Cornelius a Lapide

Commentaria in Canticum Canticorum: Prolegomena


Index


Prolegomena in Canticum Canticorum

Hebraice liber hic inscribitur שיר השירים scir hasscirim, id est Canticum canticorum, sive carmen carminum. Carmina enim suam habent metri harmoniam et quasi concentum, ideoque et voce modulata concini solebant, ut suavius in aures mentesque audientium influerent. Unde S. Dionysius, Eccles. Hierar. cap. III, Canticum canticorum vocat dulcia carmina divinorum amorum. Nam, ut ait Eusebius, lib. XII De Prapar. cap. XIII, ex Platone lib. VI De Republ., carminibus et canticis suaviter instillandus est pueris Dei et virtutis amor; causam addit, dicens: «Ut igitur pueri animus legem ita sequatur, ut una cum ea gaudeat atque doleat, odas perdiscant, crebroque cantitent, quibus laudes atque vituperationes earum rerum contineantur, quas lex laudat atque vituperat. Quoniam enim teneriores anni rationem virtutis non suscipiunt, laude atque cantu praeparantur. Jure igitur apud nos prophetarum odae addiscuntur a pueris.» Hinc et David ignita sua de Deo et virtute dogmata carmine, puta odis Psalmorum conscripsit, ut subdit Eusebius. Patrem ergo Davidem hic imitatur filius Salomon. Quocirca in Bibliis arabicis titulus hujus libri est: Carmen carminum, et est laus laudum Salomoni sapienti, hoc est, cujus proprius auctor est Salomon mortalium sapientissimus. In Syriacis vero hic est titulus: Sapientia sapientiarum, ipsius Salomonis liber, qui vocatur hebraice scir basscirim, id est hymnus hymnorum, sive Canticum canticorum.

Porro Canticum canticorum hebraice idem est quod canticum praestantissimum et suavissimum, sicut Sanctum sanctorum idem est quod templum sanctissimum. Hoc enim canticum longe superat, non tantum omnia cantica et carmina Moysis, Debborae, Annae, Ezechiae et Isaiae, ut explicat Origenes, sed et ipsius Salomonis: ipse enim composuit carmina quinque et mille, III Reg. IV, 32. Inde Chaldaeus vertit, decem cantica dicta fuerunt in saeculo isto, et Canticum hoc laudabilius est omnibus istis. Primum canticum fuit Adae, secundum Moysis, tertium filiorum Israel, quartum Moysis, quintum Josue, etc.

Addit Eusebius Caesariensis, cujus verba recitat hic Cosmas Hortolanus, hoc Canticum dici canticorum, quia canit rem praestantissimam et dulcissimam, eamque velut propheta et vates canendo praedicit, nimirum Verbi incarnationem, «ac per eam Ecclesiae cum ipso desponsationem.» Audi Eusebium: «Sicut Agnum demonstrante Joanne, velut Joannis gratia sunt lex et prophetae: sic etiam quae in Cantico canticorum significantur, finis sunt omnium quae in divina Scriptura significantur; ac sicut secundum legem erant Sancta, et post Sancta sanctorum nullus praeterea erat locus: sic et praeter Cantica canticorum, nullam libet exspectare interiorem aut recentiorem promissionem.»

Eadem pene ad verbum habet S. Athanasius in Synopsi, unde ea deprompsit Eusebius. Porro haec Verbi cum carne nostra desponsatio fuit beneficiorum miraculum et prodigium saeculorum omnium maximum. Illo enim homo Deo, terra coelo, caro Verbo associata est arctissimo hypostaticae unionis vinculo, quo fit ut homo sit Deus, et Deus homo. Adam enim audiens a serpente: «Eritis sicut dii,» appetierat aequalitatem Dei, sed superbe nimis et perperam. Christus ergo, ut hunc hominis excellentiae appetitum corrigendo expleret, immense se dimisit et exinanivit: «In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo,» Philip. II, ut hominem exaltaret, ac faceret Deum. «Christus factus est homo, ut homo fieret Deus,» ait S. Augustinus.

Antequam textum aggrediar, quatuor ex more praemittenda sunt: primum, de libri auctoritate et auctore; secundum, de operis argumento; tertium, de modo et stylo; quartum, de ejus partitione et partibus.


Caput Primum: Cantici Auctoritas et Auctor

Philastrius, lib. De Haeresib. cap. CXXXII, et Jacobus Christopolitanus, Praefat. in Cant., scribunt Judaeos et haereticos nonnullos asserere hoc Canticum non esse Scripturam canonicam, nec scriptum esse spiritu Dei, sed cupidinis, eo quod canat amores Salomonis et uxoris ejus, puta filiae Pharaonis, ideoque profanum esse et carnale. Unde in eo nunquam nominari Deum. Id sensit olim Theodorus Mopsuestanus, et nunc anabaptistae. Idem Castalioni tribuit Beza Praefatione in Josue.

Verum errant, quia multa sunt in Canticis, quae non reginam Salomonis uxorem, sed rusticanam pastoris conjugem indicant. Unde illud cap. I: «Vineam meam non custodivi;» et: «Abi post vestigia gregum tuorum, et pasce haedos tuos;» et illud cap. V: «Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me.» Quis enim ausus fuisset reginam vulnerare? Multaque talia passim occurrunt.

Imo Spiritus Sanctus, ut ostendat se hoc Cantico per sponsam nullam certam feminam intelligere, nunc eam ut rusticam, nunc ut filiam principis inducit, ut Cant. VII: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!» Nunc eam sponsam vocat, nunc sororem.

Denique, ut ostendat sponsam hanc esse spiritualem, non corporalem, ei dat epitheta, quae corporalem dedecorent, spiritualem vero decorent et ornent, ut quod dat ei caput instar carmeli, nasum instar turris, oculos instar piscinae, dentes instar gregum ovium detonsarum; denique quod eam dicat totam esse nigram, sicut tabernacula Cedar. Quare certum est sponsam hic non aliam esse posse quam Ecclesiam, et sponsum Christum, ejusque spirituales nuptias hic cani.

De fide ergo est hunc librum esse canonicam Scripturam, spiritu non cupidinis, sed charitatis a Deo dictatam: unde hic liber, tam ab hebraeis quam a christianis semper habitus fuit canonicus, ut patet ex Concilio Florentino, Tridentino, Carthaginensi III et caeteris, qui catalogum librorum canonicorum texuerunt.

Auctor est Salomon; unde hebraice titulus libri est: Canticum canticorum, quod est Salomonis, qui occasione nuptiarum cum filia Pharaonis scripsit hoc Canticum; quare ad eam grammatice alludit, ut cum eam vocat filiam principis, et cum ait cap. I, 9: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te.» Hinc et a Salomone vocatur Sulamitis, q.d. Salomonia, sive Salomonis uxor; Salomonem enim grammatico sensu hic intelligi patet ex illo cap. III, vers. 7: «En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt;» et vers. 9: «Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;» et vers. 11: «Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate,» etc.

Quocirca Honorius Augustodunensis ait sensum litteralem esse de filia Pharaonis, allegoricum de Ecclesia, ubi per sensum litteralem intelligit grammaticum, per allegoricum vero figuratum et metaphoricum, qui tamen in parabolis est litteralis. Alii per sponsam intelligunt reginam Saba, quae venit ad Salomonem, ut audiret ejus sapientiam, de qua Aethiopes narrant ipsam concepisse ex Salomone filium, qui factus sit rex Abyssinorum: unde eorum rex, puta Preto Joannes, etiam nunc se scribit filium Salomonis. Verum ad litteram genuino sensu, ut patebit ex sequent., per sponsam neutra harum, vel aliarum feminarum, sed ipsa Ecclesia intelligitur. Ex dictis colligi videtur quod Salomon hoc Canticum scripserit non diu post nuptias suas cum filia Pharaonis, quando donatus a Deo sapientia coelesti, caste et pie Deum colebat. Unde ab eo vocatus est Ididia, id est amabilis Domino, II Regum XII, 25; licet Delrio, Hortulanus, Bacchiarius et aliiiane librum scriptum velint a Salomone post lapsum, eumque ut signum poenitentiae ipsius assignent; sed ante lapsum scriptum esse docent Guidacerius, Almonacirius, Soto Major, Dionysius Carthusianus, Gislerius, Salmeron et Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. V, et alii.

Porro Septuaginta Complutenses et Regii huic libro dant titulum: Canticum canticorum, quod est Salomoni, in dativo, scilicet vero Salomoni puta Christo Domino dedicatum, ait Christopolitanus, quodque Salomoni, id est pacifico et a passionibus vacuo congruit; hic enim omnes affectus, totumque amorem transtulit in Deum, ait Philo Carpathius. Vaticani habent: Canticum canticorum, quod est Salomon, id est Salomonis; videntur enim Septuaginta τὸ Salomon ponere ut indeclinabile, quod proinde cujusvis potest esse casus. Unde Origenes: «Τὸ Salomon, inquit, vel Salomoni, ostendit hoc opus tantum esse Salomonis.» Hebraei enim, ut Graeci, saepe dativo utuntur pro genitivo, praesertim cum rem alicui propriam esse significant; unde dicunt: Villa, quae est mihi, id est quae est mea; liber, qui est illi, id est qui est illius: sic in titulis Psalmorum, pro Psalmis Davidis Septuaginta vertunt Τῷ Δαβίδ, id est Davidi, in dativo, quia Davidi inspirati et dictati sunt Psalmi a Deo, aeque ac Canticum Salomoni. Hinc et arabice hic liber inscribitur: Carmen carminum, sive laus laudum Salomoni sapienti, hoc est, cujus unicus auctor est Salomon; Arabes enim dativo personae utuntur, cum significant rem alicui esse propriam et peculiarem.


Caput Secundum: Argumentum

Salomon in Proverbiis fideles quoslibet docet legem Dei et communia virtutis dogmata. In Ecclesiaste eisdem mundi vitaeque vanitatem demonstrat. In Cantico a vanitate avulsos, totos ad veritatem, Deique amorem traducere satagit. In Proverbiis ergo instruit incipientes, in Ecclesiaste proficientes, in Cantico perfectos. Unde S. Hieronymus in Prologo galeato (qui quasi galea Bibliis praefigitur, trium librorum Salomonis, puta Proverbiorum, Ecclesiastae, et Cantici canticorum hoc dat argumentum: «Salomon pacificus et amabilis Domino mores corrigit in Proverbiis; naturam docet in Ecclesiaste; Ecclesiam jungit et Christum in Cantico, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.» Epithalamium est carmen super thalamo, ait Cassiodorus, Beda et Haymo. Prior id scripsit Origenes, et post eum S. Gregorius Nyssenus et tres Patres anonymi apud Theodoretum.

Quocirca Anselmus: «Salomon, ait, in Proverbiis est ethicus, quia tractat de moribus; in Ecclesiaste physicus, quia agit de natura; in Cantico theologus, quia divinis incumbit.» Vide dicta in Proemio Proverbiorum et Ecclesiastae; nimirum prudentissime Deus, ut ostenderet immensam suam in homines charitatem, quamque ardenti amore Christus homo factus Ecclesiam sibi copulaverit, voluit a Salomone 1013 (tot enim anni fluxere a primo anno regni Salomonis usque ad annum quo natus est Christus) annis ante cani hoc carmen Christi nuptiale. Igitur Salomon, quasi typus et parens Christi, ejus per incarnationem cum Ecclesia fidelium desponsationem hoc epithalamio, id est nuptiali Cantico, sive carmine describit, in quo proinde Christi praedicationem, passionem, mortem, resurrectionem, ascensionem, missionem Spiritus Sancti, praedicationem apostolorum et gentium conversionem, Ecclesiae fundationem, propagationem et perfectionem, ac praesertim reciprocos Christi et Ecclesiae spirituales amores graphice depingit. Ita Patres et doctores graeci et latini unanimi consensu, quin et veteres Hebraei, ac thalmudistae ad litteram intellexere hoc Canticum de Messia, sive de Christo et Ecclesia, teste Isidoro Clario hic. Quare temerarium est hoc negare, atque alium sponsum aliamque sponsam hic fingere.

Ubi nota, Christus in incarnatione quasi duplex iniit connubium: primum physicum cum humanitate sua, quam physice et realiter sibi univit; secundum ethicum cum Ecclesia, totaque natura humana, quam sibi per humanitatem a se assumptam conjunxit; posterius sequitur ex priore. Quia enim Christus humanitatem suam sibi copulavit, et quasi despondit, hinc in ea et per eam totam pariter naturam humanam et Ecclesiam sibi despondit. Ideo enim humanitatem assumpsit, ut per eam omnes homines et fideles quasi membra sibi copularet et adstringeret, utque eorum esset caput et princeps; caput, inquam, homogeneum, ejusdem cum hominibus generis et naturae. In priori conjugio sponsus est Christus, sponsa est humanitas a Christo assumpta, cui proinde primo et proprie adaptari possunt quasi omnia quae in Cantico de sponsa dicuntur; in posteriori sponsus est Christus, sponsa est Ecclesia: posterius prioris est finis et terminus: finis enim incarnationis Verbi ex Dei dignatione fuit institutio et sanctificatio Ecclesiae: quare in institutione Ecclesiae includitur et praesupponitur Verbi incarnatio, velut in fine medium, et quasi in effectu causa. Quapropter sensu primo, quem de Christo et Ecclesia singulis versiculis assignabo; intelligendum lectori relinquo, eumdem Christo et humanitati ab eo assumptae, mutato nomine, esse adaptandum, uti subinde suis locis, disertis verbis declarabo, praesertim cap. I, vers. 1. Porro prius conjugium longe nobilius est secundo; hinc et prior sponsa longe nobilior est posteriore. Humanitas enim Christi longe dignior, pulchrior et sanctior est tota Ecclesia, quia omni virtute, gratia et gloria longe excellit omnes homines et angelos etiam conjunctos et simul sumptos; quia ipsa hypostatice unita est Verbo, ac per se primo Deum attingit, ab eoque omnes dotes, virtutes et gratias haurit, quae Verbum decent, et quas humanitatem Verbo hypostatice unitam habere par est et congruum. Quocirca quaecumque hic dicuntur tam primo sensu de sponsa Ecclesia, quam secundo de sponsa anima, ac tertio de sponsa Deipara, prae omnibus attribue humanitati Christi: ipsa enim uti est caput Ecclesiae, ita est et caput omnium animarum sanctarum, ipsiusque Deiparae; quamobrem ipsa prima est sponsa Verbi, quae animas sanctas ac Deiparam sponsas efficit, Deoque despondet. Hac de causa humanitas Christi sponsa prima est, si cum Verbo quasi sponso comparetur; sin autem cum Ecclesia, anima sancta et Deipara conferatur, jam ipsa non tam sponsa est quam sponsus. Christus enim non tantum qua Deus, sed et qua homo Ecclesiam, animas et Deiparam sibi ut sponso despondet, ut docet Apostolus Ephes. IV, 30, et II Corinth. XI, 2: «Despondi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Ita docent Cassiodorus, Origenes, Theodoretus, Beda, Nyssenus, Philo Carpathius, Aponius, Rupertus, S. Bernardus, et alii passim in hoc libro, sed praesertim cap. VI, 8, ad illa: «Una est columba mea, perfecta mea,» etc.

Prima ergo Christi sponsa est ejus sacratissima humanitas, secunda est Ecclesia, tertia est Deipara, quarta est anima sancta. Causam dat hoc loco Theodoretus, dum ait: «Hoc est bonorum caput, divinae benignitatis summa, ineffabilis bonitas, incredibilis misericordia, immensa clementia, inenarrabilis charitas, quod auctor ipse, et effector, et procreator, et Dominus, et Deus, et princeps, atque idem semper luteum hoc animal mortale et corruptibile, et ingratum, atque inutile, a morte et servitute diabolica eripuerit, atque ita libertatem largitus sit, ut non solum nos liberos constituerit, sed in filios adoptarit; neque solum tribuerit adoptionis munus, verum etiam sponsam et vocarit et fecerit, eodemque numero sponsam habuerit, atque innumerabilia dona sponsalia dederit, et cubile, et thalamum adornarit, et nudam induerit, et denique factus ipse sit sponsae et amicus, et panis, et potus, et via, et ostium, et vita, et lux, et resurrectio.»

Porro, quia singuli fideles et maxime justi sunt membra Christi et Ecclesiae, hinc de illis singulis Canticum accipi potest in sensu non tam mystico quam litterali, sed inadaequato et partiali. Unde de anima justi ad litteram Canticum explicat S. Justus Orgelitanus, Joannes a Jesu Maria carmelitanus et alii, imo Bellarminus censet hoc epithalamium non tam esse Christi et Ecclesiae, quam Christi et animae sanctae, praesertim eminentis et perfectae: haec enim habet sodales quae crebro hic inducuntur, cum Ecclesia non habeat sodales, sed subditas et filias.

Rursum, hoc Canticum apte congruit Christo et Beatae Virgini, tum quia ipsa inter justos eminet, sicut luna inter stellas; tum quia Verbi incarnatio, et per consequens desponsatio Ecclesiae in ipsa et per ipsam perfecta est; tum quia caro Christi assumpta a Verbo fuit caro B. Virginis: quare, cum carnem sibi despondit Christus, quasi B. Virginem sibi despondit. Unde de B. Virgine totum hoc Canticum explicant Rupertus, Guilielmus, Harvus, Honorius Augustodunensis, Hailgrinus, Cardinalis Alanus, Insulanus Placidus, Nigidius, et Joannes Picus Carthusianus.

Jam vero per Ecclesiam cum Theodoreto, Aponio, Beda et aliis hic accipe coetum fidelium credentium in Christum, tum ex Gentibus, tum ex Hebraeis congregatorum, quae coepit ab Abel et Adam, propagata est per Abraham, formata per Moysen, ac perfecta est per Christum. Omnes enim veteres patriarchae et sancti, qui in lege tam naturae quam Mosaica Deo sancte servierunt, crediderunt in Christum venturum, ac per hanc fidem justificati et salvati sunt: quare pertinent ad Ecclesiam Christi, ut alibi ostendi ex S. Augustino. Hinc patet perperam nonnullos Canticum hoc arctare ad christianos natos post Christum; alios ad Judaeos natos ante Christum, uti Chaldaeus, R. Salomon et Aben-Ezra illud arctant ad Synagogam, quasi hic describatur desponsatio Synagogae cum Christo, quae facta est per Moysen; sed eis venia danda, quia, cum sint Judaei, judaizant.

Igitur hoc Cantico recensentur amores, gratiae et beneficia a Deo per Christum in Ecclesia collata, a primo justo Abel non tantum usque ad Christi resurrectionem, ut volunt Cassiodorus, Angelomus, Beda, Hailgrinus, Alcuinus et D. Thomas, sed usque ad finem mundi, quando Ecclesia triumphans Christo in coelesti gloria copulabitur, beabitur et regnabit in omnem aeternitatem. Ita Theodoretus, Aponius et alii.

Totus ergo hic liber spirat amores divinos, adeo ut amor ipse hic loqui videatur, nimirum in Salomone Deus, et Spiritus Sanctus — qui vera est charitas, loquitur. Unde S. Augustinus in Speculo asserit, Canticum non esse aliud quam carmen amoris et jubilum charitatis: «Sed de illo (Cantico), inquit, in hoc opus quia transferre possumus, cum totus amores sanctos Christi et Ecclesiae figurata locutione commendet, et prophetica pronuntiet altitudine: nisi quod in eo, quamvis sit ad intelligendum difficillimus; possumus tamen facile advertere quantum sit divina illa et divinitus infinita charitas appetenda, quantique pendenda, quandoquidem ibi non semel dicitur, sed alio atque alio loco, iterum ac tertio repetitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Adjuro vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et viribus agri, si levaveritis charitatem quoadusque velit. Ecclesia quippe, in qua utique sumus, his verbis exhortatur filias suas, hoc est, seipsam in plurimis constitutam. Ipsa est ager Dei fructuosissimus, cujus virtutes et vires magnae sunt, ad quas amando Christum martyres pervenerunt.»

Quocirca Hebraei nulli Canticum hoc legere permittebant ante annum aetatis trigesimum, quae erat aetas sacerdotalis, teste Origene hic, et S. Hieronymo, Praefat. in Ezech. Sobrium et temperantem ejus lectorem requirit Origenes, hom. 1 e duabus, cujus jam passiones deferbuere, avulsaque cogitatio et amor a terrenis desideriis, coelestium cupidini adhaerescent. Nyssenus, hom. 1, eos qui lumbos impatibilitate quadam succinxerint, et veterem concupiscentiae hominem exuti, novum innocentiae induerint. Bestiales enim (ait Richardus Victorinus in Praefat.) nobis affectus exuendi sunt, ne ad sacrum hunc montem accedentes bestiae, lapidum grandine obruantur, aut coelesti incendio absumantur. Maxime vero liber hic scriptorem, aeque ac lectorem requirit charitate ferventem, et amore Dei incensum. Quis enim frigidus, vel tepidus, haec amorum incendia sentiat, vel capiat? Vere Origenes, hom. 4: «Beatus, inquit, is qui ingreditur Sancta. Beatior, qui ingreditur Sancta sanctorum, etc. Beatus, qui intelligit cantica, et canit ea, sed multo beatior ille qui canit Canticum canticorum.» Addit Gerson, Praefatione in Canticum: «Amor, inquit, expositus in Canticis fruitio Dei, vel osculatio oris nominatur aptissime, non solum habitualis et tepida, sed actualis, fervens et exstatica, et praecipue seraphica, cujus est immediate ferri in Deum, quamvis ex parte animae concurrat multitudo habituum et influentiarum. Omne praeterea datum optimum, et donum perfectum descendens a Patre luminum, etc. Quae omnia tanquam virtus univoca (tradente Dionysio) replent et restituunt animam, eamque convertunt ad congregantis Patris unitatem, et Deificam simplicitatem, ubi tunc apex, vel seraph mentis ineffabili et ignoto Deo ineffabiliter et ignote conjungitur, ignote quidem, quia indefinite et immense, cum virtus cognoscentis et actus, prout est natura, sint finiti.» Hinc Plato, qui a Moyse et Salomone multa hausit, ideoque ab Eusebio et aliis vocatur «Moyses atticus,» adde et «Salomon atticus,» Cantica haec videtur imitatus in convivio, quod totum est de amore, ubi sic orditur: «Magnus Deus est amor, et apud deos et homines mirabilis;» additque ex Hesiodo: «Post Chaos haec duo exstitisse, tellurem et amorem,» citatque illud Parmenidis: Ante deos omnes primum concepit amorem.


Caput Tertium: Modus et Stylus

Origenes, S. Gregorius Nazianzenus et caeteri Canticum hoc asserunt esse drama sponsale, sive nuptiale carmen. Unde S. Basilius in illud Isaiae V: Cantabo dilecto meo Canticum dilecti mei, ait: «Canticum canticorum nuptiale est carmen dramatico opere pertextum.» Drama est rei repraesentatio, actus comaediarum, sive tragoediarum fabula. Totus enim liber continua est metaphora, sive allegoria conscripta stylo comico et bucolico, quem post Salomonem secutus est Theocritus in Idylliis, et Virgilius in Bucolicis. Inducitur enim hic velut in dramate sponsa, ut virgo pascens oves, quae pastori suae sortis desponsata, eum casto amore amat, cum eoque per modum dialogi colloquitur, uti fieri solet in comaedia et tragoedia. Pastoris autem persona hic prae aliis assumitur, tum quia pastorum opus et vita est antiquissima, simplicissima et innocentissima. Unde Abel, Abraham, Isaac, Jacob, Moyses fuere pastores ovium, aeque ac Rachel, caeteraeque uxores eorum, imo olim reges et principes erant pastores et agricolae, uti fuit Job, Romulus, Remus, Camillus, priscique Romani; tum quia pastores repraesentant Christum, qui rure, puta in praesepio bethlehemitico inter pastores natus, primo pastores gregum per angelum ad se evocavit. Denique Christus est pastor pastorum. Unde ipse de se ait: «Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam ponit pro ovibus suis,» Joan. X. Quocirca ipse impense amat pastores bonos, qui subditos pascunt oratione, verbo et exemplo; hi enim non sibi soli, sed et aliis plurimis prosunt, ac proxime imitantur vitam Christi, atque alios docendo et charitate accendendo, eam in seipsis magis accendunt, sicut ignis ignem accendens, se ipsum magis accendit. Unde Christus ad Petrum: «Petre, inquit, amas me? etc., pasce oves meas,» Joan. XXI. Totus ergo hic liber est propheticus, adeoque non est aliud quam continua prophetia de Christo et Ecclesia, ideoque obscura, aenigmatica et symbolica.

Hinc sequitur, sicut in parabolis, metaphoris et allegoriis, sic et in hoc Cantico duplicem quasi esse sensum litteralem: unum grammaticalem, quem prae se fert ipse cortex, ipsaque superficies litterae, puta verba; alterum realem et profundum, qui est de rebus per verba metaphorica significatis, ut cum ait S. Joannes, Apoc. V: «Vicit leo de tribu Juda.» Leo grammatice significat animal robustum et invictum quod dicitur leo; realiter vero significat Christum, cujus fortitudinem repraesentat leo. Hi duo sensus se habent, et se mutuo respiciunt, sibique subordinantur, uti verborum sonus et sensus, uti cortex et nucleus, uti umbra et corpus, uti superficies et medulla, uti corpus et anima, uti vestis et homo, unde a nonnullis hisce nominibus vocantur. Vide Canonem quintum, quem praefixi Isaiae. Sic in Cantico hoc, sponsa grammatice describitur ut virgo pastoritia, sponsus ut pastor; sed realiter per illos intelligitur Ecclesia et Christus: Ecclesia sunt fideles, qui Christo velut sponso per fidem et dilectionem copulantur, sponsi sodales sunt apostoli, virique perfecti, praesertim quia animas Christo lucrantur et despondent, qualis erat S. Paulus dicens: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo,» II Cor. XI. Sociae sponsae sunt animae in fide, virtute et amore imperfectae, adeo ut necdum sponsae Christi appellari queant, sed sociae sponsae duntaxat, quasi praeparantes se et viam virtutis inchoantes, ut ad nuptias Christi sensim provehantur. Sic Abulensis docte conscripsit Paradoxorum emblemata, sive aenigmata quinque, scilicet: primum, «Vas mirabile;» secundum, «Leo mansuetus;» tertium, «Agnus inseparabilis;» quartum, «Serpens innoxius;» quintum, «Aquila coelestis,» quorum primum de B. Virgine, caetera quatuor de Christo fuse et erudite explicat.

Porro Salomon in hoc Cantico imitatur Davidem qui, Psal. XLIV et XLVII, simile drama et epithalamium sponsi et sponsae, id est Christi et Ecclesiae conscripsit; uterque ergo fuit sacer vates et poeta. Olim enim poeta vocabatur, qui carmina non quaelibet, sed comica, tragica, dramatica fingebat et componebat; a ποιέω enim, id est facio, fingo, dicitur ποιητής, id est factor, fictor, effictor; unde illud Horatii, De Art.: Pictoribus atque poetis, Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas, etc. Ut pictura poesis erit, quae, si propius stes, Te capiet magis, et quaedam, si longius abstes. Et Cicero, De optimo genere orat.: «Tragicum, comicum, epicum, melicum, et dithyrambicum poema.» Idem, lib. III De Orat.: «Claris coloribus picta poetis.» Et Tuscul. IV: «Anacreontis quidem poesis tota est amatoria.»


Caput Quartum: Partitio et Partes

Beda Canticum partitur in quadraginta sectiones, sive capita; D. Thomas dividit in tres status Synagogae, puta Israelis sive Judaeorum: primo credentis Christo in apostolis et primis christianis, qui fuere Judaei, a cap. I usque ad cap. III, 10; inde autem incipere agi de Judaeis excaecatis et persequentibus christianos, usque ad cap. VI, vers. 10; inde usque ad finem libri agi de Judaeis credituris Christo in fine mundi. Titelmannus alternis capitibus alterne censet loqui sponsum ad sponsam.

Noster Delrio in tres partes dividit, ut prima agatur de fidelibus incipientibus, secunda de proficientibus, tertia de perfectis. Alii censent hic describi fideles vitae activae, contemplativae et mixtae, ac denique coelestis.

Georgius Ederus in sua Biblior. Oeconomia, Canticum hoc in decem dramata dividit, quae omnia non Ecclesiae, sed Synagogae Mosis et Judaeorum attribuit.

Gaspar Sanchez opinatur perturbatum fuisse ordinem; caput enim quintum praeponendum esse primo, eo quod sponsa non nisi a sponso evocata sponso dicere queat: «Osculetur me osculo oris sui,» evocari autem eam cap. V. Igitur Cantico hoc censet priscos nuptiarum ritus depingi, ac proinde illud velut drama nuptiale in quinque scenas partitur. Prima scena, sponsus, cap. V, sponsam invitat, ambit et evocat. Secunda, sponsa evocata sollicite quaerit sponsum, cap. VI et cap. I, dicens: «Osculetur me osculo oris sui.» Tertia, nuptiae celebrantur, cap. II, sub geniali thalamo de quo ait: «Sub umbra illius.» Quarta, sponsa, cap. III, in ferculo, id est mobili et geniali lecto componit, movetque pompam currumque nuptialem in sponsi domum. Quinta scena, quae est cap. VIII, sponsam sistit ad sponsi fores, ibique sancto amoris complexu matrimonium solemni ritu contrahitur. Verum in hac distributione magna est capitum trajectio ordinisque perturbatio et confusio.

Planius et germanius cum aliis Canticum dividis in quinque partes, quae sunt: prima, nuptiae Christi cum humanitate per incarnationem, indeque cum Ecclesia hominum fidelium per fidem et charitatem, puta infantia Ecclesiae: hanc pertractat ab initio cap. I usque ad vers. 8 cap. II: «Ecce iste venit saliens in montibus;» secunda, Ecclesiae propagatio et incrementa: hanc pertractat a vers. 8 cap. II, usque ad cap. VI, vers. 6: «Quae est ista, quae ascendit;» tertia, Ecclesiae plenitudo, ejusque quasi in culmine positae summa exaltatio et perfectio: hanc describit a cap. III, vers. 6, usque ad cap. IV, vers. 2: «Ego dormio, et cor meum vigilat;» quarta, Ecclesiae veterascentis in senium inclinatio: hanc repraesentat cap. V, vers. 2, usque ad cap. VI, vers. 3: «Pulchra es, amica mea;» quinta, Ecclesiae renovatio, et ad summam perfectionem restitutio, ejusque in coelis glorificatio: hanc oculis subjicit a cap. VI, vers. 3, usque ad finem libri.

Has quinque Ecclesiae aetates et status dramatice per quinque dramata, sive actus, quasi in scena repraesentat hic Canticorum liber.

Infantia Ecclesiae fuit ab ortu et praedicatione Christi usque ad Pentecosten; adolescentia a Pentecoste usque ad Constantinum imperatorem; virilis aetas tempore Constantini; senium postea coepit, grassantibus arianis, nestorianis, eutychianis, pelagianis. Renovatio fieri coepta est a Basilio, Chrysostomo, Cyrillo, Augustino, Ambrosio, Hieronymo. Continuatur ab eorum successoribus continue usque ad finem mundi, qui Ecclesiae fidem et sanctitatem contra haereticos, Judaeos, Turcas, schismaticos, tyrannos et quoslibet persecutores sartum tectum tuentur, eamque propugnabunt usque ad finem mundi quando in die judicii fiet plena Ecclesiae renovatio, consummatio et glorificatio.

In primo dramate inducitur Salomon in Libano, monte vicino, eoque amoenissimo et fertilissimo obambulans, vel venationi indulgens, incidisse in puellam nobilem, sed more aetatis illius pastoritiam, quam ob formam insignem tum corporis, tum animi, ut sponsam sibi despondit: unde nova nupta ad tanti regis nuptias et thalamum aspirans: «Osculetur, inquit, me osculo oris sui; oleum effusum nomen tuum;» mox queritur se sole fuscatam, quod a fratribus coacta sit custodem agere in vineis; solatur, animatque eam sponsus Salomon, pollicens ei equitatum Pharaonis, inde ei quasi novae sponsae promittit murenulas et monilia; hinc illa ait sponsum sibi esse quasi fasciculum myrrhae et botrum cypri, narratque se ab eo introductam in cellam vinariam, ubi amoris vino, quasi ebria indormiens, et quasi deliquium passa petit fulciri floribus et stipari malis, ac sponsus eam excitari prohibet, quae omnia sunt sponsae tenerae et novellae, ac infantiam Ecclesiae repraesentant. Ecclesia enim nascens, nascente Christo, petit ejus osculum, id est unionem et amplexum per Verbi incarnationem, in qua ipse fuit quasi oleum salutiferum, in circumcisione et passione effusum, ideoque Jesus, id est Salvator, est appellatus; mox ipsa persecutionem passa a Judaeis fratribus suis equitatu, id est apostolorum armis et praesidio a Christo fuit obarmata, ab eoque murenulas legum et consiliorum Evangelicorum, ac fasciculum myrrhae, id est Christi passionem, et botrum cypri, id est ejusdem resurrectionem, et cellam vinariam, id est institutionem Eucharistiae in ultima ejus coena accepit, cujus gustu quasi deliquium passa, floribus sacrae Scripturae et malis bonorum exemplorum stipari se optat, in iisque suaviter indormiens a Christo excitari vetatur. Factum id, cum discipuli ab Ascensione Christi usque ad Pentecosten, in coenaculo reclusi toti vacabant orationi, Eucharistiae, et jucunda contemplationi, nec Judaei a Christo permissi sunt hanc eorum quietem interturbare.

Secundum drama, quod incipit cap. II, vers. 6, sponsa a sponso, ineunte vere, evocatur in agros et vineas, ut ficuum grossis, et vineis florentibus uterque pascatur; mox jubet capi vulpeculas, quae vineas demolientur; subducit se sponsus, sponsa eum anxie requirit in lectulo, et mox a vigilibus, sed frustra; quare, illis relictis, circumiens vicos et plateas tandem ipsum invenit, nec amittit, donec introducat eum in domum matris suae. Haec omnia repraesentant adolescentiam Ecclesiae, quae coepit in Pentecoste, quando apostoli, recepto Spiritu Sancto, coeperant praedicare Evangelium, primo Judaeis, deinde gentibus, ac ubique fundare Ecclesias; unde tunc facit, quasi ver Evangelii. Vulpes fuere primi haeresiarchae, scilicet Simon Magus, Ebion, Menander, Basilides, Carpocras, etc., qui Ecclesiam vastaverunt, quibus restitere S. Joannes caeterique apostoli. Ecclesia quaesivit Christum in lectulo, id est in Judaea, ubi quiete vacabat Deo, et a vigilibus, id est a sacerdotibus et scribis, praedicando Judaeis Evangelium, et Messiam in eis natum ab eis requirendo; sed frustra: pauci enim Judaeorum in Christum crediderunt; quare, iis relictis, abiit ad gentes totius orbis, ibique, in eorum fide et obedientia Christum invenit, atque Ecclesiam ubique stabilivit, donec ad eam Christum, id est omnes gentes christianas induceret.

Tertium drama incipit cap. III, vers. 6, ubi dicitur sponsa ascendere per desertum, sicut virgula fumi ex omnibus aromatibus suavem odorem exhalantis; rursum sponsi lectulum ambire sexaginta fortissimos ex Israel. Ferculum item, sive gestamen aureum ejusdem describitur, ac diadema, quo coronatur. Denique sponsae forma celebratur ab oculis columbinis, capillis haedinis, dentibus ovinis, labiis coccineis, collo turrito, uberibus capreis, etc., per quae incolas montium Libani, Amana, Sanir et Hermon allicit, evocatque in Sion, quasi in hortum conclusum, et paradisum nardo, cypro, croco, omnique fructu aromatico abundantem. Haec omnia adumbrant virilem aetatem Ecclesiae, quando ex fide omnium gentium velut virgula fumi crevit et ascendit altissime. Lectulus sponsi, id est Christi, est Ecclesia Romana, in qua quasi in lectulo firme et jucunde conquiescit. Ferculum est magnificentia Ecclesiae Romanae, magnificentiam Christi et quintuplex ejus diadema repraesentans. Oculi columbini notant Praelatos Ecclesiae vigiles et sollicitos, capilli Nazaricos, sive religiosos, dentes Doctores, labia Praedicatores, collum Pontifices Romanos, ubera sacerdotes et diaconos. Hi populos Gentium evocant de Libano, Amana, Sanir et Hermon, qui erant montes Gentium, hoc est, evocant eos a gentilismo, ut veniant in Sion, puta ad Ecclesiam Christi, ubi omnium aromatum, id est virtutum spiritualium genera germinant, et suavissimum sanctitatis florem exhalant. Id factum est sub Constantino Imperatore.

Quartum drama incipit cap. V, vers. 2, ubi sponsa dormiens, sponso nocturno rore madido ostium pulsante, cum ei tardaret aperire, luit hanc tarditatem; nam eum abeuntem deinde requirens, a custodibus urbis vulneratur et pallio spoliatur. Mox ejus sociae sponsum quaesiturae petunt ab ea, quis et qualis sit sponsus? quibus illa respondet esse candidum et rubicundum, capite aureo, comis nigris, genis aromaticis, labiis liliatis, manibus hyacinthinis, ventre eburneo, cruribus marmoreis. Haec omnia notant declinationem et senium Ecclesiae, cum videlicet per pacem ipsi datam a Constantino, nonnulli ejus praesules et fideles dederunt se otio, gulae, desidiae; qua occasione ariani, aliique haeretici, suis haeresibus et blasphemiis in Oriente impetiere Christi deitatem, vel humanitatem. Quare Christus fidem suam ex Oriente transtulit in Occidentem. Unde Ecclesia orientalis Christum Christique veram fidem requirens a custodibus, id est a principibus et praelatis haereticis, quales fuere Valens, Hunerichus, Dioscorus, Nestorius, laesa et lacerata fuit, ac pallio integrae fidei spoliata; quare ejus sociae, id est sanctorum angelorum et hominum animae, ut Christum quaerant, et ab Occidente in Orientem reducant, quaerunt a sponsa, scilicet ab Ecclesia orientali, qualis sit Christus: quibus illa respondet eum esse candidum per innocentiam, rubicundum per passionem et patientiam; caput ejus esse aureum per divinitatem, capillos, id est consilia ejus esse nigra, id est fortia, virilia et charitate quasi tosta; genas binas habere aromaticas, id est per misericordiam et justitiam spirare omnem sanctitatem; labia liliata, hoc est eloquia castissima; manus hyacinthinas, id est operationes coelestes, et tornatiles, versatilesque ad omne bonum; ventrem eburneum, id est passiones et affectiones purissimas et fortissimas; crura marmorea, id est in itinere validissima, quibus per se et Apostolos totum orbem evangelizando obiens illum sibi subjiciat.

Quintum drama incipit cap. VI, vers. 3, ubi sponsa pulchra, fortis et perfecta describitur, ac quasi castrorum acies ordinata. Mox sponsus descendit in hortum nucum: sponsa conturbatur propter quadrigas Aminadab; sed sponsus occurrit, aitque: «Quid videbitis in Sulamite, nisi choros castrorum?» ac rursum ejusdem femora, ubera, collum, oculos, caput, staturam, guttur, etc., depingit et dilaudat. Denique cap. VIII, sponsa optat sponsum deducere in domum matris suae, eique intime semperque conjungi. Cui sponsus: «Pone me, ait, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.» Mox sponsa, sorori suae parvulae prospicere satagens, a sodalibus consilium accipit: «Si murus est, inquiunt, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.» Quibus soror ita respondet: «Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.» Utriusque deinde sororis vineam, ejusque fructum et pretium describit. Tandem sponsus ultimam sponsae vocem, votumque postulans audit ab ea: «Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.» Haec omnia repraesentant renovationem Ecclesiae factam saeculo Patrum, quo scilicet floruere doctores Graeci, S. Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus, Cyrillus; et Latini, S. Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, eorumque successores, qui ita Ecclesiam ornant et roborant, ut ipsa instar castrorum omnibus hostibus invicta resistat. Quare Christus descendit in hortum nucum, id est in Ecclesiam ex duobus populis, scilicet Gentibus et Judaeis coalitam; haec turbatur propter quadrigas Aminadab, id est ob conversionem gentilium, vel ob schismata Saracenorum, antipaparum, ac impiorum imperatorum et principum. Sed Christus occurrit, iisque opponit choros castrorum, id est pontifices, reges et imperatores orthodoxos et bellicosos; item Concilia oecumenica et nationalia; ad haec academias, quas quasi fidei et pietatis nutrices et propugnatrices in singulis provinciis instituit; insuper ordines religiosos S. Benedicti, Romualdi, Bernardi, Dominici, Ignatii, quasi castra verae religionis validissima.

Denique sponsa Ecclesia sub finem mundi, completo jam electorum numero, cap. VIII, optat cum sponso Christo ire in domum genitricis suae, id est coelestis Jerusalem, ut eo fruatur in aeternum; cui sponsus Christus: «Pone, inquit, me ut signaculum super cor tuum,» id est mei memoria et amore cor tuum obsignes; instat enim tibi ultima et acerrima Antichristi persecutio, quam non nisi per meam gratiam et charitatem superare poteris, quia aquae multae tribulationum non exstinguent charitatem, nec flumina persecutionum obruent illam. Mox Ecclesia gentium sorori suae parvulae, id est Synagogae Judaeorum in fine mundi per Eliam et Christum convertendae, metuens ab Antichristo et antichristianis, ne Christo in die judicii displiceat, consilium petit a sodalibus sponsi, id est a discipulis et asseclis Eliae qui hoc illi suggerunt: «Si murus est,» q.d. Pars Synagogae, id est plebis Judaeorum, instar muri firmo et constanti est animo: quocirca illam instruamus eloquiis S. Scripturae, quasi propugnaculis argenteis; pars altera instar ostii est animo exili et versatili: ergo illam compingamus et roboremus sanctis fidelium exemplis, quasi tabulis cedrinis. Occurrit soror ipsa, scilicet Synagoga, aitque se satis in fide esse validam: ita enim ab Elia esse corroboratam, ut Antichristo ejusque asseclis fortiter sit restitura. Quocirca utraque haec Christi vinea, scilicet tam Synagogae Judaeorum, quam Ecclesiae gentium, in fine mundi amplissimum dabit fidelium et virtutum omnium fructum, qui mille argenteis, id est maximo pretio aestimetur. Tandem Christus extremam Ecclesiae in fine mundi vocem postulans, ab ea hanc accipit: «Fuge, dilecte mi,» a terra hac foetida, «in montes aromatum,» id est in coelum, eoque me tecum abripe, ut ibi te per gloriam fruar in aeternum.

Porro Cosmas Hortolanus, ut Vetus Testamentum Novo, hoc Canticum Apocalypsi harmonice adaptet, censet Cantico describi septem status Ecclesiae, quos per septem sigilla S. Joannes in Apocalypsi, cap. VI et seq., symbolice repraesentat.

Primo ergo Apocalypsis sigillo equi albi et equitis coronam, arcumque gestantis, repraesentatur Christi incarnatio, praedicatio, gentiumque per apostolos subjectio; idem repraesentat Canticum, dicens, cap. I, 8: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.»

Secundo Apocalypsis sigillo, per equum rufum repraesentatur status martyrum Ecclesiae, qui mox post Christum et apostolos coepit a Nerone, ac duravit usque ad Constantinum Magnum; eumdem notat Canticum, cap. I, 12, dicens: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi;» et magis ordinate cap. II, 12 et 13 dicens: «Tempus putationis advenit, etc., vineae florentes dederunt odorem suum.»

Tertio Apocalypsis sigillo, per equum nigrum repraesentatur secunda Ecclesiae persecutio per Arium et haereticos. Eadem in Cantico repraesentatur per vulpes, cap. II, 15: «Capite, inquit, nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas;» et magis ordinate cap. IV, 4: «Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.»

Quarto sigillo Apocalypsis, per equum pallidum repraesentantur hypocritae, vel potius mahometani et Saraceni, qui validissime Ecclesiam oppugnarunt et etiamnum oppugnant. Unde contra eos dicitur, Cant. III, 7: «En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel: omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos;» et magis ordinate cap. VI, 9: «Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?» et vers. 11: «Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab,» etc.

Quinto Apocalypsis sigillo aperto prodeunt animae interfectorum propter verbum Dei, petentes vindictam, audiuntque, ut modicum quiescant. Quietem hanc martyrum Ecclesiae repraesentat Canticum, cap. V, I, ubi sponsa sponsum in hortum invitat ad colligenda lilia. Et magis ordinate cap. VIII, 2: «Dabo tibi, inquit, poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.»

Sexto Apocalypsis sigillo repraesentatur Antichristi gravissima persecutio. Eamdem repraesentat Canticum, cap. V, 4, dicens: «Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus;» et magis ordinate cap. VIII, 6: «Fortis, ait, est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, etc. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam.»

Septimo Apocalypsis sigillo repraesentatur Christi adventus ad Judicium, post quem sequetur Ecclesiae felicitas et gloria aeterna. Idem hic repraesentat Canticum, cap. VI, 12, dicens: «Revertere, revertere, Sulamitis: revertere, revertere ut intueamur te;» et quae sequentur usque ad finem libri, et praesertim ultima verba: «Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.»

Igitur magna est analogia et similitudo Canticorum cum Apocalypsi: primo, in materia, quia utraque describitur ortus, progressus, perfectio, inclinatio, renovatio et glorificatio Ecclesiae; secundo, in phrasi et stylo, qui utrobique est symbolicus, atque per aenigmata et symbola Ecclesiae sacramenta obtegit et obvelat; tertio, in modo: sicut enim Apoc. cap. VII, a primis quinque sigillis ortum et progressum Ecclesiae strictim significantibus subito, vers. 12, sigillo sexto salit ad tempora novissima, illaque fuse prosequitur usque ad cap. XV, puta tempora Eliae et Antichristi: sic prorsus idem facit Salomon in Canticis, uti ostendam cap. VII, 1. Quarto, in fine, sicut enim Apocalypsis clauditur descriptione coelestis Jerusalem, quasi sponsae Christi felicissimae: sic et Cantica. Unde noster Alcazar in allusionibus ad Apocalypsim toto lib. III Cantica explicat, ut ostendat eorum cum Apocalypsi affinitatem et similitudinem.