Cornelius a Lapide
Index
Canones Qui Facem Praeferunt Canticis
Canon Primus
In aliis libris Veteris Testamenti Deus vocatur Iehova, Adonai, Elohim, El, caeterisque decem nominibus, quae recenset et explicat S. Hieronymus, Epistola 136 ad Marcellam, quia in iis Deus agit cum Synagoga quasi cum ancilla, ideoque se Deum, Dominum, Gubernatorem, Fortem, Vindicem, Omnipotentem, Terribilem nominat: in Cantico vero hoc nullum tale nomen Dei est reperire quod terrorem incutiat, quia in eo agit cum Ecclesia, quasi cum sponsa dilectissima; unde se nonnisi Sponsum, Patrem, Amicum, Amantem et Amatum, sive Dilectum nuncupat; quia haec nomina amorem sponsae excitant, fovent, acuunt et augent. Ita Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. v.
Canon Secundus
Crebra est hic enallage personarum, qualis solet esse in dramatibus; modo enim loquitur in secunda, modo (idque mox) in tertia persona, etsi una eademque sit.
Canon Tertius
Cum Salomon, hujus carminis scriptor, divini erga homines amoris reseravit arcana, enisus est ex naturali amore universis animis longe notissimo, illius divini vires exprimere, ut inde discamus ex nostri amoris affectibus, in illius quasi augustissima adyta penetrare.
Canon Quartus
Canticum, hoc est carmen, ideoque metro astrictum, quod proinde nonnulli elegiacum esse censent ex hexametris et pentametris versibus conflatum. Verum prisca Hebraeorum poesis periit; unde ratio et metrum prisci eorum carminis ignoratur.
Canon Quintus
Sicut in metaphoris et parabolis duplex est sensus: litteralis, puta grammaticalis, qui est corticis litterae; et metaphoricus sive parabolicus, qui est rei per metaphoram vel parabolam significatae, qui verus et genuinus est parabolae sensus, ideoque litteralis, etsi ab Honorio Augustodunensi, et nonnullis aliis vocetur allegoricus, id est metaphoricus et parabolicus.
Canon Sextus
Palaestinorum ritus et mores a caeterarum gentium ritibus et moribus valde differentes effecerunt, ut nonnullae ex his similitudinibus arcanis ex medio vulgo rureve petitae, non adeo concinnae videantur exteris: cum tamen mira sit in illis ad res exprimendas efficacitas, et cum rerum proprietate congruitas.
Canon Septimus
In Cantico hoc, neque ac in aliis parabolis, adduntur subinde emblemata ad elegantiam parabolae, quae proinde non est necesse, imo subinde est impossibile applicare rei per parabolam significatae, ut cum Christus, Matth. xxv, in parabola talentorum ait herum plura vel pauciora talenta cuique famulorum dedisse secundum propriam virtutem: id enim herus facere solet. At Deus, ibi per herum significatus, id non facit: nam gratiam non distribuit secundum dignitatem et merita naturae, ut volebat Pelagius, sed mere gratis.
Canon Octavus
Canticum hoc est drama, in quo multa non verbis et voce, sed actorum gestu et actione repraesentantur, ut cum duellum, pugnam, convivium repraesentant non loquendo, sed duellando, pugnando, convivando in theatro. Quare actio hic collocutioni personarum, quae alioqui obscura et inconcinna videtur, inserenda est, ut eam expleat et explicet. Imo drama saepe est actio silens in qua mutae personae agunt, nec verbis, sed gestibus rem repraesentant. Rursum dramaticum opus vel poema est, in quo solae personae agunt absque poetae interlocutione. Quocirca in Cantico non exprimitur, nec distinguitur, ubi sit vox sponsi, ubi vox sponsae, ubi vox adolescentularum; sed omnes indiscriminatim commiscentur: atque haec res magnam parit obscuritatem, quae interpreti ex ipsa verborum sententia, et ex antecedentibus et consequentibus solerter elucidanda est, ut cuique suam vocem et loquendi vicem assignet.
Canon Nonus
Sponsus et sponsa affectibus amoris indulgent: unde non tam concinne et ordinate, quam affectuose loqui satagunt; feruntur enim incendii sui flammis, quocumque eos rapit amor.
Canon Decimus
Totalis et adaequatus sensus litteralis hic est de connubio, sive conjunctione Christi et Ecclesiae per fidem et amorem; partialis litteralis est de conjunctione Christi cum anima sancta, praesertim quae studet perfectioni: haec est enim pars et membrum Ecclesiae; partialis principalis est de Christo et B. Virgine: haec enim est praecipua pars, primumque membrum Ecclesiae.
Canon Undecimus
Canticum scriptum est instar dialogi, in quo interlocutores sunt, sponsus Christus, sponsa Ecclesia, sponsi sodales (puta apostoli et animae perfectae), adolescentulae comites sponsae, id est animae in virtute necdum adultae, sed tenerae, adolescentes tamen et crescentes in virtute. Crebro in Canticis vinearum fit mentio, quia in iis sponsus ut vinitor, pastor et ruricola inducitur. Noster Sanchez probabiliter per vineam et vites in Canticis accipit frutices quae fundunt balsamum, quales ipse censet esse cypros, aliasque vinas arbores aromatiferas: primo, quia hae florentes in Canticis, suavem exspirant odorem, non vites, nisi paucae; secundo, quia S. Hieronymus, in epitaphio S. Paulae, ait: «Contemplata est balsami vineas in Engaddi;» et in cap. xxvii Ezech.: «Balsamum, inquit, quod nascitur in vineis Engaddi;» tertio, quia Septuaginta cum vineas dicunt florere, utuntur verbo κυπρίζω, quod a cypro deducitur; quarto, quia hebraeum כרם kerem, id est vinea, quemlibet agrum vel hortum significat: unde Judic. xv, vocatur kerem zait, id est vinea olivae. Et Cant. v, pro messui Septuaginta vertunt, vindemiavi myrrham meam. Hinc et Poeni, indeque Hispani in regno Granatensi carmen (quod derivatur ab hebraeo kerem, i.e. vinea) vocant hortum, quibuslibet arboribus consitum. Hinc et cap. vii, 11, pro commoremur in villis, hebraice est בכפרים baccopherim, id est in cypris, quae abundabant in Jericho et Engaddi; quinto, quia cyprus fundens balsamum similis est viti. Audi Plinium, lib. XII,
cap. xxv: «Haec viti similior est quam myrto, malleolis seri dicitur nuper vincta ut vitis, implet colles vinearum modo.» Vineae ergo sponsi non tam vitis et vini, quam cypri et balsami erant feraces. Haec sententia vera est, sed partialiter. Vinea enim haec et cypros et vites et arbores praesertim aromatiferas continebat: sic Romae videmus in vineis esse hortos, viridaria, pomaria, agros et segetes. Imo in Lombardia idem ager fert segetes, fructus et uvas, adeoque idem campus est ager, pomarium et vinea; segetibus enim immiscentur vites ulmis innixae, et utrorumque limites circumcirca sunt arbores fructiferae. Nam Salomon, qui hic grammatice inducitur ut sponsus, et vineas vitium juxta Jerusalem, et vineas cypri balsamique in Engaddi habebat, ut patet cap. 1, vers. 13: «Botrus cypri, ait, dilectus meus mihi in vineis Engaddi;» et Eccle. ii, 4: «Plantavi, inquit, mihi vineas, et sylvam lignorum germinantium.» Porro an cyprus sit frutex balsami ferax, disseram cap. 1, vers. 13.
Canon Duodecimus
In Canticis subinde membrum corporis significat vestem, qua tegitur aut ornatur, ut cum cap. v, sponsi caput vocatur aurum optimum, caput sumitur pro corona capitis; haec enim erat ex auro optimo. Sic cap. eodem, cum venter sponsae dicitur eburneus, venter sumitur pro zona quae ventrem tegebat et cingebat: haec enim facta erat ex ebore. Hanc expositionem exigit honestas. Quis enim credat sponsam castissimam, ventrem nudum spectandum aut describendum exhibuisse? Cant. vii, pro eo quod Noster habet: «Comae capitis tui sicut purpura,» S. Ambrosius, serm. 17 in Psalm. cxviii, legit: «Ornatus capitis tui sicut purpura,» ubi per comam accipit ornatum comae, puta coronam comae infixam. Sic nonnulli per ubera et umbilicum intelligunt mammillare, puta velum tegens ubera et umbilicum, juxta illud Catuli in Argonaut.: Non tereti strophio lactantes vincta papillas. Cant. viii: «Pone me ut signaculum super cor tuum,» id est super bullam, qua tegitur et ornatur cor tuum: huic enim rem summe amatam, v.g. deum vel idolum suum gentiles insculpere solebant, aeque ac Hebraei, ut illius intuitu Dei sui semper memoriam refricarent, illumque in corde et mente jugiter cogitarent et amarent. Simili modo apud oratores et poetas saepe res vestita significat vestem, qua tegitur et vestitur, per metonymiam. Sic collum significat collare quo tegitur; crines significant crinalia; femur femoralia; thorax, id est pectus, notat vestem qua tegitur, quaeque exinde thorax dicitur. Sic pes significat calceum, quo pes calceatur. Unde quod Deut. cap. viii, vers. 4, dicitur: «Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes (id est calceus) tuus non est subtritus,» clare exponitur Deut. cap. xxix, vers. 5, ubi dicitur: «Non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.» Haec et plura noster Sanchez hic Proleg. 9 et 10.
Canon Decimus Tertius
Actiones, gestus et habitus apud Hebraeos olim honesti et decori, apud alias gentes inhonesti et indecori aestimati sunt; et vice versa. Quaeque enim gens suos habet mores, ab aliis diversos; et quod olitanis temporibus placuit, posterioribus displicuit. Hinc Hebraeorum vestitus, incessus, modus nuptias contrahendi, sacrificandi, adorandi, comedendi, etc., fuit alius plane quam Graecorum et Latinorum, ut patet ex Levitico aliisque Scripturae locis. Sic et Homerus, III Iliad., scribit Thetim mentum et barbam Jovis manu apprehensa demulsisse, ut eam deliniret, quod jam rusticum et barbarum haberetur. Sic Ulysses deprehensus in Troja supplex Hecubae reginae genas tetigit, ut ejus clementia mortem evaderet, teste Euripide in Hecuba, quod modo crimen pene laesae majestatis haberetur. Sic Amazones nuda mamma incedebant, ut liberius depugnarent. Unde Propertius libro III Eleg.: Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis Turba. Idem de virginibus Dianae comitibus tradit Callimachus in hymno Dianae. Et de Camilla Virgilius, Aeneid. xi: «Nudum extra latus.» Idem fecisse Hebraeas putant nonnulli, ideoque hic cap. iv, vers. 5, ubera sponsae nuda dilaudari. At jam honestas et castitas omnium pene gentium ab hac nuditate plane abhorret. De uberibus quid sentiendum dicam cap. iv, vers. 5.
Canon Decimus Quartus
Hebraei, dum indunt nomina, alludunt ad nominis etymon, illudque personae vel rei, cui nomen indunt, competere significant, vel optant. Sic Adam dictus, quia formatus ex adama, id est terra; Jacob, id est supplantator, quia supplantavit Esau, Gen. xxvii; Nabal, id est stultus, quia superbe et stulte respondit militibus Davidis, I Reg. cap. xxv, 25. Sic virgam שקד scaked, id est amygdalinam, sive vigilantem ostendit Deus Jeremiae cap. i, vers. 11: «Quia, inquit, ego vigilabo,» etc. Similes allusiones sunt in prino et schino arboribus, sub quibus Susannae scelus se deprehendisse mentiebantur senes, Daniel. cap. xiii. Simili allusione sponsa hic vocatur Sulamitis, id est Salomonia, sive Salomonis uxor, quasi a pacifico pacifica. Et cap. i: «Oleum effusum, inquit, nomen tuum,» hoc nomen est Messias, sive Christus, id est unctus oleo, ita copiose, ut illud in alios effundat. Crebro hic talia occurrent.
Canon Decimus Quintus
Saepe in Scriptura vocatur res talis, qualis foris apparet, etiamsi revera in se non sit talis. Sic Gen. i, luna vocatur «luminare majus,» quia citima terrae vicinis hominibus major apparet, cum revera omnibus stellis sit longe minor. Sic Exodi vii, virgae a Magis conversae dicuntur in serpentes; quia hominibus ita videbatur, cum revera, juxta Nyssenum, Justinum, Tertullianum et Rupertum, non essent aliud quam praestigiae, quibus oculis illudebant, ut faciunt praestigiatores. Sic Joseph vocatur pater Jesu, et idola vocantur dii; et dum cometae discurrunt, dicuntur stellae de coelo cadere; atque extrema pars mundi et coeli dicitur, quae nobis extrema apparet, cum tamen in globo rotundo (qualis est mundus) revera nulla pars sit extrema, sed omnes eant in orbem. Sic hic cap. v, sponsi caput dicitur simile auro, comae palmis, oculi columbis, genae aromatibus, labia liliis, manus torno, venter ebori; sponsae vero nasus, cap. vii, dicitur similis turri Libani, femora monilibus, umbilicus crateri, ubera hinnulis, venter acervo tritici, oculi piscinis, quia eis similes apparebant, etsi revera tales non essent.
Canon Decimus Sextus
Olim uxores a viris nomen accipiebant, ut Caii uxor vocaretur Caia, Cornelii Cornelia, Dionysii Dionysia, aeque ac hic Salomonis sponsa ab eo vocatur Sulamitis. Rursum a quo insigne quis beneficium acceperat, ejus nomen assumebat. Sic S. Cyprianus Caecilii nomen assumpsit a Caecilio presbytero, qui eum ad Christum convertit; Eusebius Caesariensis Pamphili nomen sibi ascivit a S. Pamphilo doctore et martyre; Josephus historicus Flavii praenomen sibi adjunxit a Flavio Vespasiano imperatore, qui eum honoribus auxit. Insuper in Scriptura eidem personae et rei diversa nomina dantur, juxta varia idiomata. Sic S. Thomas Apostolus, hebraice Thomas, graece Didymus, latine Gemellus dicitur; S. Simon hebraice Chanannaeus, graece Zelotes cognominatur; Judas chaldaice Thadaeus (id est uberalis), hebraice Lebbaeus, id est corculum nuncupatur, Matth. x; Tabitha hebraice, graece vocatur Dorcas, latine Caprea, Actor. ix. Sic hebraice Salomon et Sulamitis, latine pacificus et pacifica indigitantur.
Canon Decimus Septimus
Sponsus hic est Christus, sponsa est Ecclesia, et anima fidelis, non quaelibet, aut peccatrix, sed sancta, imo perfectioni studens, et amore Christi flagrans. Haec enim sola sponsae Christi nomen meretur, cujus hic spirituales amores et ardores divini describuntur. Ita esse patet ex ipsis Cantici verbis, ut cum dicitur cap. iv, 7: «Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te;» et cum cap. ii, 4, ait sponsa: «Introduxit me dilectus in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.» Rursum passim sponsus sponsam vocat amicam, dilectam, pulchram ut luna, electam ut sol. Et cap. ii, 16, ait: «Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia;» et cap. iv, 9: «Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa;» et cap. vi, 8: «Una est columba mea, perfecta mea;» et cap. viii, 5: «Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?» Denique Canticum non aliud, quam coelestes amores Christi et animae sanctae spirat: peccatorum tamen subinde meminit, cum ab eis persecutionem se passam significat, ut cum ait cap. i, 5: «Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me.» Aut cum eos convertere satagit, ut cum ait cap. iv, 8: «Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.» Audi S. Bernardum, serm. 61: «Sponsam nusquam in hoc toto opere adhuc nominarat, nisi modo cum ad vineas itur, cum vino charitatis appropinquatur. Quae cum venerit, et perfecta fuerit, faciet spiritale conjugium, et erunt duo in carne una, sed in uno spiritu, dicente Apostolo: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est,» I Cor. vi, 17. Idem serm. 85: «Quam videris, inquit, relictis omnibus Verbo votis omnibus adhaerere, Verbo vivere, Verbo se regere, de Verbo concipere quod pariat Verbo, quae possit dicere: Mihi vivere Christus est et mori lucrum, hanc puta conjugem, Verboque maritatam.» Idem docet Bellarminus, lib. III De Ecclesia militante, cap. vii, respons. ad 1; ac S. Hieronymus, epist. 140 ad Principiam; atque Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Philo, Justus, Anselmus, Rupertus, caeterique Patres et interpretes ad illa Cantic. vi, 7: «Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea.»
Porro hujus perfecti amoris quatuor sunt gradus et status, qui hoc Cantici libro ordine describuntur. Primus status amoris est actuosae vitae, in quo anima affectibus nondum edomitis Deum quidem odoratur, et quasi degustat, currens in odorem unguentorum ejus, non eo tamen ad arbitrium et voluptatem suam fruitur. «Et mirabar, inquit S. Augustinus, lib. VII Confess. cap. xvii, quod jam te amabam, et insistebam frui Deo; sed rapiebar a te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc, consuetudo carnalis.» Et infra: «Aciem figere non valui, et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem, quae comedere nondum possem.» Hic amoris status describitur capit. i et ii Cantic. Unde ibidem sponsa ait sponso: «Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum;»
et: «Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum,» etc. Secundus amoris gradus et status animae Deum amantis est vitae contemplatricis. In hoc collocatur anima, facto sibi ad eum gradu vitiosorum habituum demolitione, passionum propriarum compressione, et perfecta rerum omnium suique abnegatione; et in eo constituta non solum sicut in priore statu, Deum aliquando complectitur contemplationis et amoris actu, sed eodem continuato aliquandiu ipsum contemplans amansque pene possidet, magna mentis tranquillitate, fitque suavissimus lectus pacifici Salomonis, et quasi nuptiale ferculum, in quo sponsus requiescit ac vehitur, animam in se quiescentem fovens. Hic amoris gradus describitur cap. iii et iv Cantic. Unde ibidem post primum sponsae somnum sponsus adjurat adolescentulas, ne quae illam a somno hoc amoris excitet.
Tertius amoris et amantis status est conflatus ex actione et contemplatione. In eo anima, sic jubente sponso, a contemplatione divulsa, se conjicit in turbam et gregem pastoris illius qui, propter nimiam charitatem qua dilexit nos, e sinu Patris in terras descendit, quaesiturus magnis laboribus, et proprio sanguine redempturus oviculas quae perierant, procellam nullam acerbissimorum temporum, periculum nullum poenamve subterfugiens, aut dedecus, dum illas recuperaret. Hic amoris status describitur cap. v, vi et vii Cant. Unde ibidem sponsus sponsam ad campos et villas invitat: «Ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos allevet, revocet errantes, infirmos lucretur,» ait S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. viii. Licet enim ibidem sponsa negligentiae insimuletur, quod sponso ostium pulsanti non statim aperuerit: tamen mox facti poenitens ipsa in majorem sponsi amorem exarsit, perinde ac «amantium irae, amoris redintegratio sunt.»
Quartus status est, cum anima vitam supra humanam, ac pene divinam, supradictis longe superiorem, inexplebili desiderio appetens, tanto flagrat divini amoris incendio, tantaque veluti zelotypia aestuat, ut manere in carne mors illi sit, et peregrinari a Domino alter quasi infernus illi videatur, soleturque propterea exsilium suum, ac perferat uno studio laboreque animarum lucrandarum dilectissimo sponso. De qua re sic S. Gregorius, lib. II super Ezech. hom. 15: «Qui sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda, in quibus animae per amorem sponso invisibili junguntur, ut ejus desiderio mens ardeat, nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere. Mens itaque quae jam talis est, nullam praesentis saeculi consolationem recipit, sed ad illam quam diligit medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur. Vilis fit ipsa salus corporis, quia transfixa est vulnere amoris.» Hic status amoris describitur Cantic. cap. viii. Unde ibi post tertium somnum de ea dicitur: «Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Pone me ut signaculum super cor tuum, etc. Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.» Ita noster Bernardinus Rossignolius, De Disciplina christianae perfectionis, lib. iv, cap. ix, qui deinde singula capita singulosque versus ex ordine, hisce quatuor amoris gradibus alternative adaptat.
Commentatores Cantici Canticorum
Hebraei.
Primus est Chaldaeus Paraphrastes, qui in Cantico fuit R. Joseph Caecus, sicut in Pentateucho fuit R. Aquila, qui chaldaice Oukelos dicitur, in Prophetis vero R. Jonathan filius Uzielis. Hi omnes, utpote judaei, judaizant, ac praesertim R. Joseph, qui Canticum non tam vertit quam explicat, ut non tam interpres quam paraphrastes, sive commentator esse videatur. Quare Canticum de Synagoga, deque lege Mosis, tabernaculo, manna caeterisque beneficiis Israeli collatis interpretatur, multaque interserit ex Judaeorum fabulis, et Thalmud istarum figmentis, quae colligit et excusat Franciscus Lucas in Apologia Paraphrasis Chaldaeae. Habet tamen suum usum, et verae interpretationi obsecundat, sicut Synagoga subservit Ecclesiae, lexque Evangelio, et Moses Christo, eique quasi typus praelusit. Scripsere quoque in Canticum R. Salomon, Aben-Ezra et R. David Kimchi.
R. Salomon, Aben-Ezra et R. David Kimchi etiam scripserunt in Cant.
Graeci.
Primus Origenes in Canticum scripsit homilias sex, in quibus «Origenes vicit seipsum,» ait S. Hieronymus, qui eas ex Graeco in Latinum convertit; quare temere et sine causa ultimas quatuor Origenis esse negat novus (imo novator et in fide cacodoxus) Origenis interpres. Finit in capite secundo Cantic. vers. 14. Floruit anno Domini 226.
S. Gregorius Nyssenus, frater S. Basilii, edidit in Cantica homilias 15. Finit in cap. vi, vers. 9. Floruit anno Domini 380.
Philo Carpathiorum Episcopus constitutus a S. Epiphanio. Exstat tom. I Biblioth. SS. Patrum; sed multa illi inserta vel infarta sunt a sciolo quopiam ex S. Gregorio, quae cum reliqua explicatione parum congruant. Floruit anno Domini 374.
Theodoretus docte et genuine Canticum explicat, atque trium aliorum Patrum, quos non nominat, explicationem adjungit. Floruit anno 430. Censet Hortolanus tres hosce Patres esse S. Gregorium Nyssenum, S. Nilum monachum S. Chrysostomi discipulum, et S. Maximum. Hi enim Theodoreto fuere coaevi; et horum trium brevis Cantici paraphrasis, Commentario Theodoreti in Canticum praefigitur.
Michael Psellus S. Gregorii Nysseni est compendiator.
Latini.
Primus est Aurelius Cassiodorus, consul romanus, ac Theodorici regis Gothorum cancellarius; unde ejus nomine plures scripsit epistolas tanto viro dignas, qui deinde aulae pertaesus, mundo valedicens, et monasticen in monasterio a se constructo exercens, totum se pietati et Sacris Litteris tradidit, in iisque plane senescens, prope centenarius sancto fine quievit, ait Baronius, anno Domini 562. Hic ergo scripsit in Canticum breviter, sed clare, ac saepe acu tangit sententiarum difficultatem, sensumque litterae genuinum assignat: unde ex eo plura deprompsit Beda, Haymo et alii; sed sciolus quispiam nonnulla Cassiodoro attexuit. Nam cap. iii, vers. 11, citat Gregorium Papam, qui centum annis eo fuit posterior. Floruit anno Domini 539, coaevus et socius Severini Boetii, ac Symmachi consulis romani.
Justus Orgelitanus Episcopus scripsit in Cant. Exstat tom. I Biblioth. SS. Patrum. Floruit anno 540, sub Justiniano imperatore. Interfuit concilio Toletano II. Vide S. Isidorum De Scriptor. Eccles. cap. xiv, et De Viris illustr. cap. xxxiv.
Venerabilis Beda prolixum edidit Commentarium, anno 700, cui et alium subjungit, quem ipse ex variis S. Gregorii locis colligit.
Albinus, sive Alcuinus Flaccus, Bedae discipulus, et Caroli Magni magister, anno 750.
Aponius docte et graviter scripsit in Cant. anno 500, ait Sixtus Senensis in Biblioth., Possevinus et Bellarminus, De Script. Eccles. Sed anterius vixisse videtur. Nam Aponium citat Beda lib. IV in Cantic. cap. xxiii. Beda autem floruit anno 700. Finit Aponius in cap. iv Cantic. vers. 7, ad illa: «Tota pulchra es, amica mea;» ac deinde Commentarium Aponii continuavit Lucas Abbas S. Cornelii, ex ipsis Aponii verbis, sed succisis et in pauca contractis, unde multi illum citant nomine Aponii.
Angelomus monachus, Aponii est abbreviator. Floruit anno 850, tempore Lotharii imperatoris. Unde in Praefat. eum laudat, quod, relicto imperio, monasticen amplexus sit, in eaque pie defunctus vitam stadiumque suum sancte consummarit.
Haymo Bedam fere in compendium redigit, ac pene ad verbum transcribit Cassiodorum. Obiit anno 853.
S. Anselmus, Cantuariensis Archiepiscopus, anno 1081.
Rupertus abbas Tuitiensis Canticum explicuit de B. Virgine, anno 1119.
S. Bernardus pie et eleganter explicat Canticum; sed morte praeventus, illud non absolvit; unde ei successit Gilbertus abbas, qui opus prosecutus est. Floruit anno 1150.
Richardus de S. Victore, S. Bernardo coaevus et amicissimus, paucas Cantici sententias exponit.
Inter opera S. Thomae Aquinatis exstat commentarius in Canticum. Dubitant tamen viri docti an hic commentarius sit ipsius, quia stylum ejus non redolet, atque ex Cassiodoro et Beda videtur transsumptus. Idem plane ad verbum exstat apud Haymonem, qui 450 annis antecessit S. Thomam: quare Commentarius S. Thomae, quem sub mortem dictavit monachis Fossae novae, juxta Romam, videtur fuisse alius ab hoc. Quocirca diversus plane ab hoc Commentarius in Canticum nomine S. Thomae prodiit seorsim impressus a Petro Gualtero anno Domini 1545, soletque jungi Commentario Cajetani in Proverbia et Ecclesiasten. Hic magis redolet stylum scholasticum S. Thomae.
Guillelmus Parvus abbas Beccensis, anno 1170.
Honorius, Augustodunensis presbyter, anno 1220.
Hailgrinus, Cardinalis Sabinensis, anno 1233.
Ex variis S. Ambrosii locis Commentarium integrum in Cantica collegit Antonius Demochares. Exstat in fine tom. V S. Ambrosii.
Recentiores.
Nicolaus Lyranus, Hugo Cardinalis, Dionysius Carthusianus, Jacobus Jansonius, Joannes Picus Carthusianus, Placidus Nigidius, Alfonsus ab Orozco, Tuccius, Hieronymus Almonacirius, et plures alii, quos Romae reperi. Caeteris eminent Franc. Titelmannus, Luisius Legionensis, Cosmas Damianus Ortolanus, Philippi II Hispaniarum regis theologus, qui paraphrasin habet luculentam et succulentam; Joannes a Jesu Carmelitanus, nostri Gaspar Sanchez et Ludovicus de Ponte. Novissime et exactissime noster Martinus Delrio, Michael Gislerius et Ludovicus Sotomajor; denique nuperrime Joannes Malderus Episcopus Antuerpiensis, ac noster Luisius ab Alcazar in allusionibus ad Apocalysin toto lib. III: uterque succincte, sed erudite et nervose.
Ex his omnibus succum exprimam, et pollinem floremque decerpam. Litterale e mystico discernam, indigesta digeram, confusa distribuam, et cuique quod suum est ordinate attribuam; atque propria plura addam, memor semper solitae brevitatis et methodi.
Porro Joannes Gerson cancellarius Parisiensis Canticum exposuit de amore seraphico, quo anima pia ardet erga Christum, anno Domini 1429, ac complevit die 9 julii, et instar S. Thomae post triduum, puta die 12 julii, cum Commentario vitam finivit, anno aetatis 66, ut amoribus Christi frueretur in coelo, unde identidem repetens illud Cant. viii: «Fortis est ut mors dilectio,» illi immortuus est.