Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ex eo quod bona malaque æque accidant pio ac impio, infert neminem scire an amore, an odio sit dignus, sed omnia in futurum servari incerta. Idcirco sapientis esse studere candori et puritati ac bonis operibus, præsertim quia sicut pisces capiuntur hamo, sic homines tempore malo. Denique, vers. 14, ostendit sapientiam præstare fortitudine, et tamen in paupertate non æstimari.
Textus Vulgatae: Ecclesiastes 9:1-18
1. Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit: 2. sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti; sicut bonus, sic et peccator: ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. 3. Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. 4. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam: melior est canis vivus
1. Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit: 2. sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti; sicut bonus, sic et peccator: ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. 3. Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. 4. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam: melior est canis vivus
Pro opera eorum Hebraice est מעדיהם abadehem, quod Pagninus vertit, servitia eorum; Vatablus, servi eorum; Chaldæus, discipuli eorum, q. d. Justi et sapientes, eorum discipuli vel asseclæ, sunt in manu Dei. Verum sic dicendum fuisset עבדיהם abdehem: jam autem dicitur מעדיהם abadehem, id est opera eorum, ut vertunt Noster, Septuaginta, Syrus, Arabicus, Campensis et alii. Septuaginta eleganter vertunt ἐργασίαν, id est opera artificiosa ad lucrum et quæstum affabre elaborata, qualia sunt insignium artificum; talia sunt opera justorum, quæ, licet mundo despecta, Deo tamen sunt pretiosa ac cœlo elaborata, ideoque eis mercedem cœlestem retribuet.
In manu Dei. — Primo, Hugo: «in manu Dei,» hoc est, ait, in dispositione, conservatione, judicio et voluntate Dei, item ut hostiæ Deo acceptæ. Secundo, Dionysius: «In manu Dei,» i. e. ait, oblata sunt et commissa Deo, ut creatori et judici, adde et remuneratori. Tertio, genuine, «in manu Dei,» id est in protectione, cura et amore Dei. Ita Olympiodorus qui hæc superioribus ita apte connectit: «Dixerat, inquit, superius quarum rerum cognitio sit abstrusa, ut nos averteret ab inutili ac vana percurrendi sollicitudine. Nunc autem proponit qua in re satisfacere sibi possit sapientis animus et cognitio, quod videlicet justi sapientesque homines una cum operibus suis sub umbra Dei, et protectione suæ dexteræ conquiescant. Neque enim permittit Deus illos impetentium viribus devastari. Probi namque homines et officiosa opera proteguntur a Deo; ac vero de impiis scriptum est: Et ipsi de manu tua repulsi sunt.»
Justorum opera in manu Dei quintuplici sensu.
Sapientes ergo, id est prudentes et justi, licet non sint in prosperitate ut impii, sed in adversitate, ideoque mundo neglecti et contempti, sunt tamen in manu, i. e. favore, cura, custodia et ope Dei, quia adversa eis immittit ex amore, ut eos virtutibus et meritis augeat. Hoc sensu dicit Deus Isaiæ XLIX, 16: «Ecce in manibus meis descripsi te,» ut te velut oculis meis præsentem jugiter intuear, et manibus juvem, protegam, promoveam. Vide ibi dicta. Hinc rursum opera sancta justorum sunt «in manu Dei,» quia a manu, id est ab ope et gratia Dei, promanant (uti docet S. Prosper, lib. I De Vocat. gent. cap. XXIV), qui proinde ea copiose remunerabitur et coronabit. Quarto, opera justorum sunt «in manu Dei,» id est Deo certo cognita et explorata, cum ipsis justis sint incerta et dubia, ut sequitur. Ita Lyranus. Quinto, «in manu,» id est in pleno arbitrio et potestate æque ac scientia, providentia et gubernatione Dei, ut eos orbi stato tempore ad ejus salutem immittat, sicut ante diluvium immisit Enoch et Noe; post diluvium, Abraham, Isaac, Jacob; Hebræis captivis in Ægypto misit Mosem et Aaronem; in terra sancta misit Davidem et Prophetas; contra Arianos misit S. Athanasium; contra Pelagianos, S. Augustinum; contra Nestorium, S. Cyrillum; contra Eutichetem, S. Leonem; contra Albigenses, S. Dominicum; contra Lutherum, S. Ignatium cum sociis. Sic dicitur Psal. XXX, 16: «In manibus tuis sortes meæ» vel ut alii vertunt, tempora mea. Et: «Cor regis in manu Domini: quocumque voluerit inclinabit illud,» Prov. XXI, 1. Et: «In manu enim illius, et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.» Sap. VII, 16; et cap. III, 1: «Justorum animæ in manu Dei sunt;» ubi hac de re plura. Huic gnomæ affinis est illa Cæcilii poetæ, lib. XXXV: «Deum quis non summum putet, cui in manu sit, quem esse dementem velit, quem sapere, quem insanire, quem in morbum injici, quem contra amari, quem adversari, quem expeti.» Porro manus Dei est mens, voluntas et potestas Dei; in mente est scientia et providentia; in voluntate libertas; in potestate imperium. Hinc Vespasiano prandenti humana manus illata in triclinium, et mensæ supposita protendit imperium, ait Suetonius in ejus Vita. Et Prophetæ pinguntur manu cœlitus immissa, quasi a Deo excipientes prophetiam, uti dixi initio Prophet.
ET TAMEN NESCIT HOMO UTRUM AMORE AN ODIO DIGNUS SIT. — Hebræa, etiam amorem, etiam odium non est cognoscens homo. Quæ verba, quia more Hebræo sunt ampla et indefinita, a variis varie definiuntur et explicantur.
Primo, Symmachus vertit, et insuper neque amicitias, neque inimicitias scit homo: et Campensis, nec quisquam novit quos habiturus sit amicos, vel inimicos, q. d. Nescit homo quis eum amet, qui odiat, ac proinde nescit quem ut amicum diligere, quem ut inimicum odisse, id est cavere et fugere debeat. Ita Chaldæus: Etiam amor, inquit, quo dilexerit eos aliquis, et etiam odium, quo eos prosecutus fuerit, decretum est; omne in providentia decretum est, ut sit ante eos. Accedit Thaumaturgus, q. d. Qui colit gratiam et amicitiam hominum, nescit quamdiu eam conservaturus sit propter inconstantiam voluntatis humanæ, qua fit ut amor levi de causa vertatur in odium.
Secundo, alii referunt ad objecta amoris et odii, q. d. Nescit homo sensualis quid vere sit bonum, quid malum; quid virtus, quid vitium; ac proinde nescit quid amare et sequi, quid odisse et cavere oporteat. Vis est in Hebræo אדם adam, id est homo terrenus, qui terrena sapit et cœlestia non capit: hic enim carnis voluptate ducitur, non virtutis honestate; quare ignorat verum virtutis bonum, et fucatum voluptatis bonum cupide amplectitur. Ergo amat odienda, et odit amanda. Ita Olympiodorus. Accedit R. Salomon et Hebræi qui exponunt, q. d. Vulgus hominum nescit cor disponere ad amandum Deum, et quæ odio digna sunt odiendum; sed omnia hæc sunt ante sapientes et justos, qui norunt amare Deum et odio habere mala: nimirum nescit amare, qui Deum non amat; nescit hoc impius, scit pius et sapiens.
Tertio, Isidorus Clarius explicat, q. d. Id quod diligit homo, et odit, est in manu et potestate Dei, ut illud vel tribuat homini, vel neget et avertat, atque homo id sensu percipere nequit. Verum Noster solerter et sapienter intellexit hic agi de amore et odio non hominum, nec creaturarum, sed Dei. De eo enim proxime dixit: «Opera eorum in manu Dei,» q. d. Opera nostra sunt in manu Dei; et tamen nescit homo an amore Dei, an odio sit dignus, quia scilicet Deus opera nostra manu sua certo quidem servat, sed clausa et secreta tenet, nec qualia illa sint homini ostendit, verum in futurum judicium patefacienda ea reservat; quare usque ad illud homini sunt incerta et incognita.
Dices: In Hebræo est, et omne vel omnia ante eos, vel ad faciem eorum; quomodo ergo Noster vertit, «et omnia in futurum servantur incerta?» Respondeo: Quia τὸ omnia ante eos significat omnia opera longe antecedere hominis oculos, id est conspectum et cognitionem, ut ea perspicere nequeat; quia scilicet in cœlo, in mente et præscientia Dei servantur remota et recondita. Ita Chaldæus. Sic Psaltes ait, Psal. CXXXVIII, 6: «Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non po-
tero ad eam;» et vers. 3: «Intellexisti cogitationes meas de longe, etc., et omnes vias meas prævidisti.» Unde Campensis vertit hic, omnia hæc hominem latent. Et Symmachus, omnia coram eis incerta; aut certe τὸ omnia ante eos, id est omnia ante eum, scilicet Deum: quia enim Elohim, id est Deus, Hebræis est plurale, hinc pariter in plurali ait, ante eos, id est ante eum, scilicet Deum, qui in plurali vocatur Elohim. Unde Tigurina vertit, ipsi autem Deo omnia sunt proposita. Et Chaldæus, non est qui sciat id quod erit homini. Omne in providentia (Dei) est ut sit ante eos. Quare Noster optime vertit, et omnia in futurum servantur incerta. Hunc sensum exigit versio Vulgata, quam per 1200 et amplius annos recepit et probavit tota Ecclesia; quin et probant Novantes, ut Beza, Mercerus, et, ut videtur, Calvinus, lib. III Instit. cap. II, § 38. Atque si quis antecedentia et sequentia inspiciat, perspiciet hanc versionem et sensum esse amplissimum.
Denique ita explicat S. Hieronymus, vir in exponendis Scripturis eruditissimus, et Ecclesiæ calculo doctor maximus. Eum ergo audi: «Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset, et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et ambiguos fluctuare utrum ad probationem sustineant, quæ sustinent, an ad supplicium. In futuro igitur scient; et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedit eos, cum de vita hac decesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, nunc certamen. Et quicumque adversa sustinent, utrum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum.»
Igitur ex hoc loco patet incertitudo gratiæ contra hæreticos et Ambrosium Catharinum, scilicet homines, etiam justos non esse certos omnino se esse in gratia Dei, sive justos et amicos Dei; etsi enim hujus rei probabilia signa et conjecturas non leves habeant, quæ aliquam certitudinem eis afferant, non tamen habent tantam, quæ excludat omne dubium et formidinem oppositi; licet enim sibi nullius peccati sint conscii, tamen sciunt Deum plura videre, ideoque forte peccatum in conscientia sua cernere, quod ipsi non cernunt. Quare dicunt cum S. Paulo: «Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum,» I Cor. IV. Rursum etiamsi sciant se amare Deum, tamen nesciunt an hic amor sit naturalis, an supernaturalis charitatis, quæ sola justificat. Hæc sententia est de fide: nam ita definitum est in Concilio Tridentino, sess. VI, cap. IX, et Can. XII. Negat id Lutherus, Calvinus, Bucerus, Kemnitius cæterique Novantes, qui cavillantur hunc locum male esse traductum in versione Vulgata. Docent enim justum fide divina credere debere, non tantum in genere Christum satisfecisse pro nobis, sed etiam in particulari sibi per Christum remissa esse peccata, ideoque se esse justum et sanctum, imo prædestinatum et electum ad gloriam: ac proinde non posse ab ea
excidere, nec peccare, ne fides ejus falsa sit, hanc enim fidem specialem esse fidem justificantem, ideoque eam requiri ad cujuscumque justificationem sibi certo persuadent.
Verum hic stolidus est error, et fides summe infida. Nam, ut cætera taceam, hæc fides est impossibilis et falsa. Credit enim certo quod anceps et dubium est, et sæpe falsum. Multi enim apud hæreticos habent hanc fidem, et tamen vivunt in adulterio, odio, injustitia, rapina aliisque gravissimis peccatis; qui licet credant se justos, revera tamen sunt peccatores et scelerati. Rursus multi ab hac hæresi convertuntur ad fidem orthodoxam, tuncque hanc fidem imo perfidiam deponunt, fidem orthodoxam illi contrariam amplectuntur; quomodo ergo in hæresi crediderunt se ab ea non posse excidere, cum de facto excidant? Ambrosius Catharinus vero, licet longe absit ab hac hæresi, tamen ex alio capite cum ea censet hominem justum certum esse de sua gratia et justitia. Utrique urgentur et convincuntur hoc loco Ecclesiastæ: «Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.» Sed respondent Salomonem non absolute sic negare justo certitudinem charitatis et gratiæ, sed tantum negare eam posse cognosci et certo constare ex eventis externis, v. g. quod justo omnia feliciter cedant, injusto infeliciter, cum utraque utrilibet indifferenter obveniant, ut sequitur; aut, ut Catharinus et Vatablus, negare duntaxat id scire posse hominem naturaliter, sive ut homo est; non autem supernaturaliter, sive ut Filius Dei est: sic enim eum scire posse se justum ex testimonio Spiritus Sancti, ut docet Apostolus, Rom. VIII, 15.
Verum hæc frivola et frigida esse probo primo, ex eo quod Salomon loquatur non de homine in se quoad naturam, sed de justo quoad gratiam. Ait enim: «Sunt justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo (scilicet justus et sapiens, ut præcessit) utrum amore an odio dignus sit,» q. d. Opera justi ita sunt ex mente et scientia Dei, ut absolute non sint in mente et scientia hominis. Alioquin enim si scientiam accipias, quæ ex eventis externis habetur, æque nescit Deus an homo amore, an odio
Respondetur ad objectiones Novantium. Prima. Refellitor.
sit dignus, ac idipsum nescit homo. Externa enim illa signa prosperitatis, vel adversitatis, signa sunt gratiæ et justitiæ plane indifferentia et incerta, cum promiscue obveniant impio et pio. Ergo ex iis Deus scire nequit an quis sit amore vel odio dignus, sicut ex iis id scire nequit homo.
Secundo, quia asserit justorum opera esse in manu Dei, id est in mente, memoria et intellectu divino, qui ut manus ea in se certissime claudit et continet, ne a quoquam alio videantur, ut ea suo tempore patefaciat, laudet et remuneretur; et tamen nescire justum, an odio dignus sit, an amore. Ubi clara est antithesis, q. d. Opera justi
Tertio, quia subdit universaliter: «Sed omnia in futurum servantur incerta;» omnia, scilicet tam supernaturalia, quæ proprie «in manu Dei» sunt, quam naturalia, tam interna quam externa; et consequenter an prospera vel adversa, quæ maxime oculis patent, quæque maxime spectant homines, ex odio, vel amore Deus homini immittat; et hoc tantum vult Salomon in ratione hac inadæquata similis piorum et impiorum eventus, quam subdit, q. d. Homo communiter spectat externa, et externos eventus felicitatis vel infelicitatis sibi obvenientes; et tamen nescit an Deus illos sibi immittat ex amore an ex odio. Ergo pariter nescit an ipse amore, an odio sit dignus. Reliqua enim argumenta et signa, quibus idipsum dignosci posset, æque ac hoc jam recensitum homini obscura et ambigua sunt: τὸ ergo sed omnia in futurum servantur incerta, significat hæc ignorari ab homine non solum ratione præsentium eventuum, sed simpliciter et absolute: si enim alio modo homini constarent essentque certa, falso dicerentur incerta.
Quarto, idipsum docent alibi crebro S. Scriptura, Patres et tota Ecclesia. Vide Bellarminum, tom. III, lib. III De Justif. cap. IV et seq., et tom. I, lib. II De Verbo Dei, cap. XII, ac ibidem Jacobum Gretserum, qui et valide confutat ineptam expositionem Junii, dicentis quod homo nesciat an amore, an odio dignus sit, non ipsemet (quisque enim novit, inquit, seipsum et suam conscientiam), sed alius quilibet, qui alterius externos eventus prosperos vel adversos conspicit.
Nimirum voluit Deus hac incertitudine gratiæ nos continere in humilitate et sollicitudine, ut cum timore et tremore salutem nostram operemur, ut monet Apostolus, Philip. II, 12, atque satagamus ut per bona opera certam nostram vocationem et electionem faciamus, ut S. Petrus exhortatur. Ita S. Augustinus, vel quisquis est auctor (sat enim liquet non esse S. Augustinum), lib. De Spiritu et anima, cap. LIX: «Væ mihi, ait, misero, qui in regione umbræ mortis nescio finem meum, nescio si dignus sum amore vel odio.» Porro loquitur Salomon proprie de amore et odio, quo justus amatur ob præsentem justitiam, et injustus odio habetur ob præsentem statum peccati in quo degit, uti applicat S. Hieronymus, S. Bernardus, serm. I, Septuaginta, S. Thomas, I II, Quæst. XII, art. 5, et alibi crebro, ac Bonaventura, qui negat hic agi de amore prædestinationis et odio reprobationis: quia, inquit, nullus dignus est prædestinatione, nec quisquam meretur prædestinari. Prædestinatio enim præcedit omnem gratiam omneque meritum, imo ipsa omnis gratiæ et meriti
est origo et causa. Potest tamen extendi hic amor et odium ad prædestinationem et reprobationem: illa enim summus est amor Dei, hæc summum odium, et utraque in futuram judicii diem servatur incerta, q. d. Nemo scit an sit prædestinatus an reprobus, vel potius reprobandus; licet enim prædestinationis gratiam et amorem nemo mereri queat, dici tamen potest eo dignus, non ex merito, sed ex gratia Dei, quia scilicet Deus illum dignatus est prædestinare et asciscere in sortem Sanctorum, illaque eum dignum efficit, ut loquitur S. Paulus. Ita hunc locum de prædestinatione et reprobatione accipit S. Bernardus, serm. 5 De omnibus Sanctis, et S. Thomas in cap. VIII ad Roman., sub finem, Hugo, Dionysius et alii.
Excipe, nisi cui speciali dono revelata sit sua justitia vel prædestinatio, uti salutis suæ revelationem habuere S. Antonius, teste S. Athanasio; S. Franciscus, teste S. Bonaventura; S. Galla, teste S. Gregorio, lib. IV Dial. cap. III, et alii plures, quos eodem libro recenset S. Gregorius.
Denique licet justi non habeant certitudinem scientiæ se esse justos, habent tamen certitudinem conjecturæ et fiduciæ, quæ crescente gratia et bonis operibus pari passu crescit, adeo ut eximii sancti de eo vix dubitent, sintque securi, aut «cum longa mœroris anxietate formido fuerit consumpta, quædam jam de præsumptione veniæ securitas nascatur,» ait S. Gregorius, lib. VI Regist., epist. 23 ad Theotistam; et S. Cyprianus, lib. De Moral., et lib. Contra Demetrianum: «Urget, inquit, apud nos spei robur et firmitas fidei, et inter ipsas sæculi labentes ruinas erecta mens, et immobilis virtus, et de Deo suo semper anima secura.» Et S. Augustinus in illud Psalm. CXLIX: Exsultabunt sancti in gloria, etc.: «Est quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse sinceram, noveris spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione.» Ita S. Antonius fidens aiebat: «Ego Deum meum non timeo, sed amo.» Et pauper ille apud Thaulerum dicebat se securum in Deo conquiescere. Historiam fuse ex eodem enarravi Rom. XII, 2.
Quin et S. Paulus, Rom. VIII, 35, ita exsultans gloriatur: «Quis nos separabit a charitate Christi, etc.? Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc.
2. SED OMNIA IN FUTURUM SERVANTUR INCERTA, EO QUOD UNIVERSA ÆQUE EVENIANT JUSTO ET IMPIO. — Hebræa, omnia ante faciem eorum, omnia sicut omnibus, vel quodlibet cuilibet, id est omnia eveniunt consimiliter omnibus; Tigurina, omnibus eadem prorsus usu veniunt; Campensis, cunctæ res eodem interibunt modo; unus est eventus justo et impio. Septuaginta pro secundo הכל haccol, quod Noster vertit universa, alii omnia, per affinitatem litteræ מ cum ב aliis punctis legerunt הבל habel, id est vanitas; unde vertunt, omnia ante faciem eorum vanitas in omnibus, id est, ut Syrus, omne quod est ante eum vanitas est; et Arabicus, omnes res ante eorum facies sunt vanæ in omnibus eorum negotiis. Identi-
Qua certitudine justi certam habent suam gratiam.
peccati mortalis. Unde liquet hæc signa interna, æque ac externa esse incerta, dubia et ambigua. Vide Franciscum Suarez, tom. III De Gratia, lib. IX, a num. 14 ad 18, sed maxime num. 18, ubi exacte expendit τὸ eo quod. Porro Hebraice est, unus est eventus justo et impio; Chaldæus hoc et præced. ita reddit, omne ex providentia pendet, atque ex cælo decretum est; Complutenses, ex sidere (sed hoc favet astrologis judiciariis, quos Ecclesia reprobat) decretum est quod futurum est, ut fiat omnibus eventus unus innocenti et peccatori.
Dices: Deus, Levit. XXVI, et alibi sæpe promittit Hebræis eventus prosperos, puta victoriam, pacem, copiam frugum, si legem suam servent sintque pii; sin eam violent sintque impii, minatur eis bellum, famem, pestem omneque malum; ac utrumque uti promisit, ita reipsa eis præstitit: quomodo ergo unus est eventus justo et impio?
Respondeo primo: Pro eventus hebraice est מקרה micre, id est accidens, occursus, eventus, de qua voce dixi cap. I, 14. Jam per accidens, intellige id quod communiter accidit, qualis est mors, morbus, fames, sitis, frigus, æstus, etc. Hæc enim tam piis accidunt quam impiis. Unde Campensis vertit, cunctæ res eodem interibunt modo, nec quidquam ab interitu liberum est. Nam per eventum maxime hic intelligi mortem patet ex sequentibus: «Nemo est qui semper vivat,» etc., et ex dictis cap. II, 14, et cap. III, 19. Identidem enim hanc mortis vanitatem et ærumnam extremam, tam piis quam impiis communem, refricat et inculcat. Respondeo secundo: Illa promissa Hebræis facta Levit. XXVI, et alibi, spectant, non tam singulos seorsim, quam totum populi cœtum, ut si is coleret Deum, non idola, ejusque leges servaret, Deus daret ei pacem et rerum abundantiam; si eas violaret, coleretque idola, puniret eum peste, fame et bello. Quare si major pars populi coleret idola, Deus in totum populum mittebat pestem, famem, vel bellum, quæ tam pios, utpote qui erant pars istius reipublicæ et populi noxii, quam impios affligebant. Itaque tunc quoque unus erat eventus justo et impio: nec enim fames, nec pestis, nec bellum discernit pium ab impio, sed promiscue obvios quosque invadit. Sicut in excidio urbis pii æque ac impii spoliantur, capiuntur, necantur. Sic enim in prælio tam occisus est pius Josias, quam impius Achab, III Reg. XXII, 34, et II Paral. XXXV, 23. Respondeo tertio: Sæpe Deus in lege veteri piis separatim prospera, ut fruges et opes in præmium pietatis largiebatur, eadem impiis negabat in pœnam impietatis, at non semper; sed prospera impiis, adversa piis immittebat, uti Davidi persecutionem Saulis, Danieli Babyloniorum, Susannæ senum, Machabæis Antiochi, Eliæ et Prophetis Jesabelis et idololatrarum, quia tum majoribus bonis patientiæ, martyrii et gloriæ æternæ eos cumulabat. Unde tunc quoque una ex parte idem, sed alia ex parte adversus plane erat eventus pio, quam esset
impio. Porro Hebræi hanc gnomen arctant ad Noe et Pharaonem socerum Salomonis, narrantque eumdem eventum accidisse justo Noe et impio Pharaoni, scilicet claudicationem: Noe enim, cum ex arca exscendisset, casu cecidisse factumque claudum; Pharaonem quoque, cum in throno Salomonis sederet, velletque descendere, prolapsum claudicasse; sed hæc sunt næniæ et fabulæ Rabbinorum.
Minus inepte iidem antitheses sequentes ita secuerunt, ut justus et impius spectetur in opere, mundus et immundus in corpore, bonus et peccator in corde, perjurus et verum dejerans in ore, sacrificans et sacrificia contemnens in fide et religione. Verum nimis minutim hæc distinguunt, cum omnia sint quasi synonyma et epitheta justi ac impii. Ex hoc loco S. Thomas, I II, Quæst. CXIV, art. 10, probat bona temporalia per se sub meritum non cadere, sed tantum quatenus referuntur et conferunt ad beatitudinem. «Ut sicut jurans, sic et qui juramentum timet,» id est fugit et cavet ne aliquando pejeret: jurans, id est pejerans, qui enim crebro jurat, et assuescit ad quidvis jurandum, necesse est ut sæpe pejeret; imo semper pejerat, quia jurando temere quidvis sine discrimine veri vel falsi, semper periculo pejerandi se exponit. Adde Hebræos carere verbis compositis, ideoque pro iis uti simplici; נשבע nisba ergo, id est juro, significat quoque pejero, dejero. Sic Zachar. cap. V, 3, dicitur: «Jurans judicabitur,» hoc est pejerans damnabitur. Dejerat, id est jurat; dejerare enim est per Deum jurare, vel sancte jurare, ait Donatus. Unde illud Comici de Casina: «Per deos omnes et deas dejeravit.» Hinc subinde dejerare est jurare ac promittere aliquid cum contestatione, ut I Reg. cap. XX, 17: «Addidit Jonathas dejerare David.»
3. HOC EST PESSIMUM INTER OMNIA, QUÆ SUB SOLE FIUNT, QUIA EADEM CUNCTIS EVENIUNT; UNDE ET CORDA FILIORUM HOMINUM IMPLENTUR MALITIA, ET CONTEMPTU IN VITA SUA, ET POST HÆC AD INFEROS DEDUCENTUR. — Thaumaturgus et Olympiodorus censent hæc esse verba stultorum et impiorum. Melius S. Hieronymus et alii censent esse ipsius Ecclesiastis. Inferat enim et confirmat quod dixit vers. præced., q. d. Res pessima, id est valde noxia et molestissima est, quod eadem obveniunt piis et impiis, indeque homines impleantur malitia et contemptu, ut pietatem, quin et Deum contemnant, itaque ad inferos detrudantur. Pessimum ergo hic proprie accipi potest, q. d. Par piorum et impiorum eventus, multorum scelerum est occasio. Ita S. Hieronymus, Bonaventura, Hugo, Dionysius et alii; vel improprie pessimum, id est molestissimum, quod pios valde affligit. Sic Matth. VI ait Christus: «Sufficit diei malitia (id est molestia et afflictio) sua.»
Pro contemptu hebraice est הוללות holeloth, id est insania, ut vertit Pagninus; vesania, ut Vatablus; tricis, ut Cajetanus. Septuaginta, περιφερεία, id est circumlatione, hallucinatione, vita errabunda, erratione ac turbatione mentis ob externation cogitationes et curas, ait Budæus. Thaumaturgus, erroribus et fraudibus; Olympiodorus, huc et illuc in circuitu ambulant, nec desistunt fatigari; Aquila, πλανή, id est errore; Symmachus, αὐθαδεία, id est procacitate, ait S. Hieronymus. Alii, vana exsultatione et gloriatione. Vide dicta cap. I, 17. Notat impietatem et stultitiam hominum usque ad insaniam, qui «lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis,» Prov. II, 14, et excusant «excusationes in peccatis,» Psalm. CXL, 4; quia procaciter malum operantur, in eoque gloriantur, quasi numinis contemptores.
POST HÆC AD INFEROS. — Hebraice, post hoc ad mortuos, id est ad statum locumque mortuorum, puta ad inferos; ad illos enim tempore Salomonis omnes mortui descendebant, q. d. Impii vivunt adeo insolenter, ut de morte non cogitent quasi semper victuri, et nunquam morituri; itaque cum minime cogitant, imparati morte abripiuntur, descenduntque ad inferos, ut malitiæ suæ dent pœnas in gehenna. Ita Chaldæus: Et post, inquit, dies hominis servatur ei, ut corripiatur cum mortuis juxta judicium peccatoris.
4. NEMO EST QUI SEMPER VIVAT, ET QUI HUJUS REI HABEAT FIDUCIAM: MELIOR EST CANIS VIVUS LEONE MORTUO. — S. Hieronymus more suo secutus est Symmachum qui clare vertit, quis enim in æternum potest perseverare vivens? «cum, ait S. Hieronymus, subito rapiamur interitu, et dum ignorant homines ad inferna descendant.» Explicat hic eventum piis et impiis omnibus maxime communem, scilicet mortem, quæ ad oculum ostendit rerum omnium vanitatem, nam omnia facit mori et evanescere; unde mortis ideam et effectus hic graphice depingit usque ad vers. 7. Hebræa ad verbum habent, quia cujus quod sociabitur ad omnes viventes, est spes? utique nullius, q. d. Nullus est qui speret se socium et coævum fore omnibus viventibus, hoc est, ut clare vertit Noster, nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam. Pro חבר iechubbar, id est sociabitur, nonnulli Codices per metathesin legunt יבחר iebuchar, id est eligetur; unde cum Pagnino vertas, quia cui electio inter omnes viventes est spes? Electus enim in Scriptura vocatur juvenis robustus, cujus electa, id est florida, et vegeta est ætas, q. d. Cui juveni est spes, quod semper manebit in flore et robore ætatis juvenilis? utique nulli; cum versetur inter viventes, sed mortales, qui omnes cum tempore senescunt et flaccescunt.
moriuntur et ad inferos descendunt, tumque eorum vita in mortem, id est felicitas in summam miseriam convertitur; quia sicut canis vivus melior est leone mortuo, ita vilissimus mortalium præstantior est impiis, quantumlibet divitibus et potentibus, si hi moriantur, ille vivat. In morte enim finitur omnis eorum opulentia et potentia: sicut enim leo, generosus licet, moriens in cineres et vermes abit; sic et reges ac tyranni, qui proinde nil post se relinquunt nisi splendidum sepulcrum, vel nisi suam pellem, uti facit leo. Unde illud: «Leoninæ exuviæ.»
Secundo, generalius referas ad vers. 2: «Universa æque eveniunt justo et impio;» inde enim omnia hæc contexuntur, q. d. Summa vanitas rerum humanarum est, quod idem eventus obveniat pio et impio, cujus exemplum clarum est in morte: hæc enim certo utrique obvenit. Nemo enim prorsus est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam. Quanta autem hæc sit vanitas, quantumque vivens præstet mortuo, et vita morte, liquet ex eo quod canis vilissimus, si vivat, melior sit leone, qui rex est animalium, si mortuus sit.
Tertio, hinc educit quam magnifacienda sit vita, ac bene collocanda, et in lætitia bonisque operibus expendenda, cum mors homini omnem lætitiam omnemque operandi facultatem adimat. Unde vers. 10 concludit: «Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas.» Canis enim in operando, currendo et venando acer est, solers et providus, adeo ut, cum satur est, futuræ fami provideat, et ossa quæ supersunt recondat, eaque in terra defodiat, quæ esuriens deinde effodit et rodit. Idem faciat sapiens.
Quarto, hinc resolvitur quæstio, qua nonnulli quærunt quis honorabilior sit rex, princeps, Episcopus, Pontifex, præteritus, an præsens; et uter alteri in loco et cultu sit anteferendus? v. g. Si ad vitam rediret Carolus V, an anteferendus foret Philippo IV, regi præsenti? Respondendum enim negative, quia Carolus jam defunctus est uti vita sic et regno; quare amplius non est rex, nec imperator. Rex autem est Philippus IV, ille ergo colendus est ut rex, non Carolus. Mors enim succidit uti vitam sic et regnum, regiamque dignitatem et cultum. Hæc est vanitas regum rerumque omnium in hoc orbe; sic transit gloria mundi: «Melior est canis vivus leone mortuo.»
Porro Chaldæus vertit, etenim quis est vir qui associabitur omnibus verbis legis? ad acquirendam vitam venturi sæculi est illi spes. Recentiores more suo dum ex Hebræo novas cudunt versiones, a sese invicem et a Vulgata, et a vera Salomonis mente in varia vagaque abeunt. Thaumaturgus censet hæc dici in persona impiorum, qui censent animam interire cum corpore, ideoque viventem, licet obscurus is sit et squalidus, mortuo esse anteponendum. Melius Olympiodorus censet hic agi de impiis, quos paulo ante dixit in morte ad inferos descendere. Causam hic subdit, eo quod nullus sit, cui semper vivat, sed omnes mori debeant, ac post mortem ad inferos descendere. Aut, q. d. Impii cum moriuntur inter justos, qui soli, licet mortui, vivere censendi sunt, locum non habebunt in æterna vita. Optime de omnibus tam piis quam impiis accipias, q. d. Nemo prorsus hominum est, qui semper vivat, sed omnibus incumbit fatalis eventus, puta mors. Unde S. Hieronymus, Albinus, Bonaventura, Lyranus, Hugo, Dionysius et cæteri censent hæc dici ex persona et mente Salomonis. Hæc meditans S. Hieronymus, et morti S. Paulæ applicans in ejus epitaphio, gemens exclamat: «O mortalium fragilis et caduca natura, et nisi Christi fides nos extollat ad cœlum, et æternitas animæ promittatur, cum bestiis ac jumentis corporum una conditio est, idem occubitus justo et impio!»
MELIOR EST CANIS VIVUS LEONE MORTUO. — Hebræa, melius est cani vivo quam leoni mortuo. Ita Symmachus. Est parabola, quæ grammatice in cortice litteræ significat animal quodlibet, licet vilissimum, qualis est canis, si vivat, nobilius esse animali præstantissimo, qualis est leo, si mortuum sit. Parabolice vero per hoc significatur hominem vilissimum, si vivat, præstare homini præstantissimo, si mortuus sit; qua ratione dixit S. Augustinus, vivam muscam, vel culicem, aut pulicem unum nobiliorem esse cœlo, quia prædita sunt anima et vita, qua caret cœlum, ut superius dixi. Hinc canis qui metuit leonem vivum, illi mortuo insultat, allatrat, laniat, devorat: sic et vilissimi mortalium mortuos, licet tyrannos et reges potentissimos, dicteriis allatrare et mordere non verentur. Hinc illud: «Leoni mortuo insultant lepores.» Et Comicus: «Mortuus pluris pretii, quam ego sum.»
Quo nexu hæc parabola cum præcedente connectat? Respondeo primo, posse referri ad impios, quos vers. præced. dixit ad inferos, Hebraice, ad mortuos descendere, q. d. Impii, etiamsi in hac vita epulentur et triumphent, tamen mox
Tropologice canis est peccator in hac vita, qui potest pœnitere et evadere sanctissimus, cujus proinde sors melior est sorte leonis, id est, cujus in hac vita spes melior est quam sors leonis mortui, id est justi jam defuncti, cui nulla superest spes vitæ et salutis; quod etiam mox probat S. Hieronymus; alioqui enim de aliis Scripturis, idem passim dicere liceret, et sic Scripturarum auctoritas passim valde redderetur incerta.
Sed quomodo ait: «Mortui vero nil noverunt amplius?» Cajetanus explicat in sensu formali, puta, mortui nil sciunt, quia cognitio est vita et vitalis actio. Verum hoc nimis subtile est et argutum. Dico ergo primo, id verum esse, quia mortui naturaliter sciunt, vel scire possunt ea quæ hic geruntur, v. g. de filiis suis, de domibus, opibus, officiis, etc., quæ hic reliquerunt; cui non repugnat etiam in limbo olim illos et scire potuisse revelante Deo, vel angelis, vel hominibus, qui hinc ad eos decedunt.
Secundo, mortui nil noverunt, id est nullum habent sensum, vel gustum voluptatum et rerum hujus vitæ: non sentiunt, non experiuntur, non gustant illa quæ senserunt et gustarunt in hac vita; præsertim quia anima corpore soluta jam nec gustum, nec sensum habet, sed instar Angeli tota spiritalis est, nec nisi mente utitur ad intelligendum res spirituales alterius vitæ. Ita S. Bonaventura: «Nesciunt, ait, quæ sunt in hoc mundo, non recordantur vel curant, nec afficiuntur ad ea, neque quod paulo post scribitur, habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.» Porro, anima separata a corpore magis apta est intelligere, quam dum esset conjuncta corpori, quia corpus hebetat mentis et intellectus operationes. Unde angeli, quia corpore carent, toti sunt intelligentes et perspicaces. His similis est anima separata, juxta illud Christi: «Erunt sicut angeli Dei in cœlo,» Matth. XXII, 30. Anima enim ex se est substantia spiritualis et intellectualis; cujus operatio propria est intelligere, sed retunditur in corpore per sensus et corporeas sensationes, quibus soluta et expedita, libere totam se dat intellectioni. Unde S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammachum, contra errores Joannis Hierosolymitani: «Non possumus, inquit, incorporalem et æternam animam, in modum glirium immobilem torpentemque sentire.» Quin et Cyrus apud Xenophontem, et Cicero, lib. De Senectute: «Mihi, ait, nunquam persuaderi potuit, tum animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore evassisset.» Vide S. Thomam, I part. Quæst. LXXXIX, et Scholasticos in IV, dist. 45, ac nostros Conimbricenses, tract. De Anima separata, disput. 3, art. 1, ubi docent animam separatam per species, tum in vita acquisitas, tum potius in separatione a Deo infusas, posse distinctim cognoscere omnes res naturales, puta cuncta sensibilia; item seipsam, suosque actus internos ac potentias; ad hæc alias animas, quin et angelos, eorumque naturales proprietates et operationes, exceptis cordium cogitationibus utpote ex suo genere occultis. Hoc enim illius naturæ spirituali connaturale, et quasi debitum videtur. Porro
Mortui quo modo nil noverint.
animæ damnatæ in inferno non cognoscunt nisi sua tormenta, et illa quæ tormenta adaugent, sentiunt Dei in se iram, dæmonum furorem, præteritas voluptates et scelera, quibus has pœnas sibi accersiverunt. Unde Lyranus, Hugo et Dionysius sic explicant, q. d. Mortui, id est damnati, nil boni noverunt amplius. Animæ vero in purgatorio cognoscunt suum statum, certæque sunt de sua salute. Unde Deum jugiter amant et laudant: parentum vero vel amicorum in hac vita viventium eventus, pericula, actiones, orationes non cognoscunt, nisi angeli eas illis revelent, vel morientes eis nuntient. Quare ordinarie frustraneum est illas invocare, uti docet D. Thomas, II II, Quæst. LXXXVIII, art. 11, ad 3, et magis diserte Franciscus Victor in Relect. Orant tamen pro nobis nostrisque necessitatibus, quas in genere, utpote eas dum viverent experti, cognoscunt. Unde Jeremias degens in limbo Patrum visus est Judæ Machabæo orare pro Judæis, quin et Judæ dedit aureum gladium, promittens ei victoriam contra Nicanorem, II Machab. XV, 12; ac anima S. Severini, æque ac Paschasii in purgatorio existens operabatur miracula, quæ recensent S. Gregorius, IV Dial. cap. XL, et B. Petrus Damianus, epist. 13, cap. VII. Animæ denique beatæ, quæ fruuntur Deo, in eo res nostras, ac præsertim orationes cognoscunt. Unde utile et sanctum est eas invocare, uti contra Lutherum docet fides Ecclesiæ. Vide Bellarminum, lib. I De Sanct. beat. cap. XVIII et XIX.
Mystice Chaldæus sic vertit, quoniam justi noverunt quod, si peccaverint, futuri sunt ut reputentur ut mortui in sæculo venturo; propterea custodiunt vias suas, et non peccant: quod si peccant, convertuntur in pænitentia; et peccatores nesciunt quidquam boni de sæculo venturo, et non est eis merces bona post mortem eorum: etenim oblivioni data est memoria eorum inter justos. Huic affinis est explicatio Olympiodori qui tamen de hac vita, non de futura explicat: «Viventes, inquit, quorum intellectus humore vivido irrigatur, cum secum reputant temporarium esse hujus vitæ curriculum, officiose vivunt, confirmati spe vitæ æternæ; qui vero in peccato mortui sunt, ignorantiæ nebula occupati, vivant sine ratione, pecorum more.»
Ubi nota vitam hanc caducam et brevem non aliud esse quam cursum ad mortem, et per eam ad immortalitatem: quare qui id nescit, vel non cogitat aut curat, is non tam vivens, quam vita privatus censendus est. Unde vivens hic definitur, qui scit se moriturum. Cogitatio ergo mortis homini innata est, et quasi manans ab intrinseco animæ et vitæ, ut proinde jugiter eam homo præsentem habere, imo in sinu mentis gestare debeat, eaque se ad omnem virtutem, et heroica facinora incitare et perurgere. Hinc Plato philosophiam definivit esse meditationem mortis. Idipsum reipsa ostendit noster B. Franciscus Borgia, cujus vita non aliud fuit, quam continua mortificatio et commentatio mortis et inferni.
NEC HABENT ULTRA MERCEDEM. — Tigurina, præmium, Campensis, pretium, intellige hujus vitæ, q. d. Dum viverent, laborabant, laborisque sui mercedem percipiebant in lucris et voluptatibus hujus vitæ, at post mortem nihil eorum habent; habent tamen mercedem alterius vitæ, vel in cœlo, vel in inferno, quam sibi in hac vita bene vel male operando promeruerunt. Hunc esse sensum liquet ex conclusione, quam ex hac gnome infert vers. 7: «Vade ergo, et comede cum lætitia panem tuum,» etc., q. d. Utere, fruere laboris tui mercede in hac vita, nam post eam non licebit ea frui. Unde Campensis vertit, neque sunt apud vivos ullo amplius in pretio.
Rursum, non habent ultra mercedem, id est meritum, puta tempus merendi mercedem gloriæ cœlestis, q. d. Mortui non habent ultra tempus merendi, et comparandi sibi mercedem in cœlo. Unde Arabicus vertit, non eis convertentia, id est tempus pænitendi et convertendi se. Est metonymia, ponitur enim effectus pro causa, puta merces pro merito. Meritum enim est mercedis meritum, ac vicissim merces est meriti merces. Hac gnome confutatur error Origenis, dicentis pœnas damnatorum, æque ac gaudia beatorum non fore æterna, ac proinde posse tam angelos demereri et damnari, quam damnatos mereri et beari; et error Lutheri, qui censuit animas in purgatorio, utpote imperfectas, per patientiam et impatientiam pœnarum mereri, vel demereri, quod valide confutat Bellarminus, lib. II De Purgat. cap. II. Igitur vitæ finis est merendi terminus. Vita enim est via et stadium, in quo viator decurrit, laborat et meretur; quo emenso, non restat amplius currendi merendique locus et tempus, uti variis similitudinibus docet S. Scriptura Eccli. XIV, 17, et XVIII, 22; Joan. IX, 4; Luc. XVI, 2; II Cor. V, 10; Galat. VI, 10.
In Hebræo pulchra est paronomasia: Mortui non habent ultra שכר sachar, id est mercedem, quia non habent זכר zecher, id est memoriam, q. d. Viventes non habent memoriam mortuorum, sed eorum obliviscuntur; unde nullam eis mercedem hujus vitæ persolvant, habent enim eos velut vita functos et mortuos, et non existentes in hoc orbe. Hinc status et regio mortuorum in Scriptura vocatur דומה duma, id est silentium; item terra oblivionis, Psalm. LXXXVII, 13; idque reciproce, quia tam viventes mortuorum, quam
mortui viventium obliviscuntur. Unde illud Sibyllæ, VI Æneid.:
Lethai ad fluminis undam, Securos latices et longa oblivia potant;
λήθη enim Græcis est oblivio; unde Lethæum, id est, obliviosum flumen, apud inferos statuunt poetæ, cujus latices cum quis gustarit, omnium
rerum præteritarum obliviscitur, de quo Lucanus, lib. IX:
Quem juxta Lethes tacitus perlabitur amnis, Inferni (ut fama est) tradens oblivia venis.
Hinc et mors Latinis dicitur lethum a leo, inquit Priscianus, quo veteres usi sunt pro deleo, quia mors omnia delet; vel, ut Varro et Festus, a λήθη, id est oblivione quam inducit.
6. AMOR QUOQUE, ET ODIUM, ET INVIDIÆ SIMUL PERIERUNT, NEC HABENT PARTEM IN HOC SÆCULO, ET IN OPERE QUOD SUB SOLE GERITUR. — Pro invidia hebraice est קנאה kina, quod cum Septuaginta verti potest zelus; Arabico, zelotypia; Thaumaturgus, æmulatio. Sensus clarus est, q. d. Mortui sunt in terra oblivionis et oblivioni traditi, quia non moventur ultra amore, odio, invidia erga viventes, uti neque viventes erga mortuos; itaque utrique obliviscuntur alterorum, juxta illud: «Pascitur in vivis livor, post fata quiescit;» unde Campensis vertit, nec amicos amplius habent nec inimicos, neque qui æmulentur, etc. Porro hæc gnome docet monetque affectus et passiones, quarum radices et duces sunt amor et odium, viventi esse frænandos metu mortis, quæ omnes illos exstinguit; unde plene et pathetice sic exponit Titelmannus et ex eo Pineda: Sicut mors finem amori atque odiis imponit, id est, sicut defunctus jam nec ullo erga viventes amore tangitur; nec facere quidquam potest, unde ametur; præterea ut defunctus frustra odio habebitur a viventibus, utpote a quo nihil sibi timere debent, neque ipse ullo odio in viventes fertur; denique ut idem ipse defunctus nihil facit, quo viventes ad æmulationes provocare possit, neque ulla in illos invidia ducitur: ita sane mortis imminentis cogitatione facile quis aliena odia, amorem, invidiam contineat; facile etiam ab amando, invidendo revocabitur.
NEC HABENT PARTEM IN HOC SÆCULO. — Campensis, nihil amplius eis commune est cum hoc mundo, quem reliquerunt cum omnibus quæ in eo sunt. Hugo Cardinalis, Lyranus et Dionysius exponunt de mortuis per peccatum, q. d. Mortui in peccatis, puta damnati, non participant vivorum suffragia, quibus orant pro defunctis: hæc enim solum prosunt defunctis in statu gratiæ et existentibus in purgatorio, non damnatis in inferno. Verum hoc mysticum est. Ad litteram ergo sensus est, q. d. Quicumque vita functi et mortui sunt, nihil jam habent commune cum hac vita et mundo, ut rebus suis more viventium hic utantur comedendo, bibendo, amando, odiendo, eleemosynas faciendo, nobiscum familiariter, uti solebant, versando; sed huic mundo, omnibusque ejus officiis et negotiis defuncti, in alium orbem plane a nostro diversum translati sunt, ubi alios inveniunt socios, alios mores, alios affectus, aliam vitam. Hoc prorsus, non aliud vult S. Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, cap. XV et XVI.
Hunc esse sensum liquet ex vers. sequenti, ubi ex hoc infert: «Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,» etc. Quare inepte Novantes hunc locum torquent contra purgatorium et suffragia pro defunctis, ut probent pro iis non esse orandum, et orationes nostras illis non prodesse. Non enim contra eos, sed contra avaros hæc dicuntur, qui opes continuo coacervant usque ad mortem, quasi post mortem iis usuri; quibus aperte respondet Salomon mortuos nullam habere partem nec opes in hoc sæculo; quare avaros nullum habere opum suarum fructum sive in vita, sive in morte: quia in vita eis uti nolunt, in morte non possunt: atque hanc magnam esse vanitatem.
7. VADE ERGO, ET COMEDE IN LÆTITIA PANEM TUUM, ET BIBE CUM GAUDIO (Hebraice, in corde bono, id est jucundo et hilari, et Septuaginta, Syrus, Arabicus) VINUM TUUM: QUIA DEO PLACENT OPERA TUA. — «Tuum,» id est tuæ naturæ et sustentationi debitum; secundo, «tuum,» i. e. tuo labore, vel industria comparatum; tertio, «tuum,» i. e. tibi a Deo assignatum et attributum. Est conclusio, quam ex ante dictis infert, q. d. Noli avare congerere opes, iisque parcere, sed iis modeste, moderate, honeste et læte utere, dum vivis, quia post mortem iis uti non licebit. Idem superius iterum et iterum inculcavit. Panis et vinum quemlibet cibum et potum, sed moderatum et frugalem significunt.
Allegorice Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 4 Mystagog., per panem et vinum accipit Eucharistiam, quam velut epulum divinum, imo Deum ipsum incarnatum summa lætitia, æque ac reverentia et devotione sumere debemus. Consequenter per oleum quod sequitur, accipit sacramentum Confirmationis, cujus materia est oleum balsamo mixtum. Per vestes candidas accipit baptismum: illas enim induebant baptizati. Sic et Olympiodorus, S. Hieronymus, Albinus et alii per panem et vinum accipiunt Eucharistiam.
Anagogice, Chaldæus: «Dixit, inquit, Salomon in spiritu prophetico: A conspectu Domini futurum est ut Dominus mundi dicat singulis justis in facie uniuscujusque: Vade, gusta in lætitia panem tuum qui repositus est tibi propter panem tuum, quem dedisti pauperi et humili qui erat esuriens; et bibe in corde jucundo vinum tuum, pro vino tuo, quod miscuisti pauperi et humili, qui fuerunt sitientes: ecce enim hæc jam beneplacita fuere ante Dominum.»
QUIA DEO PLACENT OPERA TUA. — Hebræa, quia jam vult, id est amat, probat, rata et grata habet Deus opera tua; Syrus, quia Deus acquiescit in operibus tuis; Arabicus, in artibus tuis; Thaumaturgus, an non vides hæc omnia a Deo concessa? Tigurina, jam enim Deus propitius largitur tibi frui operibus tuis. Aliqui censent esse ironiam, q. d.
O voluptarie, o Epicuree, indulge tuis voluptatibus, quia tu tibi stulte persuades te in hoc ipso cæterisque operibus tuis placere Deo. Ita noster Prado in Ezech. cap. XXIII, 42. Melius alii censent simpliciter serioque has dici, q. d. Honeste et modeste utere tuis opibus ad tuos et proximorum egentium usus, quia hæc sunt temperantiæ et eleemosynæ opera, quæ placent Deo. Ita Chaldæus, cujus verba jam recitavi. Aut ut Isidorus Clarius, q. d. Vive hilaris, si piam habes fiduciam de operibus tuis, quod ea Deus approbet, eo quod conscientia non remordeat, nec ullius culpæ te arguat. Aut, ut sit concessio, q. d. Lætus vive, quia ut præsuppono et tibi concedo, placent Deo opera tua. Unde S. Ambrosius, Exhort. ad Virgines: «Vis, inquit, bonam lætitiam sequi? fac ut Deo placeant opera tua.» Hinc aliqui censent τὸ quia dare conditionem lætitiæ, q. d. Fruere tuis opibus, hac tamen lege et conditione, ut Deo placeas per bona opera, præsertim benedictionis mensæ ante cibum, et gratiarum actionis post eum, quo testeris te omnia a Deo accepisse, illique accepta referre, et in ejus honorem expendere, uti faciebant primi christiani, præsertim in Agape, id est convivio fidelibus omnibus communi post sacram Synaxim. Omnes hi sensus eodem redeunt, ac significant causam veræ lætitiæ esse studium placendi Deo, ubique et in omnibus actibus per puram sanctamque vitam. Celebre est illud S. Bernardi: «Vis nunquam esse tristis? bene vive. Bona vita semper gaudium habet, conscientia rei semper in pœna est;» et illud Salomonis: «Secura mens quasi juge convivium,» Proverb. cap. XV, 15. Et illud S. Pauli: «Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ,» II Corinth. I, 12. Et illud Psaltis: «Lux orta est justo, et rectis corde lætitia,» Psalm. XCVI, 11. Nam, ut ait Apostolus, Galat. V, 22: «Fructus spiritus est gaudium.» Unde S. Bonaventura in Spec. disc. part. I, cap. III: «Maximum, inquit, inhabitantis gratiæ signum est spiritualis lætitia.» Plura hac de re dixi cap. III, 12, et alibi sæpius.
8. OMNI TEMPORE SINT VESTIMENTA TUA CANDIDA, ET OLEUM DE CAPITE TUO NON DEFICIAT. — Pro candida hebraice est לבנים lebanim, id est alba; unde luna vocatur לבנה lebana, id est alba, serena, lucida; græce λευκή, id est alba, item nitida, limpida, splendida. Hinc aqua, ver, æstas, fluvius, sermo, versus vocantur λευκά, id est alba, hoc est serena, nitida, lucida. Albedo enim est color, qui multum habet lucis. Unde vestis alba Christi in passione a S. Luca, cap. IX, 29, vocatur λαμπρά, id est refulgens et splendida. Quod secutus Campensis vertit, omni tempore sint splendidæ vestes tuæ, et sit caput tuum assidue delibutum unguento.
Candore vestium et unctione olei tria notat et suadet, scilicet vestitus honestatem, epularum jucunditatem et mentis lætitiam. Primo ergo sensus est, q. d. Honesto, nitido et decoro, scilicet candido, splendidoque utere vestitu, ut tuam dignitatem tuearis, nec ob avaritiam sordido vilique amictu incedas, ut parcus, vilis et abjectus habearis. Hinc sancti viri honestam curam vestium habuere, ut essent mundæ. Unde S. Bernardo et nostro S. Ignatio paupertas in vestitu semper placuit, sordes nunquam.
Secundo, q. d. In balneis et conviviis jucunde epulare, et candidatus oleoque unctus, more gentis, mensæ accumbe, ibique fruere bonis, ac quam suavissime cum timore Dei vitam transige, nec futuro incertoque hæredi opes tuas asserva et coacerva. Vestes enim candidæ et oleum sunt symbola balneorum et conviviorum, quia olim convivæ, a balneis exeuntes, ad mensam veste alba amicti accumbebant, quam triclinariam vel cenatoriam vocabant, quod cum ea cenarent.
Tertio, q. d. «Esto omni tempore lætus,» ut vertit Vatablus: lætitia enim notatur candidis vestibus et oleo, id est unguentis odoratis (oleum enim est basis unguentorum) quibus prisci non tantum Græci et Latini, sed et Hebræi cæterique orientales frequenter uti solebant, præsertim in conviviis; idque tum sanctitatis, tum temperantiæ, ne vino inebriarentur; tum deliciarum, fragrantiæ et mollitiei causa. Nam, ut docet Plutarchus in Convival. odores grati, quia calidi, cerebrum frigidum et contractum suo calore et lenitate calefaciunt, resolvunt, roborant, sensusque exsiccant et purificant; quo fit ut facilius fortiusque vaporibus vini indeque ebrietati resistat, præsertim quia odores cerebri meatus laxant, ut per eos vini halitus difflentur et evaporent: quædam etiam unguenta frigida sunt, unde calorem vini hebetant. Denique omnia puros et pellucidos capitis spiritus fovent et nutriunt. Quocirca veteres dixere Palladem sapientiæ deam, cui dicata est olea, natam e cerebro Jovis: quo significarunt capiti, id est menti et sapientiæ multum conferre olei, id est unguentorum, unctionem; et unguentis non solum caput perungebant, sed et subinde ea vino mixta bibebant. Unde Martialis: «Luxuriose bibas, si foliata sitis.» Unde et Juvenalis, satyr. 6: «Cum perfusa mero spument unguenta Falerno.» Hæc omnia pertinent ad præcedentia et sequentia fruitionis opum signa et modos. Salomon enim post recensitas rerum opumque vanitates, more suo hoc remedium et consilium subjicit: Fruere tuis opibus. Idem fecit cap. VIII, 51.
Nota: Alludit ad vestem priscorum, primo, communem et vulgarem, quæ Romanis aliisque veteribus erat alba, sive quod color albus, ut vult Plato, lætitiæ sit proprius; sive potius quia rude illud sæculum, agrestis et simplex illa prima gens, incognitis vel spretis accersitis coloribus, nativum lanæ retinuit, id est album. Porro hanc vestem albam usu sordidam subinde, maxime in festis eluebant nitoris causa.
Secundo, alludit ad vestem priscorum non communem, sed festivam et honoratam, præsertim
cenatoriam, quam convivæ mensæ accumbentes induebant lineam et albam, tam apud Romanos quam apud Judæos, uti docet Philo, lib. De Vita theoretica (λευχειμονοῦντες, ait, id est, albati festorum convivia agitabant). Nam color albus, teste Plutarcho in Probl. cap. XXVI, maxime est naturalis, simplex, purus, perspicuus et lucidus, ut qui lucis plurimum habeat. Hinc veste alba, sed splendidiore, quam quæ communis et quotidiana erat, utebantur in conviviis, in sacris, in magistratuum petitione (unde eos ambientes incedebant, et vocabantur candidati), in manumissionibus, in militia, in festis, in spectaculis, in triumphis, in nuptiis. Vestis enim alba significat, primo, mores simplices; secundo, puros et ingenuos; tertio, lætitiam; quarto, libertatem; quinto, victoriam; sexto, felicitatem. Audi Prudentium Contra Symmachum:
Exsultare patres videas, pulcherrima mundi Lumina, conciliumque senum gestire Catonum Candidiore toga, niveum pietatis amictum Sumere.
Et Horatium, lib. II Serm. satyr. 2:
Ille repotia, natales, aliosve dierum Festos albatus celebret.
Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, cap. LVII: «Si famulum tuum, inquit, libertate mutaveris, vestis albæ nitore, et aurei annuli honore, et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur.» Cicero, lib. De Legib.: «Color albus, ait, præcipue Deo decorus est, cum in cæteris tum maxime in textili.» Hinc prisci albis induti orabant. Unde illud Persii:
Negato Jupiter hoc illi, quamvis te albata rogaret.
Rursum vestis regum et principum erat candida et pretiosa. Talis fuit Salomonis, de qua Josephus, lib. VIII Antiq. cap. II: «At Salomon, inquit, regio curru sublimis invectus, amictus veste candida;» unde ei inspersa fuisse lilia insinuat Christus, Matth. VI, 28 et 29; et docet Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. VI. Candidus enim fulgor repræsentat majestatem quamdam cælestem, estque in Deo velut divinitatis ornamentum, Daniel. VII, 9. Lucanus, lib. X, Cleopatræ vestem ita pingit:
Candida Sidonio perlucent pectora filo.
Et Martialis, lib. VIII, cap. XXVIII, vestem pretiosam et candidam sibi a Parthenia donatam cum liliis comparat:
Lilia tu vincis, nec adhuc dilapsa ligustra, Et Tiburtino monte, quod albet ebur, Spartanus tibi cedet olor, Paphiæque columbæ, Cedet Erythræis eruta gemma vadis.
Denique S. Jacobus, cap. II, 2, vestem divitis et
nobilis describens: «Si introierit, inquit, in conventum vestrum vir, aureum annulum habens in veste candida.» Pluribus idipsum ex Platone, Tertulliano, Lactantio, Plauto, Persio, Cicerone et aliis probat Auctor Convivalium, lib. II, cap. XXVI, et Lipsius, lib. I Elector. cap. XIII, ubi docet Romanorum vestes olim fuisse albas. Hinc Sisinius Novatianorum Episcopus homo mollis et delicatus, cum bis in die lavaretur, et candida semper veste uteretur, atque ob id reprehensus esset a quodam, excusavit se hac sententia Ecclesiastæ ac exemplo Mosis et Eliæ, quos albis vestibus usos dicebat, uti refert Socrates, lib. VI, cap. XXII. Verum perperam. Nam Ecclesiastes hic non suadet mollitiem, delicias et vitam epicuream, sed moderationem et honestatem decentem in amictu. Unde Hieronymus lib. II, Epist. 14: «Vestes pullas, inquit, æque devita ut candidas. Ornatus et sordes pari modo fugienda, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet.» Extrema ergo vitanda sunt, ut vestis nec nimis atra et sordida, nec nimis candida et splendida sit, sed medium inter utrumque teneat. Unde idem Hieronymus ad Eustochium: «Vestis, ait, nec satis munda, nec sordida, et nulla diversitate notabilis sit;» et Seneca: «Non splendeat toga, nec sordeat.» Hic est sensus litteralis, sub quo alius symbolicus et moralis, isque potior latet.
Tropologice ergo sensus est, q. d. Corpus et membra, æque ac opera (utraque enim sunt quasi vestes animæ) sint alba, id est pura, sincera, nitida, ut per ea fiamus candidati purissimæ et felicissimæ immortalitatis, idque «omni tempore,» q. d. Nulla ætas, nulla dies, nulla hora, nullum momentum, officium nullum, actus nullus, nullum otium et negotium, toto vitæ tempore sint vacua sinceritate et innocentia, sed utraque semper et ubique in te tuisque actibus et gestibus resplendeat. Ita S. Gregorius, IX Moral. cap. XIX; et S. Hieronymus: «Habeto, ait, corpus mundum, et esto misericors.» Idem, lib. I Contra Jovinianum: «Candor vestium sempiternus, ait, virginitatis est puritas;» sic et S. Ambrosius, Exhort. ad Virgin.: «In omni, inquit, tempore sint vestimenta tua candida. Quid candidius virginitate? quid nitidius intacti vestimento pudoris? Bona quidem castitas conjugalis et castitas viduitatis. Munda omnis castitas, sed forte non omnis candida, aut non candida in omni tempore. Non candida, quando non habet quis sui corporis potestatem, quando ad tempus sequestratur oratio. De virginitate ergo pulchre dicitur: In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite tuo, ut faces tuæ semper possint lucere, nec exstinguantur, cum cœperit sponsus cœlestis venire. Quam autem unctionem in capite tuo Ecclesiastes dixerit, de aliis locis colligimus. Quia oculi hominis in capite ejus, id est sapientiæ tuæ sensus.» Porro Philo Carpathius in Cantica, tom. I Biblioth. SS. Patrum, pag. 671,
ait: «Sint omni tempore vestimenta tua candida: dum fidelis anima, inquit, a peccatis quotidianis se per pænitentiam mundat, dum quotidie minora peccata cum lacrymis lavat, et a majoribus sibi cavet, quamvis frequenter peccet, per assiduam tamen pænitentiam munditiam suam perpetuo servat.» Hoc semper verum, sed maxime eo tempore quo sumenda est Eucharistia: tunc enim mens omni candore et puritate vestienda est, eamque exteriore vestium nitore repræsentare decet. Unde olim christiani communicaturi lavabant manus, ut lotis purisque manibus exciperent Eucharistiam; illa enim olim non in os, ut modo, sed in manum communicantium dabatur, quam ipsi deinde ori admoventes, Eucharistiam sumebant; feminæ vero candido linteo manum obvelabant, eaque Eucharistiam excipiebant. Audi S. Augustinum, serm. 252 De Tempore: «Omnes viri, inquit, quando communicare desiderant, lavant manus, et omnes mulieres nitida exhibent linteamina, ubi corpus Christi accipiant. Non est grave quod dico, fratres; viri lavant aqua manus suas, sic eleemosynis lavant conscientias suas.» Similiter et mulieres, quando «nitidum exhibent linteolum, ubi corpus Christi accipiant, sic corpus castum et cor mundum exhibeant, ut cum bona conscientia Christi Sacramenta suscipiant. Rogo vos, fratres, numquid est aliquis, qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam? Et si in arca sordibus plena vestis non mittitur pretiosa, qua fronte in anima quæ peccatorum sordibus inquinatur, Christi Eucharistia suscipitur?» Candor ergo munditiem, oleum misericordiam notat, æque ac lætitiam spiritualem. Hæc enim se invicem comitantur; candor enim vestium, id est splendor gratiæ, fovetur oleo misericordiæ. Ita Olympiodorus, Salonius, Albinus hic. Unde Chaldæus vertit, in omni tempore sint vestes tuæ lotæ ab omni contagione peccati, et nomen bonum, quod assimilatur unguento, tibi acquire, ut contingant benedictiones et benedictiones (id est multæ benedictiones) super caput tuum, et bonitas tua non deficiat.
Hinc Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag., velut pædagogus instruens Ægypti Ecclesias, suadet ut candidis vestibus utantur, cujus quidem institutione christianos in Ægypto candidis usos fuisse vestibus existimamus, ait Baronius, anno Christi 256. Hinc illud accidit, cum S. Antonius martyrii cupidus ad tribunal prodiret, alba induit vestimenta, ut ex eis cognosceretur esse christianus. «Candente præcinctus veste procedentem judicem suo provocabat aspectu, flagrans cupiditate martyrii,» ait S. Athanasius in ejus Vita. Hinc et «essæni,» qui sub S. Marco mira sanctitate floruere Alexandriæ, «veste alba semper induuntur,» ait S. Eusebius, lib. IX Præp. cap. I. Cæteris tamen in locis christiani usi sunt veste atra ad modestiæ, gravitatis et pænitentiæ significationem. Rursum S. Gregorius, II Moral. XXVII: «Oleum, ait, in capite, est charitas in mente,
te, et oleum deficit a capite, cum charitas discedit a mente.»
dem et spem beatæ felicitatis vestium candore repræsentarent. Quocirca S. Chrysostomus moriturus communes vestes deposuit usque ad calceos, et candidas induit tanquam martyr candidatus vitæ æternæ. Pridie enim eo invitarat et evocarat eum in visione S. Basiliscus martyr, dicens: «Joannes frater, crastinus dies nos loco conjunget.» Quocirca ipse lætus canensque: «Gloria sit Deo omnium causæ,» in ejus manus spiritum efflavit Dei visione beandum, anno ætatis suæ 52, Christi 407. Ita ex Palladio Baronius, tomo V, p. 255.
Memorabile est quod narrat Victor Uticensis, lib. III Wandal. persec., de Murita diacono, ipsum scilicet, eum coram judice Elpidophoro, qui a fide apostatarat, damnandus consisteret, albas vestes, quibus eum in Baptismo vestierat, palam ostentasse, omnesque ad lacrymas commovisse; exclamasse enim: «Hæc sunt linteamina, Elpidophore, minister erroris, quæ te accusabunt, dum majestas venerit judicantis, custodiente diligentia mea, ad testimonium tuæ perditionis, ad demergendum te in abysso putei sulphurantis. Hæc te immaculatum cinxerunt de fonte surgentem; hæc te acrius persequentur, flammantem gehennam cum cœperis possidere, quia induisti te maledictionem sicut vestimentum, scindens atque amittens veri Baptismatis et fidei sacramentum,» etc.
Rursum, sacerdotes in albis celebrant. Hinc ait Isidorus, epist. ad Redemptum, docens corporale, cui sacra hostia imponitur, debere esse ex puro lino, non ex serico: «Sed forsan objicies, inquit, pannum sericum pretiosiorem esse lineo, et idcirco magis divinis usibus aptum. Ad quod nos in utroque Testamento dicimus candorem vestium maxime approbari, eo quod in eo mentis sinceritas requiratur, quam constat inter cæteras virtutes Deo esse gratiosiorem, ad quam pervenire cupienti charitati vestræ, ut pateat clarius, sacræ Scripturæ testimoniis ostendamus. Dicit enim: Omni tempore sint vestimenta tua candida; et Domini sacerdotes ephod lineo excellentiæ causa erant superinduti. Evangelium etiam in transfiguratione Dominica, quod apparuerunt vestimenta Domini tanquam nix, evidenter testatur. Et in Apocalypsi, qui in conspectu Agni stabant, et qui sequuntur ipsum quocumque ierit, stolis albis perhibentur amicti, et quam plurima alia. Quis inter pannos mundus ut lineus, cui ex ablutione frequenti candor augetur, cum in sericis magis in eadem offuscari videatur?»
Hinc denique in Vita S. Montani martyris cum sociis, discipulis S. Cypriani, ab ipsismet spiritu martyrii conscripta, uti refert Surius ad diem 24 februarii, legimus ipsum omen martyrii per vestem candidam a Deo ostensam accepisse. Sic enim ipse de se suisque narrat: «Visum est mihi venisse ad nos centuriones. Cumque nos deducerent per viam longam, pervenimus in campum immensum, in quo occurrunt nobis Cyprianus et Leutius. Pervenimus autem in locum candidum, et facta sunt vestimenta nostra candida, et caro nostra commutata, candidior facta est vestimentis nostris candidis. Ita autem perlucida fuit caro nostra, ut oculorum visum ad intima cordis admitteret. Et respiciens in pectus meum, video quasdam sordes, et experrectus sum in visione. Et occurrit mihi Lucianus, et retuli illi visionem, et aio illi: Scis quoniam sordes illæ, illud est quod non statim concordavi cum Juliano?» Subdit deinde visum Flaviani, qui martyrii socius erat Montano: «Ostensum mihi est, inquit, quasi Cyprianum ipsum (qui paulo ante martyrio erat coronatus cum S. Cornelio Pontifice) interrogarem, an pati ictus doleret martyr futurus, qui de passionis tolerantia consulebat, dicens: Alia caro patitur (non caro ipsa martyris), cum animus in cœlo est, et nequaquam corpus hoc sentit, cum se Deo tota mente devovit.»
Anagogice, vestis alba, sive splendida, notat candorem et splendorem gloriæ cœlestis, ad quam anhelamus, quamque ambimus, velut ejus candidati, ut illa semper nostris oculis et menti obversetur, itaque ineamus vitam sanctam et cœlestem. Hinc Christi gloriosi vestis apparuit candida sicut nix, Matth. XVII, 2. Angeli quoque annuntiantes Christi non nativitatem, ut notat S. Gregorius, homil. 45 in Evangel., sed resurrectionem, candidati apparuere Magdalenæ. Hinc et Apocalyps. cap. III, vers. 5, Christus promittit beatis vestes albas: «Qui vicerit, inquit, sic vestietur vestimentis albis;» et cap. VII, vers. 9: «Amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum;» et cap. XIX, 8: «Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim, justificationes sunt sanctorum.» Vide quæ illis locis annotavi. Hinc essæi incedebant albati, ut quasi candidati æternitatis, certam fidem et spem beatæ felicitatis vestium candore repræsentarent.
9. PERFRUERE VITA CUM UXORE, QUAM DILIGIS, CUNCTIS DIEBUS VITÆ INSTABILITATIS TUÆ, QUI DATI SUNT TIBI SUB SOLE OMNI TEMPORE VANITATIS TUÆ: HÆC EST ENIM PARS IN VITA, ET IN LABORE TUO, QUO LABORAS SUB SOLE. — Hebraice est, vide vitam, id est sæpe gusta vitam, fruere vita, vitæque suavitate et commodis, honeste tamen et modeste cum conjuge et socia tua. Unde Olympiodorus: Conjugalis castitas, ait, nobis est vitæ æternæ conciliatrix.
CUNCTIS DIEBUS VITÆ INSTABILITATIS TUÆ. — Hebræa, vanitatis tuæ. Unde patet vanitatem hujus vitæ esse vitæ instabilitatem, quod scilicet instabilis sit, brevis, varia et evanida, eo quod illico in morbo et morte evanescat. Unde Aquila vertit, vapore.
ristui; Vatablus, frivolæ vitæ tuæ; Scholiastes, juventutis tuæ: vanissima vanitate omnes dies tui pleni sunt. Thaumaturgus censet hæc omnia dici ex mente non Salomonis, sed epicureorum. Unde causam addit: Præter hæc enim nil tibi reliquum nec in hac vita nec post mortem. Verum videtur omnino Salomon ex sensu suo loqui, uti dixi.
Mystice, uxor est sapientia et virtus; huic uni tota vita jucunde vacandum est, quia illa sola nos comitabitur post mortem, ac beabit, cœloque locabit. Ita S. Hieronymus: «Sapientiam, inquit, sequere et scientiam Scripturarum, et hanc tibi in conjugium copula, de qua in Proverbiis, cap. IV, dicitur: Ama illam, et servabit te, amplexare illam, et circumdabit te.» Et mox: «Non enim poteris sine tali uxore solus videre vitam, etc. Hæc enim pars nostra est, et fructus hic laboris, si in hac vita umbratili vitam veram (in cœlis) invenire valeamus,» per sapientiæ et virtutis doctrinam et ductum.
10. QUODCUMQUE FACERE POTEST MANUS TUA, INSTANTER OPERARE: QUIA NEC OPUS, NEC RATIO, NEC SAPIENTIA, NEC SCIENTIA ERUNT APUD INFEROS, QUO TU PROPERAS. — «Manus,» id est facultas et potentia operativa: hæc enim, licet quoad inventionem, conceptionem et dispositionem sit in capite et cerebro, tamen quoad exsecutionem et operationem est in manu, q. d. Quidquid potes operari, instanter operare. Thaumaturgus, quem sequuntur Cajetanus et Arias, censet hæc quoque dici ex mente epicureorum; unde vertit: «Fruere ergo præsentibus; neque ab inferno tibi metuendum, in quem omnes proficisci dicimur: expers enim est sapientiæ sensusque. Hæc quidem nugantur vani.» Verum melius S. Hieronymus, Albinus, Lyranus, Bonaventura, Hugo et alii passim censent hæc dici ex mente sapientiæ et sapientis. Sapientissimum enim hic suggerit dogma et consilium, ut, cum vita nostra sit vana et brevis, ac mors nobis instet, quidquid possumus boni operemur, dum vita suppetit, quia, ea exacta, post mortem apud inferos (ad quos illo ævo omnes descendebant, utpote cœlo necdum per Christi passionem et ascensionem reserato) nil boni, quo cœli gloriam et gloriæ augmentum mereamur, operari licebit, juxta illud Christi: «Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari;» et illud Pauli: «Dum tempus habemus, operemur bonum,» Galat. VI, 10; et: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis,» II Corinth. VI, 2. Huc pertinet proverbium Arabum, Cant. II, num. 13: «Opes et mundus transibunt, et durabunt opera bona; et num. 41: Operare bona, quotiescumque potes, domesticis tuis et extraneis; et bona verba loquere tam bonis quam malis;» et num. 42: «Mundus transibit tanquam scriptura delebilis, sapientia stabilis est ut sculptura;» et num. 44: «Provide animæ tuæ bona in operibus bonis.» Hæ sententiæ depromptæ videntur ex hac Salomonis,
Pro facere Hebraice est, invenire ad faciendum, non casu et fortuito, ut videtur velle Thaumaturgus, sed studio et destinato consilio. Invenire ergo idem est quod quærere, excogitare et excogitando invenire; est catachresis. Chaldæus restringit ad eleemosynam, q. d. Injecta in crumenam manu, quidquid in ea inveneris adducito, et dato pauperibus; unde sic vertit, omnem eleemosynam, quam potest manus tua distribuere pauperi, fac, quoniam post mortem non est viro opus, neque ratio, neque sapientia, neque scientia in domo sepulturæ ad quam tu vadis; et non adjuvabunt nisi sola opera bona et eleemosyna. Verum generalis hæc sententia ad omnia opera bona pertinet, q. d. Quidquid boni, quidquid virtutis potes excogitare, illud facito, quia brevi finietur vita tua, post quam nil excogitare, nil facere, nil mereri poteris. Unde Nazianzenus ait vitam nostram esse mercatum, in quo omnis generis merces venum prostant, ut cuique quantum volet, emere liceat; finito vero hoc vitæ mercatu, merces alio avehi, ut nec hilum ultra quis emere possit. Quidquid ergo operis, charitatis, patientiæ, humilitatis, orationis, mortificationis et cujuslibet virtutis adinvenire potes, protinus facito, quia brevi nil ultra facere valebis. Quam vellent beati in cœlo habere adhuc spatium merendi! quam vellent damnati habere vel horam pænitendi et bene operandi! et si haberent, quid non agerent? sed clausa est eis janua vitæ et meriti. Qui vivis et sapis, omnem bene agendi occasionem ambabus manibus amplectere, imo novas et novas assidue quære et excogita. Potes enim hic lucra non decem millia, sed multorum millionum quotidie, imo singulis horis et momentis tibi in cœlo comparare, si heroicis virtutum actibus insistas. Unde Symmachus vertit, omnia ad quæ manus tua pervenit, id est ad quæ pervenire seseque extendere potest, facito.
INSTANTER OPERARE. — Hebraice בכחך becochacha, id est in virtute tua, id est totis viribus, tota potentia, toto conatu operare. Hæc ergo vox notat et exigit, primo, voluntatis omniumque potentiarum et virium studium, conatum et contentionem in operatione virtutum multarum et magnarum; secundo, assiduitatem et perseverantiam; tertio, fervorem; quarto, sollicitudinem et celeritatem, ait Bonaventura et Hugo, ut a mane ad vesperam, ab infantia ad senectutem studeas bonis operibus, in iisque sedulus sis et sollicitus, ut heroica opereris, easque de virtute in virtutem;
Huc pertinet gnome Salomonis, et ex illa Eccli. XIV, 17: «Ante obitum tuum operare justitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum;» ubi plura hac de re dixi. Addit hoc Salomon, ne quis ex dictis putet hæc suaderi ut quis agat vitam jucundam duntaxat, et voluptatem instar Epicuri. Addit ergo jucundæ vitæ jungendum esse studium bonorum operum, felicitatem enim hujus vitæ superius definivit in eo consistere.
Hinc Job cap. IX, 25, vitam nostram comparat cursori, navibus et aquilis, quæ sunt velocissimæ et fugacissimæ: «Dies mei, inquit, velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes (hæ enim celerrime pertranseunt, ne poma putrescant), sicut aquila volans ad escam.» Eamdem Sapiens, cap. V, 11, comparat avi volanti, nuntio percurrenti, sagittæ emissæ. «Unde et sancti viri, ait S. Gregorius, lib. VII Moral. cap. XIV, quia brevitatem vitæ indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris præparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Adhuc pusillum, et non erit peccator, Psal. XXXVI, 10. Hinc iterum dicit: Homo, sicut fænum dies ejus, Ps. CII, 15. Hinc Isaias ait XL, 6: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus sicut flos agri. Hinc mentes præsumentium Jacobus IV, 15 sic corripit: Quæ est vita vestra? vapor est ad modicum parens.»
Ex dictis liquet hæreticos inepte hunc locum torquere contra purgatorium. Tantum enim negat hic Salomon propria merita, non aliena suffragia, aitque nulli apud inferos esse locum tempusque operandi et merendi, non autem negat animas in purgatorio expiandas, aliorum viventium precibus bonisque operibus sublevari, quia ipsæ, dum viverent, suis virtutibus id meruerunt ut post mortem possent vivorum suffragiis adjuvari, ait S. Gregorius, IV Dialog. XXXIX. Adde animas quæ in inferno proprie dicto, id est in gehenna sunt, nullis vivorum operibus posse liberari. Ita S. Hieronymus.
Porro nonnulli sibi blandiuntur de indulgentiis plenariis, quas in hora mortis per medallia benedicta aliave ratione consequentur, ideoque liberius vivunt, et multa venialia committunt spe hujus indulgentiæ, quasi per eam sine purgatorio recta ad cœlum ituri; sed hi falluntur seseque decipiunt, tum quia abutuntur indulgentiis ad liberius peccandum, ideoque merentur ut Deus indulgentiis eos privet; tum quia ex historiis et apparitionibus constat paucissimos post mortem evadere purgatorium. Ratio est, quod indulgentiæ non tollant culpam, sed pænam duntaxat culpæ jam remissæ debitam. Jam in multis morientibus hærent culpæ veniales, in iisque multi moriuntur, sive quia moriendo, dum a dæmone vel concupiscentia tentantur facile in impatientiam culpasque veniales, in quas sani crebro incidere solebant, consentiunt, et sic in affectu actuque peccati venialis moriuntur: hos autem certum est nulla indulgentia purgari; sive quia sani multa venialia perpetrarunt, in quorum reatu et culpis hærent et moriuntur; nam veniales culpæ subinde difficilius remittuntur, quam mortales, quia utræque non nisi per seriam detestationem, sive contritionem, et efficax deinceps ab iis abstinendi propositum delentur: facilius autem est
donec videas Deum deorum in Sion. Hinc Syrus vertit, omne quod potest manus tua facere, in fortitudine tua facias; Arabicus, fac secundum vim tuam; Complutenses, secundum potentiam tuam; Olympiodorus, quantum patitur facultas tua; Tigurina, quantumcumque potes, agito pro virili tua portione; Campensis, fac fortiter. Ita S. Cassius Narniensis Episcopus, teste S. Gregorio, IV Dial. cap. XVI, et hom. 37 in Evang., paulo ante mortem a Deo audivit: «Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus, natali Apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam.»
QUIA NEC OPUS (id est, operandi et merendi locus et tempus) NEC RATIO. — Hebræa, nec cogitatio, q. d. Non erit tempus cogitandi, et quærendi modum ac rationem operandi. Unde Campensis vertit, nihil consilii; alii, nulla computatio, nec sapientia divina vestigandi, Deumque novis artibus actibusque cognoscendi, amandi, colendi et promerendi. «Nec scientia,» artes et virtutes exercendi. Unde Campensis vertit, nec prudentia erunt apud inferos. Hæc est ratio a priori, cur in vita sit instanter operandum, quia post eam nemo poterit operari, non deliberare, non dignoscere, non diligere, inquit Bonaventura; non operari, non allegare, non rationem nosse laborandi et contemplandi, inquit Hugo Cardinalis; non exterius operari, non mente meditari, non res humanas scire, non divinas, inquit Lyranus. Unde S. Gregorius, hom. 13 in Evang.: «Quia, inquit, et venturæ mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim mors ipsa cum venerit vincetur, si priusquam venerit semper timeatur.» Similis gnome acris R. Tarpon in Pirke Avoth, cap. II: Dies brevis est, et opus prolixum; operarii tardi et pigri, merces ampla; pater familias autem compellens ad finem operis instat et urget.
Exemplum memorabile est apud Thomam Cantipratensem, lib. I Apum, cap. XIX, num. 6, quod recensent quoque Genebrardus ac Albertus Magnus, lib. De Sacramentis: Philippus, inquiunt, Cancellarius Parisiensis, post mortem apparuit velut umbra tetra Guilielmo Parisiensi Episcopo, dixitque se damnatum ob luxuriam et pluralitatem beneficiorum, quodque eorum fructus superfluos in pauperes non erogasset, atque ab Episcopo quæsivit: «Estne, inquit, finitus mundus?» Et Episcopus: «Miror, ait, te litteratissimum quondam virum hoc quærere, cum me adhuc vivum cernas, et omnes nos viventes adhuc mori necesse sit, antequam mundus instante judicio finiatur.» Et ille: «Non mireris, inquit, quia nec scientia, nec opus, nec ratio est apud inferos venienti.» Et hæc dicens umbra ab oculis mirantis evanuit.
QUO TU PROPERAS. — Addit Chaldæus, et non adjuvabunt te nisi opera bona et justitia tantummodo.
certo conteri de mortalibus ob claram eorum turpitudinem, et proponere efficaciter deinceps ab iis abstinere, ob metum gehennæ, quam a venialibus, præsertim tam multis et frequentibus, tamque obviis et consuetis, in quibus non est metus gehennæ, nec apparet tanta turpitudo. In his enim sæpe deesse seriam contritionem et propositum abstinendi liquet, ex eo quod multi post eorum confessionem statim et perpetim in illa relabantur: contritio ergo seria et efficax, quæ se communiter extendere solet ad peccata mortalia et venialia graviora, ea delet; sed quia eadem se non extendit ad peccata venialia leviora et quotidiana, quæ multa sunt, idcirco ea non abolet; manet ergo horum culpa, ideoque et reatus pænæ luendæ in purgatorio, ubi animæ, culpas veniales in ipsis reliquas, seriam contritionem eliciendo, abstergunt, ac deinde pænam earumdem purgatorii igne exsolvunt. Ad has igitur abolendas nulla sufficit indulgentia. Cum metu ergo et tremore salutem nostram operemur, ut monet Apostolus; studiose singula venialia vitemus, ac si in aliqua incidamus, seriam illico de eis contritionem eliciamus, qua culpam deleamus, atque tunc reatum pænæ remanentem tollet indulgentia.
11. VERTI ME AD ALIUD, ET VIDI SUB SOLE, NEC VELOCIUM ESSE CURSUM, NEC FORTIUM BELLUM, NEC SAPIENTIUM PANEM, NEC DOCTORUM DIVITIAS, NEC ARTIFICUM GRATIAM; SED TEMPUS CASUMQUE IN OMNIBUS. — Breviter sensus est, q. d. Veloces non semper habent in potestate velocem cursum, nec fortes fortitudinem, qua hostem superent in prælio, nec sapientes facultatem comparandi sibi victum, nec doctores comparandi sibi opes, nec artifices gratiam; sed in omnibus hisce valet et prævalet sæpe tempus et casus, qui hæc crebro retardat et impedit, aut incitat et promovet; ac maxime Deus, qui est dominus temporis et casus. Notat hic vanitatem velocitatis, roboris, sapientiæ, prudentiæ, artis; ac velocium, fortium, sapientium, prudentium, artificum, quod eis sæpe dominetur tempus et casus. Jam
Primo, Moringus et David de Pomis censent hæc adhuc esse verba tum atheorum et epicureorum, divinæ providentiæ oblatrantium, eamque negantium; tum ignavorum laborem fugientium, q. d. Ut quid laborabo, Deumque colam, cum videam labori sæpe fructum non respondere? Crebro enim qui in agone velociter decurrit, casu aliquo antevertitus a tardiore, qui ei bravium præripit: fortiter pugnantes, imbelles subinde in bello superant: doctis honores, officia et opes auferunt indocti: artificibus eximiis operis gratiam adimunt rudes, loquaces et captatores auræ popularis. Casu ergo omnia aguntur, non certa numinis providentia. Hæc athei.
Secundo, e contrario Thaumaturgus censet hic corrigi epicureorum voluptatibus inhiantium sententiam, q. d. Errant hi qui per voluptates decurrunt ad scopum felicitatis, in iisque omne robur, omne ingenium, omnem sapientiam, omnem artem expendunt, ut novas et majores semper adinveniant, quia per omnia hæc felicitatem et satiem, quam quærunt, non adipiscuntur.
Tertio, planius Olympiodorus, Bonaventura, Lyranus, Cajetanus, Titelmannus censent hic Salomonem de more ad aliam vanitatis speciem transire, nimirum quod eventus rerum sæpe non pendeant a robore, sapientia, arte operantium, sed ab occasione, casu et fortuna, quæ in cursu et bravio sæpe præponit lentos velocibus; in bello et victoria, imbelles bellicosis; in opibus et honoribus, indoctos doctis; in gratia et victoria, inertes artificibus. Hisce quatuor complectitur omnes hominum in republica status, ut ostendat omnibus sæpe dominari casum: per veloces enim, notat mercatores, qui ad negotia discurrunt, obeuntque terras et maria mercium lucrique causa; per fortes, notat milites, qui rempublicam propugnant; per sapientes, doctores, jurisperitos, causidicos, medicos, consiliarios, qui moderantur rempublicam; per artifices, opifices, qui artes omnes, ut lanificium, pistoriam, sutoriam, sartoriam, fabrilem, etc., exercent ad omnes civium usus. In his omnibus ergo ostendit plus sæpe valere casum, quam consilium, artem et industriam; hoc fine, primo, ut ostendat omnibus in rebus inesse vanitatem. Secundo, ut doceat homines non mirari, si in hac vanitate labori et industriæ sæpe non respondeat fructus, nec præmia meritis, imo opes et dignitates dignis debitæ dentur immeritis et indignis, idque arcanis et inaccessis Dei judiciis, ait Olympiodorus: quare cuique exspectandam esse mercedem justam in altera vita, ut ab hac vanitate ad veritatem, veramque vitam et felicitatem in cœlis anhelet. Ita S. Hieronymus. Tertio, ut moneat industrios et sapientes non confidere suæ industriæ, robori, sapientiæ, arti, sed Deo, Deique providentia niti, Dei enim est cuique operi felices dare successus et exitus: Dei est regere casum et fortunam. Deus enim omnes causas secundas, etiam contingentes et liberas, ita ordinat, combinat, disponit, dirigit, ut licet fortuito, quantum est ex parte sua, concurrant et operentur id quod reipsa evenit, tamen quantum est ex parte Dei, certo consilio et sapienti providentia diriguntur, eo quod omnia a Deo prævisa, provisa, præordinata et disposita sint, ut hoc quod fit, non aliud eveniat: quare reipsa fortuna fortunans, hoc est res omnes dirigens, ordinans, prosperans, non alia est quam Deus, Deique providentia. Casus ergo et fortuna, quæ non semper quidem, sed sæpe tamen rebus et operibus hominum intervenit, manifeste ostendit Dei providentiam, a qua dirigitur sicut navis in mari fluctuans a nauclero, sine quo mergeretur millies. Sic enim pariter mundus hic, ex tot casibus contrariis et pugnantibus inter se conflatus, everteretur et rueret, nisi a Deo regeretur, qui omnia illa in ordinem
redigit, et discordia concordat, ac fortuita coordinat, itaque ex omnibus harmoniam pulchram, et quasi concentum quemdam musicum efficit. Ita docet D. Thomas, I part., Quæst. LXXV, art. 6, ad 1. Huc facit vetus dictum: «Rota admota manu fortunam esse implorandam;» quo significatur frustra Numinis opem peti, nisi addas industriam et manum operi admoveas. Ita Plutarchus in Lacon.
NEC VELOCIUM ESSE CURSUM. — Hebræa, non est levium cursus; Campensis, raro veloces adhibentur ad currendum; Tigurina, celeritas currendi nil affert commodi ad salutem; Symmachus, non est velocium perficere cursum, sive in stadio, sive in prælio, sive in itinere, sive quo alio loco et modo. Thaumaturgus, neque qui pedibus pernicissimi sunt, cursum hunc magnum perficient, ut pertingant ad vitam felicem. Chaldæus, nec viri qui veloces fuerint, ut aquilæ, adjuti sunt currendo, ut eriperentur a morte in prælio, juxta illud Amos, cap. II, 14: «Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.» Et illud Isaiæ, cap. XXX, 16: «Dixistis: Ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores erunt, qui persequentur vos.» Tradunt astrologi, ac inter eos Julius Firmicus, lib. VIII Matheseos, cap. XV, eos qui sub sidere Delphini nascuntur, esse veloces: «Erit, inquit Firmicus, innata cursus agilitate perspicuus.» Rursum Plinius, lib. XI, cap. XXXVII, tradit animalia quibus minor est pulmo esse velociora: «Quibus minor, inquit, hic corporibus, tanto velocitas major,» quia scilicet minus respirant: crebra enim respiratio impedit cursum. Addit, «peculiare cursus impedimentum» esse lienem; «quamobrem inuritur cursorum laborantibus, et per vulnus etiam exempto, vivere animalia tradunt.» Unde nonnulli opinati sunt cursoribus exscindi lienem, ut sint velociores, sed id non dicit Plinius. Vulgus asserit cursoribus secari eximique lienem, ut velocius et sine defatigatione currant, ac totos dies continue proficiscantur. Sed rem veram male intelligit. Cursoribus enim, et splene laborantibus non eximitur, nec exscinditur lien, sed secatur, id est cultro ligneo ad id idoneo tunditur et contunditur, ut ejus inflatio detumescat, ipseque fiat minor arctiorque, ac minus sanguinis capiat: quo fit ut jam minor, strictior et levior, minus impediat pulmones vicinos quin libere lateque moveantur, exspirent et respirent, itaque juvatur velocitas ambulandi et currendi: hanc enim impedit difficultas respirandi, quæ in pulmonibus
oritur ex tumore lienis vicini, qui eos arctat et gravat; quo sublato leviores sunt, ac libere facileque respirant, ideoque expeditum faciunt hominem ad ambulandum et currendum. Ita Romæ mihi asseruerunt medici et chirurgi, qui idipsum se factitasse, itaque spleneticos curasse, affirmabant. Adjungunt medici lienis morbos cursu sanari. Exemplum hujus gnomæ est apud S. Hieronymum in Vita S. Hilarionis: hic enim aquam lustralem præbens Italico, ipsi in cursu circensi contra æmulum maleficum, victoriam dedit: «Igitur, inquit, dato signo hi advolant, isti præpediuntur; sub horum curru rotæ fervent, illi prætervolantium terga vix cernunt; clamor fit vulgi nimius, ita ut ethnici quoque ipsi concreparent: Marnas victus a Christo est. Indubitata ergo victoria et illis et Circensibus plurimis fidei occasio fuit.» Huc facit adagium Hispanorum: «Claudos æque ac sanos in peregrinatione ad S. Jacobum currere, imo claudos cito pervenire, celeres et præproperos tarde, aut nunquam.» Huc pariter pertinet priscus apologus, quem recenset noster Pontanus Progymnas. vol. III, part. I, cap. XL. Testudo certamen cum aquila decreto spatio conficiendum suscipiebat. Constituta est meta, ad quam uter ex illis pervenisset prior, ab illo staret victoria. Provolat aquila, ob tarditatem contempta testudine, fretaque suis alis sæpe desidet, sæpe divagatur alibi et segnius agit, quandoque totam noctem quiescit, et multo jam die volatum init. At testudo laborem nec ad momentum intermittit. Dies noctesque iter facit, et ad locum destinatum prorepit. Vincit aquilam sedulitate sua, non celeritate, metasque tenet, cum adhuc ab iisdem longius distare putaretur.
Mystice, id verius est in cursu spiritali viæ virtutum salutis et felicitatis, juxta illud Pauli: «Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei,» Rom. IX, 16; et illud Habacuc III, 19: «Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in Psalmis canentem;» et illud Isaiæ, XL, 31: «Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.» Vide quæ illis locis annotavi.
NEC FORTIUM (qui validi et terribiles existimantur, ait Thaumaturgus) BELLUM. — Symmachus, vincere prælium; Septuaginta, nec potentibus prælium; Syrus, et non gigantis bellum, juxta illud: «Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ,» Psal. XXXII, 16. Sic Goliath gigas superatus et occisus est in duello a parvo Davide, I Reg. XVII, 49; Holofernes a femina. Chaldæus, neque robusti adjuvantur dum ineunt prælium robore suo, juxta illud: «Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei,» Psalm. CXLVI, 10. Minus recte vertit Campensis, neque robusti adhibentur ad gerenda bella; melius Tigurina, nec fortitudo bellica potest eripere quemquam.
Per fortes ergo hic accipe corpore potius quam animo et fortitudine bellica; nihil enim tam anceps, quam belli exitus: minima enim res, ut ventus secundus vel adversus, victoriam dat vel aufert. Unde in Scriptura dicitur Dei esse victoria, juxta illud Judæ Machabæi: «Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cœli liberare in multis, et in paucis: quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cœlo fortitudo est,» I Machab. cap. III, 18; et illud Davidis: «Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum,» Psal. CXLIII, 1. Quin et Ovidius, VII Metamorph.:
Inter utrumque volat dubiis victoria pennis, Mars dubius.
Et Livius, lib. II: «Nusquam minus quam in bello eventus respondet; propterea nihil tam leve est, quod non magnæ rei momentum faciat;» imo subinde solo metu, et terrore panico hostibus casu, imo cœlitus immisso, parta est victoria inermi, uti fuit illa Gedeonis, Judic. VIII; et illa Josaphat, IV Reg. III, 22. Similia exempla perplura exstant in libro Judicum, Regum et Machabæorum.
NEC SAPIENTIUM PANEM. — Symmachus, præbere alimentum. In Hebræo pulchra est allusio et paronomasia: לחכמים lachacamim, id est sapientibus, congruens לחם lechem, id est panis sæpe deest. Aliqui per sapientes accipiunt agricolas, quibus licet industriis, ob sterilitatem, expilationem, vastitatem subinde deest frumentum et panis. Melius accipias litteratos et eruditos, uti sunt philosophi et theologi, qui sæpe sunt pauperes, quia toti intendunt speculationi et sapientiæ quæ præstat opibus, non auro congerendo, quod faciunt illitterati et mechanici. Unde Rabbinorum adagium: «Fames exstitit, et non transiit per ostium artificis,» quia arte sua sibi victum facile parant artifices. Audi S. Hieronymum: «Non est, inquit, sapientibus panis; id multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Chaldæus, neque sapiens adjuvabitur a sapientia sua, ut saturetur pane in tempore famis; Campensis, quin et sapientibus sæpe deest unde vivant.
NEC DOCTORUM DIVITIAS. — Pro doctorum Hebraice est נבנים nebonim, id est intelligentium, ut vertunt Septuaginta, prudentium, solertium; videmus enim non raro industrios et solertes depauperari; Campensis vertit, industrios; Cajetanus, intellectiones. «Aristophanes in comœdia Plutum inducit cæcum. At Demetrius dicebat, non solum Plutum, i. e. divitias, esse cæcum, verum etiam Fortunam Pluti ducem; ut jam illud sit Proverbii: Cæcus cæco dux. Fortuna sæpe largitur indignis sua munera.» Ita Laertius, lib. V, cap. V. Hinc Thaumaturgus vertit, neque sapientiæ cum divitiis aliquid commune esse solet; Pagninus pro nebonim legens nechonim, vertit, non sunt rectorum divitiæ.
NEC ARTIFICUM GRATIAM. — Syrus, neque cognoscentibus gloria; Vatablus, non semper gratiosos esse qui in aliqua arte periti sunt. Pro artificum hebraice est יודעים iodeim, id est scientium, ut vertunt Septuaginta, per quos Olympiodorus et Vatablus intelligit eos qui norunt artes captandi hominum favorem et gratiam, favor enim sæpe fugit favoris cupidos, æque ac honor fugit sequentes, sequitur fugientes; Chaldæus, prudentes; Thaumaturgus, sagaces; Clarius, expertes et rerum peritos. Verum quia hi intelligunt nomine nebonim quod præcessit, hinc apte Noster vertit, artifices, scilicet mechanicos, vel mathematicos et similes. S. Bonaventura censet duo prima, scilicet velocitatem et fortitudinem esse dona corporis, cætera tria esse animæ, nam sapientiam esse in corde, doctrinam in ore, artem in opere. Solent insignes artifices in gratia et pretio esse tum apud principes, tum apud populum, sed non raro casu aliquo sinistro contrarium accidit, atque hæc est vanitas artium et artificum, quam hic notat Salomon. Plutarchus, lib. De Fortuna, narrat Apellem, cum equum anhelantem pingeret, nec anhelitum satis exprimere posset, ira percitum, penicillum in imaginem conjecisse, itaque casu spumæ colorem expressisse, et quod quærebat perfecisse, ut omnium sibi gratiam et admirationem conciliaret.
SED TEMPUS CASUMQUE IN OMNIBUS. — Hebræa, sed tempus et occursus occurrit omnibus illis; Arabicus, sustinet eos omnes; Chaldæus, tempus et casus in sidere eorum accidit omnibus, Chaldæi enim ad astra referebant cursum et casus rerum humanarum, unde de his ex illis divinabant; Campensis, tempus et casus omnes de medio tollit; sed hoc alienum et contrarium videtur.
Tempus, — id est occasio commoda vel incommoda ad rem perficiendam, qui enim commodam captat, feliciter rem perficit, qui incommodam, infeliciter: sic qui captat mollia fandi tempora, impetrat quod postulat; qui dura et aspera, repulsam patitur. Tempus ergo et occasio rebus gerendis dominatur, uti dixi cap. III, 1. Occursus et concursus causarum contingentium, quæ, dum fortuito concurrunt, producunt casum et effectum fortuitum. Cajetanus per tempus accipit motum orbium cœlestium, qui efficiunt effectus casuales in rebus sublunaribus; Aben-Ezra per casum intelligit Dei providentiam, hæc enim, ut initio dixi, regit omnes casus eventusque fortuitos, ideoque ipsa est fortuna fortunans. Melius alii per casum intelligunt causam et effectum casualem, qui in omnibus rebus non semper, sed sæpe accidit. Unde S. Thomas, I part. Quæst. LXXV, art. 6, ad 1, et Quæst. V de Veritate, art. 5, ad 5, notat solerter dici tempus casumque: quia, inquit, secundum aliquem ordinem temporis casuales defectus inveniuntur in his rebus, v. g. quod potentiores frequenter succumbant, ostendit quod victoria
magis est ex divina providentia, quam ex humana virtute. Præclare S. Augustinus, lib. III De Trinit. cap. IV: «Nihil, inquit, fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut jubeatur, aut permittatur secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pænarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica.»
Nota: Casus sive effectus contingentes proprie sunt ii soli qui fiunt a causa libera, puta a Deo, angelo, dæmone vel homine; alioqui enim pluviæ, venti, fulmina cæteræque res naturales in causis suis determinate sunt et certæ; sed dum a Deo, angelo, dæmone vel homine libere causæ hæ immutantur et combinantur, tunc ex eis prodeunt effectus contingentes et casuales. Hinc Romani, Græci cæteræque gentes mire coluere Fortunam, velut deam, imo primam deorum, quæ omnia regat, et hos faciat formosos, opulentos, felices, illos deformes, pauperes, miseros; hinc tot templa, tot aræ, tot nomina Fortunæ. «Ipsa, ait D. Chrysostomus, orat. 63, bella gerentium est victoria, et pacem agentium concordia, et nuptias contrahentium benevolentia, et amantium voluptas, et breviter bonus in omni re successus.» Servius Tullius, ait Plutarchus, Quæst. Roman. LXXIV, templum «parvæ fortunæ dedicavit, significans fortunam minimis momentis plurimum posse, multisque usu venisse, ut exiguis plane rebus aut evenientibus, aut contingentibus maxima consequerentur vel perderent, docens animum rebus esse advertendum, nihilque eorum quæ offeruntur, ob parvitatem esse negligendum;» idem rursum: «Sapientiæ, ait, in hunc usque diem templum non est, neque temperantiæ, aut tolerantiæ, aut magnanimitati, aut continentiæ: Fortunæ vero templa sunt splendida et antiqua, ac tantum non cum primis Romæ fundamentis posita.» Cornelius Sylla, inquit idem Plutarchus in Sylla, «fortunæ se filium» dicebat. Præ reliquis insignis fuit basilica Fortunæ in urbe Fanensi, quæ inde dicta est fanum Fortunæ, de qua ita scribit Nicolaus Perottus Episcopus Sipontinus in lib. I Martial.: «A fando fanum deducitur, hoc est templum, quod Pontifex in dedicatione templi certa verba præfari solet; quamvis sint aliqui qui ἀπὸ τοῦ φανεροῦ dictum malint, quod significat manifestum, quod e fano responsa dabantur, etc. Hinc Fanum, Piceni urbs dicta, in litore Adriatico inter Pisaurum et Senogalliam, omnium Italiæ urbium amœnissima, sive loci naturam, seu civium ingenia consideres, quod in ea pulcherrimum Fortunæ templum fuerit, cujus adhuc reliquiæ conspiciuntur: hinc Fanenses sive Fanestres appellati.» Hujus fani fortunæ fabricæ præfuit Vitruvius, architectorum princeps, qui libros suos De Architectura dedicans Augusto Cæsari, utpote principi ædificationi dedito, ab eo beneficiis et honoribus auctus, ita de hoc fano
scribit, lib. V, cap. I, sub finem: «Non minus summam dignitatem et majestatem possunt habere comparationes basilicarum, quo genere Coloniæ Juliæ Fanestri collocavi, curavique faciendum, cujus proportiones et symmetriæ sic sunt constitutæ;» eas deinde exacte fuseque describit, additque hoc fanum fuisse juxta ædem Augusti. Plura de hoc fano vide apud Sigonium et Cluverium in Descriptione Italiæ. Fani fortunæ Episcopus fuit S. Fortunatus, de quo mox. Hoc enim fanum fortunæ profanum a Christianis conversum fuit in sanctum templum in honorem B. Virginis dedicatum, quæ vera est fidelium fortuna, eos fortunans omnibusque donis cumulans et beans, cujus proinde, ac præsertim sacelli unius Virgini assumptæ dicati, magnificentiam æque ac religionem integro carminum libro miris elogiis celebrarunt plurimi et primi Italorum poetæ, quorum unus ita orditur:
Fortunæ fuit hoc fanum, nunc Virginis: illa Est numen (imo nomen), magni numinis ista parens.
Seneca, epist. 14: «Initium, ait, omnium rerum sapiens, non exitum spectat. Initia enim in potestate nostra sunt; de eventu fortuna judicat.» Idem, epist. 38: «Invadit, ait, temperatissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos pæna, secretissimos tumultus. Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit, horam, momentumque temporis.» Nero, ait Suetonius, cap. XIII Vitæ ejus, «judices, priusquam inciperet, reverentissime alloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed eventum in manu esse fortunæ.» Plutarchus in Pseudo-Plut.: «Centum doctorum hominum consilia hæc devincit dea Fortuna. Atque hoc verum est, perinde ut quisque fortuna utitur, ita præcellit; atque exinde sapere eum omnes dicimus.» Livius, Decade I, lib. IX: «Per omnia, inquit, humana, maxime in res bellicas fortuna potens est;» Æmilius, lib. I: «Fortuna arbitrio suo pacem, sed maxime bella gerit. Eadem, inquit ille, mari tranquillitatem imponit, æstatem hiemi, celeritatem tardissimis, vires segnissimis.» Denique Judæi coluere Fortunam, in quos proinde invectus Isaias, cap. LXV, 11: «Qui ponitis, inquit, Fortunæ mensam, et libatis super eam;» ubi multa de fortuna dixi.
Moraliter docet hic Salomon res omnes sublunares, utpote fortunæ volubili subjectas, esse vanas variasque, ideoque parvi faciendas, ac consequenter contra omnes fortunæ casus etiam adversos, ipsamque mortem sapienti obfirmandum esse animum fortitudine et constantia. Salomonem velut magistrum de more secuti sunt Plato et philosophi. Hinc Bion, teste Stobæo, serm. 103, dicebat «Fortunam divitibus opes dedisse, non dono, sed mutuo.» Crœsus consultus a Cyro de bello contra Tomyrin suscipiendo, in quo deinde occisus est: «Si, inquit, te agnoscis hominem, us-
cit se talem rerum humanarum circulum esse, qui rotatus eosdem semper fortunatos esse non sinat.» Demetrius aiebat illum, qui sinistram fortunam ferre nequiret, nec dextram ferre posse. Unde ipse illud Æschyli dicebat fortunæ: «Tu me extulisti, tu ipsa rursus dejicis.» Ita Antonius in Melissa, part. I, cap. LXX. Romuli vox erat: «Fallacia et caduca sunt omnia quæ fortuna in sua habet potestate.» Ita Maximus, serm. 18. Fabius Maximus Minutii collegæ sui secundam fortunam magis quam adversam pertimescebat, quod fortuna instabilis variet vices, et a secundis ad adversa desiliat, cumque faciem ostendit, mox tergum obvertat. Ita Plutarchus in Vita Fabii. Zeno cum in naufragio omnia amisisset: «Euge, inquit, fortuna, quam probe nos ad hoc palliolum redegisti.» Socrates ad omnes fortunæ procellas immotus eadem mente, eodem vultu persistebat. Unde S. Hieronymus ait in virtute christiana requiri animi robur Socraticum. Seneca, lib. De Tranquill. animi, docet sapientem per virtutem vigoremque animi omni fortuna et injuria esse superiorem. Unde cum recensuisset heroes casu iniquo occisos, ut Socratem, Pompeium, Ciceronem, ac «optimos pessima» pati, remedium subdit: «Tanto fortiores, inquit, tanto feliciores, humanos effugistis casus, livorem, morbum; existis ex custodia: non vos digni mala fortuna diis visi estis, sed indigni in quos jam aliquid fortuna posset.» Audi eumdem, epist. 92 et 98, ubi inter alia hæc dat vitæ axiomata: «Adversus fortunam valet ad tolerandum obfirmata omnino mens; mortalia omnia morte damnata sunt; inter peritura vivimus; mortale est omne mortalium bonum. Nihil firmum infirmo, nihil fragili æternum et invictum est; tam necesse est perire, quam perdere. Die fortunæ: Cum viro tibi negotium est; quære quem vincas. Die tibi: Ex istis, quæ terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere jam multi, ignem Mutius, crucem Regulus, venenum Socrates, exsilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nos vincamus aliquid.»
Tacite ergo hic monet Salomon ut a rebus sublunaribus, utpote lunationi, id est variæ per tempora mutationi, casui fortunæ obnoxiis mentem transferamus ad cœlestia, quæ superant omnem fortunæ casum et lusum, nesciuntque ortum et occasum, sed in stabili angelorum et beatorum degunt ævo. Sapiens utique est et felix, qui id præstat. Præstitit id ipsum S. Fortunatus Fanensis (urbs est antiqua in Pentapoli Umbriæ, dicta Fanum Fortunæ, quod illi esset dicata, uti superius dixi) Episcopus anno Domini 592, coævus S. Gregorii. Unde Fanenses hoc ei elogium posuerunt:
Fortunate nimis, qui regnaturus in ævum, Fortunæ instabilem figis in axe rotam.
Fortunatus ergo fortunæ fuit Episcopus, moderator et rector. Unde iidem addunt heroica hæc
virtutum ejus facinora: «S. Fortunatus patriam a spiritibus immundis liberat. Pestem ob ejus dorelictam basilicam grassantem pellit. Furtim auferentes ejus sacrum corpus ventorum et pulveris violentia deterret. Manna e mausolæo et ossibus Sancti fluens, piis ægris salutem confert, impiis mortem. Arida Urbinas femina divinitus admonita, invisens ejus corpus sanatur.» Hæc ex publicis Fanensium tabulis accepi, et prægrandi ejus imagini, Romæ cusæ et approbatæ, incisa conspexi. Exstat S. Gregorii epist., lib. VI Registri, ordine 13, ad hunc S. Fortunatum Fanensem Episcopum, in qua ei concedit ut venundet sacra vasa pro redemptione captivorum, scilicet a Longobardis, ut recte advertit Baronius: hi enim illo ævo vastabant Italiam. Denique cum anno 1107 Fanenses sacra S. Fortunati lipsana requirerent, invenerunt ea mausoleo inclusa cum lipsanis S. Eusebii et S. Ursi Fanensis Ecclesiæ Episcoporum, instar nivis candida, ut jam in illis futuræ per resurrectionem glorificationis imaginem contuearis, præsertim cum tanta odoris fragrantia manaret, ut myrrhæ et balsami omniumque unguentorum odoramenta incomparabili suavitate transcenderet. Ita Sancti dominantur fortunæ omnibusque fortuitis.
12. NESCIT HOMO FINEM SUUM: SED SICUT PISCES CAPIUNTUR (Septuaginta, illaqueantur) HAMO, ET SICUT AVES LAQUEO COMPREHENDUNTUR, SIC CAPIUNTUR HOMINES IN TEMPORE MALO, CUM EIS EXTEMPLO SUPERVENERIT. — Pro finem suum hebraice est tempus suum, id est finem temporis sui. Probat tempus et casum velocibus, fortibus, sapientibus et artificibus dominari, ex eo quod eos capiat, velut pisces hamo et aves laqueo. Capiat, inquam, in fine operis quod moliuntur, ut scilicet veloces capiuntur in cursu suo, fortes in bello, sapientes in sua sapientia, prudentes in prudentia, artifices in arte; quo fit ut omnibus suis hisce donis sibi conciiient non præmia, quæ sperabant, sed damna infamiæ, vinculorum, famis, paupertatis, contemptus, ac subinde necis et mortis, illaque improvisa, ut vertit Arabicus, et inopina quæ non exspectabant. Per finem ergo exitum intellige, tum operis et negotii cujusque, cum Thaumaturgo et Olympiodoro; tum vitæ, puta mortem, cum S. Hieronymo. Vide analogias perplures inter homines et pisces, quas recensui Habacuc I, 14, ad illa: «Et facies homines quasi pisces maris.»
Tropologice esca, hamus et laqueus, quo inescantur et capiuntur homines, est voluptas. Audi S. Augustinum, De Agone Christ. cap. VII: «Gaudet piscis, quando hamum non videns, escam devorat; sed cum piscator eum adducere cœperit, viscera ejus torquentur primo, deinde ab omni lætitia sua per ipsam escam, de qua lætatus est, ad consumptionem trahitur. Sic sunt omnes qui de bonis temporalibus beatos se esse putant: hamum enim acceperunt, et cum illo sibi vagantur. Veniet tempus ut sentiant quanta tormenta cum
aviditate devoraverint.» Porro voluptas hæc multiplex est, sed maxime triplex, scilicet gulæ, opulentiæ et superbiæ. Aliqua enim harum capitur homo, ac delicians ridensque sibi astringit vincula mortis, ut ait Poeta. Ad laqueum opulentiæ sive avaritiæ spectat axioma, sive apophthegma Pii II Pontificis: «Litigatores sunt aves, forum area, judex rete, advocati aucupes. Quocirca censebat dignitatibus viros dandos esse, non dignitates hominibus. Grave Pontificis onus esse, sed beatum qui id bene ferat.» Primum enim et summi momenti Pontificis et principis onus officiumque est, constituere Episcopos, magistratus, judices, etc., ab avaritia intactos et tali gradu dignos. Hinc S. Antonius, teste S. Athanasio, in visu totum mundum conspexit laqueis plenum, quos animabus sursum ascendere conantibus tendebant dæmones, illisque eas illaqueabant ac capiebant. Unde dolens oransque: «Domine, quis hos laqueos evadet?» audivit: «Humilitas.» Dæmon enim omnibus in rebus homini tendit laqueos, eosque cujusque indoli et affectui appositos; guloso enim offert epulas et vina, ambitioso honores, iracundo duella, timido pericula, avaro opes, etc. Audi S. Leonem, serm. 7 De Nativitate: «Non desinit hostis antiquus deceptionum ubique laqueos prætendere. Novit cui adhibeat æstus cupiditatis, cui illecebras gulæ ingerat, cui apponat incitamenta luxuriæ, cui infundat virus invidiæ. Novit quem mœrore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat. Omnium discutit consuetudinem, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi causas quærit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari.»
IN TEMPORE MALO (id est misero, difficili, periculoso, calamitoso, exitiali) CUM EIS EXTEMPLO SUPERVENERIT. — Hebraice, cum ceciderit super eos; Græce, cum superceciderit in eos: quæ phrasis significat inevitabilitatem et superioritatem repentini supplicii proficisci a causis superioribus, puta e cœlo et angelis, inquit Cajetanus. Chaldæus, in tempore mali, quod ruiturum est super eos puncto uno calitus. Magnum quodvis accipe, sed præsertim mortem et gehennam, quæ malorum omnium est maximum, juxta illud Pauli: «Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet; cum enim dixerint pax, et securitas, repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient,» I Thess. V, 3. Et illud Christi: «Erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis,» Matth. XXIV, 38.
13. HANC QUOQUE SUB SOLE VIDI SAPIENTIAM, ET PROBAVI MAXIMAM. — Hebraice, et magna est apud me, scilicet quam versu sequenti enarro. Identidem Salomon, post recensitas vanitates, sermonem reflectit ad laudes sapientiæ, ut eam omnibus commendet, utpote quæ sit veritas veraque hujus vitæ felicitas. Simul tamen ostendit ei quoque suam adhærere vanitatem, non intrinsecus, sed extrinsecus: scilicet quod illa ab hominibus opulentis parvi fiat, quodque sapiens cum per sapientiam liberavit civitatem obsessam et desperatam, illico in oblivionem veniat, et in pristinum sui neglectum recidat, ut ad pallium philosophicum, id est ad paupertatem et obscuritatem suam cum Socrate redigatur. Igitur novam ingratitudinis vanitatem hic oculis subjicit. Ita Lyranus, Hugo. Alii aliter, sed varie et minus apte hæc nectunt præcedentibus.
14. CIVITAS PARVA (Arabicus, delicata), ET PAUCI IN EA VIRI: VENIT CONTRA EAM REX MAGNUS, ET VALLAVIT EAM, EXSTRUXITQUE MUNITIONES (Septuaginta, aggeres magnos; Symmachus, machinam magnam; Syrus, propugnacula; Arabicus, propugnaculum cujus turres magnæ sunt) PER GYRUM, ET PERFECTA EST OBSIDIO. — Est paradigma per modum exempli, sive historiæ, quæ subinde accidit ævo Salomonis, ut ab eo videri et audiri potuerit. Civitas hic inducitur parva, id est parva habens mœnia, parvas turres et machinas, ut se contra hostem obsidentem tueri non possit, ideoque in ea viri pauci, qui eam propugnare viribus diu nequeant, quin mox animo cadant ac robore deficiant. Unde major apparet vis et virtus sapientis et pauperis, eam sua sapientia tutantis et liberantis.
15. INVENTUSQUE EST IN EA VIR PAUPER ET SAPIENS; ET LIBERAVIT URBEM PER SAPIENTIAM SUAM, ET NULLUS DEINCEPS RECORDATUS EST HOMINIS ILLIUS PAUPERIS. — Testis Archimedes, quem tantopere verebantur Syracusas oppugnantes Romani, ut, si vel funiculum exiguumve lignum ex muro conspicerent, machinam aliquam in ipsos moveri suspicarentur, et Archimedem vociferantes terga verterent, fugerentque, et cogerentur, conflictu et oppugnatione prætermissa, in obsidione longa spem ponere. Ita Plutarchus in Vita Marcelli. Idem de Epaminonda, qui Thebas defendit et imperio auxit, ita scribit: «Ad quadragesimum annum obscurus Epaminondas nulli usui Thebanis fuit. Ut habita est ei fides, suscepto imperio, ruentem civitatem conservavit, ac servientem in libertatem asseruit Græciam, qui in gloria, sicut in sole, virtutem strenuam in tempore præstitit. Refulget enim usu,
tradidissent Sauli, ni, Deo consulto, fugisset. Sic Gedeon liberavit Judæos a Madianitis, et tamen Judæi non fecerunt misericordiam cum domo ejus, ut 70 ejus filios protegerent, dum occiderentur ab Abimelech, Judic. cap. VIII, 35. Sapiens enim totus intendit bono publico, ut ejus incommoda hostesque dispellat: quare modos urbis salvandæ quærit et invenit, cum insipientes vacent propriis commodis et opibus, ac publica negligunt. Unde Thaumaturgus vertit, parvam civitatem a paucis habitatam magnam et frequentatam existimem, si vel pauperem unum sapientem civem habeat.
Allegorice, Christus sapientissimus et nostri causa pauperrimus liberavit Ecclesiam, quæ urbs parva est respectu totius mundi, a tyrannide dæmonis et peccati: et tamen plurimi ingrati hoc ejus beneficium non agnoscunt, imo ipsum ejusque gratiam aspernantur, seseque suis voluptatibus dedunt. Ita S. Hieronymus.
Tropologice: «Aliter Hebræus, ait S. Hieronymus, hunc locum interpretatus est. Civitas parva homo est, inquit, qui etiam apud philosophos mundus minor vocatur. Et viri pauci in ea, membra de quibus ipse homo contexitur. Cum autem venerit adversus eam rex magnus diabolus (diabolus serpens est lubricus, cujus si capiti, id est primæ suggestioni non resistitur, totus interna cordis dum non sentitur illabitur; tentationum diabolicarum initia flagitia sunt; non est immissor, sed incensor vitiorum. Unde David: Tu fregisti caput draconis), et quæsierit locum per quem possit irrumpere, invenitur in ea humilis et sapiens, et quietus interioris hominis sensus, et eruet urbem, quæ obsessa ab hostibus cingebatur. Cumque homo de periculo sive persecutionis, sive angustiarum, sive cujuscumque adversæ rei atque peccati, fuerit erutus, homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se consiliis ejus, sed rursum sua fruitur libera voluntate.» Accedit Chaldæus, qui per civitatem parvam accipit corpus hominis; per regem obsidentem, concupiscentiam; per virum sapientem et pauperem, inspirationem atque cogitationem bonam, quæ concupiscentiæ resistit, hominemque liberat a peccato et gehenna, cujus deinde homo obliviscitur.
Moraliter, nota hic sapientes amare silentium, quietem et paupertatem. Sapiens, ait Plutarchus, ita vivit ut nemo sentiat eum vivere. Rursum sapientiæ magna affinitas est cum paupertate, sicut insipientiæ cum opulentia. Sapiens tamen, cum opus est, patriaque ejus ope indiget, se dat in lucem, suamque sapientiam ad ejus salutem explicat, ut fecit Jeremias, Isaias cæterique Prophetæ. Sapienter Philo, lib. De Sacrific. Cain et Abel: «Omnis sapiens, inquit, stulti est redemptio, mercesque ne minimo quidem tempore duraturi, nisi ille misericordia sua, providentiaque impulsus incolumitati ejus prospiceret.» Unde mox infert: «Equidem quando aliquem bonum virum habitantem in aliqua domo, aut urbe video, et domum et urbem illam beatam prædico, ratus tum præsentem felicitatem mansuram perpetuo, tum absentem exspectandam cumulatiorem, Deo ultra modum mensuramque divitias suas in gratiam digniorum, etiam in indignos profundere solito.»
Porro cur sapientes sæpe sint pauperes, causas varias, easque festinas assignat Aristoteles in Problem. sect. XXIX, cap. IV. Quærit enim: «Cur paupertas apud homines bonos potius esse, quam apud pravos soleat? An quia omnibus odio habetur, atque expellitur, ad probos perfugit, rata maxime apud eos salutem permanendique locum se posse assequi? e contrario, si ad pravos venerit, nunquam eos fortuna ista fore contentos, sed vel furta, vel latrocinia actitaturos, quibus rebus futurum ut ipsa amplius apud illos manere nequeat. An quia homines probos optime se usuros existimat, nec sibi petulanter contumelioseque quippiam se facturos? itaque ut nos pecuniarum deposita tute hominibus bonis credimus, sic etiam hæc sibi dispensat et statuit. An libenter se ad viros optimos confert, quia femina est, inopsque proinde et virium et consilii, ut ejusmodi hominibus commendatam se esse magnopere velit atque desideret? An quia mala est, nunquam se malis jungere velit? Nam si ita maluerit, omnino malum irremediabile ipsa ridetur.» Quærit deinde vice versa cap. VIII: «Cur divitiæ magna ex parte ab hominibus pravis potius quam bonis habeantur? An quia fortuna cæca est, ideoque discernere sibi, atque seligere quod melius non potest?»
Rursum nota hic beneficia pauperum parere non tantum contemptum, sed et odium ac invidiam: quare salutem ab eis urbi allatam illis auferunt, et in se vel alios potentes transcribunt. Contemnunt igitur, ait Pineda, et pauperem beneficum, quem pudet fateri beneficii auctorem, et beneficium a paupere acceptum pro injuria æstimant: in hoc plane stulti, in illo perspicue ingrati, in utroque insolenter superbi, quod nolint aliquid deberi pauperi, neque se illius creditores constituere, ulleve gratia obstringi ad redamandum pauperem beneficum. Itaque cum illud infestissimum sit, beneficium superbe dare, est et insolentissimum superbe beneficium accipere. Vide Senecam, lib. II De Benef. cap. XVII, XVIII, XIX. Hoc est quod ait Job de justo, cap. XII, 5: «Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.» Denique duces et liberatores patriæ eam ingratam experiuntur, ut expertus est Scipio, Themistocles, Miltiades, Coriolanus et cæteri qui, post victorias civibus partas, ab eis acti sunt in exsilium.
16. ET DICEBAM EGO, MELIOREM ESSE SAPIENTIAM FORTITUDINE: QUOMODO ERGO SAPIENTIA PAUPERIS CONTEMPTA EST, ET VERBA EJUS NON SUNT AUDITA?
Sapientia, scilicet jam cognita et explorata per liberationem civitatis, q. d. Quænam illa hominum ingrata stoliditas, ut, cum viderint se per consilium sapientis evasisse obsidionem et excidium; jam tamen liberati eum spernant, nolintque salubria ejus monita et consilia, ad urbis conservationem et salutem spectantia, ulterius audire? quia nimirum externum splendorem et pompam duntaxat spectant, eamque in divitibus suspiciunt, ideoque sapientiam in paupere hac pompa destitutam despiciunt. Fortitudo hic non animi, sed corporis accipitur, puta in viribus, opibus vel amicis sita; hanc enim significat Græce δύναμις, Hebraice גבורה gebura, Chaldæus, coach. Unde Septuaginta, bona est sapientia super potentiam; S. Hieronymus, super divitias et potentiam; Thaumaturgus, super popularem potentiam. Pro quomodo hebraice est et, quod Hebraice pro quavis conjunctione sumitur. Unde hic nonnulli vertunt, et tamen; alii, ergo; S. Hieronymus in veteri editione vertit, quamvis: Et «dixi ego, inquit, meliorem esse sapientiam super fortitudine, etc. quamquam nullus meminerit sapientis pauperis illius, cum læta sint omnia, sed universi divitias et potentiam admirentur; ego tamen secundum omnes interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quæ nullus audire dignatur.» Verum in posteriori Vulgatæ versione nervosius vertit, quomodo; hæc enim nota interrogationis continet indignationem cum admiratione, incitatque sermonem ad exaggerandam rei indignitatem. Huic gnomæ affinis est illa Sapient. VI, 1: «Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.» Unde et illa Phocylidis: «Melior forti est vir sapiens; agros enim et civitatem sapientia, æque ac navim gubernat.» Fortem corpore accipe; nam qui animo fortis est, idem est sapiens. Unde Cicero, III Tuscul.: «Docet omnes sapientes fortes esse, et omnes fortes esse sapientes.» Sapientia enim docet vincere metum, moderari audaciam, in periculis rebusque arduis esse animo excelso, firmoque judicio de constantia, vitam virtuti postponere, mortemque contemnere, quæ sunt officia actusque proprii fortitudinis. Hoc est quod dicitur Proverb. XX, 18: «Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella.» Id liquet in stratagematis bellicis, quibus utuntur callidi ut hostes subjugent.
17. VERBA SAPIENTIUM AUDIUNTUR IN SILENTIO, PLUSQUAM CLAMOR PRINCIPIS INTER STULTOS. — Hebræa, verba sapientium cum requie audiuntur, plusquam clamor potentis in stultis; Chaldæus, qui imperat stultis clamantibus; Septuaginta, super clamorem potentium in stultis; S. Hieronymus in veteri editione, plusquam clamor potestatem habentis in stultis. Pro in silentio; hebraice est, in quiete; Scholiastes, μετά εὐμενείας, id est cum benevolentia, benignitate, suavitate, lenitate, mansuetudine; Syrus, verba sapientis cum requie audiuntur, plusquam trepidatio potentis stulti; Arabicus, cum tranquillitate. Jam
Primo, Aben-Ezra et Osorius sic explicant, q. d. Verba sapientium contemnuntur a civibus, dum res sunt prosperæ: at, dum imminent obsidio et excidium, præ metu et dolore silentibus, cupide audiuntur.
Secundo, Arboreus, q. d. Sapiens non clamat in turba et strepitu, sed secretum a turba quærit, ubi in silentio loquatur et audiatur. Accedit Titelmannus, qui per silentium accipit, submissam et modestam vocem, ut moris est sapientium; et Campensis, verba sapientium, etiamsi non multum clament, efficaciora sunt quam principis stulti vociferatio.
Tertio, Clarius et Dionysius censent hic causam dari, cur verba sapientium non audiantur, scilicet eo quod requirant animum silentem, id est quietum, pacatum, liberumque a tumultu passionum, quem populus cupiditatibus æstuans præstare nequit.
Quarto, alii censent sapientiam loqui silenter, id est demissa voce vel ex verecundia, eo quod pauper sit, vel ex metu et dolore, eo quod videat se contemni, aut potius ex pietate et gravitate, q. d. Cum urbe obsessa gubernator clamose verba facit de urbis periculo ejusque remediis, ac populus tumultuatur, dum hic hoc consilium succlamat, alius aliud, tum sapiens ex sua quiete prodiens, gravitate et sapientia sua populo silentium indicens, omnia sedat, tranquillat, ordinat et componit, ac sanissimum urbi liberandæ remedium proponit. Hic sensus valde est appositus.
Quinto et genuine, Salomon solatur hic sapientem pauperem, ideoque contemptum, ac subinde pusillanimem et dolentem, quod ejus consilia et monita non audiantur, ut dixi versu præcedenti. Solatur autem ex eo quod eadem audiantur in silentio, q. d. Etsi vulgus obstreperum et tumultuans verba sapientiæ non audiat, ea tamen audiunt viri cordati et prudentes, eaque excipiunt magno oris silentio, et cordis quiete, atque majore applausu, approbatione et reverentia, quam clamosi principes vel divites audiantur a stultis adulatoribus, qui coram eis plaudunt, sed eis absentibus plodunt, eosque explodunt et exsibilant.
Nota verba sapientis prodire ex animo dicentis silenti, id est quieto, sereno, gravi, pio, prudenti, ideoque ab audientibus cordatis audiri in silentio, id est animo sedato, tranquillo et attento. Sicut, vice versa, clamor principis auditur cum clamoso applausu stultorum illi adulantium. Opponitur ergo silentium et quies tam sapientis docentis, quam populi audientis, clamori et tumultui tam principis clamantis quam stultorum ei acclamantium.
Porro silentium oris sapientis prodit ex quiete et silentio cordis, ac notat ejus modestiam, mansuetudinem, benevolentiam, gravitatem, prudentiam, constantiam æque ac efficaciam: quod scilicet ipsius oratio prudens, cordata et nervosa, etiamsi modesta, lenis et submissa, efficacior sit clamosis principum concionibus, mandatis, edictis, eo quod silentium omnibus cordatis indicat, quin et in obsidione et periculis, cum omnia metu et perturbatione sunt plena, pacem et salutem conciliet. Unde aliqui sic vertunt et explicant, efficacius est silentium sapientis clamore dominatoris cum stultis suis asseclis, id est plus valet ad reipublicæ salutem una vox sapientis, quam mille clamosæ magistratuum cum populo tumultuantium, quæ tumultum populi compescat, seditiones sedet, unionem efficiat, noxia consilia dissipet, ac sana suggerat et persuadeat: sapientes ergo in voce, æque ac mente sunt moderati et submissi, insipientes clamosi et tumultuarii. «Anima, inquit Olympiodorus, quæ stultitia repleta est, cum clamore et turbulentia sermones profert sine quiete, ordine et constantia;» et S. Hieronymus: «Quemcumque videris in ecclesia declamatorem, et cum quodam lenocinio ac venustate verborum excitare plausus, ac risus excutere, audientes in affectus lætitiæ concitare, scito signum esse insipientiæ tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt. Verba quippe sapientium in quiete et moderato audiuntur silentio; qui vero insipiens est, quamvis sit potens, et clamorem sive suæ vocis, sive populi habeat acclamantis, inter insipientes computabitur.» Hoc est quod de Christo sapientissimo ait Isaias, XLII, 2: «Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris, etc. Non erit tristis, neque turbulentus;» et cap. VIII, vers. 6: Aquæ «Siloe, quæ vadunt cum silentio.» Sicut enim aquæ leniter fluentes et quasi silentes sunt profundissimæ, sic et homines modesti et taciturni profundi sunt consilii et judicii.
Anagogice, justi et oppressi et silentes in judicio clamabunt contra impios oppressores suos, juxta illud Sapientiæ, V, 1: «Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt.» Unde Thaumaturgus vertit, hic tacet et contemnitur sapientia, cæterum postea audietur altiorem vocem edens, quam principes et tyranni malorum cupiditate flagrantes.
18. MELIOR EST SAPIENTIA, QUAM ARMA BELLICA: ET QUI IN UNO PECCAVERIT, MULTA BONA PERDET. — Thaumaturgus, sapientia enim ferro ipso fortior est; Olympiodorus, melius est consilium cujuscumque prudentis, quam omne auxilium quod ab armis sperari possit. Sapientia enim est instar ignis, qui omnia transcendit, domat, inflammat et in se convertit. Apposite Franciscus Vallesius, Sacr. Philos. cap. V, 74, corpus naturale politico, hoc est, hominem reipublicæ comparans, tria utriusque membra primaria ita adæquat: Agricultura, ait, respondet jecori, quia sicut hoc sanguinem membris, sic illa alimenta reipublicæ suppeditat; bellica ars respondet facultati irascibili quæ est in corde, quia repellit si quid infertur violentiæ et impedimenti; sapientia et scientia respondent cerebro, in quo est mens et tota cognitio; mercatura deinde respondet cruribus, quia proficiscendo exteras merces advehit; mechanicæ artes respondent manibus quibus conficiuntur: quantum ergo cerebrum præstat irascibili cæterisque membris, tantum sapientia antecellit artem bellicam cæterasque omnes.
ET QUI IN UNO PECCAVERIT, MULTA BONA PERDET. — Ex Hebræo to uno varie verti potest. Hebræa enim ad verbum habent, peccator unus; Septuaginta, peccans; unde Thaumaturgus, stultitia unius; et Chaldæus, vir peccator unus, qui est in generatione, est causa ut pereant multa bona ab hoc sæculo; S. Hieronymus vero in veteri editione, qui peccat unum; Syrus, et unum peccatum perdit bona multa; Arabicus, cum peccaverit unus, peribit bonum plurimum. Est antithesis sapientiæ et insipientiæ, sive sapientis et stulti, q. d. Sapientia prævalet armis, quia integras urbes etiam arcte obsessas servat et liberat, omniaque vincit et subjugat: e contrario insipientia vel unica multa bona perdit et corrumpit, adeo ut urbes et regna subvertat. Ita Cajetanus, qui illud adagium apposite hic citat: «Unus stultus projicit lapidem in puteum, et mille sapientes non extrahunt.» Unde Thaumaturgus vertit, stultitia unius multis periculum accersit, etiamsi multis videatur levis et contemptibilis. Alii sic exponunt, q. d. Parvus error in principio, nisi statim corrigatur, in multos deducit, ac longe lateque serpit, juxta illud: «Clavus unus perdit equi soleam, solea equum, equus equitem, eques castra, castra rempublicam.» Nonnulli hanc gnomen referunt ad bellum et civitatem obsessam, de qua sermo præcessit, quasi dicat: Error unus in bello et civitate obsessa, etiam parvus, non raro castra urbemque perdit. Unde illud tritum: «In bello nihil vel minimum negligendum.» Aut sic, quasi dicat: Melior est sapientia quam arma bellica: si tamen sapientia sit exacta, ut in nullo erret; si enim vel in uno peccat, perdet multa bona, scilicet famam et existimationem suam, ac opes et salutem sibi commissorum. Verum hic sensus arctior est. Etsi enim occasione civitatis obsessæ hæc dicantur, ideoque bellum proprie respiciant, tamen generalis sententia tam in pace, quam in bello locum habet, et ubique vera est. Exempla sunt: Adam unus homo, uno inobedientiæ peccato totam posteritatem perdidit, æque ac Achan tota castra Israel, Josue VII. Stulta duritia unius Roboam perdidit decem tribus. Una Jezabel, unus Achab, unus Manasses quot quantaque perdiderunt?
Mystice (quod tamen multi putant esse litterale), qui in uno peccat, ut ab uno vero bono, puta a sapientia recedet, hic perdit bona multa, vel, ut ex Hebræo cum Septuaginta verti potest, benitatem multam, id est qui unum peccatum mortale committit, perdet gratiam, charitatem cæterasque virtutes; ut hic idem fere dicatur, quod Jacobi II, 10: «Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.» Ita S. Hieronymus: «Sic, ait, sentiendum est, quod propter unum peccatum mul-
tæ justitiæ retro pereant; et invicem se virtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes; et qui in uno peccaverit, eum omnibus vitiis subjacere.» Sic et S. Bonaventura, Hugo, Lyranus, Dionysius et Olympiodorus, quem audi: «Unus, quicumque is demum sit, dum sese peccati sorde commaculat, et bona corrumpit, quæ sibi ex acquisitis virtutibus insidebant, et multos etiam malo exemplo ad imitationem inducit.» Sic et Rabanus in Glossa: «Unus stultus, inquit, plurimos corrumpit.»