Cornelius a Lapide

Ecclesiastes VII


Index


Synopsis Capitis

Ex brevitate vitae ostendit vacandum esse non vanitati, sed veritati et sapientiae, cujus varia dat dogmata, ut sciamus quae in vita eligenda sint, qualia sint audire sana consilia, iram comprimere, bonis suis moderate uti, non plus sapere quam oportet, justis subvenire, levibus et maledicis sermonibus aurem non praebere. Denique, vers. 27, docet prae omnibus cavendum esse a mulieribus, velut a veneno mortifero.


Textus Vulgatae: Ecclesiastes 7:1-30

1. Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? 2. Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa; et dies mortis die nativitatis. 3. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. 4. Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. 5. Cor sapientium, ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi laetitia. 6. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi: 7. quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas. 8. Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. 9. Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante. 10. Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. 11. Ne dicas: Quid putas causae est, quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. 12. Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. 13. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. 14. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. 15. In die bona fruere bonis, et malam diem praecave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. 16. Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: Justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. 17. Noli esse justus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 18. Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 19. Bonum est te sustentare justum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit. 20. Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis. 21. Non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. 22. Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; 23. scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. 24. Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, 25. multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam? 26. Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem imprudentium: 27. et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius; qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa. 28. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 29. quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. 30. Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?


Versus 1: WHAT NEED IS THERE FOR MAN TO SEEK THINGS GREATER THAN HIMSELF, WHEN HE DOES NOT KNOW WHAT IS PROFITABLE FOR HIM IN HIS LIFE, IN THE NUMBER OF THE DAYS OF HIS PILGRIMAGE, AND IN THE TIME THAT PASSE...

1. QUID NECESSE EST HOMINI MAJORA SE QUAERERE, CUM IGNORET QUID CONDUCAT SIBI IN VITA SUA, NUMERO DIERUM PEREGRINATIONIS SUAE, ET TEMPORE, QUOD VELUT UMBRA PRAETERIT? AUT QUIS EI POTERIT INDICARE QUID POST EUM FUTURUM SUB SOLE SIT? — Hebraea: Quid Adam, id est, homini est residuum? Auctor Catenae Graec.: Decet, inquit, omnia quae in hoc mundo sunt, esse vana, neque aliud quam umbram, atque universa post mortem caeca oblivione obscuranda, et consepelienda fore.

Pro majora hebraice est יותר iother, quod idem est cum iitron, de quo dixi cap. I, vers. 3, ac proprie significat residuum, id quod superest et superfluum, item amplius, praestans, eximium. Crebro iterat hanc vocem Ecclesiastes, ut rerum singularum vanitatem ostendat, ex eo quod fugaces sint et evanidae, nullaque sit, quae post se relinquat iitron, id est residuum quid, sed omnia instar vaporis, umbrae et somnii illico praetereant, difflentur et evanescant. Hinc primo, aliqui per majora accipiunt aliena, q. d. Cura tua, non aliena: haec enim, quia ad te non pertinent, te supergredientur, tuoque statu et cura sunt majora; secundo, alii: Majora, inquiunt, sunt quae tuum captum et vires transcendent, qualia sunt curiosa, subtilia, sublimia, quae ad virtutem et beatitudinem nos non juvant, juxta illud Eccli. III, 22: "Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecipit tibi Deus, illa cogita semper." Unde illud Ptolomaei in Praefat. Almagesti: "Qui scientiam suam ultra astutiam, quae in ipso est, extendit, est sicut pastor debilis cum multis ovibus; tertio et genuine, majora accipe futura: haec enim iother, id est homini post mortem residua, item superflua, quae multa, ampla et magnifica avarus corrogare non cessat, q. d. Noli, o avare, in futuras aetates curas tuas extendere, ut opes familiamque tuam stabilias, amplamque splendidam efficias per multa secula, itaque illam quasi aeternes. Haec enim majora te sunt. Sufficiat tibi per vitam comparare necessaria ad victum et vestitum, futurorumque curam Deo et posteris relinque, ac dicito: Maneat nostros ea cura nepotes. Quid hic, miser, opes, praedia, status, dignitates, beneficia, officia coacervas, quasi hic perpetuo victurus, cum brevi sis moriturus, et haec omnia terrae relicturus? Quid hic magna spectas? exiguum est quod hic cernis. Quid longa speras? breve est quidquid hic vides: aeterna cogita. Ita Thaumaturgus.

Sapienter S. Ephrem, tractatu De Paenitentia, post medium: "Vanitas, inquit, rerum humanarum est haeres, quoniam ipsius est distractio et occupatio varia. Filiam genuit distractionem avaritia et voluptas, atque luxuria et ambitio; benevolamque se praebet matri supra vires. Vince serpentis astutiam, et benevolentiam serva Domino. Sume ea quae vanitatis sunt, et tribue illa Deo, ut tu tuorum evadas haeres in futuro saeculo. Facultates tuas atque pecunias Deo appone, et vanitas haereditatis depulsa erit."

Thaumaturgum secutus Olympiodorus et alii haec referent ad astrologos et divinos, qui ex astris similibusque rebus conantur conjectare futura, quos saepe avari et potentes, qui magna ambiunt, consulunt, et justo Dei judicio illorum adulatione decipiuntur, dum mendacia et falsa opum et honorum oracula ab eis accipiunt. "Quam multa, ait Cicero, lib. II De Divinatione, ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moriturum, ut mihi permirum videatur quemquam exstare, qui etiamnum credat iis quorum praedicta quotidie videt re et eventis refelli." Nam Pompeius victus a Caesare, fugiens in Aegyptum, coram uxore et filiis misere a servo occisus est; Crassus apud Charras a Parthis interfectus; Caesar in Curia a suis mactatus. Vere Attius in Astyanacte: Nihil credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domos.

Igitur hanc gnomen ponit Salomon, ut carpat avari curiositatem, avaritiam et inconstantiam.

et cernere, non ut se rei habet veritas, sed per speculum et umbram et imaginem videat, nec futura cognoscat, et per multiloquium non effugiat peccatum, silentium ponat ori suo, et credat eum venisse qui scriptus est, quomodo, et quantus, et qualis venerit non requirens.

Hebraei hoc loco constituunt dimidium libri; unde ab initio huc usque numerant versus 112, et totidem computant ab hoc loco usque ad finem libri.

Pro majora hebraice est יותר iother, quod idem est cum iitron, de quo dixi cap. 1, vers. 3, ac proprie significat residuum, id quod superest et superfluum, item amplius, praestans, eximium. Crebro iterat hanc vocem Ecclesiastes, ut rerum singularum vanitatem ostendat, ex eo quod fugaces sint et evanidae, nullaque sit, quae post se relinquat iitron, id est residuum quid, sed omnia instar vaporis, umbrae et somnii illico praetereant, difflentur et evanescant. Hinc primo, aliqui per majora accipiunt aliena, q. d. Cura tua, non aliena: haec enim, quia ad te non pertinent, te supergredientur, tuoque statu et cura sunt majora; secundo, alii: Majora, inquiunt, sunt quae tuum captum et vires transcendent, qualia sunt curiosa, subtilia, sublimia, quae ad virtutem et beatitudinem nos non juvant, juxta illud Eccli. III, 22: «Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecipit tibi Deus, illa cogita semper.» Unde illud Ptolemaei in Praefat. Almagesti: «Qui scientiam suam ultra astutiam, quae in ipso est, extendit, est sicut pastor debilis cum multis ovibus; tertio et genuine, majora accipe futura: haec enim iother, id est homini post mortem residua, item superflua, quae multa, ampla et magnifica avarus corrogare non cessat, q. d. Noli, o avare, in futuras aetates curas tuas extendere, ut opes familiamque tuam stabilias, amplamque splendidam efficias per multa saecula, itaque illam quasi aeternes. Haec enim majora te sunt. Sufficiat tibi per vitam comparare necessaria ad victum et vestitum, futurorumque curam Deo et posteris relinque, ac dicito: Maneat nostros ea cura nepotes.

Quid hic, miser, opes, praedia, status, dignitates, beneficia, officia coacervas, quasi hic perpetuo victurus, cum brevi sis moriturus, et haec omnia terrae relicturus? Quid hic magna spectas? exiguum est quod hic cernis. Quid longa speras? breve est quidquid hic vides: aeterna cogita. Ita Thaumaturgus. Spectant enim haec ad nimias avari curas et sollicitudines de futuris, uti dixi in fine capitis praecedentis. Unde Hebraea, Chaldaeus, et Pagninus hanc gnomen illi attexunt; caput vero septimum inchoant a versu 2, ibique pariter ordiuntur tertiam libri sectionem. Melius tamen Latini et Graeci ex hac gnome ordiuntur caput VII, quia ipsa est commoda transitio et nexus capitis praecedentis cum septimo. Generatim enim ostendit homini non esse ambienda majora et futura, sed honeste et modeste utendum praesentibus, quantum vitae brevitas requirit, ita ut post se honestatis et virtutis nomen ad aliorum exemplum relinquat. Unde subdit, melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. Ita S. Hieronymus.

Sapienter S. Ephrem, tractatu De Paenitentia, post medium: «Vanitas, inquit, rerum humanarum est haeres, quoniam ipsius est distractio et occupatio varia. Filiam genuit distractionem avaritia et voluptas, atque luxuria et ambitio; benevolamque se praebet matri supra vires. Vince serpentis astutiam, et benevolentiam serva Domino. Sume ea quae vanitatis sunt, et tribue illa Deo, ut tu tuorum evadas haeres in futuro saeculo. Facultates tuas atque pecunias Deo appone, et vanitas haereditatis depulsa erit.»

Triplici ergo fine triplicique de causa eam assignat: prima est, ut comprimatur curiositas humanae mentis et prurigo quaedam sciendi, vel futura, vel quae ad nos non pertinent; secunda, ut damnetur concupiscentia oculorum, rerum nimirum, quae oculis lenocinantur, splendidissimarum; tertia, ut notetur inconstantia humanae concupiscentiae, nunquam contentae sorte sibi a Deo constituta. Ita Pineda.

CUM IGNORET QUID CONDUCAT SIBI IN VITA SUA. — Hebraea, quid bonum in vita; Syrus, quid melius: sic et Arabicus. Chaldaeus, quis enim est qui sciat quid sit bonum viro in hoc saeculo, nisi laboret in lege quae est vitae aeternae; lex enim semper vivit, et sui custodem ducit ad vitam aeternam. Probat non esse quaerenda majora tribus argumentis: primum est hoc, petitum a minori, q. d. Ut quid mortalis avare et arroganter quaerit majora, qui non capit minora? ut quid scrutatur futura, qui ignorat praesentia? ut quid vestigat curiosa, qui non agnoscit necessaria sibi ad vitam hanc honeste transigendam? Hoc est quod ait Sapiens cap. IX, 16: «Difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in caelis sunt quis investigabit?» Digni multi, qui rideantur a vetula quapiam, quemadmodum Thales, impingentes pedibus, dum alte tollentes oculos superiora contemplantur, ad ea vero quae sunt ante pedes non attendentes. Vix est qui noscat quid sibi maxime in hac vita utile sit, conjuxne, utrum pecuniae possessiones, et id genus alia? ait Olympiodorus. Et tamen haec ipsa quae homini bona jucundaque videntur, saepe ei sunt noxia, tristia, funesta, milleque ei curas, moerores et angores afferunt; ut vere nesciat homo utrum sit melius habere uxorem, opes et praedia, an iis carere: multo ergo magis ignorat majora et futura. Unde Socrates de caelo et sideribus disserere nolebat, dicens: «Quae super nos, nihil ad nos,» teste Laertio in ejus Vita.

NUMERO DIERUM PEREGRINATIONIS SUAE. — «Numero,» i. e. paucitate; haec enim parvi est numeri facileque numerabilis. Hebraea, numero dierum vanitatis suae, qui scilicet cito cum homine abeunt et evanescunt: vanitatis ergo, id est vitae vanae, quae cito instar fumi transit et evanescit. Unde Arabicus vertit, numerus dierum vitae vanitatis suae praeterivit seductione; Campensis, numero dierum quibus hic vanitate vivitur, q. d. Numerus dierum vitae tuae, o avare, brevis est, cur ergo tu tuis vanis curis et angoribus illam breviorem efficis? Audi Senecam, lib. De Brevitate vitae, XVII: «Miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam vitam eorum esse, qui magno parant labore quod majore possideant, operose assequentur quae volunt, anxii tenent quae assecuti sunt: nulla interim nunquam amplius redituri temporis est ratio. Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio, miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores torserunt, plus temporis alieni auferunt;» et cap. XV: «Sapientis ergo multum patet vita: non idem illum, qui caeteros, terminus includit; solus generis humani legibus solvitur; omnia illi saecula ut Deo serviunt. Transivit tempus aliquod? hoc recordatione comprehendit; instat, hoc utitur; venturum est, hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum collatio: illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia negligunt, de futuro timent. Cum ad extrema venerint, sero intelligunt miseri, tamdiu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.»

Qui sapis ergo, vitam hanc brevem propriis, praesentibus, tibique salutiferis impende, non alienis, non futuris, non vanis, inutilibus vel noxiis. Est haec secunda ratio, qua probat non esse scrutanda majora et futura, q. d. Homo in hac vita peregrinus est, et peregrinatur assidue, ut ad patriam caelestem perveniat; ut quid ergo adeo sollicitus est de commodis hujus vitae tam brevis et fugacis? In modica enim via modico opus est viatico. Peregrinus peregre hospes est et advena; ut quid ergo hospitio immoratur, in eoque sedem et patriam constituit? Peregrinus velit, nolit, pertransit, nec nisi unam noctem pernoctat in hospitio; summo enim mane pergit ulterius: ut quid ergo in terra peregrini, curas et cogitationes omnes defigimus in hac vita, quae non nisi hospitium est unius quasi noctis? Peregrinus laborem et taedium peregrinationis sentiens anhelat ad patriam; ut quid nos tot labores et dolores in vitae hujus peregrinatione assidue tolerantes non anhelamus ad caelum, sedes ubi fata quietas ostendunt nobis? Vive ergo tibi, non posteris; vive Deo, non mammonae; vive caelo, non saeculo; vive non tempori, sed aeternitati. Vide S. Basilium in Psal. IV, et homilia 23 De non adhaerend. rebus saeculi. Ita sancti omnes aestimaverunt se hic peregrinos, dicentes cum Davide: «Advena ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei;» uti Abraham, Isaac, Jacob, peregrinati sunt in Chanaan, «confidentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere,» ait Apostolus, Hebr. XI, 9 et 13. Vide ibi dicta. Hinc sapienter infert S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. IV: «Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio vehiculorum nos delectarent, conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et perversa suavitate implicati alienaremur a patria, cujus suavitas faceret beatos: sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino. Si redire in patriam volumus, ubi beati esse possumus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciantur, hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritualia capiamus.» Vide Climachum, gradu 3, et S. Cyprianum, libro De Mortalitate.


Versus 2: A GOOD NAME IS BETTER THAN PRECIOUS OINTMENTS; AND (that is, likewise, the day of death is better than) THE DAY OF DEATH THAN THE DAY OF BIRTH. — There is an elegant paronomasia, tob seem misseemen...

ET TEMPORE, QUOD VELUT UMBRA PRAETERIT. — Hebraea, et ponet eos (dies tuos Deus) sicut umbram; Septuaginta, fecit eos in umbra; Syrus, transivit (homo) illos tanquam umbra; Chaldaeus, omnis numerus dierum vitae vanitatis suae, quibus vixerit in tempore mortis suae, reputati sunt umbra; Tigurina, quos transigit (alii, peragit) tanquam umbram; Campensis, Deus enim fecit dies hominis similes umbrae.

Est tertia ratio probans non esse ambienda majora, quia scilicet modico hic vivimus tempore, ut modicis contenti studeamus virtuti, meritisque cumulandis, quibus assequamur beatam aeternitatem. Recte tempus comparatur umbrae: primo, quia sicut umbra comitatur motum solis, sic et tempus; motus enim diurnus solis facit diem, menstruus mensem, annuus annum. Unde et in horologiis per umbram styli, sive indicis, indicatur horarum numerus. Umbra ergo est aer carens sole, quod fit alicujus corporis objectu, praesertim nubium; secundo, quia, sicut umbra, ascendente sole, decrescit, adeo ut in meridie sit exigua et quasi nulla: sic, crescente tempore, decrescunt et minuuntur anni vitae, ut cum illud ad summum quasi ad zenith venerit, hi finiantur et desinant; tertio, sicut umbra videtur habere magnam molem, v. g. umbra hominis mane longe major est homine ac repraesentat gigantem, revera tamen ipsa minimum, imo nihil habet substantiae, cum umbra nil sit nisi privatio lucis: sic pariter tempus parum habet existentiae; per se enim non existit, sed tantum per unicum punctum, sive instans praesens, puta per unicum nunc, quod continuat tempus futurum cum praeterito. Hinc Gabriel Vasquez censuit tempus non esse ens reale, sed ens rationis, quia tempus in se non existit, sed in mente hominis istud numerantis, quia consistit in numero et computu partium, v. g. horarum sibi succedentium et continue decurrentium: unde proprie partes temporis sunt praeteritum et futurum, quae revera non existunt; quarto, quia sicut umbra celerrime praeterit, sic et tempus: hoc enim aeque, ut umbra sequitur solem; sol autem celerrimus est, adeo ut qualibet hora millionem milliarium peragat et amplius: pari ergo celeritate praeterit tempus; unde illud: «Volat irrevocabile tempus;» quinto, sicut umbra obscura est, sic et vita nostra tenebris, miseriis et erroribus obvoluta est; sexto, tempus vitae nostrae est quasi umbra aeternitatis Dei, quia ab illa, sicut umbra a sole, dimanat, juxta illud Ps. LXXXIX, 8: «Posuisti saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.» Hinc vicissim mors vocatur «umbra vitae,» quia mors sequitur vitam velut umbra, sicut ipsa vita velut umbra sequitur solem aeternitatis. Vitaeque divinae, et quia mors atra est, tristis, funesta, horrida instar umbrae; septimo, sicut umbra nunquam stabilis consistit, sed assidue juxta ascensum vel descensum solis mutatur, crescit vel decrescit: sic et homo nunquam in eodem statu permanet, sed per singulos dies, imo momenta mutatur et variatur; octavo, sicut sol ascendens ad summum caeli suam umbram sensim minuit, tandem in meridie eam conficit et disperdit: sic et homo dies vitae suae vivendo minuit, et cum ad summum ejus diem venerit, omnino conficit et consumit. Hinc S. Hieronymus legit, faciet ea quasi umbram; alii, perfecit vel confecit eos tanquam umbram; nono, umbra est res levissima, quae evanescens nullum in terra sui relinquit vestigium: sic et homo moriens. Hinc sponsa Canticorum II, 17, suspirans aiebat: «Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, id est donec aspiret dies aeternitatis, et inclinentur umbrae temporis et mortalitatis,» ait S. Gregorius.

AUT QUIS EI POTERIT INDICARE QUID POST EUM FUTURUM SUB SOLE SIT? — puta quales avarus et dives habiturus sit filios, nepotes, haeredes; quid de opibus et praediis suis futurum sit, cum ignoret quid sibi ipsi sequenti anno, imo sequenti die eventurum sit: forte enim bonis omnibus et vita ipsa spoliabitur. Ita Olympiodorus.

Quarta est haec ratio, cur homo majora et futura quaerere non debeat, quia scilicet omni sua cura et studio non potest futura cognoscere et praevidere, iisque providere et prospicere. Haec enim incerta sunt et a futuris rerum casibus pendent, ideoque mille mutationibus sunt obnoxia, uti quotidie experimur, quae proinde praenosse, praefinire, ordinare et gubernare solius est Dei. Hoc enim est opus divinae Providentiae proprium et adaequatum.

Hinc patet Salomonem per majora accepisse futura, ac de futurorum scrutinio et providentia hic agere, ut initio dixi.

2. MELIUS EST NOMEN BONUM QUAM UNGUENTA PRETIOSA; ET (id est sic, pariter melior est) DIES MORTIS DIE NATIVITATIS. — Est elegans paronomasia טוב שם tob seem misseemen, q. d. Melius est nomen quam unguentum; seemen enim et oleum et unguentum significat, ait S. Hieronymus. Unde Symmachus vertit, melius est nomen bonum quam unguentum bene olens; Septuaginta vero, Arabicus et Syrus, bonum est nomen (Arabicus addit, unum) super oleum bonum.

Hinc Hebraei inchoant tertiam libri partem, ideoque Tob majuscula teth notant; sequuntur enim hic multae comparationes, quibus meliora cum minus bonis comparantur, quae omnes incipiunt a tob, id est bonum, sive melius.

Haec gnome recte priori nectitur, tanquam conclusio ex illa educta, quasi dicas, ait S. Hieronymus: «Considera, o homo, dies tuos breves, et quia cito esse soluta carne cessabis; fac tibi famam longiorem, ut quo modo unguentum nares odore delectat, sic ad tuum vocabulum cuncta posteritas delectetur.»

Duo ergo significat: primo, q. d. In hac vita non stude opibus alterive vanitati, sed nomini, famae et gloriae: haec enim praestantior et fragrantior est opibus, imo unguentis rebusque pretiosis; secundo, q. d. Stude virtuti: haec enim parit nomen et famam, haecque magis redolet quovis balsamo; nomen enim et fama quod paritur opibus, nobilitate, scientia aliave re vana, tenue est, fucatum et evanidum; unde cito dilabitur et evanescit. «Fucis parta gloria, sicut non est vera gloria, ita nec diuturna est,» ait Plutarchus in Catone. Et Cicero, II Officiorum: «Fundamentum, ait, perpetuae commendationis et famae est justitia, sine qua nihil potest esse laudabile;» et Seneca, epist. 79: «Gloria est umbra virtutis, etiam invitos comitabitur.» Hinc Lyranus explicat, q. d. Bonum honestum, quale est nomen bonum, praeferendum est delectabili, quale est unguentum. Per unguentum enim omne deliciarum genus significat, ait Olympiodorus.

Igitur virtus, et ex ea nomen et gloria apte comparantur unguentis pretiosis, quibus, teste Plinio, lib. XII, cap. XXV, et lib. XVI, cap. XXXII, Orientales, praesertim Judaei, utebantur in conviviis, tum ad refrigerium, tum ad fragrantiam, tum ad membrorum fomentum, lenimen, sanitatem et robur: primo, quia, sicut unguentum fovet, recreat et firmat corpus, sic fama animam. Unde Thaumaturgus vertit, fama bona suavior est animae quam oleum corpori. Animam enim fama oblectat, ejusque vires exigit ad audendum majora, praesertim ut quam plurimos ad se suamque virtutem, imo ad Christi cultum amoremque pelliciat. Solent columbarii, ait S. Basilius, columbam paleutriam, id est allectricem, fragranti odore delibutam ad extraneas emittere, quae odore ejus captae eamdem ad columbarium revolantem sequuntur, ibique capiuntur. Sic pariter anima sancta et religiosa illam fragrantiam virtutum spiret, ut per illam omnes ad se, imo ad Christum et religionem pelliciat. Sed audi S. Basilium, epist. 175 ad Julittam: «Ars quaedam est aucupandi columbas, videlicet talis: ubi unam ceperunt, qui capiendis illis student, cicurem illam reddunt, et ad humanum convictum assuefaciunt, deinde unguento alas illius perungunt, sinuntque conjungi agrestibus; illa vero per unguenti fragrantiam agrestem illum, ac liberi pastus gregem ad possessionem transfert ejus, cujus ipsa est domestica. Bene olentem namque sequentur et reliquae, atque ita in potestatem columbarii veniunt. Quamobrem autem litterarum istarum istud exordium esse volui, quoniam Dionysium filium, aliquando Diomedem nactus, divino unguento animae illius alas perunxi, et ad honestatis tuae gravitatem misi, ut et teipsam illi jungeres, et ad nidum acciperes, quem ipse apud nos compegit.»

Secundo, quia sicut unguentum longe lateque sui spargit odorem, sic et fama. Vulgo dicitur: «Tria se faciunt sentiri: Mulier, ventus et unguentum,» juxta illud Proverb. cap. XXVII, vers. 16: «Qui retinet eam (feminam rixosam), quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit.» Eleganter S. Bernardus, serm. 71 in Cantica: «Habent, ait, mores colores suos, habent et odores: odorem in fama, colorem in conscientia.» Hinc aiebat Paulus: «Christi bonus odor sumus;» aliis in vitam, aliis in mortem, II Corinth. cap. II, 15; et eodem capite, vers. 14: «Odorem notitiae Christi» appellat famam Christi ejusque religionis et fidei, quam ipse sua sanctitate et zelo ubique spargebat. Hinc de eo dicitur Cant. I, 2: «Oleum effusum nomen tuum;» oleum, id est unguentum, ut vertit Vatablus et alii: unguentum enim fragrat, non oleum. Unde sequitur: «Ideo adolescentulae dilexerunt te. Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.» Audi S. Augustinum, lib. III De Doctrina Christiana, cap. XII: «Odor bonus bona fama est; quisquis bonae vitae operibus abundaverit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes ejus pretiosissimo odore perfundit.» Rursum S. Basilius, orat. in S. Gordium: «Quemadmodum, ait, suavia aromatum odoramenta proprium quiddam per aerem continentem spirant, quibus praesentes recreantur: ita vir bonus toti sibi commorantium contubernio salutaris et jucundus est.»

E contrario: «Memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet,» Proverb. X, 7. Porro odoratior est fama quam unguenta, quia haec ad modicam distantiam modicumque tempus sentiuntur; fama vero spargitur per varias gentes, ac durat post mortem per multa saecula, imo post mortem inclarescit, cum subinde per aemulorum invidiam in vita tegatur et obscuretur.

Tertio, quia sicut unguenta pretiosa sunt, adeo ut olim in regum thesauris praecipua haberentur, ut patet de Ezechia, IV Reg. XX, 13: sic et fama pretiosior est opibus cunctique pretio. Unde Cato: Omnia si perdas, famam servare memento.

Hinc S. Augustinus, serm. 49 De Diversis, monebat, quod et ipse studiose observabat, dicens: «Propter nos conscientia nostra sufficit nobis, propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis.» Et S. Bernardus: «Proximis, ait, debemus famam, nobis conscientiam.» Hinc Theodericus, rex Gothorum, apud Cassiodorum, lib. III Var. epist. 11, de Argolici praefecti urbis parente ait: «Affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta.»

Quarto, unguenta pretiosissima erant, quibus ungebantur reges, sacerdotes et pontifices: unde significat nomen bonum praestare dignitate regia, sacerdotali et pontificia, quia haec sine virtute et sanctitate esse potest, sine qua nequit esse bonum nomen. Unde Chaldaeus vertit, melius est nomen bonum, quod acquirunt justi in hoc saeculo, quam oleum unctionis quo ungebantur capita regum et sacerdotum. Hinc rex Josias non a regno, sed a virtute ejusque fama et gloria commendatur ab Ecclesiastico, cap. XLIX, 1: «Memoria Josiae, ait, in compositione odoris facta opus pigmentarii;» ubi ostendi memoriam et famam Josiae comparari fragranti thymiamati, quod adolebatur Deo. Vir sanctus ergo mysticus est rex et pontifex, imo major, Deoque gratior, quam rex vel pontifex. Quocirca R. Simeon in Pirke Avoth, cap. IV: «Tres, ait, sunt coronae: prima, legis; secunda, sacerdotii; tertia, imperii: sed his omnibus eminet et praefulget corona boni nominis et famae.»

ET DIES MORTIS DIE NATIVITATIS. — Syrus, die generationis; Thaumaturgus, vitae exitus melior quam ortus. Copulativum et idem est quod sic: copulat enim similia, uti passim accipitur in Proverbiis. Unde Vatablus unica sententia hanc gnomen sic effert, praestantius est nomen unguento redolente: sic dies mortis die quo natus est ille. Et Campensis, gratior est fama bona post mortem die quo quis nascitur. Comparatur ergo nomen bonum morti, unguenta pretiosa nativitati, illudque his praefertur, quia nomen bonum, maxime post mortem, splendescit; per mortem roboratur et confirmatur, cum in vita sit dubium et anceps: multi enim famam, quam initio vitae acquisierant, in fine perdiderunt. Unde Eccli. cap. XI, 30, monet ne quis ante mortem laudetur: «Ante mortem, inquit, ne laudes hominem quemquam.» Unguenta vero comparantur nativitati, quia unguenta sunt symbola deliciarum, quibus nutriuntur pueri et puellae, praesertim regum et principum. Hinc et eosdem unguentis pretiosis perungebant Hebraei aliaeque gentes, ut satis colligitur ex illo Ezech. XVI, 9: «Lavi te aqua, etc., et unxi te oleo.» Sic et prisci Romani pueros recens natos in testudineis alveis calida aqua abluebant, mox oleo et butyro perungebant, ait Alexander ab Alexandro, lib. II Genial. cap. XV; sic et infantes christiani in Baptismo oleo, in Confirmatione chrismate inunguntur. Quin et S. Bernardus in Sententiis asserit tres magos Christo infanti obtulisse aurum, thus et myrrham: aurum ejus paupertati sublevandae, thus ad pellendum stabuli foetorem, myrrham ad consolidanda infantis membra; licet S. Hieronymus, Leo, Augustinus, Rabanus, D. Thomas et alii passim mysticas magisque sublimes horum trium donorum causas afferant. Rursum in nativitate infantium fiebant convivia et hilaria, in quibus de more convivae unguentis pretiosis ungebantur.

Sensus ergo est quasi dicat: Sicut nomen bonum praestat unguentis pretiosis, etiam balsaminis, sic dies mortis, qui justis affert bonum nomen, praestat die nativitatis, quo unguentis fuere delibuti. Rationes tres affert S. Hieronymus: «Ostendit, inquit, melius esse exire de saeculo, et carere tribulationibus atque incerto vitae statu, quam ingredientem mundum haec omnia sustinere; vel certe quod in morte quales simus notum sit, in exordio vero nascendi qui futuri sumus ignoretur; aut quod nativitas alliget corpori libertatem animae, mors resolvat.»


Versus 3: IT IS BETTER TO GO TO THE HOUSE OF MOURNING (the Syriac, of weeping) THAN TO THE HOUSE OF FEASTING: FOR IN THE FORMER (everyone) IS REMINDED OF THE END OF ALL MEN, AND THE LIVING CONSIDERS WHAT SHA...

Hinc et Chaldaeus, cum nomen bonum justorum comparasset unguento regum et sacerdotum, subdit: «Et dies quo moritur homo, et vadit in domum sepulturae in nomine bono,» q. d. Vir justus et sanctus variis virtutum meritis fragrans non minus redolet apud Deum, angelos et sanctos, quam rex vel pontifex sacro chrismate inunctus, idque maxime feliciter peracto mortis agone, cum jam securus victor et triumphans pergit ad coronas et gaudia caelestia: tunc enim virtutum suarum odore, fama et laude perfundit Ecclesiam militantem et triumphantem, totumque caelum et terram, juxta illud: «In memoria aeterna erit justus.»

Proprie ergo dies mortis hic praefertur diei nativitatis ob nomen et gloriam aeternam, quam justo conciliat in caelis aeque ac in terra: hoc enim significat illud «melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa; et (id est, sic et dies mortis) melior est die nativitatis.» Hinc sanctorum gloria incipit in morte, sicut fletus et gemitus in nativitate. Quantam post mortem gloriam adepti sunt S. Paulus, S. Athanasius, S. Chrysostomus, S. Basilius, S. Gregorius, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus ceterique sancti, qui miraculis coruscant, ac templis, altaribus, officiis, hymnis, canticis, organis, votis, statuis, concionibus, totiusque populi invocatione et cultu publice coluntur, honorantur, celebrantur? Quin et Romani prisci, ut significarent defunctum post se suavem suarum virtutum memoriam famamque posthumam relinquere, in ejus rogum mel et unguenta pretiosa ex cinnamomo, cedro ceterisque aromatibus confecta infundebant, uti dixi Eccli. XXX, 2. Rursum in funus spargebant flores et coronas, uti etiamnum faciunt christiani. Addebant ludos funebres, pugnas gladiatorum, comoedias, etc. Accedebant elogia, encomia et orationes in laudem defuncti. Denique regibus, principibus ceterisque de republica bene meritis summos honores decernebant, imo eos in deorum numerum per apotheosim (cujus ritum describit Herodianus, lib. IV) referebant, eisque aras, templa, hostias et sacerdotes dicabant sacrabantque; unde vocabantur divus Augustus, D. Antoninus, D. Adrianus, etc. In cujus locum Pontifices christiani substituere canonizationem sanctorum, qua vita functis velut sanctis publicus invocationis honos ab Ecclesia defertur.

Porro Olympiodorus non tantum sanctis, sed et impiis meliorem esse censet diem mortis die nativitatis. Sic enim hanc gnomen explicat: «Natalitius dies in turbulentum hujus vitae pelagus nos inducit, ubi draco latibulum suum posuit; transitus vero dies e stadio nos abducit. Et si quidem peccator fuerit, qui decedit, peccare ultra jam desinit; qui vero fuerit justus, vita perfruetur aeterna.»

Sic Thraces, teste Herodoto, fletu prosequebantur suorum natales, risu vero diem obitus. Audi Alexandrum ab Alexandro, lib. II Genial. cap. XXV: «Siquidem apud Thraces Trausosque, ac Cesias et Causianos assuetum erat ut, puero in lucem edito, circumdati cognati, affinesque puerum lamententur, et afflicti jaceant. Ac recentes calamitates et vitae incommoda cui tantum restet malorum quae mox ille passurus advenit, plangant. Iidem in funere exsultantes jubilant, scilicet cui defuncto omnibus incommodis et infortuniis, quae vita fert, ex hac luce et imminentibus malis, atque omnis saevitia fortunae tandem excedere datum sit. Quod ab Indis quoque servari meminimus. Nam Gymnosophistae et Brachmanes caste et pie viventibus diem natalem vitae mortem ducebant.»

3. MELIUS EST IRE AD DOMUM LUCTUS (Syrus, flendi) QUAM AD DOMUM CONVIVII: IN ILLA ENIM (quisque) FINIS CUNCTORUM ADMONETUR HOMINUM, ET VIVENS COGITAT QUID FUTURUM SIT. — Hebraea, in qua est (Tigurina, cernitur) finis omnis hominis, et vivens ponet ad cor suum; Symmachus, attendet mente; Vatablus, et vivens perpendet mortem, cum illuc venerit; Septuaginta, eo quod hic est finis omnis hominis, et qui vivit dabit bonum ad cor suum. Bonum, scilicet cogitatum et consilium de agenda poenitentia et mutanda in melius vita, uti explicat Chaldaeus; Syrus, et qui vivus est dat bonum (Arabicus, bonitatem) cordi suo; Olympiodorus, utilius est ire ad domum funebris luctus, quam ad domum convivii, propterea quod hic est futurus finis omnium hominum, et vivens affert bonum in mentem suam; Campensis, in illa enim videtur quem finem sit habiturus omnis homo; Thaumaturgus, et satius fuerit lugere, quam convivari; et adesse maerentibus, quam vino se obruentibus. Qui enim finem suum recte secum cogitarit, non tanto studio, quae hujus vitae sunt, complexabitur.

Porro Chaldaeus paraphrastice fuseque sic vertit: «Melius est hominem molestia affectum, ut eum consoleris, adire, quam ad domum convivii et poculorum, in quo susurrones adsunt, contendere; luctuosa enim domus omnibus in scopum et finem, ut eo proficiscantur, proposita est: omnibusque mortis decretum statutum est. Igitur in erumnosam domum se recipiens vir justus, ad paenitentiam adducetur, et mortis sermones in animum inducet suum: et si aliquo in errore versetur, illum deserens, ad Deum faciet conversionem.» Pro convivii, Arabicus vertit, compotationis; et hoc proprie significat Hebraeum משתה miste, et Graecum συμποσίου. Unde Cicero, De Senectute: «Bene, inquit, majores nostri occupationem epularum, quod amicorum et vitae conjunctionem haberet, convivium nominarunt melius quam Graeci (potuit addere et quam Hebraei) qui hoc idem tum compotationem, tum concoenationem vocant, ut quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.»

Haec gnome parallela est et subalterna praecedenti: «Melior est dies mortis die nativitatis.» Huic enim recte subnectas: «Melius ergo est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.» Jam Chaldaeus censet hic suaderi ut eatur ad domum luctus, ad consolandum lugentem; alii, ad celebrandum exequias et funus defuncti. Hoc enim est ultimum opus pietatis amico praestandum, juxta illud Tobiae IV, 18: «Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue.»

Rursum alii hanc gnomen nectentes praecedenti exponunt, q. d. Dies funeris et luctus melior est die convivii: quia in illo laudantur virtutes defuncti, nomenque et fama ejus celebratur et propagatur, quae potior et praestantior est omni voluptate, quae ex deliciis convivii percipitur.

Verum ratio, quam subdit Ecclesiastes, alio nos ducit, quam ita in Commentario reddit S. Hieronymus: «Quia ibi recordatione conditionis nostrae et fragilitatis humanae, ex praesenti cadavere commonemur;» nam quisque sibi a defuncto tacite dici censet: «Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri et tibi hodie,» Eccli. cap. XXXVIII, 23.

Sensus ergo est, q. d. Quia melior est dies mortis die nativitatis, hinc consequenter melius est ire ad domum funebris luctus, quam ad domum convivii natalitii, quod scilicet celebratur ob natum infantem et filium: quia in illa ex spectaculo funeris et defuncti homo admonetur mortis suae, ut cogitet se propediem simili modo moriturum et funus futurum, ideoque ad illud honeste vivendo et bonis operibus incumbendo sese praeparet et disponat; in hac vero deliciis, vinis et gaudiis sermonibusque vanis dissolvitur animus, et ad crapulam omnemque levitatem, dissolutionem et intemperantiam impellitur. Porro convivia in natalitiis festiva celebrare ob gaudium nati filii commune fuit Hebraeis, Romanis, Graecis ceterisque nationibus, ut patet ex convivio Abrahae in ablactatione Isaac, et ex Plutarcho, Cicerone, Athenaeo, lib. IV, et aliis.

Hujus sententiae veritatem expertus est noster B. Franciscus Borgia tertius Societatis Jesu Generalis, qui cum esset dux Gandiae, jussu Caroli V, ducens corpus Isabellae imperatricis defunctae ad locum sepulturae, aperto sarcophago, corporis, dum viveret pulcherrimi, faeditatem horroremque intuitus, compunctus statuit ducatui mundoque valedicere, ac religiosam vitam complecti.

Sic S. Bruno in funere Doctoris Parisiensis, audiens eum e feretro surgentem et proclamantem: «Justo Dei judicio accusatus, judicatus et condemnatus sum,» in eremum secessit et ordinem Carthusianorum instituit. Sic Josaphat rex, visis senibus et aegris brevi morituris, ab iis discens sibi quoque esse moriendum, a Barlaam ad veram fidem et vitam eremiticam est traductus, ut narrat Damascenus in Historia, cap. V. Auctor serm. ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, serm. 48, asserit se, viso Caesaris cadavere putri et verminoso, mire fuisse commotum et compunctum.


Versus 4: ANGER IS BETTER THAN LAUGHTER: BECAUSE BY THE SADNESS OF COUNTENANCE, THE MIND OF THE OFFENDER IS CORRECTED. — From the reason given it is clear that by anger we should understand sadness. For thes...

S. Joannes Eleemosynarius Patriarcha Alexandriae sepulcrum sibi fieri curavit, sed imperfectum, et monitorem constituit, qui quotidie sibi in aurem suggereret: «Monumentum tuum usque hodie est imperfectum, domine, jube ergo illud perfici; incertum est enim qua hora fur ingrediatur, nempe mors.» Ita Leontius in ejus Vita. Carolus Quintus quinque annis ante mortem sarcophagum sibi fieri jussit, eumque cum funebri supellectili secum quocumque pergeret, deportari, ut eum quotidie intuens jugiter sibi mortis memoriam repraesentaret, quae eum a peccatis cohiberet, et ad opera sancta instigaret, uti refert Lipsius, lib. II Monit. cap. XIV, ubi simile narrat de Maximiliano I avo Caroli Quinti. Vide Climachum, gradu 6, qui inter caetera ait: «Probatus quidem ille est, qui mortem singulis diebus exspectat; sed ille sane sanctus, qui hanc singulis horis desiderat.»

Hinc Aegyptii in conviviis, ut eorum luxum, mentis dissolutionem et gaudia temperarent, circumferebant cranium mortui convivis insusurrantes: «In hanc figuram respice; similis enim illius eris,» teste Herodoto, lib. II. Porro mira est hominum caecitas, ut cum eant ad domos luctus, ac videant alios quotidie mori, sciantque se pariter morituros, tamen de morte sua non cogitent, nec ad eam se praeparent, quasi illa longe absit, cum saepe sit vicina. Causam dat S. Ephrem, serm. De Recordat. mortis: «Negligentes, ait, et contemptores, obcaecati cum sint peccati fraude, diebus suis procedentibus, existimant procul abesse mortis horam, nihil de suo hinc exitu laborantes; verum annos multos et tempora longa sibi praescribunt. Similes autem sunt eorum qui nocte intempesta iter suscipiunt, qui quidem arbitrantur procul abesse ab imminenti praecipitio et praerupto loco donec, praecipitatis ipsis, experientia dubitationem solverit. Qui igitur vitae hujus fallaciam mundo mentis oculo perspexerit, et sublimior his effectus qui in hujus vitae rebus studium atque operam ponunt, intelliget omnino quod, sive edat, sive bibat, sive dormiat, sive laboret, sive contempletur, omni die ac hora ad senium et finem temporalis vitae a natura impellitur; unde tanquam stercora atque quisquilias quaecumque despicit, studetque ab hujus vitae affectione seipsum avocare, ut nullam cum rebus humanis societatem habeat.»

Hic est paralogismus diaboli, qui plurimos seducit, nimirum quolibet anno persuadet homini illum hoc anno non moriturum: dicit enim illi: Facile potes adhuc per annum vivere; ad hoc tibi suppetunt vires sat validiae; ergo hoc anno non morieris. Idem dicit persuadetque homini anno sequenti, et tertio, et quarto, ac singulis sequentibus, quo fit ut homo nunquam se ad mortem paret, putans se illo anno non moriturum: ita fit ut annus morti a Deo decretus adveniat, ac mors hominem imparatum et incogitantem invadat. Remedium his assignat S. Ephrem, tract. De Vita Spirit. num. 40, ubi suadet omnibus vivam praesentemque memoriam mortis: «Beati, ait, qui lugent, quia consolabuntur. Inclinemus nos ad sepulcra et conditionis nostrae occulta perspiciamus. Ex cadaveribus permixtos ossium acervos, craniaque carnibus exuta cum reliquis ossibus cernemus. Et haec considerantes, nos ipsos in illis velut in speculo quodam contemplabimur. Ubi juventutis flos et pulchritudo? ubi venustus ille genarum color? Haec nobiscum cogitantes carnis desideria fugiamus, ne in resurrectionis ac judicii die confundamur.» Et num. 15: «Quotidie diem mortis tuae exspecta, et ad ingrediendum illud iter te para: qua enim hora minime putas, veniet mandatum horribile, et vae tunc imparatis! Bona est compunctio cordis, quoniam animis hominum medetur. Qui luctum sectatur, non facile peccabit, et qui cordis compunctione tangitur, non cogitat mala: nam ex compunctione oritur fletus; in fletu autem a peccatis declinamus.»

Ex hac gnome colligit S. Hieronymus, Olympiodorus et S. Gregorius, IV Dialog. IV, Ecclesiasten, cum superius cibum et potum laudavit, id fecisse, non ut voluptatem gulamque commendaret, sed ut temperantiam honestumque ejus usum avaritiae et nimiae parcitati praeferret. Pulchre S. Chrysostomus, homil. 62 ad Populum, duplicem domum, scilicet luctus et gaudii, depingit: «Et si vultis, inquit, duas domos describamus, hanc quidem nubentium, hanc vero lugentium; mente utramque ingrediamur, videamus utra melior. Invenietur enim lugubris sapientiae plena, nuptialis autem plena confusionis. Nam vide turpia verba, incompositos risus, incompositiores locutiones, et vestis et incessus deformitate plenus; verba multae fatuitatis et stultitiae plena, et aliud omnino nihil; risus omnia et derisio, quae sunt illic: non nuptias dico, absit, sed quae sunt in nuptiis; tunc natura debacchatur, bruta pro hominibus fiunt praesentes: hi quidem ut equi hinniunt; hi autem ut asini calcitrant, multa effusio, nihil studiosum, generosum nihil; diaboli pompa, cymbala et tibiae, et cantica fornicationis et adulterii plena. At non ita illic ubi luctus: omnia composita, multa requies, silentium multum, correctio multa, inordinatum nihil, nihil incompositum; si quis aliquid locutus fuerit, omnia sunt verba philosophia plena.»

Vide eumdem, homil. 15 ad Populum. Mystice, domus luctus est passio Christi, hujus enim meditationi utilius est se dare, quam quibusvis gaudiis non solum carnalibus, sed et spiritualibus: Christi enim passio sopit tentationes gulae, libidinis, irae, superbiae omniumque vitiorum: animat ad patientiam in cunctis adversis, excitat ad fortitudinem, charitatem ceterasque virtutes. Unde martyres stimulo et exemplo passionis Christi excitabant se ad superandos equuleos, ignes, bestias omniaque diaboli tormenta, ut Christo vicem rependerent, et amorem amori, vitam vitae, mortem morti redderent. Rursum domus luctus est contritio et compunctio cordis, qua nihil est melius, id est nihil utilius, nihil sanctius; et quod mirum est, nihil jucundius, uti norunt experti: suavissimus enim animae est contritionis dolor, suavissimae compunctionis lacrymae superantes omnes mundi delicias, de quibus Christus Matth. V: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Vide Climachum, gradu 7, et S. Basilium De Gratiarum actione, ubi pulchre combinat luctum sanctum cum gaudio, ostenditque beatos esse eos qui lugent, et tamen eosdem mire quoque gaudere. Causam affert, asserens sanctorum luctum et lacrymas a fervore charitatis prosilire, qua toti erga Deum flagrant; simul et de conservorum peccantium damno, sed citra propriae damnum laetitiae, ut contingit laetis de sua in littore salute, qui dolent simul jacturam eorum, quos marinis fluctibus immergi conspiciantur. Igitur luctus hic exhilarat, tum quia manat ab amore; tum quia signum est purae sanctaeque conscientiae, quae semper laeta est quasi juge convivium; tum quia certam dat fiduciam promissae a Christo consolationis et gloriae aeternae. Hinc S. Chrysostomus, in I ad Timoth. hom. 4, docet domum luctus esse monasterium, ubi est jugis meditatio mortis, cinis, cilicium, solitudo, jejunia, chameunia, luctus sine risu. Idem, serm. 20 ad Populum: «Vere, ait, lugendi domus est monasterium, ubi saccus, et cinis, et solitudo; ubi risus non est, neque saecularium turbella negotiorum; ubi jejunium, et stratum humi cubile, omnia pura a nidore, cruoribus, tumultu, perturbatione et vexatione; portus est tranquillus; sunt tanquam faces ab excelso loco procul advenientibus lucentes: in portu sedentes, et omnes ad suam trahentes tranquillitatem, neque sinentes fieri naufragia ad se respicientes eo confugientes in tenebris non permittentes versari. Ad eos ibi, hospitare, accede, sanctos tange pedes. Multo namque honestius est illorum pedes tangere quam aliorum caput.»

4. MELIOR EST IRA RISU: QUIA PER TRISTITIAM VULTUS, CORRIGITUR ANIMUS DELINQUENTIS. — Ex ratione subjecta patet sub ira intelligi tristitiam. Hae enim duae passiones sunt, imo sorores ex eadem matre, scilicet odio mali nascentes ac se mutuo comitantes. Unde Campensis vertit, melior est tristitia quam risus. Unde et Septuaginta, bona ira super risum, quia in malitia (pro κακια, id est malitia; Aquila legit κακωσι, id est afflictione; vetus translatio, maerore) vultus bonum fiet, vel bonificabitur cor, id est jucundabitur, vel emendabitur cor, uti legit vetus translatio. Complutenses, honorificabitur cor; Thaumaturgus, anima ad rectum honestumque componitur; Campensis, cor admonetur officii sui. Pro ira Hebraice est כעס caas, id est indignatio, fervens ira. Unde Syrus vertit, melior est furor risu, quia per malitiam faciei melius efficietur cor; Arabicus, nam per malum faciei sanatur cor; Tigurina, melior est indignatio risu, quia tristitia pariet laetum cor; alii, exhilarabit cor. Jam ad sensum.

Primo, Chaldaeus hanc gnomen accipit de ira non hominis, sed Dei. Unde vertit, melior est indignatio, qua indignabitur Dominus mundi adversus justos in saeculo hoc, quam risus quo ille deridet improbos. Dum enim contristatur vultus majestatis, venit penuria et vindicta in saeculum, ad beandum cor justorum, qui orabunt ante Dominum mundi, et ipse miserebitur ipsorum.

Secundo, Symmachus vertit, melior est ira risu, quia per tristitiam melior fiet animus, scilicet ejus qui afficitur tristitia propter Deum, quique aliorum suffert iras, juxta illud: «Quasi tristes, semper autem gaudentes,» II Corinth. VI, 10. Et Thaumaturgus: «Sed et risui, ait, praeferenda est ira prudens, et tempestiva indignatio: quandoquidem severitate vultus corrigitur anima. Et haec causa est, ob quam sapientum animae contractae sunt ac tetricae, incipientium vero elatae et effusae.» Et S. Hieronymus: «Risus, ait, dissolvit sapientem, ira corripit et emendat, irascamur et nobis, si quando peccamus, irascamur et aliis: per tristitiam quippe (ira mixtam) melior fiet animus.»

Tertio, Hugo Victorinus physice hanc gnomen explicat, q. d. Melior est ira et tristitia risu, quia tristitia calorem et spiritus revocat ad cor, itaque illud roborat, attentumque et vegetum efficit ad omnem honestatem et virtutem: laetitia vero et risus calorem, et spiritus a corde ad partes extimas avocant, itaque illud dissolvunt, enervant, debileque et languidum reddunt, ut ad opera fortia sit impotens et ineptum.

Quarto, noster Pineda per iram accipiens tristitiam, hanc gnomen nectit praecedenti, quasi ejus det causam, q. d. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii; quia domus luctus salutarem injicit homini tristitiam, quae risu et gaudio longe utilior est. Cadaver enim est quasi mutus doctor docens hominem sapere, vanam vitam contemnere, meditari mortem, vitia carnis fugere, studere continentiae. Sua enim tabe, putore, vermibus, viventium mores carnales et foedos arguit et objurgat. Qua de causa prisci solebant cadaver, gravi pulloque habitu vestitum, ante ostium in vestibulo domus collocare, teste Suentonio in Augusto, ut omnibus transeuntibus salutarem luctum veramque morum mutandorum philosophiam ingereret. Verum Hebraeum כעס cass proprie significat iram, indignationem, furorem, ut vertunt Septuaginta, Syrus, Arabicus et caeteri; non tristitiam.


Versus 5: THE HEART OF THE WISE IS WHERE SADNESS IS, AND THE HEART OF FOOLS WHERE MIRTH IS. — The Hebrew, the heart of the wise is in the house of mourning, and the heart of the inconstant, or fools, in the ...

Quinto ergo, proprie et genuine Noster vertit, melior est ira risu, quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis, vel subditi, vel socii: loquitur enim de ira, non qua quis sibi, vel daemoni, sed delinquenti irascitur, illique vultum severum, tristem, iratum ostendit, ut ejus delictum castiget et emendet, q. d. Melius est indignari peccanti, quam arridere. Satius est delinquenti irasci, ejusque delictum vultu, verbisque gravibus, severis, mordacibus instar lixivii castigare et eluere, quam risu illud fovere et augere. Ita S. Hieronymus, Salonius, Olympiodorus, Lyranus et alii passim. Occasione enim domus luctus, de qua vers. praecedenti, pergit ostendere tristitiae luctusque commoda.

Hanc gnomen esse veram patet in detractione; hanc enim dissipat vultus tristis, fovet laetus, juxta illud Proverb. XXV, 23: «Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.» Idem patet in educatione filiorum et filiarum, de qua Eccli. cap. VII, 26: «Filiae, ait, tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas;» et cap. XXX, 9: «Lude cum filio, et contristabit te.» Hunc esse sensum liquet ex eo quod se explicans mox subdit Ecclesiastes: «Melius a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti.»

Sexto, hoc est quod ait Apostolus, II Corinth. VII, 8-11: «Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet; etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem; sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos, incontaminatos esse negotio.»

Ita Paulus cum increpasset Corinthios quod in coetu suo tolerassent fornicarium, hujus increpationis irae et tristitiae fructum ostendit.

Moraliter, disce hic sapientes et sanctos mente vultuque esse gravi ac severo, ac abdicare a se omnem levitatem et risum. Sic de S. Martino legimus: «Faciem ejus non fuscavit moeror, nec levigavit risus.» S. Bernardus in formula honestae vitae ita sancit: «Risus tuus sit, aut indicans levitatem animi, aut provocans, rarus tamen. Et ipse sit quidem eductus interdum, effusus nunquam.» Idem, De Inter. domo, cap. LXV: «Ubi risus et jocus abundant, ibi perfecta charitas non regnat. Si sanctimonialis perfecte Christum diligeret, non rideret sed cum desiderio illius indesinenter ploraret: quia qui perfecte Christum diligit et timet, non ridet, sed amore ejus luget.» Idem, serm. 4 De Adventu: «Christum super Lazarum et super civitatem flevisse, et in orationibus pernoctasse legimus, risisse vero aut jocatum nusquam.» De ipsomet S. Bernardo scribit Auctor Vitae ejus, lib. III, cap. II: «De risu dicimus, quod ex ore ejus frequenter audivimus, dum cachinnos religiosorum hominum miraretur, non meminisse se a primis annis suae conversationis aliquando sic risisse, ut non potius ad ridendum, quam ad reprimendum sibi vim facere oporteret; et risui suo stimulum magis adhibere quam frenum.»

5. COR SAPIENTUM, UBI TRISTITIA EST, ET COR STULTORUM UBI LAETITIA. — Hebraea, cor sapientum in domo luctus, et cor inconstantium, sive stultorum, in domo gaudii; Arabicus, in domo laetitiarum; Campensis, in domo convivii. Haec gnome sequitur ex praecedentibus. Cum enim melior sit domus luctus domo gaudii, et tristitia risu, sequitur sapientem, qui vere cognoscit eligitque quod est melius, malle domum luctus, velut scholam sapientiae: stultus vero domum gaudii, velut ludum dissolutionis et stultitiae; quare haec gnome sat clara est ex dictis paulo ante, et cap. II, 1. Jam

Primo, Chaldaeus uti praecedentem gnomen, ita et hanc explicat de compassione et consolatione lugentium, illamque arctat ad luctum eversi templi. Sic enim habet, cor sapientum triste propter destructionem domus Sanctuarii, et propter captivitatem populi domus Israel, et cor stultorum in gaudio domus divisionis eorum; comedunt, et bibunt, et deliciis affluunt, et non ponunt in corde suo afflictionem fratrum suorum.

Breviter ergo sensus erit, q. d. Sapiens vadit ad lugentes, ut bene de eis mereatur, eos solando, instruendo, juvando; stultus vero vadit ad gaudentes, ridentes, comessantes, ut se deliciis et gaudiis oppleat.

Secundo, Olympiodorus asserit sapientes lugere ob instantem mortem, stultos vero in vanis vitae voluptatibus exsultare. Sic enim ait: «Vir sapiens est funebri luctu, secum animo deputans sese natum de corruptibili carne brevi ex hac vita migraturum: mortales caeteros, qui eadem sunt nati conditione, affectu pio prosequitur. Contemnit autem quaecumque suis oculis obversantur, ut casui mortique subjecta. Stultus autem cum mentis hebetudine solida putet esse quae sunt in mundo, neque illorum mutationem intelligat, proptereaque futuri exitus sit securus, deliciis affluit, voluptatibus indulget.»

Tertio, S. Hieronymus accipit de his qui gaudent agere cum iis qui se delinquentes corripiunt, eorumque delicta lugent, uti Samuel lugebat casum Saulis, I Reg. cap. XV, vers. 35 et 36. Paulus lugebat eos qui non agebant paenitentiam, II Corinth. cap. XII, 21; cum ex adverso stultis magis placeant assentatores et irrisores. Audi S. Hieronymum: «Cor igitur sapientis vadat ad domum talis viri, qui se corripiat delinquentem, ut adducat ad lacrymas, qui provocet propria lugere peccata, et non eat ad domum laetitiae, ubi doctor adulatur et decipit; ubi non conversionem audientium, sed et plausus quaerit et laudem. Talis praeceptor plangitur, dives in sermone, non dives in opere, qui quia saturatus est, propterea recipit consolationem suam. Denique huic oppositioni etiam sequentes versiculi concordant.»

Quarto, plene et adaequate Thaumaturgus hanc gnomen generatim de quovis pio luctu et quavis laetitia vana accipit; ait enim: «Et haec causa est ob quam sapientum animae contractae sunt ac tetricae, insipientum vero elatae et effusae,» scilicet quod severitate vultus corrigatur anima, uti praecessit, risu vero dissolvatur.

Sapientia enim non «invenitur in terra suaviter viventium,» ait Job, cap. XXVIII, sed insipientia et stultitia; quia, ut explicat S. Gregorius: «Qui in hoc mundo suaviter vivunt,» ita adhuc «stulti sunt, ut hoc ipsum quoque nesciant, unde ceciderunt.»


Versus 6: IT IS BETTER TO BE REBUKED BY A WISE MAN THAN TO BE DECEIVED BY THE FLATTERY OF FOOLS. — The Hebrew, it is better to hear the rebuke of a wise man, than a man hearing the song of fools. Here the Th...

Sic S. Arsenius jugiter lugebat lacrymisque diffluebat. Sic et S. Ephrem, cujus omnes tractatus non nisi pium luctum et lamenta resonant. Ratio a priori est, quod sapiens in domo luctus discat sapientiam, id est gravitatem, modestiam, continentiam, refrenationem concupiscentiae, patientiam, constantiam, charitatem omnemque virtutem: stultus vero in domo gaudii discat suam stultitiam, id est dissolutionem, levitatem, gulam, crapulam, luxuriam omnemque intemperantiam. Audi S. Chrysostomum, homil. 62 ad Popul.: «Ubi namque tristitia, ibi prorsus et philosophia. Qui antea dives erat et multum tumidus, post luctum quemlibet se sustinebit alloquentem: postquam timor et tristitia, quasi quidam acrior ignis in ipsius inciderit, animam et duritiam emollierit, tunc humilis fit, tunc exorabilior, tunc mundanam sentit mutationem, tunc ad omnia patiens erit. In theatro autem omnia contraria, risus, ineptitudo, diabolicus fastus, effusio, temporis impendium et superflua dierum consumptio, malae cupiditatis inductio, adulterii meditatio, fornicationis gymnasium, intemperantiae schola, turpitudinis exhortatio, risus materia, inhonestatis exempla. At in carcere non ita, sed illic humilitas, supplicatio, philosophiae profectus, saecularium contemptus, omnia conculcata sunt et contempta, et tanquam infanti paedagogus adest timor, ad omnia congrua dirigens eum.»

Symbolice, ibidem S. Chrysostomus ex hac gnome colligit domum luctus et consequenter sapientiae esse adversitates et tribulationes, ut sensus sit, q. d. Sapiens gaudet adversis, in iisque quasi in domo sua commoratur; stultus vero laetis et prosperis, quia «gaudet adversis agitata virtus:» per adversa enim firmatur, roboratur, crescit, perinde ac arbores ventis agitatae magis se firmant, altioresque agunt radices, natura id eas docente, ut contra hostem suum, puta ventum sese muniant et arment. Hoc est quod ait S. Jacobus, initio epist.: «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.» Vide ibi dicta.

Tropologice S. Gregorius, libro XVIII Moral. cap. LXXXIV, ait justos lugere, quia nullam saeculi laetitiam admittunt, anhelantes ad Deum et gaudia caelestia, ideoque gemere ac dicere cum Psalte: «Renuit consolari anima mea; memor fui Dei et delectatus sum,» Psal. LXXVII, 3. «Haec est igitur, ait, amaritudo sapientum, quia dum saepe in alta erecti sunt, nullis hic gaudiis animum sternunt. Hinc enim scriptum est: Cor sapientum ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.»

Rursum S. Bernardus, De Gradibus superbiae, tertium gradum ponit ineptam laetitiam: «Proprium, ait, superborum est laeta semper appetere et tristia devitare, juxta illud: Cor stultorum ubi laetitia.» Ejus deinde haec dat indicia: «In signis scurrilitas, in fronte hilaritas, vanitas apparet in incessu; pronus ad jocum, facilis ac promptus in risu. Cunctis quippe, quae in se contemptibilia et ideo tristia noverat, a memoria rasis, bonisque si qua sentit in se adunatis, vel simulatis ante oculos mentis, dum nil cogitat nisi quod libet, nec attendit, si licet, jam risum tenere, jam ineptam laetitiam dissimulare non valet. Ut enim vesica collecto turgida vento, punctoque perforata exiguo, si stringitur, crepitat dum detumescit; at ventus egrediens non passim effusus, sed strictim emissus, crebros quosdam sonitus reddit: sic monachus, ubi vanis scurrilibusque cor suum cogitationibus impleverit, propter disciplinam silentii non inveniens ventus vanitatis qua plenius egrediatur, inter augustias faucium per cachinnos excutitur. Saepe vultum pudibundus abscondit, claudit labia, dentes stringit, ridet non volens, cachinnatur invitus. Cumque os pugnis obstruxerit suis, per nares adhuc sternutare auditur.»

Igitur melior est luctus laetitia, sive lugeas tua peccata, cupiditates, passiones et miserias; sive aliena, quibus totus mundus plenus est: quare sapiens in hac valle lacrymarum lugendum potius censet, quam vane gaudendum, praesertim quia vidit plurimos in infidelitate et sceleribus vivere, ac ruere in gehennam et damnari. Contra stultus ineptae se dat laetitiae, risibus, jocis, conviviis, tripudiis, etc. Breviter universa stringendo sensus est, q. d. Sapiens gaudet reprehendi de erratis suis, gaudetque severitate vultus et verborum.

6. MELIUS EST A SAPIENTE CORRIPI, QUAM STULTORUM ADULATIONE DECIPI. — Hebraea, melius est audire increpationem sapientis, super virum audientem canticum stultorum. Ubi notat Thaumaturgus unum sapientem opponi et praeponi omnibus stultis, q. d. Increpatio una unius sapientis praestat omnibus canticis omnium stultorum. Pro canticum Septuaginta vertunt, carmen; Syrus, cantum; Arabicus, cantilenas; Campensis, qui patienter audit objurgationem sapientis, melior est quam is qui audit assidue cantillantem stultum.

Igitur primo, Thaumaturgus et Olympiodorus carmen vel canticum stultorum accipiunt proprie pro suavi cantilena, quae animum dissolvit et effeminat. Unde Thaumaturgus vertit, hinc etiam longe optabilius est increpationem et castigationem unius sapientis ferre, quam totius chori improborum hominum cantu aures demulcentium fieri auditorem; et Chaldaeus, melius est sedere in domo doctrinae et audire increpationem viri sapientis in lege, quam vir qui ambulat ad audiendam vocem tripudii stultorum.


Versus 7: BECAUSE AS THE CRACKLING (noise, crash, crackle, as Campensis and others translate) OF THORNS BURNING UNDER A POT, SO IS THE LAUGHTER OF A FOOL: BUT THIS ALSO IS VANITY. — The author of the Greek C...

Verum Noster recte per carmen vel canticum accipit adulationem, tum quia haec directe opponitur increpationi; tum quia ipsa est canticum sirenum compositum ad decipiendum audientem; tum quia carmina et cantica saepe sunt merae adulationes fictaeque laudes audientium, praesertim divitum et potentum. Gnome haec pertinet ad illam vers. 4: «Per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.» Sapiens enim severo vultu et verbis arguit amicum, vel proximum delinquentem, ut eum emendet; stultus vero delinquenti adulatur et arridet, itaque eum in delictis fovet, praesertim dum vitia ejus vocat virtutes. Nam, ut ait Seneca, epist. 43: «Temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur; in his magno periculo erratur.» Unde de talibus Isaias queritur, cap. III, 12: «Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant;» et Ezech. cap. XIII, 18: «Vae qui consuunt pulvillos sub cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.» Nam, ut pulchre ait Cassiodorus: «Adulatio blanda omnibus applaudit, omnibus salve dicit: prodigos vocat liberales, avaros parcos et sapientes, lascivos curiales, garrulos affabiles, obstinatos constantes, pigros maturos et graves; haec sagitta leviter volat, cito infigitur.»

Igitur correptio sapientis est quasi sal, vel nitrum eluens animae morumque maculas, aut sicut absinthium, quod ori amarum est, sed stomacho suave, dum eum purgat, stringit et confortat. Ejus ergo amarities et fel desinit in mel suavitatemque virtutis, consolationis et gaudii; stultorum vero adulationes sunt in aure mel, sed desinunt in fel peccati, mortis et gehennae: eo enim audientem deducunt, idque videntem et scientem; saepe enim scit eos adulari et mentiri; videt enim in se non esse illas dotes quas illi adulantes attribuunt. Quocirca S. Augustinus in Psalm. LIX: «Plus persequitur, ait, lingua adulatoris, quam manus persecutoris.» Et Cicero, epist. 1 ad Quintum fratrem: «Lanista, inquit, clemens adulator est, adulatio lethale mulsum, mellea praefocatio.» Vide quae de correptione et adulatione dixi Proverb. XXVII, 6, ad illa: «Meliora sunt vulnera amici, quam fraudulenta oscula inimici;» et alibi saepius. Adulatores ergo sunt velut sirenes, quae suavi cantu audientes incantant et necant; sunt sicut lamiae et sagae, quae suis laudibus, velut veneficiis, hominem fascinant et dementant; sunt sicut retia et laquei, quibus capiunt pisces et aves; sunt sicut vulpes, quae cauda blandiuntur gallinis, ut incautas capiant et vorent.

Melior ergo est increpatio sapientis cantico et adulatione stultorum, «quia haec effeminat animum, illa colligit et confirmat,» ait Olympiodorus. Illa docet sapere, haec desipit, et in errorem, scelus, mortem et gehennam inducit; quin et reipsa decipit, dum quos a fronte laudat et veneratur, a tergo vituperat et irridet. Audi S. Hieronymum ad Rusticum: «Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes, qui cum te adulationibus foverint, et quodam modo impotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut aestuantem canis protendi linguam.»

Hanc gnomen festivo corvi et vulpis apologo, belle parabolarum 27 meis sententioso, venustat Cyrillus, lib. II Apol. mor. cap. XXVII, cui titulus: Contra eos qui appetunt adulatione laudari: «Corvus, inquit, reminiscens priora facinora sua, subtiles fraudes et magnas calliditates suas, hinc fastu tumidus et adulationis avidus, coepit auram laudum quaerere. Cum igitur adulationis cupidus invenisset vulpem sub umbrae refrigerio quiescentem, post salutationis officium, interrogatus ab ea quid quaereret, respondit: In bonis meis laudum praeconem mearum ob inimicam invidiam non inveni; cui illa ingenii sui calliditate subtili, quid vellet percipiens, amentem deridens sic dixit: Satis video, quod ubi superbia tetra vecordiae nube mentem obnubilat, cuncta sagacitas parum juvat. Nimirum factus es vacuus, postquam suscipere cupis ventum. Hunc enim folles, cum inanes sunt, attrahunt, et eo vacui mox replentur: jam certe mortis factus es hospitium, quoniam vanae laudationis pestiferum sitis flatum.»

Deinde variis emblematibus adulationis vanitatem et noxam graphice depingit: «Quid enim est adulatio aliud quam astri nascentis aura lucida, septentronalis procella, melodia sirenica, cantatio lethicra, fallaciae fistula, et vox hyenae valde mendax. Siquidem dum suavi sonitu auris tympanum percutit, lucernam rationis exstinguit, flatu draconico serenum virtutis corrumpit, ac brutino dente nihil in anima viriditatis relinquit. Dulciter sonat, suaviter intrat, lethaliter occupat, irremediabiliter totum vastat. Sed crede mihi, deterior est dulcis cantus adulationis, quam amarus morsus detractionis. Nam adulatio bona interiora perdit, detractio vero tantum exteriora; illa substantiam, haec famam inficit; illa volentem percutit, haec renitentem ferit; illa semper, cum placuit, nocet; haec ad meliorationem saepe, si est patiens, proficit.» Addit dilemma, quo dicta ratione a priori demonstrat: «Caeterum aut tecum habes laudationis materiam, aut non habes; si hanc habes, cur mendicas cum diversis, et vis a vento habere, quod in te contines a virtute? attamen si indignus lauderis velut in ironia, laus tibi fiet opprobrium, et commendatio vertetur in confusionem. Mendax enim laus vituperium est. Et eo ipso, quo quis ventum laudis concipit appetitum, vera laudatione indignus efficitur; appetere enim laudari, helluinum superbiae vitium est, quod dum spargitur per apparentiam diligit, alternam semper metum et labium concupiscit. Scio tandem quod magna laus sit, linguatae vocis laudem spernere; et solida gloria, mundanae lucis gloriam fugere. Tota namque res verae laudationis, est virtus. His datis auditoris appetitum in odium vertit.»

7. QUIA SICUT SONITUS (strepitus, fragor, crepitus, uti vertit Campensis et alii) SPINARUM ARDENTIUM SUB OLLA, SIC RISUS STULTI: SED ET HOC VANITAS. — Auctor Catenae Graec.: «Nam stultorum hominum risus, expressam prae se fert imaginem spinarum multarum, quae, dum flammam concipiunt, crepero strident sonitu, hiscuntque totae.»

In Hebraeo est pulchra paronomasia. Ait enim: שיר schir, id est canticum sirenum, puta adulatio stultorum, simile est סירין sirim, id est spinis, sub סיר sir, id est olla crepitantibus, q. d. Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla crepitantium molestus est, brevis, fumosus et inutilis: ita blandae adulantium voces molestae sunt, cito desinunt, mentem obnubilant, ac mox in dolorem et amaritudinem conscientiae, atque in tormenta praesentia et aeterna gehennae vertuntur. Ita Olympiodorus et S. Hieronymus.

Igitur cantica et adulationes assentatorum recte comparantur spinis sub olla crepitantibus. Primo, quia sicut hic crepitus stridulus est, auresque obtundit, nilque aliud affert commodi: sic prorsus adulantium laudes non sunt nisi streperae voces, et stridores inanes buccarum adulatione tumidarum et crepitantium, quae viris cordatis ingratae sunt et molestae. Unde sicut ex crepitu spinas, sic ex adulatione stultum agnoscas, ait Olympiodorus. Rursum risus stulti sonorus, effusus et cachinnans similis est sono spinarum stridentium et crepitantium; utrinque ergo nil est nisi inanis vocis strepitus et crepitus.

Secundo, sicut spina tangentem pungit, sic adulationes animam laedunt et sauciant, dum eam ad curas saeculi spinosas cohortantur, vel futuro eam incendio praeparant, ait S. Hieronymus.

Tertio, sicut spinae implexae implectunt manum vestesque tangentis, sic et adulationes perplexam reddunt animam, multisque eam difficultatibus et sceleribus involvunt. Unde Symmachus vertit, per vocem imperitorum vinculis quispiam colligatur, hoc est, ait S. Hieronymus: «Ad vocem talium praeceptorum magis auditor innectitur, dum vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.» Proverb. V. Huc facit illud Nahum I, 10: «Sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.»

Quarto, sicut spinae flamma est subita, atque illico cum sonitu transit, sic et gaudium ex adulatione conceptum cum ea finitur et evanescit. Ita S. Bonaventura.

Quinto, sicut spinae emittunt fumum, sic adulatio mentem obnubilat. Ita Olympiodorus.


Versus 8: CALUMNY DISTURBS THE WISE MAN, AND WILL DESTROY THE STRENGTH OF HIS HEART. — The Septuagint, because calumny carries away the wise man and destroys the heart of his nobility; Aquila and Theodoret, ...

Sexto et valde apposite, sicut flammae spinarum illico transiens et desinens, ollam et carnes in ea non calefacit, nec ab eis frigus et cruditatem aufert, sed potius per antiperistasim illud auget: sic et adulationes corda audientium dolore scelerum et amore virtutum non accendunt, sed potius in suo peccatorum frigore obdurant.

Septimo, sicut subita flamma spinarum statim in favillas et cineres vertitur, sic adulatio saepe vertitur in irrisionem: quem enim adulantes in facie laudant, hunc a tergo vituperant.

Plane contrariae sunt increpationes sapientum: nam primo, modestae sunt et graves sine strepitu et crepitu; secundo, pungunt ut sanent, non ut laedant; tertio, sunt candidiae et liberae, non implexae; quarto, constantes sunt et durant; quinto, mentem non obnubilant, sed illuminant; sexto, eamdem amore Dei et virtutis accendunt instar carbonum juniperi; septimo, nullam post se favillam vanitatis relinquunt, sed semper sui similes sunt in gravitate et ardore.

Denique Chaldaeus vertit, quid enim aliud est vox stultorum risus et jocos agentium, quam spinarum sub aheno ardentium quidam quasi strepitus et sonus? et hoc quoque vanitas est. Unde S. Basilius, regula 17 in fusius disput., censet hac gnome damnari risum immodicum prorumpentem in cachinnos, corpore subsultante, velut constantiae et gravitati plane contrarium. Sic et S. Ambrosius, Exhort. ad Virgin., quem audi: «Quid autem idem Ecclesiastes monuerit nos omnes de immoderatione ridendi, consideremus. Sicut vox, inquit, spinarum sub olla, ita risus stultorum. Nempe spinae, cum ardent, sonant, et cito exuruntur, ut nullus caloris sit effectus. Unde et de Judaeis dictum est: Exarserunt sicut ignis in spinis. Exusti sunt enim suo risu, et conflagraverunt in Domini passione, quando in animae suae jocabantur incendium, dicentes: Speret in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum nunc, si vult eum. Et deridentes percutiebant calamo caput ejus, et spinis eum coronabant, atque acetum ei ut biberet offerebant. Ille risus Synagogam incendit in aeternum. Sic ergo est risus stultorum, qui sine gratia sonat, et ollam sui corporis urit.»

SED ET HOC VANITAS. — Identidem hoc suum thema vanitatis infert et ingerit Ecclesiastes. Sed quid hoc? Campensis accipit increpationem sapientis: huic enim sua quoque inest vanitas vel superbiae, vel inefficaciae, dum non corrigitur correptus; vel noxae, dum sibi accersit odia et damna. Melius referas ad risum stulti: hic enim vanus est et ineptus. Et quia adulatio, ait Hugo Cardinalis, evacuat adulantem, atque illum cui fit adulatio.

8. CALUMNIA CONTURBAT SAPIENTEM, ET PERDET ROBUR CORDIS ILLIUS. — Septuaginta, quoniam calumnia circumfert sapientem et perdit cor uxoris ejus; Aquila et Theodoretus, fortitudinis ejus; Complutenses, generositatis ejus. Hoc enim est τὸ εὐγενείας, pro quo nonnulli legunt τὸ εὐτονίας, id est bonum tenorem, vigorem et constantiam cordis illius. Syrus, quoniam accusatio perdit sapientem et perdit cor dentium illius; Arabicus, quoniam stultus convertit mentem sapientis, dissolvit cor fortitudinis ejus; Thaumaturgus, summum malum calumnia, qua sapientum maxime animabus insidiatur, generosam ac densam illam virtutum sylvam exstirpare molitur.

Pro calumnia hebraice est עשק osec, id est calumnia, item oppressio, et quaevis injuria sive verbis, sive factis, puta vi et fraude fiat.

Pro conturbat hebraice est מהולל meholel, quod si accipias quasi positum pro מחולל mecholel (litterae enim he et heth sunt affines et charactere et sono: utraque enim est nota aspirationis) significat, dolore afficit, affligit, cruciat, uti partus cruciat parturientem; alioquin meholel proprie significat, decorat, inglorium facit, dehonestat, perturbat, obscurat. Radix enim הלל halal, in Piel significat laudare, celebrare, gloriosum facere; in Poel vero significat contrarium, scilicet vituperare, vilem, inglorium, infamem facere. Aquila vertit, seducet; Chaldaeus, decipiet; Pagninus, insanire faciet; Tigurina, ad insaniam adigit; alius, errare facit, ut scilicet per impatientiam aberret a sapientia et virtute, labaturque in vindictam, caedem aliaque scelera, uti insinuat Chaldaeus; Syrus, perdit; Septuaginta, circumfert, circumagit, rotat; vulgo, volta il cervello. Varietas haec versionum gnomen hanc valde illustrat, exaggerat, amplificat. Olympiodorus, vexat; Arabicus, convertit; Thaumaturgus, insidiatur. Pro perdet robur cordis illius, Hebraice est, perdet cor donum: quod S. Hieronymus, Cajetanus et alii explicant, q. d. Donum pervertit cor et mentem sapientis, juxta illud: «Munera excaecant oculos sapientum,» Deuter. XVI, 19. Verum hic non agitur de donis, sed de calumnia; quare melius explicat Tigurina, q. d. Calumnia frangit cor sapientis praeclaris dotibus ornatum; et Campensis, mali, si objurgantur, perdere conantur eum qui cor habet tam insigni sapientia dono exornatum; Chaldaeus, sermone depravato prudentiam sapientis animi labefactat, qua a Deo calitus homini data est in donum. Unde Noster, Septuaginta, Arabicus et Syrus, perdit robur, vel vigorem cordis ejus; hoc ergo est cor donum vel cor doni (utrolibet enim modo vertas ex Hebraeo), i. e. cor donatum a Deo, multisque donis ab eo exornatum.

Haec sententia uti et sequentes, licet ut disparatae accipi possint, velut dogmata sapientiae, tamen cum praecedenti necti potest, hoc modo, ut explicet illud «sed et hoc vanitas,» q. d. Increpatio delinquentis facta a sapiente, licet sancta, suam tamen habet adjunctam vanitatem, scilicet quod delinquens ab eo increpitus illi indignetur, utque illi talionem reponat; cum verum illi crimen objicere nequeat, objicit falsum, fingitque in eum calumniam quae eum affligit et turbat: ita Cajetanus. Unde Campensis vertit, quia mali si objurgentur quod alios oppriment, affligunt sapientem; et Chaldaeus, violentus quoque illudit sapienti, ut non ambulet in via ejus. Alii hanc gnomen referunt ad vers. 2: «Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa.» Alii, q. d. O sapiens, monui te ut caveas a adulatione; nunc pariter moneo ut caveas illi oppositam calumniam.

Minus recte Olympiodorus hanc gnomen sic accipit, q. d. Etiam sapientes et perfecti pulsantur absurdis, impiisque cogitationibus contra providentiam Dei, dum vident pios hic ab impiis affligi et opprimi. Melius S. Bonaventura eam accipit de dolore sapientum dum vident proximos innocentes per calumniam vexari. Hic enim est zelus compassionis, quem habebat Apostolus dicens: «Quis scandalizatur, et ego non uror?» II Corinth. cap. XI. Optime eam accipias de calumnia et accusatione jacta in ipsum sapientem; haec enim saepe eum conturbat, cruciat et affligit. Ita Syrus, S. Hieronymus, Albinus, Salonius et alii.

Notat S. Hieronymus hanc gnomen accipi de sapiente non perfecto, sed proficiente; hic enim per calumniam conturbatur: «Sapiens quippe perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia conturbatur,» sed eam constanti animo tolerat et superat, uti Apostoli «ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati,» Actor. V.

Ratio a priori prima est, quod homo ex eo quod sit rationalis, ingenuae et nobilis naturae, summe appetat honorem et famam; hujus enim cupido illi intima est, ut qui illam tangit, tangat pupillam oculi, imo pungat medullam animae; quare multi malunt perdere vitam quam famam. Sapientis autem honor situs est in sapientia et innocentia; quare qui illam tangit per calumniam pungit intima animae ipsius. Hinc Eccli. cap. XXVI, vers. 6: «Facies mea metuit calumniam mendacem.» Hinc adagia: «Invidia integritatis assecla; calumnia dira pestis.» Hinc et emblema cujus titulus: Calumniae morsui nullum est remedium: Natura cunctis prompta est medicina venenis: Haec superant linguae vulnera facta manu. Quod semel emisit rabiosa calumnia virus, Ante necat, quam tu fusa venena putes.

Secunda, quod calumnia saepe homini auferat opes, libertatem et vitam. Calumnia enim violati edicti regii conjecit Danielem in lacum leonum. Calumnia adulterii adegit Susannam ad periculum necis infamis. Calumnia hostilitatis in Assuerum conficta ab Aman, Mardochaeum et Judaeos omnes addixit morti, ut patet ex libro Esther.

Tertia, quod calumnia viri sancti grave creet scandalum, ac impediat fructum concionum, lectionum, omniumque operum ipsius; quare illa tunc refellenda est, uti docet S. Basilius, homil. De Invidia, et S. Gregorius, lib. VIII, epist. 45. Ita Paulus calumniam pseudoapostolorum, suam doctrinam vitamque carpentium, confutavit, II Corinth. X et XI; ac Christus calumnias scribarum et pharisaeorum contra se jactatas assidue dissipavit, ut patet Joan. V, 5 et seq.

Adde calumniam vix ita elui posse, quin nota remaneat. Quocirca Medius, Alexandri Magni parasitus, impium et diabolicum hoc consilium suis dabat: «Quodlibet crimen in quemvis intendite; ut maxime enim sanet vulnus, qui laesus est, manet tamen cicatrix.» Sicut scelestus ille dux, potius latro, suis militibus dicebat: «Rapite, spoliate tam amicos quam inimicos. Nam ut qui spoliati sunt, sic agant apud principem, ut restituere cogamur, semper tamen aliqua praedae portio remanebit apud nos.» Hinc Thearidas cum gladium cote acueret, rogatus an esset acutus: «Acutior, ait, calumnia.» Ita Plutarchus in Lacon.

Vis exempla? Accipe. Mosi irrogata fuit calumnia a Core, Dathan et Abiron, quod ambiret principatum sibi, et pontificatum Aaroni fratri suo, quae eum pupugit et turbavit, juxta illud: «Vexatus est Moses propter eos: quia exacerbaverunt spiritum ejus,» Psalm. CV, 32; praesertim quia per calumniam hanc excitatum est murmur populi; unde Moses questus est Deo magno animi dolore, dixitque: «Ne respicias sacrificia eorum, tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum,» Num. XVI, 15. Sic Jeremias prophetans Jerusalem diridendam Chaldaeis, a Judaeis calumnias juges audiebat, quod esset pseudopropheta, amicus Chaldaeorum, proditor patriae. Unde assidue gemit et luget, uti videre est cap. X, vers. 11 et seq., cap. XX, vers. 8 et seq. Hinc et David orat, Psal. CXVIII, 134: «Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.» Ubi S. Ambrosius: «Qui opprimitur, ait, calumnia, non facile potest custodire mandata divina; tristitiae necesse est plerumque aut timori cedat et affligatur, vel metu calumniae, vel dolore.» Ita S. Basilius calumniam sibi de haeresi impactam valde sensit. Sic enim scribit, epist. 82: «Ad hasce litteras animatus, ut par erat, et ad tam inopinam ac subitam immutationem animo perculsus, nec respondere quidem poteram: palpitabat enim mihi cor, lingua me destituebat, et plane patiebar quod animo solet parum forti accidere: indicandum enim quod verum est, et tamen venia dignum. Deinde parum aberat quin odium erga humanum genus exorbitassem, suspectique mihi fuissent omnes hominum mores, arbitranti in natura humana non esse charitatis bonum, sed verba quaedam plausibilia ad ornatum et cultum eorum, quibus uti velis, conficta; affectum vero illorum secundum veritatem non inesse cordi humano.»


Versus 9: BETTER IS THE END OF A SPEECH THAN ITS BEGINNING. — The Hebrew, the Septuagint, the Syriac, and the Arabic, good is the end of a word before its beginning, that is, of a speech, or of a thing. For ...

Porro modi et media refellendi, vel superandi calumniam sunt varii. Primus est, si illam contrariis actibus, tuisque moribus refellas: accusaris quod sis superbus, gulosus, luxuriosus, avarus, etc.? esto humilis, sobrius, castus, liberalis, ut omnes ex actibus tuis videant calumniam esse falsam; unde singularis calumniae confutatio est vitae innocentia et sanctitas. Quocirca Demosthenes, teste Stobaeo, serm. 40, dictitabat calumniam aliquantisper quidem audientibus mali suspicionem ingerere; progressu vero temporis nil ea imbecillius esse.

Secundus, si Deo tuam innocentiam resignes, ejusque judicium, quo tuam innocentiam declaret, efflagites, uti fecit David in Psalmis, ut Psalm. XLII, 1: «Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso eripe me;» et Psalm. VII, vers. 9, et Psalm. XXV, 1, et Psalm. XXXIV, 1 et 2, et Psalm. XXXV, 3. Deus enim innocentiae est tutor et vindex; unde multis in hac vita, sed omnibus in die judicii innocentibus, diffamatis quasi nocentibus, innocentiae famam restituet. Dicito ergo cum Apostolo: «Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: qui autem judicat me Dominus est, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo,» I Corinth. IV.

Ergo Deus innocentibus per calumniam laesis, vel etiam occisis famam restituit, uti restituit Danieli, Susannae, Joseph, Mardochaeo. Legimus in Vita S. Irenae virginis et martyris Portugalis, quod ob calumniam fornicationis sit occisa, sed post mortem Deus ejus virginitatem revelaverit, eamque multis miraculis testatam fecerit. Adscripta est Sanctis in Martyrologio Romano die 20 octobris. B. Marina virgo, inter viros monasticen professa, ac Marinum se nuncupans, a filia ab alio violata, fornicationis secum commissae falso accusata, ac prole ei quasi patri tradita, ab Abbate monasterio ejecta, publicam egit poenitentiam; sed post mortem per sexum agnita fuit ejus innocentia, ac calumniatrix correpta a daemone, non nisi calumniam confessa, ac ad sepulcrum Marinae veniam petens, ab eo liberari potuit; quin et Deus pluribus miraculis ejus castitatem et sanctitatem comprobavit, uti habet ejus Vita sane admirabilis.

Tertius, si magno et infracto animo opiniones et dicteria hominum despicias, dicasque cum S. Augustino epist. ad Secundinum: «Senti de Augustino quod libet, sola coram Deo conscientia me non accuset.» Vis enim et noxa calumniae non in calumniantis, sed in patientis sensu consistit. Ostende ergo te eam non sentire, sed ridere, atque eam depuleris. Audi S. Chrysostomum, homil. 2 ad Popul.: «Sicut, ait, voluptas non in ciborum apparatu, sed in comedentium affectu sita est, hoc et de contumelia dico, quod contumelia non a contumeliantium sententia, sed a patientium effectu constituitur vel destruitur: verbi gratia, multa quidam in te fanda atque nefanda contumeliose egit; si contumelias deriseris, si verba non susceperis et vulnere superior sis, contumeliam non es passus. Et quemadmodum si corpus adamantinum haberemus, etsi innumeris undique telis percuteremur, non tamen vulnera reciperemus; non enim a manu tela torquente, sed a corporibus patientibus vulnera fiunt: sic et hic non a contumeliantium insania, sed a patientium contumelias imbecillitate injuriae, et injuriarum contumeliae constituuntur. Si enim philosophari sciamus, nec contumelia affici possumus, nec quidquam grave pati. Ille injuriam intulit: non sensisti, nec doluisti, non es injuriam passus, sed et magis percussisti, quam percussus es; cum enim qui contumeliam intulit, plagam suam ad patientis animam non pervenientem viderit, ipse majorem in modum roditur, et tacentibus contumeliam patientibus, sponte contumeliarum plaga contra mittentem conversa infertur.» Quin et Aristoteles, teste Laertio, lib. V, absens a quodam maledictis lacessitus: «Absentem, inquit, etiam verberet.» Idem loquaci cuidam illi maledicenti, dicentique: «Nonne te satis obtudi?» «Hercle, inquit, non tibi animum adverti.» Porro M. Antoninus Imperator cognomento Philosophus, lib. IX De Vita sua, hoc remedium dat calumniae et impudentiae: «Si cujus impudentia offenderis, inquit, statim percontare teipsum an possit fieri ut nulli sint in mundo impudentes; non potest autem hoc fieri, ne igitur postula id quod fieri nequit; est enim iste quoque unus ex impudentibus iis quos esse in mundo oportet. Idem de versuto, infideli, omni denique quocumque modo vitioso in promptu sit tibi cogitare. Nam si recordaris necessario id genus hominum esse, singulis aequiorem te praebebis. Id quoque utile est statim cogitare quam homini natura virtutem contra id peccatum dederit. Remedium enim tribuit contra ingratos mansuetudinem; contra aliud vitium, aliud auxilium. Omnino autem licet tibi in viam reducere eum qui erravit; nam omnis qui peccat, eo errat, quod a proposito aberrat. Denique quid inde tibi damni allatum est? Invenies quidem nullum eorum quibus irasceris, tale quippiam fecisse quo mens tua sit futura deterior: atqui in hoc unico situm erat, ut malum tibi atque damnum accideret. Quid vero malum aut novum accidit, si indoctus homo agit suo modo? Vide ne tu tibi ipsi potius sis reprehendendus, qui non praesenseris fore ut ita peccaret.»

Denique calumniam dulcorant Dei solatia. Experientia enim constat viros perfectos, qui patienter, imo hilariter ferunt calumnias, sui contemptus, falsas accusationes, humiliationes, mortificationes, persecutiones, injurias, miras a Deo haurire illuminationes et consolationes spiritales, iisque ita subinde repleri et obrui, ut nollent calumniis carere, sed in illis quasi in epulis delicientur et exsultent. Ita Abbacyrus apud Climachum, gradu 4 De Obedientia, in monasterio per quindecim annos assiduis calumniis et injuriis exercitus, moriens dixit: «Gratias ago Domino, et vobis, Fratres, quod me ad salutem meam tentastis jugiter; hac enim ex causa immunis a tentatione daemonum hactenus mansi.» Macedonius vero cum similiter exerceri postulasset, et in novitiorum ordinem redigi, idque impetrasset, causam rogatus, hanc dedit: «Nunquam, inquit, ita me bello omni levigatum sensi, divinique luminis dulcedinem in meipso vidi.» S. Franciscus F. Leoni dixit: «Haec est vera laetitia, si calumniis, probris et verberibus afflicti, haec omnia amore Christi libenter toleremus.» S. Ignatius, fundator Societatis Jesu, exsultabat in carcere in quem per calumniam conjectus erat, dicebatque hanc esse veram viam ad sanctitatem et perfectionem, idque diserte docet Regula 11 Summarii Constit.

9. MELIOR EST FINIS ORATIONIS, QUAM PRINCIPIUM. — Hebraea, Septuaginta, Syrus et Arabicus, bonum est novissimum verbi prae principio ejus verbi, id est sermonis, vel rei. Saepe enim verbum metonymice pro re verbo significata sumitur. Unde Chaldaeus, melior est finis negotii, quam principium ejus: quoniam in principio judicari nequit quis tandem exitus consequetur; at rei optimae eventus facile homini perspicitur, quam sit auspicatus; Tigurina, potior extrema negotii pars principio; Campensis, melior est finis rei quam principium. Per orationem ergo non solum precem, ut Lyranus, sed et concionem, lectionem, narrationem, exhortationem, et quemvis sermonem, imo quamvis actionem, quodvis negotium accipe; Thaumaturgus, sermo non in principio, sed cum ad calcem pervenerit, laudandus est. Nonnulli hac gnome idem putant dici quod illa dictum est vers. 2: «Melior est dies mortis die nativitatis:» haec enim est principium, illa finis vitae hominis; sed hoc remotum et longe petitum videtur.

S. Hieronymus hujus sententiae quatuor dat sensus litterales, et quintum mysticum. Primus est, inquit, q. d. «Meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium.» In his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo incipit.

Secundus, q. d. «Qui incipit audire sermonem, et ad praeceptorem vadit, in principio est; qui vero extrema audit, consummatus est atque perfectus.» Ita discipuli in scholis, qui finem Grammaticae, Rhetoricae, Logicae, Theologiae audiunt, doctiores sunt quam qui earumdem principiis aures operamque navant.

Tertius, q. d. «Hebraeus, ait, ita hunc locum cum sequenti versiculo disseruit: Melius est te finem considerare negotii, quam principium, et patientem esse, quam impatienti furore raptum.»

Quartus, q. d. Melius est finire sermonem et tacere quam proloqui: «Discamus, inquit, ex hac sententiola nullam in hominibus esse sapientiam, cum melius sit tacere quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, in ea semetipsum recogitat auditor quid sit dictum: cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis accepit.» Ibi tacite insinuatur vanitas sermonum et rerum, nimirum quod, cum finiuntur et desinunt, optima sint, non autem cum sunt aut incipiunt.

Quintum adde, q. d. Melior est finis principio, quia finis perficit et coronat opus; finis fructum et praemium operis affert, ideoque illi corona imponitur. Rursum, q. d. Melius est in opere bono perseverare, quam illud inchoare; imo praestat non inchoare, quam non perseverare. Unde ex Hebraeo vertas, melius est posterius verbo priori, sive principio, sicque hanc gnomen poteris nectere praecedenti, q. d. Sapiens increpans delinquentem, etsi ab eo calumniam patiatur, non tamen ab increpando cesset, sed illam constanter urgeat et prosequatur, quia melior est finis increpationis principio, tum quia perseverantia in bono melior est inchoatione; tum quia falsitas calumniae in fine patefit; tum quia per perseverantiam increpationis saepe vincitur duritia delinquentis, fitque ut delicta relinquat et emendet, juxta illud Prov. XXVIII, 23: «Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.» Lyranus vero qui per orationem accipit precem, sic vertit, q. d. Melior est finis orationis calumniam passi: quia ipse orare et precari coepit tristis, at in fine succedit Dei consolatio, qua fit constans et patiens, de quo proximo versu.

Insuper haec gnome monet sapientem, ut finem laborum operumque semper intueatur; ideoque patienter et hilariter ferat, vel capessat, agatque media ad finem opportuna spe finis et fructus: sic aeger sumit amarum pharmacum intuitu finis, scilicet sanitatis; sic miles laborat spe promotionis ad majora. Saepe enim initia tenuia et dura sunt, sed finis amplissimus et laetissimus consequitur, juxta illud: Debile principium melior fortuna sequetur. Ita Aben-Ezra. Hinc quidam vertit, melius est cogitare finem rei quam principium, juxta illud: Quidquid agas prudenter agas, et respice finem.

Maxime ergo haec gnome docet perseverantiam in capto opere bono; haec enim sola coronatur, juxta illud Christi: «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit,» Matth. X. Unde Hugo hanc gnomen intorquet in eos qui finem concionis, orationis vel missae, aut scientiae quam discunt, non exspectant: hi enim oleum et operam perdunt, praesertim quia solet Deus in fine orationis, ad praemiandam constantiam et perseverantiam magna lumina, magnos affectus, magnas spes rei, quae petitur, conficiendae infundere. Adhaec in oratione exaudientur, et obtinent quae postulant, ut promittit Christus Luca VIII, 11 et seq. Denique S. Hieronymus, lib. I Contra Jov.: «Multi, ait, vocati, pauci electi. Incipere multorum est, perseverare paucorum: unde et grande praemium eorum qui perseveraverint;» nimirum magnum, imo summum est perseverantiae donum, uti docet Concilium Tridentinum et S. Augustinus, lib. De Bono perseverantiae.

Audi S. Bernardum, epist. 129 ad Januenses: «Et nunc quid restat, charissimi, nisi ut admoneamini de perseverantia, quae sola meretur viris gloriam, coronam virtutibus? Prorsus absque perseverantia nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur. Vigor virium, virtutum consummatio est, nutrix ad meritum, mediatrix ad praemium. Soror est patientiae, constantiae filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, propugnaculum sanctitatis. Tolle perseverantiam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Denique non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.»

Mystice, idem S. Hieronymus: «Dum, ait, in isto saeculo sumus, quod scimus, omne principium est: cum autem venerit id quod perfectum est, in novissimis et consummatis erimus,» q. d. In terra bonum inchoatur, in caelo perficitur. Vide I Corinth. XIII.

Tropologice Olympiodorus: «Melior, ait, est finis orationis in qua agitur de virtute, principio: neque enim solum coepisse pulchrum est, verum multo magis rei coeptae finem imposuisse.» Sic et Albinus: «Melior est, ait, consummata justitia quam inchoata.» Sic et S. Bonaventura, Hugo et Dionysius.

Symbolice Hugo: Tota, ait, lex scripta unica censetur oratio, cujus principio, qui est timor, melior est finis, puta charitas: timor enim est seta amoris; quia sicut seta, ait S. Augustinus, filum in foramen, sic timor amorem in animam inducit.

MELIOR EST PATIENS ARROGANTE. — Hebraea, melior est longus spiritu, quam altus spiritu: longus spiritu est longanimis. Unde Septuaginta, bonum est longanimis super excelsum spiritu; Syrus, melior est longanimitas altitudine spiritus; Arabicus, exspectans melior elato in spiritu tribulationis; Campensis, melior est homo patiens, quam qui libere alios carpit.

Gnomen hanc nectas praecedenti, q. d. Ideo finis orationis et correptionis melior est principio, quia facit hominem longanimem et patientem, dum longanimiter fert infirmitates et calumnias delinquentis, et patienter ejus emendationem exspectat: patiens ergo melior est arrogante, qui delinquenti irascitur, eumque superbe objurgat, ideoque non emendat, sed in vitio magis obdurat. Nota «melior est patiens,» non quasi arrogans sit minus bonus, sed quod longe illi praestet esse patientem, quam impatientem et arrogantem; imo sicut patiens est optimus, sic arrogans est pessimus.

Vis exemplum illustre? Accipe S. Chrysostomum: homil. 7 De Fide Annae, matris Samuelis, quae probra Phenennae aemulae suae orando leniter et fortiter tolerabat, sic scribit: «Gubernator clavo assidens servat navim, undarum incursus gubernandi prudentia depellens: sic mulier illa, cum ira et angor in animum ipsius facerent impetum, rationem illius perturbantes, multosque fluctus excitarent, fortiter pertulit tempestatem, nec passa est rationem demergi. Siquidem Dei timor tanquam nauclerus gubernaculis assidens, persuasit eam tempestatem magno animo perferendam esse, nec prius destitit mentem illius gubernare, donec in tranquillum adduceret portum onere plenam, hoc est uterum pretioso thesauro onustum;» Maximus, serm. De Ira: «Ut naves, ait, egregiae sunt, non quae sereno caelo navigant, sed quae tempestati resistunt, et in portum evadunt: sic homines irae ac furori resistentes, magni sunt atque fortes.»

Secundo, q. d. Melior est corripiens delinquentem, ideoque recipiens ab eo calumniam, eamque patienter tolerans, quam delinquens errogans, qui per fastum et impatientiam corripientem respuit et calumniatur.

Tertio, Chaldaeus vertit, melior est ante Dominum vir qui subigit concupiscentiam suam, quam vir qui ambulat in tumore spiritus. Hinc S. Hieronymus hanc gnomen combinat cum vers. 4, quasi eum limitet: «Quia, ait, superius iram concesserat, dicens: Melior est ira quam risus, ne putaremus iram, quae in passione est, laudari, nunc praecipit iram penitus esse tollendam: ibi enim pro correctione in peccantes, et eruditione in minores, iram posuit; hic vero impatientiam frenavit. Patientia autem non solum in angustiis, sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam condecet exaltemur. Videtur mihi, et qui nunc excelsus appellatur, in Evangelio pauperi spiritu esse contrarius, qui in beatitudine ponitur.» Sic et Olympiodorus.

Quarto, Thaumaturgus hanc gnomen ad orationis modestiam sermonisque refert. Sic enim totum hunc versum reddit: «Sermo non in principio, sed cum ad calcem pervenerit, laudandus est. Morum probetur modestia, non fastus aut supercilium.» Sunt enim qui initio orationis modeste demittunt oculos, vultum, vocem, sed sensim ea attollunt ac in fine verba superba, minacia, indignabunda prorumpunt, praesertim dum non impetrant quod postulant.

Primus sensus maxime connexus et genuinus est.

Moraliter, quanta sit dignitas patientiae docet Tertullianus et S. Cyprianus, tract. De Patientia. Vide dicta Jacob. I, 4, ad illa: «Patientia autem opus perfectum habet.» Et Prov. XVI, 32, ad illa: «Melior est patiens viro forti.» Et cap. XIX, 14: «Doctrina viri per patientiam noscitur.»

Denique audi S. Gregorium, part. Past. admon. 10: «Per hoc quoque impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit, quia dum despici in mundo hoc quisque non patitur, bona si qua sibi occulta sunt, ostentare conatur; atque sic per impatientiam, usque ad arrogantiam ducitur.»


Versus 10: NE SIS VELOX AD IRASCENDUM: QUIA IRA IN SINU STULTI REQUIESCIT.

impomerais, id est, carere omni ira, quam praecipites esse ad iram.

Porro Chaldaeus accipit iram, qua peccator irascitur, dum a Deo punitur. Sic enim habet: «Ne in tempore, quo veniet super te correctio de coelis, ne festines in anima tua, ut irascaris, neque dicas verba blasphemiae adversus coelum. Si tu patienter sustines, dimittetur tibi; si tu eris contumax, et irasceris, scito quoniam furor in sinu stultorum requiescet, donec perdat.»

Verum melius alii passim haec intelligunt de ira, qua irascimur homini, aut creaturae noxam aliquam inferenti. Nam, ut ait S. Ambrosius, I Offic. cap. vi: «Qui cito movetur injuria, facit se dignum videri contumelia, dum vult indignus videri.»

Porro sub ira vetatur vindicta, quam parat ira, q. d. Ne sis velox ad irascendum, ut in verba aspera, aut facta, verberaque quibus te vindices illico prorumpas. Ita S. Ambrosius, Exhort. ad Virg.: «Quam pulchrum, inquit, est illud: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu stultorum requiescit; hoc est, etsi causa sit, quae moveat indignationem, non sit festina vindicta, ne immoderatius calor indignationis exaestuet. Non potest igitur auferre quod naturalis est motus, sed moram inserit, ut medicina consilii temperet iracundiam.» Probat ex illo: «Irascimini et nolite peccare,» Psalm. IV, 5. Hinc et S. Hieronymus: «Ira, inquit, juncta superbiae semper desiderat ultionem.» Duo ergo vetat haec gnome: primum, ne cito irascamur; secundum, ne irati cito prosiliamus in aspera verba vel verbera, sed os et manus cohibeamus ab irae et vindictae exsecutione.

Vetat ergo haec gnome non omnem iram, sed citam et subitam, eoque nomine tacite lentam tardamque permittit: hac enim irascimur peccatoribus et peccatis, eosque corripimus, castigamus, plectimus. Unde ira a natura data est homini quasi «cor fortitudinis,» ait Cicero, IV Tuscul. Et quasi «bonarum actionum ministra,» ait S. Basilius, orat. Contra Iram; ac «virtutis instrumentum et ancilla,» ait S. Gregorius, V Moral. cap. xxxv. Tam ergo vitiosum est esse apatheis, quam

Hebraea, ne praecipites in spiritu tuo ad excandescendum, quia excandescentia in sinu stulti requiescit; hebraeum enim כעם caas significat iram ardentem, excandescentiam. Unde Septuaginta et Syrus vertunt, furorem. «Ira enim brevis furor est,» ac parit furorem diuturnum, qui per caedes, rapinas, incendia grassatur, vastatque omnia tam privata, quam publica; Arabicus, ne curras, ut irascaris in spiritu tuo, quia ira in gremio stultorum requiescit; Thaumaturgus, furor et primus indignationis impetus cohibendus est, ne praeceps in iram (cui stulti serviunt) feratur; Symmachus, noli per verba tua ad iracundiam provocare. Nam, ut ait S. Ephrem, tract. De Virtute, cap. De ira: «Irae et irati proprium est vanis rusmusculis permoveri, et levicula de causa rixas provocare.»

Cohaeret haec gnome praecedenti, ex eaque velut conclusio educitur, q. d. Melior est patiens injuriam arrogante, qui illico injuriam irroganti irascitur, seseque ulciscitur. Ne ergo ob illatam tibi injuriam sis velox ad irascendum: hoc enim est stultorum; sed patienter eam tolera, eamque patientia et prudentia tua non tam verbis, quam factis contrariis refelle et confuta.

Nota: Pro ne sis velox hebraice est אל תבהל al tebahel, id est, ne percellaris, ne trepides, ne festines, ne praecipites, uti fervent et praecipitant apes, dum illico irascuntur et aculeum infigunt, itaque stulte se exarmant et inutiles reddunt. Indicat haec vox causam irae esse mentis levitatem, timorem, trepidationem, praecipitantiam: haec enim visa vel audita aliqua levi injuria, timet famam vel res suas perdere; ideoque pusillanimes, parvi judicii et animi, quales sunt feminae, pueri, stulti, cito irasci; graves vero, cordatos magnoque animo et judicio praeditos, puta sapientes aegre tardeque irasci, quia gravitate sua et constantia indignum censent cito irasci, atque ob rem levem, nec satis consideratam perturbari.

Porro causae cur cita ira vetatur sunt hae: Prima, quia mora iram vel solvit, vel mitigat. Ira enim est instar flammae, quae simul tota exardescit simulque deflagrat et desinit. Unde Seneca, in lib. III De Ira, cap. 1: «Mora, ait, lentum praecipitis mali remedium.» Et S. Hieronymus hic, dum sic explicat: «Non quod concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu tuo irasci; sed cum furens et recens fuerit ira, dilata facilius sedatur et potest auferre.»

Secunda, quia mora impedit ne ira prosiliat in lites, rixas, caedes caeteramque vindictam; tertia, quia mora dat tempus menti, ut rationes excogitet, quibus ira sedetur.

COMMENTARIA IN ECCLESIASTEN, CAP. VII.

Salomonem secuti sunt Plato et philosophi. Plato iratos monebat ut seipsos in speculo contemplarentur. Nam cum faciem suam furibundam per omnia phrenetico similem viderent, eo dedecore territi, in posterum ab ira sibi facile temperabant, aut certe eam tardabant. Idem: «Sapiens, ait, cum vituperatur, non irascitur; cum laudatur, non extollitur.» Ita Laertius in ejus Vita. Aristoteles: «Iram, ait, cohibe, quia sicut fumus oculos, sic ira rationem offuscat, ut verum cernere nequeat.» Ita Stobaeus, serm. 18. Seneca, lib. I De Ira, cap. xv: «Nihil minus, inquit, quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si judicio lata est; inde est quod Socrates servo ait: Caederem te, nisi irascerer.» Cato iratum ab insano nil differre aiebat, nisi mora, sentiens iram esse brevem insaniam. Ita Plutarchus lib. De Cohibenda Ira.

Athenodorus hoc monitum dedit Augusto Caesari cum ei valediceret: «Ira correptus nil dicas aut facias, donec 24 litteras alphabeti Graeci percurreris.» Ita Plutarchus in Apophth. Roman., qui et addit Augustum approbando respondisse: Silentii sunt tuta fidi praemia. S. Ambrosius, Theodosio Imperatori qui ex subita ira jusserat Thessalonicenses ob dejectam uxoris suae statuam occidi, suggessit ut sanciret sententiam necis ab Imperatore in aliquem latam, non nisi post triginta dies exsecutioni mandari. Sententia enim in innocentem lata revocari potest, at vita innocentis occisi revocari nequit.

Denique S. Jacobus, cap. 1, vers. 19: «Sit autem, ait, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.» Vide ibi dicta.

tiam ducitur, dumque ferre despectionem non potest, detegendo semetipsum in ostentatione gloriatur. Unde scriptum est: Melior est patiens arrogante, quia videlicet eligit patiens quaelibet mala perpeti, quam per ostentationis vitium bona sua occulta cognosci. At contra eligit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit, vel minima perpeti.»

rum cernere nequeat.» Ita Stobaeus, serm. 18. Seneca, lib. I De Ira, cap. xv: «Nihil minus, inquit, quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si judicio lata est; inde est quod Socrates servo ait: Caederem te, nisi irascerer.» Cato iratum ab insano nil differre aiebat, nisi mora, sentiens iram esse brevem insaniam. Ita Plutarchus lib. De Cohibenda Ira.

Hugo Cardinalis τὸ requiescit exponit sedatur, vacat, cessat, sicut quiescunt fluctus, dum sedatur et tranquillatur mare, atque quiescunt passiones et tumultus dum pacantur, ut sit antithesis ejus, quod praecessit, q. d. Ne sis citus ad iram, sed nec nimis tardus, quia illud est praecipitis, hoc vecordis, stulti et stupidi. Qui enim caret ira, caret mente, ait Sapiens. Et Aristoteles, Ethic. cap. v: «Irae vacuitas, ait, minime laudabilis. Nam qui non irascuntur pro quibus oportet, et ut oportet, et cum oportet, et quibus oportet, fatui sunt; nam neque sentire, neque dolere videntur.»

Nota: Τὸ in sinu multa notat. Primo, quod stultus iram habeat familiarem, et ad manum ut illico eam exerat, q. d. Tam facile irascitur, quam quis e sinu chartam extrahit, cum e contrario sapiens iram habeat in corde et cerebro, ut non nisi praevia ratione lente eam educat.

Secundo, iram esse in stulti sinu, velut in proprio suo lare et sede, in qua fixe moretur et habitet; unde significat pronitatem et habitum irascendi, q. d. Stultus cum minima re tangitur, ex innata, vel per irascendi consuetudinem insita sibi ira continuo irascitur, vociferatur, litigat, pulsat, verberat. Ita Olympiodorus: «Caveto, inquit, ne malum iracundiae concipias habitum, ita ut transeat in affectum cordis,» ut ait Psaltes.


Versus 11: NE DICAS: QUID PUTAS CAUSAE EST QUOD PRIORA TEMPORA MELIORA FUERE, QUAM NUNC SUNT? STULTA ENIM EST HUJUSCEMODI INTERROGATIO.

Tertio, iram esse amicam stulto, ab eoque foveri, ut eam ad pectus, quasi in sinu gestet, brachiis complectatur et stringat, ei serviat et obsequatur praetexendo calvas rationes, ob quas videatur juste irasci. Ita Thaumaturgus. «O quam solers est iracundia ad fingendas causas furoris!» ait Seneca, lib. I De Ira, cap. xvi.

Quarto, iram ejus in animae sinu esse reconditam, ideoque profundam, occultam, intimam, gravem, diuturnam et implacabilem. Huic affines sunt gnomae sapientum, ut S. Job, cap. v: «Stultum interficit iracundia.» Salomonis Proverb. xxvii, 3: «Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior.» Eccli. cap. xxii, 17: «Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus.»

Secundo, Chaldaeus: Requiescit, inquit, quia irae poena et vindicta in caput stulti irascentis retorquetur, illique incumbit et in eo requiescit, ut eum pessumdet et perdat, dum cogitur subire supplicia ob ea quae temere in ira dixit et perpetravit.

Verum τὸ quia non antithesim, nec poenam, sed causam notat, q. d. Noli cito irasci, quia hoc est stultitiae et stultorum, Hebraice kesilim, id est inconstantium, qui facile mutantur. Ira enim in sinu stulti quiescit, ut ipse statim velut ex sinu eam promat et prodat. Porro sinum non aliud quam ipsam animam appellat, ait Olympiodorus. Causam dat S. Gregorius, lib. V Moral. cap. xxx: «Per iram, ait, sapientia perditur, ut quid, quoque ordine agendum sit omnino nesciat, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit, quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit.»

Exemplum est in Nabal, qui vere Nabal, id est stultus, stulta indignatione contra Davidem exardescens, eadem enectus et mortuus est, I Reg. cap. xxv, vers. 25 et 38. «Ira enim est signum insipientiae, ait S. Hieronymus, quia quamvis aliquis potens existimetur et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguitur.» Unde Campensis vertit, ne inducas in animum tuum, ut cito irascaris: solent enim fere esse stulti, qui proni sunt ad iram.

Hebraice, quia non a sapientia (incitatus) hoc interrogares; Vatablus, quia non prudenter interrogares; Campensis, non enim est prudentis viri talia interrogare. «Meliora,» intellige tum physice, id est ditiora, fertiliora, feliciora; tum ethice, id est justiora, sapientiora, sanctiora. Sic Daniel, cap. II, vers. 32 et seq. primum Monarchiae Assyriorum saeculum vocat aureum; secundum Chaldaeorum, argenteum; tertium Graecorum, aereum; quartum Romanorum, ferreum. Porro ultimum Antichristi saeculum erit plumbeum, id est molestissimum, miserrimum et periculosissimum. Jam

Primo, Thaumaturgus hanc gnomen ad sequentem comparationem operum et sapientiae refert. Unde sic vertit et explicat, errant autem qui asserunt priscis meliorem (ditiorem) vitam concessam, non intelligentes quantum a possessionibus omnis sapientia differt: de hoc enim proxime fiet sermo.

Secundo, Chaldaeus hanc gnomen praecedentibus de calumnia, injuria et ira nectit; unde sic vertit, cum injuriam pateris, ne dicas: Qui fit quod antiquitus res erant in tuto, et prima illa saecula essent praestantissima, illiusque aetatis homines recte factis nobis praeluxerint? quo nomine omnia ad eos prospera et jucunda dimanarent? Sic et Clarius et Campensis. Porro hoc stultum est interrogare, tum quia omni saeculo fuere multi scelerati, injurii, tyranni; tum quia quisque sui saeculi injurias aspicere, modumque eas prudenter et patienter ferendi, vel superandi excogitare debet, non vero retrospicere ad tempora praeterita, quae ad eum non pertinent, nec injurias sui aevi ab eo auferre queunt.

Huc accedunt illi qui censent hoc esse murmur insipientium et stultorum, divinam Providentiam incusantium, quod priscis dederit sapientiam, probitatem, frugalitatem, ideoque rerum copiam, pacem, vires et robur, quae posteris subtraxerit: cum constet Deum ex parte sua affatim cuique aetati providisse de bonis, tam animi, quam corporis. Hinc S. Bonaventura censet haec dici de frugalitate priscorum, qui sine auro et argento vivebant pacifice ex frugibus terrae, cum postea effossa ab avaris metalla omnium fuerint irritamenta malorum.

Tertio, Olympiodorus sic explicat: «Quotidie sic stulti homines loqui solent; dicunt enim: Patrum nostrorum temporibus illis priscis loqui Deus hominibus modo per angelos, modo per prophetas solebat; licebat antiquis patribus uxores multas accipere, multas divitias possidere, quae tamen nobis Evangelica lex coercuit. Sunt praeterea qui dicant: Olim me Deus auxilio suae gratiae protegebat, nunc vero me penitus solum dereliquit; ideoque bona operari non possum. Haec autem omnia sunt insipientium verba. Est et alios ita blaterantes audire: Tempestate nostra mundus hic malis hominibus est refertus, alii sunt boni dies, alii vero mali.» Hosce deinde castigans subdit: «Caeterum qui duce virtute suam moderatur vitam, de vita in vitam transit, ac de fide in fidem proficit operibus bonis, neque apud illum est aliqua dierum differentia, sed congruis rationibus novit evertere, quas paulo ante adduximus, stultorum hominum quaestiones.»

Quarto, S. Hieronymus, quem sequuntur more suo Salonius et Alcuinus, tres affert expositiones, quarum prima est litteralis, secunda tropologica, tertia allegorica; ait ergo: «Nec vetus saeculum praesenti praeferas, quia unus utriusque est conditor Deus; virtutes bonos dies viventi faciunt, vitia malos. Ne dicas ergo meliores fuisse dies sub Moyse et sub Christo, quam modo sunt. Nam et illo tempore plures fuerunt increduli, et dies eorum mali facti sunt, et nunc credentes multi reperiuntur, de quibus ait Salvator: Beatiores sunt, qui me non viderunt et crediderunt.» Aliter: «Sic debes vivere, ut semper praesentes dies meliores tibi sint, quam praeteriti, ne cum paulatim decrescere coeperis, dicatur tibi: Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire?» Et iterum: «Incipientes spiritu, nunc carne consummamini.» Aliter: «Ne dicas meliora tempora olim Moysis quam nunc Christi; legis fuisse, quam gratiae. Si enim hoc volueris quaerere, imprudenter facis, non videns quantum distet Evangelium a veteri Testamento.»

Omnia haec apposita sunt et eodem tendunt. Summa haec gnome dirigitur et stringitur in homines otiosos, inertes et querulos, qui inopiam, malitiam et infelicitatem sui aevi desidiose lamentantur, ac praeteritos, et praeterita saecula prae suo laudant et celebrant: hoc enim homini innatum est vitium, ut nauseet ad praesentia, amet absentia et praeterita, juxta illud Cornelii Galli de Arte poetica: «Laudat praeteritos, praesentes despicit annos;» et illud Taciti, lib. De Orat.: «Vitium est malignitatis humanae, ut vetera semper in laude, praesentia sint in fastidio; et vetera antiquaque miremur, nostrorum temporum studia rideamus et contemnamus.» Et illud Horatii, lib. II, epist. 1: Et nisi quae terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit.


Versus 12: UTILIOR EST SAPIENTIA CUM DIVITIIS, ET MAGIS PRODEST VIDENTIBUS SOLEM.

Rursum senes solent praeterita narrare et extollere, ac praesentia juvenum facinora ex parte parvi pendere, teste Aristotele lib. II Rhetor. cap. xiii, et Plutarcho, tract. De Seipso laudando. Unde Poeta: «Senectus, ait, difficilis, querula et laudatrix temporis acti.» Nonnulli etiam rudes et plebeii ipsa tempora incusant, quasi ipsa hanc infelicitatem afferant, qua in re stolide errant, cum non temporum, sed hominum otiositas et malitia incusanda sit. Idem enim omnibus fuit et est sol, idem coelum, eadem sidera et elementa, idem solis et coelorum motus, eadem temporum series et vicissitudo; nec quisquam ex coeli solisve impulsu, sed ex propria virtute, aut vitio probus est aut improbus. Alii de Deo queruntur, quod priscis meliora dederit tempora, quam sibi suisque, uti paulo ante indicavi. Itaque suos mores improbos, ideoque infaustos et miseros blaspheme in Deum, coelum vel astra rejiciunt, cum sibi ea imputare deberent: qui insignis est error et stultitia. Adde quod stulti se cruciant de rebus praeteritis, quae revocari nequeunt, ac interim negligunt praesens virtutis studium. Insuper noster Emmanuel Sa stultam ait hanc esse interrogationem, eo quod interrogent rem, quae in se clara est et manifesta; nam constat res omnes in deterius ruere, ut videmus priscas arbores, homines, animalia olim vegeta et florentia nunc consenescere, languescere, emori. Idem videre est in Ordinibus, Religionibus et statibus Ecclesiae. Primi enim fideles et religiosi tempore Apostolorum longe sanctiores fuere praesentibus; ut patet de Essaeis sub S. Marco.

Denique nihil novum sub sole; unde sicut prisci suas habuere virtutes et vitia, sua commoda et incommoda, sic eadem vel similia habent posteri. Nam, ut sapienter ait Plinius Junior, lib. VI, epist. 21: «Sum ex iis, qui mirer antiquos; non tamen, ut quidam nostrorum temporum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa et effoeta est natura, ut nihil laudabile jam pariat;» sed sicut nos miramur priscos et prisca, sic posteri nostros et nostra mirabuntur, juxta illud S. Hieronymi, epist. 114: «Ingenium quasi vinum probatur antiquitate.» Unde illud: «Vino veteri utere;» et: «Sapientia est in antiquis.»

Porro constat legem novam meliorem esse veteri et prisca, puta tempus Christi et gratiae praestare tempori Mosis et judaismi. Adhaec nonnulla saecula posteriora, sapientiora et meliora fuisse prioribus, quale fuit saeculum tertium, et quartum, quo floruere S. Athanasius, S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Basilius, S. Chrysostomus, S. Nazianzenus caeterique Ecclesiae doctores Graeci et Latini. Certe nostrum hoc saeculum multa praesedentia superat, tum in doctrina, eaque omnigena, tum in artibus eximie excultis, tum in rebus bellicis, tum in virtute, religione et sanctitate. Sane nunquam ita excultae fuere artes, disciplinae et scientiae universae, uti hoc aevo; nunquam tot religiosae familiae doctrina, religione et zelo floruere, uti hac aetate; nunquam tot navigationes merces et opes etiam Indicae Orientis et Occidentis exstitere, uti nostro saeculo.

Demum Salomonis aetate stulta erat haec interrogatio. Salomon enim opibus, sapientia, regno, felicitate et gloria superavit omnes priscos: quare optimum sub eo saeculum egerunt Israelitae, ideoque falso tunc morosi nonnulli senes et aristarchii dixerunt: «Quid causae est quod priora tempora meliora fuere, quam nunc sunt?» Occurrunt et respondent nonnulli Salomonem haec scripsisse post lapsum et de lapsu poenitentem, cum jam idololatriam in Israelem invexisset, de qua proinde pii querebantur, dicentes: Quo abiit prisca Abrahae, Mosis, Davidis fides et religio? Abiit, evanuit. «O domus antiqua, quam dispare domino dominaris!»

Verum valde dubium et incertum est Salomonem haec scripsisse post lapsum. Nullum enim lapsus, nec poenitentiae, toto opere dat indicium. Adde: si poenituit, et poenitens haec scripsit, ergo et priscam religionem abolita jam idololatria restituit: hoc enim exigebat vera ejus poenitentia. Certe ipse toto hoc libro non aliud facit, quam praedicare idolorum rerumque creatarum vanitatem, ac Dei unius veritatem veramque fidem, timorem et cultum, ut proinde nemo hac de re queri, ac priscam religionem ab eo labefactatam lamentari posset.

Hebraea, bona est sapientia cum haereditate (sic et Septuaginta μετὰ κληρο σοίας, id est cum haereditatis distributione, sive haereditatis parte et sorte), et amplius, vel abundantia, vel excellentia est videntibus solem; Arabicus, sapientia bona est in immutatione sua sortis, et bonitas ejus prodest iis qui aspiciunt solem, scilicet justitiae, puta Christum per fidem. Ita S. Hieronymus.

Chaldaeus addit mansuetudinis prae sapientia et opibus elogium, quasi haec spectent ad mansuetam calumniae et injuriae tolerantiam, de qua vers. 8 et 9. Sic ergo vertit, bona est sapientia legis cum haereditate; sed longe melius est ut sit vir in mansuetudine cum viris habitatoribus terrae, qui viderunt bonum et malum sub sole in saeculo hoc.

Haec gnome nectitur praecedenti: quia enim ibi in Hebraeo sapientiae facta est mentio, cum ait: «Quia ex sapientia hoc non interrogares,» hinc de more in sapientiae laudem mox excurrit, eamque cum opibus utilem ac potentem ostendit. Quia enim visus est cap. II, vers. 8, opes vituperare, easque vanas pronuntiavit, hinc earum usum et commoda hic recenset, si nimirum sapientiae conjunctae ab ea honeste expendantur. Addit Thaumaturgus responderi hic querelae conquerentium tempora priora fuisse meliora, id est ditiora (licet Bonaventura contrarie exponat, scilicet «meliora,» id est pauperiora et frugaliora, ideoque probiora et justiora), dicendo: Esto priora tempora fuerint ditiora, posteriora tamen sunt sapientiora. Sapientia autem melior est divitiis. Jam quoad sensum,

Primo, Thaumaturgus censet hic sapientiam opponi et praeponi divitiis, q. d. Utilior est sapientia cum divitiis, id est prae divitiis, aut potius «cum divitiis,» scilicet collata et comparata, q. d. Si sapientiam compares cum divitiis, iis utique utilior deprehendetur. Favet Syrus dum vertit, melior est sapientia vestibus armorum, magis videntibus solem. Verum alii passim censent divitias hic non opponi, sed componi et conjungi cum sapientia. Hoc enim significat Hebraeum עם im, Graecum μετά, et Latinum cum.

Secundo ergo, R. Haccados per sapientiam cum haereditate accipit sapientiam haereditariam, q. d. Utilior est sapientia a parentibus quasi haereditarie accepta, quam haereditas opum; haec enim sine sapientia parum prodest: at sapientia etiamsi sola sit et inops, opes sibi acquirere et comparare novit.

Tertio Cajetanus, q. d. Sapientia cum haereditate, id est cum divitiis haereditariis, utilior est divitiis proprio labore et mercatura partis, quia hae per mille curas impediunt studium sapientiae; illae non, quia sine labore per haereditatem obveniunt.

Quarto et genuine, q. d. Sapientia cum divitiis utilior est, quam sint solae divitiae, aut subinde etiam sola sapientia divitiis destituta, quia utiles quidem sunt opes, sed utilior est sapientia; utilissima vero est, si opes adjunctas habeat, quia iis saepe tuenda est dignitas sapientiae. Si enim

doctor, princeps, Episcopus, Pontifex sit pauper, licet sit sapientissimus et sanctissimus, tamen a vulgo, infidelibus et haereticis despicitur; sin vero sit dives, timetur et colitur juxta illud: «Dives locutus est, et omnes tacuerunt, etc. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic?» Rursum opes serviunt beneficentiae ad juvandum egenos, ad propagandum Dei cultum, fidem et pietatem, uti eum propagavit Constantinus et Carolus cognomento Magnus, Theodosius, caeterique sapientes et opulenti Imperatores ac Pontifices, inter quos nuper excelluit Gregorius XIII, qui pontificali munificentia aedificatis plurimis collegiis et seminariis, Dei cognitionem et cultum mire ubique dilatavit; cujus proinde virtus, fama et gloria toto orbe perennat, et perennabit in omnia saecula. Ita S. Hieronymus, Alcuinus, Lyranus, Hugo Cardinalis et alii. Hinc et Aristoteles, I Ethic. cap. x, docet divitias instrumentum esse ad felicitatem acquirendam aptissimum, easdemque materiam virtuti praebere.

Et magis prodest videntibus solem, — id est viventibus; hi enim vident solem. Innuit divitias tantum prodesse in hac vita, qua solis usura fruimur: in coelo enim nullus erit earum usus. Unde quidam hac phrasi putat notari longaevitatem, q. d. Utilis est sapientia cum divitiis, magisque prodest, si diu videat solem, id est si sit longaevae et diuturnae vitae. Verum hoc alienum est et coactum, aeque ac illud Titelmanni, qui sic vertit, praecedit vel vincit videntes solem, q. d. Sapientia antecessit omnibus creaturis, quae sub sole sunt, eumque intuentur. Τὸ solem notat opes sapientem facere clarum et splendidum, praesertim dum publice in conspectu solis opes in pauperes, vel pios usus expendit.

Mystice Olympiodorus: Sapiens, inquit, contemplando solem in Creatoris ejus contemplationem assurgens, divina luce perfunditur. Sapientia cum haereditate ergo est fides cum operibus, quae perducit ad contemplandum solem justitiae. Sic et S. Ambrosius, epist. ad Sabinum, per haereditatem hoc loco accipit fidem. S. Hieronymus vero haereditatem accipit pro conversatione bona, per quam fimus haeredes coeli. «Vult igitur Ecclesiastes, inquit, docere quanto differant hi qui solem merentur videre justitiae, et habent sapientiam cum conversatione bona, ab his qui absque sapientia vitae tantum et conversationis studium commodarunt. Quod quidem et Daniel ostendit dicens: Intelligentes sermones meos fulgebunt ut luminaria coeli, Dan. XII; sive, ut Theodotion interpretatus est, quasi splendor firmamenti; qui vero fecerint sermones meos, quasi stellae coeli.» Idem S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., docet his verbis innui meliores esse dies posteriores, quam priores, quia in lege sapientiam carnis mors sequebatur, in Evangelio sapientiam spiritus haereditas exspectat aeterna.

Vigilantius haeresiarcha (quem nostri Lutherani et Calvinistae sequuntur) hanc gnomen torsit contra religiosos, qui paupertatem vovent: Utilior, inquit, est sapientia cum divitiis; ergo sapientia cum paupertate minus utilis est, egena et sterilis. Respondeo: Id verum est de paupertate involuntaria et coacta, non autem de voluntaria et religiosa, quae ut totam se Deo dedat, opes sponte abdicat, ac studio perfectionis sequitur consilium Christi: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me,» Matth. xix, 21. Haec enim paupertas animum erigit super opes omnesque res terrenas, ut iis expedita et mundo celsior, in coelo spes et opes suas defigat, totamque se uniat Deo. Opes ergo utiliores sunt ad vitam activam et beneficentiam: paupertas vero utilior est ad studium sapientiae vitamque contemplativam, uti docent non solum omnes Patres, sed et ipse Aristoteles diserte lib. X Ethic. cap. viii.


Versus 13: SICUT ENIM PROTEGIT SAPIENTIA, SIC PROTEGIT PECUNIA.

Audi S. Hieronymum, lib. Contra Vigilant.: «Quod asserit eos melius facere, qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum suarum pauperibus dividunt, quam eos qui possessionibus venundatis semel omnia largiuntur, non a me, sed a Domino respondebitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ad eum loquitur, qui vult esse perfectus, qui cum Apostolis patrem et naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus et tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda.»

Vide eumdem, epist. 26 ad Pammachium, et 23 ad Lucinium, et 34 ad Julianum, ubi inter caetera ait: «Unus (Crates philosophus) multarum possessionum pretium projecit in pelagus, dicens: Abite in profundum, malae cogitationes: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Philosophus gloriae avidus et popularis aurae vile mancipium, totam simul sarcinam deposuit, et tu te putas in virtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras? Teipsum vult Dominus hostiam vivam placentem Deo: te, inquam, non tua; quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi, quam extremum tenueris locum.»

S. Hieronymo concinit S. Augustinus, lib. De Bono conjug.: «Bene faciebant, ait, qui de sua substantia Christo et discipulis ejus necessaria subministrabant; sed melius, qui omnem substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur.»

QUIA IRA IN SINU STULTI REQUIESCIT.

Idem docet Cassianus, Collat. XXI, cap. XXXIII, et S. Gregorius, lib. XXXI Mor. cap. xvii, et S. Ambrosius, lib. I Offic. xxx.

Unica gnome rem tetigit nodumque solvit S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, qui opes sibi ab Orione oblatas respuens: «Nemo, ait, melius erogat, quam qui sibi nihil reservat.» Vide Bellarminum, lib. II De Monachis, cap. xlvi, in responsione ad 3. Haec paupertas aevo Salomonis rudibus Judaeis totique mundo erat incognita, quia a Christo verbo et exemplo in orbem est inducta. Christus ergo uti caetera legis dogmata suis praeceptis et consiliis complevit et auxit, sic et hanc Salomonis gnomen: «Utilior est sapientia» cum divitiis, sublimi sua sanctione perfecit et transcendit dicens: «Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum,» Matth. V, 3. Utilis ergo est sapientia sola, utilior est sapientia cum divitiis et beneficentia; at utilissima et perfectissima est sapientia cum opum mundique totius contemptu, ut tota Deo adhaereat, imo medullitus inhaereat.

Hebraea, sicut in umbra sapientiae, sic in umbra pecuniae, scilicet confidit vel conquiescit et secure obdormit homo. Unde Chaldaeus, quia sicut custoditur homo in umbra scientiae, sic custoditur in umbra argenti in tempore, quo facit ex eo eleemosynam; S. Hieronymus, in Comment., quia quomodo umbra sapientiae, sic umbra argenti; Syrus, umbraculum sapientiae, sicut umbraculum argenti; Arabicus, sapientia in umbra sua, sicut umbra argenti. Videntur hi omnes, pro בצל betsel, id est in umbra, legisse כצל ketsel, id est sicut umbra.

Sensus est clarus, q. d. Utilior est sapientia cum divitiis et pecunia, quia utraque instar umbrae eum protegunt, suntque ei velut umbraculum. Primo, ut eum refrigerent in aestu solis, id est tentationis et tribulationis, aeque ac prosperitatis et abundantiae, ne ullum ex rerum inopia vel copia ardoris, puta concupiscentiae, vel impatientiae damnum sentiat, sed ab utraque animum intactum servet, eumque ad Deum in coelum sustollat, idque in hac vita, quae non nisi umbra est verae vitae. Unde sponsa, Cantic. II, suspirat dicens: «Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae,» ait S. Hieronymus. Secundo, ut eum, imo omnes qui ad se confugiunt, abscondant et protegant ab incursu hostium, a quibus eum eruit sapientia, tutatur vel redimit pecunia. Tertio, ut eum roborent ad ardua capessenda; sic enim B. Virgini Deum concepturae ait Gabriel: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,» ut in te arduum hoc incarnationis Verbi opus peragat, Luc. I. Quarto, umbra plantis, animantibus et hominibus ardore solis tabescentibus dat respirationem et vitam: sic eamdem dat quoque sapientia, ut sequitur. Unde mystice, sapientia

Porro Septuaginta implexe vertunt, quia in umbra ejus (graece αὐτῆς, scilicet περισσείας, id est abundantiae, quae praecessit) sapientia sicut umbra argenti, q. d. In umbra abundantiae protegitur homo a sapientia, sicut protegitur ab argento et divitiis, uti vertit Vulgata et caeteri. Thaumaturgus tamen sic interpretatur, q. d. «Sapientia opibus tanto est clarior, quanto umbra sua splendidius apparet argentum,» q. d. Tanto praestat sapientia argento, quantum argentum praestat argenti umbrae; scilicet sicut umbra argenti tantum est umbra: sic argentum tantum est umbra sapientiae. Olympiodorus vero sic legit, in umbra ipsius sapientia, sicut umbra argenti; sicque mystice explicat: Argentum, inquit, significat disciplinam et scientiam; hujus umbra est sermo doctoris, qui discipulum docendo ad scientiam perducit, sicut umbra perducit ad corpus, quod jacit umbram; umbra sapientiae vero est practica vita: haec enim est velut praevia introductio et umbra, quae nos ducit ad sapientiam, id est ad rerum divinarum contemplationem, q. d. Sicut sermo doctoris deducit discipulum ad scientiam, sic vita activa et virtutibus exercita manu ducit hominem ad vitam contemplativam, puta Martha ad sororem Mariam.

Eruditio et sapientia sunt idem, vel fere idem, ut dixi initio Proverbiorum, puta ipsa prudentia et virtus. Unde S. Hieronymus in Comment. vertit, quod amplius est scientiae sapientiae vivificabit habentem se: Chaldaeus, et augmentum cognitionis sapientiae vivificabit dominum suum; Hebraea, et excellentia scientiae (quae est) sapientiae, vivificabit possessores suos; Septuaginta, et abundantia scientiae sapientiae vivificabit eum qui ab ea, scilicet sapientiam didicit, et sapiens evasit; Syrus, et praestantia sapientiae cognitionis vivificabit dominum suum; Arabicus, praestantia cognitionis sapientiae vivificat illum qui accenditur ab ea; Campensis, hoc habet supra divitias sapientia, quod sapientem perducit ad vitam aeternam; Thaumaturgus, vita hominis non ex caducarum et fragilium opum collectione et possessione, sed ex sapientia provenit.


Versus 14: CONSIDERA OPERA DEI, QUOD NEMO POSSIT CORRIGERE QUEM ILLE DESPEXERIT.

Potest tamen eruditio, sive cognitio, vel scientia a sapientia distingui, ut illa sit intelligentia rerum humanarum, haec divinarum; illa sit in agendo, haec in contemplando, ita Lyranus et Hugo; illa sit actus sapientiae, haec habitus, ita Dionysius.

Porro prudentia et sapientia homini tribuit vitam triplicem: primo, corporalem: facit enim ut corpus noxia vitando et sobrie vivendo sit sanum, vegetum, robustum; secundo, spiritalem, ut scilicet anima vivat juxta dictamen rationis, prudentiae, legis divinae, gratiae et charitatis; tertio, gloriosam, quia perducit hominem ad vitam et gloriam sempiternam. Hoc est quod dicitur Prov. IV, 10: «Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.» Et cap. III, 18: «Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam,» cum ex adverso hoc cap. Eccle. vers. 18, dicatur: «Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.» Et Eccli. IV, 12: «Sapientia filiis suis vitam inspirat. Qui tenuerit illam, vitam haereditabunt.» Et Baruch, cap. III, 28: «Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.» Vide quae hisce locis annotavi.

Quin et Cicero Tuscul. III: «Quid, ait, est sapientia? Est sanitas animae.» Et Comicus in Trinum: «Sapientia aetatis condimentum est: sapiens aetati cibus est.» Et alius: «Lux vitae sapientia.» Et alius: «Ter geminae sorores sunt: sapientia, sanitas, sanctitas.»

Pro possessori suo, hebraice est בעלע bealau, quod verti potest marito vel sponso suo, vel potius sponsis suis; est enim plurale, q. d. Sapientia viro, qui illam sibi despondet, et velut sponsam conjugio copulat, affert dotem amplam, si non auri et argenti, certe vitae multiplicis non qualiscumque, sed jucundae, sanctae, beatae et aeternae, quam illi conciliat, juxta illud: «Longitudo dierum in dextera illius, et in sinistra illius divitiae et gloria,» Prov. III, 16. Sic D. Henricus Suso per visum sapientiam sibi velut sponsam despondit, et cum ea veram vitam in dotem accepit, uti dixi Eccli. xv, 2.

Denique sapientia non tantum viventibus vitam conservat, auget, prolongat, sed et mortuos ad vitam resuscitat, cum peccatores per poenitentiam ad vitam gratiae revocat, uti Christus, Apostoli, virique Apostolici multos ad vitam tum corporalem, tum spiritalem revocarunt, et in dies revocant.

Symmachus, imminuerit; Hebraea, vide opus Dei, quia quis poterit dirigere, vel rectum efficere, quod, vel quem ipse curvaverit et obliquaverit? Nam non ascet tam in neutro quod, quam in masculino quem, significat; Septuaginta, vide spera Dei; quoniam quis poterit adornare quem Deus perverterit? Syrus, vide opus Dei; quia quis potest confirmare illum qui est perturbatus? Arabicus, considera artes Dei; quis enim potest decorare cum quem mutat Deus? Tigurina, quis potest reconcinnare (alii, aptare; alii, adjuvare, vel ad aequalitatem revocare; Campensis, restituere) quod ipse depravavit, id est, ut Vatablus, quem perverti sinit; Cajetanus, quod tortum sinit ille; Campensis, quod perdidit ipse; alius, quod ille deflexit. Hinc suspicari quis posset Vulgatum Interpretem quoque vertisse deflexerit, nisi omnes Codices constanter legerent despexerit. Jam

Primo, aliqui cum Cajetano hanc gnomen explicant de curvatura coelorum, elementorum, totiusque globi terrae et mundi, q. d. Deus curvavit omnes coelorum et elementorum orbes, eosque fecit rotundos et sphaericos; quis ergo eos quadrare, vel rectos efficere poterit? Similiter actus gyros et tramites solis, lunae et coelorum Deus fecit circulares; quis ergo eos mutare et rectos facere queat, ut non per Zodiacum, sed recta linea ab Oriente in Occidentem decurrant? Ita David de Pomis haec refert ad obliquationem motuum coelestium, ex qua subinde provenit obliquatio et pravitas morum humanorum. Sic et Hebraei in Midras Coheleth, quos in fine hujus versus citabo fusius.

Secundo, Chaldaeus accipit de hominibus curvatis et distortis, vel quoad pedes, vel quoad totum corpus, puta claudis, mutilis vel mancis. Unde vertit, contemplare opera Dei et potentiam ejus, qui facit coecum, et gibbosum, et claudum, ut sint mirabilia in saeculo, quoniam quis potest vel unum ex eis corrigere, nisi Dominus qui sic eos contorsit? Et Olympiodorus, quis potest corrigere quae prave sunt obliquata, ut claudos, nisi Deus mundi auctor? Sic et S. Hieronymus, qui citat illud Exodi cap. IV, 11: «Quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?» Thaumaturgus, quis poterit reparare quae juste a Deo videtur neglecta? Auctor Catenae Graecae, quis resarcire et instaurare valeat, quae Deus justa ratione neglexisse et praeteriisse videtur? q. d. Nemo potest corrigere defectus naturales ex peccato Adae, vel proprio contractos, v. g. Nemo potest caeco dare visum, surdo auditum, claudo tibias rectas. Ne ergo nos misera horum vanitas cruciet et torqueat, quia ei humanitus succurri non potest; illius ergo remedium a Deo, non ab homine petendum est.

Ita Clarius, Cajetanus, Arboreus, Moringus. Huc facit priscus apologus: Asellus querebatur se carere cornibus, cauda simius. Talpa haec audiens: «Qui potestis conqueri, ait, cum caecitatem meam videatis, malum utique vestris longe majus et acerbius?» Epimythium: «Aequius infortunia nostra perferimus, cum aliorum graviora cernimus.»

Tertio, melius alii haec accipiunt de curvitate spiritali morum. Cum enim dixerit Salomon sapientiam possessori dare vitam, quam et ipse aliis communicare queat, ne quis objiciat: cur ergo sapientes non convertunt et vivificant omnes sceleratos, qui in mundo sunt? Occurrit et respondet quod nemo possit corrigere eum quem Deus obliquaverit et despexerit.

Vide opus Dei: nam quis potest rectum facere quod ille curvavit? Quae Deus manca et imperfecta esse voluit, quis ea mutare et emendare potest? Ergo, si sapis, vitae miserias patienti feres animo.

Nota primo, Deum proprie et positive neminem curvare et flectere ad peccata: hic enim est error non solum blasphemus, sed et stolidus; qua ratione enim Deus, qui est ipsa increata puritas, bonitas, sanctitas, ad peccatum et scelus hominem flectat, ac flectendo peccet? Sapienter et perspicue Fulgentius ad Monimum: «Deus, ait, peccatorum non est auctor, quorum est ultor.» Unde Calvinus, Melanchthon et similes, qui Deum faciunt auctorem omnium operum tam malorum quam bonorum, ut opus Dei sit tam proditio Judae, quam vocatio Petri et conversio Pauli: hi, inquam, Deum negant esse Deum, et Deum suum faciunt diabolum. Hic enim est auctor et incentor omnis mali.

Deus ergo dicitur despicere et pervertere impium eo modo, quo dicitur excaecare, obdurare, tradere in reprobum sensum, scilicet indirecte, permissive et objective, quia scilicet in poenam praecedentium peccatorum, primo, permittit impium sequi cupiditates suas illicitas ut iis totum se dedat; secundo, ei gratiae suae copiam subtrahit, eumque quasi deserit, unde Noster apte hic vertit despexerit; tertio, occasiones voluptatum, caecitatis et duritiei ei objicit, bono quidem fine, sed quibus impium abusurum, seque obduraturum praenoscit, uti fuse ostendi Exod. cap. VII, 3, et Rom. I, 24.

Igitur proprie peccator seipsum pervertit, obdurat, excaecat; Deus vero improprie, quia scilicet eum in sua perversitate deserit et derelinquit. Quare prius peccator deserit et despicit Deum, quam deseratur et despiciatur a Deo. Nam, ut ait S. Augustinus, Ad Art. sibi falso imposit. art. 7: «Qui (Deus) nisi prius deseratur, neminem deserit, et multos desertores ad se convertit;» et Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. XIII: «Juste deseritur a Deo, qui deserit Deum;» et ex utroque Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XI: «Deus sua gratia justificatos non deserit, nisi ab eis deseratur.» Hinc Deus talibus improperat, dicens: «Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum. Ego quoque in interitu vestro ridebo,» Proverb. I, 24; et: «Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris,» id est, cum eo qui se pervertit perverse te geres, o Domine, Psal. XVII, 27. Et: «Si ambulaverint ad me perversi, et ego ambulabo ad eos perversus in furore meo,» Levit. XXVI, 23, juxta Septuaginta.

Nota secundo, Deum despicere perversos, non quod omnia gratiae, etiam sufficientis, et ad peccata vitanda necessariae auxilia iis subtrahat: sic enim necessario persisterent in sua perversitate, et persistendo non peccarent: omne enim peccatum est liberum, non necessarium. Rursum sic perversi non essent in via salutis, sed in termino, uti sunt daemones, quia scilicet obstinati sunt in sua malitia, et prorsus a gratia Dei deserti et despecti. Dicitur ergo eos negligere et despicere, eo quod rara et exigua eis det gratiae auxilia, duras illuminationes, terrores, impulsus, ut se convertant, quae comparata cum eorum perversitate et obstinatione, adeo parva sunt, ut videantur a Deo relicti et despecti, ac traditi peccato et diabolo.

Nota tertio, neminem posse corrigere obduratum, vel despectum a Deo, tum quia illa gratiae auxilia, quae ei dat Deus, adeo, ut dixi, sunt modica et infirma, ut cum eis solis difficillimum sit eum corrigi, ac moraliter, sive prout communiter accidit, sit quasi impossibile eum converti; tum quia homini id est impossibile, si Deus non concurrat, ac benignioribus gratiae oculis eum aspiciat et illustret, sed solito more deserat et despiciat. Est ergo impossibilitas haec non absoluta, sed conditionata et in sensu composito, non diviso. Et hoc proprie non intendit Salomon, q. d. In talibus non ad hominis utpote invalidi, sed ad Dei potentissimi opem et gratiam recurrendum est. Deus enim Paulum, Magdalenam, Matthaeum, Pelagiam poenitentem, Mariam Aegyptiacam, quos per multos annos despexerat, benignius aspiciens correxit, et ad magnam sanctitatem evexit.

Hunc esse sensum patet ex cap. I, vers. 15: «Perversi difficile corriguntur,» ubi difficile vocat, quod hic impossibile: utrobique enim eadem sunt verba in Hebraeo. Ita passim Interpretes ac scholastici, ut D. Thomas, I part., Quaest. XXIII, art. 3, ad 3; Suarez, Vasquez, Valentia, Bellarminus et Molina, I part., Quaest. XXIII, art. 5, in fine.

Hoc est quod de Pharaone ait S. Augustinus, propos. 62 in epist. ad Rom.: «Non ergo illi imputatur, quod tunc non obtemperaverit, quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat,» quia scilicet Deus obduratis non omni hora, vel momento dat gratiam qua mollire possint suam obdurationem, sed certis et statis horis illi placitis; qua si tunc utantur, possunt Deo vocanti et pulsanti obtemperare. Porro licet obdurati non semper habeant auxilium gratiae, quo obdurationem excutiant, et convertantur, habent tamen semper illud, saltem in actu primo, sibi a Deo praeparatum ad hoc, ne novum peccatum committant, utque novae tentationi resistere valeant: si enim a Deo vires et gratiam resistendi postulent, utique impetrabunt; alioquin enim necessario peccarent, imo consentiendo tentationi non peccarent, quia sine gratia illi resistere nequeunt: nemo enim peccat in eo quod vitare non potest. Nam, ut ait S. Augustinus, peccatum adeo est voluntarium, ut si non sit voluntarium, non sit peccatum, sicut homo, nisi sit rationalis, nequit esse homo.

Huc facit illud S. Isidori, lib. II De Summo Bono, cap. XVI: «Desertae a Deo, nullus poenitere potest; nonnulli autem, ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non possint, etiamsi velint. Consilio immundorum spirituum hoc fit, nam quia ipsis negatum est post praevaricationem regredi ad justitiam, obserare aditum poenitentiae hominibus cupiunt, ne ipsi ad Deum revertantur, sed eos habeant socios perditionis; illud quibuscumque fraudibus agentes, ut aut deserantur a Deo, aut flagelli immunitate desperent. Ingemiscendum est jugiter, et excussa omni securitate lugendum.»

Porro S. Augustinus, De Corrept. et grat. cap. XV, docet omnes perversos esse corripiendos, tum quia nescimus an sint reprobi, an vero electi, qui se correptione nostra convertant; tum quia superioris officium est corrigere subditum peccantem, esto ipse se non emendet, ad aliorum instructionem et correctionem.


Versus 15: IN DIE BONA FRUERE BONIS, ET MALAM DIEM PRAECAVE; SICUT ENIM HANC, SIC ET ILLAM FECIT DEUS, UT NON INVENIAT HOMO CONTRA EUM JUSTAS QUERIMONIAS.

Audi S. Gregorium hunc locum pertractantem lib. XI Moral. cap. V: «Mutum est os omne quod loquitur, si ille interius non clamet, qui aspirat verba quae audiuntur. Hinc Salomon dicit: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit; nec mirum si a corde reprobo praedicator minime auditur, dum nonnunquam ipse quoque Dominus in his quae loquitur resistentium moribus impugnatur. Hinc est enim quod Cain et divina voce admoneri potuit, et mutari non potuit: quia exigente culpa malitiae, jam intus Deus cor reliquerat, cui foris ad testimonium verba faciebat.» Subdit deinde ex textu Job: «Bene autem subditur: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Quia omnis homo per id quod male agit, quid sibi aliud, quam conscientiae suae carcerem facit, ut hunc animi reatus premat, etiamsi nemo exterius accuset? Qui cum judicante Deo in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur, ne evadendi locum inveniat, quem invenire minime meretur. Nam saepe nonnulli a pravis actibus exire cupiunt, sed qui eorumdem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi a semetipsis exire non possunt.»

Nota quarto, nonnullos Theologos velle ex hac gnome probare Deum ante omnem praevisionem demeritorum, reprobos ex mero suo beneplacito reprobasse: per despectionem enim accipiunt reprobationem, sed perperam; aliud enim significat despectio, ut jam dixi. Nam S. Augustinus, S. Prosper et passim theologi docent Deum neminem reprobasse ante demerita: reprobatio enim est judicium et sententia Dei de demeritis, qua peccatores ob peccata damnat ad gehennam; nam omne judicium et supplicium irrogatur propter demerita: poena enim praesupponit culpam.

Nonnulli tamen, ut Suarez, Bellarminus et alii, hanc gnomen extendunt ad reprobationem, idque duplici modo et sensu: priore, de reprobatione positiva et completa, q. d. Cum Deus aliquem ob scelera reprobavit et damnavit ad gehennam, impossibile est ut quis eum corrigat et salvet. Ratio est, quia impossibile est ut quis mutet Dei sententiam et decretum, ac pariter impossibile est ut scelera, quae ponuntur jam facta vel futura, non sint facta vel futura. Posteriore, de reprobatione permissiva et inchoata, q. d. Cum Deus quem collocat in illa serie circumstantiarum et gratiarum, in qua praevidet eum peccaturum, et in peccato moriturum, ideoque a se reprobandum et damnandum, nemo potest eum transferre ad contrariam seriem gratiarum, qua praevidet in ea positos bene usuros gratia, in eaque morituros, ideoque salvandos, in qua Deus collocat omnes praedestinatos et electos, q. d. Nemo potest quem constitutum in serie eorum, qui ob peccata praeviduntur damnandi, transferre in seriem salvandorum, nec vice versa. Solius enim Dei est has series constituere, et salvandos praedestinare, damnandos vero ob scelera reprobare. Verum, ut dixi, de reprobatione hic proprie, et per se non agitur, sed tantum consequenter, quatenus scilicet obdurati caeterique, qui in peccato usque ad mortem persistunt (qui hic vocantur despecti a Deo), a Deo reprobantur et damnantur. S. Bonaventura affert in exemplum filios Heli, quos pater corrigere non potuit, quia Deus eos, utpote perversos despiciens, voluit occidere. Additque ista opera consideranda esse ad timorem. Quis enim non paveat, ignarus an forte gratia congrua ad resurgendum e suis sceleribus privetur? Hic ergo usurpare licet illud Habacuc III: «Consideravi opera tua, et expavi.» Haec Bonaventura.

Moraliter Hugo ex hoc loco taxat praedicatores, qui indignantur, si auditores non corrigantur: si autem corrigantur, inflantur, quasi hic sit fructus suae eloquentiae; cum cogitare debeant se duntaxat lucernam exhibere, cibos porrigere, praecones agere, tuba canere, campanam pulsare. Deum vero interius mentes mutare et convertere.

Denique Hebraei in Midras Coheleth, id est in Expos. Eccles., hoc loco, quos citat Hieronymus a S. Fide, ex Judaeo christianus, lib. I Contra Judaeos, cap. VII, quem dicavit Benedicto XIII Pontifici (Petro de Luna), cujus erat medicus anno 1412, (extat tom. IV Biblioth. SS. Patr.): Hebraei, inquam, inducunt R. Juda narrantem quod Deus Adamum, eadem hora qua illum creavit, circumduxerit per universas arbores paradisi, dixeritque illi: Respice opera mea, quam pulchra sunt! omne quod creavi, amore tui creavi. Vide ergo ut non pecces, ne causam dissolvendi mundum mihi praebeas: quia si pecces, nemo est qui reparare possit, nisi justus Messias per mortem suam, cujus tu proinde eris causa: quasi hic Salomon ad historiam illam alludat, imo eam refricet. Verum haec apocrypha sunt, et Judaicas fabulas redolent. Esto eadem ad verbum citet Galatinus, lib. VI De Arcanis fidei, cap. X, illaque tribuat R. Azariae.

Hebraea, in die mala vide (id est gusta, fruere) bonum, et malam diem vide (praevide, praecave): hanc enim e regione, vel ex adverso (id est congruum, quasi oppositum et antithetum; Symmachus, simile) illius fecit Deus ad hoc verbum (hac de causa), ut non inveniat homo post eum (verti potest, post se) quidquam, quod scilicet Deo quasi post tergum objiciat et occlamet, juxta illud: «O Jane (bifrons) a tergo quem nulla ciconia pinsit.» Forte Noster מאומה meuma, id est quidquam, accipit quasi derivatum a מום mum, id est labes, vitium, macula, de qua quis queri et auctorem culpare valeat. Septuaginta, in die bonitatis vive in bono, ac vide in die mali; vide, et quidem huic congruenter istud fecit Deus de loquela, ut non inveniat homo post eum quidquam. Syrus, in die boni esto melior, et in die mali vide: etiam hoc adversus hoc fecit Deus de colloquio, quo nullam rem inveniat filius hominis post se. Arabicus, in die ultimo vive in bonis, et considera diem mali, considera cum illo, quod hoc fecit Deus, propterea quod verba quadrant huic, ut ne inveniat homo, neque respiciat post se ullam rem.

Chaldaeus vero per bonum, intelligit eleemosynam: unde sic vertit, in die quo benefecerit tibi Deus, tu quoque esto in bonis, et benefac omnibus qui sunt in saeculo, ut non veniat super te dies mala; vide et contemplare, hanc quoque contra illam fecit Deus, ut arguat homines saeculi, ut non inveniat homo post se aliquod malum in saeculo illo. Vatablus, tempore felici sis laetus, et tempore aspero circumspice (quod nempe Deus immiserit afflictionem: nam haec cum illis Deus temperat), ut nihil (certi) homo post ipsum (Deum) inveniat, id est, ita ut non possit reprehendere Deum, nec dicere: Aberravi ob nimiam laetitiam, et tamen Deus me non revocavit. Haec Vatablus. Jam quoad sensum,

Primo, S. Hieronymus: «Scio, inquit, me auditae sine divisisse in ecclesia ab eo qui putabatur habere scientiam Scripturarum, ita hos versiculos edissertos: Dum in hoc praesenti saeculo es, et boni aliquid operis potes facere, labora, ut postea ipse securus in die malo, id est in die judicii, torqueri alios videas; sicut enim praesens saeculum fecit Deus, in quo nobis fructum bonorum operum possumus praeparare, ita et futurum, in quo nulla boni operis datur facultas. Visus est quidem suadere, cum diceret, audientibus.»

Hunc sensum probat Alcuinus, Hugo et Dionysius; minus apte Lyranus sic exponit, q. d. Diebus festis et solemnibus lautius vive; iis vero qui deputati sunt afflictioni, quales sunt quadragesimales, abstine.

Secundo, S. Hieronymus refert haec ad libertatem arbitrii, ut possit eligere bonum vel malum. Quia enim Salomon dixit multa esse mala tam in natura, quam in moribus, ne quis id miretur, subdit orbem hunc ex contrariis, puta bonis et malis constare, iisque velut antithetis honestari et ornari, ut ex iis homo bona eligat, mala respuat. Audi S. Hieronymum: «Et bona, inquit, et mala prout tibi evenerint sustine. Nec putes vel bonorum tantum, aut malorum in mundo esse naturam, cum ex diversis mundus iste contrariis subsistat: calidis et frigidis, siccis et humectis, duris et mollibus, tenebrosis et lucidis, malis et bonis. Hoc autem fecit Deus, ut habeat sapientia locum intelligendo bonum et vitando malum, et liberum homini relinquatur arbitrium, ne se dicat insensibilem et stolidum a Deo esse generatum, sed eum ideo fecisse diversa, ut homo queri de sua conditione non posset: simulque hoc testimonium consequenter superioribus copulabitur, in quibus ait: Quis poterit adornare quem perverterit Deus?»


Versus 16: HOC QUOQUE VIDI IN DIEBUS VANITATIS MEAE. JUSTUS PERIT IN JUSTITIA SUA, ET IMPIUS MULTO VIVIT TEMPORE IN MALITIA SUA.

Tertio et genuine, refer haec partim ad vanitatem mundi, utpote in quo ubique mala admixta sunt bonis, puta tristia laetis, calumnia laudibus, infortunia bonae fortunae; partim ad Dei providentiam, quae adversa prosperis contemperavit, ne si semper homini obvenirent adversa, caderet animo et desperaret, aut si semper prospera, superbiret et insolesceret, atque hac ratione nullam haberet homo justam contra Deum querendi occasionem; partim ad prudentiam, quam docet hic hominem, ut sciat quomodo se gerere debeat in prosperis aeque ac adversis. Sensus ergo est, q. d. Cum hic mundus vanitate et varietate plenus sit, ideoque in eo mala bonis et tristia laetis sint permixta, tu, o homo, si sapis in die bono, id est prospero, felici et laeto, moderate fruere tua prosperitate, sed simul praevide et praecave diem contrarium adversitatis et tristitiae, atque contra eum te obarma, ut rationes et modos eum declinandi, vel sustinendi, vel superandi adinvenias: Deus enim sapienter hunc cum illo composuit et opposuit, tum ut mundum his quasi antithetis ornaret; tum ut homini lapso continentiae, poenitentiae, patientiae caeterarumque virtutum continuam exercitationem praeberet. Unde non habet homo, quod juste contra eum queratur; si enim id faciat, ingratus erit Deo in prosperis, iniquus in adversis: quare se in Dei providentiam resignet, illam laudet, et in omnibus gratias agat, itaque semper laete et sancte vivat. Ratio a priori est, tum vanitas et varietas rerum sublunarium; tum quod homo post lapsum perdiderit mentis perfectae constantiam et aequilibrium; ideoque nunc nimis attollitur, hilarescit et superbit, nunc nimis deprimitur, tristatur, et fit pusillanimis, ut vix unquam in medio virtutis et aequanimitatis consistat: quare ad hoc ejus vulnus sanandum Deus nimis sese attollenti adversa quae eum deprimant, nimis vero depresso prospera quae eum erigant, immittit. Rursum haec vicissitudo non sinit eum torpere, esseque desidem in studio virtutis, cum nunc prospera, nunc adversa eum

concutiant et exagitent, ut contra illa se obarmet continentia, contra haec vero patientia. Denique hac ratione discit homo se plene Deo resignare, in eum sperare, ac totus ab eo pendere, ut dicat cum S. Job, cap. II, 10: «Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?» Et cap. I, 21: «Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.» Et cum S. Paulo: «Scio abundare, scio et penuriam pati.» Salomonem de more secutus Siracides, cap. XI, 27: «In die bonorum, ait, ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemor sis bonorum. Nam, ut idem ait cap. XXXIII, 13: «Contra malum bonum est, et contra mortem vita, et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.» Vide utrobique dicta. Unum enim contrarium temperat et moderatur alterum, illudque ad auream mediocritatem, quae homini salutaris sit totique mundo, reducit. Nam, verbi gratia, adversa deprimunt inflationem et fastum prosperitatis, prospera extollunt dejectionem et angustias adversitatis: de quo eleganter Olympiodorus: «Consonum est quod videtur dissonum; et aequale, quod inaequale videtur.» Congruunt ergo, et conspirant mirifice in unicam unius mundi, uniusque hominis sapientissimam providentiam, ait S. Hieronymus, «diversa contraria, calida et frigida, sicca et humecta, dura et mollia, tenebrosa et lucida, mala et bona.» Ita Pineda.

Idem a Salomone didicere philosophi: «Contrariis rerum aeternitas constat,» ait Seneca, epist. 108, ex Cleante et Cicerone. Additque: «Optimum est pati quod emendare non possis, et Deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari. Malus miles est, qui imperatorem gemens sequitur. Quare impigri atque alacres excipiamus imperia, nec desinamus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patimur, intextum est, et sic alloquamur Jovem, cujus gubernaculo moles ista dirigitur. Duc me, parens celsique domitor poli, quocumque placuit; nulla parendi mora est. Adsum impiger; fac nolle, comitabor gemens, malusque patiar quod pati licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt: sic vivamus, sic loquamur, paratos nos inveniat atque impigros fatum. Hic est magnus animus qui se Deo tradidit. At contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat, et emendare mavult Deos quam se.»

Vide eumdem, lib. II De Benef. cap. XXIX, hominum contra Dei providentiam querelas recensentem et refellentem. Plutarchus, lib. De Tranquill. animi: In lyra, ait, sunt soni acuti et graves: sic in vita nostra res calamitosae prosperis permixtae concinnam edunt harmoniam. Scite lyram vitae nostrae utrinque pulsat Deus: quare non tantum patienter, sed et hilariter ac jucunde modulos hosce divinos audiamus.

Sapienter S. Gregorius, hom. 19 in Ezech., longiuscule ante fin.: «Discamus, inquit, Patres, non solum in prosperis, sed in adversis quoque gratias agere. Pater enim nobis ex pietate sua factus est conditor noster, nosque adoptivos filios ad haereditatem regni caelestis nutrit; et non solum donis reficit, sed etiam flagellis erudit.» Unde concludit: «Si itaque, fratres charissimi, sic per praecepta Dominica et per sanctorum exempla gradimur, ut nos nec prosperitas elevet, nec adversitas frangat, habere nos ante omnipotentis Dei oculos palmas hinc et inde monstramus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.»

Syrus, prolongatus est; Aquila, longaevus est. Arabicus, quod erit justus perditus in justitia sua, et erit impius perseverans in malitia sua. In justitia et in malitia potest accipi primo, materialiter, q. d. Justus perit, cum sit innocens et mereatur longam vitam; impius multum vivit, licet sit nocens et mereatur citam mortem. Secundo, formaliter et causaliter, q. d. Justus perit propter justitiam, uti propterea occisi sunt martyres ob fidem a tyrannis; impii vero prolongant vitam propter suam malitiam, quia scilicet libere dominantur, rapiunt, epulantur, omniaque ad vitam prolongandam commoda per fas et nefas sibi accersunt.

Apte nectitur haec gnome praecedenti, quia utraque recenset vicariam rerum contrariarum successionem. Dies vanitatis vocatur praesens haec vita, quia vanitati, id est inanitati, mutationi, morti, miseriis, peccatis obnoxia. Perperam Bonaventura, Hugo et Glossa pro vanitatis legunt nativitatis.


Versus 17: NOLI ESSE JUSTUS MULTUM (id est plus aequo et nimis, unde sequitur): NEQUE PLUS SAPIAS QUAM NECESSE EST, NE OBSTUPESCAS.

Sensus clarus est, tum ex ipsis verbis, tum ex rerum experientia; videmus enim non raro justos cito occidere, impios vero esse felices et longaevos. Sic Isaias ait cap. LVII, 1: «Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo.» Idem ait Sapiens, cap. II, 12 et 20; Jeremias, cap. II, 21, et cap. XII, 7 et 8. Hebraei apud Galatinum lib. VI, x, per justum accipiunt Christum, cujus brevem vitam citamque mortem censent hic praedici, qui mortuus est in justitia, id est justus et innocens, ut peccatores justificaret et vivificaret. «Consummatus ergo in brevi explevit tempora multa,» Sapient. cap. IV, ubi vers. 14 et seq. pluribus de causis brevitatis vitae piorum agetur. Sic Abel cito occisus est a Cain, Manasses vero impius regnavit annos 50, cum Josias pius tantum 31, David 40, Ezechias 29. Accedit quod justi jejuniis, poenitentiis, vigiliis, orationibus, studiis externunt corpus, spiritusque vitales consumant, itaque tabescant

et moriantur, cum impii corpus epulis saginent. Subinde tamen justis Deus prolongat vitam, impiis abbreviat, juxta illud: «Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos,» Psal. LIV, 24. Et: «Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram,» Exod. XX, 12; Deut. V, 16. Ita vices utrisque alternat Deus, ut vitae hujus vanitatem et futurae veritatem homines agnoscant, et ad illam anhelent. Adde Deum piis propitium, brevitatem vitae hujus pensare longitudine majoris melioris vitae in coelo; impiorum vero longaevitatem permittere iratum, ut scelera indeque poenas acriores in gehenna sibi accumulent. Audi S. Hieronymum: «Huic simile est quod ait Salvator, Matth. X: Qui invenit animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Machabaei pro lege Dei atque justitia visi sunt in sua perire justitia, et martyres qui sanguinem suum fudere pro Christo. E contrario, qui ex illo tempore suillam carnem comederunt, et post adventum Domini sacrificaverunt idolis suis, hi visi sunt in hoc saeculo vivere, et propter suam malitiam perseverare longaevi. Sed Dei in occulto patientia est, et tribulare nunc sanctos, ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare pro scelere, et quasi ad victimam reservare, ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala inferre perpetua. Hebraei justos pereuntes in justitia sua, filios Aaron suspicantur, quod dum putant se juste agere alienum ignem obtulerint; et impium longaevum in malitia sua Manassem dicunt, qui post captivitatem restitutus in regno, longo deinceps vixerit tempore.»

Porro Thaumaturgus vertit, et ego olim non recte ambulans cognovi quomodo justus in justitia sua perseverans usque ad mortem non excidat, insidiosusque et impius cum scelere suo commoriatur. At vero S. Cyrillus, De Adoratione in spiritu, lib. VII: Fieri, ait, potest ut quamvis id fiat quod lex jubet, tamen lex ipsa violetur, nisi lege quis recte utatur; hocque illud est, opinor, quod ait Salomon: «Est justus qui perit in justitia sua.»

Chaldaeus autem: «Omnia vidi in diebus vanitatis meae, quod a facie Domini decernuntur bona et mala, ut sint in saeculo per causam siderum, quibus creati sunt filii hominum; quod si justus periit in justitia sua in hoc saeculo, justitia ejus servata est in saeculo venturo; et est vir impius cujus dies prolongantur in peccatis suis, et numerus operum suorum pessimorum servatur ei in saeculum venturum, ut ultio sumatur ab eo in die judicii magni.»

Denique Hebraei hic in Midras, sive in Glossa, quos citat Hieronymus a S. Fide, lib. I Contra Judaeos, cap. VII, et Galatinus, lib. VI, cap. X, per justum accipiunt Mosen, de quo hanc narrant historiam, imo fabulam: «Justus perit in justitia sua. Hoc, inquiunt, dicitur de Mose, qui quidem factus est similis filio cujusdam mulieris quae, cum esset (ex fornicatione) praegnans, ejus criminis causa, posita in vinculis peperit filium, et mortua est: ille filius ejus jam nutritus in carcere remansit; post aliquot temporis spatium, dum rex per ostium carceris transiret, juvenis ille clamavit dicens: Domine rex, hic natus et nutritus sum, cum ego nihil peccaverim; cujus delicto sum hic? Et rex ei: Propter delictum matris tuae.»

Nota: Proprie nullus est nimis justus, aut nimis temperans, nimis fortis, castus, vel prudens, quia quo major est justitia vel virtus, eo est perfectior: τὸ ergo nimis significat justitiam et virtutem degenerare in vitium per excessum, sicut calor naturalis, si sit nimius, ut justam complexionis temperiem excedat, degenerat in morbum, fitque febris. Ita nimis fortis dicitur temerarius; nimis temperans, insensibilis; nimis prudens, callidus. Porro Aristoteles, lib. V Ethic. cap. IV et V, docet omnes virtutes consistere in medio duorum vitiorum extremorum, excepta justitia: hac enim, ait, non consistit inter contraria vitia, sed inter duo inaequalia, scilicet inter lucrum et damnum, sive inter injuriam facere et pati, quaeritque inter haec aequalitatem et medium. Potest tamen quodam modo dici etiam justitia versari inter contraria vitia, quia v. g. qui debet alteri centum aureos, si tantum solvat 50, peccat per defectum, facitque creditori injuriam; sin solvat amplius, puta 150, non facit quidem injuriam; sed sibi ipsi iniquus est; imo potest injuriam facere uxori, filiis et familiae, si opes prodigat, cum eorum detrimento, si nimirum quinquaginta aureos ad illam alendam necessarios det alteri, qui ad hoc non obligatur. Talis ergo proprie erit nimis justus, peccabitque per excessum justitiae ex una parte, scilicet creditoris, et per defectum ex altera, scilicet familiae: quia enim excedit dando 50 creditori, hinc deficit in alendo familiam. Ita Franciscus Vallesius, Sacrae Philos. cap. LXVII. Jam

Patres et Interpretes varias hujus loci dant explicationes, easque appositas et probabiles. Prima est: Noli esse, id est apparere nimis justus, ut tuam justitiam vendites, jactes, ostentes instar Pharisaei jactantis et despicientis Publicanum velut peccatorem, Lucae XVIII, 11. Ita Thaumaturgus: «Porro, ait, qui sapiens est aut justus, ne videatur sibi ipsi immodice justus vel sapiens, ne forte, admisso peccato uno consequenter pluribus implicetur.» Et S. Augustinus in Sententiis, num. 365: «Divinitus dictum est: Noli esse justus multum; quoniam, inquit, non est justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo sic fit nimis justus, ipse nimis fit injustus. Quis est autem qui se facit justum, nisi qui dicit se non habere peccatum?» Quales erant pelagiani, qui dicebant se esse justos suis meritis, per vires naturae, non Christi; per vires gratiae, adeoque se posse vitare omne peccatum etiam veniale. Similia habet

S. Augustinus, tractat. 95 in Joannem. Sic quoque ille Evangelicus lassam ovem vexisse legitur, non abjecisse; et Salomon ait: Noli justus esse nimium. Debet enim justitiam temperare moderatio.» Causam urgentem subjicit: «Nam quemadmodum se tibi curandum praebeat, quem fastidio habes, qui contemptui se, non compassioni medico suo putet futurum? Ideo Dominus Jesus nobis est compassus, ut ad se vocaret, neque deterreret. Mitis venit, venit humilis. Denique ait: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Reficit ergo Dominus Jesus, non excludit, neque abjicit; meritoque tales discipulos elegit, qui Dominicae voluntatis interpretes plebem Dei colligerent, non repudiarent. Unde liquet eos inter Christi discipulos non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba pro humilibus sequenda opinantur; et, cum ipsi quaerant Domini misericordiam, aliis eam denegant, ut sunt doctores novatianorum qui mundos se appellant.» Igitur recte ait S. Hildebertus, epist. 23: «Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit: culpa est totam persequi culpam; magnum quid et divinum sapit offensus clemens; bonus princeps ita crimen insequitur, ut, quem punit, hominem reminiscatur.»

Secunda: Noli esse justus multum, id est, noli nimis rigide tueri vel prosequi jus tuum vel alterius, quia summum jus summa est injuria. Ita Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 320: «Hoc sensu, ait, dictum est: Noli esse justus multum, noli justum severe ac rigide prosequi, verum per bonitatem id exsupera.» Additque: Unde ille e septem Graeciae Sapientibus (Bias, vel, ut alii, Solon) furatus est illud suum μηδέν ἄγαν, id est, ne quid nimis, est modus optimus, q. d. Utere subinde epikia, sive aequitate et discreta moderatione justitiae; idque primo, in justitia vindicativa, sive punitiva, noli esse nimius juris et justitiae exactor, censor aut ultor: quia tales sunt rigidi et truces, qui nullam fratribus ex infirmitate peccantibus dant veniam, peccantque contra praeceptum Christi: «Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini,» Luc. VI, 37. Ita S. Hieronymus: «Si quem rigidum, ait, et trucem ad omnia fratrum peccata conspexeris, ut nec in sermone peccanti, neque propter naturalem interdum pigritiam moranti det veniam, hunc scito plus justum esse, quam justum est. Nam inhumana justitia est fragilitati conditionis hominum non ignoscens.» Et Bachiarius, epist. De Recipiendis lapsis ad Januarium, circa medium, tom. III Biblioth. SS. Patrum: «Noli nimium esse justus; quid erubescis, ait, conjungi homini peccatori? respice illum qui dicit: Noli nimium esse justus. Magister noster a latronibus vulneratum non solum cura dignum judicat, verum etiam ad stabulum suum et ovile reducit.»

Secundo, in justitia distributiva, noli esse nimis justus, id est, cave ne nimis timeas beneficia vel praemia dare indigno, quo fiat ut eadem etiam deneges digno. Tertio, in justitia commutativa, q. d. Cave tantopere timeas alteri suam mercedem et lucrum non tribuere, ut tibi inferas damnum. Licet enim justitia consistat in aequalitate juris et debiti indivisibilis, ac proinde contra eam proprie non peccetur per excessum, sed tantum per defectum, ut docet Aristoteles loco jam citato; tamen quoad operationem et exsecutionem justitiae potest peccari per excessum, cum scilicet quis solvit debitum eo tempore quo non obligatur, cum magno reipublicae vel suo detrimento, ut, cum quis gladium reddit furioso, quo ipse grassatur in civium caedem. Ita S. Augustinus in Quaestionibus Veteris Testamenti, Quaest. XV: «Nimia justitia, ait, incurrit peccatum; temperata vero justitia facit perfectos: quia peccantibus ad singula si respondeas, non deerit ubi pecces. Hic ergo justus non est multum, qui Dei imitator est.» Audi S. Ambrosium, lib. I De Paenitentia, cap. 1: «Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare studia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere, et quodam modo prensare humeris, non abjicere. Nam pastor ille Evangelicus lassam ovem vexisse legitur, non abjecisse;

explicant Olympiodorus, Alcuinus, Bonaventura, Lyranus, Cajetanus et alii.

Huc pertinet expositio Ferrandi Diaconi Carthaginiensis, qui S. Fulgentio coaevus et familiaris, doctrina et sanctitate floruit anno Christi 480 (exstat tom. IX Biblioth. SS. Patr.), scripsitque Paraeneticum ad Reginum Comitem, qua ratione dux queat esse religiosus, in quo, regula 5, in fine, egregie hanc gnomen pertractat: «Diligere solita, inquit, et horrere vehementer insolita, nimia est justitia, non laude, sed reprehensione dignissima, si placet sapientissimi sententia Salomonis: Noli esse justus multum: neque sapias plus quam necesse est, ne obstupescas, ne remaneas frigidus. Quis remanet frigidus? cui fervor subtrahitur charitatis. Noli ergo multum esse justus.»

Deinde regulam innocentiae sextam hanc Duci statuit: «Quidquid dixeris, gesseris et disposueris, ut Deo et hominibus placeas, noli esse justus multum.» Casus particulares subjungit: «Incurrit aliquis gravissimam facinoris culpam? meretur judicialem sentire censuram. Tempera, dux optime, impetum severitatis, et dum reo supplicia inferuntur, interioribus auribus pietas dicat: Noli esse multum justus. Amicitiae alius immemor, debita exhibere neglexit officia, dignus est abjici, meretur sentire asperam laesionem. Cohibe, obsecro, rectum dolorem, noli retribuere similia. Ne aestimes quasi inimicum, sed corripe adhuc velut amicum, respondente tibi sapientissimo Salomone: Noli esse multum justus. Esto ergo justus, sed noli esse multum justus. Esto justus ut corripias inquietos, noli esse multum justus, ut consoleris pusillanimes, ut suscipias infirmos, et patiens sis ad omnes.» Et post nonnulla: «O quanta, dux sapientissime, dissimulanda sunt, quanta toleranda, quanta leviter attingenda!

quanta quoque sacerdotum intercessionibus concedenda ab illo qui sapienter audit: Noli esse multum justus!» Juxta illud S. Bernardi ad Eugenium: «Rector omnia videat, multa dissimulet, pauca castiget.» Subdit deinde Ferrandus: «Inter alia denique detractionis abscondito jaculo neminem vulnerabimus, nec in moribus bene viventium sollicitius inquiremus unde culpentur, si loquatur unicuique nostrum per Spiritum Sanctum fidelis Scriptura: Noli esse multum justus.» Unde concludit: «Nullius onus portans per patientiam fit importabilis omnibus, paulatimque odio crescente, multorum animam primitus seditionibus, deinde publicis aperit praeliis: cupiendo esse multum justus, vere factus injustus, et nomine aut officio ducis indignus. Necessarium proinde sermonem, dux optime, saepius repeto: Noli esse multum justus.»

Huc facit proverbium Arabum: «Non est justitia celeritas justitiae,» q. d. Non est judici praecipitanda sententia, ne postea deprehendatur injusta.

Tertio, noster Lorinus et Pineda sic exponunt, q. d. Noli divina judicia curiosius scrutari, ut censorem divinae justitiae agere videaris, dicendo: Cur Deus permittit justum perire in justitia sua, et impium in malitia prolongare vitam? unde subdit, neque plus sapias quam necesse est; Septuaginta, noli argumentari plus quam oportet, ut velis disputare cum Deo, juxta illud Jeremiae XII, 1: «Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur?»

Quarto, noli esse nimis justus, id est nimis bonus, nimis lenis, nimis placidus, ut peccata dissimules, nec iis resistas. Ita Chaldaeus, ne sis justus nimium, ait, in tempore quo reus est peccator mortis, ut clementer agas erga eum, non occidens eum; nec sapiens fias sic amplius, juxta sapientiam improborum, et ne discas vias eorum: ad quidnam pervertes viam tuam? Ita quoque Hebraei hic in Midras sive Glossa, ac R. Haccados: Nimis justus, id est bonus, inquiunt, fuit Saul, qui pepercit Agag, et melioribus armentis contra praeceptum Dei, ideoque regno et vita excidit, lib. I Reg. cap. XV, vers. 9.

Quinto, plane, plene et adaequate, q. d. Noli nimius esse et excedere modum in justitia, tum proprie dicta, tum generatim accepta, hoc est in virtute. Virtus enim consistit in modo, et medio duorum extremorum, quae proinde vitia sunt. Ita S. Gregorius Nazianzenus in Distichis: «Cave, ait, ne, vel nimis rigidam justitiam, vel incurvam, vel versutam prudentiam habeas. Optimus enim omnibus in rebus est modus. Animi perfidiam rege, ne a loqui a fortitudine ad temeritatem desciscat.» Idem in Praeceptis ad Virgines: In medio porro virtus est fixa malorum: Haud secus ac spinas inter rosa mollis acutas.

Idem, orat. 26: «Ne magnopere justus sis, ait, nec supra modum sapiens. Par enim justitiae atque sapientiae detrimentum affert, acris tam in actione, quam in sermone animi impetus, a bono nempe et a virtute propter excessum excidens. Hanc enim defectus et excessus peraeque labefactant, non secus ac regulam additio aliqua aut subtractio. Nemo igitur sapientior sit, quam conveniat, nec lege exactior, nec luce splendidior, nec norma rectior, nec praecepto divino sublimior. Id vero qua tandem ratione consequemur? nempe, si modesti et compositi esse curemus, naturae leges comprobemus, rationem ducem sequamur, ordinem et disciplinam non aspernemur.» Quin et Aristoteles, I Ethic. cap. VI, virtutem definit esse mediocritatem.

Et Horatius: Virtus est medium vitiorum utrinque reductum. Et illud Hesiodi: Mensuram serva, modus in re est optimus omni.

Hunc sensum exigit antithesis vers. seq.: «Ne impie agas multum:» Hebraea, ne pecces multum. Rursum hoc sensu congrue haec gnome nectitur praecedenti: «Justus perit in justitia sua,» q. d. Noli esse nimis in rigore justitiae, poenitentiae, orationis, contemplationis, exterarumque virtutum, ne tibi mortem, vel naturalem, vel violentam ab iis qui hunc rigorem justitiae non ferunt, accersas. Favet quoque causa quam subdit: «Ne obstupescas:» nimius enim rigor mentem hebetat, ac corpori stuporem inducit.

HOC AUTEM PLUS HABET ERUDITIO ET SAPIENTIA, QUOD VITAM TRIBUUNT POSSESSORI SUO.

Huc pertinet expositio Aben-Ezrae: Nimis justus est, inquit, qui nimiis jejuniis, orationibus, laboribus corpus extenuat, imo enecat et ad summum stuporem desolationemque adducit. «Nihil minus expedit quam agrum optime colere,» ait Plinius, lib. XVIII, cap. VI, quia sic omnis ejus succus et vigor exhauritur, ut fiat effoetu sterilis: sic qui nimiis laboribus mentem vel animum excolunt, illum enervant et stupidum efficiunt. Unde S. Bernardus, serm. 4 in Psalm. Qui habitat: «Sicut, inquit, iste corporeus sol, licet bonus sit et valde necessarius, tamen et fervor ejus, si temperatus non fuerit, infirmo capiti, et splendor infirmis oculis nocet, nec est solis culpa, sed infirmitatis: sic etiam sol justitiae est. Unde et dicitur: Noli nimium justus esse, non quod justitia bona non sit; sed quia, dum adhuc infirmi sumus, oportet ipsa bona gratia temperari, ne forte elationis, aut indiscretionis vitium incurramus.» Et S. Ephrem, epist. ad Joannem monachum, De Patientia: «Noli esse justus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas,» hoc est, inquit, ne

a charitate desciscat.» Idem in Praeceptis ad Virgines: In medio porro virtus est fixa malorum: Haud secus ac spinas inter rosa mollis acutas.

tutis, tum in quavis alia re. Unde Vatablus vertit, majora te ne presumas; noli tentare ea quae vires tuas, tum naturae, tum gratiae superant, ne oneri succumbas ac facti te poeniteat. Exemplum affert de monacha quibusdam, qui majoris perfectionis studio cellam relinquentes, contra monita superiorum, in aridissimam solitudinem se contulerunt: sed ibidem fame et frigore confecti, aliqui etiam enecti fuere. Sapientior fuit S. Macarius qui, ut ibidem refert S. Ephrem, a spiritu quodam stimulatus, ut pergeret in interiorem eremum, diu illi restitit, tandemque ei obsequens, egressus in eremum vidit ibidem duos homines nudos, quos compellans: 'Quomodo, ait, fieri potero monachus?' Et illi ad eumdem: 'Nisi quis renuntiaverit omnibus qui in mundo sunt, non poterit fieri monachus.' Ad quos ille: 'Ego, inquit, infirmus sum, et non ita valeo, ut vos.' Cui illi: 'Si nequeas ut nos, sede in cella tua, et peccata tua defleas,' q. d. Esto cellita, si nequis esse eremita; coenobitam age, si non vales anachoretam, juxta illud tritum: 'Si equum agere nequis, agas asinum.' Hac in re peccant saepe novitii, qui ex novitio fervore, sed indiscreto, illico volunt esse perfecti et summi in sanctitate, ideoque nimiis jejuniis, orationibus, poenitentiis se conficiunt, ut aegrotent, indeque fiant tepidi aut scrupulosi.

Igitur nimium in justitia omnique virtute cavendum, singulisque modus est adhibendus, excepto amore. 'Nam modus amandi Deum est amare sine modo,' ait S. Bernardus; haec de amore Dei intellige per se: nam per accidens, ne scilicet nimis debilitentur cerebrum et corpus, modus quoque contemplationi et amori adhibendus est.


Versus 18: NE IMPIE AGAS MULTUM: ET NOLI ESSE STULTUS. NE MORIARIS IN TEMPORE NON TUO.

Denique nonnulli per justitiam accipiunt religionem, q. d. Ne sis nimis justus et sapiens, id est nimis religiosus et curiosus in scrutandis divinis; 'ne obstupescas,' id est ne fias superstitiosus, vel haereticus, vel scrupulosus et delirus. Religio enim, si sit nimia, a seipsa degenerat, fitque superstitio. Hinc Plutarchus in Camillo: 'Pietas, inquit, sive religio medium est inter contemptum numinis et superstitionem. Pietas autem, est quod aiunt: Ne quid nimis, optimum est.'

Hebraea, ne tibi sapias amplius quam par est, vel, ne te sapientem aestimes excellenter, sive plus aequo; Arabicus, ne sapias sapientiam superfluam; Olympiodorus, ne nimis sapias; Campensis, ne sapias ultra modum; Tigurina, ne majorem tibi sapientiam arroges. Sensus est, q. d. Ne nimis sapere velis in invenienda et tuenda nimia tua justitia, qua velut rigidus justitiae censor judicare et censere praesumas mores, actiones, judicia non solum hominum, sed et Dei, quin et legem ipsam, quasi illa velis esse legalior et justior, uti paulo ante dixi ex Nazianzeno. Unde Septuaginta vertunt, noli argumentari plus quam oportet; S. Hieronymus, ne quaeras amplius. Rursum qua velis plus sapere caeteris, tum in sanctitate, rigore et perfectione virtutis, tum in quavis alia re.

NEQUE PLUS SAPIAS QUAM NECESSE EST.

Ne obstupescas. — Nimia enim sapientia degenerat in insipientiam et stuporem, sicut nimium studium cerebrum fatigat et hebetat, eo quod optimos spiritus consumat: unde nimis studiosi fiunt stolidi, subinde deliri et amentes, aut aegri, citoque moriuntur. Hinc Hebraice est, ut quid devastaberis, vel desolaberis? qualis est obstupescens, qui a seipso, et ab anima sua quasi desertus et desolatus est; Symmachus, ut non angaris nimium; Syrus, ne admireris; Arabicus, ne impie efficias; S. Hieronymus, ne turberis; Thaumaturgus, ne admisso uno peccato consequenter pluribus implicatur; Tigurina, quare teipsum stupidum efficias? Campensis, ne forte et tu similiter pereas. Alius vertit, ut quid inflabis te? Chaldaeus, ad quidnam pervertes viam tuam? Cajetanus explicat quod nimis sapientes, vel justi, utpote parum ad praxim et vitam socialem communemque apti, soleant deseri ab iis qui negotia tractant, vel deliberant et consilium quaerunt. Verum hoc frigidius est.

ET NOLI ESSE STULTUS.

Vis exempla? Accipe: philosophi, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, Rom. 1, 22. Adam et Eva insipientes et stupidi facti sunt, dum nimis sapere voluerunt, ideoque comederunt pomum arboris scientiae boni et mali. Sic Festus ait Paulo: 'Multae te litterae ad insaniam convertunt,' Act. cap. xxvi, 24. Sic Salomon, ipse nimis sapientiae suae praefidens, stuporem et stultitiam idololatriae incurrit. Unde Eccli. cap. XLVII, 22, de Salomone ait: 'Inclinasti stultitiam tuam;' et vers. 27: 'Dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, et imminutum a prudentia Roboam.' Vere Isaac presbyter, lib. De Contemptu mundi, cap. LI: 'Qui, ait, de sapientia elevatur, tenebrosos ignorantiae laqueos patietur.'

Denique perperam Hugo Cardinalis haec verba refert ad versum sequentem, q. d. Ne impie agas multum, ut peccata peccatis addas, ne obstupescas, id est fias stupidus et durus, ut excitari nec queas ad meliora. Sic et Bonaventura: Prohibet, ait, praecipitium impietatis, quia haec reddit hominem stupidum in affectu, durum et crudelem in actu, et caecum in intellectu, atque, ut Lyranus, facit hominem desperare.

Syrus, ne odiosus efficiaris multum, ne sis stultus, ne forte moriaris sine tempore tuo; Thaumaturgus, noli esse audax vel temerarius, ne te mors ante diem abripiat; Auctor Catenae Graec., ne immatura mors intempestivam tibi manum injiciat; Chaldaeus, ne ambules post cogitationes cordis tui, ut impie agas, neque longe facias viam tuam a domo doctrinae legis, ut sis stultus, ne forte causa mortis sis animae tuae, ut succidantur dies vitae tuae, ut moriaris, antequam perveniat tempus tuum. Ut moriaris, Hebraice אל תרסע al tirsa, id est, ne sis inquietus, vagus, turbulentus, ut concupiscentiis variis abripiaris, aestibusque animi, instar maris procellosi fluctues. R. David et R. Abraham, ne te multum occupes in negotiis mundanis, ne te distrahas, ne vageris; Campensis, ne esto nimis justitia tenax, neque esto exlex, ut nec in minutissimis scrupulose crucieris, nec maxima temerarius transilias. Haec gnome est antithesis praecedentis, ut patet conferenti utramque, praesertim in Hebraeo.

Sensus clarus est, q. d. ait S. Hieronymus: Noli peccatis addere peccata, ne provoces Deum etiam hic tibi inferre judicium, citamque mortem. Peccata maxime gravia et atrocia intellige, haec enim significat Hebraeum רשע rascha, et Latinum impie agere: quae duplicis sunt generis, scilicet primo, impietas in Deum per superstitionem, haeresim, blasphemiam, idololatriam, etc. Ita Olympiodorus. Secundo, saevitia et crudelitas in proximum. Ita Bonaventura, Lyranus et alii. Haec enim duo, utpote noxia reipublicae et hominum societati, solet Deus punire in hac vita, et castigare morte, uti castigavit totum orbem idololatria et injustitia plenum diluvio, tempore Noe; Pentapolim igne coelesti; Core, Dathan et Abiron hiatu terrae, Numer. xvi; Absalonem patri Davidi rebellantem suspendio. Nam, ut dicitur Psalm. LIV, vers. 24: 'Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos:' ergo 'ne impie agas multum,' hoc est, sicut te docui ne nimis sis justus, sic te moneo ne nimis sis injustus. Cave ergo a peccatis gravibus praesertim Deo vel proximo injuriis. Nam omne peccatum, etiam veniale et minimum, in hac fragili vita vitare est impossibile, scilicet, ut ait Poeta: 'Quisque suos patitur manes; felix qui minimis urgetur.'

Stulte inhaerendo vanis voluptatibus, et addendo peccata peccatis, nec poenitendo cum periculo mortis et gehennae, quae peccatores non cogitant, nec praevident, sed libere et secure peccant quasi non esset mors et infernus, ideoque improvidi subito in eum corruunt. An non haec summa est stultitia? 'Si enim, ait S. Hieronymus, novit hirundo pullos de succo chelidoniae curare, et dictamnum capreae appetunt vulneratae, cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam esse peccantibus?' Unde Septuaginta vertunt, noli esse durus, id est durus; Arabicus, ne sis inurbanus, scelestus; Hugo, ne sis divinorum ignarus.

Id est, ne moriaris intempestive, praematura et anticipata morte, eaque saepe violenta, puta vi ab hominibus, vel a Deo vindice tibi illata. Homines valde scelerati, ait S. Hieronymus, moriuntur in tempore non suo, quia vel judicum, vel Dei vindicta de vita tolluntur ante naturalem vitae terminum, quem attigissent, nisi is incisus et praereptus fuisset, scilicet, ante fatale tempus, ait Tigurina: nam, ut vertit Campensis, tales ut plurimum pereunt male. Adde, inquietudines et passiones, et perturbationes irae, invidiae, superbiae, etc., quibus assidue agitantur impii, vitam eorum abbreviant. Sic filii et posteri Heli mortui sunt in tempore non suo. Audi S. Scripturam: 'Non erit senex in domo tua omnibus diebus: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit,' I Reg. II, 32, 33, juxta illud Prov. X, 27: 'Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.'

Secundo, 'in tempore non suo,' quia impios imparatos, utpote destitutos virtutibus et meritis, subita et repentina invadit mors: ita Olympiodorus. Dicitur hoc tempus non suum, quia sibi incongruum, animo noxium, et saluti aeternae damnosum: hoc enim est tempus peccati et diaboli, quo ipse peccatorem possidet, ut rapiat ad tartara.


Versus 19: BONUM EST TE SUSTENTARE JUSTUM, SED ET AB ILLO (impio, de quo sermo praecessit) NE SUBTRAHAS MANUM TUAM: QUIA QUI TIMET DEUM, NIHIL NEGLIGIT.

Tertio, 'in tempore non suo,' quia impii nullo tempore exspectant mortem, putantque ab ea se longissime distare; ergo incogitantes et pavidos improvisa mors aufert. Vide Pererium in cap. xxv Genes. disput. 7.

Mystice Auctor Catenae Graecor. exponit, q. d. 'Ne immoretur in corde tuo cogitatio impia, ne forte in impietatem anima prolapsa ignoratione moriatur.'

Tropologice, disce hic quod summum bonum est mori in tempore suo, hoc est, quando quis constitutus in gratia paratus est ad mortem, ut per eam transeat ad beatam immortalitatem. Hanc Deus concedit iis qui solliciti sunt et strenui ut se in gratia conservent, eamque augeant. Vice versa summum malum est mori in tempore non suo, hoc est, quando quis degit in peccato mortali, praesertim in consuetudine et statu peccati. Hic enim imparatus est ad poenitentiam, et ad bonam mortem, ideoque per eam tendit ad mortem secundam in gehenna. Hoc metu affigit eos qui in impietate crescunt, et peccata peccatis accumulant. Hos enim Deus despicit, obcaecat, obdurat, ac tandem reprobat. Quare praedestinationis signum, imo effectus, est mori in tempore suo, id est in statu gratiae; reprobationis vero mori in tempore non suo, id est imparatum in statu peccati. Quam multi reprobi salvarentur,

si morerentur in tempore suo, id est cum sunt in statu gratiae! jam autem damnantur, quia moriuntur in tempore non suo, id est in statu peccati. Quam multi vicissim praedestinati et electi damnarentur, si Deus eos raperet in tempore non suo! verbi gratia, si Petrum rapuisset, illico ut negavit Christum; si Paulum, cum persequeretur Ecclesiam; si Magdalenam, cum voluptatibus indulgeret: jam autem per gratiam, qua eos praedestinavit et elegit, sinit eos vivere in tempore non suo, ut rapiat eos in tempore suo, cum scilicet per gratiam sunt amici et filii. Haec ergo summa est gratia, utpote gratia praedestinationis et electionis divinae. Hinc disce summe cavendam esse consuetudinem peccandi, ut si in peccatum aliquod lapsus sis, non in eo jaceas, sed illico per poenitentiam resurgas. Hoc est quod monet Ecclesiasticus, cap. XXI, vers. 1: 'Fili, peccasti? non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur.' Vide Bellarminum, De Arte bene moriendi. Viri quidam timorati nuper sodalitatem instituerunt hac de re, in qua quisque quotidie certas pro se caeterisque sodalibus Deo fundit preces, ut sibi suisque felicem sanctamque in tempore suo concedat mortem; quae sane pia et utilis est praxis ad assecurandum sibi ultimum et decretorium illud vitae momentum, ex quo pendet tota aeternitas; ideoque sodalitas haec per plures provincias sparsa est, multaque hominum millia, qui pro se mutuo ac felici sodalium omnium morte quotidie obsecrant, complectitur. Horum illud axioma est: 'Sic vive quasi quotidie moriturus. Cum mane surgis, cogita te illo die moriturum.'

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Quod fuit dictamen S. Marcellae, teste S. Hieronymo in ejus epitaphio ad Principiam ejus filiam.

Pro justum Titelmannus et Vatablus censent legendum istum, quia sic legunt Hebraei et Chaldaei. Verum omnes Codices, etiam Sixtini, legunt justum, quia per istum intelligit justum. Hebraea ergo sic habent, bonum est quod apprehendas in hoc (id est hunc, scilicet justum), et etiam ab hoc (id est alio, puta impio) ne quiescere facias manum tuam, quia timens Deum egredietur ad omnia haec. Septuaginta, bonum est inhaerere in hoc, et quidem ab hoc ne contamines manum tuam; quoniam timentibus Deum egrediuntur omnia. Ubi pro contamines, id est ne dimittas. Sic enim legunt Hebraea, Chaldaea, Latina. Arabicus vero de more Septuaginta secutus legit, ne contamines. 'Res bona est, inquit, ut amplectaris hanc concionem, et teneas eam, et propterea ne macules manum tuam hoc.' Nonnulli per hoc et hoc accipiunt justum in neutro genere, id est justitiam, q. d. Bonum, imo optimum est ut sustentes justum, id est, ut justitiam et sanctitatem supra te tollas, humerisque et capiti tuo imponas, nec ab ea manus amoveas, sed ambabus eam amplectaris, exerceas, tuearis: hoc enim unicum est negotium tibi a Deo impositum et commendatum.

Alii per hoc et hoc accipiunt duo, quae praecesserunt, q. d. Sustenta hoc, scilicet, ut non sis nimis justus et severus, nec subtrahe manum ab hoc, id est a secundo, ne scilicet impie agas multum, id est ne sis nimis indulgens et laxus, severitatem clementia temperes: sic Dei sanctam providentiam, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, imitaberis. Verum pro hoc hebraice est זה ze, id est hic vel iste, in masculino genere, puta justus, nisi alio puncto legas zo, id est hoc, istud; quocirca

Primo, Thaumaturgus per justum accipit Deum, sic apte praecedenti de justo et impio hanc gnomen connectit, dum vertit, bonum maximum est Dei adjutorio niti, et sic omne cavere peccatum. Exsecrabile etiam immaculata pollutis contingere manibus. Atqui obedienti et timenti Dominum omnia adversa licebit effugere. Et Auctor Catenae Graecorum: 'Caeterum, inquit, maximum illud est si succurrentem Deum, manumque jacenti porrigentem vicissim tu apprehendas, ut ab illo pendens nusquam peccato manum tuam porrigas, nam incesta manu contingere, quae ab omni sunt labe aliena, scelestum plane est et abominabile; at qui timore Dei confixus, Deo subditus est, is adversa omnia facile vitat.'

Secundo, Olympiodorus, q. d. Bonum est justum, id est justitiam apprehendere et virtutem comparare, nec manus scelere contaminare; qui autem id facit, Deumque timet, evadet tentationum certamina. Vel, ut Cajetanus: Egredietur ad omnia, id est ad omnes virtutes, quas studiose exercebit, nec erit una alterave duntaxat contentus. Rursum Midras, sive Glossa Hebraea, hic per hoc et hoc accipit diversa, imo universa legis praecepta, q. d. Ita serva unum praeceptum, ut non omittas aliud, sed universa simul exacte observes: sic non morieris in tempore non tuo, sed universa mortis praematurae discrimina tutus evades.

Tertio, Hugo Cardinalis, q. d. Bonum est sustinere justum, qui saepe te corripit et castigat, nec ab illo subtrahere obsequium, vel subsidium, sed tanto alacrius illud exhibere, quanto ille diligentior est in corripiendo, et curando salutem tuam.

Quarto, S. Hieronymus asserit sustentare accipi posse pro sustinere: 'Ut justi animus praeparetur, ut quodcumque evenerit librata mente sustineat,' q. d. Justus aequo fortique animo sustinet omnia tam adversa quam prospera; ideoque implorat Dei opem: si enim eam habeat protectorem, nec elevabitur prosperis, nec deprimetur adversis.

NE MORIARIS IN TEMPORE NON TUO.

Quinto, Vatablus: Bonum est ut hoc, inquit, teneas, ita nempe, quod non sis nimium justus; nec manum tuam ab isto retrahas, id est a justitia et sapientia, quas non debes spernere, sed utrique operam diligenter dare, namque timens Deum expediet se ab universis his, id est, facile cavebit ne sit nimium justus, aut ne non nimium studeat justitiae, recedatque ab extremis.

Huc accedunt Hebraei, qui exponunt, q. d. Bonum est apprehendere partem sapientiae et stultitiae, quia qui timet Deum utraque viriliter utitur. Una ergo manu apprehendere unam, altera alteram, id quod timor Dei edocebit; cujus ductu tutus incedes, et evades extrema pericula. Et clarius, quasi dicat, ut haec pericula (nimiae justitiae, sapientiae, impietatis, stultitiae) vites, nihil melius est quam ut firmiter credas, et perpetuo in memoria habeas, quod qui reverentur Deum, omnia haec mortifera mala effugient.

Sexto, Chaldaeus: Bonum est, inquit, te adjungi negotiis mundi hujus, ut retribuas beneficentiam animae tuae in via negotiatorum; et etiam ab hoc libro legis, ne dimittas partem tuam: etenim qui timet Dominum, exit de manibus omnium dilectorum suorum. Unde aliqui per hoc et hoc accipiunt theoricam et practicam, q. d. Ita vaces theoricae et contemplationi, ut non omittas actionem et praxim, sed manus operi et beneficentiae admoveas. Contemplatio enim dirigenda est ad actionem et exercitium virtutum.


Versus 20: SAPIENTIA CONFORTAVIT SAPIENTEM SUPER DECEM PRINCIPES CIVITATIS.

Septimo et genuine, S. Hieronymus, Alcuinus, Glossa interlinearis, Titelmannus et alii, q. d. Bonum est sapientes et justos ope et opibus sustentare, sed et a stultis quoque impiisque peccatoribus ne subtrahe manum et beneficentiam, quia, qui timet Deum, nihil negligit, sed omnes occasiones bene agendi et bene faciendi capessit ac captat, ut imitetur Deum, 'qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos,' Matth. cap. v, 45, q. d. Quibus, et quotquot potes benefacere, benefacito: qualesque illi sint, sive sapientes et justi, sive stulti et impii; sic non eris justus nimis, nec nimis impius. Eleemosyna enim corrigit nimiam justitiam et severitatem, atque expiat, si quid impie gesseris. Videtur huic gnomae contradicere illa Eccli. cap. XII, 5: 'Da bono, et non receperis peccatorem; benefac humili, et non dederis impio;' sed ibidem respondi, et locum explicui. Verum, ut candide dicam quod sentio, non videtur hic agi proprie de eleemosyna corporali, sed spirituali, ut sensus sit, q. d. Sustenta justum ne velit esse nimis justus, itaque limites justitiae excedat fiatque injustus; manum quoque ne subtrahas ab impio, ne impie nimis agat et stulte operetur; sicque nihil boni negligas, quod tam in justo in justitia sustentando, quam in impio ab impietate prohibendo et revocando efficere possis.

Huc accedit sensus Hebraeus, qui exponit, q. d. Bonum est quod apprehendas in hoc (id est hunc, scilicet justum), et etiam ab hoc (id est alio, puta impio) ne quiescere facias manum tuam, quia timens Deum egredietur ad omnia haec.

Hebraea, exibit ad omnia; Syrus, sequitur omnia, q. d. Non est tardus et piger, sed sedulus et alacer, ut aggrediatur omne bonum omnemque beneficentiam, item omne opus arduum, q. d. Justus forti est animo, ideoque difficultates, tentationes et tribulationes non fugit, sed intrepide iis procedit obviam, easque vincit et superat: sicut Deus Jacob 'certamen forte' (cum Esau) 'dedit, ut vinceret,' Sapient. x. Unde S. Hieronymus explicat, q. d. 'Qui timet Deum, nec elevatur prosperis, nec opprimitur adversis.' Rursum ex Hebraeo vertas, qui timet Deum, exibit cum omnibus; vel, ut Pagninus, de omnibus, id est evadet omnia mala. Ita Thaumaturgus, Olympiodorus et alii; vel omne bonum opus ad optatum finem perducet; aut, ut Septuaginta, egredientur omnia, id est omnia feliciter succedent timenti Deum. Unde Arabicus vertit, qui timet Deum, exit ab omnibus rebus justificatus; Symmachus, timens Deum pertransibit omnia; Tigurina, expedit se ex universis istis; Vatablus, facile recedet ab extremis.

Moraliter disce hic quod, sicut negligentiae mater est securitas, sic timor est industriae et diligentiae. Hoc vero consistit in quatuor, ait Hugo, scilicet in studio, labore, sumptu, tempore. Diligens enim nulli parcit studio, labori, sumptui, tempori, sed omne, quod res poscit, illi impendit. Rursum timens Deum nihil boni vel mali negligit, sed omne bonum capessit, et omne malum evitat, quantum scilicet humana fragilitas patitur. Nam non est justus, qui non peccet venialiter, ut subdit vers. 21. Justus tamen satagit venialia fugere quoad potest, nihilque vel minimum praeterit, vel negligit. Nam, ut sapienter ait S. Augustinus, lib. De Decem chordis, cap. XI: 'Sic et modica peccata attendite, quia modica sunt, et cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae! si arenae amplius in navim mittatur, mergit illam, ut pereat; quam minutae sunt guttae pluviae! nonne flumina implent et domos dejiciunt? Ergo ista nolite contemnere.' S. Bernardus autem sic inquit: 'Non solum gravia, sed et levia cavenda sunt peccata. Multa enim levia unum grande efficient, sicut solent de parvis et minimis guttis immensa flumina crescere.' Ita S. Bernardus, lib. Meditat. cap. xxv; quod intellige non formaliter, sed dispositive: venialia enim peccata disponunt ad mortalia: sunt enim sicut pulvis in oculos injectus, qui eos in principio obnubilat, deinde excaecat penitus; sunt sicut seminatores discordiae, qui affectuum rempublicam turbant, et animam totam inquietant; sunt imbres, qui non quidem charitatem exstinguunt, at robur ejus et fervorem consopiunt; sunt aegritudines, quae mentem debilitant; sunt faetores, qui spiritum Dei contristant, et nos a bono ejus familiaritatis avertunt.

Qui ergo Deum timet, nihil negligit; sed majora peccata ut majora fugiet, et minora ut semina majorum vitabit. Temerarium enim est unum pedem hostis intra domum admittere, qui post unum alterum ponet, et miserum habitatorem ex ea cum injuria expellet. Ita diabolus solet a parvis incipere, et ad majora procedere, et postquam ab anima timorem leviorum peccatorum depulit, metum etiam graviorum ablegare. Vide dicta Eccli. cap. XIX, vers. 1, ad illa: 'Qui spernit modica, paulatim decidet.' Ex adverso stultus, qui Deum non timet, audacter transilit de peccato in peccatum, velut equus exoculatus, qui nihil timet, quia nihil videt; unde vulgo dicitur: 'Nullum animal audacius equo caeco,' ait Hugo.


Versus 21: NON EST ENIM HOMO JUSTUS IN TERRA, QUI FACIAT BONUM, ET NON PECCET.

Hebraea, sapientia validabit sapientem prae decem dynastis, vel dominantibus in urbe; Syrus, sapientia roborat sapientem, melior decem principibus, qui sunt in urbe; Tigurina, sapientia plus virium suppeditat quam decem potentes; Campensis, plus juvat, quam possint decem primates; Thaumaturgus, nec tantum valent in civitate potentissimorum virorum praesidia, quantum sapientia; ea solet nonnunquam etiam omittentibus facere quae oportebat, ignoscere. Laborant hic interpretes in nexu hujus sententiae cum praeced. S. Hieronymus sic nectit, ut occurrat tacitae objectioni. Dicet enim quis: Sum tenuis fortunae et pauper, quomodo ergo opibus meis sustentabo justum? Huic respondet: 'Quos non potes opibus, consilio adjuva, solatio fove. Plus enim potes in angustia constituto praestare sapientia, quam quilibet maximae potestatis. Atque hoc ipsum cum prudentia facito. Grandis quippe libra justitiae est, et cui, et quantum, et quamdiu, et quali, vel in re, vel in consilio tribuere.'

Planius et plenius sic nectas, ut det causam, unde tantum robur sit sapienti, ut sustentare queat tam justum, quam impium nutantes et labantes in peccatum, curque ipse nihil boni negligat, sed validus vegetusque sit ad omne bonum. Causa nimirum est, quod sapientia centies sapientem, ut plus efficere queat unus sua sapientia, quam decem principes suis opibus et potentia in civitate; haec enim corporea est, fragilis, infida et incerta: sapientia vero spiritualis est stabilis, fida et certa. Exemplum est in Joseph, de quo hunc versum explicat Chaldaeus: 'Sapientia Josephi, inquit, filii Jacobi, plurimum ei praesidii et prudentiae coram fratribus suis decem justis attulit, qui cum in timore Domini multum posset, nihil in illos molitus est mali, quo tempore in Aegypto essent; neque etiam violenter in fratrem irruerunt, qui tum eorum animos exasperarat.' Ita habet Chaldaeus Complutensium et Costi, licet in Bibliis Regiis habeat: Sapientia auxiliabitur sapienti, qui subegerit concupiscentiam malam. Rursum exemplum est in Jacob patre Josephi, de quo ait Sapiens cap. x, 10: 'Haec (Sapientia) profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, etc. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.'

Ratio a priori est, quod sapientia mille excogitet et suggerat rationes, quibus sustentet justum aeque ac impium, ac quodlibet opus arduum aggrediatur et perficiat. Rursum quod sapiens, id est justus et sanctus, est Dei os et organum, per quod loquitur Spiritus Sanctus ad movendum audientium corda, quocumque ei libuerit, uti patuit in S. Petro et S. Paulo, caeterisque Apostolis et viris Apostolicis, qui orbem converterunt, et ex impio fecere pium. Quare, ut dicitur Eccle. cap. IX, 18: 'Melior est sapientia, quam arma bellica.' Et: 'Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus. Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt,' Prov. xxiv, 5; et cap. xxi, 22: 'Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.' Vide ibi dicta.


Versus 23: SCIT ENIM CONSCIENTIA TUA, QUIA ET TU CREBRO MALEDIXISTI ALIIS.

Super Decem Principes, id est primores, dynastas, qui sunt in civitate. Hebraice enim est Schallitim, unde sultan sive soldanus, id est princeps et imperator, qualis fuit Soldanus Aegypti, Babylonis, Syriae, etc.; decem, id est multos, imo universos. Denarius enim est complementum numerorum simplicium, qui articuli vocantur, eosque primo componit et combinat. Unde dixi dicitur, quasi deka; a deketo, quod omnia contineat et comprehendat. Sic Job cap. xix, 3, ait: 'En, decies,' id est multoties et continuo, 'confunditis me.' Alludit tamen ad decem primores urbis, de quibus dicitur Ruth cap. IV, vers. 2: 'Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis;' hosce enim non tantum ut testes cessionis haereditatis adhibitos fuisse, uti volunt Lyranus et Abulensis, sed etiam ut seniores, id est senatores et judices, patet ex eo quod subdit: 'Dixitque ad eos: Sedete hic. Quibus sedentibus locutus est ad propinquum,' etc. causam cessionis cum eo coram decem senatoribus peragens, uti recte ibidem observavit Fevardentius; teste Josephus, quem citat et sequitur Carolus Sigonius lib. VII De Republ. Hebr. cap. VII, innuat apud Hebraeos septem fuisse civitatis principes: varii enim in urbe sunt magistratus, variis rebus causisque praepositi; unde in uno septem, in alio decem senatores. Sic apud Romanos erant septemviri, erant et decemviri, sed in diversis tribunalibus, aut et in diversis temporibus. Audi Livium, lib. III: 'Anno trecentesimo altero, quam Roma condita erat, iterum mutatur forma civitatis ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad consules venerat.' Porro nugatur R. Salomon, dum explicat de Josia, q. d. Josias rex sapiens et pius ob suam sapientiam et pietatem, potentia et robore superavit decem reges antecessores suos.

Mystice Salonius per sapientem accipit Christum, qui robustior est, majusque auxilium fidelibus praestat, quam decem principes, id est omnes angeli: 'Decem enim, inquit Salonius, fuerunt ordines angelorum; sed unus cecidit per superbiam, et idcirco boni angeli semper ad hoc laborant, ut de hominibus numerus adimpleatur, et perveniatur ad perfectum numerum, id est denarium.' Hoc cum grano salis accipe. Nam Ecclesia tantum agnoscit novem choros coelestium spirituum, e quibus nonnulli cum Lucifero ceciderunt, factique sunt daemones: caeteri, duce S. Michaele, in fide et gratia perstiterunt, factique sunt angeli. Unde hic locus a censoribus in Salonio notatus et castigatus est. Excusandus est tamen Salonius, quod decimum chorum separaverit a novem choris sanctorum angelorum, feceritque eorum qui prolapsi sunt et facti daemones, q. d. Novem chori sunt sanctorum angelorum, decimus est daemonum.

Hebraeum, et non aliquando peccabit, i.e. qui nunquam sit peccaturus; Thaumaturgus, et quis est qui non impingat alicubi? Cajetanus hanc gnomen nectit praecedenti dupliciter: Primo, referendo eam ad decem 'principes civitatis,' q. d. Hisce robustior est sapiens, quia hi ut homines subinde errant et peccant: at sapiens confortatus a sapientia, dum eam sequitur, errare et peccare nequit. Secundo, referendo eam ad τὸ sapientia, q. d. Sine sapientia, vel seclusa sapientia non est homo justus in terra, qui faciat bonum et non peccet, q. d. Quod justus faciat bonum et non peccet, id habet a sapientia: quare si eam secludas, vel si justus eam deserat, illico bonum deseret et peccabit. Hoc est quod dicitur Sap. ix, 19: 'Per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.' Planius eam referas ad vers. 19, ut ibi dixi. Cum eo enim optime cohaeret, ejusque dat causam, scilicet sustenta justum ne labatur, vel ut lapsus resurgat, quia non est justus, qui ita constanter bonum faciat, ut ex innata fragilitate aliquando non peccet. Eget ergo sustentatore, qui eum fulciat ne cadat absolute, aut certe ne in peccatum gravius cadat, vel si in illud corruerit lapsum erigat. Hoc est quod ait S. Jacobus cap. III vers. 2: 'In multis offendimus omnes;' vel: 'Si dixerimus quoniam peccatum non habemus: ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est,' I Joan. cap. I, 8. Vide utrobique dicta.

Excipe ex communi totius Ecclesiae sensu et consensu, Christum et B. Virginem: hi enim nunquam peccaverunt, sed semper bonum operati sunt. Quocirca ex hoc loco docet Concilium Milevitanum, Tridentinum, totaque Ecclesia justos non posse vitare omnia peccata venialia: esto enim singula seorsim sumpta vitare queant, non tamen universa simul sumpta. Quare necessarium est ut aliquando venialiter peccent, non definite hic et nunc, sed indefinite. Sicut sagittarius licet peritissimus sit, non potest centies continuo sagittando scopum configere, sed necessum est ut fatigatus, deficiente attentione, aliquando ab eo aberret.

Porro impia et stolida est explicatio Calvini et novatorum, qui ex hoc loco contendunt hominem etiam justum, eo quod concupiscentia sit infectus, in omni opere bono aliquid concupiscentiae et peccati admiscere, ut in omnibus emineat quaedam ἀταξία, inordinatio, labes et confusio. Hoc enim dogma adimit homini mentem, consilium, prudentiam, bonitatem, virtutem, sanctitatem et omne bonum, atque hominem non tantum in bestiam, sed et in daemonem transformat. Solus enim daemon cum damnatis, ex desperatione, et odio ac furore, quo flagrat in Deum, non potest velle quidquam boni, adeoque nihil potest agere nisi superbire, irasci, invidere, furere et peccare. Vide Bellarminum, lib. IV De Justificatione. Argute Hugo cardinalis asserit non esse qui faciat bonum simul et non peccet, quia pueri, inquit, non peccant quidem, sed non faciunt bonum; adulti vero, esto faciant bonum, tamen aliquando peccant. Solidius S. Athanasius, tract. De Incarnat. Verbi contra Paulum Samosatensem et S. Hieronymus, cap. II ad Ephes. hanc gnomen accipiunt de peccatis, non tantum venialibus, sed et mortalibus, quod scilicet ea omnia nemo suis viribus vitare possit, ut vere sit justus. Indeque evincunt necessariam fuisse Christi incarnationem, ut Christus suis meritis nos justificaret, ac gratiam ad vitandum omne peccatum mortale nobis impetraret et conferret.

Hujus versus, si cum praecedentibus connectatur, sensus erit: Quoniam nullus homo a delictis prorsus liber sit, ne in Deum querelas effunde, quod tibi in malis justus esse videatur. Eumdem alii cum sequentibus non male jungunt: idcirco etiam cunctis, etc.

QUI TIMET DEUM, NIHIL NEGLIGIT.

Septuaginta vers. 23 ita reddunt, etenim frequenter malignabitur in te, et multis modis male afficiet cor tuum, nempe quia tu etiam maledixisti aliis; Aquila, quia frequenti tempore male habebit cor tuum, si nimirum attenderis et curaveris quid quisque dicat. Hebraeum קלל kalal significat vilem facere, extenuare, deprimere, detrahere, malefacere, exsecrari, mala imprecari, similia et dicere et facere, quae suggerit animi amaritudo, turbatio, impatientia, ira et odium.

S. Hieronymus hanc gnomen praecedenti nectens sic explicat: 'Sapientiae auxilio confortatus, vel ad bona, vel ad mala praepara cor tuum, et non cures quid de te loquantur inimici, qualis foris opinio sit. Quomodo enim prudentis viri est murmurantem famulum non audire, sic et sapientis hominis est sapientiam praeviam sequi, et vanos non considerare rumores.' Thaumaturgus, ne maledicta de te jactata commordeant animum, ne in multis postea actionibus, ad referenda convicia ipse quoque abducaris.


Versus 25: MULTO MAGIS QUAM ERAT: ET ALTA PROFUNDITAS, QUIS INVENIET EAM?

Sapientia ergo roborat cor sapientis, ut ad animi pacem et generositatem tuendam non curet rumores, nec quid de se servi aliive dicant et maledicant, imo ad ea non attendit, nec audire vel scire cupit; quia si attendat, audit subinde mira et indigna, ideoque ab iis, de quibus nunquam cogitasset: quare surda aure omnia praeterit, despicit et spernit, sciens hominum plebeiorum, praesertim servorum genus esse vile, impatiens, garrulum, parvi animi et judicii, dicax et procax; quare magno celsoque animo illa dissimulat et negligit. Unde Olympiodorus in Septuaginta pro multis modis male afficiet cor tuum, legens, descensibus plurimis affliget cor tuum, sic explicat: Convicium persaepe, cum auditur, animam turbat. 'Si igitur quispiam in conviciantem ira succendatur, in multos cadit labiturque descensus, a sublimi sede rationis detractus in iracundiae passionem, atque ita tristi turbulentia implet cor suum.'

Sic David Semei et caeterorum maledicta surda aure praeteriit. 'Factus sum sicut homo non audiens; et non habens in ore suo redargutiones,' ait ipse Psal. XXXVII, 43. Verba enim non sunt verbera, aerem feriunt non hominem: nisi qui iis attendit mordetur, sauciatur. Idem ex Salomone docuere philosophi. Augustus Caesar conviciis in se jactis non irascebatur, sed arridebat, ait Seneca, lib. De Clement. cap. x. Fabius Maximus sequens Annibalem, a suis Annibalis paedagogus vocabatur. At ille more suo perrexit, itaque Annibalem fregit; unde dicebat: 'Qui dicteria conviciaque metuit, timidior est iis qui fugiunt hostes.' Ita Plutarchus in Apophth. Tiberius Caesar convicia dissimulabat, dicens, 'in libera civitate liberas esse linguas,' ait Suetonius in ejus Vita. Aristippus maledicum insequentem fugiens, cum ab eo rogaretur: Cur fugis? 'Quia, inquit, tibi facultas est maledicendi, mihi vero non est audiendi.' Ita Xiphilinus in ejus Vita. Plutarchus, lib. De cohibenda ira: 'Accurate, inquit, scrutari inquirendo omnia, atque in medium protrahere omnia servi negotia, omne amici actiones, omnia filii studia, omnes uxoris susurros, ea vero resiras gignit multas, atque continuas et quotidianas, quarum summa eo redit, ut morosi intractabilesque reddamur. Euripidis esse: Deum res magnas curare, exiguas feminam dimissas sinere.'

Philippus Macedo primoribus sibi obtrectantibus: 'Gratias, inquit, iis habeo, quia eorum obtrectatione fio melior, dum factis conor illos mendacii convincere.' Ita Plutarchus in Apophth. Unde Seneca, lib. III De Ira, cap. xxiv: 'Dicat itaque, inquit, quisque sibi quoties lacessitur: Numquid potentior sum Philippo? illi tamen impune maledictum est. Numquid in domo mea plus possum, quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit? ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere. Quid est, quare servi mei hilarius responsum, et contumaciorem vultum, et non pervenientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem? Qui sum cujus aures laedi nefas sit? ignaverunt multi hostibus, ego non ignoscam pigris, negligentibus, garrulis? Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum offendit? cogitemus quamdiu placuerit. Saepe et alias offendit? feramus quod diu tulimus. Amicus est? fecit quod noluit: inimicus est? fecit quod debuit. Prudentiori credamus, stultiori remittamus.'

Remedium suggerit, tum ad tolerandam, tum ad fugiendam maledicentiam. Solent enim illi qui superioribus aliisve sunt molesti et maledicunt, subditos pariter experiri fastidiosos, et ab iis maledictis impeti. Haec enim est justa talionis poena, qua Deus qui nullum peccatum sinit impunitum, tales congrue punit et ulciscitur, juxta illud Christi: 'In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis,' Matth. VII, 2. Et: 'Sicut feci, ita reddidit mihi Deus,' Judic. I, 7. Et: 'Per quae peccat quis, per haec et torquetur,' Sap. XI, 17. 'Qui dicit quae vult, audit quae non vult,' ait Comicus.

Titus Imperator: 'Nihil ago, inquit, ob quod reprehendi merear; ea vero, quae de me falso dicuntur, prorsus negligo.' Ita Xiphilinus in ejus Vita.


Versus 26: LUSTRAVI UNIVERSA ANIMO MEO, UT SCIREM, ET CONSIDERAREM, ET QUAEREREM SAPIENTIAM, ET RATIONEM: ET UT COGNOSCEREM IMPIETATEM STULTI, ET ERROREM IMPRUDENTIUM.

Hebraea, profundum profundum, id est, summa profunditas sapientiae, quis inveniet eam? Arabicus et Syrus, profunditatem profunditatum ejus quis inveniet? Salomon hic sermonem reflectit ad seipsum et sapientiam, ejusque profunditatem admiratur: quo enim magis sapientiam indagavit, eo magis ejus profunditatem deprehendit: uti nautae quo magis mare ingrediuntur, eo illud profundius experiuntur; et mons eminus intuenti demissus, cominus vero excelsus videtur. Quare fatetur se, cum ad summum sapientiae apicem contenderet, quo plus in ejus scrutinio progressus est, profecit et perrexit, eo magis ab ejus comprehensione defecisse, quia quo plura in sapientia cognovit, eo plura in ea obscura, scrutanda et pernoscenda conspexit, uti saepe superius dixit et confessus est: quare hic plura non addam. Ita S. Hieronymus qui asserit Salomonem 'ultra omnes homines quaesisse sapientiam, et ad finem illius tentasse pervenire,' sed frustra, cum illa instar abyssi fundo et fine careat, sitque immensa atque in divinitatis oceano, puta in intimis divini pectoris visceribus latissime diffusa, et profundissime abscondita.

Thaumaturgus haec refert ad poenitentiam Salomonis; unde vertit, omnia haec mihi jam olim comperta: sapientiam enim a Deo consecutus eram; sed eam, heu! quanto damno meo abjeci: ad similem enim illi pristinam amplius pertingere non valeo.

Porro S. Hieronymus sapientiam hanc accipit de scientia divinitatis, q. d. Tentavi scrutari Dei majestatem; sed quo magis eam penetravi, eo profundiorem et magis impenetrabilem reperi; alii, ad curiositatem vestigandi et sciendi ea quae humanum captum superant; Chaldaice, ad scrutinium legis divinae, adventus Messiae, ac diei mortis et diei judicii. Planius et aptius ad sequentia referas, scilicet ad scrutandum creaturarum vanitatem, ut nosset ubi esset vera voluptas et felicitas, q. d. Scrutatus sum res omnes, et in omnibus vanitatem reperi, nec quidquam, quod animum hominis inexplebilem explere et beare posset: quo plus veram satiem et felicitatem in iis quaesivi, eo minus reperi, et longius a vera sapientia et felicitate me elongavi, ac praesertim dum inter feminarum complexus et voluptates eam quaesivi. Hunc esse sensum patet ex sequentibus.

Hanc profunditatem sapientiae graphice depingit Baruch III, 15; Salomon, Prov. xxx, 4; Eccli. I, 2, et xxiv, 7 et seq.; Job, xi, 7: 'Forsitan, inquit, vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari.' Idem facit toto cap. xxviii. Sic studiosi Theologiae, initio, ut principia ejus intelligunt, videntur sibi multa scire, et valde esse sapientes; at ubi pergunt fiuntque professores, vident ubique difficultates, ac cernunt se longe plura ignorare quam scire.

Tropologice S. Gregorius, XXXII Moral. cap. 4, asserit quod sancti viri, 'quo apud Deum altius virtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos esse se deprehendunt; quia dum proximi luci fiunt, quidquid eos in ipsis latebat, inveniunt, et tanto magis foris sibi deformes apparent, quanto magis pulchrum est quod intus vident.' Citato deinde hoc loco Eccles., sic explicat: 'Quaesita enim sapientia longe recedere dicitur, quia appropinquanti altior videtur; qui vero hanc nequaquam quaerunt, tanto se ei propinquos aestimant, quanto et ejus rectitudinis regulam ignorant, quia siti in tenebris mirari lucis claritatem nesciunt, quam nunquam viderunt.'

Hebraice הוללות holelot, id est insanientium, vel potius insaniarum. Ubi in Hebraeo eaedem voces sunt, quae hic Septuaginta, tractationem, vel circumlationem; Symmachus, cogitationem tumultuosam; q. d. ait S. Hieronymus: 'Quotidie mecum uniuscujusque rei rationem ponens, nullum invenire cogitatum potui, qui non cogitatione perversa extrinsecus turbaretur.'

Pro lustravi Aquila vertit, circumambulavi; Hebraea, circuivi; Symmachus, pertransivi universa sensu meo, q. d. Omnia circumspexi et circumlustravi. Contrarie, ideoque non ad litteram Olympiodorus: 'Vir sapiens, ait, cum ad intelligendum aliquid vires intendit, collecta mente omnia in circuitu rationibus lustrat; neque item recta linea fertur ad sensibilia prospectanda, sed clausis sensuum fenestris, ac recedens in suae mentis penetralia deambulat in circuitu. Ibi arcano reflexu in se rediens intellectus sese speculatur ipsum, et quod intelligendum objicitur.'


Versus 27: ET INVENI AMARIOREM MORTE MULIEREM, QUAE LAQUEUS VENATORUM EST, ET SAGENA COR EJUS, VINCULA SUNT MANUS ILLIUS: QUI PLACET DEO, EFFUGIET ILLAM; QUI AUTEM PECCATOR EST, CAPIETUR AB ILLA.

Pro stulti Noster legit כסיל kesil; jam alio puncto legunt כסל kesel, id est stultitia, eodem sensu; aut potius legens kesel, id est stultitiae, vertit stulti, quia vere censuit abstractum de more poni pro concreto. Haec gnome patet ex dictis, cap. I, vers. 17, ubi in Hebraeo eaedem voces sunt, quae hic. Ait ergo: Circumlustravi omnia ut scirem scilicet rerum naturam et vanitatem, ac praesertim impietatem stulti, ut mox explicat: ibi enim pro cognoscerem in Hebraeo est idem verbum, quod hic, scilicet דעת daat, id est scirem, ut scilicet ex hac vanitatis et stultitiae scientia considerarem, et quaererem sapientiam, in qua scilicet sita sit vera hominis beatitudo et felicitas; simul et rationem, id est, modum et media, eam assequendi, qui est scopus et argumentum totius hujus libri; ideoque laboravi, ut cognoscerem impietatem stulti et errorem imprudentium, qui vanis, caducis et exilibus voluptatibus, praesertim venereis mulierum (ut sequitur) illecti, a sapientia, salute et felicitate aberrant, ac stulte in certum mortis praesentis et aeternae periculum se conjiciunt. Ita S. Hieronymus, Alcuinus, Lyranus et alii, qui censent hic significari quod summum sapientiae impedimentum sit luxuria et amor mulierum.

Addit S. Hieronymus Salomonem quaesisse quodnam in rebus humanis summum esset malum, ac deprehendisse esse mulierem: hanc enim caput esse malorum omnium. Thaumaturgus vero censet Salomonem ex desperatione sapientiae, cum illam videret adeo profundam et quasi fugientem a se, tradidisse seipsum concupiscentiae mulierum, et in luxuriae volutabrum incidisse.

Pro rationem Hebraice est חשבון chesbon, id est cogitationem, numerum, summam, rationem, ait S. Hieronymus. Septuaginta, λογισμόν et ψήφον, i. e. suffragium, vel potius summam, computum, et supputationem. R. David accipit rationem disputandi, quam docet Logica. S. Bonaventura sapientiam tribuit appetitibus, rationem operibus. Hugo Cardinalis sapientiam dat rebus occultis, per rationem accipit causam et probationem. Plane per rationem accipias viam et modum assequendi sapientiam et felicitatem, ut dixi. Minus recte Olympiodorus per rationem accipit Arithmeticam, et scientiam eorum quae per numeros competuntur, vel vestigantur, praesertim in genethliiacis observationibus et conjecturis. Posset quoque ratio pro computu accipi, q. d. Dum omnes res creatas ad numerum et calculum revoco, dum earum pretium et valorem expendo, invenio in omnibus esse vanitatem, errorem et stultitiam. Ita S. Hieronymus.

Denique chesbon significat ingenium, excogitationem, inventionem, artem, industriam, q. d. Ut excogitarem et invenirem artem et industriam recte et feliciter vivendi: haec enim summa est ars. Sicut enim summa est ars bene moriendi, sic et summa est ars bene beateque vivendi; haec enim illam parit et gignit. Septuaginta, et ex iis S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. VII, ex correctione Sixtina, sic legit: 'Circuivi cor meum, ut considerarem et quaererem sapientiam et numerum, et ut scirem impii laetitiam, et molestiam, et jactationem, et inveni ego eam amariorem morte.' Chaldaeus: 'In tantum tamque immensum spatium profundi (sapientia) aufugit, ut nulla sit eandem arripiendi facultas. Denique in eam deductus sum desperationem, ne amplius requirerem, neque cogitarem quam vanae impiorum laetitiae, quam frivola consilia, quamque misera vita. Cumque sic haberem, lethali concupiscentia irretitus, in hoc ipsum volutabrum incidi.'

Hugo: Errant, ait, mortales, dum verum arbitrantur, quod est falsum; bonum, quod est malum; magnum, quod est parvum; seque res possidere, a quibus potius possidentur: magni autem refert, si quis id cognoscat, ut damnet et caveat.

Per mulierem Chaldaeus accipit uxorem viro molestam; Olympiodorus, adulteram; alii, meretricem. Melius cum S. Hieronymo et Thaumaturgo accipias quamvis feminam illecebrosam, et ad luxuriam illicem. Sensus est, q. d. Lustrans omnes mundi vanitates et voluptates, nullam inveni vaniorem, fallaciorem et amariorem muliere, quae juvenes virosque ad se trahit et illicit: errorum insatiarumque maximum, 'et quod universa antecedat mala, quodque impietatis, stultitiae, erroris, vecordiae teneat principatum, atque omnium malorum caput est mulier,' ait S. Hieronymus. Haec enim primo, amarior est morte, quia mors semel enecat; at mulier quotidie, imo singulis horis et momentis, ita amasium importunis suis postulationibus, querelis, clamoribus, litibus, rixis cruciat, ut videatur eum enecare, sed ita ut ille mortis dolores, agones et angores jugiter sentiat, nunquam vero moriatur, sed vivus semper in longa et viva morte persistat. Expertus est id Salomon tum post lapsum, tum ante lapsum, cum mulieres deperire et multiplicare coepit. Experto credendum est, ait S. Hieronymus.

Denique femina viro saepe est causa mortis, uti Dalila fuit Samsoni. Notus est Medeae furor in Jasonem, prius adeo a se amatum. Graphice describit et exaggerat quantum malum sit mulier, dum eam componit et praeponit morti, quae omnium terribilium est terribilissimum, ait Aristoteles. Hoc est quod de femina dicitur, Proverb. II, 18: 'Inclinata est ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.' Vide ibi dicta, et Proverb. v, 12, ubi ostendi luxuriam parere paralysin, apoplexiam, phthisin, morbum venereae luis, et mille alios quibus torquetur et strangulatur luxuriosus. Unde gentiles Libitinam, id est Venerem coluerunt, quasi praesidem mortis et deam exequiarum, ait Plutarchus in Numa. Et Athenienses Venerem adorabant, quasi Parcarum maximam, eique cognomen dederunt ἀνδροφόνος, id est virorum homicida, teste Pausania, lib. I.

Secundo, femina est 'laqueus venatorum,' quia quot in ea sunt corporis ornamenta, tot sunt juvenum laquei, et mentis irretiendae irritamenta. Rursum, ut ait Comicus in Asinaria, femina similis est aucupi: 'Esca, inquit, est meretrix, lectus illex est, amatores aves.' Hinc Venus a venando, vinciendo et vinculis dicta est, ait Varro: unde et Venus vinculis circumdata pingebatur, eo quod omnes amore sibi devinciret, irretiret et illaquearet, teste Lucretio, lib. IV.

Tertio, 'sagena cor est illius,' primo, quia toto corde, mente, animo meditatur mille meretricas artes et dolos, quibus amasios illiciat, capiat et perdat. Rursum cor, id est intentio illius, est viros illaqueare. Secundo, cor accipe non solum, sed cum oculis sive oculatum, in oculis enim radiant cor et amor: quare oculi feminae illices sunt et pestiferi instar basilisci, ait S. Basilius in cap. I Isaiae, qui solo visu enecat intuentes se. Hinc vulgo dicimus oculum feminae esse spiculum, illudque ignitum: Carpit enim vires paulatim, uritque videndo Femina, ait Virgilius. Hinc Complutenses vertunt, retia et scandala habet in corde suo. Vere Bacchides alloquens feminas: 'Viscus merus, ait, vestra est blanditia.' Et Comicus in Truculento: 'In melle, ait, sunt linguae vestrae, sed corda in felle;' uti Lamia illa inescavit Menippum, ut eum deinde devoraret, de qua mira narrat Philostratus, lib. IV, cap. VIII. Quare sapienter Ovidius, lib. I De Arte amandi: Fallite fallentes, ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos, quos posuere, cadant.

Porro damna omnia meretricis ac libidinis, Poeta hisce duobus versibus complexus est in emblemate, cui titulus: Libido vetita. Sic enim de ea respective canit: Corpus, opes, animam, consortia, foedera, famam, Debilitat, perdit, necat, odit, destruit, aufert. Helinandus apud S. Antoninum, lib. VI Histor. tit. XIII, cap. VI, §4: 'Mulier, ait, dicitur a molliendo, ut et malleus, quia sicut faber per malleum mollit ferrum, sic diabolus per mulierem mollit et malleat universam terram; de quo Jerem. L, 23, in sensu mystico: "Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae?"' additque casto vitanda esse haec undecim, quae sunt: Otia, segnities, somnus, caro, femina, vinum, Prosperitas, ludus, carmina, forma, puer.

Unde legitur in Vitis Patrum non habendam familiaritatem cum femina, puero, vel haeretico. Vide dicta Proverb. vi, 24 et sequent.

Quarto, 'vincula sunt manus illius;' Aquila, vinctae sunt manus ejus; Chaldaeus, ligatae sunt manus ejus, sic ut non faciant opus; Hebraeum asurim et vincula et vinctos significat. Unde vertas, vincti jacent in manibus ejus, q. d. Multi capti sunt ab ea, perinde ac si colligati essent in carcere, juxta illud Prov. VII, 22: 'Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad vincula stultus trahatur;' quam proinde S. Basilius, lib. De Virgin., comparat magneti. Sicut enim ferrum trahit magnes, sic virum sua trahit Agnes. Unde Thaumaturgus vertit, si vel manum tantum manui connexuerit, non minus stricte retinet, quam si vinculis constrictos traheret. Hinc tactus mulieris est ignitus et pestifer.


Versus 29: QUAM ADHUC QUAERIT ANIMA MEA, ET NON INVENI. VIRUM DE MILLE UNUM REPERI, MULIEREM EX OMNIBUS NON INVENI.

Audi S. Hieronymum, lib. I Contra Jovinianum: 'Joseph, quia tangere eum volebat Aegyptia, fugit ex manibus ejus, et quasi ad morsum rabidissimae canis, ne paulatim virus serperet, pallium quod tetigerat abjecit.'

Quinto, 'qui placet Deo, effugit illam;' Chaldaeus accipit de adultera. Unde vertit, vir qui dimiserit eam libello repudii, liberabitur ab ea. In lege enim veteri non licebat viro tenere adulteram, ut dixi Prov. XVIII, 22. Vide dicta Prov. XXII, 14, ad illa: 'Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in eam.' Ergo: 'Quid aliud est mulier, nisi mali natura boni colore depicta?' ait S. Chrysostomus, homil. 19 in Matth. Magnum ergo Dei donum est ab ea liberari, quod Deus suis sanctis concedit. Praemium enim sanctitatis est castitas.

Porro unicum remedium hujus mali est fuga. 'Fugite fornicationem,' ait Apostolus, id est fugite aspectus et colloquia feminarum. Nam, ut ait Tertullianus, De Veland. Virg.: 'Ejusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est suffundi si virginem viderit, quam sanctae virginis si a viro visa sit.' Idem, Apolog. cap. IV: 'Democritus, ait, excaecando semetipsum quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.'

Porro Lyranus: Sicut, ait, qui expeditus est a vinculis, facile currere potest: sic qui femineos effugit laqueos, facile potest rectum virtutis iter percurrere. Ex adverso, qui cum mulieribus versatur sibi nectit retia, quibus implicatur, ne in via Dei pergere queat, uti docet S. Ambrosius, lib. I De Poenit. cap. XIII et XIV. Vide quae de malitia mulierum dixi Proverb. toto cap. VII; Eccli. cap. XXI, cap. XXV et cap. XXVI. Vide et Tiraquellum, Leg. IX Connubiali.

Mystice, mulier est voluptas et concupiscentia, quae amarior est morte, quia hominem totaliter cruciat, ac mortem parit tam temporalem in hac vita, quam aeternam in gehenna. Ita S. Ambrosius, Bonaventura et alii.

'Mille,' id est plurimis, ponitur enim numerus definitus pro indefinito. 'Ecce hoc inveni,' id est invenire volui, vestigare et reperire disposui. Significatur actus inchoatus, non perfectus: nam mox subdit se non invenisse quod quaerebat. Ita Glossa interlinearis. Aut τὸ inveni pertinet ad id quod sequitur: 'Virum de mille unum reperi,' q. d. Cum satagerem, ut invenirem rationem et modum, quo quis beatus in vita evadat, quam adhuc quaero et non invenio; hoc unum tamen inveni et agnovi, quod vix unus e mille rationem hanc et modum cognoscat et attingat. Vatablus per rationem accipit resolutionem dubii, quod Salomon quaerebat. Olympiodorus accipit fortem virilemque mentem et animam, q. d. Quaesivi viriles animos, atque inter viros tales paucos, inter feminas nullos reperi, quia omnes enervi et effeminato ingenio esse comperi.

Locus obscurus variis varie explicandi, et ad mysticos sensus confugiendi ansam dedit. Dico breviter hanc gnomen ad praeced. spectare de vanitate, malitia et noxa mulierum, q. d. Dum universa in orbe lustro et circumspicio, ecce hoc inveni, 'unum et alterum,' Hebraice unum ad alterum inter se conferendo, quasi dicat: Rebus omnibus a me sigillatim consideratis, et exacte inter se collatis ad hoc, 'ut invenirem rationem,' id est modum et methodum recte, sapienter et feliciter vivendi in quolibet statu et sexu, puta tam inter viros quam inter mulieres, fateor me, considerando virorum et feminarum vitam, illam necdum invenisse, sed adhuc investigare et quaerere, eo quod in omnibus videam deficere prudentiam, castitatem, virtutem: nam inter viros vix unum inter mille inveni vere virum cordatum, sapientem, fidum et constantem, hoc est, inter multos viros paucos aliquos cordatos reperi: inter mulieres autem nullam rectam, ait Chaldaeus, virilem, cordatam, fidam, castam et vere sapientem inveni. Habuit enim Salomon mille uxores et concubinas, e quibus nullam reperit viraginem castam, prudentem et sapientem, sed omnes illices ad luxuriam et idololatriam. Intellige ergo haec de mulieribus Salomonis, quod scilicet ipse, spectata et deprehensa femineae naturae mollitie, inconstantia, imprudentia, pronitate ad luxuriam, aliisque vitiis femineis, inter suas nullam invenerit viraginem sapientem, pudicam, constantem; non negat tamen alios alibi tales invenisse, vel inventuros esse, praesertim in lege nova.

Nam si naturam femineam non in se nudam, sed gratia sanatam et roboratam consideres, uti fuit in Catharina, S. Agnete, S. Lucia ceterisque sanctis virginibus, utique invenies viragines, quae Christi gratia roboratae viros virtute, castitate et fortitudine superarunt, et instar angelorum in terris vixerunt.

Adde hic latere secretum, quod a nemine animadversum est: pro virum enim Hebraice est אדם adam, de quo paulo post dicit, 'quod fecerit Deus hominem (Hebraice, Adam) rectum.' Alludit ergo ad Adam in puritate, innocentia, sanctitate et sapientia conditum a Deo, q. d. Quaesivi virum similem Adae in sinceritate, castitate, rectitudine, et mulierem rectam in omnibus his; mulieribus regum non inveni.

Hic igitur est sensus grammaticus sive superficialis corticis litterae, sub quo arcana latet medulla, puta sensus reconditus et sublimis de Christo, isque non tam mysticus, quam litteralis, sed parabolicus, quem tetigit Albinus. Est enim haec parabola, sive aenigma et aenigmatica prophetia de Christo. Plane enim aenigmatis speciem habet τὸ virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Unde addit se laborasse, 'ut inveniret rationem quam adhuc, inquit, quaerit anima mea et non invenit,' uti solet aenigmatis explicatio et solutio quaeri. Huic et subdit: 'Et quis cognovit solutionem verbi?' puta hujus aenigmatis de Verbo Dei incarnando.

Denique hac de causa tam fuse et operose omnia lustrando, se summam hanc sapientiam, puta Verbi incarnati vestigasse commemorat, quae scilicet nos verbo et exemplo veram sapientiam, et viam ad salutem doceret, atque a vanitate rerum et voluptatum ad veritatem veramque beatitudinem perduceret. Hanc eandem vocat חשבון chesbon, id est ingeniosam excogitationem, inventum, artem et industriam, quam scilicet Deus miro consilio excogitavit et adinvenit, ad ostendendam magnificam suam prudentiam, potentiam et beneficentiam erga homines. Quid enim ingeniosius Verbi incarnatione, in qua stupenda et divina arte aeternus Pater Verbum carni, Deum homini, coelum terrae, clementiam justitiae associavit? Sicut ergo Salomon de Christi incarnatione, passione, redemptione et resurrectione aenigma proposuit, Proverb. xxx, 4, dicens: 'Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?' Et vers. 18: 'Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilae in coelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia,' Hebraice, viam viri in virgine: sic idem hoc loco simile aenigma de Christo proponit dicens: 'Virum de mille unum reperi.' Hoc enim proprie soli Christo competit: Christus enim solus est unus vir, cui nullus in natura, persona, gratia et gloria aequari, vel assimilari potest. Ipse enim est Deus homo: quare ejus humanitas subsistit in persona non humana, sed divina Verbi. Hoc enim est 'magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu,' 1 Timoth. III, 16.

Ipse ergo solus est alter, et novus Adam, ut habent Hebraea, sicut docet Apostolus, Roman. v, 14 et I Corinth. xv, 41. Idque primo, quia sicut primus Adam nomen accepit ab adama, q. d. homo ab humo, ex qua formatus est: sic Christus in terra, et ex terra carnem accepit, sed mentem et deitatem detulit ex coelo, juxta illud: 'Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de coelo, coelestis,' I Corinth. xv, 47; et illud: 'Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,' Joan. cap. I.

Hinc nonnulli prisci feminas non esse homines, sed hominum prodigia et monstra censuerunt. Unde et Plato aliam a viris eis dat originem. Sic enim ait in Convivio: 'Masculum genus ipso rerum primordio solis foetus erat, femineum telluris; utriusque vero sexus particeps (Androgyni) lunae: utrique enim luna est particeps.' Addit Auctor Catenae Graec., q. d. 'Cum homines universos perlustrassem penitusque inspexissem, in omnibus pene reperi ea quae muliebre potius decerent ingenium; sed fortem in ipsis mentem virilemque rationem non inveni, ut non in mulieribus solum virilis mens non inveniatur, sed ne in iis quidem, qui homines cum sint, in muliebres mores degenerarunt, quantumvis homines videri velint.' Est hyperbole qua utitur Salomon, acriter utrosque feminasque perstringit, ut ab iis animum sapientis abstrahat, ne eis se effeminate subdat mollitie feminam superans, sed sese virum praestet memor suae conditionis et virilitatis. Expertus enim ipse quam dulce venenum sit mulier, ab ea omnes absterret. Itaque haec gnome mulierum taxat vitia, sed maxime lenocinium et impudicitiam, quod scilicet facillime sint, ut castitatem suam prostituant, si a viris sollicitentur, imo quod ipsae viros illiciant et sollicitent.

Salomonem secuti sunt caeteri sapientes et philosophi; unde Diogenes Cynicus, media die lucerna accensa ambulans per urbem, rogatus quid quaereret: 'Hominem quaero,' scilicet virum prudentem, sapientem, virtute praeditum. Ausonius in Epigram.: Vir bonus et sapiens, qualem vix repperit unum Millibus e multis hominum consultus Apollo: Quid proceres,anique ferat quid opinio vulgi Securus: mundi instar habens, teres atque rotundus, Externae ne quid labis per devia sidat. Herodotus in Polyhymnia: 'Multi, inquit, sunt homines, viri pauci.' Multi habent humanam naturam, pauci virilem fortitudinem. Isaias, cap. III, vers. 16, ait: 'Vidit Dominus quia non est vir.' Et Jeremias cap. v, 1: 'Circuite vias Jerusalem, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum;' quia, ut ait Chrysostomus, hom. 23 in Genes.: 'S. Scriptura hominem vocare solet, qui virtutem colit, caeteros autem neque esse putat.'

Denique alludit Salomon ad illud Davidis patris sui, Psal. XIII, 1 et 4, quo post lapsum Adae ait omnes homines esse peccato corruptos et depravatos: 'Corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.'

Porro Bonaventura refert haereticos quosdam ex hac gnome docuisse nullam feminam salvari, eo quod Christus virilem, non femineum sexum assumpserit, dixeritque: 'Qui (non quae) crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.' Armeni vero censuerunt in coelo nullas fore feminas, sed omnes sanctas resurrecturas in sexu virili, teste Gabriele Prateolo in Catalogo Haeres., quos diu ante confutavit S. Augustinus, XXII De Civit. XXVII. Vide quae dixi Ephes. IV, 13, ad illa: 'Donec occurramus in virum perfectum.'

Chaldaeus vero haec refert partim ad sidera, partim ad homines, qui fuerunt ab Adam usque ad Abraham. Sic enim vertit: 'Contemplatus sum sidera unum cum altero, ut invenirem rationem filiorum hominum, et quid erit in fine illorum. Et est alia res quam adhuc quaesivit anima mea, et non inveni virum perfectum et justum a diebus Adam, usquequo natus est Abraham justus, et inventus est fidelis et justus inter mille reges, qui congregati sunt, ut facerent turrim in Babylone, et mulierem rectam in omnibus his mulieribus regum non inveni.'

S. Hieronymus: 'Mulierem bonam, ait, omnino invenire non potui; omnes enim ad luxuriam, et non ad virtutem me deduxerunt.' Et post nonnulla opponit eis paucos viros, 'qui non appropinquarunt ad mulierem et purissimi permanserunt.' Sic et Olympiodorus, Salonius, et Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 19 in Matth., ubi explicans illud Matth. cap. XIX: 'Si ita est causa viri cum uxore, non expedit nubere.' Feminam ita definit: 'Quid est autem aliud mulier, nisi amicitiae inimica, ineffugabilis poena, necessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, mali natura boni colore depicta.'

Huc facit versio Campensis: 'Laboravi, ait, usque in hanc horam, ut conferendo officium femineum cum ingenio et moribus, bonam et prudentem aliquam invenirem, sed nihil successit: ex mille viris unum inveni tolerabilem, ex mille autem feminis nullam.'

Addit Auctor Catenae Graec., q. d. 'Cum homines universos perlustrassem penitusque inspexissem, in omnibus pene reperi ea quae muliebre potius decerent ingenium; sed fortem in ipsis mentem virilemque rationem non inveni, ut non in mulieribus solum virilis mens non inveniatur, sed ne in iis quidem, qui homines cum sint, in muliebres mores degenerarunt, quantumvis homines videri velint.' Est hyperbole qua utitur Salomon, acriter utraque feminas perstringit, ut ab iis animum sapientis abstrahat, ne eis se effeminate subdat mollitie feminam superans, sed sese virum praestet memor suae conditionis et virilitatis.

Secundo, sicut Adam non a parentibus generatus, sed a Deo immediate productus et creatus est: sic et Christus non ex generatione patris et matris, sed ex virgine formatus est inoperante Spiritu Sancto.

Tertio, sicut Adam rectus et integer quoad gratiam et justitiam originalem creatus est: sic et Christus, qui Adamum longe superavit, eo quod hanc rectitudinem et immunitatem ab omni labe et peccato adeptus sit ex vi nativitatis suae, quia scilicet conceptus est ex Spiritu Sancto, cujus operatione humanitas ejus unita fuit personae Verbi; ac proinde nullius peccati, sed solius gratiae fuit capax, imo illam omnigenam omnisque generis jure suo exegit.

Quarto, sicut Adam fuit parens generis humani, in illudque justitiam originalem propagasset, si Deo obediens in illa perstitisset: sic multo magis Christus parens est Ecclesiae, puta omnium fidelium et justorum, imo eorum peccato Adae perditorum et damnatorum liberator est et redemptor, atque in eos suam gratiam et justitiam per universa saecula propagavit, et in dies propagat, uti fuse docet Apostolus, Rom. v, 14 et sequent.; et I Corinth. xv, 45: 'Factus est, ait, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.'

Denique Christus solus est unus e mille, id est electus ex omnibus hominibus ad omnium salutem, ut sit Salvator mundi. Unde sponsa ei accinit Cant. v, 10: 'Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.'


Versus 30: SOLUMMODO HOC INVENI, QUOD FECERIT DEUS HOMINEM RECTUM, ET IPSE SE INFINITIS MISCUERIT QUAESTIONIBUS. QUIS TALIS UT SAPIENS EST? ET QUIS COGNOVIT SOLUTIONEM VERBI?

Nihil horum ulli alteri competit quam Christo, imo nec B. Virgini. Unde addit Salomon: 'Virum de mille unum reperi, puta Christum; mulierem ex omnibus non inveni,' quae scilicet instar Adae immediate a Deo creata rectitudinem et sanctitatem habeat ex vi nativitatis suae, ut eam in alios transfundat, sitque omnium redemptrix, justificatrix, salvatrix; nulla enim talis est mulier, ne quidem B. Virgo. Huc pertinet explicatio D. Thomae in cap. III ad Galat. lect. 6, ad illa verba: 'Quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus, etc. Ipse, inquit, solus et singularis, qui non subjacet maledictioni culpae. Unde Eccle. vii: Virum de mille unum reperi, scilicet Christum, qui esset sine omni peccato; mulierem autem ex omnibus non inveni, quae omnino a peccato immunis esset, sed minus originali vel veniali.'

Verum in editione S. Thomae Veneta anni 1555, et altera Parisiensi anni 1539, et alia anni 1532, additur haec exceptio: 'Excipitur purissima et omni laude dignissima virgo Maria.' Sed esto ea omittatur, uti eam alii Codices omittunt, verba Doctoris angelici prius citata, si B. Virgini applicentur, cum grano salis accipienda sunt, scilicet de debito contrahendi peccatum, non de ipso reali peccato. B. Virgo enim ex communi lege, qua statutum erat, omnes ex Adamo carnali generatione propagatos, ab eo peccatum originale contrahere, peccatum hoc contrahere debuisset (generata enim fuit ab Anna et Joachim), nisi singulari privilegio, tanquam futura Dei mater a Deo praeventa, ab hac lege exempta fuisset. Eximi autem omnino decebat eam quae mox futura erat mater Dei et Christi, id est salvatoris et sanctificatoris omnium. Quis enim credat matrem Dei aliquando fuisse servam peccati, imo mancipium diaboli?

Rursum adverte: Non negat Salomon aliquam mulierem esse omnis peccati expertem, sed tantum asserit nullam talem se reperisse, quia scilicet Salomon ignoravit quae, qualis et quanta futura esset Messiae mater, an scilicet a parentibus generanda, an a Deo instar Evae ex homine formanda, an virgo opera Spiritus Sancti conciperet, an alio modo generaret Messiam. Hoc enim primum Isaiae cap. VII revelatum legimus, dum ait: 'Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.' Ignoravit ergo Salomon an eadem a peccato originali foret eximenda; unde ait se non invenisse, id est non cognovisse ullam mulierem omnino rectam ab omni peccato immunem; alioquin B. Virginem viraginem fore eximiam, quae suum et sapientum omnium captum superaret, sat indicat Prov. XXXI, 10, dicens: 'Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium ejus.'

Sensim enim procedente tempore Deus uti mysteria fidei, sic et B. Virginis dotes et privilegia Ecclesiae revelavit et patefecit.

Tropologice S. Hieronymus: 'In multis studiosis, inquit, et quotidiana meditatione sudantibus vix invenitur cogitatus purus, et viri dignus vocabulo. Possumus et cogitatus pro viris accipere, mulieres pro operibus, et dicere quod difficile cogitatio alicujus pura inveniri queat. Opera vero, quia per corpus administrentur, aliquo semper errore commixta sint.' Sic et Salonius.

Pro solummodo, hebraice est, tantum vide, quae vox attentionem lectoris excitat. Vox rectum significat rectitudinem non tantum naturae, ut vult Cajetanus, sed et gratiae sanctificantis ac justitiae originalis; utraque enim dotatus fuit Adam. Unde Olympiodorus habet, prorsus rectum. Pro quaestionibus, Hebraice et Chaldaice est חשבונות chisbonot, id est cogitationibus; Graece λογισμοῖς, id est ratiocinationibus; Complutenses, considerationibus; alii, cogitationibus variis, hoc est, ut ait Olympiodorus, obliquis vivendi rationibus, in quas se dissecant homines, dum hic avaritiae, ille superbiae, alius gulae, etc., se addicit. Symmachus vertit, πολυπραγμοσύνην, id est curiositatem, vel variam negotiationem. Thaumaturgus, disputationes leviculas circa dictiunculas, vel res levis momenti, quibus subinde tempus terunt sapientiae studiosi vel professores. Hugo Cardinalis explicat tum de his quae scire studemus, nec sciri possunt definite in hac vita; tum de curis ac sollicitudinibus et concupiscentiis, quas et quaerimus, et de illis ratio quaeritur in judicio. Carthusianus proprie quaestiones intelligit non utiles ac licitas tantum, sed curiosas ac superstitiosas. Titelmannus vult quaestionum nomine contineri omnem difficultatem, perplexitatem, miseriam, in quas homines post primum parentem, qui naturam ipsam involvit, se quoque ipsi involvant. Alii vim facientes in voce quaestionum, rixas accipiunt pugnasque carnales.

Omnia haec nomine quaestionum, Hebraice chissebonot, id est cogitationum, accipi possunt; qua de re rursus dicam inferius. 'Infinitis;' nam, ut ait S. Bonaventura, nihil explere potest hominis cupiditatem, nihil stabilire ipsius instabilitatem, quia cecidit a veritate in ignorantiam, a bonitate in malitiam, a potestate in impotentiam. Chaldaeus plane vertit: 'Verumtamen vidi quid invenerim. Creavit enim Dominus Adamum illum primum fortitudine et justitia praestantem; sed serpens et Eva eum fefellerunt, ut fructu arboris vescerentur, quem edentes in sapientes evaderent, et habentes notitiam boni et mali; ex quo effectum est ut in se et posteros occasionem mortis adsciscerent. Et hanc solum in perquirendis quaestionibus illis fructum sunt consecuti, at mortem in omnes terrae incolas invexerent.' Causam dat versus praecedentis, q. d. Causa cur ex omnibus hominibus et feminis vix ullum invenerim per omnia rectum et sapientem, qui veram ad felicitatem viam iniret, est quod Deus quidem fecerit Adam rectum, sed ipse a rectitudine hac desciscens, se et posteros inquinavit peccato et concupiscentia, quae infinitas ei cogitationes, desideria, curiositates et quaestiones suggerit, ut nunquam animo conquiescat; quia enim ab uno Deo descivit, hinc in diversa et plurima distractus est, et mens ejus post creaturas varias vaga abit; cumque in nulla reperiat requiem et satiem, aliam semper et aliam cogitat et concupiscit, ubique quaerens quietem et nusquam inveniens; quare mille cogitationum et quaestionum, id est curarum, cupiditatum, curiositatum, passionum, tumultuum fluctibus et aestibus, his Euripi assidue jactatur et fluctuat, et, ut ait Lucretius, lib. V: Semper et in curis consumit inanibus aevum.

Nota: Ex hoc loco liquet Adamum creatum esse in gratia et justitia originali. Idem liquet ex iis quae dicit Sapiens, cap. II, vers. 23 et 24; et Eccle. cap. XVII, vers. 1 et 2; et Apostolus, Ephes. IV, 23, et Coloss. III, 10. Quare perperam censuerunt pelagiani Adamum a Deo conditum esse talem, quales nos nascimur et sumus. Minus quoque recte Alexander ab Alexandro, Marsilius Altisiodorensis, Bonaventura, Scotus in II, distinc. 29, opinati sunt Adamum creatum esse in puris naturalibus, deinde dotatum gratia, quam mox peccando perdiderit. Igitur tacite Salomon hic refellit haereticos, qui Deum faciebant peccati et depravatae naturae auctorem; atque gentiles, qui naturam censebant homini esse novercam, quod eum tam parvum miserumque formasset, cum hoc vitium non sit naturae, sed culpae, uti passim docet S. Augustinus Contra Pelagianos, qui lib. IV Contra Julianum, cap. x, ait philosophos 'rem (corruptionem hominis) vidisse, sed causam ignorasse.' Vide Theodoretum, lib. III De Curand. Graec. affect. Praeclare S. Cyrillus, Catechesi 2: 'Plantatio quidem bona, ait, sed fructus ex voluntate malus; atque ideo plantator quidem in culpa non est; vinea autem comburetur, quoniam in bonum plantata est, et in malum fructificavit. Fecerat enim hominem rectum, sed ipse quaesivit quaestiones multas. Et Apostolus dicit: ipsius enim factura sumus, creati in bonis operibus, quae praeparavit Deus, ut ambulemus in illis. Creator itaque, cum sit bonus, bonos creavit. Creatura vero voluntate propria in amaritudinem conversa est. Ego plantavi vineam fructiferam totam veram, quomodo conversa est in amaritudinem vitis alienae?' Jerem. II.

Nota secundo: Rectitudo haec opponitur curvitati, obliquitati, tortuositati, corruptioni, depravationi, quam post peccatum per concupiscentiam incurrit homo. Concupiscentia enim ejus mentem a rectitudine rationis, legis, virtutis et voluntatis Dei distorquet, ut concupiscat inhonesta, turpia, noxia, vetita, quam in se sentiens S. Paulus: 'Video, ait, aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati,' Roman. VII, 23. Haec est hominis animique distortio et claudicatio, qua uno pede mentis rectus, altero pede concupiscentiae claudus incedit. Rectitudo ergo sopiebat, imo tollebat concupiscentiam, Adaeque mentem adaequabat dictamini rectae rationis, prudentiae, honestatis et legis divinae.

Nota tertio: Aliqui per rectitudinem accipiunt simplicitatem et sinceritatem: ita Thaumaturgus, q. d. Deus creavit hominem rectum, id est simplicem, sincerum, candidum, non falsum, fucatum, fictum, fraudulentum; sed talis per peccatum evasit. Haec enim est ferrea aetas, in qua, ut canit Ovidius, I Metamorph.: Irrupit in aevum Omne nefas, fugere pudor, verumque fidesque: In quorum subiere locum fraudesque dolique, Insidiaeque et vis, et amor sceleratus habendi. Noster Pineda per rectitudinem accipit pudicitiam, cujus jacturam paulo ante in mulieribus taxavit, ac quaestiones infinitas refert ad femineas lites et tricas; sed, ut ipse fatetur, haec arctior et humilior est hominis rectitudo: plena enim et adaequata est mentis per gratiam et virtutem quamlibet, ac praesertim per justitiam originalem integritas, conformitas, justitia et sanctitas.

Unde S. Thomas, I part., Quaest. XCV: 'Deus, inquit, fecit hominem rectum. Erat enim rectitudo secundum hoc quod ratio subdebatur Deo, rationi vero inferiores vires animae et corporis. Prima autem subjectio erat causa secundae et tertiae. Quamdiu enim ratio manebat Deo subjecta, inferiora ei subdebantur, ut docet S. Augustinus,' lib. De Natura et Gratia, cap. xv, et lib. De Corrupt. et Gratia, cap. XI. 'Rectitudo hominis in eo est, ut carni spiritus utpote inferiori superior praesit et imperet, et haec illi jussa adsit atque obtemperet,' ait Rupertus in cap. I Genes.; et S. Augustinus, lib. XIV De Civit. cap. XI et XXVII: 'Fecit, ait, Deus hominem rectum, ac per hoc voluntatis bonae; non enim rectus esset, bonam non habens voluntatem.' Et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian.: 'Cum boni creati simus, et boni a Deo, ipsi vitio nostro sumus ad pejora delapsi, et quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus e paradiso depravatum est.' Vide D. Thomam loco jam citato, ac ibidem Suarez, Vasquez, Valentia, Molina, caeterosque scholasticos.

Rectum enim dicitur, quod suam regulam adaequat. Adam ergo creatus est rectus, quia rationi et legi Dei per omnia conformis: haec enim rectitudo efficiebat in eo omnium virium et potentiarum consonam harmoniam, mirumque consensum et quasi concentum, cum jam post peccatum in nobis experiamur rebellionem carnis et spiritus, miramque virium omnium dissonantiam, luctam et pugnam. Deus ergo fecit hominem rectum, quia in ipso creationis momento Adamo gratiam sanctificantem infudit, eumque justitia originali vestivit. Gratia efficiebat deiformem, imo Dei filium, angelorum fratrem, creaturarum dominum. Originalis justitia per jugem Dei assistentiam omnes animae vires, puta intellectum, memoriam, voluntatem, item sensus et appetitus omnes ita moderabatur, contemperabat, et puras pacatasque efficiebat, ut nulla inter eas esset discordia, nullus ne minimus quidem defectus. Erat ergo Adam tunc memoria tranquillissimus, intellectu perspicacissimus, voluntate rectissimus, sensibus obedientissimus, appetitu subjectissimus, in quo corpus animae jussum sine ulla contradictione sequebatur, sensus et appetitus rationi parebant, et ratio divini numinis ducebatur imperio. Unde Prosper, lib. II De Vita Contemplat.: 'Non inquietabat, inquit, molesta sollicitudo quietum, non fatigabat labor anxius otiosum, non somnus opprimebat invitum, non amittendae vitae timor angebat de immortalitate securum. Habebat facilem victum, corpus ex omni parte sanum, tranquillum motum, cor mundum, ignarus poenalis mali, habitator paradisi, expers peccati, capax Dei. Postremo quid eo felicius fuit, cui erat orbis subjectus, nullus infestus, liber animus, et visibilis Deus?'

Jam vero post lapsum soluta hac potentiarum harmonia, summe distemperato corpus animae imperium subire detrectat, et si illa vult abstinere, hoc manducare; si illa vigilare appetit, istud dormire; si animam laborare, corpus otiari, et socordia consumi delectat. Jam sensus et appetitus rationi non parent, sed tanquam servi rebelles adversus illam insurgunt, et (quod miserabilius est) deceptam et captivam pertrahunt. Jam ratio divinas leges praeterit, sui Creatoris jussa contemnit; quae proinde illud Jerem. audit: 'Confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam.' Quid moror, et hominis morbos enarro? 'Omne caput languidum, et omne cor moerens. A planta pedis, usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo,' Isai. I, 5.

ET IPSE (Adam cum posteris, unde Hebraea, Septuaginta, Syrus, Arabicus, S. Hieronymus in Comment., Campensis, Vatablus et alii habent ipsi in plurali) infinitis se miscuerit quaestionibus. — Hebraea, et ipsi quaesierunt, חשבונות chissebonoth, id est cogitationibus; Symmachus vertit, curiositates; Cajetanus, rationes; alii, astutias, artes, affectus pravos.

Apposite per quaestiones infinitas accipias plurimas philosophorum de hominis fine, summoque bono ac felicitate, in quo scilicet illa sita sit, opiniones et pugnantes sententias. Thaumaturgus accipit quaestiones nunquam finiendas, quod cum homines ad indagandam sapientiam sint nati, ipsi tamen in verbositate omnem aetatem conterant. R. Salomon per quaestiones accipit uxorias lites et rixas, q. d. Adam, cum solus erat, rectus erat et pacatus; cum ei addita est Eva, incidit in uxorias lites; verum hoc frivolum est et rabbinicum. Tale est et illud versionis Tiguriniae: 'Deprehendi, ait, quod Deus Adamum probum condiderit; ipsi autem plures facti cogitationes vanas persecuti sunt.' Non solum enim posteri Adae, sed et ipse Adam post lapsum id fecit, et 'se infinitis miscuit quaestionibus,' ut habet Vulgatus.

Acute Hugo Cardinalis, licet minus genuine ad litteram, per quaestiones accipit tormenta: tot enim tormentis et aculeis cruciatur homo, quot cupiditatibus servit, praesertim uxoriis et femineis. Unde illud S. Hieronymi Contra Jovinian.: 'Qui non litigat, caelebs est.' Et illud Juvenalis: Semper habet lites, alternaque jurgia lectus, In quo nupta jacet, minimum dormitur in illo.

Nota: τὸ miscuerit habet auxesin, ut recte advertit Pineda, q. d. Homo adeo quaestionibus, id est cogitationibus, curis, cupiditatibus et litibus immersus, imo absorptus est, ut videatur totus compositus et compactus ex quaestionibus, querimoniis, litibus, rixis, vix aliquid purum et meracum in homine cerni possit, quod non sit confusaneum et miscellum ac perturbatum. Ergo multarum rerum confusionem et perturbationem videtur significare, cum humanorum studiorum et passionum agitatio coelum terrae miscet, et omnia confundit.

Quaeres, cur Noster Hebraeum חשבונות chissebonoth vertit quaestionibus, et non cogitationibus? Respondetur, quia τὸ quaestionibus multa significat huic loco congrua et opportuna. Primo enim, quaestiones significant varias philosophorum de felicitate et summo hominis bono disputationes et opiniones, dum alii illud in honore, alii in opibus, alii in sanitate, alii in scientia, alii in prosperitate, alii in amicitia, etc., collocarunt. Salomon enim totus hic est in describenda rerum vanitate, et inquirenda veritate veraque felicitate, qua scilicet in re homo recte, honeste et beate vivere queat, atque illam vix in ullo mortalium se reperisse commemorat, eo quod homo rectus a Deo conditus rectitudinem et Deum unum, in quo solo ejus felicitas sita est, peccando deseruit, ideoque felicitatem in variis rebus creatis, ad speciem formosis et delectabilibus quaerat, et nusquam inveniat, cum in eis non consistat. Homo ergo ab una chesbon, id est cogitatione et ratione Deo adhaerendi, seque feliciter vivendi, uti dixi vers. 28, deflexit in chissebonoth, id est in multas cogitatiunculas, quaestiunculas, ratiunculas, quas ipse sibi excogitavit et finxit quasi ibi beatam vitam inventurus, sed revera non nisi tricas, spinas et aerumnas invenit, quia relicta vera arte bene beateque vivendi, vanas et fallaces artes beatae vitae sibi commentus est.

Secundo, quaestiones significant continuas sollicitudines et curas, item lites et rixas hujus vitae, quibus homo non tantum cum aemulis, vicinis vel amicis, sed etiam secum ipse litigat et rixatur, dum mente coelestia, carne terrena cogitat et concupiscit.

Tertio, quaestiones significant curiositates, quibus plenus est homo, ut omnia praesertim nova, aliena, peregrina et incognita scrutari velit, ideoque infinitis molestiis se implicat. Hinc rursum quaestiones notant difficultates et molestias quaslibet, quibus se homo vel sponte vel coacte immiscet. Accedit Hugo, qui per quaestiones accipit equuleos et tormenta; haec enim vocantur quaestiones, quia per ea veritas criminis in judicio exquiritur et exprimitur a reo. 'Quaestio tenet eum qui in jus vocatus est,' ait Papinianus.

Quarto, quaestiones significant cupiditates, quibus scatet homo, per metalepsin: quaestiones enim notant cupiditatum originem et fontem, scilicet quod prodeant ex curiositate quaerendi et sciendi, puta ex pruritu sentiendi et experiendi quid in qualibet re sit bonum, jucundum et delectabile. Alludit ad primam quaestionem serpentis, quam movit Evae dicens: 'Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de ligno scientiae boni et mali?' Gen. III. Ad quam quaestionem in curiositatem gustandi pomi exarsit Eva, illudque comedit, ac eodem maritum nosque omnes perdidit, atque suam curiositatem et concupiscentiam in omnes posteros transfudit.

QUIA ET TU CREBRO MALEDIXISTI ALIIS.

Vis ergo excludere concupiscentiam? Exclude curiositatem, claude oculos, aures, mentem, dicitoque cum Propheta: 'Averte oculos meos, ne videant vanitatem,' ne visam concupiscant, et gustare velint instar Evae.

Quinto, Noster Ludovicus Molina per quaestiones accipit perplexitates, caecitatem et ignorantiam, quam per peccatum incurrit homo; qui enim ignorat, is quaerit id quod ignorat et nescit. Quaestio ergo notat ignorantiam, impudentiam, insipientiam hominis in rebus, tum speculativis, tum potius practicis. Omne enim peccatum prodit ex quadam ignorantia, id est, imprudentia, quod scilicet homo non satis consideret peccati damna et poenas gehennae, quibus se obnoxium reddit. Nam si has prudenter consideraret et ponderaret, ut debet, utique non peccaret. Sed audi Molinam, I part. tract. De opere 6 dierum, disp. 27, sub finem: Quaestionum nomine intelligit anfractus, difficultates et ambiguitates, quae amissa justitia originali per peccatum primorum parentum, eoque ipso recedente a natura humana concentu, rectitudineque illa maxima, qua condita fuerat, atque ignorantiae vulnere simul suscepto, in humana vita sunt consecuta. Unde sequitur quod homo in justitia originali longeque sublimiori statu, quam sit ille, in quo nunc est, fuerit conditus.

Sexto, quidam per quaestiones accipit questus, id est querelas et querimonias, quas pariunt miseriae et dolores hujus vitae homini lapso. Verum sic quaestiones sine diphthongo forent; jam autem scribuntur cum diphthongo. Rursum accipit quaestiones non tam active, quam passive pro rebus quaerendis ab homine, ad quas scilicet interroganti Deo, homo in die judicii respondere debebit, ut quaestio hic per catachresin responsionem significet. Interrogabit enim Deus quemque, et quaeret: Cur tot beneficiis meis ingratus fuisti? cur sanguinem Christi mei profanasti? cur gratiam ejus et vocationem respuisti? cur hoc peccatum perpetrasti? cur proximum laesisti? cur adulterium commisisti? cur furatus es? cur occidisti? cur concupiisti tot tantaque illicita? Atque ad singula respondere debebit homo pavidus et anxius; et quia justam responsionem dare non poterit, audiet sententiam damnationis ad gehennam, cui proinde infelix in hac vita, dum peccat, se immiscet, et obnoxium reddit.

Insuper alius per quaestiones accipit tentationes, sophismata et captiones diaboli, quibus quasi laqueis animam irretit, convincit et capit, sicut Sphinx suis quaestionibus implicatis transeuntes illaqueabat, capiebat et occidebat. Verum hae quaestiones accommodatitiae et mysticae sunt potius quam litterales et genuinae.

Denique quaestiones Salomon opponit rectitudini et homini recto, qua scilicet in statu innocentiae mens ejus erat recta sine ulla culpa, aeque ac corpus sanum ab omni poena liberum; quare per quaestiones significat tum culpas et peccata, tum poenas et tormenta, quas peccando et desciscendo a primaeva rectitudine homo sibi ascivit; qua de causa necesse fuit invenire virum unum electum ex mille, puta Christum, qui illum a quaestionibus et distorsionibus hisce expediret, eumque primae rectitudini et aequitati restitueret. Unde subdit: