles, vel quisquis est auctor De Mundo: «Quod, inquit, in exercitu est Imperator, in domo paterfamilias, in choro praecentor, in navi navarchus, in corpore oculus, in curru auriga, hoc in mundo est Deus.» Plura vide apud S. Chrysostomum, Theodoretum, Salvianum, Synesium et nostrum Lessium, lib. De Numine et Providentia.
Versus 6: 6. UBI MULTA SUNT SOMNIA, PLURIMAE SUNT VANITATES, ET SERMONES INNUMERI: TU VERO DEUM TIME.
6. UBI MULTA SUNT SOMNIA, PLURIMAE SUNT VANITATES, ET SERMONES INNUMERI: TU VERO DEUM TIME. — Transit a Providentia ad somnia, sive a religione ad superstitionem. Sicut enim cultores providentiae sunt cultores veri numinis veraeque religionis: sic negantes Providentiam sunt irreligiosi et athei, quibus agnati et vicini sunt superstitiosi, quales sunt observantes somnia. Ab illis ergo ad hos congrue sermonem traducit, quia olim multi multum tribuebant somniis, idque quod somniarant, censebant divinum et immissum a Deo: inde juxta somnia dirigebant vitae suae rationes et actiones. Contra eos hic docet somnia esse somnia, id est meras vanitates, nugas, inania spectra et phantasmata. Quare asserit non esse observanda, nec timenda somnia, sed Deum Deique providentiam, ubique excubantem, ad praemiandum bonos et puniendum malos.
Unde Syrus vertit, quoniam in multitudine somniorum et vanitatum et sermonum, multi errores. De vanitate somniorum multa dixi Eccli. XXXIV, 1 et seq. Memorabile et terribile est quod scribit B. Antiochus, homil. 34, anachoretam quemdam insignem per somnium a diabolo illusum: cum enim in somno vidisset Christum et Christianos in tenebris, Mosen vero et Judaeos in luce, apostatavit a fide, factusque Judaeus se circumcidit, et carnali vitae se dedit: quare punitus a Deo, et a vermibus corrosus, corpus Judaeis, animam diabolo tradidit.
Adde ex somniis vanis non raro oriri vanitatem et levitatem vovendi, aeque ac vota (de quibus sermo praecessit) violandi, seque ab eorum obligatione excusandi. Multi enim moventur ad vovendum quippiam ex eo, quod de eo noctu somniarint, quod feminis est frequens. Alii a votorum persolutione se excusant, quod somniarint ea non esse persolvenda: quae omnia somnia sunt vanitates, errores et dementiae. Unde Septuaginta vertunt, quia in multitudine somniorum et vanitatum, et verborum plurimorum, subaudi vota multa fiunt, vel excusantur; et S. Hieronymus ex Hebraeis sic exponit, q. d. «Nec superiora facias, de quibus jam dictum est: Ne facile somniis credas. Cum enim diversa videris per nocturnam quietem, et variis anima fuerit exagitata terroribus, sive incitata promissis, tu ea contemne, quae somnii sunt, et solum Deum time. Qui enim somniis crediderit, vanitatibus se et ineptiis tradet. Aliter: Quia dixi ac praecepi: Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras varias excusationes; hoc nunc infero: Quoniam in somnio vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire quae nobis verisimilia videantur, et nostra excusare peccata, propterea admoneo ut id solum caveas, ne putes absentem Deum, sed eum timeas, et scias cunctis operibus tuis adesse praesentem, teque liberi arbitrii conditum non cogi, sed velle, quod facias.»
Huc accedunt alii, qui hic censent dari rationem cur non temere sit vovendum vel loquendum, scilicet eo quod, uti plerumque insomnia, sic et verba pleraque vana sint. Unde Thaumaturgus vertit, sentiet sicut somniorum, ita verborum majorem partem esse vanam.
Et Olympiodorus: Irascitur, inquit, Deus somniantibus, id est, frustra laborantibus et loquacibus, quasi admoneri se somniis existiment ad vota concipienda et proferenda.
Alii, ut Moringus, haec referunt ad negantes Providentiam, q. d. Negare Providentiam non est aliud quam somniare atque garrire, id est nil veri et solidi asserere, sed falsum prorsus et erroneum, quale somnium, comminisci.
Tropologice, Chaldaeus per somnia accipit falsa oracula et doctrinas erroneas, quasi hic pseudoprophetae opponantur veris prophetis, et falsi doctores veracibus. Sic enim vertit: Tot autem
somniis pseudoprophetarum, et divinorum vanis responsionibus, infinitisque impiorum sermonibus fidem ne adhibeas; sed sapientes et justos cole, et ab eis disciplinam quaere, Deumque time. Ita S. Hieronymus, Olympiodorus, Alcuinus, Salonius, Bonaventura, Hugo, Lyranus, Lorinus et alii.
Et sermones innumeri, — dum somnia aliis et aliis enarrantur, varieque a variis conjectando explicantur. Insuper omnia multis suspicionibus, historiis, fabulis, conjecturis recensendis materiam suggerant.
Tu vero Deum Time. — Timor enim Dei judicis, ut vindicis, valet ad refrenandam vanam somnii divinationem, docet Dei providentiam, adigit ad solvenda vota, carnis concupiscentiam castigat, linguam effrenam refrenat. Quocirca timor Dei est initium, promotio et perfectio sapientiae omnisque virtutis, uti pluribus ostendi Eccles. I, 11 et sequent., ac in Proverbiis crebro.
Versus 7-8: 7 et 8. SI VIDERIS CALUMNIAS EGENORUM (Arabicus, stultitiam adversus pauperem) ET VIOLENTA JUDICIA, ET SUBVERTI JUSTI...
7 et 8. SI VIDERIS CALUMNIAS EGENORUM (Arabicus, stultitiam adversus pauperem) ET VIOLENTA JUDICIA, ET SUBVERTI JUSTITIAM (Septuaginta, direptionem judicii et justitiae; Complutenses, rapinam judicii; S. Hieronymus, ruinam judicii; Thaumaturgus, judices subdolis strophis circumvenire leges) IN PROVINCIA, NON MIRERIS SUPER HOC NEGOTIO, QUIA EXCELSO EXCELSIOR EST ALIUS, ET SUPER HOS QUOQUE EMINENTIORES SUNT ALII.
NON MIRERIS SUPER HOC NEGOTIO. — Hebraea, ne obstupescas super voluntate, id est super re volita, vel ab oppressore positive, vel a Deo permissive. Unde Pagninus accipit voluntatem Dei, ne mireris, ait, de voluntate divina permittente tot violentias; Tigurina, ne mireris divinam voluntatem; Vatablus, ne mireris super hac re quae fit divino nutu: Chaldaeus, non mireris, ait, in corde tuo, quomodo voluntas Domini sit super omnia haec. Quod innocentes opprimantur a nocentibus mirati sunt Jeremias, cap. XII; Habacuc, cap. 1; David, Psal. LXXII. Sed Salomon edoctus a patre et magis a Deo, crebroque expertus, idipsum non miratur, nec mirandum esse docet, ait S. Athanasius, Apolog. de Fuga sua, quia nil mirum est nisi novum: pauperes autem a potentioribus opprimi non est novum, vel insolitum, sed tritum, frequens et communi saeculorum omnium usu confirmatum. Adde hoc permitti a sapientissima Dei voluntate ad majorem justorum virtutem et gloriam, et impiorum ignominiam ac poenam.
Olympiodorus vertit et explicat, q. d. Ne indigneris, aut fluitare mundum sine ulla providentia suspiceris.
QUIA EXCELSO EXCELSIOR EST ALIUS, ET SUPER HOS QUOQUE EMINENTIORES SUNT ALII. — Hebraice et Graece, quia excelsus desuper excelsum custodiens est, et excelsi super eos; Campensis, habet enim oppressor ille superiorem, qui ea quae facit diligenter observet, et supra utrumque illorum alii superiores sunt. S. Hieronymus in veteri editione, quia excelsus super excelsum (Vatablus, observat), et excelsior est super illos, scilicet Deus, ait S. Hieronymus; alii Angelus, aiunt, q. d. Etsi judices et principes sinant opprimi justitiam et justos, tamen iis a Deo praepositi sunt angeli urbium, et provinciarum praesides et custodes, qui eos subinde monent, castigant, deponunt, uti deposuerunt Nabuchodonosor, juxta illud: «Ecce vigil et sanctus de coelo descendit, clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem,» Daniel. cap. IV, 10 et 14. «In sententia vigilum,» id est angelorum Babyloniae praesidentium, «decretum est.» Aut certe iidem angeli, Dei nutu, vindictam injustorum et praemium justorum different usque ad diem judicii. Sic et Albinus, Glossa, Cajetanus, Vatablus.
Unde Arabicus vertit, quoniam excelsus conservabit te super rem excelsam, et illis qui se efferunt super praestantius est. Audi S. Hieronymum: «Ne mireris, excelsus quippe super excelsum haec respicit Deus, qui angelos suos super judices et reges terrae posuit, qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere quam quaevis hominum potestates; sed quoniam servat in finem judicium, ideo nunc exspectat et differt sententiam.» Grassetur ergo licet nunc impietas, et impii judices impune, sed non impune abibunt: dabunt enim tandem poenas judici nunc
prospectanti, atque ejus ministris nunc testibus tantae iniquitatis. Haec sane interpretatio admirationem tollit, cur divina Providentia violenta judicia et calumnias pauperum permittat, aut non statim puniat. Hucusque S. Hieronymus, et ex eo Pineda.
Planius haec omnia accipias cum Lyrano, Dionysio et Hugone Cardinali, non de angelis, sed de hominibus, puta de principibus subordinatis, quorum minor majori gradatim subest usque ad summum, qui est rex vel imperator, q. d. Si inferior judex permittit judicium et justitiam, appellatio et recursus est ad superiorem alium et alium gradatim, quorum quisque potest et debet inferioris sibi subordinati et subditi injustitiam corrigere et castigare. Unde Chaldaeus vertit, quia Deus potens super coelos altissimos observat opera filiorum hominis, tam bona quam mala, et a facie ejus mittuntur viri magnifici et robusti, ut potestatem exerceant in improbos, et ut sint praepositi magistratus super eos.
Secundo, haec ad poenam talionis et indolem potentiorum referas, q. d. Si inferior judex innocentem opprimat, justo Dei judicio talione punietur, ut pari modo a superiore suo opprimatur, sicut videmus tyrannos, instar minorum piscium, a majoribus tyrannis devorari, juxta illud Jerem. XXX, 16: «Omnes qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.» Quod S. Hieronymus eo loco impletum intelligit, cum Assyrios vastaverunt Babylonii, Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque. Sic Isaias XXXIII, 1, Assyrio minatur: «Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis?» In universumque Prov. cap. XXII, 16: «Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori et egebit.» Potentiores enim saepe potentia sua abutuntur, eaque inferiores inique opprimunt. Ea enim est hominum vitiata conditio, ideoque non admiranda, sed miseranda et lugenda. Haec expositio quoque apposita est illique favet hebraeum גבוה gabouh, id est excelsus, superbus, tumidus, qui inferiores despicit, premit et deprimit, juxta illud Jacobi II, 6: «Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?» Quis ergo hoc miretur, quod commune est, et natura quasi insitum divitibus et potentibus? Vermis enim potentiae et divitiarum est superbia, ait S. Augustinus, fastus et tyrannis.
Tertio, alii exponunt, q. d. Non mireris inter judices aliquos reperiri improbos, quia rex non potest omnia solus judicare, sed constituit vicereges, et hi constituent gubernatores urbium, et hi constituent judices subinde non satis notos vel iniquos, eo quod pecuniam offerant. Igitur in tanta tamque multiplici judicum subordinatione et turba, non mirum aliquos irrepere pravos, qui jura ob munera corrumpant. Mirandum magis non plures et plura corrumpi; nam omnes ad majora aspirant, et super hos quoque ambitio non habet terminum. Audi Senecam ad Lucilium, epist. 86: «Relinque ambitum: insatiabilis, tumida res est, vana, ventosa, nullum habens terminum.» Et alibi: «Nemo agit de tribunatu gratias, sed conqueritur quod non est ad praefecturam usque perductus; et si desit consulatus, nec hoc quidem sufficit: cupiditas enim nos unde venerit respicit, sed quo tendit.» Idem, lib. II De Beneficiis: «Nunquam, inquit, improba spei quod datur satis est; omnia meruisse se existimat, nec satis pretio aestimatum putat. Majora enim cupimus, quo majora venerint, intentioque concitatior est: ambitio enim sive cupiditas, ut flammae infinita vis acrior est, quo ex majori incendio emicuit.»
Versus 8: 8. ET INSUPER UNIVERSAE TERRAE REX IMPERAT SERVIENTI.
8. ET INSUPER UNIVERSAE TERRAE REX IMPERAT SERVIENTI. — Pro insuper hebraeum est יתרון iitron, quod vertit Olympiodorus, superfluum terrae; Complutenses, abundantia terrae; Septuaginta Vaticani, et praestantia terrae in omni est rex agri culti; Syrus, haereditas terrae in omnibus est rex qui agrum colit; Symmachus, et amplius terrae in omnibus rex est regioni cultae. Rex hic accipi potest proprie, q. d. Si omnes judices et principes sint injusti et violenti, respublica recurrit ad regem, ut is eos in ordinem redigat.
Verum melius per regem accipias Deum; hic enim solus imperat universae terrae, q. d. Omnes judices principes et reges subjecti sunt serviuntque Deo, qui cum sit justissimus, omnes judices et reges, adeoque ipsas justitias judicabit aequissime, ac laesis suum jus, laedentibus justa supplicia irrogabit. Laesus ergo ad Dei tribunal provoca, ejusque sententiam patienter exspecta.
Pulchre et sapienter Horatius, lib. III, Ode 1, monet dicens:
Regum timendorum in proprios greges, Reges in ipsos imperium est Jovis, Clari giganteo triumpho, Cuncta supercilio moventis.
Hinc pauperes a judicibus et principibus laesi clamant in coelum, et a Deo exaudiuntur, juxta illud Proverb. XXII, 22: «Non facias violentiam pauperi, quia pauper est; neque conteras egenum in porta, quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.» Ita S. Hieronymus, Alcuinus, Bonaventura, Hugo, Lyranus et passim alii.
Pro imperat Interpres legit לשרה lisro, id est ad imperandum, hoc est imperat; שרה sara enim est dominari, imperare. Est enallage modi: ponitur enim infinitivus pro indicativo.
Jam pro שרה substituentes vicinum שדה, pro lisro, id est imperat, legunt לשדה lesade, id est ager. Sic enim habent היתרון ארץ בכול הוא מלך לשדה נעבד veittron erets baccol hu melech lesade nebad,
et ita legerunt Septuaginta, Syrus, Arabicus, quod varii varie vertunt et explicant.
Primo, Tigurina, et post omnia terrae Deus semper sui similis exspectandus est, ut rex agri qui colitur, ut scilicet orbem hunc quasi agrum suum lustret, judicet et puniat, vel praemiet: zizania, id est injustos, tradendo ignibus gehennae; triticum vero, puta justos, colligendo in horreum coeli.
Secundo, Vatablus, porro excellentia terrae super omnia est, rex agro servit, q. d. Ratio agriculturae est potissima omnium conditionum vivendi; nam ipse etiam rex colit aut colendum curat agrum, idque necessarie. Et Isidorus Clarius, residuum quod colligitur ex terra in omni re, est rex propter agrum cultum, hoc sensu: Nemo non abunde vivere potest ex cultura terrae, etiamsi rex sit, cum omnis victus, quo opus habet humana natura, ex terra colligatur, q. d. Quid tot opibus opus? quorsum tam multae lites, quando parvo contenti queamus esse ac regie vivere, id est copiose satis et otiose, absque fori molestiis? Laus utique agriculturae maxima.
Sic et Arias ac plures alii censent hic consuli studium agriculturae; per hoc enim vitantur lites forenses, in quibus non raro innocens et justus causa cadit. Unde Campensis vertit, summum quod terra praestare homini potest, est agellus aliquis, qui colenti eum satis esse possit, ut ex eo vivat, et cui ille contingit, et eo contentus est, is plane rex est; uti fuit Abraham, Isaac, Jacob, Job primique reges orbis. Huc facit vetus oraculum:
Uni servit ager tibi, quorsum tanta requiris?
Tertio, Titelmannus vertit, praeterea rex est in omni terra ad colendum agrum, q. d. Rex imperat in sua terra et regione, eamque ab injuriis tuetur, ut possint agri coli, quorum messe subditi vivant.
Quarto, Cajetanus hebraeum יתרון iitron vertens superfluum, sic traducit et explicat: Sicut ager producit herbas superfluas, quae non evelluntur ante messem, ne simul evellatur et triticum: sic Deus ex certa scientia et providentia permittit calumnias et scelera violentorum, ad justorum probationem et profectum, ut eos in die judicii vindicet et coronet. Sciant ergo principes mundum quasi agrum sibi a Deo traditum, ut ejus sint coloni, eumque justitia et omni virtute excolant, itaque justitiae fruges Deo, mundi Domino, velut censum persolvant. Sed sicut colonus permittit zizania ad tempus, ita recta gubernandi ratio poscit permittere nonnulla crimina, donec opportunitas sit ea evellendi. Sic et S. Hieronymus, qui in veteri editione vertit, et amplius terra in omnibus est rex in agro culto. Et Olympiodorus qui vertit, super omnes rex est dominus agri elaborati; idque dupliciter explicat, tum de Deo, tum de homine: «Deus, inquit, instar viridarii mundum sibi hunc excoluit et ornavit, et in eo dominatur, ut dominus, cujus et assiduam providentiam
gerit. Non itaque decet opinari mundum carere gubernatione regnantis, ob eas, quae inter homines fiunt, iniquitates; imo revocare in mentem oportet, quod cum mundus hic ager nuncupetur, juxta evangelicam parabolam, Deus hominem mundi hujus regem dominumque constituit, sicut scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Admonet itaque nos hoc loco Ecclesiastes dignitatis nostrae, ut debitam venerationem Deo exhibentes, qui nos regia honestavit corona, pie officioseque vivamus. Aliter: Quandoquidem Deus universi hujus mundi est Dominus et possessor, veluti agri cujusdam, diligentia summa elaborati, idcirco seduli caveamus, ne demoliamur vineam Domini sabaoth, aut iniquis actionibus, aut impiis dogmatibus, aut perniciosis doctrinis. Omnibus enim praeest, omnia speculatur agri Dominus et possessor elaborati.» Addit Olympiodorus: «Judices et principes injusti, inquit, non aliud censendi sunt quam superfluitas terrae, hoc est inutilis globus et massa, gleba et cinis, quem Deus evertet in die judicii, trudetque in gehennam, juxta illud: «Quid superbis, terra et cinis?» Eccli. X, 9.
Quinto, Pagninus vertit, et utilitas, cultura terrae in omnibus est, et rex propter agrorum utilitatem est servus. Alii, rex agro servit, vel fit servus, Clarius, etiam rex agro obligatus est, quia ex illo tum se et suos nutrit, tum ampla tributa colligit. Chaldaeus, et laudabilior est terrae cultura super omnia, quoniam in tempore, quo filii regni, et rex habitat in ruribus a facie illorum; si ille rex non habet frumentum ad comedendum, fit servus subjectus uni agricolae. Alii vertunt, rex propter agrum factus est, q. d. Agricultura adeo est utilis, adeoque a priscis exercita, ut ex agro promoti sint ad solium et sceptrum, atque ex agricolis facti sint reges, quorum exempla plura recensui cap. IV, vers. 14.
Sexto, sic vertas et explices, q. d. Quia lites et oppressiones pauperum fere oriuntur ob bona terrae, scilicet ob opes et fruges, quas dat agricultura, hinc unus summus regioni praeficitur rex, ut ipse inferiorum judicum injusta judicia impediat, corrigat, emendet.
Verum Vulgata versio, uti planior, ita verior et germanior est juxta sensum quem initio assignavi, cui tamen caeteras sex, excepta quinta, jam assignatas adaptare est facile.
Mystice Richardus Victorinus, lib. De Statu interior. homil. cap. VI: «Quisnam, ait, est iste rex qui omnibus imperat? Est, inquit, liberum hominis arbitrium, quia omnia corporis membra ei ad nutum deserviunt, et appetitus si aliquando rebellent, potest ab actu refrenare, et refrenatos gravi ultione percutere; et eorum audaciam forti castigatione frangere et emollire. Investigemus igitur quanam ratione rex hic interioris reipublicae nostrae Deo sit subjiciendus, et ab omni quod non deceat avocandus.»
Tropologice, docet hic Salomon regem verum esse, quem regit non ira, non libido, non avaritia, sed ratio, continentia et justitia. Hic enim imitatur Deum, qui justitiam regit, imo judicat et vindicat. Hic dominatur irae, affectibus, animo ac sibi ipsi quasi victor sui, ideoque Rex terrae est et Dominus mundi. Hic superior est regibus, imo rebus omnibus creatis, ideoque regum est Rex. Audi S. Ambrosium in Psalm. CXVIII, octon. 14, ad illa: Anima mea in manibus meis semper: «Quicumque proprium corpus subegerit, nec ab ira et aliis passionibus turbari animam suam, rector sui congrua vi permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit, et arbiter sui juris sit, nec captivus trahatur in culpam.»
Lege S. Chrysostomum, lib. V De Compar. regis et monachi, ubi monachos passionum dominos regibus comparat, imo anteponit. Audi et Ciceronem in laudem Caesaris, haec gratulando, vel adulando, dicentem orat. pro Marcello: «Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abundantes; sed tamen ea vicisti, quae et naturam et conditionem, ut vinci possent, habebant. Nulla enim est tanta vis, tanta copia, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit; verum animum vincere, iracundiam cohibere, etc.: haec qui faciat non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico.»
Audi denique Senecam in Thyeste:
Regem non faciunt opes, Non vestis Tyriae color, Non frontis nota regiae, Non auro nitida trabes: Rex est qui posuit metus, Et diri mala pectoris Qui tuto positus loco, Infra se videt omnia, Occurritque suo libens Fato, nec queritur mori. Rex est, qui metuit nihil: Hoc regnum sibi quisque dat.
Versus 9: 9. AVARUS NON IMPLEBITUR PECUNIA: ET QUI AMAT DIVITIAS FRUCTUM NON CAPIET EX EIS: ET HOC ERGO VANITAS.
Commode ab oppressionibus pauperum, et judiciorum corruptione transit ad avaritiam, velut ab effectu ad causam: quia enim judices avari sinunt se muneribus corrumpi, hinc pervertunt judicia: quare ministra praetorum avaritiae est calumnia, ait Cicero, lib. I, epist. ad Quintum fratrem. Rursum divites avari, ut se ditent, expilant et opprimunt pauperes. Igitur avaritiae vanitatem, aeque ac iniquitatem hic ostendit. Addit Thaumaturgus: «Sicut, inquit, facultates per rapinam partae ac per vim exortae, perniciosissimae et sceleratissimae sunt: sic etiam homini, pecuniarum cupiditate flagranti, nunquam satietas, nec proximorum benevolentia proveniet, quamlibet maximam argenti vim acqui-
sierit;» quia scriptum est: «Victoriam et honorem acquiret qui dat munera, animam autem aufert accipientium,» scilicet corda eorum rapit, ut illa largientem redamare cogantur.
AVARUS NON IMPLEBITUR PECUNIA. — Hebraea, amans argentum non satiabitur argento. Ita Septuaginta, Syrus et Arabicus.
Ratio a priori est quod animus hominis sit immensus, et cupiditas avari sit major capaciorque toto orbe, quare auro totius orbis impleri nequit. Hinc avaritia est insatiabilis et inexplebilis; quo enim plus acquirit, eo crescit, et plura appetit. Unde avarus dicitur quasi auri avidus, ait S. Isidorus. Avaritia ergo est auri sacra fames, quae proinde similis est hydropico, qui quo plus bibit, eo plus sitit, quod potus in ejus corpore putrescens, ob calorem quem gignit putredo, salsuginosus effectus, os stomachi assidue purgat, itaque salsedine sua illius sitim semper exacuat. Addit Aristoteles, lib. I Polit. cap. VI, aliam causam, scilicet quod avarus amet opes, non ob luxum, aut quid aliud, sed propter seipsas; quare cum amandi in eo non sit finis, hinc et avaritiae non est finis. Hinc S. Augustinus, serm. 40 De Sanctis, veras virtutum divitias a falsis auri et argenti discriminat, quod illae sui famem satient, hae augeant: «Illae, inquit, verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit, non egebit, dum juxta Apostolum, habens victum et vestitum his contentus est. Istas vero terrenas divitias injustum est putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tantum enim magis quisque ardebit egestate avaritiae, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae quibus crescit inopia, quae amatoribus suis quantum fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditate divitem? Tu putas quia minus indigeres, si magis haberes. Unde bene quidam dixit: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. Nam omnes avari, vel cupidi, velut hydropis morbo aegrotare videntur. Quomodo enim hydropicus quantum plus bibit, tantum amplius sitit, ita avarus, vel cupidus acquirendo non satiatur.»
Quocirca Galenus, lib. De Dignoscendis animi morbis, cap. IX, docet insatiabilitatem esse causam paupertatis et indigentiae, item maeroris et maestitiae. Hinc proverbium Syrorum et Arabum: «Non est in toto orbe pauper, qui sit adeo miser, sicut est dives, qui non expletur pecuniis suis.»
Hinc avaritia ab Apostolo vocatur «idolorum servitus», et avarus idololatra, quia aurum quasi idolum suum adorat et colit, Ephes. V, 5. Quin et Ovidius aurum vocat deorum maximum, imo solum et unicum. Sic enim canit Eleg. 12:
At nunc desertis cessant sacraria lucis Aurum omnes, victa jam pietate, colunt.
Hugo Cardinalis octo refert causas cur avarus
non est ei merces proventus ad comedendum. Nam, ut ait S. Gregorius, III part. Pastor. admon. 21, «fructus ei ex illis (opibus) caperetur, si eas bene spargere non amando voluisset; qui vere eas diligendo retinet, hic utique sine fructu derelinquet.» Qui sementem nimis amat, non mandat terræ, ideoque nec metit. Pecunia enim quasi semen fructificat seminanti pro Deo redemptionem peccatorum, emptionem regni cœlorum, promissionem vitæ, quæ nunc est et futuræ; qui amat animam, perdit, sic et qui pecuniam effundit, qui eam ut semen terræ mandat. Sere ergo copiosam summam, ut metas copiosam messem; sere opes in pauperes, ut longe majores percipias in cœlis. Vide quæ de avaritia dixi Eccli. x, 9 et seq.
ET HOC ERGO VANITAS. — Campensis, quisquis talis, insigniter vanus est. Vide dicta cap. 1, vers. 2.
Vere ergo, ait S. Hieronymus, «dixit Flaccus: Semper avarus eget.» Audi S. Bernardum hunc locum sapienter et pie pertractantem, tract. De Dilig. Deo, post medium: «Qui diligit pecuniam, non saturabitur pecunia; qui autem esuriunt, et sitiunt justitiam, ipsi saturabuntur. Justitia siquidem, ratione utentis spiritus, cibus est vitalis et naturalis; pecunia vero sic non replet, vel minuit animi famem, quomodo nec corporis ventus. Denique si famelicum hominem apertis faucibus vento inflatis haurire buccis aerem cernas, quo quasi consulat fami, nonne credas insanire? Sic non minoris insaniæ est, si spiritum rationalem rebus putes quibuscumque corporalibus non magis inflari, quam satiari. Quid namque de corporibus ad spiritus? Nec illa sane spiritualibus, nec isti e regione refici corporalibus queunt. Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum. Replet in bonis, excitat ad bonum, tenet in bono, prævenit, sustinet, implet.»
ET QUI AMAT DIVITIAS (hebr. est המון hamon, i.e. copia, tumultus, turba tam hominum quam opum, qualis est Mammon), FRUCTUM NON CAPIET EX EIS, — quia eis non audet uti in bonum suum, vel aliorum, sed eas avare recondit in arca, ibique eas quasi defodit et sepelit, ut lucem non videant. Unde S. Hieronymus vertit, non fruetur eis; Arabicus, qui amat censum, multitudine ejus non satiabit. Tas, qui diligit mammon, non possidebit illud, sed magis possidebitur ab illo. Avarus enim opum non est dominus, sed servus ac mancipium. Vide S. Ambrosium, lib. De Naboth, cap. iv. Est miosis; minus enim dicitur et plus significatur. «Fructum non capiet,» id est, damna multa et magna accipiet. «Radix enim omnium malorum est cupiditas,» Græce φιλαργυρία, id est, cupido argenti, I Tim. VI.
Porro Chaldæus hic vertit, qui amaverit congregare divitias copiosiores, non est ei laus in sæculo venturo, nisi fecerit ex eis eleemosynam, proptereaque
opibus non satietur, suntque hæ: quia infinita est cupiditas; quia exhaurit affectum avari; quia quo crescit magis, crescunt arcæ, cellaria, stabula, etc.; quia quo magis crescit, crescit flamma cupiditatis; quia cum ejus augmento advenit nova indigentia, at custodum, arcarum, serarum, clavium, timor amittendi, dolor de amissione, etc.; quia non habet proportionem cum animo et corde nostro, ut nec sapientia vel gratia cum bursa, quia nequit esse duobus in locis, in bursa et in mente; quia famem cordis non satiat pecunia, quæ est in bursa, ut canis panis manens in cophino. Denique S. Gaudentius Episcopus Brixiensis, serm. 14 ad Neophytos, tom. II Biblioth. SS. Patrum: «Qui amat, ait, pecuniam, non satiabitur ea. Prædatoris enim rapacitas non comprimit avaritiam, sed irritat.»
Nam, ut acute ait Plutarchus in Moral.: «Cupiditates cum voluptate conjunctæ sunt; at avaritia, cum concupiscentiam excitet, voluptatem adimit, et velut molesta ac morosa hera parare cogit, frui prohibet.»
Ex hoc loco collige veritatem, veramque virtutem et felicitatem non consistere in opibus, sed in contemptu opum, quem affert paupertas spiritus, ut pulchre docet S. Ambrosius, lib. III, epist. 10. Idem cognovere per umbram philosophi. Socrates dixit se non admirari divitem superbum et arrogantem, nisi experiretur illum divitias dispensasse, et in alios effudisse. Hinc Seneca, epist. 10: «Qui cum paupertate bene convenit, dives est. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est;» hinc Plutarchus: «Ut qui vestes flagellant, corpus non attingunt: sic qui paupertatem exprobrant, hominem non tangunt, sed externa calumniantur;» hinc Epictetus: «Ut qui geniti sunt inter Persas, non desiderant in Græcia habitare: ita et pauperes, quibus divitiarum nota est natura, non student ditescere.» Videntur isti legisse illud Salomonis: «Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis.»
Ratio a priori est duplex, scilicet immensa hominis cupiditas, et auri opumque exilitas vilitas, quæ tantæ cupiditati longe est impar et inferior, ut eam explere nequeat, juxta illud: «Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono,» Psal. XXXIII, 11.
10. UBI MULTÆ SUNT OPES, MULTI QUI COMEDUNT EAS. ET QUID PRODEST POSSESSORI... NISI QUOD CERNIT DIVITIAS OCULIS SUIS? — Hebræa, in multitudine boni (cum multiplicantur bona) multi comedentes illud; Septuaginta, in multitudine bonitatis, multiplicati sunt qui comedunt eam. Advolant enim ad rem bonam et sapidam, sicut muscæ ad mel. Arabicus, in multitudine panis, multiplicantur ii qui comedunt illum.
Versus 10: 10. UBI MULTÆ SUNT OPES, MULTI QUI COMEDUNT EAS. ET QUID PRODEST POSSESSORI... NISI QUOD CERNIT DIVITIAS OCULIS SUIS?
Dupliciter, adeoque contrarie hæc gnome ab Interpretibus accipitur: primo, ut significet laudem liberalitatis; secundo, ut significet vanitatem divitiarum et avaritiæ.
Primo ergo Olympiodorus de liberalitate sic exponit: «Quibus legitimo honestatis jure opes atque divitiæ augescant, multiplicantur etiam, qui illis utuntur et pauperibus impertiunt. Nam, quid prodest impudenti avaro ac tenaci sua turpis utilitas, quæ oculorum solo intuitu pecuniis uti permittit? Solo namque intuitu principatum tenet in pecuniis. Quid melius (inquit Orator) et quid præstantius bonitate et beneficentia?» Favet Syrus, qui pro eo quod sequitur: «Et quid prodest possessori,» etc.? vertit, quæ justitia nisi, etc.? Cajetanus, quæ rectitudo? Syrus, factum est felix possidentibus se, quoniam de capite meo vidi oculis meis. Sic et Lyranus, Hugo Cardinalis, Glossa, Dionysius. Huc spectat Thaumaturgus dum vertit, at probitas (beneficentia) familiares suos majorem in modum oblectat, fortesque efficit, rem unamquamque perspiciendi facultatem præbens.
Secundo et genuine, significat vanitatem opum et opulentorum avarorum, q. d. Ut quid, o avare, tantis curis opes congeris, cum tu ex eis non nisi tuum ventrem impleturus sis? ad hoc autem modicum sufficit; reliquum quod congeris, non tibi, sed aliis congeris; quia sicut ubicumque est cadaver, eo convolant vultures et aquilæ, Matth. xxiv, 28: sic ubi sunt opes, eo convolant egeni et parasiti, ut eas devorent. «Cadavera lupi, muscæ mel, prædam, non hominem, sequitur turba ista,» ait Seneca. Quare tu, dives avare, non tam opum tuarum es herus et dominus, quam procurator et dispensator, ait idem, epist. 4; et epist. 89: «Infelices, ait, quod non intelligitis vos majorem famem habere, quam ventrem;» et epist. 114: «Furor est quod nemo nostrum unum se esse cogit. Unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur cibus? cui tot regionum vina conduntur? Si unusquisque se numeret et metiatur corpus, sciat se multum capere, nec diu posse.»
Rursum cruciat avarum, quod videat opes suas, tanto labore partas, adeoque adamatas, tam prodige a tot tantisque consumi, cum ipse ex iis nil aliud voluptatis capiat, quam quod eas cernat et oculos pascat, non ventrem. Sicut enim ubi multi sunt panes, ibi multi sunt mures, qui eos rodunt: sic ubi multæ sunt opes, ibi sunt multi procuratores, famuli, parentes, hospites, amici, adulatores, coci, lixæ, adde et fures qui eas absumunt. Ita S. Hieronymus, Olympiodorus, Alcuinus, Hugo atque alii.
Huc accedit Glossa, quæ sic exponit, q. d. Qui multas opes congregavit, non potest illis uti ad gloriam et magnificentiam, si solus sit; sed ad hoc opus est convocare plurimos, ut per eos opes dispersæ latius splendeant, puta servos, ancillas, clientes, magnates, milites, uti fit in aulis regum et principum.
Expertus est idipsum in se Salomon, qui tantas opes habuit, sed pariter tot devorantes eas, ut quotidie absumerent triginta coros similæ, sexaginta coros farinæ, decem boves pingues, viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, bubalorum et altilium, III Reg. IV, 23. Ut enim alios taceam, alebat quotidie 70 millia portantium onera, et 80 millia latomorum, ibidem cap. v, 15. Sic et hodie videmus reges opulentos tot habere aulicos, officiales, milites, etc., ut opes regiæ ad omnes alendos vix sufficiant; quare illi, reges licet, pauperiores sunt mercatore, qui paucas opes habet, sed liberas et ab omni debito onereque immunes.
Alexander Magnus cum orbem subjugasset, audiens plures alios esse mundos ingemuit: «Et quando, ait, illos subjiciam?» Tanta est ambitio et avaritia. Quare vere de eo lusit Satyricus Juvenalis, satyr. 10: Unus Pellæo juveni non sufficit orbis: Sarcophago contentus erit.
Denique audi S. Bernardum hunc locum pertractantem, De Convers. ad Cleric. cap. xii: «Hinc, ait, divitiarum amor insatiabilis longe amplius desiderio torquet animam, quam refrigeret usu suo, utpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio vero timoris, amissio plena doloris invenitur. Postremo ubi multæ opes, multi etiam qui comedunt eas, et usus quidem divitiarum apud alios, divitibus solum nomen cedit et sollicitudo.
Et in his omnibus pro tam exiguis, aut magis ne exiguis quidem, sed nullis, eam parvipendere gloriam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se, non tam insipientæ quam infidelitatis esse videtur.»
Œconomice monet hac gnome divites, ut sint opum frugales œconomi, quales sunt mercatores; quia ubi sunt multæ opes, domestici et famuli liberalius eis utuntur, itaque eas cito exhauriunt multitudine ad prodigalitatem illecti, sed tandem sentient illud: «Sera in fundo parsimonia.» Quare principes, quibus frugales et providi sunt œconomi, licet census habeant modicos, ditescent; quibus vero sunt prodigi, vel improvidi, licet opes habeant ingentes, depauperantur. Igitur ratio ditescendi consistit in prudenti et frugali œconomia. Sane hac ratione Hollandi ad tantas opes, quantas videmus, evaserunt, quia attenti sunt ad rem, et minima curant; quare tantum efficiunt uno aureo, quantum alii tribus vel quatuor. «Divitiæ, inquit ille, non quantitate, sed usu et frugalitate metiendæ.»
eo plures necesse est alere servos, operarios, ministros, ad divitias vel acquirendas, vel custodiendas, vel administrandas.
Qui versum 8 ad agriculturæ laudem referunt, ejusdem commendationem ex collatione nummorum reperiunt in vers. 9, 10, etc.
ET QUID PRODEST POSSESSORI? — Hebraice est כשרון kisron, id est quæ congruentia, rectitudo, industria, commoditas, utilitas hero? Septuaginta, quæ virtus aut fortitudo possidenti bona? quia principium, vel potius principatus (hoc enim est ἀρχή) videre oculis suis; Olympiodorus, principatus est illi, ut videat oculis suis, q. d. Quæ utilitas ex bonis tanta virtute et strenuitate partis, quando principatum avarus gerit solo intuitu, nec alium habet usum dominii, quam quod apposita contemplatur? Arabicus, quæ justitia, etc.? Syrus, et factum est felix possidentibus se; Symmachus, quæ utilitas inest habenti ea bona, nisi ut tantummodo spectet oculis suis? Campensis, quid habet amplius, cujus sunt divitiæ, quam quod videt alios eas consumere? alii, nisi aspectus oculorum ejus, q. d. Dives ex tot opibus pascit oculos duntaxat; non mentem, nec ventrem. Opes ergo illi non sunt, nisi inanis aspectus et vana visio, juxta illud Horatii, lib. I Serm., satyr. 1: Mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Et mox: Congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Audi S. Chrysostomum, hom. 2 ad Pop.: «Avarus, ait, custos est, non dominus; pecuniarum servus, non possessor. Facilius enim alicui ex propriis carnibus, quam ex defosso auro communicaret. Velut enim quodam mandante et jubente nihil de repositis tangere, sic cum omni diligentia ea servat et continet, a suis tanquam alienis abstinens, quippe sunt aliena: quæ enim aliis erogare nunquam pateretur, neque in necessariis impendere etiamsi infinitas sustineret pœnas, quomodo hæc esse propria putare posset? Quomodo vero eorum habet possessionem, quorum nec usum, nec fructum cum libertate habet?»
Porro avarus ita cernit opes suas, ut ab iis excæcetur, ne veras sapientiæ et liberalitatis opes videat. Quocirca ejus symbolum est talpa, de quo pulcher exstat apologus apud Cyrillum, lib. III Apol. Moral. II, cui titulus: Rerum terrenarum cupidos esse cæcos: Talpæ, inquit, incusabant naturam, quod oculorum usum visumque sibi denegasset, quasi dedisset basilisco et hyænæ. Cui natura respondit, se id juste et sapienter fecisse: Nam latebras incolis, inquit, et terrena totaliter dilexisti, nec non amore terrestrium perdidisti cœlestia, et diligendo odibiles tenebras lumine caruisti. At nescis quod avaritia monstrosa, quia nimis adamavit terrestria, perdidit cœlestia, et habet oculos et non videt. Nam ut cæca dimisit vera bona pro falsis, fixa pro fluidis, cœlestia pro terrenis: sic et infinita maximaque bona pro minimis, gloriosa pro miseris, secura pro dubiis, sancta pro pessimis, et gaudiosa pro afflictivis commutavit. Congregat quidem stulta exteriora, sed intus depauperatur; in nugis se tenet defluentibus, terram possidet et a diris inferis possidetur. Quin et vorat ut evomat, amat quo pereat, acquirit quod perdat, curat quod doleat, et se onerat ut velocius in abyssum descendat. Si audisti (Genes. III), homo, avaritia obcæcatus, deliciarum mox perdidit paradisum. Nam cum animus a Deo aversus apparentium tantum cupiditatem concepit, illico mentis lumen intus perdidit, et foris talpeis oculis reseratis nuditatis suæ duntaxat pauperiem videt. Quin etiam (I Reg. xv, 9) Saul contritu rationis orbatus, dum pecora concupivit, regali gloria caruit. Et male possessis bestiis, una secum pares amisit.»
Idem novo chamæleontis apologo confirmat: «Quam bene profecto chamæleon corvo, carnis ejus cupiditate ipsum infestanti respondit: O si vitiositatis interjecta caligine, visum prudentiæ tibi cupiditas non abstulisset, utique attenderes quod te, si me possides, perdes. Habes igitur, talpa, cur sic fueris fabricata, cum compositionis tuæ ratio avaritæ sit imago. Quibus auditis, una cum verbis querimonia cessavit.»
Ostendit hic Ecclesiastes vanitatem opum et avaritiæ novem rationibus. Prima est, quod avarus non impleatur pecunia; secunda, quod fructum non capiat ex ea; tertia, quod ubi multæ sunt opes, sint et multi qui eas consumunt; quarta, quod nil voluptatis ex eis capiat, nisi quod eas videat; quinta, quod saturitas divitis non sinit eum dormire; sexta, quod divitiæ conserventur in malum domini sui; septima, quod dives sæpe relinquat filium et hæredem pauperem; octava, quod nudus revertetur ad sepulcrum; nona, quod vitam omnem transigat in curis, labore, ærumna et tristitia. Hinc concludendum relinquit in opibus frustra requiri, aut collocari animi quietem et felicitatem, uti pulchre ex hoc loco docet S. Thomas, Quæst. II, art. 1, ad 3. Huc spectant decem avarorum vanitates, quas recensui Eccli. cap. xiv, vers. 3.
11. DULCIS EST SOMNUS OPERANTI, SIVE PARUM, SIVE MULTUM COMEDAT: SATURITAS AUTEM DIVITIS NON SINIT EUM DORMIRE. — Septuaginta et Arabicus, dulcis est somnus servi, qui toto die operatur et laborat, præsertim in agro colendo. Hebræum enim עבד obed alludit ad agrum נעבד nebad, id est laboratum et cultum, vers. 8. Campensis, suavis est somnus ei qui laborando se exercet. Vatablus, qui labore manuum victum sibi parat.
Versus 11: 11. DULCIS EST SOMNUS OPERANTI, SIVE PARUM, SIVE MULTUM COMEDAT: SATURITAS AUTEM DIVITIS NON SINIT EUM DORMIRE.
Est hæc quinta opum vanitas, quod opes pariant otium, inertiam, gulam et crapulam, item curas et anxietates, indeque ἀγρυπνίαν, sive vigilias, ut dives ob stomachum cibo onustum, indigestionem et cruditatem, æque ac curas et sollicitudines, noctu dormire nequeat, sed in mente anxiis curis, in stomacho flatibus, in capite vertigine et doloribus torqueatur; cum ex adverso paupertas cogat ad opus et laborem, atque ad
frugalem cibum, quo fit ut pauper per diem labore fessus, curarum expers noctu placide et suaviter dormiendo conquiescat. Nam, ut ait Galenus, lib. I De Symptomat. caus. cap. viii: «Natura poscit ut qui liberalius se exercuerunt, eos altior somnus premat, tanquam multæ vires iis, cum laborent, a principio defluxerint.» Quocirca nihil ita somnum conciliat, ut exercitium, labor et lassitudo, adeo ut suppleat vicem cibi. Lassus enim dormit, «sive parum, sive multum comedat.» Audi S. Chrysostomum, lib. De Virgin. cap. lxx: «Dulcis illi somnus non propter lectum mollem, sternitur enim humi, vel super paleas; non propter libertatem, quia ne temporis quidem punctum ei liberum est; non propter otium, nam laboribus et ærumnis conficitur assidue; sed hi ipsi labores, et quod coactus prius necessitate somno se dederit, sunt in causa cur adeo dulciter dormiat.» Idem, hom. 2 ad Popul.: «Cur, ait, addidit, sive parum comedat? Ambo, inquit, hæc vigiliam inducere solent, indigentia et crapula: illa quidem arefaciens et palpebras corneas reddens, nec claudi permittens; hæc vero anhelitum angens, et elidens, et multos inferens dolores; sed tanta est laborum medicina, quod si etiam ambo adsint, servus dormire potest.»
SIVE PARUM, SIVE MULTUM COMEDAT. — Non quod si notabilis in comedendo sit excessus, non possit somni quoque difficultatem pati, sed quia propter fatigationem et stomachum valentiorem, quamvis paulo largius vescatur, indormiscit facile; nec quia parcior sit cibus, laborat in somno capiendo, laboribus lassatus, nam «fessos sopor irrigat artus.» Vehemens enim labor calorem concitat, humor liquatur calore; cerebrum calor petens ibi refrigeratur, ac densatus conciliat somnum; nimius item labor cum spiritus consumat, fit ut refrigeratum corpus opprimatur somno.
Ita ex Aristotele, Galeno, Tertulliano, Platone, Plutarcho, Plinio et aliis noster Lorinus.
SATURITAS AUTEM DIVITIS NON SINIT EUM DORMIRE. — «Saturitas» hic tum ciborum et deliciarum, tum divitiarum copia accipi potest: hæc enim parit diviti avaro mille curas et sollicitudines quæ non sinunt eum dormire. Cura enim, sollicitans animum, agitat in cerebro spiritus vitales, itaque vigiliam parit; juxta illud Virgilii, lib. Georg.: Somnos abrumpit cura salubres. Unde Septuaginta vertunt, et ei qui repletus est ditescendo (Complutenses, et repleto ditari; Olympiodorus, et pleno divitiarum dormire), et Arabicus, aviditas in divitiis non permittit ei ut dormiat. Nam, ut ait S. Augustinus in epist. S. Joannis: «Implevisti domum, timentur latrones: acquisivisti aurum, perdidisti somnum;» et Thaumaturgus: «Ecce pauper, inquit, quamvis senex sit, nec habeat quo ventrem suum expleat, placido tamen somno refocillatur, cum interim avaro vigiliæ cruciatusque animi quietem excludant.»
S. Hieronymus et ex eo Alcuinus et Olympiodorus utramque saturitatem, sive copiam tam ciborum quam curarum accipiunt, q. d. Dives dapibus distentus redundante crapula, et incocto cibo in stomachi angustiis eructante, atque insuper cogitationibus et curis pungentibus lancinatus, dormire non valet. Sicut enim cibi indigesti in stomacho, sic et curæ atque anxiæ sollicitudines in mente molestos cient flatus et tumultus, qui omnem quietem eripiunt. Audi S. Ambrosium in Psalm. 1: «Quomodo potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam? qui damna formidat? qui lucra cogitat? qui usuras computat? qui hypothecas numerat?» Idem, lib. De Nabuth, cap. vi: «Naturæ, inquit, ipsius nescit munia, nec somni novit vices: excitat eum cupiditas, exagitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infecundorum perturbat, sollicitat abundantia. Ne ipse quidem Deus ipsum dormire permittit; interpellat cogitantem, excitat dormientem. Sed nec ipse se quietum esse patitur, qui in ubertate fructus sollicitatur et vocem egentis emittit. Quid faciam, inquit? Nonne hæc pauperis vox est, non habentis subsidia vivendi?»
Porro Chaldæus mystice per somnum accipit mortem, et per operantem colentem Deum: «Suavis, ait, somnus viri qui colit Dominum mundi, et est quies in domo sepulcri ejus, sive paucos annos vixerit, sive multos; postquam servivit Domino mundi in sæculo hoc, ad sæculum venturum mercedem operum manuum suarum hæreditabit, et sapientia legis Domini erit viro diviti in sapientia. Ecce quemadmodum studuit in ea in sæculo hoc, et sollicitus fuit in doctrina: sic requiescet super eum in domo sepulcri ejus; et non deseret eum solum, quemadmodum non sinit uxor virum suum ut dormiat solus.»
Igitur curæ sunt velut apum aut vesparum examen, quod suo murmure et bombis, ac multo magis aculeatis ictibus assidue pungit, vellicat, et tantum non enecat avarum. Rursum, sicut culices, licet exigui, agminatim volitantes et in hominem involantes, sua armantur tuba et lancea: tuba qua resonant; lancea qua feriunt: sic multo magis utraque armata, in avarum noctu involant plurima anxiarum curarum agmina instar sciniphum Ægypti, Exodi viii, 17. Hinc curæ a poetis vocantur mordaces et edaces. Audi S. Bernardum, serm. 39 in Cant., tumultantem avaritiæ currum graphice depingentem: «Avaritia rotis et ipsa vehitur quatuor vitiorum, quæ sunt pusillanimitas, inhumanitas, contemptus Dei, mortis oblivio. Porro jumenta trahentia, tenacitas et rapacitas, et his unus auriga ambobus præsidet, habendi ardor. Sola siquidem avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno contenta est servitore. Ipse vero, injuncti operis promptus admodum atque infatigabilis exsecutor, urgendis sane jumentis trahentibus flagris utitur acerrimis, libidine acquirendi et metu amittendi.» Hinc est ergo quod avari et divites, esto splendide epulati, æstuent tota nocte insomnes; et pauperes labore diurno fatigati, et frustulo panis contenti placidos hibernis noctibus somnos producant.
Moraliter, hic disce quam parcitas, æque ac labor, sit utilis et suavis: hinc vita agricolarum laboriosa eosdem facit robustos, hilares, honestos, sanos, sanctos; quare suavius et melius dormiunt. Magna enim somni est utilitas et suavitas: somnus enim vires restaurat et nutrit, æque ac cibus. Hac de causa «somnus dimidium vitæ nobiscum partitur,» ait Philo. Unde S. Basilius apud Antonium in Melissa, part. I, cap. xlii: «Gratias age, inquit, illi qui nos mirabiliter per somnum ab assiduis laboribus recreat, et modicæ quietis beneficio rursus ad vigorem virium reducit.» Hinc Sicyonii pingebant somnum leones domantem. Pausanias in Corinth.: «Nullus, ait, tam sævus est dolor, qui non sopiatur somno,» causamque reddit, quod tum sopiantur sensus, qui dolores sentiunt; iidem somno roborantur, ut facilius dolores et labores ferant in vigilia.
«Somnus, ait Cicero, lib. I De Divinat. est omnium laborum perfugium» et «famis domitor,» ait Menander. «Est otium animæ, tanquam onus deponentis seque recreantis, et in secessum abdentis,» ait Themistius. «Est vitæ portus,» ait Seneca in Hercule fur. «Est donum deorum et laborum oblivio,» ait Plutarchus, lib. De Superstit. «Est suave velamen oculorum et mentis,» ait Poeta. «Est junior et puerilis deus,» ait Euclides apud Stobæum, serm. 6. Hoc somni bonum avaro excutit avaritia et diviti crapula. «Saturitas enim divitis non sinit eum dormire. Excitat enim eum cupiditas, excitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infæcunda perturbat, sollicitat abundantia,» ait S. Ambrosius, De Nabuth. cap. vi. In eo ergo impletur illud Jerem. xvi, 13: «Servietis diis alienis (mammonæ et ventri) die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.» Idem locum habet in superbo, invido, rixoso, guloso et quovis peccatore.
Hoc est quod ait Siracides, cap. xxxi, 23: «Vigilia et cholera, et tortura viro infrunito; somnus saturitatis in homine parco: dormiet in mane, et anima illius cum ipso delectabitur.» Vide ibi dicta. Quocirca S. Hieronymus vel quisquis est auctor Exhort. ad Virgin. cap. xxxv: «Tanta, ait, sit in sumendo cibo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut venter potius conqueratur quam gaudeat. Non egeat in digerendo stomachus medicinæ, ructum potius vacuatio quam nimia repletio inducat.»
Unde S. Augustinus, lib. X Confess. cap. xxxi, ait: «Hoc me docuisti (Domine) ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam;» ut sicut medicamenta non accipiuntur ad satietatem, sed ad salutem corporis, ita alimenta non ad satietatem, sed ad ejusdem corporis sustentationem sumantur. Idque servabat S. Edmundus Cantuariensis Archiepiscopus, cui (ut in ejus Vita legitur) nunquam curæ fuit, ut pasceret corpus, sed ut sustentaret. Qui autem propter Dominum dabat carni suæ panem arctum et aquam brevem, meruit pane vitæ et intellectus refici, cum fuerit sapientia clarus, et sui temporis doctor eximius.
Hinc Patres docent in refectione corporis partem potiorem dandam esse refectioni mentis, in pia lectione, vel cogitatione. Audi S. Bernardum ad Fratres de Monte Dei: «Cum manducas, nequaquam totus manduces, sed corpore tuo suam refectionem procurante, mens suam non negligat, sed de memoria suavitatis Domini, vel Scripturarum aliquid, quod eam pascat meditando, vel saltem memorando, secum ruminet et digerat.» Et S. Basilium: «Inter epulandum hoc cavere convenit, ne helluantium speciem præbeamus, sed et constantiam et mansuetudinem ubique retineamus, atque in percipiendis voluptatibus æquabilem continentiam, ne tum quidem porro ita animis esse feriatis nos oportet, ut commentationes rerum divinarum vacemus: quippe qui alimentorum saturam, corporisque aliti opificium argumentum habeamus divinas laudes exordiendi, utique cum in mentem nobis venit, quomodo varia cibi genera corporum qualitati accommodata ab eo sint inventa, qui omnia moderatur et regit.» Hæc S. Basilius, epist. 1.
Mystice, somnus est quies conscientiæ, quam possidet operans virtutum opera, qua caret dives, qui bonis terrenis inhiat. Audi Cassianum, Collat. xxiv, cap. v: «Et revera si comparare volueris suaveolentem virginitatis florem, et tenerrimam castimoniæ puritatem tetris ac fætidis libidinum volutabris, quietem securitatemque monachorum periculis et ærumnis, quibus mundi hujus homines implicantur; paupertatis nostræ requiem edacibus divitum tristitiis, ac pervigilibus curis, quibus non absque summo vitæ periculo diebus ac noctibus consumuntur, suavissimum jugum Christi, onusque levissimum facile comprobabis.»
Hinc Septuaginta hoc loco vertunt, dulcis est somnus servi, id est obedientis, qualis est religiosus qui se ab omni cura liberavit, imo secutus Psaltis consilium jactavit super Dominum curam suam, Psalm. liv, 23; ideoque dormit in utramque aurem pacatissimus.
Inde S. Chrysostomus colligit pulchra quædam, vel theoremata, vel axiomata. Primum est, veram voluptatem, qualis est somni dulcedo, emi non auro, non deliciis, non otio, sed exercitio et labore; illius enim esse mercedem. Secundum, pauperes magis honestam æque ac jucundam agere vitam in paupertate et labore, quam divites in otio et luxu: quia per diem vilis cibus pauperi esurienti magis sapit, quam omnes deliciæ diviti saturo et nauseanti; per noctem vero pauper suaviter dormit, cum dives pervigilet, ac crapula et curis mille torqueatur. Tertium, pauperes saniores et robustiores esse divitibus, qui proinde medice, id est misere vivere coguntur: «Divitibus enim, inquit, in jucunditate multæ ægritudines irruunt; pauperes autem a medicorum manibus immunes sunt. Si vero nonnunquam et in imbecillitatem incidant, brevi seipsos instaurant mollitie omni liberi, et corpora robusta habentes. Magna possessio paupertas sapienter ipsam ferentibus. Thesaurus qui nequeat auferri, baculus firmissimus, inculpabilis possessio, diversorium ab insidiis tutum.» Vide Titelmannum hic divitum noctes insomnes, ac corporis animique tormenta graphice describentem.
Audi S. Ambrosium, in Psalm. 1: «Avaritiæ languor, inexplebilis cupiditatis languor. Istæ divitiæ sunt, ut dicit Ecclesiastes: Est languor malus, quem vidi sub sole: divitias custodiri in malum possidentis eas. Dic mihi, o Ecclesiastes, qua ex causa malus hic languor sit? Respondebit: Quia multos avara spes devorat. Insatiabilis edacitas cupiditatis est, nescit satiari argento, qui concupiscit argentum. Distendunt divitiæ, non explent, et si quis satiatus fuerit divitiis, non est, inquit, qui sinat eum dormire. Et quidem omnes dies ejus in tenebris et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira.» Unde concludit: «Malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem.» Quocirca per «malum domini» accipi etiam potest cura, sollicitudo, afflictio, quam opes afferunt hero, dum, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, avarus «elementa concutit, mare sulcat, et terram effodit, cœlum votis fatigat, nec sereno gratus, nec nubilo, condemnat proventus annuos, iratusque terrarum arguit.»
Denique Chaldæus per malum hoc avari accipit supplicium futuri sæculi: «Est, inquit, perniciosum malum, quod vidi sub sole, cui medicina non est: homo qui divitias congregat, neque eas ad pietatem confert, parum sane pervidens dierum finem. Hæc enim substantia illi in perniciem venturo sæculo servatur.»
In futura enim vita avari torquebuntur summa pauperie, inopia, fame, siti in igne gehennæ, uti torquetur dives epulo; quod repræsentarunt poetæ per Tantalum, qui sitiens in mediis aquis usque ad os pertingentibus, nunquam tamen sinitur ore eas haurire, et sitim restinguere.
Audi Salvianum, lib. I Ad Eccl. Cathol.: «Avaro, inquit S. Scriptura, nihil est scelestius, et pessimum ac feralissimum morbi genus: Divitiæ conservatæ ad malum domini sui: verum est; quid enim pejus, aut quid miserius, quam si quis præsentia bona in futura mala convertat, et quæ ad hoc a Deo data sunt, ut pararetur ex eis vitæ beatitudo perpetua, per hæc ipsa quæratur mors ac damnatio sempiterna.»
Tropologice, Hugo per divitias accipit copiam scientiarum et virtutum, quæ conservantur in malum domini, cum ipse iis ad vanitatem vel gloriæ, vel lucri abutitur. Noster Alvarez de Paz, lib. I De Vita spirit. part. II, cap. xiii, per divitias accipit copiam gratiarum ac mediorum omnium ad perfectionem, quibus abundant religiosi; sed dum iis per acediam uti negligunt, cedunt illa in majorem damnationem, Eccle. v, 12: «Divitiæ conservatæ in malum domini sui.»
Hanc gnomen illustri pavonis et corvi apologo, aureis gnomis velut gemmis interstincto, repræsentat S. Cyrillus, lib. III Apolog. Moral. cap. xvi: «Pavonem, inquit, pennis aureis undique spoliatum cum corvus aspiceret, deridens pomposum et olim divitem, dixit: Ubi est miris picta luminibus desiderabilis tua penna? quonam abiit alarum splendentium gloria? quove plumarum gemmantium fugit mirabilis ornatura? At ille mitis patiens, illusoriis verbis indignatus, respondit: Quanquam insatiabilis humanæ cupiditatis vorago pennarum opes absorbuerit, naturæ tamen beneficio ars reparatrix non deerit vere liberalis. Unde licet pennis modo privatus sim, spem tamen recuperandi non perdidi; tu vero semper miser es. Cui ille: In adversis, ut video, calamitas tua calamitatibus non eruditur.»
Amentiam deinde pavonis exaggerans subdit: «Jam decaudatus es, et unde acciderit non vidisti, depauperatus es, et unde damnum evenerit non sensisti. Malum minime te docuit: quamobrem absque moderamine crescit. Revera prædilecta penna odibilem te reddidit, et placida cauda te dehonestavit, atque adeo tua tibi opulentia quid nisi paupertas fuit? etenim quia hanc habuisti, perdidisti, et iterum concupiscis unde cum doloribus exspolieris infelix.» Unde hoc epimythium, velut scopum fructumque apologi colligit: «Quare non habere melius est quam rem desideratam perdere; dignas certe gratias lætus ago naturæ, quod pennam mihi pauperem dederit, ac tali natura puto me esse divitem. Nam hoc modo meus sum, et nemini in prædam dilectus. Nigra penna illustrat me, et pluma paupercula me ditat, ac spreta caudula tutatur. Verum te divitiæ tuæ pauperem faciunt, desiderabilitates odiosum, deliciæ dolorosum, gloriositates inhonestum, felicitates miserum et excrescentiæ minoratum. Maledictæ igitur sunt tales divitiæ, quæ suum depauperant, decaudant et vituperant possessorem. Quarum nempe convertitur in nuditatem possessio, in dolorem dulcedo, in confusionem gloriatio, et decor in deformitatem. Gaude igitur, si prudens es, quod hostiles opes amiseris, nec eas ultra appetas, sed opulentum judices te, si illis careas. Quibus eruditum ditavit depauperatum magister.»
13. PEREUNT ENIM IN AFFLICTIONE PESSIMA. — To pereunt nequit referri ad to domini sui; sic enim dicendum fuisset: perit dominus; quare referendum ad to divitiæ. Unde Hebræa habent, periit opulentia illa in occupatione mala; et vetus editio S. Hieronymi habet, perierunt divitiæ illæ in distensione pessima.
Versus 13: 13. PEREUNT ENIM IN AFFLICTIONE PESSIMA.
Sensus est, quasi dicas: Opes sæpe conservantur in malum domini sui, quia illi pereunt, id est, ab eo vi, vel fraude, vel naufragio aliove casu auferuntur, eumque pauperem relinquunt, affligunt et cruciant, ac subinde perire faciunt perduntque, dum propter eas vita spoliatur. Unde illud S. Augustini: «Quod non capit Christus, rapit fiscus;» et: «Avarus, dum colligit, colligitur; dum vult esse prædo, fit præda,» ait idem S. Augustinus in Psal. xxxviii. Apposite Plutarchus, opusc. De Cupid. divit., cupiditatem avarorum nuncupat asininam et fornicariam: «quia sicut asinus ad balnea ligna comportans, fumo semper oppletus et favilla, in nullam lavacri caloris munditiæque partem venit: sic avaritia hominem eviscerat labore, ut ditescat, et tamen nunquam divitiis suis satiatur. Comparat præterea cum muribus, qui vorant in metallis chrysitidem, nec eam reddunt nisi mortui et dissecti; item cum figlinis canalibus, qui nihil in se retinent: sic enim avari coacervant multa, ut hæredibus relinquant; et hi aliis, sicque deinceps.»
Præclare S. Chrysostomus, hom. 10 in epist. ad Hebr.: «Intuere, ait, quanta fiant mala propter pecunias, quod affectione et passione quadam tenemur circa eas: verbi gratia, si perdit aliquis pecunias, vitam ducit omni morte pejorem. Quid doles, o homo? quid lacrymaris, quia te a cura custodiendi superflua liberavit Deus? quia non sedes tremens et metuens? Dic itaque si te quispiam alliget ad thesaurum, præcipiens ut illi semper assideas, vigilem curam alienis impendas, nonne doleres et difficulter ferres? Tu teipsum alligaveras vinculis pessimis, et quia illa servitute liberatus es, doles.» Idem, hom. 33: «Propterea Deus abstulit tibi divitias, ut te liberet a pessima servitute. Nam et pater optimus, cum viderit filium amore meretricis alicujus deperire, si admonitiones ejus audire neglexerit, illam meretricem de medio auferens in exsilia longinqua detrudit. Talis est etiam abundantia divitiarum. Curam igitur de nobis gerens verus pater et optimus Dominus, volens nos ab hac læsione liberare, aufert nobis pecunias, quarum amore mens nostra corrumpitur.»
Pro afflictione pessima hebraice est in occupatione mala, quod aliqui accipiunt de vitio et peccato, q. d. Divitiæ sæpe pereunt diviti, eo quod per scelus, puta per usuram, fraudem, rapinam, injustum contractum sint comparatæ, juxta illud S. Hieronymi, epist. 160 ad Hedib. Quæst. I: «Dives, aut iniquus est, aut iniqui hæres;» et illud Platonis, lib. V De Legib.: «Sermo nobis rectus, id est verus, quod admodum divites non sunt boni;» et Menander: «Nunquam vir æquus dives evasit cito.» Unde Chaldæus vertit, quia enim malis artibus comparaverat, in filium ejus non confirmabitur, nec illi quidquam erit reliquum.
Melius tamen Noster per occupationem malam accipit afflictionem pessimam; et Septuaginta, distensionem pessimam; Campensis, pereunt divitiæ postquam dominos suos graviter afflixerunt. Affligitur enim avarus sollicitudine in conservando et augendo suas opes, dolore vero ac mœrore in perdendo, dum videt eas sibi a furibus, vel principibus, vel amicis, vel æmulis, vel casu adverso eripi.
12. EST ET ALIA INFIRMITAS PESSIMA, QUAM VIDI SUB SOLE: DIVITIÆ CONSERVATÆ IN MALUM DOMINI SUI. — «Infirmitas,» id est miseria, afflictio, ærumna: S. Hieronymus, languor pessimus; Symmachus, morbus malus; Olympiodorus, gravis et intensus morbus; S. Ambrosius, in Psalm. 1: languor malus; Syrus, infirmitas mala; Arabicus, est aviditas; Vatablus, est malum atroce; alii, est ægritudo mala; Campensis, inveni aliud tristissimi mali genus.
Versus 12: 12. EST ET ALIA INFIRMITAS PESSIMA, QUAM VIDI SUB SOLE: DIVITIÆ CONSERVATÆ IN MALUM DOMINI SUI.
CONSERVATÆ IN MALUM. — Malum hic tum culpæ accipi potest. Unde Aquila vertit, in malitiam ejus. Opes enim diviti sunt occasio superbiæ, gulæ, luxuriæ, rapinæ omniumque scelerum; tum potius pœnæ. Unde Olympiodorus vertit, in perniciem suam; Tigurina, a suis possessoribus in ipsorum exitium.
Est hæc sexta opum et avaritiæ vanitas, quod sint perfidæ, ipsumque divitem affligant, ac subinde strangulent et necent, eo quod necis ipsius sunt causa vel occasio: nam divites sæpe litibus vexantur, opibus mulctantur, quin et occiduntur, ut divitiis spolientur, sive a prædonibus, sive ab injustis judicibus et principibus, sive a sociis, etc., uti Naboth occisus est ab Achab, ut ejus vineam possideret, III Reg. XXI. Narrat Plutarchus in Parall., Brennum Gallorum regem rogasse suos milites, ut in sinum avarissimæ virginis, quam adamabat, amantem tamen plus auri quam regis, aurum quod gestabant, immitterent: quo factum est ut magna vi auri vivens obrueretur. Ita auro suo suffocantur opulenti.
Quocirca Thaumaturgus vertit, reconditas opes conservare esse sexcentenorum malorum occasiones sibi ipsi custodire. Timocreon Græcus poeta lyricus scripsit carmen adversus Plutum deum divitiarum, in quo ita canit: «Utinam, o cæce Plute, neque in terra, neque in mari, neque in continenti compareres; sed Tartarum habitares et Acherontem! Propter te enim omnia inter homines mala.»
Tropologice, Hugo per divitias accipit copiam scientiarum et virtutum, quæ conservantur in malum domini, cum ipse iis ad vanitatem vel gloriæ, vel lucri abutitur. Noster Alvarez de Paz, lib. I De Vita spirit. part. II, cap. xiii, per divitias accipit copiam gratiarum ac mediorum omnium ad perfectionem, quibus abundant religiosi; sed dum iis per acediam uti negligunt, cedunt illa in majorem damnationem, Eccle. v, 12: «Divitiæ conservatæ in malum domini sui.»
GENERAVIT FILIUM QUI IN SUMMA EGESTATE ERIT. — Hebraice, Græce, Syre et Arabice, et non est in manu ejus quidquam; Tigurina, qui prorsus nihil habuerit; Campensis, neque enim ipsis, neque filiis eorum quidquam reliquum fuit; Chaldæus, et liberis post mortem dimissa hæreditas omnino peribit. Est nova hæc divitis avari afflictio, quod videat divitias perire non tantum sibi, sed et filio, ut eum in summa egestate relinquat: quia scilicet perierunt opes, sive furto, sive casu aliquo parenti; aut quia filius eas prodige consumpsit; vel quia illis patrem secutus sordide opibus inhiat, nec audet iis uti, sed fame et ærumnis tabescit, ut opes intactas conservet. Porro communiter magis affligit parentes egestas ac damnum filiorum, quam propria. Hinc in Anglia vidimus catholicos nonnullos, qui fortes steterant in tormentis, a fide defecisse, ne spoliarentur bonis et nobilitate, ac cogerentur filios relinquere pauperes et ignobiles. Durum enim parenti est a filiis et nepotibus jugiter audire: Tui causa sumus miseri, egeni, exsules, ignobiles: tu perdidisti et exstinxisti decus familiæ nostræ. Per te periit nobilitas totius prosapiæ nostræ; cum ex adverso homini si solus sit et illiberis, facile sit et gloriosum ob amorem Dei, fidei et religionis orthodoxæ perdere fortunas, nobilitatem et vitam. Hoc enim est laus et gloria martyrii.
Est hæc septima vanitas opulentiæ et avaritiæ; sequitur octava.
Versus 14: 14. SICUT EGRESSUS EST NUDUS DE UTERO MATRIS SUÆ, SIC REVERTETUR, ET NIHIL AUFERET SECUM DE LABORE SUO.
14. SICUT EGRESSUS EST NUDUS DE UTERO MATRIS SUÆ, SIC REVERTETUR, ET NIHIL AUFERET SECUM DE LABORE SUO. — Arabicus, et nihil reperit ex labore suo, ut vadat portans illud in manu sua; sic fere Hebræa, Septuaginta et Syrus. Unde S. Hieronymus, nihil accipit ut teneat in manu ipsius; Vatablus, ut discedat sicut venit; Campensis, ita nudi revertentur in terram moriendo, sicut ex ea nudi prodierunt nascendo, nec quidquam eorum quæ tanto labore corrogarunt, secum auferent, juxta illud: «Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc,» Job 1, 21. S. Cyprianus, tract. De Mort. legit: «Nudus exivi de utero matris, nudus etiam redibo sub terram.» Et illud: «Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus,» I Timoth. vi, 7; et illud: Dives «cum interierit, non sumet omnia (non omnia, id est nihil, est Hebraismus): neque descendet cum eo gloria ejus,» Psal. xlviii, 18. Omnes ergo opes, omnes pompæ, omnia bona hujus mundi sunt exuviæ cuique exuendæ in morte. Idem videre philosophi: Seneca, lib. De Moribus: «Omnes infantes, inquit, terra nudos excipit.» Plinius, initio lib. VII, comparans hominem cum cæteris animantibus, quod inter cuncta nudum et inermem natura generarit: «Hominem, inquit, tantum nudum, et in nuda humo, natali die abjicit ad vagitus.»
Nota: To sicut vim habet comparationis et illationis, q. d. Ex eo quod nudi nascimur, liquet vestes, opes cæteraque bona, quæ mundus hic nobis ministrat, non esse nobis propria, sed commodata, et ad usum concessa, quamdiu hic vivimus: quare non licet nobis, dum abimus et morimur, ea nobiscum asportare, perinde ac famulus qui init domum principis, accipit gladium, pallium et vestes principe dignas; at ubi domum descrit, eadem in illa reponit et reddit, quasi ad tempus servitii commodata, et aliena, non propria.
Porro Chaldæus exponit divitem e vita egredi nudum, quia egreditur sine meritis bonorum operum, quæ neglexit ex avaritia, acedia, gula, etc.
Versus 15: 15. MISERABILIS PRORSUS INFIRMITAS!
15. MISERABILIS PRORSUS INFIRMITAS! — Hebræa, mala, i.e. pessima, infirmitas, de quo vers. 12. Alius vertit, etiam malum hoc dolorosum; Tigurina, malus est ille morbus; Vatablus, istud etiam supplicium laboris plenum; Campensis, sed et hoc etiam triste malum est; Chaldæus, malus morbus, cui non est medicina, vel cui mederi non possumus. Est epiphonema humanæ miseriæ, quam per sequentia exaggerat; licet enim eam omnes mortales experiantur, tamen maxime sentiunt divites et avari, quibus in morte grave tormentum est opes adeo adamatas et tanto labore partas relinquere, nec quidquam ex eis posse secum, vel ad viaticum efferre.
Septuaginta, et quidem omnes dies ejus in tenebris, et in luctu, et iracundia multa, et languore, et insania; Syriacus, et etiam omnes dies suos in tenebris comedit, et in furore multo, et in ira, et tristitia atque infirmitate; Arabicus, et propterea omnes dies ejus in tenebras, et lamentationem, et in iram multam, et infirmitatem, et amaritudinem.
QUOMODO VENIT, SIC REVERTETUR. — Pro quomodo hebraice est כל עמת col ummath, quod Cajetanus vertit, omnis contra, vel e regione; unde vertit, omnis contra, vel juxta quod venit, sic abit, q. d. Quilibet homo eo modo quo venit nascendo sine opibus, sic ibit moriendo; venit obviando nuditati, nudus abit obviando pariter nuditati, quæ nudum natum, nudum pariter morientem recipiet. Est prosopopœia, fingitur enim nuditas, quasi persona et mater, omnes homines nudos in vitam emittere, dum nascuntur, et nudos recipere, dum moriuntur. Alius vertit, omni pacto, vel omnibus modis sicut venit, sic abit; Tigurina, omni respectu, sine oppositione qua venit, id est plenissime, eo prorsus modo quo quisque in mundum venit, ita egredietur; Campensis, omnes quomodo intraverunt in mundum, eo et relicturi sunt mundum; Campensis, omnium rerum est vicissitudo: עמת ummat enim significat conjunctionem, consequentiam, necessitudinem, societatem, similitudinem. Unde עמית amith vocatur socius. Igitur ad verbum proprie sic vertas, omni congruentia et similitudine sicut venit, sic revertetur.
Forte etiam Massoretæ male per diastolen duabus dictionibus scripserunt col ummat, cum per systolen una dictione scribendum videatur כלעמות kilummat, id est ad verbum, secundum congruentiam, vel similitudinem, id est sicut, similiter, ut vertit Noster, Septuaginta, Chaldæus, Syrus, Arabicus cæterique omnes. Summa: kilummat significat summam congruentiam, convenientiam, similitudinem in nuditate nascendi et moriendi, quod homo, sicut prorsus nudus natus est, sic prorsus nudus moriatur et abeat e mundo. Hinc gentiles olim morienti obolum duntaxat in os inserebant, ut eum pro naulo solveret Charonti, qui defunctorum animas per Stygem et Acherontem devehit ad inferos, ut refert Lucianus, dial. De Luctu, quo significabant eum plene nudum, solum, ab omnibus desertum, et omnium rerum inopem, gementem et plorantem, omniumque injuriis expositum, uti natus fuerat, ita mori et redire ad terram communem omnium matrem, æque ac sepulcrum. Chaldæus addit eum redire, ut venit, expertem meritorum: Sicut, ait, venit in mundum homo meritis privatus, sic in aliud sæculum pergit.
QUID ERGO PRODEST EI QUOD LABORAVIT IN VENTUM? — Pro prodest hebraice est יתרון iitron, quod Septuaginta vertunt, quæ abundantia, qua laborat in ventum? Syrus, in spiritum; Symmachus, quid igitur amplius ei qui laboravit? Vetus editio S. Hieronymi, quæ abundantia ejus qui in ventum laborat? Arabicus, quæ præstantia ei qui laborat ventis? Tigurina, quid operæ pretium contigit ei qui vane labores impendit? alii, quid utilitatis, vel quid supererit ei? Campensis, quid proderit animum hic variis curis effluxisse? Chaldæus, quænam accessio ei esse potest, quod laboravit ut ventum aucuparetur? Olympiodorus, quid laboras in ventum, cum sint divitiæ prorsus instabiles, et aquatili bulla cum detumescit persimiles?
Sic Zachar. vi, regna splendida eorumque opes et gloria comparantur vento, quia instar ventorum fugacia sunt, contraria, et contra se mutuo conflictantia, impetuosa, abeuntque illico in fumum et ventum. Addit Titelmannus: Quia ventus dispergit congregata, ut nullus sit eorum usus; et Thaumaturgus: Ventus, ait, notat impetum et ardorem quo avarus congregavit opes, illico cum opibus transire, et tenues vanescere in auras. Jam cogita quanta sit miseria, afflictio et mentis ægritudo operario, qui post asininos plurium annorum labores, sine mercede, sine veste, nudus domo exturbatur! Quanta sit agricolæ, qui post assiduos et maximos hiemis labores nudus, infirmus et famelicus agro messeque sua expellitur, ac scito similem esse divitis avari in morte.
Versus 16: 16. CUNCTIS DIEBUS VITÆ SUÆ COMEDIT IN TENEBRIS, ET IN CURIS MULTIS, ET IN ÆRUMNA ATQUE TRISTITIA.
16. CUNCTIS DIEBUS VITÆ SUÆ COMEDIT IN TENEBRIS, ET IN CURIS MULTIS, ET IN ÆRUMNA ATQUE TRISTITIA. — Septuaginta, et quidem omnes dies ejus in tenebris, et in luctu, et iracundia multa, et languore, et insania.
Lyranus hanc gnomen refert ad divitem qui perdidit divitias, vers. 12 et 13. Inde enim oratio continuo filo deducitur hucusque, q. d. Dives avarus, qui perdidit opes suas, versatur in tenebris et luctu, id est jugi dolore, et squalore contabescit. Alii tamen passim generatim accipiunt de avaro qui collectis opibus avare inhiat; quasi dicas: Avarus non tantum cum moritur, aut cum perdit opes, sed et cum vivit opibusque abundat, misere et sordide vivit. At cur «comedit in tenebris?»
Respondet primo Chaldæus, in tenebris habitat, ut panem suum solus comedat. Addit Glossa interlinearis, abscondite et in mœrore, q. d. Solus secreto in tenebris comedit, ne in publico cogatur splendidius cum aliis vivere. Secundo, quia adeo per diem distinetur negotiis, mercimoniis et lucris, ut non prandeat nisi obiter, sed tantum cœnet noctu, uti in Belgio plures mercatores facere scio. Ita Cajetanus. Tertio, Hugo tres affert causas: primam, quia differt comedere in cœnam propter hospites; secundam, ex pudore, quia tam viliter comedit, ut pudeat eum in die et luce comedere; tertiam, ex avaritia, ne bis comedat per diem: sic veteres ex temperantia semel tantum, teste Platone, comedebant in die, idque vespere, ut diem totam darent actioni vel studio et contemplationi, uti fecere esseni, sive primi christiani Alexandriæ sub S. Marco, teste Josepho, Eusebio, S. Hieronymo et aliis. Idem fecit S. Antonius, S. Hilarion et plures anachoretæ, quos pudebat per diem comedere instar animalium, quia mentem pascebant deliciis angelorum; vespere ergo cibum sumebant. Idem etiamnum faciunt nonnulli viri valde studiosi et religiosi.
Quarto, notat avaritiam luminis. Avari enim ut oleo parcant, noctu exiguum habent lumen, ad quod operantur et comedunt. Unde Lucianus in Timone graphice depingit eos, «qui parcerent asservarentque ad fuliginosam et oris augusti lucernulam ac sificulosum scirpiculum usuris invigilantes.» Novimus mercatores ditissimos qui famulos magnis clamoribus objurgabant, quod ellychnium densius facerent ad majus lumen, querentes illud plus olei sugere et consumere. Ac rogati causam, responderunt se minima ista curando et cavendo ad tantas opes evasisse. Quinto et genuine, tenebræ notant avari sordes et squalorem vitamque obscuram, atram, tristem et mœstam. Unde eas explicans subdit: «Et in curis multis, et in ærumna atque tristitia:» harum enim symbolum et causa sunt tenebræ, sicut ex adverso lux symbolum et causa est libertatis, alacritatis et lætitiæ. Unde Septuaginta habent, omnes dies ejus in tenebris et luctu; Arabicus, in tenebris et lamentatione; Thaumaturgus, hujusmodi homini dies tenebræ sunt, ac vita luctus; Campensis, sordide vivit.
Mystice, avarus vivit in tenebris, id est in ignorantia, ait Olympiodorus; in malis culpæ et pœnæ, ait Dionysius. S. Ambrosius, lib. De Nabuth, cap. viii, notat a S. Luca avaro recte dici: «Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te. Nocte enim anima avari reposcitur, quæ a tenebris incipit, et in tenebris perseverat. Avaro semper nox est qui sicut luna mutatur, dies justo cui dicitur: Hodie mecum eris in paradiso;» et: «Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris.»
ET IN CURIS MULTIS. — Hebræa, in ira multa; Septuaginta, in indignatione multa, hanc enim pariunt curæ multæ. Unde dicta est cura, quod cor edat, vel cor urat, ait Festus; hinc cura vocatur edax et mordax. «Cura, ait Donatus, est in spe bonorum, sollicitudo in metu malorum.» Vere S. Bernardus: «Humana vita, ait, plena est dolore præteritorum, labore præsentium, timore futurorum.»
ET IN ÆRUMNA. — Hebræa, et in infirmitate, vel languore, vel dolore suo; Chaldæus, in ægrotationibus; Septuaginta, in iracundia; Olympiodorus, in tristi iracundia: ægritudines animæ enim præcipuæ sunt in tristitia et ira; Vatablus, quia præ perituris opibus cogitatione torqueri, et in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso labore conquirere.»
Unde S. Hieronymus: «Languor est pessimus pro indignatione et ira frequenter incidit in morbum;» Campensis, seipsum crucians.
Ærumna est molestia, miseria, afflictio perseverans. «Ærumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat,» ait Isidorus, lib. X Orig., q. d. Ærumnosus est, qui nihil habet quod comedat et ruminet; Festus vero: «Ærumnulas, inquit, Plautus refert furcillas, quibus religatas sarcinas viatores gerebant; quarum quia C. Marius retulit usum, muli Mariani postea appellabantur. Itaque ærumnæ labores onerosos significant, sive a Græco sermone deducuntur; nam αἴρειν Græce, latine tollere, dicitur.» Hæc Festus. Cicero, IV Tuscul. xxix: «Ærumna, ait, ægritudo laboriosa.» Idem, lib. II De Finibus, clxxxvii: «Vel Herculis perpeti ærumnas (sic enim majores nostri labores non fugiendos, tristissimo tamen verbo ærumnas etiam in Deo nominaverunt) exigerem ex te.» Plautus, Amphitr.: «Uno ut labore exsolveret ærumnas duas.» Sic poetæ ærumnas vocant labores. Plautus in Persa: «Superavit ærumnis ærumnas Herculis.»
Plurimæ sunt ærumnæ avari: una non minima est, quam refert R. Haccados, scilicet quod in paupertate et omnium rerum indigentia velit vivere, ut possit mori in opulentia, ac rerum quas relinquere cogitur, abundantia et copia: quare «avaritia neque copia, neque inopia minuitur,» ait S. Hieronymus.
ATQUE TRISTITIA. — Sic et Syrus; Arabicus, in amaritudine; Hebræa, in indignatione, vel furore, quæ est ira bulliens, fervens et spumans instar maris æstuantis. Unde Septuaginta vertunt, in insania; Campensis, simultates exercent.
Cognatæ sunt et sociæ passiones, ira et tristitia: ira enim parit tristitiam, dum iratus nequit malum, ob quod irascitur, depellere. Vicissim tristitia gignit iram; tristis enim irascitur malo quod illi tristitiam affert. Unde Olympiodorus: «Tristis, ait, iracundia stimulatur, et levi occasione in contentionem surgit, et excandescit animi gravi ægri-tudine occupatus.» Adde atram bilem naturaliter mixtam esse cum flava; quare ubi abundat una, emicat et altera; atra autem bilis in corpore causat melancholiam et tristitiam in anima, flava vero iram et indignationem. Curis avarus angitur, ait Hugo Cardinalis, ut acquirat; ærumna, ut conservet; tristitia, si amittat; sæpeque præ indignatione incidit in morbum. Vel in curis multis, inquit Bonaventura, propter sollicitudinem, sicut et solitudinem in tenebris; in ærumna, propter expensarum tenuitatem; in tristitia, propter expendendi necessitatem. Eleganter Vivianus vertit: Vita tenebris obsita Vix dulce quidquam pertulit, Omnia querelis, omnia Angore plena, atque miseris Contentionum fluctibus.
Et S. Hieronymus: «Languor est pessimus pro indignatione et ira frequenter incidit in morbum;» Campensis, seipsum crucians. Ærumna est molestia, miseria, afflictio perseverans. Unde Lucianus in Somnio, sive Gallo exclamat: «O miser, cujusmodi vivit vita! pallet totusque exaruit, atque extenuatus est curis: neque enim auditum est illum alioqni male habere. Hostibus eveniat ad hunc modum divites esse.»
Hinc divitiæ a Christo vocantur spinæ, Matth. xiii, 22, quia ut spinæ acutissimæ, acres dolorum aculeos animo æque ac corpori infligunt et infigunt, quibus hominem assidue stimulant et pungunt, uti pulchre docet S. Gregorius, homil. 15 in Evang. Audi et S. Chrysostomum, homil. 3 in epist. II ad Thess.: «Irrationalium camelorum cibus sunt spinæ, alimonia sunt ac sumptus ignis ad nihil utiles: tales sunt divitiæ, nulli sunt usui nisi ad incendium camini; ad incendium ejus diei, qui ardebit velut clibanus; ad alimoniam affectionum irrationalium, utpote injuriarum memoriam et iram. Talis est etiam camelus spinis vescens: fertur etiam ab his qui talia viderunt, nullum esse ex omnibus jumentis, quod ita injuriam acceptam tenaciter contineat, ita difficilis iræ sit, ita malum illatum recordetur, ut camelus. Tales sunt divitiæ, irrationales animi affectiones pascunt: rationales vero pungunt ac vulnerant, quemadmodum spinæ faciunt.»
Idem, homil. De Avaritia, tom. V: «Divitiæ, ait, dum includuntur et defodiuntur, acrius rugiunt quam leones, perturbantque omnia. Quod si eas e tenebris eduxeris, et in egenorum ventres dissemines, ex feris bestiis fiunt oves, quæ fuerant insidiosæ duces; pro scopulis, fiunt portus; pro naufragio, tranquillitas.»
Hanc gnomen, quæ ad litteram dicitur de avaris, a pari adaptes superbis, gulosis, acedis, invidis, iracundis, quin et vanis scientiarum studiosis. Hi enim noctes diesque pervigilant, ut honores, delicias, otium, eminentiam, vindictam et vanam scientiam assequantur, atque ita omnem ætatem frustra consumunt, miserique eam traducunt «in tenebris et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.»
qui opibus suis in curarum tenebris vescitur, et cum grandi desiderio peritura comparat, tantummodo est sollicitudinum magnitudo.» Et Olympiodorus: «Decet, ait, te, o avare, etiam id cogitare, quod paucos et numerabiles tibi dies ad vivendum dederit Deus.»
NUMERO DIERUM. — Symmachus, ψήφῳ, id est calculo, quasi calculo et suffragio Dei diu stet sua cuique dies. Rursum quod calculo decreti divini numerati et definiti sint cuique dies vitæ, juxta illud: «Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt,» Job xiv, 5.
ET HÆC EST PARS ILLIUS. — «Pars,» i.e. sors, uti dixi superius. Allegorice et anagogice Olympiodorus: Pars liberalis est hæreditas gloriæ in cœlis illi decreta, et stabilis perpetuo duratura: «Ea vero est, inquit, dispergere pauperibus opes suas, et de hujusmodi dispensatione solidam lætitiam capere.»
Versus 17: 17. HOC ITAQUE VISUM EST MIHI BONUM, UT COMEDAT QUIS, ET BIBAT, ET FRUATUR LÆTITIA EX LABORE SUO, QUO LABORAVIT IPSE ...
17. HOC ITAQUE VISUM EST MIHI BONUM, UT COMEDAT QUIS, ET BIBAT, ET FRUATUR LÆTITIA EX LABORE SUO, QUO LABORAVIT IPSE SUB SOLE, NUMERO DIERUM VITÆ SUÆ, QUOD DEDIT EI DEUS: ET HÆC EST PARS ILLIUS. — Hæc gnome et sequens explicatæ sunt cap. ii et iii, quare paucis eas expediam. Est enim conclusio subinde repetita, qua ex vanitate opulentiæ et avaritiæ concludit, se experientia didicisse satius esse moderate et honeste opibus labore suo partis uti, quam eas avare recondere in nullum vel incertum incerti hæredis usum. Hebræa, ecce quod vidi ego bonum, quod est pulchrum comedere et bibere et cernere bonum. S. Hieronymus, cernere jucunditatem, id est frui jucunde et læte rebus labore suo partis. Arabicus, hoc est bonum, quod est optimum, comedere, etc. Syrus, bonum erit quod et decorum est; Vatablus, bonum est honestum; Campensis, meo ergo judicio suavius est comedere, bibere et frui bonis inter has miserias, quibus affligimur sub sole, paucis diebus illis vitæ nostræ, quos nobis Deus concessit; quia nihil amplius ex omnibus accepturus est homo. Chaldæus vero per cernere bonum vel bonitatem accipit, tam benefacere, quam frui bonis; unde vertit, ecce quod mihi visum est bonum: filii hominum, et quod pulchrum est eis, ut faciant in hoc sæculo, ut comedant et bibant ex laboribus suis, et non extendant manum suam ad violentiam et rapinam; et custodiant verba legis, et ut misereantur pauperum et peregrinorum, ut videant bona in omnibus laboribus suis, quibus laboraverunt in hoc sæculo sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit eis Deus sidere bono, quoniam hoc est pars illius, et non est alius præter eum.
Et Thaumaturgus, Dei beneficio homini contingit ut laboribus suis cum animi oblectatione perfruatur, divinitus acceptas, ac non vi extortas opes possidens. Neque enim ille mœroribus afficitur, nec ut plurimum malis et perditis cogitationibus vitam suam metitur, in omnibus rebus animi tranquillitate fruens, atque ob Dei donum lætitia gestiens.
Versus 18: 18. ET OMNI HOMINI, CUI DEDIT DEUS DIVITIAS, ATQUE SUBSTANTIAM, POTESTATEMQUE EI TRIBUIT (eximendo ei avaritiam, et d...
18. ET OMNI HOMINI, CUI DEDIT DEUS DIVITIAS, ATQUE SUBSTANTIAM, POTESTATEMQUE EI TRIBUIT (eximendo ei avaritiam, et dando ei cor lætum et liberale, ut audeat suis frugaliter et liberaliter uti et frui) UT COMEDAT EX EIS, ET FRUATUR PARTE SUA, ET LÆTETUR DE LABORE SUO: HOC EST DONUM DEI. — Pro potestatem ei tribuit, Hebr. est השליטו hislito, id est, dominari eum fecit suis divitiis; Tigurina, eumque dominum præficit, ut comedat ex eo; Campensis, dederit ei animum. Debet enim homo prius dominari animo suo, id est cupiditati suæ, ut dominetur suis opibus. Significat avaros opum non esse dominos, sed servos; liberales vero esse dominos.
Nam, ut ait Seneca: «Avari non tam dicendi sunt habere divitias, quam haberi ab illis: divitiæ apud sapientem in servitute sunt, apud stultum in imperio.» Chaldæus, omnis quoque homo, cui dedit Deus divitias et substantiam, et potestatem dedit ei Deus, ut comedat ex eo in hoc sæculo, et ut faciat ex eo eleemosynam, et ut recipiat mercedem perfectam Patris sui in sæculo venturo, et gaudeat in labore suo cum justis: ecce hoc donum est, quod datum est ei sidere bono suo a facie Domini.
HOC DONUM EST DEI. — Campensis, hoc ingens donum Dei est, longe majus quam sint ipsæ opes. Hinc S. Prosper probat bonum usum opum esse donum Dei; sic enim ait lib. I De Vocat. gent. xxiv: «In libro vero Ecclesiastæ dicitur, quod donum et habere necessaria, et eis bene uti, donum sit gratiæ Dei. Non est, inquit, bonum homini, nisi quod manducet et bibat, et ostendat animæ suæ bonum in labore suo. Et quidem hæc vidi ego, quia a manu Dei est. Quoniam quis manducabit aut pascet absque illo? Item in eodem libro legitur quod corda et opera justorum in manu sint Dei, et tantum in studiis suis proficiant, quantum ille donaverit. Quantumcumque laboraverit homo ut quærat, non inveniet; et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non poterit invenire: quia universum hoc dedi in cor meum, et cor meum universum hoc vidit, quia et justi, et sapientes, et operationes eorum in manu Dei. In libro autem Sapientiæ de eodem gratiæ opere dicitur, quoniam ipse et sapientiæ dux est, et sapientum emendator. In manu ejus enim et nos et sermones nostri, et omnis sapientia et operum scientia et disciplina. De continentia quoque quod ex Dei habeatur munere eadem Scriptura sic loquitur: Ut scivi quia aliter non possum esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum.»
Jam si bonus usus opum est donum gratiæ Dei: ergo pariter donum Dei est bonus usus scientiarum, honorum, officiorum, statuum, præfecturarum, etc., eoque majus, quo majus bonum est scientia, honor, officium, status, præfectura, etc., quam sint opes: præsertim, quia iisdem ad majus reipublicæ bonum vel malum uti, vel abuti possumus; ad utrumlibet enim magis idoneæ sunt, quam sint opes.
Versus 19: 19. NON ENIM SATIS RECORDABITUR DIERUM VITÆ SUÆ, EO QUOD DEUS OCCUPET DELICIIS COR EJUS.
19. NON ENIM SATIS RECORDABITUR DIERUM VITÆ SUÆ, EO QUOD DEUS OCCUPET DELICIIS COR EJUS. — q. d. Talis non multum recordando dierum, scilicet molestiarum hujus vitæ, affliget se, quia Deus dat ei lætitiam, ut læte rebus suis fruatur. Syrus, quia Deus sollicitat illum in lætitia cordis sui; Arabicus, quia Deus attrahit illum lætitiis cordis sui; Chaldæus, neque vero tantum ætate provehitur quisquam, ut dierum suorum reputationem facere possit, quot ex illis felices et quot calamitosi illucebunt: non enim ex voto et arbitratu hominibus dati sunt, sed a Domino decretum præscriptum est, quot ille dies in luctu, quotque in animi tranquillitate sit transacturus; Campensis, parum qui talis est recordabitur incommodorum vitæ suæ: Deus enim exercet cor ejus hilaritate; Vatablus, quia Deus exaudit eum in lætitia cordis sui; alii, quia Deus rependit in lætitiam cordis sui, vel respondet in lætitia cordis ejus. Hebræum enim ענה ana (unde מענה maane) proprie significat respondere, rependere, q. d. Dives, qui liberaliter suis ad suum et aliorum commodum utitur, laborat quidem in opibus colligendis et honeste expendendis; sed Deus ex æquo respondet labori ipsius, eique rependit lætitiam æqualem, imo majorem, quam sit labor. Sicut enim in concentu musico basso respondet altus, et quantum ille deprimit et aggravat vocem, tantum hic erigit, exaltat et exsultat: sic pariter Deus liberalis temperat dolores et gaudia, et tristitiam et lætitiam hujus vitæ, ut hæc illi ex æquo respondeat, imo præponderet; quantum ergo tristitia eum deprimit, tantum et amplius lætitia eum exaltat, ut exsultet, itaque ex utrisque concinna fit musica et harmonia, quæ tam justum liberalem, quam Deum et angelos oblectat.
Jam: Primo, hanc gnomen referas ad brevitatem vitæ. Unde Vatablus vertit, parum sollicitus est quantum vixerit aut victurus sit, qui semper est lætus. Secundo, eamdem referas genuine cum Campensi ad vitæ ærumnas, labores, dolores, quos non cogitat, non æstimat, et quasi non sentit liberalis; quia suis commode utens hilarior est, itaque gaudet, nec tristes in animo de longitudine dolorum et laborum admittit cogitationes. Tertio, eamdem referas partim ad præteritos, partim ad futuros vitæ dies, q. d. Avarus dolet de præteritis, sollicitus est de futuris, metuit enim ne opes deficiant; at liberalis jucunde exigit præteritos vitæ dies, et jucundos sperat futuros. Quocirca avaro et infelici vita est longa; liberali vero et felici brevis videtur. Quarto, Chaldæus refert ad computum et comparationem dierum lætorum et tristium, q. d. Avari computant plures dies tristes, quam lætos, at liberalis plures lætos quam tristes. Quinto, Olympiodorus bimembrem faciens sententiam censet hic duas afferri rationes, quæ avaro persuadeant bonum opum usum: prior est, quod vita hæc sit brevis et molestiis plena; secunda, quod bonus opum usus sit Deo gratissimus, ac mentem utentis et benefacientis mire lætificet, juxta illud: «Jucundus homo qui miseretur et commodat,» Psal. cxi, 5.
Denique R. Salomon et ex eo Cajetanus vertunt, non recordatur dierum vitæ suæ, quia Deus præbet testimonium felicitatis ipsius divitis, jugiter illius mentem exhilarando. Verum hebræum maane proprie significat respondet, non præbet testimonium.
Tropologice, Olympiodorus accipit hanc gnomen de divitiis spiritualibus, quales sunt opera virtutum, præsertim orationis et contemplationis, et crebra dignaque perceptio Eucharistiæ. Hæc enim angelicis deliciis animum oblectat, sopitque omnes dolores et mœrores. Ita enim, teste S. Hieronymo, spiritualis vir deliciis purissimæ contemplationis perfusus obliviscitur dierum vitæ suæ, quos quia cœlestes consolationes angustant, non tam transire quam volare conqueritur. Hinc magnus Antonius orans, et has divinas voluptates experiens, cum solis ortus coepisset infundi, solebat proclamare: «Quid me impedis, sol, qui ad hoc jam oriris, ut me ab hujus veri luminis claritate abstrahas?» His videlicet querimoniis noctem, quam contemplando transegerat, brevitatis accusans, et solem ab oratione abstrahentem, et ad aliquam necessariam occupationem vocantem compellans. Vere jucunda vita, quæ vitam mortalem abbreviat, non aliquid ex ejus spatiis demendo, sed mentem nostram summis voluptatibus inescando: jucunda vita, qua Deo inhæremus, et facili immensæ suavitatis immergimur. Quid enim prohibet, o homo, licet inter mundi hujus miserias commoreris, illud Ambrosii dicere: «Potes et hic esse et adesse ad Dominum.
Vivianus stricte, sed acute: Dixi hunc beatum, qui lare Nitente vitam temperet Modico labore et gaudio.
Nam, ut ait S. Hieronymus et ex eo Alcuinus: Licet parva voluptas sit in fruendo, tamen, si illi adhæreat anima tua, si post ipsum ad cogitationibus tuis ambules, si fide non specie vias ejus sequaris, si ad ipsum confugias. Est enim refugium et virtus, cui David: Ad te confugi, et non sum deceptus.» Ita S. Ambrosius, De Fuga sæculi, cap. viii.
Anagogice, Beati in cœlo non recordantur dolorum et laborum præsentis vitæ, ita ut eos sentiant et doleant, quia Deus immensa lætitia implet cumulatque corda eorum, quæ omnem excludit dolorem, metum, tristitiam, curam etc., juxta illud: «Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.»