Cornelius a Lapide

Ecclesiastes VI


Index


Synopsis Capitis

Pergit ostendere vanitatem et aerumnas avari, qui cum bonis abundet, iis tamen avare genium suum defraudat, et saepe bona tanto sudore collecta extraneo relinquit: unde eo meliorem pronuntiat abortivum, aliaque addit vanitatis ejus et infelicitatis argumenta. Eamdem materiam tractavit praeced. capitibus; quare hic brevis ero.


Textus Vulgatae: Ecclesiastes 6:1-12

1. Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: 2. Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae, ex omnibus quae desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud; hoc vanitas et miseria magna est. 3. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. 5. Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali: 6. etiamsi duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia? 7. Omnis labor hominis in ore ejus: sed anima ejus non implebitur. 8. Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est vita? 9. Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias; sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus. 10. Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. 11. Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.


Versus 1: THERE IS ALSO ANOTHER EVIL (the Septuagint: πονηρία, that is, malice, that is, misery, affliction), WHICH I HAVE SEEN UNDER THE SUN, AND INDEED IT IS FREQUENT AMONG MEN. — The Hebrew: much over men...

1. EST ET ALIUD MALUM (Septuaginta poneria, id est malitia, id est miseria, afflictio), QUOD VIDI SUB SOLE, ET QUIDEM FREQUENS APUD HOMINES. — Hebraea, multum super homines; Chaldaeus, super filios hominum; Symmachus, apud homines; Arabicus, sub coelo; Septuaginta, sub homine, quia scilicet homines sponte illi incubant, et in eo jacent, ut videantur velle esse mali, id est vani et miseri, sicut scabiosus gaudet fricando suam scabiem et pruritum, esto per hoc scabiem suam foveat et augeat. Idem malum est super hominem, quia illi dominatur illumque cruciat et vexat. Unde Tigurina vertit, est malum principatum obtinens inter homines. Alius, est malum multum magnum apud homines.

Vox aliud non est in Hebraeo, Graeco, Syro, Arabico, sed explicationis gratia ab Interprete additum. Significat enim aliam avaritiae aerumnam, et vanitatem distinctam ab ea quam recensuit capite praeced. vers. 12, scilicet, quod opes saepe congregentur in malum divitis, et avaritia perdat avarum herum suum. Hic ergo aliam ejus vanitatem, sive vanitatis speciem attexit, scilicet quod avarus inter opes suas egeat, easque alieno, qui eas prodigat, relinquat. Licet enim in fine cap. praeced. dixerit ingens bonum et Dei donum esse suis uti et frui, tamen contrariam avari vanitatem, qui suis non audet uti, non recensuit, quod proinde hic facit.

Porro avaritia haec frequens est apud homines,


Versus 2: A MAN TO WHOM GOD HAS GIVEN RICHES, AND SUBSTANCE, AND HONOR, AND HIS SOUL LACKS NOTHING OF ALL THAT HE DESIRES: YET GOD DOES NOT GRANT HIM THE POWER TO EAT FROM IT, BUT A STRANGER SHALL DEVOUR IT....

praesertim Judaeos, quibus haec scribit Salomon. Unde etiamnum videmus Judaeos nil nisi lucra et opes cogitare, easque per usuras, per fas et nefas prosequi. Audi S. Hieronymum in illud Isaia II, 7: Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum ejus: "Utraque, inquit, gens et Judaeorum et Romanorum per haec verba avaritiae sugillatur. Quod historiae quoque tam Graecae narrant, quam Latinae, nihil Judaeorum et Romanorum gente esse avarius," illo scilicet aevo.

2. VIR CUI DEDIT DEUS DIVITIAS, ET SUBSTANTIAM, ET HONOREM, ET NIHIL DEEST ANIMAE SUAE EX OMNIBUS QUAE DESIDERAT: NEC TRIBUIT EI POTESTATEM DEUS UT COMEDAT EX EO, SED EXTRANEUS VORABIT ILLUD; HOC VANITAS ET MISERIA MAGNA EST. — Septuaginta, hoc vanitas est et languor pessimus; Arabicus, hoc vanum est et infirmitas immunda; Vatablus, gravis dolor.

ET HONOREM, — honorem jungit divitiis tanquam filiam matri, et effectum causae. Opes enim dant honores, hinc opulentes videmus ab omnibus honorari et coli. Unde Chaldaeus vertit, gloriam facultatum; Arabicus, nobilitatem; alii, splendorem dignitatis, quem conciliant diviti opes.

Substantiam — Nove Cajetanus suo Judaeo credulus vertit, gemmas. "Et nihil deest animae suae," id est desiderio et voto suo, q. d. Habet opes et rerum copiam, quantum quis juste et honeste optare potest.

Dices, quomodo ergo dicitur vers. 7: "Anima ejus non implebitur?" Respondeo primo, quia avarus suis non audet uti. Itaque habet opes quoad dominium, sed non quoad usum et fructum. Unde S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum: "Avaro, ait, tam deest quod habet, quam quod non habet." Secundo, quia insatiabilis est, et quo plura habet, eo plura desiderat, instar canis semper hiantis. Audi Senecam, epist. 72: "Vidisti canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem; quidquid excepit, protinus integrum devorat, et semper ad spem futuri hiat. Idem evenit nobis: quidquid exspectantibus natura projecit, id sine voluptate demittimus, statim ad rapinam alterius erecti et attenti. Hoc sapienti non evenit; plenus est: etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit; laetitia fruitur maxima, continua sua."

NEC TRIBUIT EI POTESTATEM DEUS. — Hebraea, nec dominari fecit eum Deus; hinc fit ut opum suarum sit servus, non dominus. Unde Tigurina, Deus non instituit illum dominum; Campensis, sed animum eis utendi illi non tribuit.

Nota: "nec tribuit" vel potest accipi permissive, et sermo sit de culpa avaritiae. Ad hanc enim Deus avarum non cogit, sed permittit ei pravum usum liberi arbitrii ut se dedat avaritiae, ait Olympiodorus, quomodo Deus dicitur tradidisse philosophos, ob superbiam, in passiones ignominiae, Rom. I, 26; vel positive, ut sermo sit de poena avaritiae: hanc enim Deus avaro infligit, dum

eum bonis suis spoliat, vel uti prohibet, sive per morbum immissum, ut vult Lyranus, sive quo alio modo, ut vult Thaumaturgus et Cajetanus.

SED HOMO EXTRANEUS (S. Hieronymus, alienus; Tigurina, exterus; Campensis, ignotus) VORABIT ILLUD — id est, ut explicat Eccli. cap. XIV: "Congregat et in bonis illius alius luxuriabitur," idque varia fit modis; unum assignat hic Chaldaeus dum paraphrastice ita vertit, non dedit ei potestatem Dominus ob peccatum suum, ut gustaret ex eis; sed morietur absque liberis, et non misertus est proximi sui, ut haeredem eum sibi constituerit; etenim uxor ejus tradetur viro alieno, qui haereditabit eas et comedet eas. Omnis hujus rei causa peccata sua illi fuerunt, quod non fecerit ex illis quidquam boni, et conversae sunt ei divitiae ejus, ut essent in vanitatem et in aegritudinem malam.

Alii modi sunt, cum fures et praedones avaro opes abripiunt, aut litigatores per lites illi auferunt, aut potius cum deficientibus vel exclusis filiis externus in haereditatem ejus, per vafritiem, se insinuat et subintrat. Vox vorabit notat prodige ab extraneo consumi, quae avare ab hero collecta sunt, ut saepe fieri videmus. Sic enim congrua talionis poena Deus avaritiam et avaros castigat. Avarus ergo ditat alium, non se; exterum saepe, non filium, juxta Italorum proverbium quod citat Tiraquellus: "Ditant hominem haec quatuor," scilicet, ut inquiunt Itali: Il morto, il porco, il porto, el' orto.

Tropologice noster Alvarez de Paz, lib. I De Vita spirit., part. II, cap. XIII, hanc gnomen adaptat religiosis tepidis, qui cum omnibus bonis spiritualibus abundent, tamen per acediam iis uti fruique negligunt, quia sub sole degunt, id est affectus suos in terrena defigunt, nec eos ad coelum attollunt; quare haec eorum bona devorat extraneus, id est diabolus, dum ea in ipsis inutilia, imo exitialia efficit, ut scilicet ipsis cedant in majorem damnationem, uti paulo ante dixi.

Hujus rei veritatem eleganti divitis et fortunae apologo, pulchris exemplis adornato, demonstrat Cyrillus, lib. III Apol. moral. cap. IV, cujus titulus: Contra eos qui non sunt contenti, cum satis habeant: "A secundis, inquit, rebus, cum homo sibi sufficiens factus sufficiens et dives, minime contentus amplius sitiret, et secum tempestuosus plus quaereret, fortunam obviam habuit, quae ei dixit: Ut quid, charissime, non quiescis, cum jam tribuerim tibi satis? At ille respondit: Sua nimirum dulcedine trahit bonum, et donec additum fuerit, est molestum. Cui illa: Recte, inquit, video quod pauper effectus es, postquam cupiditate plus sitis. Nam si satis haberes, amplius nullatenus quaereres. Plus enim cupit ille cui quidem satis non est. Ecce te depauperavit avara voluntas, exinanivit cupiditas, exspoliavit sitibunda tempestas. Attamen si totum invenires aurum male conditum Salomonis, amplius non habebis. Sed illud quo bene utimur, hoc demum habemus. Nam fossus

humi census, non est hominis, sed telluris. Igitur cum ad usum opes proficiunt, tunc habentur. Usus autem usque ad finem sufficientiae extendendus est. Quoniam si ultra quod satis est comedas, natura mox evomet, et si plus quam requirit necessitas indueris, gravatus sustinere non potes." Probat idipsum exemplo Hebraeorum, eamdem mannae mensuram colligentium et comedentium: "Nescis quod (Exod. XVI) filiis Israel in deserto ex manna viventibus, magnis et parvis, divitibus et pauperibus, eademque cunctis coelestis edulii mensura dabatur, nec collectum plus inveniebat avarus, nec minus, qui fuerat pigritatus? nimirum quoniam una est sufficientia omnibus, et universalis provisor eamdem hominibus opulentiam necessitatis largitus est. Non enim plus habet dives quam pauper, sed tantum in qualitate titulorum utrique est differentia." Astruit idipsum oraculo Apollinis: "Non audisti olim Apollinis idolum pastori Lydiae regi facto, per Achatem sciscitanti: Si quis eo in mundo felicior existeret, deliciosas ejus divitias confutans responderit: ipsi nimirum superbienti Arcadium senem pauperem praetulit, qui nunquam agri sui terminos exiverat, dixitque plus laudari et probari securitate ridens tugurium, quam curis et sollicitudinibus tristem aulam; paucasque glebas pavoris expertes, quam arva latissima metu referta; unumque tutela facile jugum boum, quam equitatum impensis voracibus onerosum." Denique Epicuri sententia apologum concludit: "In veris divitiis multiplicandis nihil esse adjiciendum pecuniae, sed avaritiae subtrahendum. Tanto namque dignoscitur quis esse ditior, quanto in eo cupiditas est minor; quibus dictis, ab eruditiore docto disparuit."

Ex adverso, de Christo liberali et vitae suae pro nobis prodigo ait Isaias, cap. LIII: "Erit sepulcrum ejus gloriosum." Denique olim sepulturae privatione damnabantur reipublicae patriaeque hostes, item sui suorumque patricidae. Tales sunt avari, qui sua avaritia se, suos patriamque conficiunt, et quasi interficiunt. Vide Durantum Casellium, lib. II Variar. cap. III.


Versus 3: IF A MAN BEGET A HUNDRED CHILDREN, AND LIVE MANY YEARS, AND HAVE MANY DAYS OF AGE, AND HIS SOUL DOES NOT USE THE GOODS OF HIS SUBSTANCE, AND HE LACKS BURIAL: OF THIS MAN I DECLARE THAT AN ABORTED C...

QUOD MELIOR ILLO SIT ABORTIVUS. — "Melior," id est melioris conditionis, potior, felicior. Unde Thaumaturgus: Melior est illa conditio intempestivi fetus; S. Hieronymus: Deterioris conditionis est abortivo.

Mystice S. Ambrosius haec adaptat Christo, qui non in suo, sed in alieno, puta Josephi ab Arimathia sepulcro sepultus est. Sic enim ait in cap. ultimum Lucae: "Non habebat Christus tumulum suum. Etenim tumulus his paratur, qui sub lege sunt mortis; victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communia tumulo et Deo? Denique Eccles. cap. VI, de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi. Specialis igitur praeter communem omnium mortem mors Christi est, et ideo non cum aliis sepelitur, sed tumulo

3. SI GENUERIT QUISPIAM CENTUM LIBEROS, ET VIXERIT MULTOS ANNOS, ET PLURES DIES AETATIS HABUERIT, ET ANIMA ILLIUS NON UTATUR BONIS SUBSTANTIAE SUAE, SEPULTURAQUE CAREAT: DE HOC EGO PRONUNTIO QUOD MELIOR ILLO SIT ABORTIVUS. — "Centum," id est plurimos; ponitur numerus definitus pro indefinito. Olim licita erat et usitata polygamia; unde ex multis uxoribus centum et plures poterant filios generare. Sic Achab genuit 70 filios, IV Reg. X, 1; Roboam vero 88, II Paral. cap. XI, 21. Porro filii, quos natura dedit in gaudium parentibus, avaro augent molestiam: cruciatur enim in expensis quas facit, ut illos alat; item curis, ut illis de haereditate provideat.

Non utatur bonis. — Hebraea, Chaldaea et Theodoretus, non satietur bonis. Vetus translatio et Septuaginta, non impleatur ex bonitate. Graece est, agathosynes, quod bonitatem, id est jucunditatem, aeque ac beneficentiam significat. Thaumaturgus, animum suum impinguare negligit. Addit Chaldaeus, eo quod pepercit divitiis suis, et non emit ex eis nomen bonum, per eleemosynas aliaque beneficentiae opera et monimenta.

SEPULTURAQUE CAREAT. — Magnus est honos, ideoque magna cura sepulturae apud omnes gentes. Avarus autem caret sepultura decenti et digna, quia ex avaritia illam sibi nec in vita, nec in morte per testamentum curavit; unde haeredes, qui ejus opibus inhiant, illam negligunt. Est haec justa Dei poena, qua avarum punit, ut qui pecunias sepelivit, careat ipse sepultura. Ad haec avari, praesertim mercatores, saepe apud exteros moriuntur ignoti, miseri, insepulti.

Adde: avarus, quia nulli fuit beneficus, omnibus invisus est; ideoque decus sepulcri ei negant. Denique avari ob opes non raro a praedonibus occiduntur; itaque vel in cloacas, vel in aquas, vel in fossas insepulti abjiciuntur. Exemplum est in avaro rege Joakim, de quo ait Jerem. cap. XXII, 17: "Tui vero oculi et cor ad avaritiam, etc. Propterea haec dicit Dominus, etc.: Non plangent eum: Vae frater, et vae soror: non concrepabunt ei: Vae domine, et vae inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem." Avarus ergo caret sepultura, hoc est honore et pompa funeris, ad quam pertinent parentum et amicorum luctus, praefici et praeficae, qui eum plangant, exequiae, monumentum, epitaphium, etc.; haec enim negant avaro, quia avarus est, ideoque omnibus vilis et exosus. Audi S. Hieronymum: "Significat quod dives de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, etiam in exstructione sepulcri avarus sit, sive quod saepe propter istas divitias occisus insidiis, insepultus abjiciatur; sive, quod melius puto, quod nihil boni facti et honoris egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, et non vitam silentio transire, velut pecudes, cum habuerit materiam, per quam potuerit apparere quod vixerit."

selus includitur." Verum haec allegoria parum litterae respondet. Quae enim comparatio avari et abortivi cum Christo?

Abortivus est, qui ex utero prodit mortuus, aut agens animam. Hebraice vocatur nephel, id est deciduus, caducus, marcidus, minime vitalis, instar immaturi fructus, qui ex arbore decidit inutilis; radix enim naphal significat labi et cadere. Syrus pro abortivo vertit peccatorem, quo modo S. Paulus se persecutorem olim fidelium vocat abortivum, I Corinth. XV, 8; sed hoc mysticum est: abortivus enim proprie est foetus imperfectus, informis, infirmus, languidus, abortu natus, et ante maturum partum ejectus, quales vel mortui sunt, vel parum vitales: quo respiciens S. Job, cap. III, 18, ait: "Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem ne oculus me videret. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum." Huc facit illud Hippocratis apud Gellium, lib. III, cap. XVI: "Est et non est octimestris partus, quia illico moritur et esse desinit, aut certe vivit trahitque animam." Unde Campensis vertit, judicavi illo fortunatiorem, qui matre abortiente ejectus est. Hinc in jure abortivus habetur pro non nato.


Versus 4: FOR HE CAME IN VAIN, AND GOES TO DARKNESS, AND HIS NAME SHALL BE BLOTTED OUT BY OBLIVION. — For "in vain" the Hebrew has hebel, that is, vanity, about which see chapter I, 2. Whence the Septuagint ...

Comparat avarum abortivo, quia sicut hic vivens non vivit, imo non vivit ad vitam, sed ad mortem; nam conceptus in utero illico moritur, nec nascitur, ut videat lucem, eaque fruatur, sed ut ex ea abeat et excedat: sic et avarus vivens non vivit, quia opibus bonisque vitae frui non audet, imo nec gaudet, sed iis quasi mortuus, vitaeque gaudiis defunctus, funestam instar abortivi et moribundi vitam agit in sordibus, squalore et maerore.

Praefert autem abortivum avaro, eo quod abortivus, sicut caret bonis et gaudiis hujus vitae, sic pariter careat malis et doloribus ejusdem; at avarus carens bonis et gaudiis, abundat malis, puta laboribus, timoribus, moeroribus, curis et angoribus, quos et pariunt opes et avaritia. Hoc est quod dixit cap. IV, 2: "Et laudavi magis mortuos quam viventes: et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt."

4. FRUSTRA ENIM VENIT, ET PERGIT AD TENEBRAS, ET OBLIVIONE DELEBITUR NOMEN EJUS. — Pro frustra hebraice est הבל hebel, id est vanitas, de quo cap. I, 2. Unde Septuaginta et Syrus vertunt, in vanitate quippe venit, et in tenebris vadit, et in tenebris nomen ejus abscondetur; Olympiodorus, occultabitur; alii, in tenebrositate nomen ejus operietur; Arabicus, veniet enim cum vanitate, et in tenebras discedet, et abscondetur nomen ejus in tenebris; Thaumaturgus, ut enim abortivum vane advenit, ita et absque omni satietate et fructu clanculum abit; Tigurina, is enim ut res inanis prodit, ac in tenebras abit, tenebrae que nomen ejus occultant; Vatablus, hic enim in vanitatem, id est in mundum, qui mera est vanitas, prodit, et vadit ad mortem; Campensis,

pensis, hic enim ut nugamentum aliquod, a conceptu in utero aliquousque obscure progressus est, sic tamen ut ne nomen quidem ejus ulli cognitum fuerit. Denique Chaldaeus sic vertit, quoniam in vanitate venit ad hoc saeculum, et in vanitate ibit ad saeculum venturum, et in tenebris nomen ejus operietur, eo quod non habet meritum, et nomen bonum non acquisivit, ut memoriam sui ab injuria mortalitatis assereret.

Ad litteram loquitur de abortivo, uti censent Thaumaturgus, Lyranus, Clarius, Campensis et alii; consequenter tamen loquitur de avaro: hunc enim comparat abortivo, uti censent Olympiodorus, Bonaventura, Hugo uterque, Cajetanus, Titelmannus et alii. Sensus ergo est, q. d. Sicut abortivus frustra venit in mundum, quia natus vel jam mortuus est, vel post unum alterumve diem moritur, itaque a luce vitae pergit ad tenebras mortis, ibique oblivione perpetua sepultus delitescit, adeo ut ne nomen ejus quidem sciatur: sic pariter avarus frustra venit in mundum, quia luce vitali gaudiisque vitae non fruitur, sed quasi ea non vidisset, sordidus, miser et famelicus pergit ad tenebras mortis, ibique perpetua oblivione sepelietur. Uterque ergo frustra venit in mundum et vitam, quia fine et fructibus vitae, puta jucunditate et gaudiis hujus lucis et vitae frustratur et destituitur: abortivus quidem per naturam, avarus vero per voluntatem et avaritiam; sed abortivus natus est duntaxat frustra et in vanum; at avarus, non tantum frustra, sed ad miserias aerumnasque maximas.

Pergit ad tenebras, — id est ad sepulcrum, ait Lyranus; ad mortem, ait Bonaventura et Titelmannus; ad nominis obscuritatem et oblivionem, ait Chaldaeus; ad aerumnas et maerores, in quibus vivit avarus, ait Hugo Victorinus; ad sordes et squalorem, ait Pineda, quod nullis hujus vitae commodis perceptis, in angulo et in abscondito sordidus et squalidus contabescat, non magis notus, quam si nunquam in apertum emersisset ex tenebris, ut etiam vivens adhuc mortuus censeatur. Nulla illius in humana politia ratio ducitur, nulli natus reipublicae bono, non patriae, non amicis, non sibi. Omnia haec eodem recidunt.

Denique avarus aeque ac abortivus pergit ad tenebras, id est ad limbum et infernum, orcum et tartarum, ubi sunt cimmeriae et perpetuae tenebrae, ob quas infernus graece vocatur Hades, quasi ab a particula privativa et idein, id est videre, quod privatus sit visu, imo omnes suos privet lumine et visu. Audi Plutarchum in illud, Latenter vive: "Qui solem Apollinem esse credunt, ex majorum et priscorum mysteriis, Delium et Pythium eumdem cognominant. Caeterum eum, qui adversae partis est dominus, sive deus is est, sive daemon, Haden, id est Orcum appellant, quod mortui in locum tenebrosum et obscurum demigremus, ad densae noctis somnique inertis regem."

Mystice, avarus aeque ac abortivus in utero mortuus frustra venit, quia non pervenit ad finem suum, ad quem a Deo creatus est, scilicet ad aeternam felicitatem: in vanum ergo accepit animam rationalem, in vanum factus est homo. Rursus, avarus pergit ad tenebras ignorantiae et imprudentiae, quibus obcaecatus non considerat se suamque conditionem, aut finem, ideoque pergit ad tenebras densissimas et ardentissimas gehennae.


Versus 5: HE HAS NOT SEEN THE SUN. — Properly this is said of the aborted child, metaphorically of the miser; because the aborted child comes forth from the womb either dead or half-dead, and therefore, as t...

Unde Chaldaeus vertit, lumen quoque legis non vidit, neque cognovit distantiam inter bonum et malum, ut discerneret inter hoc saeculum et futurum. Hic est error communis et gravissimus hominum, quod non discernant hanc vitam a futura, quod pluris aestiment momentum temporis, quam totam aeternitatem: vivunt ergo tempori praesenti, et moriuntur aeternitati; imo vivunt miserrimae et gehennali aeternitati. O error, o stupor!

OBLIVIONE DELEBITUR NOMEN EJUS. — Hebraice, in tenebris nomen ejus operietur, id est memoria ejus cito peribit, obscurum et ignotum erit nomen ejus, imo abortivo nullum nomen imponitur: quia Hebraei nomen non imponebant ante octavum diem, quo circumcidebatur infans; fiebatque Hebraeus membrum Synagogae, sicut modo infans per baptismum fit christianus membrumque Ecclesiae, tumque ei inditur nomen. Sic Romani masculis octavo die nomen imponebant, feminis nono, teste Plutarcho, Problem. 202. Graeci vero utrisque septimo decimo die, teste Aristotele, lib. VII Histor. animal. cap. XII. Porro barbari nonnulli, ut Atlantes, nulla pueris dabant nomina, ut ait Plinius, lib. V, cap. VIII. Sic avari nomen et memoria illico datur oblivioni, tum quia invisum et exosum est nomen ejus, tum quia vadit ad gehennam, quae est terra oblivionis, Psalm. LXXXVII, 13. Ad haec abortivis nullum erat proprium sepulcrum, nullusque titulus nominis index, sed sine titulo, sine pompa, sine ritu in commune parentum sepulcrum, aut communem omnibus terram projiciebantur, teste Plutarcho, lib. Consol. ad uxorem. Unde sepulcrum eorum a Fulgentio Placiade et Rutilio Gemino in Astyanacte vocatur subgrundarium. Sic pariter avarus saepe caret honore et pompa funeris et sepulcri, uti paulo ante dixi.

5. NON VIDIT SOLEM. — Proprie hoc dicitur de abortivo, metaphorice de avaro; quia abortivus vel mortuus prodit ex utero, vel semimortuus, ideoque quasi caecus non videt solem, vel certe modice et sine voluptate, imo cum dolore videt. Avarus similiter etsi videt solem, tamen eo non fruitur, quia in curis, labore et squalore tenebrosam et maestam agit vitam. Pulchre Vivianus De Abortivo vertit: Non astra vidit aurea, Sensitve solem vivido Jubare emantem.

Magnum gaudium viventi est videre solem, ac caeco magnus dolor eum non videre. Unde Tobias jam caecus, cap. V, 12: "Quale, ait, gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video?" Hoc gaudio privatur abortivus et avarus.

NEQUE COGNOVIT DISTANTIAM BONI ET MALI. — Quia abortivus distantiam hanc nequidem sensu, multo minus intellectu percipere et dijudicare potuit; avarus vero sola mala, puta labores et sollicitudines expertus est, pauca vel nulla bona; unde distantiam utrorumque non perspexit.

Rursum non aestimavit veri boni, id est virtutis, praestantiam, ac verae felicitatis magnitudinem, quantum scilicet distet bonum a malo, virtus a vitio, coelum a gehenna.

Pro distantiam hebraice est נחת nachat, quod Noster videtur derivasse a radice נחה nacha, id est deduxit, q. d. Deductionem boni a malo, et distantiam. Proprie nachat significat quietem a radice נוח nouch, id est quievit. Unde Noe nomen accepit, dicente patre Lamech: "Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum," Genes. cap. V, 29. Noe ergo idem est quod quies, consolatio.


Versus 6: EVEN IF HE HAS LIVED TWO THOUSAND YEARS, AND HAS NOT ENJOYED GOOD THINGS: DO NOT ALL THINGS HASTEN TO ONE PLACE? — In Hebrew it reads: if he has lived a thousand years paamim, that is, as the Syria...

Hoc etymon secuti Septuaginta vertunt, nec cognovit requies huic super hunc; Syrus et Arabicus, requies est illi melior quam isti, puta melius quiescit abortivus quam avarus. S. Hieronymus, requies huic magis quam illi; Campensis, liber fuit ab illis quibus avarus assidue torquetur. Sensus est manifestus.

6. ETIAMSI DUOBUS MILLIBUS ANNIS VIXERIT, ET NON FUERIT PERFRUITUS BONIS: NONNE AD UNUM LOCUM PROPERANT OMNIA? — Hebraice est, si vixerit mille annos פעמים paamim, id est, ut Syrus, duabus vicibus, id est mille annos duplicatos sive duplices, ut in Comment. vertit S. Hieronymus, id est bis mille annos. Idem voluere Septuaginta dum verterunt, et si vixit mille annorum reditus, id est mille annos iteratos et redeuntes, puta geminatos. Male ergo in Regiis to reditus refertur ad sequentia hoc modo: Reditus et bonitatem non vidit. Arabicus pro paamim in duali legit peamim in plurali, id est multis vicibus. Unde vertit, et si vixerit universalitatem millium annorum, id est, etsi multa annorum millia, imo myriades vixerit. Est hyperbole, vel potius concessio rei impossibilis. Aetas enim hominis porrigi nequit ad bis mille annos, ac nemo ex primis hominibus qui fuerunt prae omnibus polychronii attigit annum millesimum. Mathusalem, qui summe omnium fuit macrobius, pervenit ad annum 969 duntaxat; sed esto, inquit, avarus bis mille annis viveret, quod tamen est impossibile. Haec sententia pendet, ac posset referri ad vers. praeced., q. d. Avarus non videt distantiam boni a malo, sed tantum

mera continua, etiamsi bis mille annis viveret. Verum ex Hebraeo liquet referendam esse ad to nonne ad unum locum properant omnia?


Versus 7: ALL THE LABOR OF MAN IS FOR HIS MOUTH (the Hebrew and Arabic have: to the mouth; the Complutensian: into the mouth): BUT HIS SOUL SHALL NOT BE FILLED. — The Chaldean: all the labor of man is for th...

Sensus ergo est, q. d. Avarus abortivo non est felicior, sed infelicior tam in vita quam in morte: In vita, quia etsi illo diutius vivat, imo esto per impossibile des illi bis mille annos vitae, totidem annos aerumnae et quasi mortis vitalis illi dabis: Omnes enim dies exigit in curis et angoribus et moeroribus. In morte, quia in majori angustia moritur, quam abortivus, quia cogitur deserere opes ita adamatas et tanto labore partas; tum quia timet gehennam sibi praeparatam, quia "ad unum locum properant omnia," scilicet ad mortem: ibi enim desinunt omnes anni, omnes curae, omnes opes avari. Esto ergo bis mille annis vivat, iis exactis quid habebit? nil nisi tormentum majus, eo quod labores et opes partae non possint eum tutari a morte, nec comitari post mortem ad aliam vitam: quare dum eas in morte relinquere cogitur, mire cruciatur, praesertim quia, ut addit Chaldaeus, nil virtutis et meriti secum defert. Audi Chaldaeum: Etsi duobus millibus annis vixerit vir, et in lege non laboravit, et sacramento apud Dominum obstrictus, judicium et justitiam non fecit, in die mortis suae anima ejus decidet in gehennam ad locum unum, quo omnes peccatores vadunt.

Avarus ergo sua avaritia corrumpit omnia bona, quae in vita et morte, quae in hoc saeculo et futuro sibi comparare posset, si bonis suis commode sancteque uti nosset. Quare uterque, avarus scilicet et abortivus, vadunt ad eamdem mortem et ad eumdem infernum; sed abortivus ad limbum, ubi pueri in peccato originali mortui carent quidem visione Dei, sed carent et poena sensus: avarus vero vadit ad gehennam, ubi damnati cruciantur igne per omnem aeternitatem. Deterior ergo longe est sors avari, quam abortivi, qui suis curis, usuris, lucris non aliud facit quam aggerere sibi folles et fomenta, quibus magis ardeat in gehenna. Avarus ergo nec in vita hac fruitur bonis, nec in futura; sed in utraque cruciatur malis, in hac temporariis, in futura aeternis. Nota to properant, quia vita nostra non est aliud quam continuus cursus ad mortem, ac per eam ad immortalitatem vel beatissimam in coelo, vel miserrimam in inferno.

7. OMNIS LABOR HOMINIS IN ORE (Hebraeo et Arabicus, ad os; Complutenses: in os) EJUS: SED ANIMA EJUS NON IMPLEBITUR. — Chaldaeus, omnis labor hominis est propter escam oris sui, pro qua ipse laborat, et per verbum Domini nutritur: neque tamen animus esculentis et poculentis satiari potest; Campensis, nullus fructus est alius humani laboris, quam cibum ori suppeditare: animi tamen cupiditati omnino satisfieri non potest; Vatablus, et tamen arium habendi non expletur. Arias: Ventris causa orisque homini labor omnis aditur; Os tamen expletur nunquam, sit quamlibet arctum: Ventris at ingluvies et habendi plura cupido.

Alius: Nullo auri pretio, nulla est satiabilis esca.

Gnome haec tripliciter exponi potest: primo, de labore; secundo, de loquela; tertio et genuine, de cibo.

Primo ergo de labore varii varie exponunt. Primo, quasi dicat: "Omnis labor hominis," omnis miseria et calamitas est in ore hominis, id est aestimatur gravis vel levis, prout ori et palato illius sapit, prout ab ore ejus extollitur et exaggeratur, vel minuitur et parvipenditur; prout os et cor, id est animus ejus fuerit affectus; ac si is male sit affectus, uti passim fit, non impletur, sed in deterius vertit quae accidunt; sin is bene sit affectus, uti est in sanctis, salutarem ex omnibus colligit fructum. Ita Moringus. Similis huic est illa gnome, Psalm. CXLVII, 16: "Qui dat nivem sicut lanam," quod nonnulli sic explicant, q. d. Deus facit nivem et frigus hibernum sentiri, prout quis magis vel minus vestitus est, ut v. g. pauperes minus vestiti minus sentiant rigorem hiemis, divites vero magis eumdem persentiscant.

Secundo, alii exponunt, q. d. Deus cuique admetitur laborem non super vires, sed juxta cujusque os, id est modum et conditionem, ut scilicet illi plus non imponat, quam ipse sustinere, et quasi ore suo devorare possit.

Tertio, alii, q. d. Quisque laborem suum habet in ore, id est, quisque loquitur crebro de sua occupatione et labore, v. g. arator de agricolatione, faber de fabricis suis, sutor de sua calceorum sutura, medicus de suis curationibus; at nunquam quis vel labore, vel arte sua, vel lucro ejusdem satiatur.

Huc pertinet sensus S. Bonaventurae: Os, inquit, hians significat desiderium, q. d. Omnis homo laborat, ut impleat os, id est ut satiet suum desiderium; sed frustra, quia hoc est insatiabile et expleri nequit.

Porro de loquela et sermone varii pariter varie explicant. Primo, Olympiodorus: "Omnis labor," inquit, hominis, scilicet animalis et peccato infecti est in ore ejus, quia os ejus semper laborat, ut proferat aliquid scelerati, scilicet contumelias, jurgia, blasphemias, fraudes.

Secundo, Hugo Victorinus, q. d. Omnis homo quia homo est, praecellit caetera animalia duobus, scilicet ratione et ore, id est sermone; quare conatur os, id est sermonem suum expolire, ut concinne, polite, ornate dicat, ut polleat eloquentia; at quanta vis illa sit, nunquam cupiditatem ejus explet. Sola enim Dei gratia et charitas cor hominis implet. Simili modo S. Hieronymus exponit quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat."

Rursum et potius est occupatio. Occurrit enim tacite objectioni avari dicentis: Laboro perpetuo, ut conquiram necessaria ori meo et meorum implendo, ut victum vestitumque comparem; sed confutat hoc Salomon, aitque: Ex ore tuo condemno te, o avare nequam. Nam os tuum defraudas, ut opes aggeras. Unde Syrus vertit, prohibuit omne, quo laborat homo in ore ejus, et anima ejus non est impleta. Rursum, ut os et ventrem impleas, paucis opus est, sed ut animam, id est cupiditatem et avaritiam tuam expleas, perpetuo laboras ut asinus; idque in vanum, quia avaritia tua nullis limitibus coercetur, sed immensum se porrigit, ideoque insatiabilis est, et expleri nequit. Ita Thaumaturgus. Cupiditatem ergo tuam implere vis, at non potes; laboras igitur in vanum ac tentas rem impossibilem. Facis enim perinde, ac si quis totum alveum maris una aquae gutta implere conaretur. Utquid ergo tot labores miser exantlas? utquid in vanum te tot curis fatigas et crucias? utquid frustra teipsum tot aerumnis atteris et consumis? utquid tui ipsius es tortor et carnifex?

Denique ut summatim sensum complectar, haec est vanitas et stultitia avari, ut cum propter os suum laboret, illud tamen rebus etiam necessariis defraudet, utque cupiditatem habendi implere velit, nec possit.

Mystice, per os accipe ingenium et desiderium hians sciendi, per animam vero mentem, quae nulla scientiarum copia expleri potest. Ita S. Gregorius, homil. 40 in Evang.: "Bene, inquit, de doctis et negligentibus per Salomonem dicitur: Omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur; quia quisquis hoc solummodo laborat, ut sciat quod loqui debeat, ab ipsa refectione suae scientiae mente vacua jejunat." Ad hoc idem, hom. 18 in Ezech., citat illud Prov. XVI, 26: "Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. Os enim nostrum, inquit, nos compellit ad laborem, quando per hoc quod aliis dicimus, a vitiis refrenamur: quia turpe nimis, ibi nos negligendo cadere, unde praedicando constituimus alios levare."

de eo qui multa didicit, et tamen semper cupit discere.

Tertio, Cassianus, Collat. XIV, IX, asserit omnem laborem hominis esse in ore ipsius, hoc est in eo compescendo per silentium, et ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde, et quasi muto ore suscipiamus, ac diligenter pectore condamus, atque ad perficienda ea potius quam ad docenda festinemus; quoniam ex hoc cenodoxiae praesumptio, ex illo fructus spiritalis scientiae pullulabunt.

Quarto, Hugo Cardinalis: Omnis, inquit, hominis labor est in ore verificando, sanctificando, custodiendo. Verum omnes hae expositiones ingeniosae potius sunt verborum adaptationes, quam sincerae et genuinae mentis Salomonis explicationes; quare lusus ingenii magis sunt quam Scripturae sensus.

Igitur mens Salomonis est agere non de labore nec de sermone, sed de cibo, uti explicat Chaldaeus, Campensis et caeteri.

Sensus igitur primo, esse potest de cibo et potu, ut ostendat eorum vanitatem, ideoque in eis non consistere felicitatem, uti animales et epicurei censent; quin et ipse Salomon, cap. II, vers. 9 et 25, dicens: "Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego?" quaesivit in iis felicitatem, sed non invenit. Eo ergo videtur hic respicere, aeque ac ad cap. V, quod proxime praecessit, vers. 17, ubi dixit: "Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat," etc. Sensus ergo est, q. d. Major hominum pars constituit felicitatem in cibo et potu, puta in delicata comestione et potatione, ideoque labor eorum omnis est in ore, hebraice, ad os, ut scilicet os et palatum hisce suis deliciis oblectent; at "anima eorum non implebitur," tum quia gula insatiabilis est et impleri nequit: unde helluones quo plus bibunt, eo plus bibere cupiunt, eoque magis helluantur, ut videantur ore semper hiare ad potum; tum quia deliciae corporales animam spiritualem et Dei capacem satiare et explere nequeunt. Ita Olympiodorus, Titelmannus, Cajetanus. Atque ita explicat ipse Salomon, Prov. cap. XVI, vers. 26, dicens: "Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum;" Hebraea, quia incurvavit se ad ipsum os suum.

Secundo, magis presse et genuine haec pertinent ad avarum, de quo omnis sermo praecessit, q. d. Avarus laborat assidue, ut congreget opes, quibus os et ventrem satiet; sed frustra, quia venter et gula insatiabiles sunt. Ita S. Hieronymus: "Omne, ait, quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur, et attritum dentibus, ventri traditur digerendum; cumque paululum gulam delectaverit, tamdiu videtur tribuere voluptatem, quamdiu gutture continetur; cum vero in alvum transierit, desinit inter cibos esse distantia. Et post haec omnia non impletur anima comedentis, sive quod rursum desideret quod comedat, sive

et vitam, et viventes significat. Hinc ex Hebraeo amplo et ambiguo varii varie transferunt (vide eos apud Lorinum si lubet), sed perplexe, ambigue et insipide, cum Noster clare, certe et sapide verterit subaudiendo to nisi; unde ei astipulantur Septuaginta dum vertunt, quoniam abundantia sapienti super insipientem, eo quod pauper novit ire ad faciem vitae; Syrus, quia est lucrum sapienti praeter illud quod est stulto, quia pauper cognoscit ire ad vitam; Arabicus, quid habet praestantius sapiens, quam stultus? quia pauper cognovit cursum coram vita, id est ut sciat hic vivere, ut sciat quomodo hic bene et feliciter vitam agere debeat. Alius, q. d. Pauper pergit ut ostiatim mendicet ad comparandum sibi victum necessarium ad vitam. Verum hoc frigidum est, aeque ac insulsum.

Est antithesis stulti avari et sapientis pauperis. Scriptura enim saepe per pauperem indicat sapientem et justum, per divitem vero insipientem, avarum et injustum; quia, ut ait S. Hieronymus: "Omnis dives aut iniquus, aut iniqui haeres;" pauper vero, quia modicis contentus, spernit opes, et cor ad veras in coelo Dei opes transfert; hinc sapiens est et justus.

Sensus ergo est, q. d. Sapiens et pauper in vita et morte, atque labore victum comparandi, ut satient os et ventrem, pares sunt; hac tamen re pauper sapiens antecellit diviti avaro et stulto, quod pauper pergat ad vitam, dives vero ad mortem, eamque triplicem. Hebr. enim chaiim est plurale, ideoque triplicem vitam significat, scilicet naturalem animae, spiritualem gratiae, coelestem gloriae.

Primo ergo de vita naturali sic exponas, q. d. Pauper contentus moderato victu et vestitu pergit ad veram vitam, quae sita est in animo suis contento, quieto, hilari. Talis enim vivit agitque vitam suavem, jucundam et longaevam. At dives avarus oculos declinans in terram, in eaque velut serpens et repens et proserpens, ut aurum et argentum, id est (ut ait Habacuc XXVI) densum terrae lutum colligat, vacuus miser et infelix continuo labore se consumit, nec audet partis frui, sed semper veteribus aggerere satagit: quare vivit vitam aerumnosam, quae potius mors dicenda est, quam vita, ac mox ad communem omnibus mortem nudus et inops tendit, quae stulta est vanitas. Ita S. Hieronymus, Hugo Cardinalis et Glossa; paulo aliter Vatablus: censet enim hic moneri pauperem, ut paupertate sua tranquilla, sapiente et sancta contentus cupiditatem omnem abdicet: "Quid enim juvat, ait, pauperem doctum apud homines ambulare prudenter coram ipsis hominibus in hoc mundo, si laboret cupiditate habendi?" Hoc eodem redit, quo prius; prius tamen simplicius et germanius est.

Secundo, de vita spiritali exponas, q. d. Pauper contemnens opes terrenas ambit spiritales, studetque virtutibus et meritis congregandis, juxta illud Jacobi II: "Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide et haeredes regni?" Pauper ergo vivit vita gratiae.

At dives avarus totus opibus incumbit; unde gratiae et virtutum fit inops et egenus, atque per usuras, fraudes, contractus injustos committit peccata mortalia: quibus animae mortem incurrit. Ita S. Bonaventura, Lyranus, Carthusianus.

Unde Olympiodorus per vitam accipit Christum, ad quem pauper, qui ab ipso praedicatur beatus, incedit per virtutum semitas; cum dives stultus mancipet se voluptatibus more pecudum.

Quare per vitam hic mystice accipias Eucharistiam, qua deliciose mentem pascunt pauperes, longe magis quam divites corpus suis epulis. De Eucharistia enim ait Christus: "Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum," Joan. VI, 59; et vers. 48: "Ego sum panis vitae," etc. Thaumaturgus vero ait pauperem tendere ad vitam, quia tendit ad paupertatem et opum contemptum, in quo vitae integritas et rectitudo consistit: "Insipientis, ait, proprium est, ut nimium concupiscentiis indulgeat, ideoque reprehenditur. Sapiens ab eis sponte sibi temperat. Fere autem vitae rectitudo homini recto ad inopiam dux est itineris."

Tertio, pauper per vitam gratiae tendit ad vitam gloriae, et avarus per primam mortem culpae et avaritiae tendit ad mortem secundam gehennae; uti Lazarus mendicus ab angelis ductus est in coelum, dives vero epulo sepultus est in inferno, Lucae XVI. Ita Chaldaeus: "Etenim, ait, quid amplius est sapientibus in hoc saeculo quam stultis, et quid est pauperi, nisi ut studeat in disciplina legis Domini, ut cognoscat quomodo futurum sit ut eat omnino coram justis in paradisum Eden," puta voluptatis, in quo a Deo positus fuit Adam, qui fuit typus et praeludium paradisi gloriaeque coelestis.


Versus 9: IT IS BETTER TO SEE WHAT YOU DESIRE THAN TO DESIRE WHAT YOU DO NOT KNOW. — The Hebrew has: good is the sight of the eyes, rather than the wandering of the soul, that is, it is better to see with th...

Tropologice, ex eo quod ait pauperem pergere ad vitam, disce viam ad vitam esse paupertatem, sub qua humilitatem intellige. Unde hebraeum עני ani tam humilem, quam pauperem significat; paupertas enim est mater humilitatis; unde pauperes experimur humiles, divites vero superbos. Nam, ut ait Phocilides: Fastus opes sequitur, sequitur petulantia magnos.

Hac de causa S. Franciscus se suumque ordinem fundavit in paupertate, ut eumdem fundaret in humilitate. Utraque ergo dux est et via ad veram vitam; unde eam primus innuit Christus, ut eam nos doceret: "Ego autem, inquit, mendicus sum et pauper;" et: "Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris." Ita sanxit Deus mira congruentia et sapientia. Congruum enim est ut qui contemnunt terrestria, occupent coelestia. Audi S. Ambrosium, serm. 74 De Natal. Martyr.: "Possumus, ait, et nos dicere Domino: Notas fecisti nobis vias vitae. Ipse enim nobis notas fecit vias vitae, cum me docuit fidem, misericordiam, justitiam, castitatem;" adde humilitatem, paupertatem, patientiam: "his enim itineribus pervenitur ad vitam." Ita S. Benedicto, ut scribit S. Gregorius, II Dialog. cap. XXXVII, vita functo, duobus ex ejus grege monachis visum est videre viam quamdam amplam et rectam palliis stratam, innumerisque luminibus coruscantem, et senem quemdam astantem qui diceret: "Haec est via, qua dilectus Dei Benedictus ascendit ad coelum." Hanc viam S. Bernardus, homil. Ecce nos reliquimus omnia, nihil aliud esse censet, quam paupertatis et vitae religiosae formulam ab eo institutam, quam ut ille servans ascendisset in coelum, sic omnes qui eum sequerentur.

9. MELIUS EST VIDERE QUOD CUPIAS, QUAM DESIDERARE QUOD NESCIAS. — Hebraea, bona est visio oculorum, praeambulare animae, id est praestat videre oculis rem certam, quam variis animae cogitationibus, concupiscentiis, desideriis vagari et oberrare per res plurimas et incertas. Septuaginta Complutenses, Agathon orama ophthalmon hyperporeuomenou psyche, id est, bona est visio oculorum superambulans animae, id est, quae superat animae desiderium, q. d. Bonum est cernere et praesens habere objectum quod, dum absens est, anima cupit et desiderat: praesentia enim superat absentiam rei, aeque ac visio rei visae superat spem et desiderium rei videndae. Verum melius et conformius ad Hebraea Codices Vaticani pro hyperporeuomenon per systolen, legunt hyper poreuomenon per diastolen. Unde vertunt, bonum est aspectus oculorum superambulantem animae. S. Hieronymus, in anima; Olympiodorus, quam ambulare juxta voluntatem animae; Tigurina, quam ut quis desiderium sequatur; Vatablus, quam quod aestuet anima.

Thaumaturgus tamen priorem versionem Complutensium secutus explicat, superambulans, id est praevalens animae, illamque trahens in rei visae concupiscentiam, quae magna stultaque est vanitas. Unde sic vertit, irritant quorumdam oculos ferculorum spectacula; sed cum inane sit hoc vivendi studium, perniciosae illecebrae animam in steriles occupationes trahunt.

Syrus, melior est visio oculorum passu animae; Arabicus, oculus est essentia bonus praestantior animo lucido; Pagninus, melior est visio oculorum, quam ut eat anima per viam stultorum; Chaldaeus, melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias, sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus.

Vel, ut vertit Costus, melius est homini ad futurum saeculum gaudere, justitiam colere, et summo judicii die bonam mercedem operum suorum recipere, quam hanc vitam in calamitatibus et animi perturbationibus ingredi: hoc enim scelerato homini vanitas est et afflictio spiritus.

Omissis variis variorum explicationibus parum probabilibus, quinque magis probabiles subjicio. Nam videre oculis, ut habent Hebraea, quinque significat: primo, aspicere et contemplari rem praesentem; secundo, praevidere futura; tertio, judicare de rebus, oculus enim judicat de coloribus rebusque visis; quarto, experiri, experientia enim capitur visu; quinto, frui, gustare, tenere et possidere: oculus enim fruitur re visa, eamque visu suo quasi tenet suique juris facit, possidet et comprehendit. Juxta haec quinque significata quintuplex oritur sensus.

Primo, Isidorus Clarius et Campensis primam videndi significationem secuti vertunt: "Melius est contemplari oculis divitias praesentes, quam industria sola fretum in diem more pauperum vivere: certe falleris, qui hoc putes: non enim aliud aspectus divitiarum adfert, quam animi stultas curas et tormenta." Ex adverso Christus jubet nos non sollicitos esse de crastino, sed crastini curam resignare Deo, Matth. VI. Censent ergo hi auctores hanc gnomen proferri ex mente divitum, non Salomonis; unde ipse eam corrigit dicens: "Sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus."

Secundo, Symmachus secundam videndi significationem secutus vertit: Beltio problepes e idein anapoterasian, id est, melius est providere quam ambulare ut libet, ut vertit S. Hieronymus qui sic explicat, q. d. Melius est per rationem (haec enim est oculus animae) agenda prospicere, quam voluntatem et desideria cordis sequi, uti faciunt illi qui ambulant in voluntate cordis sui, ut ait Ezech. cap. XI, 21, in Hebraeo. Sic et Olympiodorus: "Longe melius est, inquit, perspicaces habere oculos animae ac rationis, luce Spiritus Sancti illustratos, quam pergere juxta voluntatem animalis hominis, qui in tenebris ambulat" juxta illud Matth. VI, 22: "Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, hoc est, inquit, si rationalis animae vis luce fuerit illustrata,

appetitus sensitivi licentiam in ordinem suum rediget." Et illud Proverb. cap. XIX, 2: "Ubi non est scientia animae, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet." Haec Olympiodorus.

Sic et Salonius, Alcuinus, Hugo Victorinus et alii explicant, q. d. Satius est cuncta per rationem praemeditate agere, quam temere sequi stultas animi cupiditates, aestusque vagorum et noxiorum desideriorum. Huc pertinet versio Tigurina, melior est providentia, quam ut quis desiderium sequatur. Accedit Hugo Cardinalis, qui censet hic significari meliorem esse providentiam seu scientiam praevisionis, qua scitur quid sit cupiendum, quid non, quam temerariam praecipitemque concupiscentiam eorum quae concupisci non possunt, nisi ab ignorantibus ea, qualia sunt temporalia bona, quae ceu putre lignum et squama piscis, lucent duntaxat in tenebris, et sunt indigna scitu.

Lyranus non hinc longe abit, nisi quod proprie vult reprehendi superstitiosam et vanam futurorum praescientiam. Nec dissentit Dionysius exprimens res superstitiosas, magicas, frivolas, falsas, quas nescire quam scire magis expedit, cum contra studendum magis sit cognitioni ejus quod appeti debet, videlicet finis ultimi ac mediorum ipsius.

Tertio, juxta tertium significatum videre, ut significet judicare, definire et dimetiri, sensus est, q. d. Melius est certum sibi valorem, opumque limitem praefinire, qui suo ingenio et statui sit accommodatus et quasi commensus, ac eo contentum vivere, quam sinere animam vagari ad alia et alia semper cogitanda et desideranda, nec ullum cupiditati suae terminum praefigere.

Quarto, juxta quartum significatum videre, ut sit idem quod experiri, sensus est, q. d. Melius est videre, id est experiri, quis labor, quae occupatio, quis status, quae quantaeque opes tibi, tuaeque indoli conditionique conveniant et sufficiant, in iisque tranquilla mente conquiescere, quam cupiditati habenas laxare, ac desiderare plus semper et plura sine mensura, quae nescias qualia sint et an tibi conveniant, sintque salutaria.

Nota to quod nescias, id est quorum naturam, conditionem, commoda et incommoda ignores, non sentias, non gustes, non experiaris, nec satis habeas perspecta; si enim ea perspiceres, utique ea non desiderares nec cuperes. Hoc enim exigit antithesis: "Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias," id est quod non cupias: si enim scires ejus vanitatem et vilitatem, utique id non cuperes, sed fugeres.

Mystice, melius est videre quod cupis, id est ambire coelestem gloriam, in qua videbis Deum, ejusque visione, quam cupis, satiaberis, erisque beatus, quam desiderare quod nescias, id est ambire terrenas opes, pompas et dapes, quarum vilitatem, pericula et damna ignoras et nescis, id est non attendis, non consideras, non perspicis, praesertim quod te trahent in ruinam et gehennam.

Unde Auctor Catenae Graec. hanc gnomen sic exponit, q. d. "Melior est scientia Dei, quam fluxa et corruptibilis voluptas, vel quam animae cupiditatibus morem gerere." Aut juxta versionem Symmachi, melius est in ea quae sunt futura prospicere, quam ex rebus his praesentibus oblectationem quaerere.

SED ET HOC VANITAS EST ET PRAESUMPTIO SPIRITUS. — Syrus, hoc vanitas est et perturbatio animi; Arabicus, hoc vanum est et afflictio spiritus; Chaldaeus, contritio spiritus; Cajetanus, fractio spiritus; alii,

Quinto et magis apposite ac genuine, juxta quintum significatum videre, ut sit idem quod uti, frui, gustare, tenere, occupare, possidere, sensus est, q. d. Melius est videre, id est uti et frui praesentibus et certis, quae oculis cernis et manu tangis, quam desiderare absentia et incerta, quae nescis an ea obtinere queas, et an tibi satiem felicitatemque sint allatura. Pergit enim opponere et praeponere pauperem sapientem diviti stulto, quod ille videat ea quae cupit, id est possideat et fruatur opibus cupitis, licet modicis, sed praesentibus, iisque contentus quiete, hilariter et feliciter vivat: hic vero desideret id quod nescit, id est, insatiabili opum absentium et saepe impossibilium acquirendarum cupiditate flagret, quarum

usum et fructum per experientiam ignorat et nescit, id est non sentit, non gustat, non gaudet, non fruitur, sed perinde illi sunt, ac si illas nesciret, ipsique incognitae et invisae forent; quod quid est aliud quam stulta vanitas et praesumptio? ob spem enim incertorum privat se fruitione certorum; vane praesumit id ad quod stulte aspirat, cum saepe id assequi nequeat; quare frustra laborat, seque eviscerat circa opes, quarum commoda et jucunditatem non experitur, nec unquam experietur. Avaritia enim opes et spes vanas sibi fingit, quas nunquam consequetur, certe iis nunquam utetur et fruetur.

Huc pertinet versio et expositio Pagnini, melior est visio oculorum, quam ambulare anima (id est, praestat rebus praesentibus, quas ob oculos habes, frui, quam animo huc illuc vagari, et nunquam saturari). Cajetanus, melior est aspectus oculorum quam ambulatio animae, id est, melius est praesens bonum, et quod oculis videtur, quam futurum quodque solo desiderio habetur: ambulatio siquidem animae, inquit, gressibus desiderii ac spei fit.


Versus 10: HE WHO IS TO BE, HIS NAME HAS ALREADY BEEN CALLED (the Arabic has: designated; others: named; Cajetan: he has already been called by his name, that is, he is known: for a thing is known by its name...

Vatablus, melius est aspectus oculorum quam quod aestuet anima, id est, melius est esse contentum praesenti fortuna, licet modica, quam multa, licet maxima, desiderare, ac modo hoc, modo illud in votis habere. "Melior est columba praesens in mensa, quam anser in aere volitans." Melius est pauca occupare quietum, quam cupidum anxiumque nova semper ambire et persequi.

cogitatio spiritus; Aquila et Theodotion, pastio venti; Tigurina, molestia animi; Campensis, certe falleris qui hoc putas: hoc enim non aliud est quam animi stulta cura et tormenta. Vide dicta cap. I, vers. 2.

10. QUI FUTURUS EST, JAM VOCATUM (Arabicus, denominatum; alii, nominatum; Cajetanus, jam vocatus est nomine suo, id est cognitus est: res enim per nomen suum cognoscitur. Est catachresis) EST NOMEN EJUS, ET SCITUR QUOD HOMO SIT, ET NON POSSIT CONTRA FORTIOREM SE IN JUDICIO CONTENDERE. — Hebraea, quod fuit, jam vocatum est nomen ejus, sed fuit, idem est quod futurum est. Hebraei enim saepe commutant tempora, et praeteritum accipiunt pro futuro: alioqui enim hic esset inepta tautologia. Quis enim nescit id quod fuit esse nominatum et cognitum? At quod futurum est, fuisse praenominatum et praecognitum, hoc mirum est, eximium, Deoque dignum; unde clare Campensis vertit, qua ratione fuit olim unumquodque priusquam esset, nomine suo notum et scitum fuit, quod hic velit nolit homo futurus esset, nec poterit nisi frustra contendere cum Deo, qui ipso fortior est, quare sic conditus est. Unde

Primo, Chaldaeus hanc gnomen accipit de rebus creatis, quod ex eis nihil novum, sed omnia jam olim a Deo decreta sint, ideoque de iis non posse hominem cum Deo contendere. Hebraea enim habent in genere neutro, quid est quod fuit, jam vocatum est nomen ejus. Sic et Septuaginta. Chaldaeus ergo sic vertit, quod fuit in saeculo, ecce jam vocatum est nomen ejus, et notum est filiis hominum a die quo factus est primus homo, et omnia decreta sunt a verbo Domini, et non est potestas viro, ut stet in judicio cum dominatore saeculi, qui fortior illo est. Verum Hebraea, Noster, Septuaginta, Syrus, Arabicus hanc gnomen arctant ad hominem, nec extendunt eam ad caeteras res creatas. Unde aiunt, et scitur quod homo sit.

Secundo ergo, alii censent haec dici contra ambitiosos, q. d. Quid, o ambitiose, te jactas de nobilitate, opibus, scientia, dignitate, cum ante te a mundi initio hucusque multi fuerint a Deo effecti vocatique nobiliores, opulentiores, scientiores, digniores te, cum quibus, utpote te fortioribus et praestantioribus, non poteris judicio contendere, ut illis te praeferas, sed illis te submittas et inferiorem agnoscas oportet. Unde nonnulli cum Aben-Ezra exponunt, q. d. Iniqui, improbi et stulti sunt avari conatus, qui majora semper tentat et molitur, ut opulentissimos opibus aequet, imo superet, cum id factu sit impossibile.

Tertio, alii autumant haec dici contra curiosos, qui arrogant sibi futurorum praenotionem tanquam sese velint in eorum praescientia aequare Deo, cumque judicio quasi contendere, uti sibi illam arrogant astrologi judiciarii, similesque conjectores et divini. Ita Lyranus et ex eo Titelmannus: Congrue, inquit, transit ab avaritia opum ad avaritiam scientiae, puta ad curiositatem et

immodicum sciendi desiderium, quo homo tentat scire arcana et futura, ut sit similis Deo, et alter quasi Deus, sicut esse voluit Adam comedens ex ligno scientiae boni et mali. Sic et S. Bonaventura, Hugo uterque, Dionysius et alii.

Quarto, melius alii opinantur haec dici de iis qui sua sorte non contenti obmurmurant divinae Providentiae, quod ab ea aliam sortem meliorem non sint nacti, qui proinde, ut ait Olympiodorus, inconsultius quaerunt, quare Deus hunc hominem paupertate oppressit, illi vero magnas opes effudit? Contra hos ergo docet omnes res, ac praesertim hominem in omnibus subjacere ordinationi divinae, ut pauper sit vel dives, nobilis vel ignobilis, sanus vel aeger, felix vel infelix, etc., ac proinde in nulla rerum sorte, casu vel statu contra Deum obmurmurare posse, utpote qui cuivis prout libet cum illo partitur tanquam summus omnium Dominus et sapientissimus, optimusque omnium gubernator. Unde Thaumaturgus hunc versum et sequentem ita vertit, quae nunc facta sunt, jam cognita sunt, perspicuumque est hominem iis quae supra se sunt, reluctari et obsistere non posse. Caeterum nugae et ineptiae inter homines versantur, eorum qui iis utuntur, amentiam augentes, scilicet murmurationes et curiositates, de quibus cap. sequent. vers. 4.

Et Auctor Catenae Graecor.: "Omnia, inquit, a Deo sunt, ipsi quoque cuncta fuere praecognita, nomenque sortita apte suum cuique respondens, illudque vitae institutum accepere a Deo, quod maxime unicuique conducere praevidit. Quis igitur sit, qui ejus resistat voluntati? ut propterea irritum vanumque sit investigare deinceps cur hic divitiis affluat, ille paupertate prematur, et caetera quae sunt generis ejusdem." Et inferius: "Nemo ergo dicere ausit, inquit Ecclesiastes, quare sum ego hujuscemodi corpori agglutinatus, aut cur non evasi angelus? Nisi forte sit acceptio personarum apud Deum. Nam sermones ejuscemodi multa redundant vanitate."

Igitur sub substantia, intelligit accidentia; sub re, omnia attributa et affecta rei, puta sub homine, omnes hominis conditiones et qualitates, quales sunt paupertas, opulentia, miseria, felicitas, infirmitas, sanitas, omnesque variae fortunae in hac vita sortes et casus, qui quales futuri sint, et cuique obventuri praenovit et praeordinavit Deus.

Quinto, maxime accommode et genuine haec referas ad avarum, cujus vanitatem toto hoc capite ostendit, quique desiderat quae nescit, an obtenturus sit, iisque fruiturus, uti proxime praecessit; arguit enim eorum stultitiam, qui praesentibus non contenti, inhiant semper futuris, ut res suas augeant, q. d. Solent avari congerere opes ingentes, ut sibi suaeque posteritati, famae et gloriae in futurum per longa temporum spatia prospiciant; suae enim industriae praefisi censent se suas opes, palatia, praedia stabilire posse in multa saecula, ac nomen suum aeternare, quasi Deo non subsint,

nec eo indigeant, sed sua solertia cuncta quae cogitant perficere possint; qua in re errant graviter, suamque vanitatem, aeque ac stultam praesumptionem, uti praecessit, ostendunt. Quia quidquid futurum est, soli Deo notum est, ab eoque provisum et ordinatum; quisquis etiam futurus est, jam Deo notus est, decretusque ne sit, non angelus, nec deus futurorum praescius et omniscius, sed Adam ab adama, id est homo ab humo, hoc est terrenus, miser, fragilis, instabilis, multis fortunae casibus obnoxius, ac brevi moriturus, qui proinde cum Deo fortiore se contendere nequit, nec praescientia et praevisione futurorum, nec stabilitate et constantia, nec exemptione, ut a Dei jure et regimine sit exemptus, sed per omnia ejus providentiae et ordinationi se subjiciat, oportet, ut illa opum mensura, illa rerum sorte, illo spatio vitae, illa posteritate et fama sit contentus, quam Deus illi admetiri ordinarit et praedestinarit. Deus enim saepe ordinat ut diviti nascatur filius vel nepos pauper, imo ut ipse dives illico fiat pauper, miser, aerumnosus, ac moriatur. Vis tota est in to futurus, et in Hebraea voce Adam, quae significat hominem omnibus miseriis, casibus et aerumnis subjectum. Unde Vatablus vertit, qua ratione fuit, olim vocatum est nomen ejus, id est, inquit, qua ex materia olim factus sit, nomen ejus ostendit. Adam enim significat quod factus sit ex adama, hoc est, quod sit terrenus a terra. Et Isidorus Clarius: "Cum diu, inquit, per fas et nefas inhiaverit homo caducis rebus honoribusve, nomenque ejus per omnem terram propagatum fuerit, tamen in morte notum fiet quod fuerit homo mortalis, nec potuerit in judicium intrare cum Deo fortiore se."

Hunc esse sensum liquet ex proxime praecedentibus, et ex cap. sequent. vers. 1. Omnia enim haec spectant ad futura tempora, quae sibi assecurare volunt avari. Sed sciant "quoniam homines sunt," ait David Psalm. IX, 21; et Isaias, cap. XXXI, 3: "Aegyptus homo est et non deus." Narrat ex Varrone S. Augustinus, lib. XII De Civitat. cap. V, capitale fuisse apud Aegyptios dicere Serapidem fuisse hominem, cum tamen sepulcrum ejus et ossa exstarent in Aegypto: quia scilicet illum colebant ut deum, negabant ergo hominem fuisse. Tanta est hominum superborum vanitas et amentia! Tales ergo contendunt cum Deo, imo hominem Deo aequare, illique divinitatem, ac rerum futurarum et arcanarum praecognitionem Deo propriam, sacrilege arrogare satagunt. Similes sunt avari, qui opes suo labori adscribunt, imo debitam sibi locupletem filiorum posteritatem asserere, ac subinde coram Deo impudenter allegare non verentur.

Mystice, S. Hieronymus pergit haec accipere de Christo, sicque explicat: "Cum ignoret homo de statu suo, et quaecumque videtur scire et cernere, non ut se rei habet veritas, sed per speculum et umbram et imaginem videat, nec futura cognoscat, et per multiloquium non effugiat peccatum, silentium ponat ori suo, et credat eum venisse qui scriptus est, quomodo,


Versus 11: THERE ARE VERY MANY WORDS, AND THEY HAVE MUCH VANITY IN DISPUTING. — The Hebrew has: multiplying vanity. So too the Septuagint, the Syriac, and the Arabic. Thaumaturgus: because men are agitated by...

et quantus, et qualis venerit non requirens. Hebraei hoc loco constituunt dimidium libri; unde ab initio huc usque numerant versus 112, et totidem computant ab hoc loco usque ad finem libri.

Aperte, inquit, de Salvatoris praedicatur adventu, quod qui futurus est antequam in corpore cerneretur, jam vocatum est in Scripturis nomen ejus, et cognitum prophetis et sanctis Dei, quia homo sit, et juxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum Patre, et in Evangelio dicat: Qui me misit major me est, Joan. XIV; unde et in consequentibus praecipitur: Ne ultra quam de eo nobis scriptum est requiramus, ne velit homo plus scire quam Scriptura testata est."

11. VERBA SUNT PLURIMA, MULTAMQUE IN DISPUTANDO HABENTIA VANITATEM. — Hebraea, multiplicantia vanitatem. Sic et Septuaginta, Syrus et Arabicus. Thaumaturgus, quoniam homines nugas exagitant; Chaldaeus Costi, sunt certe in hoc saeculo res innumerabiles vanitatis plenissimae, quibus operam dare quid compendii homini accidere potest, utique hoc verissimum esse experimur. Tigurina, multae sunt res quae inanitatem augent.

Aliqui hanc gnomen referunt ad philosophos, ut Platonem, Aristotelem, etc., qui sibi scientiam omnium arrogarunt, omnia naturae secreta scrutantes, de omnibus verbose disputantes, quasi vellent cum Dei omniscientia contendere, eamque sibi subjicere, ideoque evanuerunt in cogitationibus suis, Roman. I. Unde Vatablus vertit, possunt multa philosophorum verba afferri, sed quae nihil quam vanitatem augeant. Ita Dionysius. Alii accipiunt verba obmurmurantium divinae providentiae, quod se pauperes, miseros, infaustos effecerit. Ita Hugo. Alii ad curiosos referunt, qui de omnibus volunt disserere et loqui, imo disputare et contendere.

Magis apposite, ut dixi, haec referas ad avaros, qui de suis opibus modisque eas augendi, conservandi, perpetuandi plurima cogitant, loquuntur, disputant. Rursum solent avari, praesertim divites et potentes, solliciti esse de futuris, futuraque opulentia et posteritate, ideoque, ut ea praesciant, non raro consulunt augures, mathematicos, genethliacos, magos et divinos, qui eos per fictas suas divinationes, verius assentationes, vanis spebus implent, uti Romae ab astrologis etiamnum videmus fieri. Horum ergo vaticinia, conjectationes et divinationes vocat hic "verba plurima multam habentia vanitatem." Idem apud Hebraeos erat frequens, qui in Aegypto degentes, apud quos vigebat astrologia, hanc ex astris divinandi artem et vanitatem didicerant, aeque ac a Chananaeis et Philistinis vicinis suis. Eos ergo redarguit hic Salomon, aeque ac Jeremias, cap. X, vers. 2, et Isaias, cap. II, vers. 2: "Augures, inquit, habuerunt ut Philistiim."