Cornelius a Lapide

Ecclesiastes VIII


Index


Synopsis Capitis

Sapientia dat signa et effecta, illam enim lucere ait in vultu, verbis moderatis, juramenti legisque custodia, et opportunitatis observatione: hac enim praestat et efficit sapientia. Deinde, vers. 9, quaedam vanitatis genera recenset, praesertim quod impii tractentur ut pii. Denique, vers. 15, laudat vitam moderatam quae opibus suis fruitur, et a se anxias curas et curiositates omnia scrutandi ablegat.


Textus Vulgatae: Ecclesiastes 8:1-17

1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.

6. Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio: 7. quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio. 8. Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. 9. Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. 10. Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum; sed et hoc vanitas est. 11. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. 12. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. 13. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini. 14. Est et alia vanitas, quae fit super terram, sunt justi, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant; sed et hoc vanissimum judico. 15. Laudavi igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. 16. Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quae versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. 17. Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem, eorum quae fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.


1. SAPIENTIA HOMINIS LUCET IN VULTU EJUS.

Vatablus explicat de vultus serenitate et hilaritate; Cajetanus de majestate et auctoritate; Clarius de gratia, a qua vocari solet vultus gratiosus et festivus; Olympiodorus accipit vultum animi, non corporis, q. d. Sapiens habet animae suae faciem luce magna conspicuam, jubare scilicet divinae sapientiae illustratam: verum hoc mysticum est. S. Hieronymus hanc gnomen nectens ultimis verbis cap. praeced., sic legit, sicque plane clareque exponit: «Quis ita, ut sapiens? et quis novit solutionem verbi? Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et fortis faciem, etc. Supra docuerat difficile bonum hominem inveniri, et venientem contra eliterat quaestionem: a Deo bonos homines conditos, sed sponte sua ad peccatum delapsos. Nunc quid boni homini dederit Deus, quasi gloriaturus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem providentiae, occulta Dei noscere mysteria, et arcana ejus sensa cordis intrare. Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic fecerit problematum solutiones, et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit, sed et in superficie corporis et speculo vultus cluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit.»

Porro, sapientia lucet in vultu tripliciter: primo, quia, ut ait S. Hieronymus et Albinus, anima seipsam suasque passiones et affectus imprimit corpori, praesertim vultui per naturalem sympathiam, qua forma materiam, puta anima corpus sibi adaptat et adequat. Animus ergo sapiens sapientiam prodit, imo fingit et pingit in vultu, sicut sigillum sui figuram fingit et pingit in cera. Id patet ex physiognomia. Unde signa physiognomica sapientiae et insipientiae, virtutum et vitiorum, quae in vultu totoque corpore relucent, recenset Aristoteles in Physiognomicis. Quocirca Thuanus vertit:

Nempe micat rosea sapientis fronte coruscus Fulgor, et ex vultu feritas et ruga facessit.

Vultus ergo est viva imago, imo speculum et simulacrum animi, uti communis habet sapientum sententia. Intellige communiter ita fieri, at non semper; nam, ut ait Comicus: «Multis mortalium facies est ingenua, mens vero intus illiberalis reperitur.»

Secundo et potius, quia sapientia, id est prudentia et virtus, non tantum animum, sed et corpus, praesertim vultum ad omnem honestatem et decorem componit et efformat, facitque ut in eo reluceant gravitas, modestia, comitas, probitas, pietas, scilicet in fronte serenitas, in genis verecundia, in oculis candor, in ore prudentia

et gratia, in toto vultu hilaritas et laetitia, mixta prudenti sanctaque maturitate. Unde Hebraice est, sapientia hominis illuminabit vultum ejus; Chaldaeus, sapientia viri sapientis illustrat splendorem faciei ejus inter justos. Sic et Septuaginta, Syrus, Arabicus et caeteri. Arias:

Hominis faciem sapientia luce Perfundit, mutatque iras vultumque superbum, Atque supercilium demit, redditque modestum.

Et alius: Namque gravis facies animi est sapientis imago:

si scilicet matura sit, comis, placida et aequabilis. Comes enim sapientiae est humanitas et modestia.

Rursum sapientia lucet in facie sapientis, quia eam facit omnibus amabilem, juxta illud Job xxix, 24: «Lux vultus mei non cadebat in terram.» Lux enim symbolum est majestatis et causa venerationis. Sic Esther ait Assuero, cap. xv, vers. 16: «Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum.» Porro, «residebat ille super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu,» ibidem vers. 9. Sic Judaei viderunt faciem S. Stephani quasi angeli, Actorum vi, 15. Sapientia ergo sanctitati juncta est, quasi sol jubar suum in vultum diffundens; unde «inextinguibile est lumen illius,» Sapient. vii, 10.

Tertio, quia Spiritus Sanctus per gratiam animam inhabitans et illustrans, lucem ejus, imo suam diffundit in vultum et corpus, sicut lucernae lux per vitrum et cornu tralucet; et sicut lumen gloriae beatorum non tantum mentes, sed et corpora efficit fulgida et gloriosa. Adde: Spiritus Sanctus eximiis viris in quorum mentibus, velut in templis angustis habitat, specialem vultus claritatem et fulgorem saepe aspirat: sic in vultu Christi radiabat fulgor divinitatis, teste S. Hieronymo, cujus radios S. Petro, S. Jacobo et Joanni afflavit in transfiguratione; in vultu S. Antonii radiabat splendor sanctitatis, teste S. Athanasio. Sic faciem S. Ignatii fundatoris Societatis Jesu radiantem et splendidam se vidisse asseruit B. Philippus Nerius, aliique viri sapientes et sancti. Sic Deus in Sina colloquens cum Moyse illi cornua, id est radios lucis affixit, Exodi xxxiv, 30. Sic facies B. Virginis erat simulacrum probitatis, norma et forma virtutis, teste S. Ambrosio. Unde sequitur: «Et (id est quia) potentissimus faciem illius commutabit.» Et Psalm. lxvi, 2: «Illuminet (Deus) vultum suum super nos.» Sicut enim sol creaturas, sic Deus homines sanctos luce sua collustrat. Vide dicta Prov. xvii, 24, ad illa: «In facie prudentis lucet sapientia.» Et Proverb. xxvii, 19, ad illa: «Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

ET POTENTISSIMUS FACIEM ILLIUS COMMUTABIT.

Primo, q. d. Princeps aut tyrannus, aut quis alius potens, vel minis, vel praemiis flectet constantiam faciemque sapientis et sancti, ut a sapientia et probitate ad insipientiam et improbitatem deflectat. Rursum sapiens si principi serviat, et ab illius vultu nutuque pendeat, necesse est ut saepe vultum cum eo mutet, sicut umbra mutato corpore figuram suam mutat et variat; quare si sapit, non principi terreno, sed coelesti, apud quem nulla est vicissitudinis obumbratio, Jacobi cap. 1, vers. 17, se mancipet; quod monet Sapientia, dum subdit: «Ego os regis observo.»

Secundo et genuine, per potentissimum accipe Deum. Dat causam cur sapientia luceat in vultu sapientis: quia scilicet Deus illam immutat, illique suam sapientiam et lucem aspirat, praesertim in oratione et colloquio cum Deo patre luminum, uti in eadem radios suos aspiravit faciei Mosis. Sic vultus S. Dominici ex oratione prolixa spirabat amorem; S. Francisci contemptum mundi et Christum crucifixum; S. Catharinae Senensis devotionem et compunctionem, ut solo vultu intuentes compungerent, et ad pietatem Deique amorem inflammarent. Sensus ergo est, q. d. Deus potentissimus commutare solet faciem sapientis, ut impudicitia, pervicacia, tristitia, feritas, truculentia, et si quis alius antea in ea erat pravus affectus, in probum, puta in pudorem, modestiam, pudicitiam, laetitiam, pietatem, etc., commutetur; ut qui per naturam, vel exercitium et vitium prius fuerat vultu tetrico, torvo, minaci, vago, lascivo, jam sapientiae dono eumdem habeat hilarem, serenum, placidum, stabilem, pudicum, sanctum. Sic Deus post orationem mutavit faciem maestam Annae matris Samuelis, ut deinceps aequabili semper facie, laeta hilarique consisteret, I Reg. 1, 18; et faciem Esther pallidam ob metum Assueri, Esther xv, 10; et Danielis, cap. vii, vers. 28. Porro S. Bonaventura docet Deum mutare faciem exteriorem mutando interiorem, id est animae seu rationis partem superiorem Dei capacem. Aliter Emmanuel Sa, q. d. Deus sapientem ita quandoque mutat et dejicit, ut non videatur esse sapiens.

Moraliter Hugo Cardinalis: Deus, ait, commutat eum qui malus est, ut evadat bonus; qui turpis, ut pulcher; qui debilis, ut fortis; qui viator per gratiam, ut comprehensor per gloriam, secundum quadruplicem statum incipientium, proficientium, perfectorum, pervenientium. Dionysius vero, q. d. Sapiens Dei dono subditis faciem commutabit, et pro subditorum rerumque exigentia nunc iratam, nunc blandam, nunc tristem induet, uti Christus induit, cum ementes ejecit e templo, cum Magdalenae apparuit ut hortulanus, et discipulis in Emmaus euntibus ut peregrinus.

Anagogice Lyranus: Deus, ait, faciem mortalem in resurrectione commutabit in immortalem et gloriosam.

Legit noster Interpres עז az, id est potens, per antonomasiam, id est potentissimus, puta Deus; jam alio puncto legunt עז oz, id est potentia, fortitudo, robur, durities, impudentia: durus enim facie vel fronte, ab Hebraeis vocatur impudens. Unde

Primo, Cajetanus vertit, et fortitudo vultus illius commutabitur, quod sic exponit, q. d. Nullus etiam dynasta ita sapit, quin aliquando desipiat, ut muneribus, precibus aliave re corrumpi se sinat, ut subditos affligat, etc.; sicque vultus etiam ipsius, id est auctoritas, apud eos mutatur et amittitur. Unde Chaldaeus vertit, et impudens facie, immutantur viae ejus de bono in malum. Sic Catilina impudentiam et saevitiam spirabat vultu, etiam jam occisus. «Etiam mortuus Catilina, ait Sallustius, retinebat faciem quam habuerat vivus.»

Secundo, Clarius vertit, et impudentia (Vatablus, duritia) faciei illius commutabitur, quia dum sapientia hominem possederit, abigit impudentiam a mente et fronte. Et Titelmannus sic vertit et explicat, sapientia hominis lucere faciet vultum ipsius, et fortitudinem, id est impudentiam vel crudelitatem, feritatem et barbariem vultus ejus mutabit; Campensis, crudelitatem pellit.

Tertio, Vatablus, q. d. Sapientia fortitudinem et arrogantiam, impudentiamque faciei hominis immutabit, quia faciet ut ipse sibi videatur vilis, abjectus, despectus, quamvis ab aliis plurimi fiat.

Quarto, Septuaginta ישנא iescunne legentes per sin, i. e. odietur, non ישנא iescunne per schin, i. e. commutabitur, vertunt ἀναιδής, id est impudens (Vaticani legunt, imprudens, atque impudentia est imprudentia, puta stoliditas) vultu odietur; Syrus, cujus facies audax est, odiosus efficietur; Arabicus, qui non habet verecundiam, contumelia afficit faciem suam, q. d. In vultu sapientis lucent pudor et sapientia, in vultu impudentis insipientia, ideoque ille amabitur et coletur, hic odietur et contemnetur. Unde, ut explicat Olympiodorus, facie sua punietur, cum scilicet impudens contentiosis sermonibus sophisticisque captiunculis sese efferens, redargutus, impudentiae poenas dabit. Thaumaturgus, sapientiae indicium ex hominis vultu apparet, velut et livor impudens, statim ut videtur aliquis, prodet dignum esse, in quo inhabitet. S. Hieronymus in Comment., improbus facie sua odietur: improbitas est audacia et impudentia.


2. EGO OS REGIS OBSERVO, ET PRAECEPTA JURAMENTI DEI.

Septuaginta, Syrus et Arabicus vertunt in imperativo, os regis observa, quia pro שמר scomer, id est observo, legerunt alio puncto שמר scemor, id est observa. Unde ex Hebraeo sic vertendum censuere, ego, scilicet moneo vel jubeo, os regis observa. Pendet hic versus a praecedenti, estque velut practica conclusio educitur, quasi dicat: Quia Deus potentissimus est et faciem sapientis, sui oris et faciei luce immutat, illique suam sapientiam, virtutem et splendorem aspirat, hac de causa: Ego sapientia, vel ego sapiens os et faciem Dei regis mei observo, tum ut illi os et faciem meam, ab ejus ore et facie illustratus, conformem; unde frequenter in Psalmis orat David, ut Deus «illuminet vultum suum super nos,» quia «in lumine ejus videbimus lumen:» sicut enim qui ambulat in sole, luce solis collustratur: sic qui versatur cum Deo luce divina perfunditur; tum ut ab ore ejus divino jussa et praecepta sapientiae excipiam, quibus meam mentem vultumque imbuam, illustrem, sanctificem, quaeque in opus conferam, ut Deum meum per gratiam laborando hic sequar, et in coelo per gloriam comprehendendo assequar.

Porro τὸ ego refert ad sapientiam, de qua est omnis sermo, vel ad Salomonem, qui in se typum hic sapientiae et sapientis exprimit, quod eodem redit, uti liquet ex verbis S. Hieronymi initio vers. 1 citatis. Saepe enim Salomon, aeque ac Siracides, per prosopopaeiam ipsam sapientiam loquentem inducit, elegantiae et energiae causa.

Igitur primo et genuine, per regem accipe Deum, qui est Rex regum. Nec enim Salomon habebat in terra regem superiorem se, cujus os et jussa observaret. Sensus ergo est, q. d. Ego sapientia sollicite ambulo cum Deo rege meo ac studiose observo; ac mei studiosos, puta sapientes et sanctos exacte observare jubeo os ejus, id est legem ex Dei ore manantem, et praecepta juramenti Dei, quae scilicet ipse juramento confirmavit, ut testaretur hanc esse intimam suam voluntatem, ut scilicet homines haec ejus praecepta diligentissime servarent, quaeque nos vicissim solemni professione, velut juramento servaturos in circumcisione vel baptismo promisimus, et quasi juravimus.

Nota: Τὸ observo significat sedulum et exactum studium divinae voluntatis, legisque scrutandae et adimplendae, ut quid, quantum, quomodo, quibus circumstantiis Deus hoc illudve fieri jubeat, minutim vestigemus, et adamussim omnia et singula compleamus. Sic famuli observant os regis, id est singula ejus jussa et verba, imo singulos ejus gestus et nutus nictusque oculorum, ac ubi perceperunt quid velit, illico ad id explendum non tam eunt, quam currunt et volant.

Mystice S. Bonaventura: Os, inquit, Patris est Christus (sicut Christi os est doctor et praedicator), cujus minima dicta, imo gestus et nutus studiose audire, mente condere, meditari et opere explere debemus. Nam, ut ait Christus: «Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.» Sic Beata

Virgo «conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo,» Luc. ii, 19. Sic quisque deberet observare os Domini, ut ad minimam voluntatis divinae significationem totum se fingeret et componeret. Hoc est «sollicitum ambulare cum Deo,» quod unice a nobis requirit Deus, uti docet Michaeus vi, 8; ideoque convenit assidue dicere cum Samuele: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus;» et cum Paulo: «Domine, quid me vis facere?» et cum Psalte: «Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum.»

Secundo, per regem cum Olympiodoro et aliis accipi potest quilibet rex, princeps et magistratus, qui regendi vices, jus et auctoritatem a Deo accepit, q. d. Ego sapientia observo, et meos observare doceo os, id est leges et jussa regum ac magistratuum, qui quasi vicarii Dei regunt rempublicam. His enim se obedituros in eorum inauguratione promiserunt, et juraverunt subditi. Ergo par est ut eis juxta juramenta praestita pareant et obsecundent, juxta illud Prov. xxiv, 21: «Time Dominum, fili mi, et regem,» quia Dominus jussit ut regi obedias. Unde Septuaginta et Arabicus vertunt, os regis custodi; Syrus, conserva; Chaldaeus, custodi os tuum super sententiam regis; Tigurina, equidem moneo ut os regis observes, praesertim propter juramentum Dei; quia, ut ait Vatablus, fidem jurejurando regi praestitimus. Alii, meum est observare praeceptum regis. Porro nonnulli prius hemistichium a posteriore adversative disjungunt, q. d. Observa os, id est praecepta regis, sed magis observa juramenta, quibus obstrictus es Deo; ut, si rex aliquid Deo contrarium praecipiat, dicas: «Obedire magis oportet Deo quam hominibus.» Unde Campensis, quae rex mandavit, observet, et praestet si quid Deo in testem vocato juraverit. Et Thaumaturgus, magna diligentia verba regis attendenda sunt, sed jusjurandum per nomen Dei omnibus modis fugiendum.

Tertio, nonnulli hanc gnomen arctant, et attribuunt familiaribus et consiliariis regum et principum, quasi eis indicat hic Salomon fidelitatem et silentium, ne eorum secreta consilia evulgent, uti juramento eis promiserunt, quasi quilibet eorum hic inducatur ut loquens, dicatque: Ego os, id est secreta, quae ex ore regis mei audivi, secreta servo. Unde S. Hieronymus censet hic Salomonem loqui in persona cujusvis sapientis, qui pareat legibus et regibus. Hic enim est regendi, et rei bene gerendae nodus et nervus, si consilia serventur secreta. Id norunt Persae, de quibus scribit Ammianus, lib. xxi: «Nemo consiliorum, inquit, est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen,» q. d. Silentium adeo religiose observant et colunt, ac si illud esset unicum eorum numen, hinc silentiarii nuncupabantur, et revera erant. Huc pertinet illud Raphaelis, Tob. xii, 7: «Sacramentum regis abscondere bonum est.» Huc quoque spectat expositio Olympiodori: «Est, inquit, os regis custodire, divina mysteria silentio occultare, neque indignis atque profanis auditoribus illa explicare.» Idem tropologice sic exponit: Bonum est ut non studeamus extra os et faciem Dei ambulare, sed omnia nostra opera sic peragamus, ut Deum vereamur, tanquam praesentem judicem et inspectorem.

ET PRAECEPTA (Hebraice, verbum; S. Hieronymus, loquelam) JURAMENTI DEI:

repete, observo. Aliter S. Hieronymus in Comment., et Symmachus, qui haec nectunt cum sequentibus, ne festines. Unde Arabicus: Ne festines, ait, in juramento memoria Dei; Symmachus, transgredi juramentum Dei, q. d. Ne festines et sis praeceps ad juramentum, quia juramentum in Dei aeque ac tua memoria inscriptum, et quasi insculptum servatur, ut si illud transgrediare, Deum vindicem sis experturus. Noster vero, Septuaginta et Arabicus verba vel praecepta vocant juramento Dei, scilicet quibus Deus quasi jurejurando te obligavit, hoc est arctissime et severissime te obstrinxit, minando poenas aeternas et promittendo regnum coeleste, necnon cum pacto et sanguine foederis, Exodi xxiv, 8; quaeque te servaturum, cum ad ejus religionem et Ecclesiam accederes, spopondisti et quasi jurasti. Hinc Patres professionem fidei, quae fit in baptismo, vocant sponsionem, juramentum, votum, eaque acriter urgent fideles ad servandum praecepta Dei. Est catachresis similis illi Psalm. cxviii, 106: «Juravi (id est firmiter decrevi, proposui, promisi; unde sequitur), et statui custodire judicia justitiae tuae.»

Audi S. Chrysostomum, homil. in illud Sapientiae: Justorum animae in manu Dei sunt: «Unde tu, christiane, delicatus es miles, si putes te sine pugna posse vincere, sine certamine triumphare. Exere vires, fortiter dimica, atrociter in praelio concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce; pactum quod spopondisti, conditionem qua accessisti, militiam cui nomen dedisti,» per sacramentum militare, puta per baptismum, et professionem vitae christianae in Ecclesia militante, cui ascriptus es quasi miles et athleta Christi. Tertullianus, lib. De Corona militis, cap. iii: «In Ecclesia, ait, sub antistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo et pompae et angelis ejus,» q. d. Sacramento militari in baptismo renuntiavimus diabolo, et nos addiximus Christo, quasi ejus milites auctorati. S. Basilius, Exhort. ad Baptismum: «Tesseram duces sub se militantibus dant, etc.: nisi characterem in te agnoscat Angelus, quonam modo pro te pugnabit, aut ab inimicis vindicabit?» Augustinus, lib. iv De Symbolo ad Catechum. cap. 1: «Huic (diabolo), ait, vos renuntiare professi estis, in qua professione non hominibus, sed Deo et angelis ejus conscribentibus dixistis: Renuntio. Renuntiare non solum vocibus, sed etiam moribus; non tantum sono linguae, sed et actu vitae; nec tantum labiis sonantibus, sed operibus pronuntiantibus!

Scitote vos cum callido, antiquo et veternoso inimico suscepisse certamen; non in vobis post renuntiationem inveniat opera sua, non jure vos attrahat in servitutem suam. Deprehenderis enim et detegeris, christiane, quando aliud agis et aliud profiteris; fidelis in nomine, aliud demonstras in opere, non tenens promissionis tuae fidem: modo ingrediens Ecclesiam orationes fundere, post modicum in spectaculis cum histrionibus impudice clamare. Quid tibi cum pompis diaboli quibus renuntiasti?» Narrat Victor Uticensis, libro iii Wandal., duos fratres christianos a Wandalis arianis fuisse suspensos, molibus lapidum ad pedes appensis; cumque unus eorum peteret deponi darique sibi inducias, alter metuens ne fidem negaret, exclamavit: «Noli, noli, frater, non ita juravimus Christo. Accusabo te cum ante thronum ejus terribilem venerimus, quia super corpus ejus et sanguinem juravimus, ut pro eo invicem patiamur.» Unde prior confirmatus constanter edixit: «Adigite suppliciis quibus vultis, et poenis christianos arctate crudelibus. Quod frater meus facturus est, hoc etiam ego.»


3. NE FESTINES RECEDERE A FACIE EJUS, NEQUE PERMANEAS IN OPERE MALO: QUIA OMNE QUOD VOLUERIT FACIET.

Τὸ ne festines Arabicus, Olympiodorus et alii nectunt praeced., q. d. Ne festines in juramento Dei, id est, ne praeceps sis ad jurandum; sic enim expones te periculo pejerandi.

Melius Noster, Septuaginta, Syrus et caeteri passim nectunt sequent., q. d. Serva juramenta, id est praecepta Dei, quibus solemni professione in circumcisione vel baptismo, quasi jurejurando, summa religione te Deo ad illa servanda obstrinxisti: quare, si qua ingruat tentatio, adversitas, persecutio, ne festines, hebraice אתבהל al tebahel, id est ne trepides, ne percellaris, ne praecipites recedere a facie ejus, tanquam a conspectu ejus possis aufugere, ait Campensis, uti ab eo fugit Cain, Genes. iv, 16, sed non effugit, neque permaneas; Campensis, ne pertinax persiste in opere malo, ut contra legem Dei in aliquo scelere, ad quod concupiscentia, socii vel hostes te illecebris vel minis impellunt, persistas, excutiendo metum numinis et vindictae Dei; quia etsi is eam ad tempus differat, tamen suo tempore omne quod voluerit faciet, ac sibi rebelles et reos puniet, et morte praesenti et aeterna mulctabit.

Pro in opere malo, Hebraea, Septuaginta, Syrus et Arabicus habent, in verbo malo, quod proprie accipi potest de peccatis oris et linguae, uti est murmur, detractio, oblocutio. Unde Thaumaturgus intelligit de blasphemia; sic enim vertit, sermonibus Dei, licet molestum quid imperantibus decet obedire, cavereque ab omni in Deum blasphemia. Nam quamvis inferat tibi aliquid, non tamen tuum fuerit reprehendere, neque contradicere decretis monarchae vel regis.

Porro Chaldaeus vertit, et in tempore irae hominis non desinas orare coram eo, sed cito vade in conspectu ejus et ora, et quaere misericordiam ab eo ut non in verbo malo: quia Dominus totius saeculi quodcumque voluit fecit, id est, ut clarius vertit Costus, ut non luctuosum quippiam eveniat: ipse enim totius mundi Dominus omnia secundum animi sententiam facere potest.

Secundo, haec omnia a vers. 2 ad vers. 9 non tantum de Deo, sed et de rege sive magistratu accipi possunt, q. d. Ne opponas te regi ejusque decretis, ut eis obloquaris vel resistas, quia rex potens est, et quodcumque voluerit faciet, ut te sibi adversantem vel bonis, vel civitate, vel libertate, vel vita mulctet et privet. Ita Vatablus, Campensis, Cajetanus et alii. Porro Cajetanus explicat τὸ ne festines, q. d. Ne nimis velociter adeas conspectum regis, vel ab eo leviter abeas, ne levitate hac et indecentia regem offendas; sed etsi quid contra eum dixeris, ne persistas in ejus ditione, sed cito ex ea te proripias, ne te comprehendat et plectat. David de Pomis vero, q. d. Ne festina adire regem, vel ab eo abire; nec nimis crebro te ejus vultui sistas, nec nimis raro. Nam, ut ait Plutarchus: «Cum rege agendum est quasi cum igne,» ut nec nimis prope ad eum accedas, ne comburaris; nec nimis longe, ne ab eo non calefias, id est, ejus amorem, favorem et beneficia non sentias. Sidonius quoque Apollinaris, lib. iii Epist., reges flammis comparat; «quae sicut, inquit, paululum a se remota illuminant, ita satis admota comburunt.» Sic enim Alexander Clitum nimis familiarem, Tiberius Sejanum, Nero Senecam occidit. Porro Vatablus sic exponit: Si recesseris a rege, statim redi in gratiam cum eo, ne cogaris permanere in opere malo, cum rex quidquid vult valeat. Alii exponent, q. d. Ne fastidiose, et arroganti, ac philosophico supercilio recedas a rege, nolens eum adire etiam ab eo evocatus, quasi eo superior et sapientior, ac celsior rege et mundo universo, uti Diogenes aspernatus est Alexandrum Magnum. Seneca, epist. 103: «Multis, ait, fuit periculi causa philosophia insolenter jactata et contumaciter. Vitia tibi detrahat, non alii exprobret, non abhorreat a publicis moribus, nec ita agat, ut quidquid non facit, damnare videatur; licet sapere sine pompa, sine invidia.» Vide Plutarchum, libro qui inscribitur: Cum principibus philosopho esse disserendum. Denique noster Pineda censet has spectare ad familiares et consiliarios regum et principum, ut eis hic Salomon duo salutaria suggerat monita: primum, ne in dando regi consilio sententiam praecipitent; sed, praemissa deliberatione, mature eam pronuntient. Nam, ut ait Livius, lib. xxii: «Omnia non properanti clara certaque sunt; festinatio improvida est et caeca;» et lib. xxxi: «Nihil magni discriminis consiliis tam inimicum quam celeritas.» Secundum, ut in sententia non sint pertinaces, nec sui cerebri, sed si viderint ab aliis saniora dari consilia, illa probent et sententiam mutent. Sic enim ipsi se, non evo honori,

sed regis et reipublicae commodis studere ostendent, quae propria est senatoris et consiliarii laus.


4. ET SERMO ILLIUS POTESTATE PLENUS EST: NEC DICERE EI QUISPIAM POTEST: QUARE ITA FACIS?

Hebraice, in quo verbum regis, in eo est potestas, q. d. Verbum regis et jussum armatum est potestate, adeoque est ipsa potestas, ut instar fulminis statim exsequatur quod jusserit, dictumque ejus sit factum: hinc Seleucus cognominatus est Ceraunius, id est Fulmineus. Unde Thaumaturgus:

Nam jusserit ille, jubentis Vel dicto, citius, vocem mox facta sequentur.

Alii vertunt, juxta dictum regis est potestas, q. d. Mensura dicti vel jussi regis est potestas: tantum potest quantum dixerit et jusserit; tantum valet quantum volet. Audi Esdram, lib. iii, cap. iv, 3: «Rex super omnia praecellit, et dominatur eorum: et omne quodcumque dixerit illis, faciunt. Et si miserit illos ad bellatores, vadunt, et demoliuntur montes, et muros, et turres. Jugulantur et jugulant, et regis verba non praetereunt: et ipse unus solus si dixerit: Occidite, occidunt,» etc. Et Plutarchus ad principem ineruditum: «Pravitas a potentia, ait, celerem nacta cursum, omnes animi motus in facta expellit. At sicut fulgur tonitru posterius erumpit, prius tamen videtur, sic in imperiis supplicia accusationibus antevertunt, nisi gravitate praepedita ratio compescat reprimatque potentiam.»

Vis ambitiosae regum potestatis exempla? Accipe: Cyrus Gynden fluvium navi trajiciens, eo quod periisset unus ex equis suis, ira in fluvium excandescens, illum ut perderet in 360 alveos derivavit, uti fuse narrat Seneca, lib. iii De Ira, cap. xxi. Impotentior fuit Xerxes, qui Hellespontum, quod oborta tempestate pontes suos disjecisset, conviciis oneravit, trecenta verbera illi infligi, quin et compedes injici jussit, teste Herodoto, lib. vii. Modestior et sapientior fuit Canutus rex Angliae, qui ad littus maris sedens, mari imperans: «Unda, inquit, jubeo ne pedes meos tangas,» sed ab ea non obediente madefactus Anglos suos docuit, non se, sed unum Christum esse regem, cui venti et mare obediunt. Quare Vintoniae in Basilica S. Petri et Pauli coronam regiam Christo crucifixo imposuit, nec postea ea coronari sustinuit, teste Polydoro Virgilio, lib. vii Histor., sub finem. Stolidior fuit Pharao, dicens: «Meus est fluvius (Nilus), et ego feci memetipsum,» Ezech. xxix, 3; et rex Tyri, dicens: «Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris,» Ezech. xxviii, 2; et rex Babylonis, dicens: «In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, etc., similis ero Altissimo,» Isaia xiv, 13. Annon insanae sunt hae regum suae potestati, etiam elementa et coelos subjicientium voces?


5. QUI CUSTODIT PRAECEPTUM, NON EXPERIETUR QUIDQUAM MALI.

Hebraea, non cognoscet, scilicet per experientiam et sensum, verbum malum, id est rem malam, puta iram regis et poenam legis; Arabicus, verbum immundum. Aliter Olympiodorus et S. Ambrosius in Psalm. xli, q. d. Justus non «cognoscit malum,» culpae scilicet ut illud faciat, approbet, vel ullo consensu recipiat, aut aliqua societate in se transferat. Hinc disce obedientiae vim et fructum, quod scilicet obedientem reddat immunem ab omni malo, et quasi inviolabilem, adeo ut etiamsi rex aut superior illi infensus velit eum rigidis strictisque arctare praeceptis, obediens tamen, omnia capessens, superet et transcendat magna animi virtute, laude et merito, ideoque Deus omnia illi efficit facilia, utilia et honorifica, etiam illa quae ad eum deprimendum excogitata videntur; obedientibus enim velut «diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum,» Rom. viii. Docet idipsum egregie S. Ephrem, tomo ii, paraenesi 16 De Praefecto et Obedientia; ac S. Chrysostomus, homil. 84 in Joannem; et Dorotheus, doctr. 5. Licet ergo patiatur vel communes, vel privatas et proprias vitae aerumnas, tamen illas non poenas esse censet, sed exercitia virtutis, augmenta meritorum, et exempla intuentium vel posteriorum: quare, cum Paulo sibi placet, imo gloriatur in infirmitatibus et tribulationibus, Rom. viii, 28; II Corinth. xii, 5. Igitur obediens et justus flagellantem Deum intuetur, ut patrem; corripientem, ut amicum; castigantem, ut praeceptorem; amara propinantem, ut medicum, dicitque cum S. Augustino: «Hic ure, hic seca, ut in futuro parcas.»

TEMPUS ET RESPONSIONEM COR SAPIENTIS INTELLIGIT.

Hebraea; tempus et judicium, id est, ut Septuaginta et Arabicus exponunt per hendiadyn, tempus judicii. Judicium in Scriptura multa significat: in judicio enim judicum multa fiunt, quae nunc omnia simul, nunc unum ex omnibus seorsim per synecdochen significat vox judicium; unde nunc significat interrogationem et accusationem, defensionem et responsionem; nunc sententiam judicii, nunc poenam ab eo inflictam. Rursum, quia judicium forense statum est, determinatum, certum et fixum, hinc judicium per catachresin significat rem statam et certam, item morem, legem, consuetudinem, normam, regulam, statum, conditionem, officium, functionem, ministerium. Jam

Primo, Thaumaturgus exponit de die judicii, quem in omnibus actionibus menti suae proponit sapiens. Unde vertit, equidem sapiens ante oculos semper habet justum judicium suo tempore futurum, et praenoscit omnia humanae vitae opera superne retributionem exspectare. De S. Hieronymo refertur illum dixisse: «Sive comedo, sive bibo, sive vigilo, sive dormio, sive quid aliud facio, semper tuba illa insonat auribus meis: Surgite, mortui, venite ad judicium.» Utique qui sapit, id ipsum facit, itaque «disponit sermones (et actiones omnes) suos in judicio,» id est juste, legitime et exacte maturo judicio, ut in die judicii habeat quod Judici pro se respondeat. Sic quoque Olympiodorus, Hugo, Lyranus, Titelmannus et alii.

Secundo, alii haec ad consiliarium regis referunt, q. d. Si rex illicitum quid jubeat, vir sapiens scit quid prudenter regi respondere debeat, ne vel illicitum quid admittat, vel regis iram incurrat, uti fecerunt tres pueri jussi adorare statuam auream, Dan. iii; et Daniel ipse, cap. vi, lata lege ne quis per 30 dies adoraret Deum, nisi regem. Cajetanus ex adverso haec refert ad regem, quem sapiens cognoscit captare tempus et judicium, id est occasionem judicandi contra eum quem plectere destinat, uti Salomon captavit tempus plectendi Semei et Adoniam, III Reg. cap. ii, 22 et 42. Verum hic sensus dissonat a Vulgata quae vertit, «responsionem.»

Tertio et genuine, q. d. Sapiens ita exacte praecepto tam Dei, quam regis et magistratus obedit, omnes ejus circumstantias loci, temporis, modi, personarum, etc., observans, ut nil sit quod in eo carpi queat; sed si quis in re a quopiam culpetur, illico habeat quod jure respondeat, quoque suam obedientiam tueatur et demonstret, adeo ut si in judicium vocetur, coram judicibus justam facti sui rationem reddere possit. Hinc Noster sagaciter pro judicium vertit, responsionem. Ita S. Hieronymus: «Praecepit, inquit, regis imperium, id est Christi, conservandum, et scire quid, et quare, et quo tempore jubeat,» ut scilicet omnes imperantis circumstantias, articulos, nutus exacto judicio observemus, ne vel minima elabatur occasio, qua ejus voluntatem integre non exsequamur, sed vocanti, imo innuenti illico nos sistamus et respondeamus cum Samuele: «Ecce ego;» et cum S. Augustino: «Da quod jubes, et jube quod vis.»

Igitur «tempus et judicium» intelligit et observat «sapiens,» quia vocatus, interrogatus vel jussus a Deo sive rege quidpiam respondere, dicere, vel agere, omnia respondet, dicit et agit suo tempore, ac maturo cum judicio, id est magna cum ratione, prudentia et circumspectione. Aut planius, quod tamen eodem redit, sapiens observat tempus et judicium, hoc est tempus judicii, ut vertunt Septuaginta, id est tempus justum, congruum, aptum, opportunum respondendi, dicendi vel agendi. Unde Noster hebraeum משפט misphat, id est judicium, quod hic vertit, responsionem, vers. seq. vertit, opportunitas. Haec ergo tria, scilicet judicium, responsio, opportunitas hoc loco idem significant, scilicet tempus justum et opportunum ad respondendum.

Denique noster Pineda censet hic notari formam et ideam perfecti obedientis, ut intelligere judicium idem sit quod studiosi animi voto, promptitudine, consideratione accelerare, ut antevertat praecepti et obedientiae tempus, utque avide illud exspectet, et quod in se est, advocet, maturet, adducat, ac denique antequam mandata accipiat secum tacitus cogitet, si hoc vel illud grave ac difficile jubeatur, qua fronte, quo animo, qua responsione accepturus sit, ac saepe illam suo animo responsionem fingat, et paratissimam habeat: «Ecce ego praesto sum, mitte me;» nam, ut ait S. Bernardus: «Verus obediens parat aures auditui, linguam voci, manus operi, pedes itineri; et sic se totum intra se colligit, ut mandatum peragat imperantis.» Ita ipse, serm. De Obedientia.

Moraliter S. Bonaventura: Sapiens, ait, observat tempus bene operandi, ut apte respondeat interroganti et ignoranti, ut notat Hugo, vel docendo, vel consulendo, vel obediendo, vel Dei flagella patienter excipiendo, et mores corrigendo, vel accusationes et criminationes humiliter confitendo, vel ad beneficia Dei gratias agendo, vel inspirationi Dei cooperando, et in melius proficiendo.

Rursum et proprie disce hic sapientem observare tempus, id est opportunitatem bene agendi, et implendi id quod praeceptum est, ideoque magnam sapientiae et prudentiae partem, consistere in captanda opportunitate rei bene gerendae; dum enim illa se offert, res facile et feliciter conficitur: dum vero illa abest, cum magna difficultate frustra res tentatur, nilque promovetur, sed infeliciter omnia cedunt. Hinc infert magnam habendam esse rationem temporis hujus vitae, utpote quod breve est, et semel elapsum irrevocabile, et a quo pendet tota cujusque aeternitas, eaque vel beatissima vel miserrima.

Narrat Ludovicus Blosius, lib. iv Spirit. grat. cap. iv, de S. Mechtilde, quod a Sanctis sibi apparentibus audierit: «Eia, quam felices vos estis qui adhuc vivitis in terris, et quam multa promereri potestis! quia si homo sciret quanta una die promereri possit, mox ut a somno evigilaret, tanto gaudio cor ejus dilataretur pro eo quod dies illa illuxisset, in quo Deo vivere et ex Dei gratia suum meritum ad Dei laudem augere posset, ut tota die ad omnia quae agere aut pati deberet, alacrior et fortior redderetur. Qui enim parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Opera enim illorum sequentur illos.»

S. Bernardus ad Scholares: «Nemo, ait, vestrum parvi aestimet tempus, quod in verbis consumitur otiosis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremediabile, nec advertit insipiens quid amittat; licet fabulari, dicunt, donec hora praetereat. O donec praetereat hora, quam tibi ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad promerendam gloriam,

miseratio conditoris indulget! donec transeat tempus quo divinam debueras propitiare pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem.» Et rursum: «Nil pretiosius tempore, et heu! hodie eo nil vilius invenitur. Transivit dies salutis, et nemo recogitat: nemo sibi perire diem et nunquam rediturum causatur; sed sicut capillus de capite, sic nec momentum peribit de tempore.» Vis gentilium sensa et gnomas de pretio et brevitate temporis? Accipe Virgilium, iii Georg.:

Et fugit interea, fugit irrevocabile tempus.

Idem, Aeneid. x:

Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus Omnibus est vitae.

Ovidius, Metamorph. x:

Labitur occulte, fallitque volubilis aetas.

And:

Nihil est annis velocius.

Et rursum:

Eunt anni more fluentis aquae: Utendum est aetate, cito pede labitur aetas.

Seneca in Hippol.:

Volat ambiguis mobilis alis Hora.

Seneca, lib. i, epist. 1: «Maxima, ait, pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat? qui diem aestimet? qui intelligat se quotidie mori? Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere. Omnia aliena sunt, tempus tantum nostrum est. In hujus rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellitur quicumque vult; et tanta stultitia mortalium est, ut, quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia imputari sibi, cum impetravere, patiantur; nemo se judicet quidquam debere, qui tempus accepit; cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem potest reddere.» M. Varro censebat nullam jacturam esse graviorem praesertim scienti, quam temporis. Bias apud Laertium, lib. i, cap. vi, dicere solitus erat vitae tempus ita metuendum, quasi et diu et parum victuri sumus, juxta illud S. Hieronymi: «Sic vive tanquam semper moriturus; sic stude tanquam semper victurus.» Democritus pretiosissimum impendium dixit esse tempus. Zeno dicebat nihil magis hominibus deesse, quam tempus, ait Laertius, lib. vii, cap. 1; et tamen multi illud alea, ludis, jocis prodigunt, quasi eo abundent. Theophrastus semper habebat in ore: «Nullum sumptum esse pretiosiorem tempore.» Simonides interrogatus quantum temporis vixisset: «Tempus quidem exiguum, inquit, annos autem multos,» ait Stobaeus, serm.

Sic Barlaam apud Damascenum, in Histor. cap. xviii, rogatus a Josaphat regis filio quot annos vitae haberet, respondit, 45, licet enim sim 70 annorum, tamen tantum ex eis 45 Deo in monastica vita servivi; illud autem solum tempus vitae computo: quod enim in vanitate et otio transigitur, tempus mortis est, non vitae. Alius: «Sicut flumen sistere non potest, sic nec tempus. Sicut unda undam perpetuo propellit, ita dies diem trudit.» Uti ciconias nemo advenire sentit, sed advenisse; nemo discedere, sed discessisse, quia noctu clanculumque faciunt utrumque: ita juventutem nemo intelligit discedere, sed discessisse, et senectutem non sentimus advenire, sed advenisse: perinde ac qui nave vehuntur, progrediuntur sensim sine sensu. Vetus adagium est: Nosce tempus. Et: «Cum pluit, molendum.»

Fronte capillata est, a tergo occasio calva.

Aegyptii pro annuo circuitu pingebant serpentem: quia is, ut ait S. Cyrillus, in longitudinem porrigitur, et multis complicatur spiris, quae sunt multae dierum annorumque series, taciteque proserpit nullo edito strepitu. Caudam supprimebat serpens, quia omnia tempora nobis incerta sunt. Praesens enim cum instabile sit et velocissime transcurrat, vix percipitur; praeteritum intueri non possumus; futurum longe minus, quia nondum est, et ejus finis prorsus est incognitus. Ita Pierius, lib. xiv, pag. 130. Nemesianus, eclog. 3:

... senescimus, effugit aetas.

«Omne tempus abit, tempus rapit, usus in arcto est.» Plura de pretio et cura temporis dixi III, 1, et Ephes. v, 16.


6. OMNI NEGOTIO (Hebraice, voluntati, id est rei volitae) TEMPUS EST ET OPPORTUNITAS (Symmachus, tempus commoditatis et modus; Hebraea, Syrus, Arabicus et Septuaginta, tempus et judicium); ET MULTA HOMINIS AFFLICTIO.

Dat causam cur cor sapientis intelligat et observet tempus, quia scilicet scit cuique rei suum esse tempus et opportunitatem; quamque ergo captat suo tempore opportuno. S. Hieronymus vero censet hic doceri sapientem sive justum cognoscere quod Deus omnia disponat ad suam caeterorumque utilitatem, etsi scire nequeat quid ei obventurum sit; quare quidquid justo acciderit, id eum aequo, imo lubenti animo excipere, velut ordinatum sibique missum a Deo. Ergo Dei judicia exosculatur, et ex omnibus bene agendi beneque de Deo merendi occasionem captat.

ET MULTA HOMINIS AFFLICTIO.

Theodotion et Arabicus pro רעת raath, id est afflictio, legentes דעת daath, id est scientia vertunt, quia scientia hominis multa super eum; quod Olympiodorus refert ad rerum cognoscendarum multitudinem: «Immensa, inquit, cum sit ipsa sapientia, premit hominem atque obruit. Si enim voluerit omnia scire, vasta mole irruens super eum, angit ejus mentem ac suffocat.»

Idem deinde explicat de ignoratione temporis, loci et modi, quando scilicet, ubi et quomodo

peragendum sit extremum judicium. Verum Septuaginta, Syrus, Arabicus, Chaldaeus et caeteri cum Nostro legunt raath, id est afflictio; Vatablus, infelicitas; Clarius, varia et periculosissima mala, non tam culpae, ut vult Cajetanus, quam aerumnae et poenae. Significat cuique tempori, perinde ac rei sublevari inesse suam vanitatem et afflictionem: hoc enim toto libro probare contendit. Porro vanitas et afflictio tempori propria est ea quam subdit: «Quia ignorat praeterita et futura,» q. d. Omnibus in rebus, locis et temporibus magna est afflictio, praesertim in tractandis et expediendis negotiis arduis; sed tamen sapiens sua sapientia eam praevidet, et evitat vel superat.

Proprie et praecise Hugo Victorinus afflictionem explicat difficultatem adinveniendi congruam responsionem, qua placari possit iratus rex, cujus voluntati sive justae, sive injustae, sapiens consiliarius obstitit. Alii afflictionem explicant cruciatum timoris et supplicii, qui invadit inobedientem, qui praecepta Dei vel regis transgressus est. Chaldaeus refert ad diem judicii; sic enim habet ex versione Costi, cujuscumque rei vicissitudo bona est et mala, et sane justa sententia universus orbis judicabitur, quo tempore a Domino statuto est futura toto orbe vindicta propter varia hominum ex malefactis mire sibi placentium peccata. Clarius Campensis, statuit Deus tempus pro sua voluntate, quo de omnibus judicaturus est, et antequam illud adveniat, variis et periculosis malis expositi sumus.

Hic sensus valde appositus est, tum quia Hebr. est משפט mispath, id est judicium; tum quia hoc sensu omnia optime connexa sunt, omniaque fluunt ex illo vers. 2, juxta Septuaginta, observa os regis, etc. Quia omne quodcumque voluerit faciet, et sermo illius potestate plenus est, q. d. Observa praecepta Dei, quia ipse in die judicii exactam eorum a te reposcet rationem; quia potentissimus est, acriter te puniet, imo damnabit ad gehennam, idque faciet cum ei libuerit: ipse enim solus est dominus vitae et mortis: quare cum volet, mortem tibi accelerabit, ut te judicet et damnet: hac de causa potestatis in mortem inducitur mentio vers. 8.


7. QUIA IGNORAT PRAETERITA, ET FUTURA NULLO POTEST SCIRE NUNTIO.

«Magna (inquit Hieronymus) afflictio generi humano, ut Poeta ait: Nescia mens hominum fati sortisque futurae. Aliud sperat, aliud evenit, de altero loco exspectat hostem, et alterius jaculo vulneratur.» Quaevis praeterita et futura hic accipi possunt; proprie tamen ea significantur, quae spectant ad dandam congruam Deo vel regi responsionem, de qua dixi vers. 5, et ad negotia quae homini incumbunt opportuno tempore prudenter expedienda: licet enim nonnulla praeterita sciat homo, tamen illa pauca sunt, et saepe ad rem non pertinentia, quia longe plura sunt quae ignorat, praesertim quae ad rem ejus faciunt. Dionysius accipit praeteritam sanctorum patientiam, aeque ac supplicia de impiis sumpta.

Pro praeterita Hebraice est futura, et sic vertunt Septuaginta: Quia, inquiunt, non est qui cognoscat quid futurum sit: sicut enim erit, quis annuntiabit eis? Arabicus, quoniam non reperitur qui cognoscit evitandum; nam quis ei commemorabit rem ut heri? Chaldaeus Costi, nullus scire unquam potuit quis eum exitus consequatur. Cum enim ita Domino visum fuerit, ut illum ad supplicium deposcat, quis eum certiorem faciet? Syrus vero vertit in praeterito, quia non est qui cognoscit ad quid est factus, et quid fiet post se quis ostendet illi? Quare Syrus aeque ac Noster pro שיהיה sceiia, id est quid erit, videtur legisse שהיה scehaia, id est quid fuit, vel quid factum et praeteritum est; aut potius ex textu nexuque sententiae sagaciter conjecit prius τὸ opponi posteriori, ideoque prius vertendum per praeteritum (quasi ו includat vau conversivum, quod vertit futurum in praeteritum), posterius proprie per futurum. Sic ergo ad verbum ex Hebraeo vertas, nam non ipse sciens quod factum est, quia quod erit quis annuntiabit ei? Sicque sensus recte cohaeret, q. d. Afflictio magna incumbit sapienti, ut congruam Deo, aut regi interroganti vel examinanti det responsionem, utque actiones et res omnes congrue et opportune peragat, ac negotia quae illi incumbunt suo tempore prudenter expediat, eo quod ignoret praeterita quae illum edocere queant, quid facto sit opus aeque ac futura, quis scilicet suae actionis vel consilii sit futurus exitus. Prudentia enim consistit in praeteritorum memoria, praesentium consideratione, et futurorum praevisione: ideoque sapientis cor potest intelligere tempus, id est differentias temporis, quid scilicet praeteritum sit, quid futurum.


8. NON EST IN HOMINIS POTESTATE PROHIBERE SPIRITUM, NEC HABET POTESTATEM IN DIE MORTIS, NEC SINITUR QUIESCERE INGRUENTE BELLO, NEQUE SALVABIT IMPIETAS IMPIUM.

Hebraea et Septuaginta, non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potestas in die mortis, et non est emissio in die belli, et non salvabit impietas herum suum; Septuaginta, eum qui ab ea, supple est et vocatur impius; Arabicus, eum qui participat eam; Tigurina, suos consortes. Facile est hanc gnomen nectere praecedentibus: potest enim referri ad τὸ afflictio magna. Summa enim hominis afflictio est mors, quae hic describitur; aut ad τὸ futura: ignoratur enim futurus mortis locus, dies, modus, ita Thaumaturgus; aut ad τὸ omni negotio tempus est et judicium, ut habent Hebraea, q. d. Sicut definitum est a Deo tempus judicii, quo ipse a quolibet exiget rationem factorum, sic definitum est et tempus mortis, quod nemo potest sistere vel prolongare; aut ad τὸ observa os regis, vers. 1, ut habent Septuaginta, q. d. Observa praecepta Dei, ac regis sive principis; quia ipse, si illa violes, habet in te jus necis et vitae cui obsistere nequis: quare stude illi per omnia placere, ac quidquid potes facere, facito, ut in hora mortis a Deo evocatus, laetus confidensque ad eum emigres.

Paulo aliter S. Hieronymus, q. d. «Non est lugendum si futura scire non possumus, et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia finiantur, et superbus ac potens qui cuncta populatus est, non valeat animam suam retinere, cum rapitur.» Aliter quoque Cajetanus, qui censet hic triplici similitudine ostendi, quam homini inutilis sit impietas sua, q. d. Sicut nemo potest flatum venti cohibere, nec diem mortis vitare, nec in praelio actu decertans alium pro se substituere: sic nec impietas valet impium liberare.

PROHIBERE SPIRITUM.

Quaeres, quis hic sit spiritus? Primo, Olympiodorus et Cajetanus per spiritum accipiunt ventum, q. d. Sicut nemo potest cohibere ventum, sic nec prohibere vel arcere mortem, ut sequitur. Comparatur enim mors cum vento in efficacitate, quod utrique nemo possit resistere.

Secundo, Thaumaturgus accipit angelum, mortis scilicet praesidem, qui solet animam homini morienti extorquere: «Neque ullus, inquit, tam fortis, qui angelum animam suam extorquentem, et separaturum a corpore prohibere queat.» Angelus hic praeses mortis Hebraice vocatur אבדון, Graece Apollyon, Latine Exterminans, Apocalyp. cap. ix, vers. 11.

Tertio, Dionysius accipit animam animaeque motus et impulsus, quos homo in aliis praesertim potentioribus reprimere nequit, imo saepe nec in seipso. Quis enim omnes mentis evagationes, desideria, fluctus, impulsus, aestus praesertim concitatiores et ardentiores, uti sunt irae et indignationis moderetur, vel frenet et comprimat? Unde Campensis vertit, nemo tam potens est, ut animum suum contineat, juxta illud Prov. xxvii, vers. 4: «Et impetum concitati ferre quis poterit?»

Quarto, Olympiodorus accipit dona et impulsus Spiritus Sancti; licet enim illa prohibere possimus ne in actum exeant, juxta illud: «Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt,» I Cor. xiv, vers. 32: tamen quin illa nobis immittantur, ut illa sentiamus, esto non consentiamus, impedire nequimus. Adde impulsus Spiritus Sancti esse tam copiosos et validos, ut illis resistere, et non consentire perdifficile sit et quasi impossibile, quales fuere immissi S. Paulo in sua conversione, S. Magdalenae, et S. Matthaeo, et similibus. Hinc Idacius contra Varimadum accipit Spiritum Sanctum, quem nemo prohibere potest, quin operetur id quod destinat. Unde S. Hieronymus: «Spiritus, ait, qui universa dispensat, non potest a quoquam hominum prohiberi, et leges accipere spirandi.»

Quinto et magis apposite, per Spiritum accipias animam et halitum vitalem, quem nemo in homine cohibere et claudere potest, ne e corpore exeat et homo moriatur, unde explicans subdit: «Nec habet potestatem in die mortis.» Ita S. Hieronymus: «Non est, ait, in potestate anima nostra ne auferatur a nobis, et egredientem ad imperium Domini spiritum prohibere. Nihil prodest ora concludere, et vitam retinere fugientem; cumque interitus, inimicus vitae nostrae et hostis advenerit, inducias accipere non possumus. Nec reges quondam in saeculo et omnia nostra impietate vastantes, poterunt obvias morti ferre manus: sed in cinerem terramque solventur.» Et Chaldaeus: Nullus est dominus qui dominetur spiritai spiramenti (spiritui vitali, quo respiramus), ut prohibeat spiraculum vitae, ne egrediatur a corpore humano; neque est dominium in die mortis, ut liberet vir proximum suum, neque auxiliatur in bello, neque liberat impietas habentem se in die judicii magni: solus enim Deus est, qui habet potestatem in corpus et animam, ac jus necis et vitae, juxta illud: «Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit,» I Reg. ii, 6; ideoque habet «claves mortis et inferni,» Apoc. i, 18. Unde Daniel ex Deo praedicens Balthasari regi mortem, cap. v: «Deum, inquit, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti;» Deus enim ad libitum «aufert spiritum principum,» Psal. lxxv, 13.

NEC HABET POTESTATEM IN DIE MORTIS.

Hebraea, non est potestas in diem mortis; S. Hieronymus, in Comment., non est potens, id est habens potestatem, ut vertit Noster; quod dupliciter exponas: Primo, q. d. Non est dynasta, princeps, vel magistratus, qui imperet morti. Ita Chaldaeus: Non est imperator, ait, in die mortis, ut eripiat quisquam servum suum. Magistratus enim praecipit sibi subditis quod vult; sed nullus est magistratus qui possit praecipere morti, ut hunc illumve tangat.

Secundo, q. d. «Non est potens, id est rex vel princeps, qui se liberare queat a morte.» Ita S. Hieronymus: «Nec reges, ait, quondam in saeculo et omnia nostra impietate vastantes, poterunt obvias morti ferre manus.» Porro Thaumaturgus per potestatem accipit non vires, sed artes: «Nec, inquit, ars ulla et astutia invenitur quae mortis tempus repellat, ac velut exceptione submoveat.»

NEC SINITUR QUIESCERE INGRUENTE BELLO.

Hebraice et Graece, nec est (Hebraice משלחת mislachat, Graece ἀποστολή, missio, immissio, submissio, vel dimissio) in praelio, quod varii varie explicant.

Primo, Cajetanus, q. d. In acie dum confligitur, nemo potest alium loco suo submittere et substituere, ut ipse immunis evadat: sic nec in hora mortis licet servum, aut filium sibi substituere, ut ipse immunis evadat; sed ipse mortis agonem obire compellitur.

Secundo, Chaldaeus vertit, neque vasa armorum auxiliantur in praelio; Symmachus, non est construere aciem in praelio; Tigurina, neque telorum emissionem habet in bello; Olympiodorus, cui consentit Pollux et Budaeus, graecum ἀποστολήν vertit, non est navigatio, vel classis in die belli, q. d. Moribundo nulli adsunt milites, nullae classes, nulla suppetunt tela, quibus invadentem mortem, velut hostem, arcere et repellere valeat.

Tertio, Syrus, non est liberatio in die belli; alius, non est manumissio in bello; Thaumaturgus, in medio, ait, bello captis fuga omnis praeclusa perspicitur; sed necesse est occumbere et mori.

Quarto, Arabicus, neque inveniet epistolam in die belli, q. d. Nemo accipiet dimissorias litteras, quae eum immunem a morte faciant, ut mors iis visis illum a se liberum dimittat. Arabicus enim more suo sequens Septuaginta, ἀποστολή accepit pro litteris dimissoriis, uti accipiunt Jurisconsulti, de quo Alciates, De Rerum et Verborum significationibus, nisi dicas Arabicum pro ἀποστολή legisse ἐπιστολή, i. e. epistola. Omnia haec eodem tendunt, scilicet grammatice in cortice litterae significatur subditos, cum a rege evocantur ad bellum, non posse illud subterfugere, sed debere in praelio certare ac mortis periculo se offerre, imo saepe cadere et mori, quia non est locus effugii.

Sed parabolice (est enim haec parabola) per hoc significatur neminem posse agonem mortis devitare, vel in eo alium, v. g. servum aut filium sibi substituere, eumque pro se vadem vel praedam morti offerre, sed per se vadimonium hoc obire debere. Unde Campensis vertit, neque est ulla spes elabendi ex illo praelio, quod nobis cum morte ineundum est. Atrox enim est hoc praelium cuique stato tempore subeundum, quia in eo non tantum cum morte, sed et cum diabolo, imo daemonibus omnibus confligendum est: tunc enim agitur summa rei, ac certatur de aeternitate, de coelo et inferno; unde utrinque confligitur acerrime.

Huc allusit Thaumaturgus cum pro spiritu vertit angelum mortis praesidem. Audi S. Chrysostomum, homil. 54, in cap. v Matth.: «Quid faciemus, ait, cum minaces angeli, et rescindentes animam a corpore virtutes ac potestates nos invadent?» Et S. Ephrem, serm. De Vanitate saeculi, t. iii: «Quando, ait, Domini copiae atque satellites advenerint, quando admirabiles exercitus invaserint atque apprehenderint, quando divini nuntii atque emissarii animam ex corpore migrare jusserint,» etc. Similia habet S. Gregorius, hom. 39 in Evang.; S. Basilius, in Psal. xxxiii; Cyrillus Alexandrinus, orat. De exitu animae, et alii.

Belli, imo duelli hujus cum daemonibus in agone mortis initi, exemplum illustre in Chrysaorio repraesentat S. Gregorius, IV Dialog. cap. xxxviii. Unde S. Martinus moriens, vidensque diabolum: «Quid, inquit, hic astas, cruenta bestia? nihil in me funesti reperies.»

NEQUE SALVABIT IMPIETAS IMPIUM.

Vatablus, protervia, id est, audax et petulans reluctantia; Aben-Ezra, agitatio, q. d. Audaces sua protervia hic aliquando discutiunt judicium et sententiam mortis, sed apud Deum nil tale poterunt. Ipse enim proterviam omnem sternet et profligabit. Impius ergo agitet se, ut volet, in omnes partes se vertat, non tamen mortem effugiet. Vatablus, astutia impia non valet contra Dominum. Lyranus intelligit artes magicas et superstitiones, quibus impii cupiunt amoliri mortem, aut certe prolongare vitam, sed frustra. S. Bonaventura per impietatem accipit hypocrisin; Moringus, tyrannidem, fastum et arrogantiam, quae adeo mortem non arcet, ut potius eam advocet, eamque tyrannis et superbis accersat: qui enim alios cruciant et necant, exosi sunt omnibus, et ab iis quos laeserunt, cruciantur et necantur. Osorius accipit improbitatem opibus stabilitam, qua impii putant se posse mortem effugere, sed incassum.

Igitur haec omnia significant mortem, quam inobedientibus, et praecepta sua transgredientibus infligit Deus, aut rex et princeps, amplam in homines habere potestatem et imperium, a quo nemo ulla vi, pervicacia, arte, dolo, prece, aut pretio se eximere et subducere valeat. Mors ergo est quasi rex et monarcha mundi invincibilis, omnia vincens et sibi subjugans, juxta illud Job xviii, 14: «Calcet super eum, quasi rex, interitus;» et Apoc. vi, 8: «Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae interficere gladio, fame et morte.» Ex his concludendum relinquit Salomon illud quod initio proposuit vers. 2, juxta Septuaginta: «Observa os regis, et praecepta juramenti Dei, etc.: quia omne quod voluerit, faciet, et sermo ejus potestate plenus est.» Non est ergo alia potestas in mortem, nisi Dei et regis. Inde enim sequentia huc usque educuntur et pendent.

Porro, impietas generatim sumpta, est quaelibet grandis iniquitas; proprie tamen est infidelitas et numinis violatio. Unde S. Gregorius, xxv Moral. cap. x: «Impios, inquit, S. Scriptura proprie infideles appellat. Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam, qui in fide pius est, potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Impius vero proprie dicitur, qui a religionis pietate separatur. De talibus enim Propheta ait: Non resurgent impii in judicio.»


9. OMNIA HAEC CONSIDERAVI, ET DEDI COR MEUM IN CUNCTIS OPERIBUS, QUAE FIUNT SUB SOLE. INTERDUM DOMINATUR HOMO HOMINI IN MALUM SUUM.

Identidem repetit Salomon se omnia sub sole considerasse, et scrutatum esse, ut omnium vanitatem et afflictionem detegeret, et omnibus indicaret, ac praesertim

mortis hora licet servum, aut filium sibi substituere, ut ipse immunis evadat; sed ipse mortis agonem obire compellitur.

Secundo, Chaldaeus vertit, neque vasa armorum auxiliantur in praelio; Symmachus, non est construere aciem in praelio; Tigurina, neque telorum emissionem habet in bello; Olympiodorus, cui consentit Pollux et Budaeus, graecum ἀποστολήν vertit, non est navigatio, vel classis in die belli, q. d. Moribundo nulli adsunt milites, nullae classes, nulla suppetunt tela, quibus invadentem mortem, velut hostem, arcere et repellere valeat.

piorum, praesertim principum vanitatem, q. d. Vidi principes impios sepeliri magna pompa funeris et mausolei, qui, dum viverent, partim ob regium splendorem et potentiam, partim ob fucum sanctitatis, quod in Jerusalem urbe sancta, ac in loco sancto, puta in templo et coetu sacerdotum, scribarum, legis doctorum virorumque religiosorum versarentur; partim ob amicorum et adulatorum assentationem, a populo rudi et imperito, qui externis hisce signis capitur, habebantur et colebantur velut probi et sancti, non tantum in vita, sed etiam post mortem; sed et hoc vanitas est: quid enim prodest regi, vel principi coli a populo, si Deo ob improbitatem sit exosus? Quid juvat corpus tumulari in mausoleo aureo, si anima ardeat in flammis gehennae? Quid confert ab hominibus laudari in terra, si ab angelis et sanctis universis vituperetur in coelo, atque a daemonibus probris omnibus afficiatur in inferno? Vere ait ille: «Alexander laudatur ubi non est, sed cruciatur ubi est.» Divitis epulonis nomen a fratribus celebrabatur in palatio, sed anima cremabatur a daemonibus in tartaro; quid ergo eum juvat laus, utique non nisi cruciatum ejus adauget? Hinc Chaldaeus vertit, et in veritate vidi peccatores, qui sepulti sunt et exterminati de mundo, de loco sancto, ubi justi habitant, et abierunt, ut comburantur in gehenna, et oblivioni traditi sunt inter habitatores urbis; et ecce, sicut fecerunt, factum est eis. Etiam hoc vanitas. Adde: Tempus tandem detegit impiorum hypocrisim, ac tum vanissima illa sanctitatis umbra larvaque vanescit, cerniturque veritas et vera simulationis fictio, veraque eorum iniquitas et impietas, quae majus, imo aeternum eis dedecus et infamiam conciliat; qui ergo prius eos, vel errore, vel metu, vel adulatione laudaverunt et coluerunt, hi postea, detecta hypocrisi, acerbius eos insectantur et exsecrantur.

Porro, Hebraei Codices hic variant propter affinitatem litterae ח et כ: quidam enim legunt ישתבחו iistabbechu, id est laudabantur vel laudabant seipsos, ac curabant se a parasitis laudari. Alii legunt ישתכחו iistakchechu, id est oblivioni traditi sunt. Priori modo legit Noster, Septuaginta, Arabicus et S. Gregorius, XXXII Moral. x vel xi. Posteriori legit Chaldaeus, Syrus, Tigurina, Clarius, Cajetanus, Pagninus et recentiores, partim Hebraei, partim Latini. Hinc nonnulli, ut Clarius, Cajetanus, Campensis, Vatablus, censent hic esse antithesin; priorem enim versum pertinere ad impios, posteriorem ad pios, q. d. Vidi impios gloriosos in vita, et post mortem honorifice sepultos, ac laudatos a posteris velut sanctos; viceversa vidi oblivioni traditos eos qui recta sanctaque

INTERDUM DOMINATUR HOMO HOMINI IN MALUM SUUM. — «Suum» intellige vel reciproce ipsius dominantis, vel absolute, puta hominis, cui dominans dominatur ad male faciendum ei, aiunt Complutenses; in ipsius perniciem, ait Tigurina; ut ipsum damno molestiaque afficeret, ait Olympiodorus. Sic et Thaumaturgus, Chaldaeus et S. Hieronymus, q. d. Subinde qui praesunt, sunt tyranni vel nimis rigidi, qui subditos affligunt, depauperant et mille modis vexant, ideoque vicissim ab illis vel ab aliis, quin et ab ipso Deo affliguntur, vexantur et non raro deponuntur, vel occiduntur, uti contigit Pharaoni, Sennacherib, Antiocho, Herodi, Holoferni, Roboam et aliis pluribus. Atque hac ratione demonstrat id quod vers. praeced. dixit: «Neque salvabit impietas impium,» quia tyrannis non salvat, sed perdit tyrannos. Pendet haec gnome a to consideravi et vidi, scilicet inter alias vanitates mundi etiam hanc, quod scilicet «interdum dominatur homo homini in malum suum.»

Patet id ex Hebraeo, Chaldaeo, Aquila, Septuaginta, Syro, Arabico, Vatablo, Pagnino et aliis. Aquila et Syrus vertunt, consideravi tempus, quo dominatus est homo homini. Pagninus et alii clare, totum istud vidi trahens cor meum ad omne opus, quod factum est sub sole tempore illo, quo homo dominium exercet in hominem in malum suum: quia enim vers. 2 dixit: «Ego os regis observo,» regemque extulit, nunc in regno quoque magnam inesse vanitatem, aerumnas et pericula ostendit. Unde Thaumaturgus vertit, obstupesco itaque quoties aspicio quot et quanta in proximum damna homines comminiscuntur. Dominium Adae in homines et animalia ante peccatum erat plenum, suave, utile tam imperanti, quam iis quibus imperabat: at post peccatum ingressa in utrosque concupiscentia, coepit utrisque esse molestum, difficile milleque curis et periculis scatens. Haec justa est poena peccati hominis, ut qui noluit obedire Deo, sentiat quoque sibi subditos molestos, difficiles, rebelles; praesertim dum ipse in eos imperiosus est et saevus vel severus. Vere Tragoedus:

Qui sceptra duro saevus imperio regit, Timet timentes: metus in auctorem redit.

Et Claudianus ita tyrannum pingit:

Lastat terribilis vivis, morientibus haeres. Virginibus raptor, thalamis obscenus adulter. Nulla quies: oritur, praeda cessante, libido, etc.


10. VIDI IMPIOS SEPULTOS: QUI ETIAM DUM ADHUC VIVERENT, IN LOCO SANCTO ERANT, ET LAUDABANTUR IN CIVITATE QUASI JUSTORUM OPERUM; SED ET HOC VANITAS EST.

Pergit describere impietatis et impiorum, praesertim principum vanitatem, q. d. Vidi principes impios sepeliri magna pompa funeris et mausolei...

operati sunt; sed et hoc vanitas est, quia impiis non prodest vana et mendax laus hominum, nec piis obest hominum oblivio: nam «in memoria aeterna (aeque ac gloria) erit justus» apud Deum, et coelites universos. Unde Pagninus vertit, et tunc vidi impios sepultos, et qui post eos venerunt, et ambulaverunt in loco sancto, oblivioni tradentur in civitate in qua rectum fecerunt; sed et hoc vanitas est. Verum totam gnomen ad solos impios spectare liquet ex Septuaginta, Syro, Chaldaeo et Arabico; praesertim cum recentiores, qui de piis et impiis accipiunt, inter se non consentiant, sed singuli singulas et diversas ab aliis cudant versiones, quas hic operose recenset noster Lorinus. Tota ergo gnome significat fictionis et hypocrisis impiorum vanitatem.

Porro, sententia haec generalis pertinet quidem ad omnes hypocritas et impios, magis tamen ad potentes et principes, sive saeculares, sive ecclesiasticos, puta Episcopos et Praelatos, ad quos illam refert S. Hieronymus: «Nemo quippe, inquit, audet accusare majorem, propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis Domini ambulantes augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in Episcopum: si enim peccaverit, non creditur; si convictus fuerit, non punitur.» Unde ait: «In loco sancto erant,» id est, versabantur in gradu sacro vel officio sancto, v. g. erant sacerdotes, religiosi, Episcopi, etc. Huc alludens Isaias, cap. xxvi, vers. 10: «In terra sanctorum, ait, iniqua gessit, et (idcirco) non videbit gloriam Domini.» Vide ibi dicta et Olympiodorum quem audi: Quia saepe homines scandalizantur, et iniquam rem putant eosdem esse impios, qui et potentes fortunatique sint, ideo profundius, inquit, super hac re contemplatus sum, et vidi demum postremam impiorum ruinam, cum scilicet non tantum corpore, sed et anima moriantur. Quod enim ait hoc loco, in sepulcra inductos, in supplicia et tormenta intelligit. Eis vero qui in sepulcra haec inducantur, nihil potentia profuit, nihil quod habiti olim justi et sancti fuerint, nihil quod in templo Dei sacra ministeria muneraque obierint.

Docet itaque nos Ecclesiastes nequaquam scandalizari, propterea quod in hominum vita enormem statuum conditionumque dissidentiam cernamus, cum contra potius spectare debeamus ad eam, quae in futuro saeculo est retributionem. Hoc est quod ait Psaltes Psalm. x, 3: «Laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur.» Et Zachar. xi, 17: «O pastor, et idolum.» Haec denique est abominatio desolationis stans in loco sancto, Matth. xxiv, 15. Ita Hugo. Scribit Sulpitius in Vita S. Martini, cap. viii, ipsum, cum videret defunctum quemdam a populo ad altare coli, ut martyrem, cujus nec nomen, nec vita, nec certa memoria exstabat, orasse Deum ut quis esset, vel cujus meriti sepultus, ostenderet. «Tum conversus, inquit, ad laevam, vidit prope assistere umbram sordidam, trucem; imperat nomen meritumque ut loqueretur; nomen edicit, crimen confitetur, latronem se fuisse ob scelera percussum, vulgi errore celebratum, sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret.» Quid profuit illi vanus hic et erroneus populi cultus, nisi ut patefacto scelere, publica illi crearetur infamia, ac martyris decus verteretur in latronis dedecus?


11. ETENIM QUIA NON PROFERTUR CITO CONTRA MALOS SENTENTIA, ABSQUE TIMORE ULLO FILII HOMINUM PERPETRANT MALA.

Hebraea, Chaldaea, Septuaginta, ideo plenum est, vel repletum cor filiorum hominis in eis ad faciendum mala; Aquila, τολμῶσι, id est audent; Tigurina, cor hominum audacia plenum est; Symmachus, intrepido corde filii hominum malefaciunt.

Pro sententia Hebraice est pithegam, quod Septuaginta vertunt, contradictio; Arabicus, insultatio; Syrus, ultio; Thaumaturgus hunc versum et sequentem ita reddit, quia enim divina providentia non subito omnes plectit, ob aequanimitatem qua malos tolerat, et non statim in delictis ulciscitur, idcirco vir impius nihil referre putat, si frequenter et graviter peccet, confidens se innoxium evasurum; sed non intelligit quod etiam post multum temporis malum non latebit impunitum. Bonum ergo maximum est pie colere Deum. Olympiodorus, quia non sunt qui sedulo ac vehementer contradicant, acrique reprehensione compescant facientes malum, etc. Potest ergo haec sententia et contradictio accipi non solius Dei, sed et hominum, praesertim judicum et magistratuum, qui peccata saepe dissimulant nec castigant.

Olympiodorus et alii hanc gnomen, omittentes τὸ etenim, quod in Hebraeo clare non exstat, nectunt cum eo quod praecessit, «et hoc vanitas est,» q. d. Hoc quoque quod subjicio vanitas est, scilicet, quod per longam impunitatem homines audacter perpetrant mala; quia per hoc augendo peccata, augent sibi supplicia, atque abutentes longanimitate Dei, acrius irritant ejus iram et vindictam, eamque ardentiorem in se concitant. Verum aptius dispungit Noster, additque τὸ etenim. Haec enim gnome dat causam, cur impii in sua impietate dominentur, laudentur et celebrentur: quia scilicet Deus eos ad tempus sinit impunitos, quo fit ut nec Deum verentes nec homines, impune et audacter agant quod lubet, grassentur in pios, opes accumulent, Veneri et ventri indulgeant: hinc fit ut ab hominibus velut felices et beati laudentur et colantur. Atque hic unus est modus e multis, quo Deus dicitur peccatores excaecare et indurare, sicut mater nimis indulgens filio, eumque peccantem non castigans, occasio est ut filius deteriora perpetret, tandemque scelus committat, ob quod capite plectatur vel suspendatur. Sic sol suo calore indurat lutum. Ita docet S. Augustinus, serm. 58 De tempore, et S. Basilius, orat. Quod Deus non sit auctor malorum.

impunitate dubitaret de Dei providentia, edoctus fuerit mira visione et experientia, tandemque audierit angelum dicentem: «De iniquitate poenitentiam age, certoque scias unum esse oculum cuncta pertranseuntem.» Rem totam fusius narravi Genes. xlii, 21. Porro quam iniquum et stultum sit Dei patientia abuti ad peccandum, nervose docet S. Leo, serm. 4 Quadragesimae: «Abutuntur, inquit, quidam patientia Dei, et qui non sunt in conscientia liberi, fiunt de longa impunitate securi, cum ideo differatur ultio, ut tempus possit habere correctio,» non autem ut liberior sit ad peccandum licentia. «Misericordiam igitur Dei nostri non adeo quisquam tardet amplecti, quia quod meruit non recipit: neque enim quidquid differtur, aufertur; aut condemnationem evasit, qui indulgentiam non quaesivit;» et Tertullianus, lib. De Poenitent. cap. vii: «Absit, inquit, ut ita aliquis interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad poenitendum, et ex redundantia clementiae coelestis libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit, quia Deus melior est, toties delinquendo quoties ignoscitur. Quid enim indignius, quam ex divina misericordia desumere argumentum ad divinam justitiam provocandam? et quia Deus libenter excipit poenitentes, data opera velle fieri peccatores?» Et S. Ambrosius, lib. II De Poenitentia, cap. ix: «Proposita, inquit, spe agendae poenitentiae, licentiam sibi delinquendi propagatam putant. Poenitentia remedium peccati sit, non peccanti incentivum. Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento: quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur,» q. d. Quis unquam ad virtutem balsami explorandam luculentam plagam suo capiti inflixit? quis ad vim antidoti probandam venenum intrepidus hausit? amens esset qui hoc ageret. Ita plane amens censeri debet qui peccat, ut ad divinam misericordiam confugiat, seu qui ex divinae misericordiae largitudine inducitur ad peccandum.

Idem de damno noxaque impunitatis et tardae vindictae, a Salomone didicere et sensere Plato caeterique philosophi. Plato in libro De Republica, passim docet reipublicae regimen poena et praemio contineri, quae si tollas et impunitatem concedas, omnes leges et jura violari et rempublicam everti. Idem docet Aristoteles, X Ethic. cap. ult., et in Polit. Plutarchus, De sera Numinis vindicta: «Ex impunitate sceleratorum, ait, derogatur fides divinae providentiae.» Cicero, pro Sextio: «Effrenatus furor, inquit, alitur impunitate diuturna.» Et pro Milone: «Quis ignorat maximam illecebram esse peccandi, impunitatis spem?» Et lib. III Offic.: «Quotusquisque reperiatur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita, abstinere possit injuria?» Vulgus enim hominum magis agitur poena et praemio, quam amore virtutis, ut si illa cessent, hic elanguescat. Polybius, lib. I, sub finem: «Si

Porro Deus differt peccatorum vindictam, ut ostendat suam longanimitatem et clementiam, qua peccatores invitat ad poenitentiam, uti nonnulli eam agnoscentes de facto poenitent et vitam mutant: caeteri vero, abutentes Dei patientia, thesaurizant sibi «iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,» ut ait Apostolus, Rom. ii, 5; et Job cap. xxiv, 23: «Dedit ei Deus, inquit, locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam.» Qui hoc facit, improbus est, et saepe reprobus ac filius perditionis et gehennae; ideoque cum in profundum peccatorum venerit, negat Dei providentiam et numinis vindictam; ac si quid postea mali illi irrogetur, casum aestimat, non peccati vindictam a Deo immissam. Vide Plutarchum, lib. De Sera numinis vindicta.

Moraliter, hic disce malos castigari, magnum esse bonum et reipublicae bonum; non castigari vero, magnum malum: quocirca magistratus, quibus incumbit reipublicae cura, ex officio eos castigare debent. Deus vero qui nulli obstringitur, sed altiores suae providentiae habet rationes, justis de causis castigationem saepe differt, ac tarditatem supplicii gravitate compensat, juxta illud Eccli. v, 2 et seq.: «Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiato peccato noli esse sine metu (quamvis nondum poenas dederis), neque adjicias peccatum super peccatum.» Hinc S. Petrus, II epist., cap. iii, 2, tales vocat «illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio aut adventus ejus?» Quibus ipse respondet vers. 9: «Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur,» etc. Et Malach. cap. ii, 3, impios producit dicentes: «Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?» Quibus respondeas Deum exspectare tempus opportunum ac statum vindictae tempus, quo juxta quantitatem delicti irrogabit pondus supplicii, vel in hac vita, vel certe in die judicii, juxta illud Apocal. xiv, 15 et sequent.: «Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae; et (sine mora) misit falcem suam in terram, et demessa est terra.» Et iterum: «Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae: quoniam maturae sunt uvae ejus. Et (statim) misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum.»

Exemplum illustre est in S. Ephrem, serm. cui titulus: Confessio et reprehensio sui, ubi narrat de seipso, quod, cum junior ex impiorum licentia et

veniam, inquit, aut impunitatem concesseris, si benignitate improbum fueris promeritus, id omne dolum fraudemque existimando, erga beneficum longe magis fiet infidus.» Cato sentiebat nihil esse periculosius impunitate, quae semper ad deteriora invitat: impunitae enim injuriae exemplum omnibus minari injuriam. Nam si liceret impune laedere, nullus erit tutus ab improborum violentia; quocirca magistratus, qui maleficos impunitate donant, docet lapidibus esse obruendos, utpote reipublicae nocentissimos. Ita Plutarchus in Apophthegm. Fronto consul sub Nerva Imperatore dictitabat male eum imperare, qui nemini quidquam concederet, sed longe pejus, sub quo maxima licentia sit quibuslibet. Inhumanitatis enim est, si princeps nihil indulgeat amicis, sed perniciosissimum est illis licere quidquid libet. Ita Dionysius in Nerva.


12. ATTAMEN PECCATOR EX EO QUOD CENTIES FACIT MALUM, ET PER PATIENTIAM SUSTENTATUR, EGO COGNOVI QUOD ERIT BONUM TIMENTIBUS DEUM, QUI VERENTUR FACIEM EJUS.

Est hysterologia Hebraica, sic enim verba transponenda et ordinanda sunt: Attamen ex eo quod peccator centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. — Campensis, qui Deum reverentur, q. d. Si Deus tam patiens et benignus est erga peccatores, ut eos diu toleret et exspectet ad poenitentiam, quanto magis clementior et benignior erit timentibus eum vel innocentibus, qui graviter non peccarunt; vel poenitentibus, qui de commissis criminibus dolent, et committenda studiose cavent! Hic unus inter multos est finis, et fructus divinae impunitatis et longanimitatis erga impios, scilicet ut ex illa metiantur pii quantam ab eo clementiam et beneficentiam sperare et exspectare debeant. Ita S. Hieronymus, Albinus, Lyranus, Bonaventura, Hugo et alii. Mutuatus est hoc Salomon a Davide patre suo dicente, Psalm. xxx, 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te.»

Secundo et pressius, noster Pineda exponit, q. d. Deus impiorum peccata dissimulat, piorum statim castigat; attamen ne inferas inde meliorem esse sortem impiorum, quam sit piorum, tum quia ingens Dei beneficium est, levia piorum delicta castigare, ne in graviora proserpant; tum quia pii, sicut equi generosi a semita devii, levi flagello Dei admoniti contremiscunt et in viam virtutis redeunt, cum impii, velut muli pervicaces, flagello recalcitrent: ideoque Deus hanc piorum docilitatem, reverentiam et obedientiam magnis gratiarum donis remunerabitur. Audi Auctorem, II Machab. vi, 13: «Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet, propter quod nunquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non derelinquit.»

Denique noster Mendoza, in I Reg. cap. iv, vers. 3, censet τὸ attamen notare antithesin piorum et impiorum, quod sicut vers. praeced. dicuntur impii Dei longanimis patientia abuti, et ad peccandum effundi, ita hoc versu dicantur pii eadem recte uti, et a peccando revocari, q. d. Filii hominum, hoc est peccatores, absque timore perpetrant mala, quia non profertur cito contra illos sententia. Attamen ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur, quasi praecipuo quodam studio et benevolentia a Deo coronentur; qui eum colunt, timent ac venerantur, non quod sit dominus, judex et ultor, sed quod patiens, longanimis et misericors, et videntes humana flagitia tamen divina supplicia non experiantur. Hoc est bonorum ingenium, ut ex hac longanimitate divina, qua peccatores ad poenitentiam exspectat, et dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, multo magis ad amandum et timendum Deum excitentur.

CENTIES, — id est saepissime; ponitur enim numerus definitus pro indefinito. Recte vertit Interpres cum Syro: Hebraei enim habent מאת meath, id est centies. Septuaginta legerunt מעת meeth, id est ex tempore, unde vertunt, qui peccavit, facit malum ex tunc, id est a juventute sua, ait Olympiodorus; et Arabicus, qui peccaverat jam fecerat malum ex eo tempore. Aquila, Symmachus et Theodoretus legerunt מת meth, id est mortuus est: א enim medium in מאת meath, cum sit littera quiescens, saepe omittitur; unde vertunt, peccans malus mortuus est, longa aetate ei concessa, q. d. Peccator mortuus est in consuetudine peccati, longo usu cum aetate roborata; qui enim peccata iterat, per longam aetatem non fit melior, sed deterior, ac callum peccati obducit, itaque pene necessitatem peccandi induit, quo fit ut in peccatis plurimis moriatur, et ad ingentia in gehenna tormenta damnetur.

PER PATIENTIAM SUSTENTATUR. — Hebraice מאריך לו maarich lo, id est prolongat ipsi, scilicet tum suam patientiam Deus: unde Symmachus vertit, longanimitate praestita ei; tum peccantis vitam, aetatem et spatium poenitendi; vel elongat ab ipso, scilicet vindictam, dum eam in longum tempus prorogat et differt. «Patientia Dei praedicatur, non in hoc quod malum aliquod patiatur, sed quod exspectet malos, ut convertantur,» ait S. Augustinus, lib. De Patientia. Interim eorum malitia utitur, ut per eam piorum levia peccata castiget et purget, eorumque patientiam exerceat, ac merita et coronam adaugeat. Septuaginta vertunt, ex tunc et ex longitudine eorum, q. d. Peccator jam tunc, id est ab olim, scilicet e puero, mox ab ortu, ubi coepit uti ratione, peccare inchoavit, indeque longa consuetudine peccata quasi in naturam vertit; nam, ut ait S. Gregorius: «Peccatum quod per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit.» Quantum ergo Deus prolongat patientiam suam et peccatori vitam, tantum ipse prolongat suam culpam et impoenitentiam.

ERIT BONUM TIMENTIBUS, — tum in hac, tum potius in futura vita. Unde Chaldaeus vertit, et in tempore quo peccator operatur malum centum annis a facie Domini, datur ei tempus, ut convertatur. Manifestum est mihi in Spiritu Sancto, et scio ego quod erit bonum in saeculum venturum timentibus Deum, qui timent a facie ejus, et faciunt voluntatem ejus. Porro Olympiodorus per bonum accipit bonas cogitationes et opera, quas Deus se timentibus inspirat: «Cum enim, inquit, vivant in conspectu Dei, caveantque sibi in omni sua actione et cogitatu, tanquam Deo judice cuncta cernente, omnium bonorum operum et conceptuum Deus illis causa existit.» Thaumaturgus de ipso Dei timore interpretatur: «Illud, inquit, praestantissimum bonum, pio Dei timore praeditum esse.»

Simplicius bonum accipias pro laeto et jucundo, q. d. Esto Deus piorum levia errata castiget, mox tamen eo longe laetiori et jucundiori sorte eos consolabitur, vel in terra, vel in coelo, juxta illud Eccli. i, 29: «Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.» Cum ergo a Deo castigaris et affligeris, afflictionem hanc accipe velut pignus et arrham instantis laetitiae, et proximae tibi consolationis. Quem enim Deus castigat, mox solatur et mulcet, uti mater puero post castigationem blanditur; quin et Christus «favos post fella gustavit,» ait Tertullianus; nimirum post hiemem succedit aestas, post noctem dies, post bellum pax, post pugnam victoria, post nubila Phoebus, post tempestatem serenitas. Hoc est quod justis promittit Isaias cap. iii, 10, dicens: «Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Vae impio in malum: retributio enim manuum ejus fiet ei.» Unde de eodem subdit Salomon:


13. NON SIT BONUM IMPIO, NEC PROLONGENTUR DIES EJUS, SED QUASI UMBRA TRANSEANT QUI NON TIMENT FACIEM DOMINI.

Praesentem et omnia intuentem, ut coram ea ambulent magna cum reverentia, metu et tremore, ait Olympiodorus; Hebraea, non erit bonum; sed Hebraei saepe utuntur futuro pro imperativo, vel optativo, unde Noster apte vertit, non sit bonum, scilicet quod sustentetur a Deo, et exspectetur ad poenitentiam, ait Hugo, quia patientia Dei non utitur ad poenitentiam, sed abutitur ad majorem iniquitatem et culpam.

BONUM. — Intellige, tum prolongationem vitae, ita S. Hieronymus et Cajetanus; tum bona corporis uti sunt sanitas, robur, opes, prosperitas, filii, familia copiosa, ita Lyranus et Dionysius; tum bona animae, uti est multiplex Dei gratia in hac vita, et gloria in futura: ita Thaumaturgus, Bonaventura, Hugo.

Summa, bonum significat hic quidquid laetum est, jucundum et prosperum. Congrua est haec impiorum poena, ut scilicet priventur omni bono, qui a summo bono et fonte omnis boni, puta a Deo sponte et impie se averterunt; sicut qui soli claudit fenestram, meretur ejus luce privari et degere in tenebris.

Quaeres, quomodo sapiens hic male precetur, et quasi maledicat impio, cum hoc videatur esse contra vel praeter charitatem? Dixi hac de re in Prophetis fuse; nunc breviter. Respondetur primo, maledictiones has esse non tam imprecationes, quam praedictiones et praenuntiationes futurarum poenarum, impio a Deo decretarum. «Non sit» ergo, id est non erit bonum impio, ut habent Hebraea, Chaldaeus, Syrus, Arabicus et alii. Ita S. Hieronymus, Thaumaturgus et Olympiodorus, atque hac ratione recte haec gnome annectitur praecedenti, q. d. Cognovi quod timentibus Deum accidunt bona ingentia; non timentibus vero, mala.

Secundo, imprecari impio privationem bonorum temporalium, ut per eam ad cor redeat et vitam mutet, vel certe minus peccet, cum bonis, quibus privatus est, jam abuti nequit ad luxum, fastum, gulam, luxuriam, non est praeter, sed secundum charitatem. Sic enim impiis imprecatur Psaltes: «Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine,» Psal. lxxxii, 17. Sic hodie videmus multos per paupertatem, morbos, adversitates converti ad Deum, qui opibus, sanitate, rebusque prosperis insolescebant et abutebantur ad omne scelus. Talibus ergo imprecari morbum vel inopiam bonum est et salutiferum.

Tertio, proprie Prophetae et Apostoli ex zelo justitiae et honoris divini male precantur impiis in impietate perseverantibus et morientibus, id est, optant eos velut reos laesae Majestatis divinae puniri poenis, tum temporalibus, tum aeternis, ut hac ratione satisfiat justitiae, ac plectantur rei, utque honorem quem peccando Deo abstulerunt, tormenta merita patiendo restituant. Sancti enim conformant se per omnia voluntati divinae jam certae, et fixae circa impiorum punitionem. Cum ergo Deus velit, fixeque decreverit impios punire et damnare, idipsum Sancti quoque volunt, praesertim dum ipsi sunt praecones et administri, imo os Dei, per quos scilicet Deus suas leges promulgat, ac transgressoribus poenas praesentes et aeternas intentat, quales fuere Prophetae et Salomon hic, qui cum dixisset impios abuti longanimitate Dei, ut diutius et gravius peccent, zelo sancto justitiae indignans huic eorum abusui, precatur et optat dicens: «Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus,» utpote quibus abutitur ad peccandum, et ad Deum, qui dies ei prolongat ad poenitentiam, magis offendendum.

Sic Sancti, in die judicii assidentes Christo, sententiam damnationis in impios fulminabunt, Matth. cap. xxiv, vers. 31 et seq.

NEC PROLONGENTUR DIES EJUS, — ut minus peccent, minusque Deum offendant, utque statim morte substracti, cruciatus recipiant, quos merentur, ait S. Hieronymus; quia aeternis suppliciis transmittentur, ait Olympiodorus. Porro Chaldaeus: Neque erit, ait, ei longitudo in saeculo venturo, et in hoc saeculo praescindentur dies vitae ejus, fugient et succidentur velut umbra.

SED QUASI UMBRA TRANSEANT. — Hebraea, non prolongabit dies, sicut umbra non prolongat dies suos, sed ante vesperam pertransit. Septuaginta pro כ i. e. sicut, legentes ב i. e. in, vertunt in umbra; sensus est, q. d. primo, sicut umbra, abeunte die et sole, sub vesperam evanescit; sic et impii cito transeant et evanescant, ne perveniant ad vitae vesperam, puta ad senectutem. Secundo, sicut umbra abeunte corpore, cujus est umbra, abiit: sic et ipsi abeunte vita et tempore, quod est umbra aeternitatis et vitae beatae, cum eo pariter abeant. Tertio, sicut umbra nihil est tenuius, nihil vanius, nihil fugacius: sic et vita, praesertim impiorum. Plura hac de re dixi superius, et Isaiae cap. xxxviii, 8 et seq., ubi egi de umbra Ezechiae crescente per miraculum in horologio Achaz. Causam appositam dat Olympiodorus: «Peccator, inquit, diu non erit in vita, quia totum tempus vitae suae, quantumvis longum sit, non reputavit esse umbram, sed sollicito studio comparare sibi studuit, quae fluxa et temporaria sunt, tanquam essent perpetuo durantia. Vel aliter ita intellige: quanquam peccator in praesenti vita per patientiam Dei (velut umbram) protegi quodam modo defendique videatur, potius quam puniri, paulo post tamen aeternis suppliciis transmittetur.» Verum hoc posterius mysticum est. Addit Cajetanus: Sicut umbra non est corpus, sed tenue simulacrum corporis: sic impius non tam est homo, quam inane hominis simulacrum et umbra, quia inanem speciem tantum habet hominis, non veritatem, eo quod non vivat, ut homo ratione praeditus, sed ut bestia ratione carens. Verum hoc subtilius est, quam solidius. Saepe sancta Scriptura vitam praesentem comparat umbrae, quia vere talis est, si comparetur vitae verae et aeternae, ad quam proinde suspirans sponsa Cantic. ii, 16: «Dilectus meus mihi, inquit, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies et inclinentur umbrae.»

Huc facit illud Ausonii in Heroum tumulis in 17: «Pulvis et umbra sumus;» et illud Pindari in Pythiis, hymno 8: «Umbrae somnium homines.» Denique audi S. Hieronymum versionem Septuaginta exponentem: «Non prolongabit dies in umbra, hoc est dies vitae suae, qui quasi umbra viventibus sunt; non enim hi qui multo tempore vivunt, prolongant dies suos, sed eos qui grandes eos faciunt bonorum operum magnitudine. Unde et Jacob quasi se peccatorem confitens dicit: Parvi et mali dies mei; sicut et in Psalmo confitens: Dies, inquit, mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui. Non quod longam vitam quaesierit in praesenti (in quo omne quod vivimus breve, et umbra est et imago, in imagine enim perambulat homo), sed quod de futuro timeat, ne longitudo vitae ipsius, ubi vera est vita, brevietur.»


14. EST ET ALIA VANITAS, QUAE FIT SUPER TERRAM; SUNT JUSTI, QUIBUS MALA PROVENIUNT, QUASI OPERA EGERINT IMPIORUM: ET SUNT IMPII, QUI ITA SECURI SUNT, QUASI JUSTORUM FACTA HABEANT; SED ET HOC VANISSIMUM JUDICO.

Τὸ hoc refert, vel ad solam impiorum securitatem: haec enim vanissima et fallacissima est; vel ad alternationem sortis justorum et impiorum, quod scilicet justis obveniant debita impiis, et impiis debita justis. Vox alia non est in Hebraeo, Septuaginta, Syro, Arabico, sed intelligitur. Alias enim et alias vanitates successive recenset hic Ecclesiastes. Porro haec vanitas similis est illi vers. 10. Est tamen alia diversa ab illa, eo quod ibi duntaxat dixerit impios laudari, ut pios; hic vero addit impiis bona et prospera quaelibet obvenire, piis vero mala et adversa.

Unde ait: «Sunt justi quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum.» Hebr., sunt justi quibus attigit ad eos tanquam opus impiorum; et sunt impii quibus attigit eis, sicut opus justorum, q. d. Sunt justi quos tangit, vel ad quos pertingit sors adversitatis, qua digni sunt impii; et sunt impii quos tangit sors prosperitatis, quam merentur et qua digni sunt justi. Septuaginta, est vanitas, quae facta est super terram, quia sunt justi, quia venit super eos quasi factum impiorum: et sunt impii, quia venit ad eos quasi factum justorum. Campensis, eveniunt justis mala, quae impios ferre decebat. Porro nonnulli censent haec dici ex persona non Salomonis, sed imperitorum et impiorum. Ita Thaumaturgus, Lyranus et Olympiodorus quem audi: «Nunc Ecclesiastes personam ejus inducit, qui e scandalo labitur in errorem, aitque: Vidi justos in hac vita ab iis malis correptos, quae potius impiis debebantur, ut puta aegritudine, paupertate vel alio difficili casu adveniente. Contraque, inquit, vidi quae piis debebantur ad impios pervenisse: idcirco talis insipiens tanquam contemptor factus divinae providentiae, et hoc, inquit, vanitas est. Sapiens autem eventus rerum prospiciens, et quae singulis pro dignitate retribuantur plane novit, atque intelligit Deum nequaquam casu haec permittere evenire, sed ut justi majori praemio coronentur, impii vero graviori poena torqueantur. Notanter autem hic vanitatem supra terram se vidisse ait, in coelo siquidem nihil est vani.» Verum melius alii censent haec, uti et caetera, dici

in persona sapientis, uti verba prae se ferunt.

Quaeres, qua ratione vanitas sit, quod piis eveniant mala, impiis bona? Primo, Symmachus pro vanitas vertit ἄπορον, id est, difficile cognitu; S. Hieronymus proprie, dubium perplexum, controversum, juxta illud Davidis: «Labor est ante me: donec intelligam in novissimis eorum,» Psal. lxxii, 16, q. d. Vanum est velle scrutari Dei judicia quibus pios affligit, et impios prosperat, quia haec judicia sunt difficilia cognitu, imo inscrutabilia. Secundo, Thaumaturgus vanitatem exponit gravem et perniciosum errorem, eo quod impius habeatur, ut pius; et pius, ut impius: inde enim rudes accipiunt ansam vel accusandi Dei providentiam, vel deserendi probitatem, et impietatem amplectendi. Sic summum vanum vocamus mendacem errorem et fallacem. Tertio, Hugo per vanitatem accipit partim infelicitatem, quia, ait, nihil infelicius felicitate peccantium; partim fortuitum, quia quasi fortuito casu bona impiis, mala piis obveniunt. Quarto, alii per vanum accipiunt molestum et asperum: unde Campensis vertit, certe hoc vehementer molestum est. Accedit Lyranus: Vanum est, inquit, quia irrationabile. Quinto, S. Hieronymus per vanitatem accipit inconstantiam rerum humanarum: sunt enim vanitates, quae vario feruntur eventu. Sexto, S. Bonaventura vanum dicit, quando bonis et malis proveniunt mala, quia indignum propter malos: vanius quando bonis et malis bona, quia injustum pariter et indignum; ideo Habacuc hoc adeo indigne tulit, ut videretur Deum arguere, cum diceret: «Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?» Habacuc 1, 3 et 13. Septimo, Pineda: Hoc vanum est, inquit, quia in talibus eventibus, nihil perpetui, nihil solidi est, cui animam affigere possimus: quare cuique contendendum est ad bona stabilia et aeterna. Omnia haec vera sunt et huic loco congrua: maxime tamen vanitas hic est rei iniquitas, ac iniqua distributionis sors. Iniquum enim videtur piis mala, impiis bona tribui, cum pii bona, impii mala mereantur, si rem spectes in se, et imperitorum rudiumque sensu, qui per hoc saepe impelluntur, ut impietatem prae pietate colant, sectentur, suscipiant: at si spectes Dei providentiam, non iniquum hoc, sed prudens et sanctum est, ob aequissimas, quas ipse habet, rationes, ac praesertim duas.

Prior est, ut impii ob modica, quae bene agunt, bona hujus vitae loco mercedis recipiant, caeteroqui malefactorum poenas gravissimas daturi in inferno: pii vero ob modica, quae male agunt, aerumnis hujus vitae castigentur et purgentur, ut purgati, ob multa bona opera quae fecerunt, beentur in coelo; aut si plane puri sunt, adversis exerciti splendidiorem patientiae in coelo coronam recipiant, uti contigit S. Job. Qua de re vide S. Augustinum, lib. V Civit. cap. xv et xvi, ubi felicitatem coelestem beatorum componit, et

anteponit felicitati terrenae Romanorum. Posterior, ex persona Ecclesiastae, puta Salomonis, ut ipsa verba prae se ferunt.

Posterior est, ut Deus nos doceat omnia quae in hoc mundo sunt, sive adversa, sive prospera, esse vana, id est inania et mendacia, cum adversa piis, prospera impiis, id est indignis eveniant; vera vero bona non esse nisi in coelo, et vera mala non nisi in inferno, juxta illud Sapientis: «Nullum bonum nisi aeternum, nullum malum nisi aeternum.» Ita beata Dionysia martyr, inter ictus virgarum, et sanguinem toto corpore fluitantem, filiolum unicum trepidantem, ad martyrii consortium hac voce animabat: «Illa poena timenda est, quae nunquam finitur; illa desideranda vita, quae semper habetur.» Qua ille solidatus martyrium fortiter obiit, uti refert Victor Uticensis, lib. III Vandal. Hinc tacite concludendum relinquit Ecclesiastes, sapienti despicienda esse tam prospera, quam adversa hujus vitae; ambienda vero bona coelestia, et summe cavenda mala gehennalia.

Unde non mirandum si prospera impiis, adversa piis eveniant, quia Deus id facit, ut ostendat quam utraque sint vana, id est parva, exilia, brevia et caduca: quare piis non esse hac de re dolendum, sed potius gaudendum, quia ex hoc velut certo divinae praedestinationis signo, cognoscunt sibi sortem felicissimam paratam in coelo. Ita Chaldaeus: «Vidi, inquit, in Spiritu Sancto, quia malum quod accidit justis in saeculo hoc, non est propter peccata eorum, sed ad removendum ex eis culpam levem, ut sit merces eorum integra in saeculo venturo; et quod contingit peccatoribus non est meriti eorum, sed ad retribuendum eis mercedem meriti levis, quod fecerunt, ut comedant mercedem suam in saeculo hoc, et ut perdant partem suam in saeculo venturo.» Et Midras, sive Glossa Hebraeorum hic: «Felices justi, inquit, quibus accidit juxta facta impiorum, quia amplissima illis merces et gloria est reposita. Contra, vae impiis quibus accidit juxta facta piorum, quia attolluntur, ut gravius corruant.» Et S. Hieronymus: «Inter caeteras vanitates, inquit, quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi, quod justis ea frequenter eveniunt, quae impiis evenire debuerant; et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos. Docet exemplum evangelicum divitis purpurati et pauperis Lazari.» Subdit S. Hieronymus: «Hebraei justos quibus eveniunt mala, et impios quibus accidunt opera justorum, filios Aaron interpretantur et Manassem, quod illi sacrificantes perierint, et ipse post tanta mala, et captivitatem in imperium restitutus sit.» Verum Hebraei errant: nam filii Aaron injuste egerunt, dum temulenti obtulerunt Deo incensum ignis alieni contra praeceptum Domini, Levit. x. Manasses quoque in carcere poenitens gratiam Dei meruit, ac proinde justificatus in regnum restitutus est. Sapienter Philo, lib. De Confusione linguarum: «Insignis, ait, poena et vindicta impietatis est connivere Deum, atque etiam indulgere peccantibus, nec

solum eis impunitatem, verum magnam et diuturnam prosperitatem concedere.» Haec enim eos facit quasi ebrios et amentes, ut ultro in sua damna ruant, suamque perniciem sibi accersant. Ex adverso pius et sapiens in adversis aeque ac prosperis sui similis est, sobrius, modestus, tranquillus, ideoque magnus. «Ut pumilio, ait Seneca, etiamsi in monte consistat, pusillus est; colossus etiam in puteo magnus: ita sapiens, in quacumque fortuna suis bonis magnus est, stultus et in summa fortuna humilis. Ut apparatus scenae quia commodato datus est, statim redditur, et sine querela: ita quidquid in vita contigit magnificum, sive serius, sive mox a fortuna repetatur, aequo animo reddemus, si his tanquam commodatitiis utimur.» Idem: «Ut grando illisa tectis dissultat magno quidem fragore, verum nulla noxa: sic insultus fortunae nihil potest in sapientem.»

ET SUNT IMPII, QUI ITA SECURI SUNT. — «Securi,» id est prosperi, rebus omnibus abundantes et felices, ut explicat S. Hieronymus: felicitas enim facit securos; magna enim pars felicitatis est de bono, quo te beatum putes, esse securum; unde securitas opponitur curae et sollicitudini, ac securus dicitur, qui sine cura est, quasi seorsum vel separatus a cura. Opponit enim pios impiis, quod illis infelicia et adversa, his felicia et prospera eveniant. Patet id ex Hebraeo, Septuaginta, Syro et caeteris. Verum haec falsa fictaque est felicitas et securitas; nam, «cum dixerint pax, et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus,» 1 Thessal. v, 3. Praeclare S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. xxvii: «Sancti, ait, ita incerti sunt, ut confidant; atque ita confidunt, ut tamen ex securitate non torpeant.» Spes ergo eorum mixta est timori, spes facit magnanimos et hilares, timor humiles et sollicitos. Vide eumdem S. Gregorium, lib. XXIV Moral. cap. xii, 7, et lib. VI, epist. 92 ad Gregoriam, cubiculariam Augustae, quae retinebat revelationem, quod sibi remissa essent peccata; cui respondet S. Gregorius hoc votum esse inutile et noxium, quod incertitudo remissionis jugeat in nobis studium poenitentiae et bonorum operum. Vide et S. Augustinum, De Corrept. et Gratia, cap. xiii, et in Psalm. cxlvii: Terror, inquit, securitatem parturit; quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parturit.

SED ET HOC VANISSIMUM JUDICO. — Hebraea, et etiam hoc vanitas est, scilicet per antonomasiam, puta vanitas vanissima, id est summa et maxima, ob causas quas paulo ante dedi.

Moraliter, hic disce quam vana et quam noxia impiis sit prosperitas. Audi Eusebium Emissenum, hom. De SS. Epiphodio et Alexandro: «In hoc mundo, praevalente malitia, iniquitate dominante, pauper affligitur, dives multiplicatur. An tu hunc potentem vocas, qui in mortem suam fortis est, cui proventuum fallax umbra praesentium, aeternorum congregat causas malorum? Quis beatam dixerit validam in jugulum suum dextram? quis probabiliter laudat velocem ad ardua praecipitia festinantem? quis ejus miretur ascensum, quem de summo prospicit esse casurum? Perinde est si aliquem miraris per impia et iniqua, per opes et divitias operantem, ac si quempiam videas inaurato atque gemmato sibi poculo venena miscentem.» Subdit deinde: «An tu illum felicem vocas, qui infidelis, obscenus cupidus et cruentus, pro eo quod vias Domini aspernatur, per suas ire permittitur, dexterae angustiis offensus, et sinistrae latitudine delectatus flagitiis involvitur, sceleribus inficitur, spoliis contaminatur, et inter haec se beatissimum putat; ex hoc quoque infelicior, quod se non intelligit infelicem. Quid his faciat medicina coelestium mandatorum, quae non sanat nisi volentes? Pigri itaque ad curam salutis, alacres ad militiam mortis et captivitatis, ut dictum est; exsultant in rebus pessimis, et de sui perditione laetantur: similes illis qui, forte sumentes exitiabiles herbarum succos, cum risu perire dicuntur.» Seneca, epist. 39: «Magni animi est, inquit, magna contemnere, ac mediocria malle quam nimia: illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec, eo quod superfluunt, nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas; sic rami onere franguntur; sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos immoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum injuriam, sed etiam in suam vertuntur.» Plinius, lib. XVI, cap. xxxv: «Hedera, ait, complexu necat arbores, ita fortuna prospera, dum blanditur, strangulat et perdit.» Adagiographus: «Solent arbores, inquit, protinus emori, si quando praeter solitum fecundae fuerint: ita fortuna praeter morem blanda ac favens exitium imminere saepennumero significat. Quemadmodum non raro fit, ut coelo maxime sereno saevus imber subito cooriatur, ita rebus maxime prosperis ac laetis saepe gravissima rerum incidit perturbatio.»


15. LAUDAVI IGITUR LAETITIAM, QUOD NON ESSET HOMINI BONUM SUB SOLE, NISI QUOD COMEDERET, ET BIBERET, ATQUE GAUDERET: ET HOC SOLUM SECUM AUFERRET DE LABORE SUO, IN DIEBUS VITAE SUAE, QUOS DEDIT EI DEUS SUB SOLE.

Multi censent haec dici ex persona non sapientis, sed insipientis voluptuarii, qui pertaesus confusionis rerum humanarum, quod bona impiis, mala piis eveniant, tradiderit se voluptati, uti tandem fecit Salomon. Ita Lyranus, Hugo, Titelmannus, Cajetanus, quin et Thaumaturgus, quem audi, omnia ab hoc versu usque ad finem capitis paucis complectentem: «Putabam autem aliquando bonum summum in cibo potuque situm, eumque Deo gratiorem, qui per omnem vitam iis quam maxime frueretur, et refrigeraretur; eamque laetitiam solam admirabar, atque adeo nihil aliud cogitabam, ne vel nocte vel die ab illa re, ad hominum luxum inventa

me abducerem. Tandem ex iis unum hoc comperi, neminem hujus farinae ullo pacto, quantumvis laboret, ad bonum, quod vere bonum est, perventurum.» Verum melius S. Hieronymus, quem sequitur Chaldaeus, Olympiodorus, Glossa, Hebraea, Hugo et caeteri censent Salomonem continue hic ex suo sensu loqui. Idem enim hic dicit quod dixit cap. ii, vers. 12, et cap. v, 17. Nimirum laudat hic usum opum et deliciarum, sed moderatum, frugalem et honestum. Audi Chaldaeum: «Et laudavi ego gaudium legis, quia non est bonum homini in saeculo hoc sub sole, nisi tantum comedere, et bibere, et gaudere de labore suo, et pro parte sua, quae data est ei ex coelo; atque non extendere manum suam in rapinas et violentiam; et hoc conducet illum in pacem ad saeculum venturum, et accipiet mercedem perfectam pro labore suo, quo laboravit in integritate omnibus diebus vitae suae, quos dedit illi Dominus in saeculo sub sole.»

ET HOC SOLUM SECUM AUFERRET. — Τὸ auferret significat nos bonorum hujus vitae proprie et plene non esse dominos, sed usufructuarios, ut iis velut alienis et commodatis utamur ad vitam, in morte ea aliis ipsique Deo, qui verus est dominus, resignaturi. Hebraea, et hoc saltem adhaerit ei; Septuaginta, et ipsum simul oderit ei; Campensis, hoc enim accipiet homo tanquam suum; Arabicus, et hoc discedet cum ipso. Aliter Syrus: Et ipse, inquit, defatigatur sibi in labore suo. Videtur ipse pro ילוננו illuennu, id est adhaerebit vel copulabitur ei, legisse ילאנו iilennu, id est laborabit vel fatigabitur sibi, a radice לאה laa, id est laboravit.


16. ET APPOSUI COR MEUM UT SCIREM SAPIENTIAM, ET INTELLIGEREM DISTENTIONEM, QUAE VERSATUR IN TERRA: EST HOMO, QUI DIEBUS AC NOCTIBUS SOMNUM NON CAPIT OCULIS.

Per sapientiam Chaldaeus accipit studium legis; Thaumaturgus, studium quaerendi et captandi plures novasque voluptates; Olympiodorus, studium scientiarum naturalium; S. Hieronymus, studium scrutandi divina judicia, v. g. cur Deus justos affligat, impios prosperet: cur hunc eligat, illum negligat. Ample per sapientiam accipias studium scrutandi omnes res a Deo creatas: has enim scrutatus est Salomon, tum ad cognoscendi singularum naturam, dotes, causas; tum ut perspiceret num quae res animum hominis tranquillare, satiare et beare posset. Unde explicans subdit: «Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem.» Haec omnia ad finem capitis explicata sunt cap. i, vers. 17, cap. ii, 7 et 12. Repetit enim Salomon alternantes animi sui motus aestusque, quibus res omnes perscrutatus est, ut inveniret animi quietem et satiem; cumque in nulla eam reperiret, sed meram in singulis vanitatem, hinc unius pertaesus ad aliam et aliam se transtulit, ac praesertim a laetitia et deliciis ad studium sapientiae, ut honestius et sublimius; sed illico in hoc quoque vanitatis et molestiarum aculeos, spinasque se reperisse testatur.

DISTENTIONEM. — Aliqui legunt dissensionem, idque explicant de variis sapientum sententiis et opinionibus inter se pugnantibus. Alii, ut Lyranus, Hugo et Glossa interl. legunt distinctionem, idque explicant de differentia inter bonum et malum, sapientem et stultum, prosperitatem impiorum et adversitatem piorum, deque diversis hominum gradibus, conditionibus, moribus.

Verum legendum est cum Romanis distentionem; hebraice enim est ענין inian, id est occupatio, distentio, sollicitudo, afflictio, de qua dixi cap. i, vers. 13: «Hanc occupationem pessimam (id est molestissimam) dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea,» dum alii assidue vacant congregandis opibus, alii praediis excolendis, alii fabricis erigendis, alii honoribus sectandis, alii vanis scientiis, etc., adeo ut nec diu, nec noctu quiescant, aut somnum capiant. Unde subdit:

EST HOMO QUI DIEBUS AC NOCTIBUS SOMNUM NON CAPIT, — id est exiguum capit et quasi nullum. Est hyperbole; homines enim sine somno vivere nequeunt, q. d. Parum dormit, imo semper sollicitus est, quia totus intendit suae occupationi, puta suo lucro, suo honori, suae scientiae, suae arti, suo officio, etc. Hinc Demosthenes aiebat se plus olei in lucubrationibus nocturnis, quam per diem vini consumpsisse. Aristoteles dormiens manu tenebat pilam aeneam, ut illius e manu dormientis elapsae, et in subjectam pelvim cadentis sonitu excitaretur, itaque ad nocturnas lucubrationes vigil rediret. Ita habet ejus Vita. Idem fecere nonnulli christiani et religiosi. Celebre fuit in Oriente monasterium Accoemetarum, id est insomnum, et noctu in oratione et meditatione pervigilantium, ac jugiter diu noctuque psallentium, tripartito ordine et tempore, monachis scilicet in tres coetus divisis, ordineque trino sibi vicissim succedentibus. Primo, erectum fuit hoc Accoemetarum monasterium Constantinopoli, sub Leone I Pontifice, anno Domini 459; vocati sunt iidem Studitae, a Studio viro consulari, qui ejusmodi monasterium erexit, teste Nicephoro, lib. xv, cap. xxiii. Inter eos monasticam vitam egit S. Joannes Calybita. Ita Baronius, anno Domini 459. Simile Accoemetarum monasterium fuit S. Columbani et S. Galli, aliaque plura in Germania, Gallia, Hybernia: nimirum hae sunt non vanae, sed sanctae religiosorum vigiliae, imo caelestes angelorum terrestrium Deo psallentium et militantium excubiae.


17. ET INTELLEXI, QUOD OMNIUM OPERUM DEI NULLAM POSSIT HOMO INVENIRE RATIONEM, EORUM QUAE FIUNT SUB SOLE: ET QUANTO PLUS LABORAVERIT AD QUAERENDUM, TANTO MINUS INVENIAT: ETIAMSI DIXERIT SAPIENS SE NOSSE, NON POTERIT REPERIRE.

Opera Dei intellige tum omnipotentiae et magnificentiae, ut vertit Chaldaeus; tum potius providentiae circa homines, uti dixi initio versus praecedentis ex S. Hieronymo, quem sequuntur Albinus, Lyranus, Hugo et alii.

ETIAMSI DIXERIT SAPIENS SE NOSSE, NON POTERIT REPERIRE. — Potest clarius ex Hebraeo verti, si dicat (id est apud se statuat) etiam vir sapientissimus, dare operam, ut cognoscat, non poterit invenire. Ita Vatablus et Campensis: Quin et sapiens ipse, ait, si conetur cognoscere, frustra laborabit. Jam hanc gnomen audivimus cap. iii, vers. 11; quare ibi dicta hic non repetam. Huc spectat vetus apologus quem recenset noster Pontanus, volumine III Progymn. part. 1, cap. xl: Invehebatur in caudam suam canis, quod deses et otiosa, et a reliquo corpore se trahi sineret, neque iter ostenderet ut oculi, nec mandata acciperet ut aures, nec hostem insequeretur ut pedes, nec dimicaret ut dentes, sed esset velut inutilis appendix ad posticam partem corporis. Respondit cauda: Et tamen ego inutilis, ut tu calumniaris, muscas abigo, patrono alludo, pudenda contego, totique corpori sum ornamento. Epimythion: nihil a Deo nisi sapienter factum et provide, quamvis homines multis in rebus id non videant. Exemplum hujus sententiae rarum est in quadratura circuli, in qua se torserunt tot saeculis mathematicorum ingenia nec veritatem extorserunt, adeo ut haec eis crux fixa esse videatur.

Nam quadraturam circuli mechanice, hoc est, modum practice efficiendi quadratum, quod sit aequale circulo, sive cujus capacitas aequalis sit capacitati circuli cujuslibet, invenit traditque Archimedes, libro De Circuli dimensione, theorem. 1, pag. 128, in edit. Paris. Estque hic: Accipe peripheriam, sive circumferentiam circuli, illamque ex curvo in directum extende, sive fac lineam rectam aequalem peripheriae circuli, eique in fine lineam rectam, quae semidiametro circuli sit aequalis, ad angulos rectos annecte, ac denique extremitatem utriusque lineae jam dictae linea recta transversa connecte, ac habebis triangulum qui sit aequalis circulo. Triangulo autem cuilibet aequale quadratum describi posse mathematice certum est, modumque id faciendi demonstrat Euclides, lib. I, proposit. 42, et lib. II, proposit. 14, et lib. IX, proposit. 33. Vide ibidem Clavium: quare sic fit quadratum aequale circulo. Hinc mechanici facile ex hac praxi commensurando lineam rectam cum peripheria circuli, conficiunt triangulos et quadrata, quae sint circulo aequalia. Verum mathematice idipsum demonstrare, uti suas propositiones demonstrat Euclides, hoc est rationem mathematicam afferre, quae demonstret modum inveniendi lineam, quae sit aequalis peripheriae circuli, nec Archimedes, nec Euclides, nec quis alius huc usque invenit, etsi plurimi in eo annos plurimos desudarint. Quadratura ergo circuli practice et mechanice scitur; at ejus ratio et mathematica demonstratio ignoratur.