Cornelius a Lapide

Canticum Canticorum IV


Index


Synopsis Capitis

Sponsus laudatus a sponsa laudes in eam regerit, illamque vicissim dilaudat ab ornamentis non externis et ascititiis (uti faciunt puellæ psaltriæ cap. vii.) sed internis, et a natura gratiaque insitis, scilicet ab oculis columbinis, capillis caprinis, dentibus ovinis, labiis coccineis, genis puniceis, collo turrito, uberibus capreæ. Deinde, vers. 8, de Libano illam evocat in Jerusalem ad coronam, eo quod ejus amore sit vulneratus, tum ob dotes jam recensitas, tum ob ubera pulchriora vino, linguam stillantem mel, ac vestes olentes thus. Denique, vers. 10, illam comparat horto concluso, malis punicis, cypro, nardo, croco, cinnamomo, myrrha et aloë referto; atque, vers. 15, eam assimilat puteo aquarum viventium.

Hisce omnibus velut emblematibus parabolice repræsentat Ecclesiæ, e gentibus collectæ et ad culmen evectæ, decorem, sanctitatem et perfectionem usque ad cap. v vers. 2, ubi de ejusdem jam senescentis, rugis, nævis et maculis agit.

Rursum hisce omnibus depingit perfectionem et pulchritudinem humanitatis Christi, quam Verbum sibi despondit cum hypostatice eam sibi univit. Hæc ergo primaria est Verbi sponsa, cujus membra et dotes hic celebrantur, uti dixi in Proœmio, cap. II, q. I initio capitis hoc loco semet notasse sufficiat, ne in singulis versibus sit repetendum.

Textus Vulgatae: Canticum 4:1-16

1. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. 2. Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fætibus, et sterilis non est inter eas. 3. Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. 4. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. 5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis, 6. donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. 7. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. 8. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon; de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 9. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. 10. Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. 13. Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, 14. nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloë cum omnibus primis

Sponsus laudatus a sponsa laudes in eam regerit, illamque vicissim dilaudat ab ornamentis non externis et ascititiis (uti faciunt puellæ psaltriæ cap. vii.) sed internis, et a natura gratiaque insitis, scilicet ab oculis columbinis, capillis caprinis, dentibus ovinis, labiis coccineis, genis puniceis, collo turrito, uberibus capreæ. Deinde, vers. 8, de Libano illam evocat in Jerusalem ad coronam, eo quod ejus amore sit vulneratus, tum ob dotes jam recensitas, tum ob ubera pulchriora vino, linguam stillantem mel, ac vestes olentes thus. Denique, vers. 10, illam comparat horto concluso, malis punicis, cypro, nardo, croco, cinnamomo, myrrha et aloë referto; atque, vers. 15, eam assimilat puteo aquarum viventium.

Hisce omnibus velut emblematibus parabolice repræsentat Ecclesiæ, e gentibus collectæ et ad culmen evectæ, decorem, sanctitatem et perfectionem usque ad cap. v vers. 2, ubi de ejusdem jam senescentis, rugis, nævis et maculis agit.

Rursum hisce omnibus depingit perfectionem et pulchritudinem humanitatis Christi, quam Verbum sibi despondit cum hypostatice eam sibi univit. Hæc ergo primaria est Verbi sponsa, cujus membra et dotes hic celebrantur, uti dixi in Proœmio, cap. II, q. I initio capitis hoc loco semet notasse sufficiat, ne in singulis versibus sit repetendum.

1. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. 2. Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fætibus, et sterilis non est inter eas. 3. Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. 4. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. 5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis, 6. donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. 7. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. 8. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon; de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 9. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. 10. Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. 13. Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, 14. nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloë cum omnibus primis

unguentis. 15. Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. 16. Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.


VOX SPONSI.


VERS. 1. QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA, QUAM PULCHRA ES! OCULI TUI COLUMBARUM, ABSQUE EO QUOD INTRINSECUS LATET.

Syrus et Arabicus: Ecce pulchra es, etc. Pulchritudinem sponsæ admirans sponsus, eam per partes describit, ac incipit ab oculis, quos columbæ persimiles asserit, puta bellos, lucidos, limpidos, innocentes, simplices, placidos, amabiles, etc., uti exposui cap. 1, vers. 45: hinc enim id repetit idcirco, quod in fine capitis præcedentis sponsa oculos adolescentularum suarum non in se, sed in sponsum, sponsique diadema, puta humanitatem ab eo assumptam, et coronam spineam intendere jusserat: qua re quam oculis esset sincera et fida ostenderat, ut merito oculi ejus novum laudum exordium mererentur.


ABSQUE EO QUOD INTRINSECUS LATET.

Hebraice מבעד לצמתך mibbaad letsammatech, quod rabbini, Genebrardus, Pagninus, Clarius, et alii vertunt, intra cincinnos tuos; Marinus, intra crinem tuum; Vatablus, extra comam tuam, scilicet promicantes, q. d. Pulchriores apparent oculi tui, dum passis capillis uti sponsa incedis: sic enim intra crines et cincinnos tuos profluentes, pulcher emicant et resplendent oculi tui.

Melius R. Jona et alii vertunt, oculi tui columbæ (id est similes sunt columbis, adeo ut ipsissimæ columbæ esse videantur) intra velamen tuum: solebant enim virgines jam viro traditæ caput velo obtegere, indeque nuptæ dicebantur, ut significarent se subditas viro, uti docet Apostolus, I Corinth. xi, 7 et 10. Hoc velum vocabatur flammeum nuptiale, eo quod assidue illo utebatur Flaminica, id est flaminis uxor, ait Festus; unde Martialis, libro XII, 38: Præluxere faces, velarunt flammea vultus:

Hebraice vocatur צמה tsamma, id est constrictorium, sive vitta, aut velum caput constringens; unde Symmachus hic vers. 3, et Septuaginta, Isai. XLVII, 2, vertunt velum, vel operimentum. Sensus ergo est, q. d. Non solum oculi tui, o sponsa, pulchri sunt ex nitore columbino, sed etiam ab eo, « quod intrinsecus latet, » hoc est, ex eo quod oculi lateant sub velo, sive flammeo nuptiali; inde enim quasi berylli, vel adamantes emicare videntur, atque obvios quasi ex insidiis incautos adoriri, eosque vulnerare; lumina enim oculorum ita intus recondita, et circumvelata ingens habent decus, ac quasi ex arcano quodam lucis radios ex se, tanquam tela quædam, jacere et vibrare videntur, ut fusius dixi Isaiæ XLVII, 2.

Adde hebræum צמת tsammat, non tam velum, quam velatum, id est rem ob pulchritudinem, vel reverentiam velo dignam, obtectamque significare videtur; id liquet ex eo, quod Noster hic, et vers. 3, et cap. LXVI, constanter vertat, quod intrinsecus latet: tsammat ergo significat rem latentem et sub velo reconditam; et ex Septuaginta, Syro et Arabico, qui tsammat vertunt taciturnitatem, sive silentium, id est rem latentem et præ sui decore et majestate silendam et tacendam. Simili catachresi campi silere dicuntur, cum nondum germinant; et flores silentes, qui necdum se aperiunt, sed suo calyce clausi latent, et luna silens, id est latens, juxta illud Virgilii, II Æneid.: Tacitæ per amica silentia lunæ,

Igitur to absque eo quod intrinsecus latet, idem est ac si dicat: Absque interna decoris gratia, quæ in oculis abscondita latet, q. d. Oculi tui, o sponsa, non tantum similes sunt oculis columbinis, eo quod venusti sint, lucidi, simplices, pudici, verecundi, amabiles; sed insuper eximiam in se latentem gratiam et pulchritudinem continent, quæ per pupillam et angulos, velut per velum tenuiter et obscure pellucet et emicat, ideoque oculos intuentium non implet, sed ad penitius id, quod latet, inspiciendum allicit et rapit, sicut in pyropis et gemmis nonnullis, tenuis quædam nubecula decora et splendida in fundo latens, per extimam superficiem pellucet, quæ oculos intuentium mire oblectat, ac quia non satiat, ad ulterius intuendum invitat, quia sub ea quid rarum et pretiosum celari videtur.

Mira enim in oculis hominum, præsertim feminarum, inest latens gratia et venustas, quæ intuentes in sui amorem et admirationem rapit: sicut enim tota pulchritudo feminæ est quasi collecta in facie, sic tota pulchritudo faciei in oculis quasi videtur. Quocirca vers. 9 sponsus ait sponsæ: « Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum. » Sophronius, in Prato Spirit. cap. LX, narrat sanctimonialem quamdam ab adolescente adamatam; cum eam ille ubique prosequeretur, rogavisse quid illi tantopere in se placeret, cumque adolescens responderet: Oculi illi enim, inquit, seduxerunt me; mox illa cultro effodit sibi oculos, ne amplius ipsi essent scandalo, q. d. Accipe quod adamasti, et me prosequi desine; compunctus ille animum vitamque in melius commutavit. Sabellicus, lib. IV Exempl. cap. viii, scribit S. Luciam oculos sibi erutos tyranno se persequenti misisse, velut virginitatis suæ obsides et tutores. Putant nonnulli hanc Luciam esse celebrem illam Syracusanam martyrem, ideo illam pingi cum oculis in patina exhibitis; sed alia fuisse videtur. Narravit mihi prælatus quidam in primis probus et sapiens, se a matrona quadam casta et gravi, æque ac prudente monitum, ut

sibi subditos sacerdotes et confessarios aspectu et colloquio mulierum cohiberet: quia, inquit, in oculis feminarum inest occulta quædam gratia et amoris illicium, quod viros etiam sanctos nescientes illicit et quasi dementat. Addebatque: Non est vir tam religiosus et sanctus, cui ego non persuasero quidquid voluero, si per quadrantem horæ cum illo colloquar, illeque oculos meos fixe intueatur. Tanta gratia et vis occulta illiciens latet in oculo femineo. Quocirca sapienter monet Eccli. cap. xxv, 28: « Non respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie; » et cap. xxvi, 21: « Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus; » et cap. xxxvi, 24: « Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. »

Ratio a priori est, quod oculi sint hominis lumina, vicina cerebro, in ipsum desinentia: quare ipsam hominis animam mentemque quasi occupant et possident, ut anima in oculis residere, et per oculos omne suum decus transmittere et ostendere videatur; hinc in embryone cor primo format cerebrum, deinde oculos, ut docent Aristoteles, medici et anatomici.

Idem Aristoteles, lib. II De Gener. animalium, cap. v, docet ad generationem maxime concurrere oculos, quasi in iis sit tota anima et totus homo: « Sedes enim oculorum, inquit, maxime omnium locorum capitis seminalis est, quod patet, cum sola ipsa per coitum venereum manifeste immutetur, et usu immodico rei venereæ oculi aperte langueant, et subsideant. Causa est, quod natura genituræ similis cerebro est. »

Audi Plinium, lib. XI, cap. xxxvii, qui in oculis omnes affectus motusque animi residere, et elucere asserit: « Neque ulla, inquit, ex parte majora animi indicia cunctis animalibus, sed hoc maxime, id est moderationis, clementiæ, misericordiæ, odii, amoris, tristitiæ, lætitiæ. » Unde colligit: « Profecto in oculis animus inhabitat. Ardent, intenduntur, humectant, connivent. Hinc illæ misericordiæ lacrymæ. Hos cum osculamur, animum ipsum videmur attingere. » Et mox: « Animo videmus, animo cernimus; oculi autem ceu vasa quædam visibilem ejus partem accipiunt, atque transmittunt. Sic magna cogitatio obcæcat, abducto intus visu: sic in morbo comitiali aperti nihil cernunt animo caligante. » Idem, lib. VIII, cap. xvi, docet leonum vim et robur esse in oculis; ideoque, si quis a leone invadatur, unicum esse remedium, ut in oculos ejus pallium, aut quid simile injiciat: velatis enim oculis ipsius ferociam subsidere, ut capi, vinciri et occidi se sinat: « Vix credibili modo, inquit, torpescente tanta illa feritate, quamvis levi injectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans, videlicet omnis vis constat in oculis. »

Quia ergo tota vis, gratia et decor animæ tam naturalis, quam supernaturalis in oculis sponsæ abscondita latebat, et tenuiter duntaxat per pupillas emicabat, hinc ait sponsus: « Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet; » quinta editio, et multitudine pulchritudinis tuæ; Septuaginta, extra silentium tuum, q. d. Pulchritudo tua me, omnesque intuentes rapit in tui admirationem, ut quasi obstupescens fari nequeam, sed silere cogar, silensque tuum decorem intueri et admirari: plura enim supersunt, quæ in te laudari possint, sed eorum magnitudo silentio magis commendatur. In oculis enim tuis video latere mentem sapientem, virgineam, amore cælesti ardentem, omni gratia et virtute cumulatam, angelicam, et divinam; unde Philo Carpathius vertit, præter ea, quæ de te silentur, vel quæ intrinsecus latent.

Nonnulli sic exponunt, q. d. Gratia in oculis tuis latens et abscondita tanta est, ut ipsa, te silente, silentium abrumpere, imo silentio suo loqui videatur, ac omnibus tuam modestiam, verecundiam, omnemque pulchritudinem eloqui et eructare. S. Ambrosius vero, lib. De Instit. Virgin. cap. 1, censet hic in virgine commendari taciturnitatem: hæc enim ornat, augetque oculorum modestiam et verecundiam, quam prodit et perdit loquacitas, quæ meretricium aliquid sonat potius, quam pudicum. Unde noster Sanchez putat hic celebrari oculos sponsæ a naturali ipsorum modestia, quia nimirum liberi non sunt, aut vagi, quales esse solent curiosi et petulantes oculi, sed demissi et semiclausi, quales habent verecundæ et pudicæ, quos pætos appellat Porphyrion apud Horatium, Satyr. 1. Hæc de sensu grammatico corticis litteræ, jam ad medullarem accedamus.


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Quid oculi columbini Ecclesiæ significent exposui cap. 1, 45; nunc exponendum to absque eo quod intrinsecus latet. Dico ergo primo, per illud significari interiorem gratiam et venustatem in mente latentem, quæ tenuiter per corpus et opera exteriora tralucet et emicat; unde primo, candor, verecundia, castitas, modestia, amabilitas exterior, quæ per oculos columbinos notantur, in Ecclesia et cœtu fidelium, manat ab interiori candore, verecundia, castitate, modestia, amabilitate, quæ longe major et pulchrior est exteriore.

Quocirca S. Gregorius sic explicat: « Valde honestum est quidquid in exterioribus operatur, quod simpliciter inter homines conversatur, quod ea, quæ videt, temporaliter concupiscere dedignatur, et si quid tamen in hoc mundo placet, post concupiscentias suas ire detestatur; sed vehementer pulchrius et honestius est, quod cordis desiderium illibatum retinere conatur, quod æternæ beatitudinis claritatem in mente retinet, erecta contemplatur, quod in his, quæ interius videt, suaviter requiescit, et mundatur. » Similia habet Nyssenus, hom. 7, et Philo Carpathius, qui juxta Septuaginta, Syrum et Arabicum legens, præter silentium vel taciturnitatem tuam, idipsum sic explicat: « Nam præter columbinam innocentiam et sinceritatem, alia quoque pulchritudo et species quædam interior ex taciturnitate huic sponsæ inesse significatur: sæpe multi piorum ore quidem tacent, corde vero clamant; unde Moysi tacenti dictum est: Quid ad me clamas? » Sic Apostolus sæpe mentem internam, ejusque virtutes et sanctitatem vocat interiorem hominem; exteriorem vero vocat corpus, et externa corporis opera.

Quin et Lucianus dialogo Imagines, apposite eos, qui externam corporis pulchritudinem sectantur neglecta interna animæ, comparat templis Ægyptiorum, quæ exterius videbantur magnifica, ingredientibus autem intro deum non alium, quam simiam, felem, canem vel hircum exhibebant.

Denique, quod interius latet est gratia, quæ in mente latet, eamque mire exornat, adeo ut illam in oculis Dei speciosam et gratiosam efficiat, indeque nuncupatur gratia; gratia autem hæc fide, spe, charitate, cæterisque virtutibus decoratur, atque aliis donis et modis in variis varie ornatur et expolitur.

Secundo, sponsa oculis columbinis intuetur sponsum Christum, diademate humanitatis et corona spinea coronatum, sed majus et pulchrius est quod interius latet, puta interior fides, mentis acies, et contemplatio, qua sub humanitate latentem intuetur divinitatem, eamque credit, ac toto corde amat, colit et adorat. Hinc tres Anonymi apud Theodoretum cum Septuaginta legentes, extra taciturnitatem tuam, sic exponunt, q. d. Anima ex creaturis contemplans Creatorem, magis eum veneratur tacito silentio, cogitans illum illiusque attributa ab homine comprehendi non posse. « Columbæ, inquiunt, dicuntur oculi piæ animæ, quia per ipsos omnia, quæ creata sunt, refert ad laudem Creatoris. Sic autem oculi spiritales sunt, præter ipsius animæ de Deo taciturnitatem: hæc enim magis est spiritualis; nam in Spiritu Sancto id, quod omnem cognitionem superat, cognoscit de Deo, nempe quod nequeat comprehendi. »

Huc accedit S. Ambrosius, lib. De Instit. Virgin. cap. 1: « Oculi tui columbæ, inquit, extra taciturnitatem tuam, eo quod tota spiritalis et simplex, sicut columba (in cujus specie visus est a Joanne descendere Spiritus Sanctus) spiritalia videat, et noverit ea quæ viderit, tacere mysteria. Non enim mediocris virtus, tacere, Eccle. III, 7. Est enim et tempus tacendi, sicut tempus loquendi, sicutet scriptum est, Isai. L, 4: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oportet dicere sermonem. Virginitatis itaque dos quædam est verecundia, quæ commendatur silentio. »

Porro hæc omnia quibusvis fidelibus conveniunt, sed maxime prophetis, qui quasi oculi Ecclesiæ prævident et præmonent futura, ideoque videntes nuncupantur; ac episcopis, ait Hortolanus, pastoribus et prælatis, qui pariter sunt oculi, id est speculatores et inspectores Ecclesiæ, ut quasi pastores illam a lupis tueantur, ac de pabulo cæterisque necessariis et utilibus illi prospiciant.


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Columbarum oculi sunt admodum lucidi, et innato quodam splendore perspicui; sunt etiam simplices, qui non torve aut malitiose, sed sincere in res objectas intendunt. His oculi animæ perfectæ sunt similes, nam et sapientia lucent, qua rerum temporalium vilitatem agnoscant; et amabili sinceritate donati sunt, qua eisdem rebus tanquam abjectis non hæreant; sed per eas ad Deum, in quo quasi in propria mansione conquiescunt, transcant.

Oculi columbini ergo notant rectitudinem operis et operationis; to quod interius latet notat rectitudinem intentionis: hæc interior est et mentalis, cum opus sit exterius et corporale. Rursum si per oculos columbinos accipias rectitudinem intentionis, ut dixi cap. 1, 15, per to quod latet intrinsecus accipe charitatem, purumque Dei amorem, qui est quasi anima rectæ intentionis, illam spiritualiter animans et vivificans, ac velut deificans: si enim v. g. des pauperi eleemosynam ex intentione misericordiæ, nisi interius eidem jungas intentionem charitatis, quod scilicet velis illam dare ex puro Dei amore, opus eleemosynæ magno decore, magna gratia et merito destituitur. Quocirca S. Augustinus, serm. De Laudibus charitatis: « Ille, ait, tenet et quod latet, et quod patet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. »

Hujus rei symbolum sunt oculi columbini, per quos tralucet internus in comparem amor. Unde græce περιστερά, id est columba, dicta est ἀπό τοῦ περισσώς ἔραν, id est quod nimis amori indulgeat, ut docet Apollidorus lib. De Diis et lexicographi; nam, ut ait Aristoteles, lib. VI De Hist. anim. cap. IV: « Columbæ pariunt decies in anno, nonnullæ etiam undecies: ægyptiæ vero et duodecies. Coeunt intra annum columbæ, quippe quæ semestres nosse incipiant venerem; palumbes et turtures etiam trimestres coire, fætificareque aliqui referent, argumento, quod larga eorum copia est. » Sicut ergo columba non nisi comparem suum amat, illique totum amorem impendit: sic anima sancta uni intendit Deo, illique totum suum amorem resignat et tradit: nil enim aliud cupit, quam uni Deo summe placere; atque hic est præstantissimus omnium virtutum actus, nec altius

mens humana assurgere potest: ita Justus Orgelitanus et Aponius, qui per oculos columbæ accipiens prælatos: Hi, inquit, exinde gloriosiores sunt, quod quidquid agunt intrinsecus, Deo exhibent, laudem hominum fugientes et inanem gloriam, ideoque additur absque eo quod intrinsecus latet.

Rursum to quod intrinsecus latet notat meditationem et contemplationem, quæ eo in anima sancta major est et pulchrior, Deoque gratior, quo magis velo sensuum tegitur et obducitur: quo enim quis magis claudit oculos, aurem, linguam, etc., eo altius ad Deum mentem orando et contemplando sustollit; illamque intime cum Deo unit; unde ab eo mira lumina et sensa, ac quælibet charismata haurit, quæ sensate explicans Richardus de S. Victore: « Illa enim, inquit, quæ Christo secrete in cubili cordis versas, quis foris exponere queat? illam confabulationem mutuam, ausum loquendi ad eum, consolationem ab eo acceptam sive revelationem, unitatem animorum, concordiam voluptatum, amorem mutuum, zelum justitiæ et animarum, desiderium visionis et fruitionis Dei, peregrinationis tædium, dissolvendi cupiditatem, quis foris intelligat, vel exprimat verbis? Nunc aperitur animæ talis sensus, ut intelligat scripturas; nunc de occultis sive dubiis instruitur; nunc ita unitur Deo, ut unus spiritus efficiatur cum eo; nunc ita absorbetur a spiritu, ut in carne commorari se non recolat; nunc aliqua arcana divinæ aspirationis cognoscit, quæ prius non agnoscebat. » Subjicit deinde id quod summum et præstantissimum est: « Nunc autem ita jungitur Deo, et junctum sibi Deum sentit, et omnem voluntatem suam ita in Deum transfert, ut Dei voluntatem, vel intelligat vel ad suam hanc inflectat. Ex ea enim puritate cordis qua Dei voluntati in omnibus concordat, etiam hanc intelligit eamque ad suum placitum flectere digna fit. Nunc ita Deum per amorem sibi jungit et attrahit, ut quasi solum hunc habere credat; nunc in eum ita dilatatur et transit, ut in eo per charitatem omnem hominem comprehendat, omnesque lumine, quo illustratur, videat, et omnibus (quia una et simili charitate) compatiatur et condescendat. »

Huc facit versio Chaldæi, qui per oculos columbæ accipiens Moysem, prophetas et doctores, quos Deus interne illuminat, sic vertit: « Et in illo die obtulit rex Salomon mille holocausta super altare, et suscepta est cum beneplacito oblatio ejus coram Domino: irruit vox de cœlo et sic ait: Quam pulcher es, cœtus Israel, et quam pulchri sunt principes congregationis, et sapientes habitatores in concilio, quia ipsi semper illuminant populum domus Israel, et similes sunt pullis filiis columbæ! »

Anagogice S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. vi, per to quod intrinsecus latet accipit præmium cœlestis gloriæ, « quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, » I Corinth. II, 9: « Ejus oculi, inquit, columbarum vocantur, quia magna luce irradiant, quia magnorum signorum miraculis coruscant. At illud de internis mirabilius, quod videri non potest, de quo subditur: absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria est aperti operis, sed longe incomparabilis occultæ retributionis. » Hoc est, quod ait Apostolus: « Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra; tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, » Coloss. cap. III, vers. 2. Vide ibi dicta. Empedocles, rogatus « cur viveret, » respondit: Ut astra aspiciam; cœlum subtrahe, nullus ero. Fidelis dicat: Vivo, ut cœlum obtineam, in eoque cum Christo secrete Deum videam, et vivendo omne bonum in eo possideam.


SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.

Rupertus per septem dotes columbæ accipiens septem dona Spiritus Sancti infusa B. Virgini, per to quod intrinsecus latet accipit interna et ineffabilia lumina ac charismata eidem collata, quæ solus Deus videt. Si enim Paulus, inquit, « dixit raptum se fuisse in paradisum, sive usque ad tertium cœlum, ita ut nesciat sive in corpore, sive extra corpus fuerit, et audisse arcana verba, quæ non licet homini loqui; quanto magis tu, Regina cœlorum, persæpe cælestibus interfuisti, quippe quam et circumsteterunt obstetricum vice gloriam Deo concinentes angeli, et inter hæc didicisti, vel assecuta es aliquid quod latet et latere non debet? » Igitur sentit Rupertus B. Virginem raptam esse in tertium cœlum, et vidisse arcana mysteria, quæ non licet homini loqui, perfectius et excellentius, quam Paulus. Quocirca B. Virginem subinde vidisse divinam filii sui essentiam, uti vident beati in cœlo, præsertim in die incarnationis, nativitatis et resurrectionis Christi, multi probabiliter opinantur, uti S. Antoninus, Dionysius Carthusianus, Gersonius, Cassalius, Medina et alii, quos citat et sequitur Franc. Suarez, III part. Quæst. LXXXVII, artic. 4, disp. 19, sect. 4, et Gabriel Vasquez, I part. disp. 55 et 56, ubi hanc Dei visionem soli B. Virgini concedit; cæteris vero omnibus sanctis in hac vita, etiam S. Paulo et Moysi adimit.

Rursum to quod intrinsecus latet fuit interna et ineffabilis B. Virginis humilitas, virginitas, charitas, quæ externo modestiæ, simplicitatis et paupertatis velo tecta, acrius coram Deo effulgurabat: hoc enim Verbum ex sede Patris ad se attraxit, ut in se et ex se caro fieret.


CAPILLI TUI SICUT GREGES CAPRARUM, QUÆ ASCENDERUNT DE MONTE GALAAD.

Sumit comparationem a capris more bucolico, quia sponsus hic inducitur ut pastor, sponsa ut pastrix. Jam sponsam mire exornat cæsaries sive capilli, in iisque tria spectantur, primo, longitudo simul et multitudo, sive copia et densitas; secundo, nitor et compositio, ut scilicet decore sint pexi et discriminati; tertio, color, ut sint flavi vel fulvi, ideoque splendidi, aureique coloris. Unde Virgilius, lib. IV, de Didone: Nondum illi flavum Proserpina crinem, Abstulerat. Et Catullus in Epithal. Juliæ: « Aureas quatiunt comas. » Ita Messalina, uxor Claudii imperatoris, cum procos alliceret nigris capillis suis, per fucum flavos superinducebat, teste Juvenali, Satyr. 6. Hinc et Horatius, lib. I Carm. Ode 5: Cui flavam religas comam. Et Virgilius, VIII Æneid.: Aurea cæsaries ollis, atque aurea vestis. Ovidius, XV Metam.: Electro similes faciunt, auroque capillos. Claudianus, lib. III De Rapt. Proserp.: Fulvoque nitet coma gratior auro. Martialis: Quæ crine vicit Betici gregis vellus.

Belis enim fluvius in Hispania capris et ovibus fulvum dat colorem, uti res ipsa loquitur. Homerus priscis illis heroibus, Menelao, Spartano, Meleagro et Achilli flavam, sive auream cæsariem assignat. Antonius Verus imperator, ait Capitolinus, dicitur « tantam habuisse curam flavescentium capillorum, ut capiti auri ramenta aspergeret, quo magis coma illuminata flavesceret. »

Medici tradunt eos, qui flavo sunt capillo, valde bono esse temperamento. Hinc sicut David et Salomon, sic et Christus subflavo fuit capillo, inquit Nicephorus, lib. I, cap. ultimo.

Tales quoque fuisse capillos sponsæ, scilicet longos sive promissos, densos, nitidos, lucentes, ordinatos, pexos, compositos, ac flavos vel fulvos, liquet ex cap. vii, 5, ubi comparantur regiæ purpuræ; et ex vers. 9 hujus capitis, ubi ait sponsus sponsæ: « Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. »

Adde capillos sponsæ præcise et immediate hic non comparari capillis caprarum, sed ipsi gregi caprarum; mediante tamen grege, comparantur ejus capillis, quia grex non nisi capillatus apparet, q. d. Sicut capreæ gregatim turmatimque pascentes in Galaad, deorsum aspicientibus longum ci commorari, idque acervatim et ordinate. Delrio ascenderunt exponit recesserunt. Sic enim hebræum עלה, id est ascendit, noster vertit recessit, II Reg. II, 2, et IV Reg. XII, 18.

Alludit ad Jacob, qui fugiens Laban socerum suum cum capris et pecoribus, æque ac Rachele et Lia uxoribus, eorumque filiis, montem hunc conscendit; ibique fœdus pangens cum Laban, in ejusque testimonium congerens acervum lapidum, idcirco eum vocavit Galaad, id est acervum testimonii, dicens: « Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, » Gen. xxxi, 48. Unde Chaldæus vertit, et etiam reliqui filii congregationis tuæ, et populus terræ sunt justi, sicut filii Jacob, qui collegerunt lapides, et fecerunt acervum in monte Galaad.

Tales erant capilli caprarum in Galaad. Galaad enim mons est pinguis et fertilis, imo resinæ, stactes et aromatum ferax: quare ibi pascentes capræ densos, nitidos et flavos, vel fulvos villos induebant; præsertim, quia ex affrictu arborum, stillantem ex eis resinam et liquorem flavum ac pinguem caprarum vellera imbibebant. Argumento est, quod I Reg. xix, 43, Michol, ut Davidem, cujus coma erat rufa, ementito ejus simulacro tegeret, et a cæde quærentium liberaret, simulacrum pilis caprarum quasi rufis vestivit. Tonsiles quoque fuisse, ideoque pexos et nitidos caprarum pilos, liquet: nam ex eis detonsis facta sunt saga, id est operimenta tabernaculi, juxta illud, Exod. xxxvi, 14: « Saga undecim de pilis caprarum, ad operiendum tectum tabernaculi. » Ita Luysius Legionensis, Sanchez et alii. Unde pro quæ ascenderunt, hebraice est שגלשו sceggalescu, quod R. David vertit, quæ defricuerunt, vel deterserunt, aut depilarunt, se inter arbusta sylvæ, et effectæ sunt pulchræ. Marinus et alii, quæ glabræ, politæ, leves et tersæ sunt, non strigosæ, quales sunt capræ vel oves bene pastæ; unde a גלש galasch, per metathesin derivant שלג scheleg, id est nix, quod nix cum in terram decidit, polita sit, levis et tersa. S. Hieronymus, cap. vi, vers. 3, vertit, quæ apparuerunt; Septuaginta, quæ revelatæ sunt; R. Jona, quæ manicaverunt, id est mane apparuerunt: nam cum montis Galaad culmina primo solis splendore illustrentur, collucent tunc caprarum pili nitidi, et ex aromate allito flavescentes. Tigurina, quæ glabrum depascendo reddiderunt montem Galaad; Vatablus, quæ aspiciunt in monte Galaad, id est, quæ proponunt se spectandas, vel spectantur, aut cernuntur, q. d. Capillus te ornat, ut grex caprarum adornat montem Galaad, a quo si descenderint, videtur mons glaber, ac si esset decalvatus. To ergo ascenderunt, non certum scandendi situm (tam enim oves pascentes in monte descendunt, quam ascendunt), sed exsistentiam duntaxat, et præsentiam significat, idemque est, quod exstiterunt, vel apparuerunt, R. Abraham, quæ prominent et spectantur. Maluit tamen dicere ascenderunt, quia capræ solent pascendo scandere montes usque ad cacumen, ibique degere

Capilli Ecclesiæ sunt infirmi, simplices, rudes, pauperes et abjectæ sortis fideles, puta minuta plurima plebs christiana: hi enim ornant Ecclesiam, primo, sua multitudine et densitate; secundo, suo nitore, æqualitate, connexione et ordine; tertio, suo colore, quia per fidem, spem et charitatem flavi sunt et fulvi, id est ignei aureique quasi coloris et decoris. Unde de primis christianis dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, » Actor. iv, 32: ita Justus Orgelitanus et Philo Carpathius. Audi S. Gregorium: « Capilli sponsæ sicut grex caprarum esse dicuntur: quia populi Ecclesiæ dum præcepta legis ruminantes cœlestia fide contemplantur, munda sunt animalia et in altis pascuntur. Galaad autem acervus testimonii interpretatur. Quid autem per acervum testimonii, nisi multitudinem martyrum intelligimus? qui dum fidem Christi insuperabiliter tenuerunt, eos testimonium veritati etiam per mortem suam perhibuisse scimus. Grex itaque iste caprarum de monte Galaad ascendit, quia populus Ecclesiæ eo magis fide se ad æterna suspendit, quo fortius sanctos martyres eidem fidei testimonium perhibuisse scivit. » Eadem pene ad verbum habet Philo: quare ex S. Gregorio, cujus stylum redolent, in Philonem Carpathium transcripta videntur.

Addit Nyssenus, homil. 7, capillis notari verecundiam et pudicitiam fidelium: capilli enim feminæ pro velamento pudoris a natura dati sunt. Porro capræ, quia olidæ, notant justos ex gentibus idololatris conversos, ait Eucherius De Spirit. formulis, v: sicut enim capræ aquis, sic gentes baptismo et pœnitentia eluuntur et nitescunt.

Aponius vero per capillos accipit divites, sed pios et religiosos, « qui, inquit, delicatis tegminibus contecti auro gemmisque resplendent, fragrantissimis pulveribus aromatum sparguntur, delibuiti unguento, servulorum ministerio stipati, lamine rectæ fidei suæ et misericordiæ decorati, totum Ecclesiæ corpus exornant. Hi enim propter quod in rebus corporalibus jucundantur, et apostolicam philosophiam gravitate sequi non possunt, caprarum gregibus comparantur. »

Ex adverso Gregorius Nyssenus, hom. 7, Justus Orgelitanus et Anselmus hic, ac S. Ambrosius, Paulinus et Eucherius mox citandi, per capillos accipiunt viros perfectioni studentes, quales sunt religiosi. Id quoque aptum est, quia religiosi humilitatem et paupertatem profitentur, ac externa specie et habitu mundanis exiles videntur, viles et abjecti, dicuntque cum Psalte: « Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, » Psalm. LXXXIII, 11: omnem enim mundi gloriam, opes et pompam calcant, mentemque defigunt in cœlo. Causam aliam potiorem jam subjungo.

Cassiodorus, Beda, Richardus de S. Victore, Rupertus et tres Anonymi apud Theodoretum, multique interpretes per capillos pulchros accipiunt sanctas cogitationes: primo, quia sicut illi a capite, puta a vaporibus, fumisque calidis e capite ascendentibus: sic hæ a corde, quod instar capitis est, et a cordis calore, id est amore et affectu promanant, aiunt tres Anonymi apud Theodoretum. Secundo, quia eædem cor et mentem ornant non secus ac capilli caput, arborem frondes, et solem radii, qui ab eo oriuntur. Tertio, capilli illi flavi et fulvi, aurei, igneique sunt, sic cogitationes has cœlestes immissas a Spiritu Sancto, igne charitatis mentem inflammant: cogitationes enim mentis excitant similes sibi affectus in appetitu; unde quales sunt hominis cogitationes crebro recurrentes, tales sunt pariter ejus amores et affectus, hoc enim quisque amat, quod sæpe cogitat, menteque revolvit. Quarto, sicut capilli hi multi, densi, pexi, ordinati et compositi sunt, sic et sanctæ cogitationes: nam a spiritu recte ordinantur, densantur et componuntur, quia in Deum et Christum diriguntur et ordinantur. Quinto, capilli hi sunt caprarum, quæ ascendunt de Galaad: sic cogitationes sanctæ sunt piorum, qui ascensiones in corde suo disponunt, ac de virtute eunt in virtutem, donec videant Deum deorum in Sion, ut ait Psaltes, Psalm. LXXXIII, 8: ideoque quotidie altius in cœlum ad Deum conscendunt. Ita Cassiodorus. Galaad, id est acervus testimonii, notat S. Scripturam, ait Justus Orgelitanus, ac dicta, facta et scripta SS. prophetarum et apostolorum, ait Philo Carpathius, ipsiusque Christi: hisce enim aluntur et accenduntur sanctæ cogitationes. Quocirca multi per Galaad intelligunt Christum, utpote in quem omnia sanctorum tam Veteris quam Novi Testamenti oracula et testimonia conspirant: Christus enim sua doctrina, exemplo, inspiratione et gratia producit in qualibet anima sancta hasce sanctas de se cogitationes, ac per eas similitudinem et characterem sui ipsius in anima efformat, et quasi sigillo impresso exprimit, juxta illud, cap. viii, 6: « Pone me ut signaculum super cor tuum. » Audi S. Paulinum, epist. 4 ad Severum: « In hisce sacram imaginis suæ percussit monetam, imprimens cordibus et linguis eorum veritatis suæ verbum, eosdemque ipsos statuens nummularios, ut secundum suam

formam probabiles Domino cuderent nummos, et, abolita de nobis figura Cæsaris, vivum regis æterni numisma signarent, ut spiritu redemptionis inscripti, cervice jam a jugo libera, et salutis titulo prænunita fronte caneremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, » Psalm. IV, 7. Hæ igitur cogitationes, quæ Christum olent, et a Christi vulneribus tinctæ, et quasi a Christi corde prognatæ sunt, Christi ideam in anima sancta imprimunt, ideoque illam ipsi simillimam et gratissimam efficiunt. Talis ergo anima, ait Richardus Victorinus, testimonium habet, quod in ea Christus maneat, quia ab illo ascensum harum cogitationum et meditationum habet.

Rursum in Galaad nascebatur resina, et pharmaca efficacia ad quoslibet morbos corporis curandos: sic et a Christo promanat resina pœnitentiæ et gratiæ, quæ omnes animi plagas et ægritudines sanat, juxta illud, Jerem. viii, 22: « Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei? » Unde Theodoretus per capillos intelligit pœnitentes. Chaldæus vero Jeremiæ locum ita vertit: « Desiderabam doctrinam Eliæ prophetæ, qui fuit de Galaad, cujus verba erant medicina: » Elias enim datus fuit a Deo Galaaditis, ut eorum idololatriam, rapinas, cædes, aliaque scelera corrigeret, uti et fecit per se et suos discipulos, quos quasi religiosos instituit, passimque eorum cœtus et collegia propagavit, qui proinde in Scriptura vocantur filii prophetarum, Eliæ scilicet et Elisei. Elias ergo primus videtur monachorum institutor, tum alibi, tum in monte Carmelo, ubi frequentius degebat; unde ab eo religiosi Carmelitæ nomen acceperunt, seseque Eliæ discipulos et sequaces profitentur.

Insuper sicut lanæ caprarum inter frutices Galaad pascentium elegantiores apparent, eo quod herbis et frondibus implexæ cum ipsis unum quid conflare videantur: sic cogitationes has conjunctæ dictis factisque Christi, apostolorum et prophetarum pulchriores apparent, quia illis commixtæ, cum iis quasi in unum coalescere videntur. Hinc multi per capillos accipiunt viros sanctos perfectionis studiosos, ac contemplationi deditos. Nyssenus, hom. 7, Justus, S. Anselmus, Rupertus hic, ac S. Ambrosius mox citandus, et S. Paulinus, epistol. 4 ad Severum: « Studeamus, inquit, illis adornari capillis, quos Deus numerabiles habet, sicut et ipse dicit, Luc. xii, 7: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Cujus vero ille capillos magis numerare dignetur, quam ejus, cujus ipse verticis caput est? de quo dicitur, Cant. cap. v, 15: Caput ejus ut aurum Paz, quo nomine probabilius aliquod et purius aurum significari puto, sicut illud de terra Evilath: hoc enim aurum forma sanctorum est, qui in capite corporis ut lumina micant, et sunt aurum ignitum Dei. » Et post nonnulla: « Summa igitur ope enitamur ita nos comparare, ut divini capitis (quod nobis per gratiam Dei Christus est) crines et aurum esse mereamur: ex ipso enim capite pullulat illa cæsaries, de qua scriptum est: Capillatura ejus ut greges caprarum, » Cant. VI, 4.

Religiosi ergo sunt capilli, qui caput Ecclesiæ ornant, tegunt et muniunt: hos enim figurabant nazaræi prisci, quorum religio erat comam alere, et vinum non bibere, Num. vi, 9; unde Nazianzenus, orat. 20 in laudem S. Basilii, religiosos vocat nazaræos, æque ac S. Thomas, II II, Quæst. LXXXVI, art. 6. Audi Origenem, hom. 6 in Levit.: « Nazaræi non abscindunt capillos, quia justi quidquid faciunt prosperabuntur, et folia eorum non decident. Hinc et discipulorum Domini etiam capilli capitis numerati esse dicuntur, hoc est, omnes actus, omnes sermones, omnes cogitationes eorum servantur apud Deum, quia justa, quia sancta sunt.

Nazaræus igitur, id est religiosus, alat comam capitis, id est, mentem non habeat nudam, sed divinis cogitationibus et scientia comptam: sicut enim capilli e capite oriuntur, sic cogitationes sanctæ e mente sancta germinant, quibus homo sanctior efficitur; hasce autem fovent et nutriunt religiosi, quorum opus est non nisi cœlestia cogitare, loqui et operari. Hisce competit illud, Thren. cap. iv, 7: « Candidiores nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. » Vide ibi dicta. Talis fuit Samson hominum fortissimus, cujus fortitudo consistebat in capillis sui nazaræatus: « Ferrum, ait ipse suæ Dalilæ, nunquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est consecratus Deo sum ab utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut cæteri homines, » Judic. xvi, 17.

Rursum capilli notant dotes religiosorum, id est humilitatem: capilli enim primo, sunt viles et exiles, sic religio est status et professio humilitatis; quo quis ergo humilior est, eo et religiosior. Secundo, sicut capræ villosæ scandunt summa montium cacumina, sic religiosi est conscendere cœlestia, et cum Deipara in montana virtutum assidue conscendere: ita Eucherius De Spirit. Form. cap. v: Sicut capræ, inquit, in alto pastum quærunt, sic sancti in supernis pastum desiderant, juxta illud: Nostra conversatio in cœlis est, Philipp. III, 20; sic et S. Ambrosius, cujus verba mox recitabo. Tertio, sicut capilli densi, nexi et compositi sunt, sic in religione summa debet esse religiosorum unio, subordinatio et compositio. Quarto, sicut capilli intime inhærent capiti, sic religiosi Christo. Quinto, sicut capilli singuli tenues sunt et infirmi, sed juncti et plexi funiculum efficiunt fortissimum, sic religiosi singuli per se invalidi sunt, sed amoris unione conjuncti aciem efficiunt invictam et robustissimam, juxta illud: « Funiculus triplex difficile rumpitur, » Eccles. IV, 12. Sexto, sicut capilli insensibiles sunt, quia vita et sensu carent, ait Nyssenus, homil. 7, sic et religiosi, qui mortificaverunt suos affectus, ac velut mundo mortui, terrenis negotiis non implicantur, ait Theodoretus, quasi insensiles videntur, ideoque quasi non sentiunt injurias, calumnias, afflictiones et ærumnas hujus vitæ, quia, in terris quasi defuncti, vivunt in cœlis, juxta illud, Coloss. III, 3: « Mortui estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. » Talis fuit Elias qui, separatus a turba in monte Galaad, vitam agebat cœlestem, ibique religiosorum examina, quæ instar capillorum ex uno capite derivabantur, et cacumen Galaad montis occupabant, illudque velut involitantes comæ ornabant, instituit; ideoque terribilis erat regi Achab, Jezabeli et pseudoprophetis, III Reg. xviii, 40 et seq. Unde Rupertus: « Et recte, inquit, dicuntur apparuisse, quia institutor illorum Elias sic repente introducitur, ut antea nusquam Scriptura meminerit, quis, vel unde fuerit progenitus. »

Audi S. Ambrosium pleraque ex jam dictis eleganter et acute perstringentem, serm. 16 in Psalm. cxviii: sic enim legit: « Capillamentum tuum ut grex caprarum, quæ revelatæ sunt a monte Galaad; » sicque explicat: « Vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis præcipitia, ibi capris nullum periculum; ubi aliis periculum, ibi gregis hujus alimentum, ibi cibus dulcior, ibi fructus electior; spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ubi fœcundæ arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas, super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus Sanctus, quibus cœtum venerabilis Ecclesiæ compararet. Et ut mystice audias: Capillamentum Verbi est altitudo, et eminentia quædam justorum animarum, quoniam sensus sapientis in capite ejus. » Causam illico subjicit: « In altitudine enim cogitationis humanæ certum est esse sapientiam; et quemadmodum tondentur capræ, ut superflua deponant, ita etiam tonsarum amarum gregem, hoc est, multarum animarum virtutes habet sancta Ecclesia, in quo grege nihil possis insensibile reperire, nihil superfluum: quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundavit. Merito igitur revelatæ sunt animæ justorum, et revelatæ a monte Galaad, hoc est a transmigratione testimonii, eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium cœleste migravit. In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et cæteri odores, quos negotiatores illi Ismaelitæ, ut habes in primo libro Testamenti Veteris, deferebant. Hos odores habet Ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati fide et devotione vexerunt. »

Beatæ Virginis capilli, id est cogitatus omnes pulchri erant, sancti, recte connexi et ordinati, quia in caput, id est in Christum dirigebantur. Rursum, sicut Elias fugiens Jezabelem abiit in solitudinem et montem Galaad, juxta illud, Hebr. cap. xi, vers. 37: « Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ. » Sic B. Virgo magnas ob Christum persecutiones, afflictiones et ærumnas passa est, ac longum in cogitationibus suis, præscia futuræ passionis Filii sui, pertulit martyrium, inquit Rupertus, ac Judæorum turbas fugiens, sola quasi turtur cum Deo et Christo suo degebat in Galaad, id est in acervo testimonii, quem sibi ex S. Scriptura et prophetarum de Christo oraculis collegerat; unde ex monte hoc assidue cœlum et cœlestia spectabat.

Denique Nicephorus B. Virgini flavos pulchrosque tribuit capillos: sic enim ait, lib. II Hist. cap. xxiii: « Colore fuit triticum referente, capillo flavo, oculis acribus, subflavas et tanquam oleæ colore pupillas in eis habens; » ac mox: « In rebus ejus omnibus multa divinitus inerat gratia. » Idem, lib. I, cap. xl, formam Christi depingens, illam matri persimilem fuisse tradit: « Egregio, inquit, vividoque vultu fuit. Corporis statura ad palmos prorsus septem. Cæsariem habuit subflavam, etc. Ex oculis subflavescentibus mirifica prominabat gratia; acres ii erant, et nasus longior; barbæ capillus flavus, nec admodum dimissus; capitis porro capillos tulit prolixiores. Novacula enim in caput ejus non ascendit, neque manus aliqua hominis præterquam matris, in tenera duntaxat ætate ejus. Persimilis denique per omnia fuit divinæ et immaculatæ suæ genitrici. »


VERS. 2. DENTES TUI SICUT GREGES TONSARUM, QUÆ ASCENDERUNT DE LAVACRO, OMNES GEMELLIS FŒTIBUS, ET STERILIS NON EST INTER EAS.

DENTES TUI SICUT GREGES TONSARUM (Vatablus, sicut grex concinne tonsarum, scilicet ovium) QUÆ ASCENDERUNT DE LAVACRO, OMNES GEMELLIS FŒTIBUS, ET STERILIS NON EST INTER EAS. Vatablus, universæ gemellos pariunt, nec est inter eas effecta. Hebraice est in singulari, sicut grex tonsarum; unde Agathius in Vulgata legendum censet, sicut gregis tonsarum; sicque ex Hebræo verti potest, sicque Vulgatam exponunt per antiptosin Hortolanus et Titelmannus, qui censent hic comparare dentes sponsæ dentibus gregis ovium tonsarum, quod sicut oves recens tonsæ et lotæ ob frigus majorem habent appetitum, atque acutiores dentes habere videntur, quibus ardentius herbas carpunt devorantque, præsertim, quia non tantum se, sed et fœtus gemellos, quos pepererunt alere, iisque lac suum præbere debent: sic quoque sponsa stomachum dentesque habeat acutos et validos ad manducandum, quo significatur eam corpore esse sanam et robustam, valentemque ad gemellos, id est plures proles generandum, eosque lacte doctrinæ suæ nutriendum. Est metalepsis, ex validis enim dentibus intelligitur validus stomachus et appetitus, ex hoc valida natura, ex hac validæ vires ad filios gignendum alendumque. Hic sensus valde videtur planus et appositus, optimeque connectit to omnes gemellis fœtibus cum dentibus sponsæ, quod scilicet tam acuti et validi sint in pascendo, ut tam sponsam quam ejus gemellos fœtus manducando sustentent, et robustos reddant, quod optime convenit prædicatoribus, qui per dentes hic repræsentantur. Hoc ergo sensu accipienda videtur Vulgata, vel per antiptosin:

ut to sicut greges accipiatur pro sicut gregum, vel potius ut subaudiatur to habent, q. d. Dentes tui tales sunt, o sponsa, sicut, vel quales habent greges tonsarum: greges ovium intellige; vel, ut S. Ambrosius, serm. 16 in Psalm. cxviii, caprarum, harum enim dentes acuti sunt, et in suo genere belli, non bellissimi. Porro dentium meminit, tum quia dentium nitor, ordo et pulchritudo multum facit ad elegantiam personæ; tum quia, ut ait Nyssenus, hom. 7, per dentium decorem insinuatur suavis oris risus: per hunc enim diductis labiis dentium decor aperitur et ostenditur. Denique viris dentes sunt num. 32, e quibus primi quatuor tomici, totidemque eis vicini canini, quæ cibum secant, et bonum a malo secernunt; medii, sive maxillares, cibum conficiunt; ultimi sive molares eumdem molunt et plane comminuunt. Ita Plinius, lib. VII, cap. xvi, qui et addit: « Dentes flammis invicti, cavantur tabe pituitæ. Aliqui vice dentium, continuo osse gignuntur. »

Verum quia codices omnes Vulgatæ, æque ac Septuaginta legunt in nominativo plurali, sicut greges tonsarum, ac passim alii explicant in nominativo, ego quoque similem explicationem subtexam. Dentes ergo sponsæ comparantur gregibus ovium tonsarum in copia, ordine, æqualitate, candore, integritate, connexione, quia scilicet multi sunt, ordinati, æquales, candidi, integri et connexi, sicut greges ovium tonsarum: tonsæ enim ob frigus sese uniunt et constipant, ut totus grex unum quid, idque exiguum esse videatur.

Nam primo, to sicut greges notat copiam et ordinem dentium: sicut enim in grege multæ sunt oves, illæque ordinatæ, sic in ore multi sunt dentes, puta 32, ilique recte dispositi et ordinati. Sicut ergo est grex ovium, sic est et grex dentium. Secundo, to tonsarum notat dentium æqualitatem et constipationem, oves enim tonsæ villos non habent excedentes, sed æque detonsos: sic dens unus non est longior altero, sed omnes pares sunt et quasi ad libellam secti; rursum oves tonsæ ob frigus sese densant, sic et dentes densi sunt et constipati. Tertio, to quæ ascenderunt de lavacro notat dentium nitorem et candorem. Quarto, to omnes gemellis fœtibus notat eorum integritatem et plenitudinem, de quo mox plura.


QUÆ ASCENDERUNT DE LAVACRO.

Solent enim oves dum tonsæ sunt, lavari, tum ut niteant magis, tum ut sudor, vapores et sordes cuti adhærentes eluantur, ne scabiem aut scabrum quid generent: illotus enim sudor corpori adhærescens scabiem gignit: ita Columella, De Re rust. lib. VII, cap. IV: simili modo sponsa dentes sæpe eluit, ideoque eos habet magis tersos et nitidos, non sordidos, immundos, vel scabros. Rursum, sicut oves lotæ frigent, ideoque in unum coeunt seseque constipant, ut mutuo calore foveantur: sic quoque dentes sponsæ frequentes sunt, densi et constipati, non rari, non cavi, nec inter eos quid est spatii vacui.

Pro gemellis fœtibus hebraice est מתאמות matimoth, quod Aben-Ezra vertit passive gemellæ, q. d. Sicut oves gemellæ, puta eodem partu genitæ, sibi mutuo similes et æquales sunt, sic et dentes sponsæ; verum matimoth est participium, sed activum conjugationis hiphil, ideoque active vertendum gemellizantes, id est gemellos fœtus edentes, uti vertunt Noster et Septuaginta. Porro pejus R. Salomon legit מתומות methomoth, vertitque integræ et impollutæ; nam legendum est matimoth, id est geminantes fœtus.

Pro sterilis hebraice est שכלה schaccula, id est orba, quæ scilicet suo fœtu privata est, quæ scilicet prolem quam habuit, per mortem vel rapinam amisit; sterilis vero est infœcunda, quæ prolem non peperit. Perperam R. Salomon vertit, et macula non est in eis: sic mandibula dicitur sterilis, quæ dentem non producit; orba vero, quæ dentem quem produxit, amisit, sive is putridus, vel marcidus sponte exciderit, sive vi excussus sit.

Porro Chaldæus vertit: « Quam pulchri sunt sacerdotes et levitæ, qui offerunt oblationes tuas, et comedunt carnes sanctificatas, et decimas, et primitias, et mundi sunt ab omni violentia et rapina, sicut erant mundi greges ovium Jacob, in tempore quo tondebantur, et ascendebant de torrente Jacob, in quibus non erat violentia et rapina, et omnes similes erant ad invicem, et pariebant gemellos in omni tempore: et sterilis et orbata non erat in eis. »

Quæres, quid ad dentium sponsæ laudem facit, quod omnes hæ oves tonsæ sunt gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas? Aliqui id non referunt ad dentium, sed ad ovium laudem, q. d. Oves quibus dentes sponsæ comparo, accipio non quaslibet, sed integras et fœcundas, quæ scilicet gemellos pariunt. Verum alii passim id ad dentes referunt, idque varie: primo, aliqui pertinere censent ad dentes majores et molares, qui bisulci et quasi gemini esse videntur; alii ad dentes primores, qui licet acuti, mandibulæ tamen bisulcis et quasi geminis radicibus infixi sunt, sicque explicant, q. d. Sicut oves fœcundæ sunt gemelliparæ et geminos gignunt agnos, sic mandibula tua, o sponsa, dentes profert, qui in se gemelli videntur, aut certe bisulcas et quasi geminas habent radices.

Secundo, Gislerius censet hac comparatione duntaxat æqualitatem dentium significari, quod scilicet dentes sibi similes sunt, et plane æquales instar agnorum gemellorum, qui et sibi invicem pares sunt, et simul spatium vacuum, quod est inter pedes matrum, suo corpore implent et æquant, ut grex ovium totus quaquaversum constipatus sit et adæquatus, superne quidem ovium, inferne vero agnorum corporibus.

Tertio, Sanchez censet dentes primores, quia diductis labiis apparent, ideoque latiores videntur cæteris, censeri quasi matres, laterales vero et finales, quia minus apparent, ideoque minus videntur lati, censeri quasi agnos, q. d. Sicut matrem comitantur agni gemelli, unus enim ad latus matrem comitatur, alter eam sequitur a tergo: sic primoribus dentibus quæ quasi matres videntur, ad latus adnati sunt laterales, qui quasi agni matrem comitantur, ac a tergo sequuntur molares, qui quod minus appareant, minores (licet revera majores sint) videntur, ideoque agnis matrem sequentibus comparantur.

Quarto et magis apposite, duplex est ordo dentium: alii enim sunt superiores, alii inferiores, ac superior quisque inferiori sibi subdito ita æque respondet et incumbit, ut quasi gemellus cum eo fœtus ex eadem mandibulæ radice, quasi matrice prognatus videatur; hi ergo dentes vocantur matimoth, id est gemellizantes, id est gemellos fœtus imitantes, iisque persimiles. Pari modo dentes primores primoribus, ejusque vicini canini caninis, æque ac medii mediis, atque ultimi ultimis, puta molares molaribus utrinque sibi oppositis ex æquo respondent, adeo ut plane æquales gemelli esse videantur. « Et sterilis non est inter eas, » q. d. Non est in matrice dentium, puta in mandibula, locus qui non dentiat, id est dentem suum producat; hebraice, non est orbus in eis, q. d. Non est locus mandibulæ, qui suum dentem, quem primitus produxerit, perdiderit, illoque sit orbatus. Est metaphora poetica: similibus enim utuntur poetæ etiam græci et latini, præsertim bucolici, ut Theocritus et Virgilius.

Quinto et planissime, dentes sponsæ comparantur non gregibus, sed dentibus gregum sive ovium tonsarum, quæ gemellos nutriunt fœtus: quia dentes illarum, ut initio dixi, videntur cæteris acutiores et validiores, utpote quibus et famem suam, quam ob frigus tonsionis majorem sentiunt, satiare, ac insuper gemellos fœtus quos genuerunt, sustentare et lactare debent, q. d. Sponsa valida adeo validos habet dentes, ut iis cibum carpere et digerere possit, non tantum sibi, sed et suis gemellis fœtibus sufficientem. Hæc de cortice litteræ, nunc de sensu medullæ.

Dentes tum cibum digerunt, tum vocem et sermonem distinguunt, et articulant « concentu quodam excipientes ictum linguæ, » ait Plinius, lib. VII, cap. xvi. Quare repræsentant doctores Ecclesiæ et magistros fidelium, qui eos in fide et pietate instruunt: hi enim prima, velut dentes, doctrinam Christi quasi cibum dividunt et masticant, ut eamdem in stomachum Ecclesiæ trajiciant: prima enim cibi concoctio fit in ore per dentes, estque ista masticatio, quæ facit ut secunda concoctio, quæ in ventre et stomacho fit, sit facilis. Quocirca medici, velut sanitati perutile suadent, ut cibus non deglutiatur per bolos devorando, uti faciunt lupi, sed prius bene masticetur, et comminuatur ore, itaque digestus trajiciatur in stomachum; hinc dentes ultimi molares vocantur, eo quod cibum, instar lapidum molarium, molant et conterant, et quasi in farinam redigant. Unde S. Augustinus, lib. XX De Doctrina christiana, cap. vi, docet per dentes notari sanctos homines et perfectos: « Quorum, inquit, vita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus præcidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum quodammodo sibi incorporat; qui boni, fideles, et veri servi Dei deponentes onera sæculi, tanquam grex tonsarum, ad sacrum baptismi lavacrum venerunt, atque inde ascendentes conceptione Sancti Spiritus fructum dant geminæ charitatis, Dei et proximi. »

Secundo, sicut matres vel nutrices escam solidiorem dentibus præmandunt, extenuant et liquidam efficiunt, itaque in os infantis dentibus carentis ingerunt: ita doctores solidiora fidei mysteria ita explicando resolvunt, ac plana et liquida reddunt, ut rudes et pueri ea capere et intelligere queant.

Tertio, sicut dentes ea, quæ dura sunt, emolliunt, quæ acerba dulcorant, quæ fastidiosa temperant et concinnant, ut lactea et suavia esse videantur: sic prædicatores et magistri virtutum illa quæ in christianismo aspera et horrida sunt, sua blandiloquentia extenuando et honestando, jucunda et grata efficiunt. Quid asperius cruce, mortificatione et martyrio? et tamen magistri fidelium hæc suis dentibus quasi masticando, eadem fidelibus suavia et desiderabilia reddunt.

Quarto, hi non sunt canini, nec lupini, nec etiam leonini, qui cibis quos mandunt, intolerabilem fœtorem et nauseam afflant, teste Aristotele, lib. VIII De Histor. animalium, cap. xxviii, sed ovini et agnini, puta similes gregibus ovium tonsarum et lotarum, quia illarum adinstar, non tantum spurcitiem et maculam omnem, sed et lanam superfluam omnem a se tondendo, id est mortificando resecuerunt, hoc est, gulam, libidinem, avaritiam et studium omne rerum terrenarum a sese abjecerunt, ac quasi pœnitentia loti, candidi et mundi cœlestem nitorem præ se ferunt, eumque discipulis suis inhalant et aspirant. Unde Theodoretus: Dentes tui, id est doctores tui, inquit, o Ecclesia, adeo puri et ab omni superflua disputatione, atque loquacitate et scurrilitate, et mendacio, verborumque obscœnitate mundi atque integri sunt, ut eis videantur similes, qui recens salutari baptismate digni sunt habiti, similes gregibus tonsarum quæ ascenderunt de lavacro.

Hinc sicut oves tonsæ abluendæ sunt aqua marina, vel pluviali cui sal sit inditum, uti vult Columella lib. VII, cap. iv: sic doctores mollitiem omnem a se sale asperitatis, crebræque pœnitentiæ et mortificationis defricent, ac vitam austeram agant, quæ fidelibus sit exemplum vitæ continentis, sanctæ et asperæ.

Quinto, dentes sunt animalium arma, quibus mordendo se suosque tuentur, ac hostes lacessunt prædamque prehendunt, ideoque duri sunt, fortes et ossei; unde Aristoteles, lib. IV De Partibus animal. cap. xi: « Mordendi, ait, secandique officium dentis est. » Hinc et animalia pugnacia, vel exertos habent dentes, ut apri; vel serratos et pectinatim constipatos, ut leones, pantheræ, canes; vel certe natura superiores dentes in cornua commutat, uti facit bobus, bubalis, arietibus, hircis; quocirca animalia cornuta carent superiore dentium ordine, quia horum materiam Deus in cornua, quæ validiora sunt arma, transfudit, ut docet Aristoteles, lib. II De Histor. animal. cap. 1. Sic pariter prædicator dentibus suis mordeat hæreticos, cæterosque improbos, nec ullum licet potentem vereatur, sed ei, cum opus est, instar apri dentes ostendat. M. Curtius cum dentibus natus est, ideoque Dentatus cognominatus est, ait Plinius, lib. VII, cap. xvi: ita dentatus sit concionator, cum vitia insectatur.

Sexto, dentes omnes inhærent capiti, ab eoque omne suum robur accipiunt: sic doctores inhærent Christo, ab eoque omnem suam docendi dicendique vim hauriunt. Hinc dentes, si e maxilla luxentur, vel corrumpantur et putrescant, non tantum se, sed et vicinos inficiunt, perduntque, imo suum fœtorem et putredinem cibo affricant: sic pariter doctores, si a Christo Christique doctrina et lege discedant, incidunt in errores et malos mores, quibus se et discipulos inficiunt et corrumpunt.

Septimo, triplex est dentium series: primores enim acuti sunt, medii lati, ultimi latiores; primores cibum secant, ideoque tomici a Græcis vocantur, ait Celsus, lib. VIII, cap. 1; medii comminuunt, ultimi molunt, et quasi in tenuissimam farinam vertunt; unde et molares nuncupantur; sic doctores nonnulli doctrinam sacram explicando incidunt, alii magis eam explanando comminuunt, tertii eam plane quasi conterendo commolunt.

Octavo, animalia quæ densos et constipatos habent dentes, longæva sunt, diuque vivunt; quæ vero raros et laxos, brevis sunt ævi et vitæ, ut docet Aristoteles in Problem. sect. x, num. 47, qui et causam addit, quod dentes rari indicium sint densum esse os capitis, ideoque: « Cerebrum, inquit ipse, invalidum est: quia minus sit respirationibus opportunum, itaque celeriter putret, utpote quod sua natura humidum sit. Nam et cætera quæ non moventur, neque exhalant, facile corrumpuntur. » Dentes ergo densi vel rari, symbolum et causa sunt longi vel brevis ævi et vitæ: sic ubi multi sunt prædicatores, recte inter se in eadem fide et charitate connexi et constipati, ibi vivit, vigetque fides pietasque christiana; ubi vero pauci sunt, nec inter se satis connexi, sed in doctrina et moribus discordes, ac sibi invicem adversi, ibi certa imminet religionis ruina et interitus.

Nono et maxime, sicut oves validæ geminos pariunt fœtus, ac ad eos alendum validos habent dentes, quibus valide herbam incidant, carpant et masticent, quæ sufficiat non tantum ipsis, sed et gemellis ipsorum fœtibus nutriendis: sic prædicatores egregii valida polleant dicendi docendique vi, qua gemellos, id est plures spiritales filios Deo procreare, lactare, et robustos efficere valeant: quare in eis nullus est sterilis, sed omnes fœcundi et fertiles.

Porro per dentes significari doctores et prædicatores docent Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Justus, Aponius, Philo, Anselmus, ac S. Augustinus, lib. II De Doctrina, cap. vi. Audi S. Gregorium: « Dentes bene sancti prædicatores vocantur, quia dum sanctam Scripturam expendendo minoribus fratribus elucidant, quasi panem parvulis, tanquam matres filiis commasticant, quo infirmi ad fortiora convalescant. Hi nimirum bene sicut grex tonsarum, quæ ascenderent de lavacro, esse dicuntur, quia dum se a peccatis omnibus in baptismo ablutos esse recordantur, libenter onera mundi deponunt, ut ad cœlestia consequenda et prædicanda quo liberius, eo facilius gradiantur. De quibus subditur: Omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. Gemellos fœtus omnes sancti prædicatores habent, quia dum in duobus præceptis charitatis cæteros homines supereminent, geminam dilectionem prædicant, et in ea duos populos, judaicum et gentilem gignere non cessant. Inter quos nullus est sterilis, quia profecto prædicator non est dicendus, si filios spiritales gignere contemnit. » Huc accedit Gregorius Nyssenus, hom. 7, qui notat in dentibus hisce mysticis, id est in prædicatoribus requiri, primo, ut sint tonsi, hoc est nudati pendere terreno; secundo, ut lavacro conscientiæ sint puri et nitidi; tertio, ut semper per profectum ascendant; quarto, ut in nullo genere virtutis et exercitio sint steriles, sed in quolibet fœcundi et fertiles, gemellos vero, quos parere ii debent, dicit esse animæ impatibilitatem, et vitæ corporalis honestatem: hæc Nyssenus. Porro primo per gemellos fœtus charitatem Dei et proximi accipiunt Beda, Cassiodorus, S. Gregorius, S. Augustinus in Psalm. m: utrumque enim auditoribus ingenerare debent boni prædicatores. Secundo, Theodoretus accipit contemplationem et actionem: nam si illa

incidendo comminuat et explanet, ut quidquid in ea est boni vel mali cernatur. Ad hæc quod sicut dentes capiti inhærent, sic meditatio et consultatio Christo, Christique invocatione, ope et gratia nitatur oportet; rursum, sicut dentes in se sunt puri, candidi, omnisque sordis expertes, sic consultatio omni sinistro affectu et passione carere debet, solumque rectæ rationis dictamen, Deique lumen intueri. Insuper, sicut dentes e molli gingiva prodeuntes, ossei durique evadunt, ut nec igne comburi queant, sic consultatio prudens rem e tenui debilique principio ad tantam molem tantumque robur perducit, ut nulla vi superari queat; quin et gemellos fœtus, id est pulcherrimos, maximosque fructus producat: nihil enim in ea est sterile, ac nulla cogitatio fructus expers. Ita tres Anonymi apud Theodoretum, Nyssenus, hom. 7, et S. Ambrosius, serm. 16 in Psalm. cxxx.

Huc accedit Richardus de S. Victore, qui per dentes accipit discretionem spirituum: « Cognoscenda est, inquit, discretio spirituum, dum enim omnia devota anima dijudicat et discutit, quasi quibusdam dentibus discretionis ea conterit et comminuit. Hi sunt dentes sponsæ, qui assimilantur gregibus tonsarum ovium; detonsiones sunt innocuæ cogitationes exteriora abscindentes, scilicet amorem terrenorum et desiderium habendi prudentiam sæculi. Porro dum discretio post innocentiam et mundanorum abjectionem, atque propriæ voluntatis mortificationem per compunctionis gratiam mundatur, atque ad spiritalem intelligentiam et discussionem eruditur, de lavacro ascendere merito perhibetur. » Geminum deinde discretionis fœtum sive fructum assignat, quem paulo ante retuli.

Quocirca apte S. Bernardus, serm. 64 inter parvos, per dentes accipit religiosos: hi enim vacant orationi et meditationi, ac consequenter prædicationi: quo enim quis per meditationem ardentius amorem virtutis et odium vitii in mente imbibit, eo efficacius illud ipsum per os et dentes ad populum eloquitur, illique persuadet. Quare religiosi orationi et meditationi dediti, evadunt optimi et efficacissimi concionatores, uti experientia docet.

Audi S. Bernardum, qui primo tredecim dotes dentium ita recenset: « Dentes candidi sunt et fortes, carnem non habent, carent corio, nihil intra se pati possunt, non est dolor sicut dolor eorum, clausi sunt labiis, ne videantur; indecens est cum videntur, nisi ridendo; toti corpori masticant cibum, nullum inde saporem habent, non facile consumuntur; per ordinem positi sunt, superiores alii, et alii inferiores; et cum inferiores moveantur, superiores nunquam. » Ac deinde primos quinque ex ordine ita religiosis et monachis accommodat: « Quid enim illis candidius, qui totius immunditiæ spurcitiæ evitantes, cogitationum, sicut actionum peccata deplorant? Quid fortius illis, quibus tribulatio pro solatio, contumelia pro gloria, inopia pro abundantia ducitur? Isti carnem non habent, quia in carne carnem obliti audiunt ab Apostolo: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, Rom. viii, 9. Corio carent, quia nitorem et distensionem mundanarum sollicitudinum non habentes, in pace in idipsum dormiunt et requiescunt, Psalm. IV, 9. Nihil morari intra se patiuntur, quia nec modicum quidem offendiculum tolerabile reputant, aut intra se, aut in conscientiis singulorum. » Deinde mox sequentes quinque dentium analogias prosequens, easdem ita religiosis adaptat: « Non est dolor sicut dolor eorum, quia nihil tam horrendum et horribile est, sicut murmur et dissensio in congregatione. Clausi sunt labiis, ne videantur: sic et nos materialibus vallis circumcingimur, ne sæcularium oculis et accessui pateamus. Indecens est si appareant, nisi interdum forte ad risum, quia nihil turpius, quam monachus per urbes et castella discurrens, nisi cum illa cogit, quæ operit multitudinem peccatorum charitas: charitas enim risus est, quia hilaris est: læta quidem, non tamen dissoluta. Toti corpori masticant cibum dentes, quia ipsi pro toto Ecclesiæ corpore, videlicet tam vivis, quam mortuis, orare sunt constituti. Nullum inde saporem habere debent, nullam sibi gloriam assignare, sed dicere cum Propheta, Psalm. CXIII, 1: Non Nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Non facile consumentur, quia quanto annosiores, tanto ferventiores, et eo rapidius currunt, quo vicinius appropinquant ad palmam. » Denique tres ultimas dentium proprietates ad ordinem et situm eorum spectantes, sic iisdem assignat: « Per ordinem positi sunt, ubi enim aliquid ordinatum est, si hic non est, ubi cibus et potus, vigilare et dormire, laborare et quiescere, ambulare et sedere, et cætera omnia in numero, et mensura, et pondere constituentur? Sap. xi, 21. Superiores et inferiores sunt, quia inter nos prælati et subditi sunt, et sic superiores inferioribus junguntur, ut inferiores a superioribus non discordent. Cum autem interiores moveantur, superiores nunquam moveri debent: quia etsi subditi quandoque turbentur, prælatorum est in mente composita perdurare. Sicut grex tonsarum, inquit, quia bene monachi tonsis ovibus comparantur, quia revera tonsi sunt, quibus nec corda, nec corpora, nec aliquid mundanum in proprietate relictum est. Quæ ascenderunt de lavacro: lavacrum baptismus est, de quo ascendit, qui ad celsitudinem vitæ perfectioris intendit; descendit autem, qui se vitæ mancipat inhonestæ. Omnes gemellis fœtibus, quia et verbo pariunt, et exemplo. Et sterilis non est in eis quia nullus est infœcundus. »

Cuncta hæc jam dicta præ omnibus conveniunt B. Virgini, quæ candidissimos habuit dentes, quia innocentiæ fuit magistra, ait Rupertus: ipsa enim doctrix fuit apostolorum, cæterorumque fidelium, ideoque assidue meditationi vacabat: mente ergo concipiebat duos fœtus gemellos, scilicet divinitatem et humanitatem filii sui, cujus operationes et mysteria, quæ audiebat, et oculis cernebat, perpetuo mente revolvebat et ruminabat, juxta illud: « Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo, » Luc. cap. ii, vers. 19.

Rursum B. Virgo vitam egit religiosissimam in summa castitate, paupertate et obedientia: nam ipsa mortalium prima virginitatem suam Deo dicavit, itaque prima virginitatis vexillum extulit, quod deinde cæteræ virgines secutæ sunt, uti docet S. Augustinus, lib. De Virgin. cap. iv, et S. Bernardus, serm. in illud Apocal. cap. xii: Signum magnum. Jam paupertatem ejus, et præsepe, et duo pulli columbarum, et cætera multa demonstrant; obedientiam vero ipsum conjugium, quod eam viro subjiciebat, cum esset ipsa et sanctitate et sapientia tanto superior, nec marito ad prolem, utpote ex Spiritu Sancto concipiendam indigeret, sed tantum ad exercitium obedientiæ. Quocirca ipsa omnes religiosos ordines, puta Carthusianos, Præmonstratenses, Cistercienses, Dominicanos, Franciscanos, ac Societatem Jesu instituit, uti ex annalibus singulorum docet noster Hieronymus Platus, lib. I De Bono status relig. cap. xxxiv; ideoque religiosorum omnium, velut suarum prolium ipsa est tutelaris et patrona, ut plurimis exemplis declaravit. Quocirca B. Virgo gemellos edidit fœtus, quia suo exemplo et verbo docuit conservare tam præcepta, quam consilia evangelica. Ita Rupertus.


VERS. 3. SICUT VITTA COCCINEA, LABIA TUA: ET ELOQUIUM TUUM DULCE.

Hebraice מדבריך nave, id est pulchrum; Septuaginta, sicut funiculus coccineus (S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 18, resticula coccinea; Aquila, e cocco) labra tua, et eloquium tuum decorum. Hebræum חוט chut et filum, et funiculum, et vittam significat; unde Vatablus vertit, labia tua similia sunt filo coccineo. Per vittam ergo simul intellige filum quod vittam inferius circa collum stringit, illique astringit. Recto naturæ ordine a laude oculorum ad laudem capillorum, inde dentium, mox genarum et labiorum descendit. Vittæ comparat os et labia sponsæ, ut indicet illa non nimis prominere et exstare, sed modica et decenti rotunditate arcuata quasi filo vel funiculo coccineo, id est rubeo circinata, ut decore dentes claudant.

Hæc enim tria sunt, quæ labia commendant, primo, situs, si non sint oblonga, crassa, exstantia aut hiantia, sed gracilia, rotunda, et sibi invicem decore compacta instar vittæ; secundo, color, si non sint nigra, vel lutea, aut pallida, sed coccinea, id est vermiculantia et sanguineo quodam rubore cum dignitate suffusa, qualia a poetis vocantur purpurea et rosea: hæc enim virginalem pudorem et decorem repræsentant; tertio, clausura, si instar vittæ, ne diffluat, funiculo colligata sint et constricta, ne quo hiatu dentes pateant.

Notat silentium simul et gratiam in loquendo, q. d. Sponsa labia habet clausa, et silentii est amans; at ubi labia aperit, mira id facit gratia: quare sive labia claudat, sive aperiat, illa exhibet pulcherrima; « et eloquium ejus est dulce, » id est decorum: quia miram in dicendo habet venustatem, ordinem, discretionem, gratiam, ut semper servet to πρέπον, quod Cicero, imo S. Augustinus magnopere in oratore commendat. Hoc enim sermoni et venustatem, et pondus, et dignitatem majestatemque conciliat.

Alludit ad funiculum coccineum, quem Rahab hospita, recipiens exploratores a Josue submissos in urbem Jericho, ex fenestra suspendit, ut eo signo Hebræi vastantes urbem, domum ejus illæsam servarent, Josue, cap. ii, 18: ita Theodoretus, Philo et Justus. Unde R. Salomon censet labia sponsæ comparari funiculo coccineo, ut eo significetur illa esse fidelia in promissis ut id quod promittit, certo præstet, sicut securitatem, quam Rahab et exploratores sibi reciproce promiserunt, eamque filo coccineo significarunt, utrimque exacte servaverunt.

Per labia æque ac per dentes (utrisque enim formatur vox et sermo) notantur doctores et prædicatores Ecclesiæ, aiunt Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Aponius, Justus, Philo Carpathius et Anselmus, quorum sermo debet esse instar vittæ: Primo, ut sit tenuis, planus et facilis, non verborum elegantia, fuco et pompa suffartus. Secundo, ut sit colligatus, connexus et constrictus, ut non temere, quidquid in buccam venerit, effutiat, quod Deum vel proximum offendat, sed tantum dicat, quæ antea prudenter mente quasi Deo grata et hominibus utilia hic et nunc fore, præmeditatus est, rectoque ordine disposuit et connexuit; quæ vero tacenda sunt, subtaceat. Tertio, sicut vitta coccinea est et elegans, et affabre contexta, sic sermo concionatoris aptam habeat texturam, concinnus sit, suavis et gratus, ut mulceat, teneatque auditores, nec discedere permittat, ait Theodoretus, sed instar retis et vittæ reticulatæ homines, ceu pisces ad se trahat, ac e mari concupiscentiæ avulsos Christo astringat. Quarto, labiorum sermo similis sit vittæ coccineæ, quæ sanguinei est coloris, hoc est, tinctus sit sanguine Christi, quem concionator quotidie in Missæ sacrificio haurit, ut cum Paulo non se, sed Christum crucifixum prædicet: ita Theodoretus, Nyssenus,

S. Thomas, Cassiodorus, Beda, Anselmus et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 18, vers. 4, qui ait: « Sicut resticula coccinea labia tua, quia in cocco species ignis, et crucis dominicæ sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quæ passionem propriam loquebantur. »

Audi Theodoretum, qui censet alludi ad funiculum Rahab, ut dixi, sic ait: « Signum hoc sponsus in ore sponsæ, tanquam in fenestra collocatum intuetur, dicens: Sicut funiculus coccineus labia tua, ac si dicat: Duxit colorem ex sanguine meo os tuum, et verba profert veritatis, quibus tanquam funiculo quodam capiuntur auditores et vinciuntur: nam eloquium tuum eos demulcet et retinet, nec discedere permittit, sed labiis tuis cogit inservire. »

Huc accedit Aponius, qui prædicatores vittæ coccineæ assimilari censet: « Quia, inquit, quod prædicant, testimonio martyrum confirmant, » ut qui legi, quæ sibi obedientibus vitam æternam repromittit, non credit, testimonio martyrum qui pro ea sanguinem fudere, credat, sicque eo quasi vitta incredulos constringunt.

Rursum, sermo sit instar vittæ coccineæ, id est rubeat, imo ardeat charitate, ut non nisi Dei et proximi amorem spiret et exhalet, ut quidquid loquitur ore, ex corde charitatis prodeat: ita S. Gregorius, Cassiodorus et Beda. Audi S. Gregorium: « Iidem prædicatores labia Ecclesiæ dicuntur, quia nimirum per eos populis præcepta vitæ loquitur, qui bene sicut vitta dicuntur, quia dum fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, quasi sparsos crines ne immoderate diffluant, reprimunt. Sed quid est, quod non tantum vittæ, sed coccineæ comparantur, nisi quia per coccum flamma charitatis intelligitur, qua illi ardent et per alios accenduntur? Per quos eloquium sanctæ Ecclesiæ dulcoratur: quia dum, quæ dicunt, faciunt, prædicationes suas hominibus quasi sapidas escas apponunt. »

Quocirca prædicator dissidentes et discordes inter se et cum Deo mutuo amore unire, et instar vittæ constringere satagat: hoc enim unum est e primis prædicatoris officiis, ita Nyssenus, hom. 7, qui cum Septuaginta legens, funiculus coccineus labia tua, sic explicat: « Funiculo significatur concordia et charitas, ut ea tota in funiculo sit una et eadem catena ex diversis filis contexta; per coccinum autem ad sanguinem Christi, per quem redempti sumus, respicitur, quatenus illa confessionem habeat in ore ejus, qui nos suo sanguine redemit. »

Rursum tres Anonymi apud Theodoretum funiculo censent notari mensuram sermonis: hunc enim sua prudentiæ mensura metiendum esse, sicut funiculo rerum longitudinem dimetimur; quod si fiat, eloquium erit dulce et decorum. Ex adverso Psellus funiculo, id est silentio, os claudendum asserit: « Per funiculum, inquit, silentii dotem accipe; per eloquium vero decorum, divinam prædicationem, ac si dicatur: Tu gratia taciturnitatis sic excellis, ut nihil superfluum, nihil absurdum excidat e labiis tuis; si quid enim aliquando vis loqui, quæ ad fidei promulgationem doctrinamque pertinent, loqueris. »


ET ELOQUIUM TUUM DULCE.

« Merito, ait Richardus de S. Victore, devotæ animæ dulce est eloquium et delectat, gratum est et ædificat, quia procedit ex charitate, et profluit ex fonte gratiæ: gustat enim quoniam suavis est Dominus; unde dulcedinem, quam experitur, refundit, et plenitudinem, qua fruitur, eructat: quia repletum est cor spiritualibus deliciis, eructat foris verbum bonum dulcedinis, consolationis, instructionis, admonitionis. Cordis promptuaria plena sunt his divitiis, eructantia ex hoc dono gratiæ in illud, ex hac meditatione spirituali in illam. »

Labia animæ sanctæ sunt instar vittæ coccineæ, cum ardentem ad Deum effundunt orationem: vitta ergo coccinea est oratio, primo, quia instar cocci rubet et ardet, tum sanguine Christi, per cujus merita exaudiri se postulat; tum amore et desiderio rei, quam petit, consequendæ: oratio enim ex intimo corde cordisque affectu manare debet, ac ex corde in os et labia erumpere.

Secundo, sicut vitta caput tegit, ornat et stringit, sic oratio mentem ornat et protegit, eamque a cogitationibus terrenis restringit, ac Deo et Christo astringit, ut orans per labia videatur quasi osculari Deum, eumque stringere, ac quasi ligare et cogere, ut præstet id quod ipse postulat. Deus enim pascitur et oblectatur devotione, humilitate, amore, et efficaci ardore orantium, gaudetque stringi quasi et cogi. « Vis hæc illi grata est, » ait Tertullianus, De Orat.; unde ipsi eorum eloquium est dulce, gratum atque pulchrum.

Tertio, sicut vitta coccinea sub collo astringitur funiculo coccineo, sic oratio astringitur charitate, ut nil petat, nisi quod charitas Dei, vel animæ propriæ aut proximorum postulat: charitas enim est quasi funiculus constringens et uniens sibi, tum cæteras omnes virtutes, tum cæteros homines, ipsumque Deum. Hinc Chaldæus vertit, et labia sacerdotis magni deprecabantur in oratione in die propitiationis coram Domino, et verba ejus avertebant peccata Israel, quæ similia erant vittæ coccineæ, et dealbabant ea, sicut lanam mundam.

Labia ergo animæ sanctæ, quæ sponsa est Christi, sive cum Deo, sive cum proximis sermocinantis, sint coccinea, id est rubea et corallina, puta charitate plena, ut non tam ipsi, quam amor in eis, ipsaque charitas per ora earum loqui videatur.

« In labiis tuis, inquit Rupertus, confessio et pulchritudo est; in labiis tuis sanctitas et magnificentia est. Illa Deo fuit muta, tu autem magnificasti Dominum mente ardentissima, voce suavissima, et hæc est vitta coccinea, quia charitas est ignea, qua bene cum ea ligata sic Deo adhæsisti, ut unus cum eo spiritus sis. Hinc eloquium tuum dulce, quia videlicet ex abundantia cordis os loquitur, et dulcedinem quæ abundat interius, sapit sermo, qui redundat exterius. »

Deinde funiculum Rahab mystice explicans, et B. Virgini adaptans ista subjungit: « Ecce Rahab meretrix dulcis eloquii tui vittam coccineam, sive funiculum coccineum, in fenestra sua ligavit, signum suæ fidei, quod nuntios Josue sive Jesu susceperit, atque salvaverit; dum Ecclesia quondam peccatrix et idololatriæ meretricio sordida, dulce eloquium tuum, quo magnificavit anima tua Dominum, pignus suæ salutis jugiter personat, et omnem doctrinam evangelicam, in qua ipsos apostolos tua sine dubio labia confirmaverunt, integra semper fide prædicat. Et de omni quidem anima quæcumque diversa sentientes ad unitatem sua prædicatione constringit, ut idipsum dicant omnes, et hoc agit in charitate et fide non ficta, verum est dicere, quia labia ejus sicut vitta coccinea, sed in ista gratia cæteris omnibus es incomparabilis post me dilectum tuum, cui specialiter Spiritus in Psalmo dicit: Diffusa est gratia in labiis tuis, » Psalm. XLIV, 3.

Denique labia B. Virginis ita ex S. Epiphanio depingit Nicephorus, lib. II Histor. cap. xxiii: « Labia florida et verborum suavitate plena. » Et paulo ante: « Erat omnibus in rebus honesta, gravis, pauca admodum eaque necessaria loquens, ad audiendum facilis, et perquam affabilis, honorem suum et venerationem omnibus exhibens, etc., decenti dicendi libertate adversus homines omnes usa est, sine risu, sine perturbatione, et sine ira maxime. »


SICUT FRAGMEN MALI PUNICI, ITA GENÆ TUÆ, ABSQUE EO QUOD INTRINSECUS LATET.

Pro fragmen hebraice est פלח pelach, id est divisio, pars, frustum, fragmen: quare minus recte Aben-Ezra (et antiqua rabbinorum interpretatio hispanica, ait Sanchez) non fragmen, sed florem mali punici, qui summe rubet, et pulcherrimus ruboris cyclus videtur, interpretatur: quia ipse pro pelach legit פרח perach, id est flos.

Malum punicum est granatum: dicitur punicum quod a Pœnis, id est Carthagine sit allatum; granatum, a granorum quibus refertum est multitudine, vel quod in regno Granatensi abundet; unde Plinius, lib. XIII, cap. xix: « Circa Carthaginem, ait, punicum malum cognomine sibi vindicat (Africa), aliqui granatum appellant. » Modum quo malogranata rubicunda fiant, tradit Cassius Dion, lib. X, cap. xxxiii.

Pro genæ hebraice est רקה racka, quod Luysius, Vatablus, Genebrardus et alii vertunt tempora, eo quod delicata sunt et tenuia: radix enim רק rac significat attenuari. Verum melius Noster, Septuaginta, Symmachus et alii vertunt genæ: hæ enim molles sunt, tenues et delicatæ. Hæ primo rotundæ sunt, secundo tument, tertio rubent.


SICUT FRAGMEN MALI PUNICI.

Septuaginta, ὡς λέπυρον, id est sicut cortex mali punici, et sic legunt nonnulli codices Vulgatæ, ut Complutenses, sicque omnes legunt cap. vi, 6. Unde liquet genas non tam granis quam cortici mali punici comparari. Dicit tamen fragmen, tum quia pars una mali punici rubet, alia vero viret; genæ autem rubent duntaxat, non virent; tum quia fragmen præter colorem, odorem quoque suavem granorum intus latentium exhalat, ait Rupertus; tum quia pro genæ, Hebræa et Septuaginta habent gena in singulari; una autem gena non nisi fragmini, id est dimidio pomi punici comparari potest, aut potius fragmen vocatur ipse cortex, quia a pulpa divisus et quasi diffractus est; sic fragmen nucum est ipse earum cortex: hic enim frangendus est, ut nucleus sub eo latens carpi comedique possit. Simili modo, Job. xli, 15, in Hebræo פלח תחתית pelach tachtit, id est fragmen inferius, vocatur lapis molaris inferior, qui meta dicitur, eo quod a lapide superiori, qui catillus dicitur, sit divisus et quasi diffractus. Quocirca Philo Carpathius hoc loco legit, sicut mali corium malum tuum, propter id quod in te latet. Hinc genæ græce dicuntur μῆλα, id est poma, quod pomis punicis sint similes, ait Nyssenus, quia mali orbiculati instar exuberant, ait Pollux.

Major enim est pudor et pudicitia interna, quam inde prodiens rubor et pudor genarum externus. Simile de oculis dixit vers. 1. Vide ibi dicta. Sicut enim oculorum, sic et genarum decor vigorque manat a corde et a mente.

Genæ instar fragminis mali punici purpureæ notant pudorem, castitatem et virginitatem Ecclesiæ, tum litteralem, qualis est in virginibus; tum mysticam, quæ consistit in illibata castaque fide, spe et charitate, qualis est in omnibus fidelibus, uti mox dicam ex S. Augustino: virgines enim Ecclesiæ decus et decorem repræsentant, sicut genæ decorem faciei totiusque hominis. Quocirca virginitas et cælibatus in primitiva Ecclesia mire floruit, quia apostoli eam impense fidelibus commendabant, imo pro ea tuenda martyrium subiere S. Petrus, S. Paulus, S. Joannes, S. Matthæus, S. Clemens plurimique alii Ecclesiæ primores, uti alibi dixi. Hinc et Patres pene omnes integris libris elogia virginitatis amplissime scripsere, ut S. Basilius, S. Ambrosius, S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Athanasius, Tertullianus, S. Cyprianus, S. Chrysostomus, S. Gregorius Nazianzenus.

Genæ ergo purpureæ similes malo punico, significant verecundiam virginum: hæc enim illarum est purpura, illis enim nullus honestior est color, quam qui a pudore nascitur: ita Nazianzenus, orat. Adversus mulieres se ornantes: « Unicus, inquit, color in muliere amabilis est, nimirum rubor ille quem pudor gignit; » et orat. II De Laudibus Gorgoniæ: « Unus, inquit, ille rubor placebat, quem pudor affert; unus candor, quem abstinentia: nam pigmenta et fucos et vivas tabulas (has quidem larvas appellat, quia fucata femina larvata est) scenicis et trivialibus relinquebat, quibusque probrum ac dedecus est erubescere. Idem significavit Salomon alia similitudine turturis, cap. 1, vers. 10, dicens: « Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis. » Vide ibi dicta: christianæ enim fidei et Ecclesiæ mire semper cordi et curæ fuit castitas et virginitas, nam qui castitatem servat, servat et fidem; qui autem a castitate deficit, facile perdit et fidem.

Hi, illa examina virginum in Thebaide, Ægypto, Syria, Roma, Africa, Græcia, de quibus Palladius, Theodoretus, Cassianus, Sophronius et Baronius in Histor. eccles. Audi S. Cyprianum, De Habitu virginum: « Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiæ spiritalis, læta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiæ matris gloriosa fœcunditas, quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, gaudium matris augescit. » S. Augustinus, De S. Virgine, initio: « Christus, ait, virginis filius, virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus: quanto digna sunt honore membra ejus, quæ hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide, quæ imitatur matrem viri et Domini sui! nam Ecclesia quoque et virgo et mater est. Cujus enim integritati consulimus, si virgo non est? aut cujus prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput hujus corporis peperit, Ecclesia spiritualiter membra illius capitis parit. In utraque virginitas fœcunditatem non impedit, in utraque fœcunditas virginitatem non adimit. Proinde

cum Ecclesia universa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore virgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris ubi virgo est et corpore et spiritu! » Idem, lib. II De Civit. cap. xxvi, docet Romanos virginem deam, puta Vestam suppliciter adorasse. S. Basilius, De Laud. Virgin., hæc ei assignat encomia: « Virgo, Christi vas animatum: virgo, castitatis imago; virginitas supra naturæ legem, virginitas hominem Deo simillimum facit, virginitas vitam nostram de corruptione ad gloriam colligit. »

Audi Nazianzenum in carmine De Laud. Virgin., ubi sparsim hæc ei dat elogia: Virginitatis amor mentes ad sidera tollit. Virginitas res est omni mirabilis ævo. Virginitas magni pars inclyta Christi. Virginitas (Danielis) fulvos potuit sepire leones. Virginitas decoratur conjuge Christo. Prima Tritas Virgo. Virgo est angelus alter. Idem in Præceptis ad Virg.: Virgo inter homines est id quod Margarita in saxis, atque inter sidera cœli Lucifer, in sylvis frondosæ ramus olivæ, Lilium in herbosis campis, avibusque columba. Idem in Carm. De Beatitud.: Felix virgineus chorus est, qui carne repulsa, Non procul a summo Numine purus abest.

Porro pudor hic virginum exterior in genis prodit ex pudicitia et puritate interiori, quæ latet in anima, et hoc significat to absque eo quod intrinsecus latet. Pro quo Septuaginta vertunt, extra taciturnitatem tui, vel tuam; alii, intra velum tuum, unde vertunt, sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ intra velum tuum; Symmachus, tectæ operimento, nam virgines ut pudorem suum tueantur, velo genas et faciem obtegunt; unde velum hoc virginitatis murum et vallum vocat Tertullianus, lib. De Veland. Virgin., cap. xv: « Vera virginitas, inquit, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros, et æmulationem, ipsum quoque livorem; » et cap. xvi: « Indue, inquit, armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiæ, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. » Hinc et Ecclesiasticus, cap. xxvi, 19: « Gratia super gratiam, inquit, mulier sancta et pudorata. » Rursum, virginibus loco veli et valli sunt claustra monasteriorum, quæ si exacte serventur, eas ab omni tentatione et periculo castitatis immunes præstant, ut semotæ ab hominibus instar angelorum, cum Deo et Christo sponso suo assidue conversentur in omni quiete, sanctitate et gaudio; ut videantur degere in paradiso. In claustro ergo abscondita latet, sed Deo et angelis patet virginum pietas, sanctitas, oratio, charitas, virtus et vita cœlestis, sicut sub fragmine, id est cortice mali punici, latet abscondita granorum ejus vinosa suavitas et copiosa densitas.

Denique B. Virginem genas velasse docet Nicephorus, lib. II Histor. cap. xxiii, ubi ex S. Epiphanio ita vestes B. Virginis describit: « Vestimentis coloris nativi contenta fuit, id quod etiamnum sanctum capitis ejus velamen ostendit, et, ut paucis dicam, in rebus ejus omnibus multa divinitus inerat gratia. » Ita de verecundia, virginitate et cælibatu hunc locum exponit Justus Orgelitanus: « Illi, inquit, in facie Ecclesiæ decorem efficiunt, qui comitante verecundia castitatem observant. » Et Aponius, qui virgines comparat Christo, qui cap. II vocatur malum, idque, ut ipse interpretatur, punicum: « Quasi malum punicum, inquit, inter sylvas, sic dilectus meus inter filios. Quæ arbor profert ex se pomum et visione pulcherrimum et sapore dulcissimum, et satis commodam languentibus medicinam: quia qui pro hominum salute per virginem mundo ostensus est, integritatis ac castimoniæ flores toto orbe sparsit. Cujus pulchritudinis partem, id est fragmen, virginitatem et continentiam ostendit habere, in quibus Ecclesiæ facies intacti sanguinis conservati pulcherrima demonstratur. » Et Philo Carpathius: « Per malum punicum, inquit, ipsa Ecclesia et fidelis anima designatur, quia ut in illo multa suaviora grana, sic et in Ecclesiæ sinu multi fideles populi in unitate fidei continentur; dumque multi ex his divino servitio sese cæteris valentius astringunt ac dedunt ita, ut omnia mundana contemnant ac fugiant, voluntates suas abnegent, et vitia sua omnino purgent ac lavent, seque deprimant, cæteros extollant, dum suis exemplis multos Deo alunt ac parant; hi veluti mala punica jam matura planeque gustui suavia, sese proximis in salutarem cibum aperiunt ac potum. Plura autem atque majora sunt, quæ in his latent, quam quæ fidelium oculis exponuntur, ob idque dixit: Præter id quod in te latet. »

Porro quod Septuaginta vertunt, extra taciturnitatem tui, vel tuam, Theodoretus, Nyssenus et Psellus censent commendari silentium, quod summe virgines decet: « Geminam, ait Psellus hic, protulit laudem pulchritudinis: genis enim vultus ejus a purpureo modestiæ decore collandatis, animæ quoque commendat pulchritudinem, ut taceam inquiens silentii decus unius gena tuæ. » Vide dicta vers. 1.

Secundo, per genas similes fragmini mali punici Cassiodorus, S. Gregorius, Philo et Beda accipiunt patientes et martyres: hi enim suo sanguine rubricantur instar corticis mali punici, sed fracto malo interior granorum candor apparet, quia post mortem miraculis coruscant. Adde multas virgines virginitatem sanguine suo purpurasse. Sic et S. Ambrosius, lib. III Hexam. vers. 13, quem audi: « Cito florent mala granata, et fructum afferre non possunt, nisi congruis imbribus remeditæ

excolantur; plerumque succus vanescit interior, et foris species ejus pulchra prætenditur. Quæ non immerito comparatur Ecclesiæ, ut habes in Canticis dictum: Ut cortex mali punici genæ tuæ; et infra: « Floruit vitis, floruerunt mala granata: Ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque prætendit, tot martyrum sanguine speciosa, et quod amplius est, Christi cruore dotata, simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub una munitione conservans, virtutum negotia multa complectens: sapiens enim spiritu celet negotia. » Urget Beda to sicut fragmen: « quia, ait, quo amplius illam (Ecclesiam) frangi contigerit, eo clarius quod virtutum grana unius fidei tegmine complectatur, refertur. Integro quippe adhuc malo grana videri nequeunt, sed eodem fracto, quam sint innumera clarescunt. » Verum est illud Prudentii: « Martyrum semper numerus ab omni grandine crevit. » Et illud Tertulliani, Apolog. in fine: « Crudelitas vestra illecebra est magis sectæ; plures efficimur, quoties metimur a vobis; semen est sanguis Christianorum. »

Nam, ut docet S. Cyprianus, lib. IV, epist. 3: « Martyres præstant magisteria morum; Confessores, initia virtutum. » Hinc S. Augustinus explicans illud, Psal. LXVII, 28: « Principes Juda duces eorum (hoc est martyres, inquit: Juda enim est confessio): martyres namque in Ecclesiis summum locum tenent, atque apice sanctæ dignitatis excellunt. »

Tertio, Cassiodorus et Beda per genas accipiunt prædicatores, quia dum, inquiunt, passionem Christi annuntiant, quasi ruborem exterius exhibent; cum autem demonstrant quanta utilitas nostræ redemptionis inde provenerit, et quod homo per passionem Christi non solum justificari a peccatis, sed etiam divinum consortium adipisci meruerit, quasi candidum est, quod intrinsecus latet: malum quippe punicum, cum frangitur, exterius rubor, interius autem candor apparet; et quoniam isti venerabiliter agunt memoriam passionis Christi, nec erubescunt crucem ejus, juxta consilium illud Apostoli, II Timoth. I, vers. 8: « Noli erubescere testimonium Domini nostri (id est crucem Christi), neque me vinctum ejus: » pro rubore enim verecundiæ, qui ex proprio sanguine in genis perfunditur, ipsi perfusi sunt rubore redemptoris sui. Hæc illi, sic et S. Gregorius.

Huc accedit versio Chaldaica: Et rex, inquit, qui erat princeps eorum, plenus erat præceptis sicut malogranatum, exceptis præpositis et principibus, qui accedunt ad regem, qui sunt justi, in quibus non est quidquam mali.

Porro, cur sacerdotes et prædicatores vocantur genæ Ecclesiæ, causam dat S. Gregorius, XIII Moral. cap. xi, dicens: « Facies quippe S. Ecclesiæ sunt, qui in locis regiminis positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor populi, etiamsi quid in corpore lateat deforme; » unde colligit quam turpe sit, si ipsi suis pravis moribus Ecclesiam dehonestent, quamque peccent qui illis detrahunt et infamiam afflant. Sacerdotum ergo honor et decor, perinde ac dedecus et inhonoratio, totius Ecclesiæ est decus vel dedecus.

Per genas similes fragmini mali punici, primo, significatur verecundia, continentia, temperantia, gravitas et austeritas animæ sanctæ, primo, quia, ut ait Nyssenus, hom. 7, sicut cortex mali punici conservat et nutrit dulcedinem fructus qui in ipso continetur, sic continens, austera et aspera vita custos est bonorum temperantiæ: sic et tres Anonymi apud Theodoretum, quos audi: « Cortici mali punici similes sunt genæ tuæ, ut severitatis amantes atque ab omni dissolutione remotæ, quando etiam non taces. Licet in congressibus multisque sermonibus jucunditas inesse soleat, tu tamen propter tuam in illis temperantiam, quod profusum ac dissolutum est, reprimis. »

Secundo, S. Anselmus accipit sanctos qui persecutiones patiuntur, quia, inquit, instar talis fragminis, quod exterius rubrum est, interius vero candidum, exterius triti sunt multis persecutionibus, et sunt viles mundo, interius vero cogniti inveniuntur candidi: per verba illa: « Absque eo quod intrinsecus latet, » intentio commendatur, quæ longe pulchrior est: hæc Anselmus.

Huc accedit Richardus de S. Victore, qui per genarum ruborem accipit animam, quæ erubescere non recusat pro Christo, sed libenter pro eo opprobria, ignominias, pauperiem, dolores suffert: quia hæc omnia tantum fragmen sunt, exigua portio, si cum opprobriis et doloribus Christi comparentur, Christus enim fuit integrum malum punicum, quia totus in pœna rubuit, nec unquam fuit dolor sicut dolor ejus. Tales ergo juxta sanctionem Christi percutienti unam maxillam intrepide porrigunt alteram, Matth. v, 39.

Illustre exemplum est in S. Sothere nobili virgine et martyre, quam mire celebrat S. Ambrosius, lib. III De Virgin.: « Sotheris, inquit, persecutionis ætate, servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit injuriæ, et spectare potius tormenta, quam perpeti, carnifici dedit; et tam fortis et patiens, ut cum teneras pœnæ offerret genas, prius carnifex cædendo deficeret, quam martyr injuriæ cederet. Non vultum inflexit, non ora convertit; non gemitum, non lacrymam dedit; denique cum cætera pœnarum genera vicisset, gladium quem quærebat invenit; » et Exhort. ad Virg.: « At non Sotheris vultus sui curam gerebat, quæ cum esset decora facie valde, et nobilis virgo majorum prosapia, consulatus et præfecturas parentum sacra posthabuit fide, et immolare jussa non acquievit. Quam persecutor immanis palmis cædi præcepit, ut tenera virgo dolori cederet aut pudori. At illa ubi audivit hanc vocem, vultum aperuit, soli invelata atque intecta martyrio, et volens injuriæ occurrit vultum offerens, ut ibi martyrii fieret sacrificium, ubi solet esse tentamentum pudoris: gaudebat enim dispendio pulchritudinis, periculum integritatis auferri. Sed illi potuerunt quidem vultum ejus vulnerum vibicibus exarare; faciem tamen virtutis ejus, et gratiam decoris interni nequaquam exarare potuerunt. »

Tertio, idem Richardus per genas rubras accipit erubescentiam de peccatis, quæ tegitur cortice humilitatis non integro, sed fragmine, quia etsi pœnitens eam celare conetur, per rimas tamen et fragmina se prodit, et foras erumpit.

Denique S. Chrysostomus, hom. 8 ex variis in Matthæum locis, putat hic notari eleemosynam secreto faciendam: « Hujus, inquit, fidelis operis eleemosynæ, sub religiosæ taciturnitatis silentio, Salomon Ecclesiam collaudans, olim protestatus est dicens: Speciosæ sunt genæ tuæ sicut turturis propter taciturnitatem tuam, hanc scilicet taciturnitatem, de qua ait Dominus, Matth. vi, 3: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: malogranatum enim proprium est symbolum charitatis, cujus cortex repræsentat beneficentiam externam, pulpa granorum amorem internum: de quo inferius plura.

Aponius per duas genas censet notari duas Marias, quæ fuere principes virginum: prior est Maria soror Moysi in Veteri Testamento, altera est B. Virgo in novo, quæ primæ cœperunt, inquit, sponsæ Ecclesiæ genas mirandas efficere, integritatem servando, atque B. Virgo velut cortex nobilissimum fructum, puta Christum intra se continuit: virginitas enim ejus non fuit sterilis, sed fœcunda, ut initio ex S. Augustino dixi.

Plenius Rupertus: « Fragmen mali punici, inquit, et rubet, et amplius quam integrum malum redolet: sic tu et singulariter verecunda es, et multis per bonam opinionem in bono exemplo proficies. Quid autem est dicere: Absque eo quod intrinsecus latet, nisi ac si diceret: Et illud quod intus in conscientia latet, amplius laudabile est? O vere laudabilis verecundia, ubi et intus conscientia munda, et foris facies verecunda est! nam, ubi est aliquid, quo mens erubescat, non adeo laudabile est, si conspectam faciem rubor perfundat. Igitur tua verecundia quid est nisi religiositas summa? Et hæc virtus sine dubio malo punico debuit assimilari, quia gratiosa est intuentium oculis, et interdum suo silentio non minus ædificat, quam sermo prædicationis. » Addit Rupertus id repræsentatum fuisse in veste pontificis, in qua mala punica mixta erant tintinnabulis, Exod. xxviii, 33: « Malum quippe punicum in medio tintinnabulorum, religiosum atque operosum est silentium, maxime sexus feminei in societate fidei vel doctrinæ prædicatorum, qualis tu præcipue fuisti Virgo virginum in adjutorio; vel etiam regimine prædicantium apostolorum, cujus etsi verba non leguntur, vel audiuntur, ubi prædicaverunt, opera tamen vel merita non ignorantur, non minora, imo majora tinnitu prædicatorum. »


VERS. 4. SICUT TURRIS DAVID COLLUM TUUM, QUÆ ÆDIFICATA EST CUM PROPUGNACULIS: MILLE CLYPEI PENDENT EX EA, OMNIS ARMATURA FORTIUM.

Septuaginta, omnia jacula potentium: moris enim erat olim, ut principes e turribus clypeos et arma suspenderent, tum ad ornatum, tum ad fortitudinem. Salomon eadem deposuit in domo saltus Libani, III Reg. x, 16; id plane testatur Ezechiel, cap. xxvii, 10, ubi de præsidiariis Tyri agens: « Persæ, inquit, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmæi, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum. » Idem fecere gentiles, uti liquet ex illo Virgilii, Æneid. 1: Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Et lib. X: Pacem orare manu, prætendere puppibus arma, ubi idipsum docet Servius.

Turris David, vel est arx Sion, ut vult Rupertus, quam David Jebusæis eripuit, regnique caput constituit; vel potius altior, pulchrior et fortior illa turris, quam David ædificavit juxta arcem Sion, ut illam a parte Mello, sive Tyropæi, æque ac subjectam illi urbem Jerusalem communiret, uti satis indicatur II Reg. v, 9. Unde Adrichomius in Descript. Jerusalem, num. 170: Turris David, inquit, munita et excelsa valde, quæ in duarum voraginum angulo, in præruptæ rupis colle, ex quadris lapidibus ferro et plumbo indissolubiliter compactis, a Davide rege constructa erat, cujus singularis fortitudo, et egregia pulchritudo ad commendationem sponsæ Christi, quæ est Ecclesia, producitur a Salomone, cum dicitur: « Sicut turris David collum tuum. » Eamdem deinde Adrichomius in imagine Jerusalem oculis spectandam exhibet juxta Portam piscium una ex parte, et ex altera juxta Sepulcrum Davidis et regum Juda. Sic et Brocardus, cap. vii, num. 43, Wilhelmus Tyrius, lib. IX Belli sacri, cap. iii; quin et illius meminisse videtur Esdras, lib. II, cap. iii, vers. 25, ubi eam vocet turrim, quæ eminet de domo regis...

« Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium; » atque hæc etiam propugnacula, ut vertit Noster, nuncupari possunt.

unt. Sexto et optime, Noster vertit, cum propugnaculis, nam et Aquila vertit εἰς ἐπάλξεις, id est in genuina propugnacula, pinnas, seu fastigia; et Symmachus vertit, εἰς ὕψη, id est in altitudines, ait Theodoretus: pinnæ enim turrim muniunt, ac oris formam exhibent. Alii apud Pagninum talpiijoth derivant a תל tel, id est forte, elevatum, altum, et פיות piijoth, id est orum; quod recte convenit pinnis, inter quas medii hiatus, vel fissuræ quasi ora interjacent. Alii per ora intelligunt duas voragines, inter quas sita erat turris David, uti dixi ex Adrichomio. Accedit Nyssenus, homil. 7, qui hebræum talpiijoth, quod retinent Septuaginta, interpretatur propugnacula, sive hæc pinnæ fuerint, sive muri, sive quid aliud.

Pro mille clypei, ut habent Hebræa, S. Ambrosius in Psalm. cxxi, serm. 4, legit mille ostia; sed videtur mendosum habuisse codicem, ac legisse θύρεοι, id est ostia, cum Septuaginta legant θυρεοί, id est scuta, quæ sic dicta sunt, quod lata sint et similia ostiis. Porro clypeus insigne est bellicæ fortitudinis; unde clypeo Agamemnonis, teste Pausania, insculptus erat leo cum hoc lemmate: Terro

hic est hominum, quique hunc gerit, est Agamemnon.

Pro armatura hebraice est שלטי scilte, quod alibi Noster et alii vertunt, peltam vel scutum; unde et germanicum schilt idem est quod scutum. Quia tamen hic præcessit clypeus, melius vertit Noster armatura: nam et Septuaginta vertunt βολίδες, id est jacula, vel missilia, hisce enim milites שלטי schaleta, id est dominantur hostibus; Syrus vero vertit, omnes principes potentes: a שלט schalat enim, id est dominari, dicti sunt sultani, id est principes late dominantes.


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Salomon, cap. i, vers. 10, collum sponsæ comparavit monilibus; unde ibi per collum notavit obedientiam Ecclesiæ; hic vero collum comparat turri David speciosæ æque ac munitæ: quocirca hic per collum, inquit Titelmannus, notat Ecclesiæ invictum robur, fortitudinem et constantiam, qua et tyrannis et hæreticis et persecutoribus omnibus fortissime restitit, imo omnes superavit et subjugavit: robur enim boum, equorum et animalium consistit in cervice et collo. Collum ergo symbolum est roboris, item confidentiæ, animositatis et audaciæ; unde illud Psalm. cxxviii, 4: « Dominus justus concidit cervices peccatorum. »

celsa. Addit Genebrardus hanc esse turrim, de qua ait Michæas, cap. iv, vers. 8: « Et tu turris gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet » Dominus: sed quænam sit illa ibidem dixi.

Huic ergo turri comparat collum sponsæ, quia illius adinstar erat procerum, rotundum, robustum et validum; forte etiam turris hæc colli speciem referebat, nam arci Sion suberat, ceu collum capiti; civitati vero Jerusalem, quæ filia Sion dicitur, eminebat, ceu collum cæteris membris sibi subjectis; unde S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 4, vers. 7: « Condidit turrim illam David, et super murorum ædificavit excelsa, ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem prævidet et expellit; decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet. » Quare minus præcise R. Salomon, Luysies, Sotomajor, Delrio et alii per collum accipiunt totam corporis sponsæ staturam erectam, q. d. Sicut turris David præstat cæteris turribus, sic tu, o sponsa, cæteras feminas procera et pulchra statura transcendis. Pro cum propugnaculis, hebraice est לתלפיות letulpiijoth, quod varii varie vertunt: primo, Septuaginta et eos secutus Syrus et Arabicus nomen hebræum quasi proprium loci retinentes, vertunt, in Talpioth.

Pro armatura hebraice est שלטי scilte, quod alibi Noster et alii vertunt, peltam vel scutum; unde et germanicum schilt idem est quod scutum. Quia tamen hic præcessit clypeus, melius vertit Noster armatura: nam et Septuaginta vertunt βολίδες, id est jacula, vel missilia, hisce enim milites שלטי schaleta, id est dominantur hostibus; Syrus vero vertit, omnes principes potentes: a שלט schalat enim, id est dominari, dicti sunt sultani, id est principes late dominantes.

Salomon et Aben-Ezra, talpiijoth derivantes ab אלף alaph, quod in Piel significat docere, vertunt, doctrinam et monumenta, eo quod turris illa, ceu pharus navigantibus portum, viam transcuntibus in urbem ostenderet; hinc Tigurina vertit, ad usum dirigendi homines, sic enim Ecclesia indicat fidelibus iter in cœlum, uti explicat Vatablus; aut quod insigni opere arteque constructa, doceret modum turris arcisque construendæ, ejusque ideam et formam intuentibus exhiberet; aut quod in ea essent monumenta eorum qui heroicum quid perpetrassent, uti testatur Philo Legatione ad Caium. Tertio, Marinus in Lexico talpiijoth derivat a תל tel, et פיות piijoth, id est, cumulus vel acervus orum, quod est plurale ab os, oris: significat ergo ædificia maxima ex lapidibus excisis eo modo fabrefacta, quod vulgo italice dicitur, fatti a diamanti, id est figura adamantina, quæ est, ut lapides quadrentur eo modo, ut in aciem et conum desinant, itaque ictibus tormentorum non pateant, sed eos lateraliter eludant et respuant, qualia sunt fundamentum Palatii S.

Tertio, Marinus in Lexico talpiijoth derivat a תל tel, et פיות piijoth, id est, cumulus vel acervus orum, quod est plurale ab os, oris: significat ergo ædificia maxima ex lapidibus excisis eo modo fabrefacta, quod vulgo italice dicitur, fatti a diamanti, id est figura adamantina, quæ est, ut lapides quadrentur eo modo, ut in aciem et conum desinant, itaque ictibus tormentorum non pateant, sed eos lateraliter eludant et respuant, qualia sunt fundamentum Palatii S. Marci Venetiis, et Palatium Cardinalis Estensis Ferrariæ. Quarto, alii apud Pagninum talpiijoth interpretantur lapides turris, excisos ad similitudinem oris.

Fourthly, others according to Pagninus interpret talpiijoth as stones of the tower, hewn in the likeness of a mouth.

reus talpiijoth dictum putat, quasi לתלוח ביות lithloth piijoth, id est ad suspendendum ora, id est acies gladiorum, puta ipsos gladios, quasi fuerint in turri eminentes unci, ex quibus penderent gladii, juxta id quod sequitur:

plicat de laudibus Ecclesiæ romanæ antiquæ, per turrim, clypeos et propugnacula, censet denotari martyrum victoriam, et ministrorum evangelii admirabilem in persecutionibus sanctitatem. Audi S.

Gregorium, qui hæc de prædicatoribus accipit: nam et pontifices præcones sunt evangelii, illudque vel per se, vel per sacerdotes a se ordinatos et missos, ubique prædicant et propagant: « Bene sicut turris David collum sanctæ Ecclesiæ dicitur, quia sancti prædicatores procul venientes hostes sanctæ Ecclesiæ speculantur, et fortiter resistunt, si quid in Ecclesia lædere conantur, et libere terrena despicientes, cœlestia contemplantur. Collum ergo propter hostium speculationem, turris vero dicuntur propter fortitudinem, et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. » Deinde cætera ita ex ordine prosequitur: « Quæ turris recte David esse dicitur, quia David manu fortis interpretatur, per quod Christus significatur, cujus est quidquid forte et excelsum operari. De qua subditur: Quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Cum propugnaculis turris David ædificata dicitur, quia sancti prædicatores contra adversarios homines, si necesse sit, miraculis armantur. Contra vitia autem se clypeis muniunt, quia ne spiritalibus hostibus succumbant, virtutibus sese defendunt. In quibus omnis armatura fortium pendet, quia quisquis hostium cuneis fortiter resistere vult, in eis exempla videt, quibus armatus, hostes strenue valet superare. Mille autem hic pro perfectione ponitur, quia in millenario numero omnes numeri perfecti complentur. » Sedes ergo apostolica est quasi pharus Ecclesiæ, ut ex ea navigantes in hoc vitæ pelago veram Ecclesiam, quæ suos fideles ad Deum et felicitatem ducit, agnoscant; propugnacula ejus;

extento collo. » Et illud Horatii, epistola 13: indomita cervice feros.

Fierce with untamed neck.

illud Ciceronis, De Natura deorum: « Imposuisti in cervicibus nostris sempiternum dominium: » ita Philo Carpathius et ex eo Delrio; Collum, inquit, Ecclesiæ est columna fidei, qua Ecclesiam Christo capiti conjungit: hæc similis est turri David, ex qua pendent plurimi clypei, et arma, quæ illam ornant et decorant, uti collum ornant torques et monilia. Hinc Apostolus, II Timoth. iii, 15, Ecclesiam vocat « columnam et firmamentum veritatis: » columna enim similis est turri, imo subinde revera est turris, quales Romæ sunt columnæ Trajani et Antonini imperatorum: hæ enim tam latæ sunt, ut sex viri vix brachiis eas amplexi valeant, atque interius concavæ sunt, adeoque amplæ, ut per cochleam et gradus, velut in turri, ab imo in summum scandatur.

Rursum per collum et turrim notantur præsules, doctores, pontifices (qui vocantur episcopi, id est speculatores e turribus), qui semper in bello sunt pro defensione S. Ecclesiæ pugnantes, ait Cassiodorus, ac præsertim Pontifex romanus Christi vicarius, quia sicut collum medium est inter caput et membra illa capiti connectens, atque sicut caput per collum spiritus et vitam in membra influit, cibumque in stomachum trajicit: sic Pontifex medius quasi est inter Christum et cæteros fideles; ac Christus ceu caput, per Pontificem ceu collum, suam doctrinam, regimen, robur et spiritum in fideles derivat, illos sibi connectens. Hoc est quod Christus S. Petro ejusque successoribus promisit, Matth. xvi, 18: « Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum, » et, Luc. xxii, 32: « Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma

fratres tuos. » Hinc et S. Paulus Galat. ii, 9, S. Petrum, Jacobum et Joannem velut apostolos et præsides vocat columnas Ecclesiæ. In iis ergo est talpiijoth, id est vera doctrina, monumenta priscæ fidei, summæ potestatis sublimitas, et suspensio orum, quia ab iis fideles cæteri pendent, et hianti quasi ore cibum animæ spiritalem exspectant.

onnulli per mille clypeos accipiunt multorum angelorum præsidium et tutelam, qui Pontificem et Ecclesiam tuentur, item omnia divinæ defensionis præsidia, ait Cassiodorus, item sanctorum exempla, insuper crucem Christi, ait Aponius. Quare sicut collum inhæret capiti, ab eoque omne suum robur haurit, sic prælatus et pontifex inhæreat Christo, illique familiaris sit per orationem, ut ab eo prudentiam et vires docendi hauriat: nam ut ait Paulus, Hebr. v, 1: « Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum. » Et Moyses, Deut. v, 5: « Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem

vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. » Quocirca Moyses in dubiis adibat tabernaculum, et Deum consulebat, et ab eo quid agendum esset edocebatur. Audi S. Gregorium, II part. Pastor.

t edocebatur. Audi S. Gregorium, II part. Pastor. cap. v: « Sit rector singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis viscera in se infirmitatem cæterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens proximorum infirma despiciat, aut infirmis proximorum congruens appetere alta derelinquat. » Et cap. vi: « Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus; ut et bonis in nullo se præferat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat; quatenus et honore suppresso æqualem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet. » Ita per collum et turrim David præsules et doctores Ecclesiæ intelligunt Cassiodorus, S. Gregorius Nyssenus, Philo, Psellus, Beda, Aponius, Anselmus et Richardus de S. Victore. Hinc et Chaldæus vertit: Et qui princeps scholæ, qui erat magister tuus fortis in justitia, et magister operum bonorum, sicut David rex Israel, et per verbum oris ejus ædificatum est sæculum, et in doctrina legis, in qua laborabat, confidebat populus domus Israel, et vincebat in bello, quasi essent tenentes manibus suis omnia genera armorum fortium.

Porro Nyssenus exemplum dat S. Paulum: « Tale collum, inquit, erat Paulus, qui portavit quidem nomen Domini, factus Domino vas electionis, et ei a Deo accurate adaptatum fuit caput, ut et quæcumque diceret, non amplius esset ipse loquens, sed caput ejus loqueretur, prout indicavit Corinthiis, Christum esse qui in se loqueretur, et qui spiritu verbum dirigebat veritatis. His divinis illis eloquiis omnino dulces fiebant fructus, ut qui per se totum nutriret corpus divinis illis documentis. »

Symbolice, Justus Orgelitanus et S. Gregorius, homil. 17 in Ezech., per turrim David accipiunt S. Scripturam, ex qua petitur armorum panoplia ad debellandos omnes errores et pravos mores.


SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.

Primo, collum mysticum animæ sanctæ est oratio, ita Theodoretus et tres Anonymi apud Theodoretum, idque apposite, primo, quia sicut collum erigitur in altum, sic oratio mentem a terra sustollit ad Deum in cœlum; in ea ergo est talpiijoth, id est suspensio oris et mentis, sive animi sublimitas et elevatio in Deum. Secundo, sicut per collum spiritus attrahitur ad interiora refrigeranda et roboranda, sic per orationem attrahimus spiritum Dei, qui æstus concupiscentiæ refrigeret, mentemque animat et corroborat; unde Psaltes Psalm. cxviii, vers. 131: « Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

rabam. » Tertio, sicut turris urbem communit, sic oratio animam; et sicut turris vallatur propugnaculis, clypeis et armis tam defensivis quam offensivis, sic orationis propugnacula sunt virtutes, quæ illam tuentur et hosti vulnus infligunt, quales sunt constantia et fortitudo; clypei vero sunt, quæ hostis jacula illæse excipiunt et repellunt, qualis est humilitas et patientia; denique in ea omnis est armatura fortium, id est omne armorum genus, puta omnis gratiarum et remediorum species, quas Deus orantibus suggerit, ut iis roborati et fortes effecti, hostes quoslibet non tantum repellant, sed et propellant ac debellent. Quocirca Cassianus, Climachus, Sophronius et alii contra omnes tentationes carnis, mundi et dæmonum efficacissimum remedium esse orationem unanimiter et constanter docent. Vis exempla? accipe. Ex hac orationis turri Esther contra Assueri potentiam et edictum: ex hac Judith contra Assyriorum ducem Holofernem, et ex hac innumeri alii; ex hac tandem Christus ad durum mortis certamen armatus processit. Hac muniti Machabæi numero pauci, gloriosas de innumeris hostium copiis victorias reportarunt, quam cum non dicuntur præmisisse, gravem ab hostibus plagam accepere; primum, I Macch. v, 33 ab Antiocho Eupatore: iterum ibidem, cap. 13, 18, ubi Judas Machabæus exstinctus fuit. Ita Sanchez.

Secundo, S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 4, vers. 4, per collum turritum accipit animæ sanctæ constantiam et celsitudinem: « Erecta, inquit, ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quæ nulla in terrarum illecebras inflexione curvetur, sicut Christi regulis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere: condidit enim turrim illam David ille manu fortis, et supra murorum ædificavit excelsa, ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem prævidet et repellit; decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet. Ita tamen subsidio vel decori, si habeat in se Verbi dogmata, velut quædam phalerarum monilia, habeat etiam jacula potentium prophetarum quæ adversus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei dirigantur. » Huc accedit Theodoretus, qui per collum turritum accipit mentem, vel rationem, quæ excelsa et cœlestia contemplatur, cujus clypei et panoplia sunt prophetæ et apostoli. Et clarius tres Anonymi apud Theodoretum: « Sicut turris, inquiunt, David est interior mentis tuæ turris in actione, tum in contemplatione maxime præstantis ratio, quæ per virtutem divinis mandatis ædificata est super propugnacula, id est super adversarii tentationes; tollitur autem per scientiam in altitudinem contemplationis. David enim significat manu fortis, et acer visu. » Id vero quod dictum: Quæ

ædificata est in talpiijoth; Aquila quidem vertit, super propugnacula; Symmachus autem, in altitudine. Quapropter significatur sponsæ rationem actione quidem hostis consilia superare, contemplatione vero tolli ad veræ cognitionis sublimitatem.

onis sublimitatem. Tertio, Joannes Carmelita per collum et turrim accipit charitatem. Nam, primo, inquit, sicut collum excelsum est, sic charitas omnium virtutum celsissima est et in Deum erectissima. Secundo, sicut collum sustinet caput, illudque membris connectit, ita charitas Christum animæ unit et vincit, adeo ut Christus ceterarum virtutum nexibus, nisi unius charitatis vinculo animæ non alligetur. Tertio, sicut collum habet arteriam, per quam spiritus in viscera admittitur et influit, sic charitas habet gratiam, per quam spiritum ex cœlo haurit et attrahit. Quarto, sicut collum habet fauces quibus cibus trajicitur in stomachum, sic charitas mysticas pandit fauces: nam semper esurit nullumque laboris genus defrectat, sed ardua quæque velut ignis vehemens injecta ligna consumit. Quinto, collum humeris eminet, iisque onera bajulat, sic charitas latos habet humeros, quibus mores difficiles proximorum, injurias, persecutiones, tribulationes, omniaque hujus vitæ onera fortiter sustentat et portat. Pari modo charitas similis est turri, sive arci, tum ob celsitudinem, tum ob firmitatem ac robur: nam qui hanc incolunt arcem, vim quamdam plane divinam adipiscuntur, qua fiunt invictissimi, ut de se Paulus ingenue fatetur, dum ait, Rom. viii, 35, nec morte, nec vita, nec id genus aliis acerrimis hostibus se a charitate Dei posse divelli. Propugnacula sunt consilia evangelica, quæ ab illis vigilantissime observantur, qui charitatis arcem tutam esse cupiunt: quippe obedientiæ, castitatis paupertatisque, et aliorum consiliorum cultores turrim davidicam apostolicis vestigiis insistentes optime custodiunt, et ex his velut propugnaculis, hostem sæpissime sauciant, seque reddunt formidabiles. Clypei charitatis sunt humilitas et patientia, quibus omnia adversa excipit et repellit; hæc enim ex charitate pendent et quasi prodeunt. Omnis armatura fortium, est cæterarum virtutum acies, quæ ex charitate manantes hominem efficiunt fortem et invictum, ut omnia superet et transcendat, ac ad beatam æternitatem victor triumphatorque conscendat. Pro omnis armatura hebraice est, omnia scuta fortium, q. d. Patientia multiplex et varia, quæ similis est scutis, est instar omnis armaturæ, qua omnium hostium tela excipimus ipsosque superamus. Denique in charitate est talpiijoth, id est cumulus orum, quia ipsa amorem suum in plura velut ora partitur, scilicet in amorem Dei, amorem proximi et amorem suiipsius.

Quarto, Rupertus et Gislerius per collum turritum accipiunt humilitatem et obedientiam, quæ adeo sublimis est et excelsa, ut omnibus sit conspicua, omniumque oculos ad se rapiat.

os ad se rapiat. Secundo, instar colli et turris undique rotunda est, id est perfecta, continua et perseverans usque ad mortem. Tertio, pariter recta est per rectitudinem sanctæ intentionis. Quarto, propugnacula obedientiæ sunt humilitas, mansuetudo et fides, qua quis credit se Deo obedire, cum obedit superiori, atque per eum a Deo regi et dirigi. Deus enim dixit, Luc. x, 16: « Qui vos audit, me audit. » Quinto, clypei et arma obedientiæ sunt invicta, nam obediens vincit omnes difficultates, tentationes, scrupulos, diffidentias: quia secure et læte in obedientia jussuque superioris sui, velut Dei interpretis conquiescit. Sexto, dicitur turris David, id est Christi, quia summam Christi obedientiam refert et imitatur: Christus enim « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, » Philipp. cap. ii, 8. Septimo, obediens est in talpiijoth, id est in suspensione oris, quia totus pendet ab ore sui rectoris: quare, licet cæcus videatur ut talpa, revera tamen oculatus est, ut aquila.


TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.

Beata Virgo ab Ecclesia in Litaniis Lauretanis vocatur et invocatur turris davidica. Eadem vocatur collum in corpore mystico Ecclesiæ: illius enim caput est Christus, collum B. Virgo, membra cæteri fideles. « Collum, inquit Hailgrinus, est eminentia sublimitatis ejus, et est sicut turris David, hoc est a Christo vero David fabricata, ut peccatoribus esset refugium et munimen. Propugnacula hujus turris sunt virtutes gratiæ, et prærogativæ, quibus peccatores protegit et inimicum expugnat. »

Plures causas et analogias colli et B. Virginis accumulat noster P. Pinellus, De Laude B. Virginis, cap. xvi, num. 8: Virgo sanctissima, inquit, in corpore Ecclesiæ collum dicitur, non tantum, quia ut loco, ita et dignitate Christo capiti est proxima, et reliquis membris eminet, illaque capiti nectit; sed etiam, quia omnis vis sensitiva, atque motiva e capite ad corpus per collum transfunditur, et ita Dei misericordia per virginem ad nos derivatur; et melius quam per collum, quod vim trahendi minime habet, sed solum est via eorum quæ per ipsum mittuntur; cum tamen Deipara suis meritis et precibus Dei misericordiam nobis impetret, et ad nos attrahat. Et quemadmodum, si quid a membris ad caput transmittitur, id per collum transmitti debet; ita et nos per virginis manus mundissimas nos ipsos Christo offeramus, dicentes illi cum S. Bernardo: « Per te accessum habeamus ad filium, o benedicta inventrix gratiæ, genitrix vitæ, mater salutis, ut per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis; » imo collum est via respirationis, qua animalis vita

conservatur: est via, qua cibus nutritioni et augmentationi animalis necessarius transmittitur: in collo est guttur ex præcipuis ad loquendum instrumentis: de collo monilia et pretiosa quæque suspenduntur: matris collum filii ob timorem sive ob benevolentiam apprehendunt; quæ omnia mystice Virgini optime congruere perspicuum est. Quocirca S. Bernardinus Senensis, t. I, Conclus. 61, art. 2, cap.

dinus Senensis, t. I, Conclus. 61, art. 2, cap. x: « Plenitudo, inquit, gratiæ fuit in Christo, sicut in capite influente; in Maria vero, sicut in collo transfundente. » Et Germanus in serm. De Zona B. Virginis: « Si tu, inquit, nos deserueris, quidnam de nobis fiet, o sanctissima Deipara, spiritus et vita christianorum? quomodo enim corpus nostrum vitalis signum operationis habet respirationem, ita etiam sanctissimum tuum nomen, Virgo beatissima, quod in ore servorum tuorum versatur assidue in omni tempore, loco, et modo vitæ, lætitiæ et auxilii non solum est signum, sed ea etiam procurat et conciliat. » Et S. Bernardus, serm. 3 in Vigilia Nativitatis Domini: « Nihil, ait, nos Deus voluit habere, quod per manus Mariæ non transiret: » idem, serm. De Aquæductu, dat causam, quia scilicet sic voluit Deus matrem honorari: « Altius, inquit, intueamini, quanto devotionis affectu a nobis eam voluit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis ab ea noverimus redundare, quæ ascendit deliciis affluens. » Et infra: « Votis omnibus Mariam hanc veneremur, quia sic est voluntas ejus qui totum nos habere voluit per Mariam. »

Porro Rupertus per turrim accipit humilitatem B. Virginis, hæc enim illam exaltavit instar turris pertingentis ad cœlum et Deum, ut fieret mater Dei: « Tuum collum, inquit, nequaquam extentum fuit, sed est sicut turris David, id est sicut humilitas David, per quam ille coram Deo fortis, et contra homines stetit inexpugnabilis: ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui et cum esset rex unctus dixit ad Saul, cum eum ille persequeretur: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum, I Reg. cap. xxiv, 15. Turris ista ædificata est cum propugnaculis, et mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium, id est hanc ejus tantam humilitatem cæteræ virtutes consecutæ sunt, maximeque fortitudo et sapientia: David sedens in cathedra sapientissimus est, quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos inter-

fecit impetu uno. » Et post nonnulla: « Adde illud, quod maximum est, quia Verbi, cujus mysterium consecuta est, ut caneret humilitas patris tui David, Verbi, inquam, ejusdem substantiam concepit, et incarnatam peperit humilitas tua, o filia David.

o filia David. » Porro Aponius per turrim David accipit Christum; per propugnacula, exempla virtutum, quæ Christus in vita edidit; per mille clypeos et omnem


VERS. 5 ET 6. DUO UBERA TUA, SICUT DUO HINNULI CAPREÆ GEMELLI, QUI PASCUNTUR IN LILIIS, DONEC ASPIRET DIES, ET INCLINENTUR UMBRÆ. VADAM AD MONTEM MYRRHÆ, ET AD COLLEM THURIS.

DUO UBERA TUA, SICUT DUO HINNULI CAPREÆ GEMELLI, QUI PASCUNTUR IN LILIIS (id est inter lilia, quæ in campis nascuntur, quale est lilium convallium, de quo cap. ii, vers. 1), DONEC ASPIRET DIES, ET INCLINENTUR UMBRÆ. - Pro in liliis Symmachus vertit, in floribus: hinnuli enim sive capreoli petulci et coniscantes in candentibus liliis campo, floribus pascuntur.

« Incorruptæ, inquit Hortolanus, beneque habitæ puellæ uberum pulchritudinem et laudes, in his maxime consistere affirmant acuti formarum spectatores: nimirum quod parva sint, rotunda, solida, nec diffluentia, sed contracta, comparia, nitida et succulenta. Atque ex his omnibus notis hoc loco sponsæ laudantur ubera, per eorum assimilationem ad gemellos capreæ hinnulos, electa carpentes pascua: hinnuli namque capreæ sua parvitate placent, præsertim quum se colligunt, et in orbem contracti erumpere velle videntur, et exsilire; placent et inde plurimum, quum non macilenti sunt, strigosi aut lutulenti, sed nitidi et succulenti. Tales vero sunt, qui in pratis floridis, minimeque paludosis inter lilia ibidem crescentia sua carpunt pascua; placent denique in gemellis, quod uno partu editi compares sunt, et quam simillimi.

imillimi. » Adde hinnulos suavis esse coloris, æque ac odoris præsertim dum pascuntur inter lilia odorata, ac sua specie, munditie, agilitate et subsultu festivos, amabiles et gratiosos apparere, qualia pariter sunt ubera sponsæ. Insuper noster Delrio, Sanchez et Luysius parabolam hanc, quæ prima fronte remota et inconcinna videtur, ita decore concinnant, ut ubera sponsæ comparentur capitibus hinnulorum, quæ liliis eminent: hæc enim capita sua parvitate, rotunditate et candore similia sunt uberibus; ora autem eorum modica et subrubentia referunt papillam uberum. Non minus concinne Romæ vir religiosus et solers, hanc adaptationem mihi suggessit, scilicet uberibus sponsæ hic comparari non tam capita hinnulorum, quam partem dorsi posteriorem; hæc enim rotunde arcuatur et eminet instar uberum, cum

hinnuli demisso capite pascuntur inter lilia; lilia enim caput eorum tegunt et abscondunt dorso eminente, ut sensus sit, q. d. Duo ubera tua, o sponsa, sunt candida, modica, rotunda, turgida et speciosa instar hinnulorum duorum, qui cum inter lilia pascuntur, caputque ad germina demittunt, sola parte posteriore prominent et exstant: hæc enim eorum pars pariter candida est, modica, rotunda, turgida et speciosa.

eciosa. Denique nonnulli apud Titelmannum censent esse hypallagen, ac per eam non tam ubera sponsæ comparari hinnulis, quam uberibus capreæ quæ sugunt hinnuli; sic ergo verba esse exponenda et adaptanda, q. d. Duo ubera tua sunt sicut duo ubera capreæ lactantia duos hinnulos gemellos, qui pascuntur in liliis: ubera enim capreæ, æque ac sponsæ, sunt succulenta et lacte distenta. Vel hoc modo: Duo ubera tua sunt, ac si duo hinnuli gemelli capreæ unius duobus lactentur uberibus, qui etiam pascantur in liliis. Atque ita per duos hinnulos intelligunt duos populos, scilicet Judæos et gentiles, qui ambo quasi unius capreæ, id est Ecclesiæ gemelli, eodem fonte baptismatis regenerati, ejusdem uberibus lactantur, uti intelligunt S. Gregorius, Philo, Aponius, Justus et Anselmus: Hebræi enim in loquendo simplices sunt et concisi, ac nonnulla subaudienda et adaptanda auditori relinquunt: sic vers. 1 dixit: « Capilli tui sicut greges caprarum, » id est capilli tui similes sunt capillis gregum caprarum; et vers. 2: « Dentes tui sicut greges tonsarum, » id est dentes tui tales sunt, quales habent greges tonsarum. Simili plane modo hic exponas: « Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreæ gemelli, » id est duo ubera tua sunt talia, qualia in caprea habent et sugunt duo hinnuli ejus gemelli: aptissime enim ubera sponsæ comparantur uberibus capreæ lactantis hinnulos, nam hinnuli ipsi non habent ubera, neque lactant, sed lactantur; sicut ergo caprea lactat hinnulos, sic Ecclesia lactat Judæos et gentes.

Porro rabbini per duo ubera et hinnulos gemellos intelligunt Moysem et fratrem ejus Aaronem, qui Israelem lactarunt et rexerunt; unde Chaldæus vertit: « Duo salvatores tui, qui te salvaturi sunt, similes sunt Moysi et Aaron filiis Jochabed, qui comparati sunt duobus hinnulis gemellis capreæ, et pascebant populum Israel per merita sua, quadraginta annis in deserto, manna, et avibus pinguibus, et aqua putei Miriam. » R.

utei Miriam. » R. Salomon vero per duo ubera accipit duas tabulas Decalogi, a Deo datas Moysi ad docendum populum.

Denique noster Alcazar in Allusion. ad Apocalyp. lib. III, primos hujus capitis versus ita ad litteræ superficiem explicat: vers. 1, in oculis, eorundem velandi candorem, castitatemque commendat; in crinibus, quod sint bene promissi; vers. 2, in dentibus alacritatem et aviditatem mandendi; vers. 3, in labiis suadam, id est gratiam persuadendi inibi sessitantem; in malis verecundiam; vers. 4, in torquato collo, erecta obedientiæ trophæa; vers. 5, in uberibus, incessabilem alendi vim.

Ubera notant fœcunditatem, vim lactandi, et beneficentiam Ecclesiæ, uti dixi, cap. i, vers. 1: feminæ enim ubera non dant lac, nisi post partum; notat ergo Ecclesiam, Spiritu Dei prægnantem, multos parere et lactare filios Christo. Porro, sicut per collum pontifices, sic per ubera collo subjecta, denotat sacerdotes et diaconos, inquit Hortolanus, pontificibus subditos: sacerdotes enim lactant populum, missas celebrando, Eucharistiam distribuendo, confessiones excipiendo, instruendo, et hortando ad omne bonum. Diaconi pariter lactant plebem duplici ubere, bonorum scilicet temporalium et spiritualium: diaconi enim ab apostolis ordinati sunt, Actor. vi, 5, ut præessent distributioni eleemosynarum, ac apostolis et sacerdotibus subservirent; hinc romana Ecclesia olim distributa erat in varias diaconias, quibus singulis præerant diaconi singuli, qui pauperibus suæ diaconiæ eleemosynas distribuebant, ut patet ex epistolis pluribus S. Gregorii. Rursum diaconi absente sacerdote baptizant, Eucharistiam ministrant, et prædicant verbum Dei, uti fecere S. Stephanus et S. Vincentius; idque statuit Concilium Nicænum, cap. iv, et Vasense II, cap. ii, et S. Gregorius, lib. IV, epist. 88. Diaconis pariter ex officio competit solemnis recitatio vel decantatio evangelii, oratio cum pontifice, cura pacis et silentii in Ecclesia, ut ait S. Clemens, lib. II Constit. cap. lxi.

similes sunt hinnulis, qui pascuntur inter lilia, quia ætate et virtute florentes, puritate et castitate præeminent, et inter virgines sanctosque degunt, quorum virtutibus et exemplis pascuntur; unde diaconatui ex institutione apostolorum annexa est continentia et cælibatus, uti docet Concilium Carthaginiense, II, cap. ii, et S. Leo, epist. 95: vide dicta, Actor. vi, 1. Quocirca diaconi olim in Ecclesia et vita, et doctrina, et martyrio fuere illustrissimi, nec cessere pontificibus: tales fuere S. Stephanus, S. Laurentius, S. Vincentius, S. Sisinnius, S. Cyriacus, S. Largus, S. Smaragdus, aliique plurimi, qui quasi angeli cœlesti conversatione et fervore toti Ecclesiæ præfulserunt, plurimosque ad Christi fidem converterunt, in eaque foverunt et aluerunt. Ubera igitur Ecclesiæ hinnulis gemellis similia sunt diaconi, cum de se humiliter sentiant, ait Hortolanus, seque in arctum contrahant, omnium ministri et alumni, nullo luxu diffluentes, collecti et quasi in orbem contracti, actuosi tamen, et ad beneficentiam oppido quam propensi, ceu cœlestium caprearum filii, sua parvitate et beneficentiæ studio placent plurimum. Pura præterea, et omnis puritatis exemplis florentia sacræ Scripturæ prata, ac supersubstantialem meam escam (Eucharistiam) summa cum munditia depascentes, cœlesti replentur succo: paresque cum sint fide ac moribus, et inter se quam simillimi (quippe quorum sit cor unum et anima una) gemelli videntur, et uno fidei partu editi. Aspectu jucundi sunt, sciti et gratiosi, propter geminum

S. Paulus, qui, flagrans zelo Dei et salutis animarum, omnibus ubera quasi materna exhibuit; unde Galatis scribens ait cap. iv, 19: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis; » et Corinthiis, I Epist. iii, 1: « Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. » Quocirca S. Ambrosius, serm. 68, Paulum nuncupat Ecclesiæ nutritorem, et ejus epistolas Ecclesiæ ubera, atque hujus rei symbolo asserit, caput ejus a cervice recisum pro sanguine lac fudisse, quod etiam testatur S. Chrysostomus, orat. in Princip. Apost. 3; sed audi S. Ambrosium: « Quid enim mirum, si abundat lacte nutritor Ecclesiæ? etc., cujus epistolæ tanquam ubera Ecclesiarum populos enutrierunt ad salutem.

lutem. » Rursum, duo ubera charitatis sunt eleemosyna temporalis, quæ nutrit corpus, et spiritualis, quæ pascit animam. Audi Richardum de S. Victore: « Hæc ubera lacte replentur charitatis, quo juniores et teneriores reficiunt, et quasi matres lactant et alunt. Non habet hæc ubera anima adhuc carnalis, donec crescat in gratia, et sanguinem carnalitatis convertat in lac devotionis. Cum vero in gratia creverit et pietatem conceperit, tunc mater fit, lactat teneros, consolatur desolatos; contumeliis pulsata, vel injuriis affecta, patientiæ et compassionis lac fundit, non sanguinem carnalis commotionis: quia enim pietatis lacte repleta est, dulcedinem exhibet, quam accepit, magis miseriis se lædentis compatitur, quam injuria moveatur. »

Subdit deinde carnales et imperfectos, dum injuria afficiuntur, moveri ad iram et vindictam; perfectos ad misericordiam, quia hi habent ubera charitatis, quibus illi carent: « Si ubera haberet tactus, id est injuria pulsatus, lac funderet. » De tali dicitur cap. viii, 8: « Soror nostra parvula est, et ubera non habet. » Post nonnulla subjicit Richardus: « Duo hinnuli sunt activi et contemplativi qui utique ad lac gratiæ currere non cessant, et hoc desiderant, et ad perfectum semper tendunt, et superna petunt, semper se novos, semper incipientes, et insufficientes reputant, quia ad interiora se extendunt. » Et mox: « Apud se parvuli semper sunt, id est humiles, et ideo lac gratiæ quærunt, ad hoc tendunt, hoc fugiunt; unde quia ad hoc lac indesinenter currunt, hoc percipiunt, et hoc reficiuntur, ac ita dulcedine hujus replentur, ut ejus abundantia aliorum inopiam supplere sufficiat. » Et post nonnulla: « Hi autem pascuntur inter lilia: per lilia, quæ nitent et odorem habent, munditiam bene viventium et odorem virtutum accipimus. Inter quæ pascuntur hi gemelli, quia in munditia bonorum, et bono odore conversantium delectantur. » Vide S. Bernardum, serm. 10 in Cantic.

. » Vide S. Bernardum, serm. 10 in Cantic., ubi docet hæc ubera charitatis lacte a Deo repleri in oratione et crebra meditatione.

Huc accedunt multi Patres, qui per duo ubera accipiunt Vetus et Novum Testamentum, hisce enim legendis, citandis et explicandis vacant, ac fideles pascunt sacerdotes et diaconi: fideles, inquam, gemellos, id est Judæos et gentiles: ita Aponius, Philo, Justus Orgelitanus et Anselmus, ac S. Gregorius, lib. XXIV Moral. cap. x. Porro S.

Gregorius, lib. XXIV Moral. cap. x. Porro S. Gregorius hoc loco, pluresque alii omnia hæc corporis membra hucusque recitata, attribuunt Ecclesiæ doctoribus et prædicatoribus, sed ob diversas rationes et respectus, scilicet, ut iidem dicantur oculi Ecclesiæ, quia occulta vident; dentes, quia improbos corripiunt, et castigationis dente confectos in corpus Ecclesiæ ingerunt: collum, quia vitalem gratiæ spiritum, et spiritales cibos reliquo corpori subministrant; ubera, quia lac parvulis in Christo exhibent. Verumtamen melius alii ista in varios Ecclesiæ ordines, status et gradus distribuunt: omnes enim hi faciunt decus et complementum Ecclesiæ; unde omnes hic describere voluit Spiritus Sanctus. Per capillos ergo repræsentantur religiosi, per dentes doctores, per labia coccinea prædicatores et martyres, per genas virgines, per collum pontifices, per ubera sacerdotes et diaconi, ut dixi. Igitur per ubera notari doctores (quales in populo sunt sacerdotes et diaconi) censent Cassiodorus, S.

Aponius per duas genas censet notari duas Marias, quæ fuere principes virginum: prior est Maria soror Moysi in Veteri Testamento, altera est B. Virgo in novo, quæ primæ cœperunt, inquit, sponsæ Ecclesiæ genas mirandas efficere, integritatem servando, atque B. Virgo velut cortex nobilissimum fructum, puta Christum intra se continuit: virginitas enim ejus non fuit sterilis, sed fœcunda, ut initio ex S. Augustino dixi.

Symbolice Psellus: Duo ubera, inquit, sunt sanguis et aqua, quæ ex latere Christi in cruce profluxerunt, ex quibus animæ fidelium alimoniam et salutem hauriunt. munus suum, pro duobus pulcherrimis uberibus tibi dati.

s pulcherrimis uberibus tibi dati. Hæc itaque sunt formosissima tua ubera, parva, rotunda, contracta, parilia, nitida, et quibus tuos alumnos abunde alis succulenta, atque omnibus numeris absoluta; idque « donec aspiret dies » beatæ æternitatis, « et inclinentur umbræ » hujus mortalitatis: nam usque ad finem mundi durabit hic hierarchicus sacerdotum et diaconorum ordo.

Duo ubera animæ sanctæ sunt gemina charitas, Dei scilicet et proximi; hisce enim et se et alios lactat et pascit: ita Philo Carpathius. Talis fuit

Beata Virgo suis uberibus lactavit HINNULUM DIVINUM, id est Christum qui gemellus est, ob geminam naturam divinam et humanam; unde mulier illa in evangelio exclamabat, Luc. xi, 27: « Beatus venter, qui te portavit: et ubera, quæ suxisti: » eadem enim est materia, ex qua formatur proles in utero, et qua deinde in lac conversa alitur, ut docet Aristoteles, lib. IV De Generat. anim. cap. viii. Quare, cum B. Virgo supra naturam ex Spiritu Sancto conceperit et pepererit Christum, sequitur illam ejusdem virtute in uberibus lac accepisse, quo Christum pasceret; unde Ecclesia in Festo Circumcisionis canit: « Sola virgo lactabat ubere de cœlo pleno: » virgines enim naturaliter lac habere et dare nequeunt.

et dare nequeunt. Porro infans, qualis fuit Christus, et candore et statura et gratia similis est hinnulo; ubera vero Virginis comparantur hinnulo, quia Christus sugens ubera matris, prius eadem lacte et gratia replebat; unde ipse lactens, potius erat lactans matrem.

Rursum Rupertus per duo ubera, accipit virginitatem et fœcunditatem B. Virginis, utraque enim lactat pascitque Ecclesiam inter lilia puritatis et castitatis. Addit deinde septem ornamenta angelica B. Virginis hucusque recensita, scilicet oculos columbinos, capillos caprarum, dentes tonsarum, labia vittæ coccineæ, genas puniceas, collum turris davidicæ, ubera hinnulorum, opponi septem deformitatibus diabolicis, quibus fœdantur filiæ hujus sæculi, quæ sunt altitudo oculorum, crispatio capillorum, voracitas dentium, incontinentia labiorum, irreverentia genarum, colli erectio nimia, confractionis uberum frequens injuria: hæc scilicet sunt septem dæmonia, quæ a Magdalena expulit Christus, Luc. viii, 2.

Insuper Richardus de S. Victore: « B. Virgo, inquit, habet duo ubera geminæ dilectionis, lac fundentia, quia reis impetrat veniam et justis gratiam: quæ ubera sunt sicut duo hinnuli capreæ. Hinnulos hos intelligere possumus angelos et hominum animas ad regnum jam translatas, qui bene hinnuli dicuntur, quia montem cœlestis habitationis conscenderunt, et divinæ contemplationis dulcedine reficiuntur, sicut hinnuli et alta petere solent, et lacte nutriuntur. Hi hinnuli gemelli sunt capreæ, id est Christi, a quo pariter capiunt et sugunt lac geminæ dulcedinis, divinitatis scilicet et humanitatis: caprea enim est Christus, quia saliit in montibus et transiliit colles; et ita saltum dedit in uterum B. Virginis, et de hoc in mundum, et de mundo in cœlum, ubi pascit hinnulos istos cœlesti lacte. Itaque cum tam angeli quam sanctæ animæ pro peccatoribus solliciti sint, et eis tam meritis quam intercessione subveniant, credendum est B. Virginem

nem tantum in hoc posse, quantum utramque hanc creaturam, imo utraque potior judicatur, quia utraque per hanc reparatur, et angelorum ruina per hanc restaurata est, et humana natura reconciliata. » Et pluribus interjectis: « Hinnulorum velocitati comparatur, quia velocius occurrit ejus pietas, quam invocetur, et causas miserorum anticipat; hinnulis vero comparatur, quia dulcedinem bonitatis, quam impendit, ipsa desuper sugit. » Denique post nonnulla causam fontemque aperit: « Sicut enim, inquit, ubicumque fuerit corpus, ibi congregantur et aquilæ, Matth. xxiv, 28: ita ubicumque fuerit miseria, tua et currit et succurrit misericordia. A Deo pietate replentur ubera tua, ut alicujus miseriæ notitia tacta, lac fundant misericordiæ, nec possis miserias scire, et non subvenire. Et quid mirum si misericordia affluis, quæ ipsam misericordiam peperisti? Carnalia in te Christus ubera suxit, ut per te nobis spiritualia fluerent; cum enim misericordiam lactasti, ab eadem misericordia ubera accepisti. »


DONEC ASPIRET DIES, ET INCLINENTUR UMBRÆ.

Nonnulli cum rabbinis, Psello et Hortolano hæc referunt ad sequentia: « Vadam ad montem myrrhæ, » etc., idque commodo sensu, q. d. Interim, dum advesperascit, « vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris, » ut eorum umbra æque ac fragrantia me pascam et oblectem; hinc Chaldæus more suo judaizans sic vertit: « Et omni tempore, quo populus domus Israel tenebat manibus suis artem patrum suorum justorum, fugiebant nocentes spiritus tenebricosiores, et matutini ac meridiani dæmones de medio eorum, eo quod majestas gloriæ Domini residebat in domo sanctuarii, quæ ædificata est in monte Moriah, et omnes dæmones, et nocentes spiritus fugiebant ab odore incensi aromatum. »

Verum melius Patres omnes hanc gnomen referunt ad id quod præcessit, q. d. Hinnuli pascuntur inter lilia, quamdiu durat dies usque ad vesperam, quando cum matribus pasti domum repetunt, juxta illud Virgilii: Ite domum saturæ, venit hesperus, ite, capellæ.

Ite domum saturae, venit hesperus, ite, capellae.

capellae. Porro hanc sententiam exposui cap. ii, vers. ultimo: quare hic iota non addam.


VADAM AD MONTEM MYRRHÆ, ET AD COLLEM THURIS.

Hebraice, vadam mihi, q. d. Ibo solus voluptatis et animi causa: id dicit sponsus, ut sponsæ desiderium secum eundi injiciat, illaque dicat: Volo et ego, sponse mi, ire tecum: tua enim voluntas et voluptas, mea quoque est voluntas et voluptas; unde Syrus vertit, vade, scilicet, o sponsa, ad montem myrrhæ; et Arabicus, vadam cum ea. Sunt verba non sponsæ, ut volunt nonnulli, sed sponsi, nam hic mox versu sequenti redit ad sponsæ laudes, quas hic obiter interrumpit invitando eam

ad montem myrrhæ et ad collem thuris, quem verisimile est fuisse hortum Salomonis juxta Jerusalem, pulcherrimis et pretiosissimis myrrhæ, thuris, aliorumque aromatum fruticibus, arboribusque ex Libano, Arabia, aliisque regionibus adductis consitum, qui proinde saltus Libani dicebatur, de quo III Reg. vii, 2. Hinc montes hi vocantur aromatum, cap. viii, vers. 14, et cap. vi, vers. 4: « Dilectus meus, inquit, descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. »

Primo laudarat Christus sponsus Ecclesiam sponsam ab uberum fœcunditate, id est a zelo animarum; nunc ne ita illis intendat, ut se negligat, illam quasi ad se revocat, ut secum vadat ad montem myrrhæ, quæ gustu est amara, id est ad studium mortificationis; et ad collem thuris, id est ad studium orationis, ut per illa seipsam magis purificet, sanctificet, Deo uniat, ejusque spiritu repleat, quem deinde fructuosius in alios effundat. Hinc hebræum מור mor, id est myrrhæ, alludit ad montem Moriah, in quo immolatus est Isaac, et crucifixus est Christus, q. d. Eamus ad montem Calvariæ, qui pars est montis Moriah, ibique crucem, clavos, lanceam, plagas, dolores, vulnera, injurias, probra, quæ pro te, o Ecclesia, o fidelis anima mea, perpessus sum, contemplemur, ut ex iis discas similia pati pro me sponso tuo, teque dare studio mortificationis tam activæ et spontaneæ, quam passivæ et ab aliis illatæ: juxta hunc montem enim est collis thuris, crux enim et passio docet hominem orare, Deumque in afflictione invocare. Porro quis refugiat myrrham passionis, quam Christus sponte amplexus est: anima enim quæ sapit, quærit Christum; ac non nisi in Calvaria et cruce, hoc est in myrrha mortificationis, et thure orationis eum invenit. Docet hic ergo Christus viam ad sanctitatem esse mortificationem et orationem, unamque alteri esse jungendam; mortificatio enim sine oratione est insipida et horrida, oratio sine mortificatione est sterilis et infructuosa; mortificatio igitur fulciatur oratione, et oratio condiatur mortificatione: mortificatio domat et jugulat concupiscentias et passiones, puta cupidinem honoris, deliciarum, opum, commoditatum; oratio vero mentem mortificatam sustollit ad Deum, ab eoque cœlestes amores, sensus et spiritus haurit: quamobrem mortificatio est quasi myrrha, et sal putredinem concupiscentiarum e carne et mente nostra exsugens, eamque desiccans et a corruptione conservans; oratio vero est velut thus illam per fumum et ignem Deo adolens, offerens et sacrificans. Ita Cassiodorus, Beda, Aponius, Philo, Justus Orgelitanus et alii.

Anima sancta fit sanctior, dum vadit ad montem myrrhæ, id est cum Christum crucifixum contemplatur, et per mortificationem ac passionum pro Christo tolerantiam imitatur; ac ad collem thuris, id est cum orationis, devotionis et religionis incensum Deo offert. Audi S. Gregorium: « Quid per montem myrrhæ, nisi fortem altitudinem mortificationis in opere, et quid per collem thuris intelligimus, nisi altam humilitatem in oratione? Ad montem ergo myrrhæ, et ad collem thuris sponsus vadit, quia eos familiariter visitat, quos per mortificationem vitiorum ad alta proficere, et per mundas et humiles orationes suaviter redolere perspicit. Illis quippe virtutibus sancta Ecclesia, vel unaquæque anima mundana efficitur; quia, dum per voluptatum mortificationem vitiis reluctatur, et per sanctas orationes frequenter lacrymis abluitur, sordes lavat, ut sponso placeat, cui pulchra apparere conatur,

cujus conatum ad effectum sponsus per gratiam suam ducit, opusque suum in sponsa benigne laudat et dicit: Tota pulchra es, amica mea; et macula non est in te.

rtificationem collocat in monte, quia ardua est et difficilis; orationem in colle, quia facilior at suavior. Rursum myrrham præponit thuri, quia mortificatio præire debet orationem, adeoque ipsa recta est via ad orationem sinceram, puram et ardentem, quæ meretur a Deo exaudiri. Denique mortificatio est meritum doni orationis, oratio mortificationis est præmium.

Symbolice, S. Anselmus per montem myrrhæ accipit chorum martyrum, per collem thuris, chorum confessorum: omnes enim sancti vel martyres sunt, vel confessores. Dicit vero Christus vadam, cum singulos gratia sua visitat, et ad martyrium vel virtutes confessore dignas excitat, idque « donec aspiret dies » beatæ æternitatis, « et inclinentur umbræ » mortalitatis: nam in cœlo myrrha et fel vertetur in saccharum et mel: thus vero fumosum in clarum visionis et amoris divini incendium. Ita B. Virgo stipata choris beatorum, cuidam sanctæ virgini apparuit, manu tenens B. Hyacinthum Polonum, ordinis Prædicatorum, jam vita functum, eumque ducens in cœlum suaviter concinebat: « Ibo ad montem myrrhæ, et ad collem Libani cum B. Hyacintho, » uti refert Leander Albertus in ejus Vita apud Surium, die 16 vel 17 augusti. Porro ipso festo Assumptionis suæ B. Virgo eum assumpsit in cœlum.

Secundo, Nyssenus, Theodoretus, et tres Anonymi apud ipsum, Psellus et Rupertus per montem myrrhæ accipiunt passionem Christi, per collem thuris resurrectionem: imo Philo accipit Christum ipsum passum et resurgentem, nil enim ita sponsam animat ad sponsi amorem et imitationem, atque ejus passio et resurrectio. Porro hæc Christus sponsæ consideranda proponit non eminus, sed cominus, ut scilicet mente et contemplatione adeat ipsum montem Calvariæ, ibique quasi præsens præsentem Christum pro se crucifixum oculis intueatur, perinde ac si rem ipsam olim actam, rursus coram se peragi cerneret: hæc enim viva et efficax contemplatio Christi patientis et resurgentis mire amorem, spem omnemque virtutem excitat: « Si tamen compatimur, ut et conglorificemur, » ait Paulus, Rom. viii, 17.

Audi Psellum: « Age tu mecum, qui cruci affixus sum, crucifigere, ut magna item a Patre gloria mecum afficiare: sponte enim volo ego sane mortem oppetere, ut fidelibus diem salutis aspirem, et umbras discutiam impietatis; » veni ergo in montem myrrhæ, ubi ego mortalitatem exui, ut inde pergas in collem thuris, ubi ego resurgens immortalitatem et gloriam indui. Audi et Theodoretum: « Quando adeo decora es, et amoris erga me vulnere sauciata, pro te mortem oppetam, et myrrhæ montem sponte conscendam; sed iterum surgam, et revertar ad collem thuris, ut per myrrham mortem significet, per thus autem divinam naturam. » Et post nonnulla: « Vadam, inquit, mihi ipsi (sic enim habent Septuaginta) ad montem myrrhæ, et ad collem thuris; utrumque enim libens facio, nulla vi, nulla coactus necessitate. Nemo enim tollit animam a me, sed ego pono eam a me ipso, ut iterum sumam eam, Joan. cap. x, 17. » Quærit deinde Theodoretus cur mortem vocarit montem, deitatem vero collem, cum hæc longe major sit illa; ac respondet, quia Deum mori est tam excelsum atque arcanum est, ut ab homine animo et cogitatione nequeat comprehendi.

cur mortem vocarit montem, deitatem vero collem, cum hæc longe major sit illa; ac respondet, quia Deum mori est tam excelsum atque arcanum est, ut ab homine animo et cogitatione nequeat comprehendi. » Causam dant tres Anonymi: « Mortalitatis enim, inquiunt, symbolum est myrrha, thus vero divinitatis: » corpora enim mortua condiuntur myrrha, uti conditum est corpus Christi: thura vero adolentur Deo, ad quem post resurrectionem reversus est Christus in cœlum. Deo enim propria et essentialis est immortalitas et felicitas, ideoque illa repræsentatur per thus, quod proprie datur Deo; unde cum in igne adoletur, totum per fumum evaporat, et ascendit in cœlum ad Deum. Rursum per resurrectionem a mundo agnita est Christi divinitas; unde illum credidit esse Deum, ac proinde illi quasi Deo vero thus obtulit, ait Rupertus.

Mystice Theodoretus: Myrrha, id est passio et mors Christi, vocatur mons; thus vero, id est divinitas, vocatur collis, quia magis excelsum et admirabile hominibus videtur Deum pati et mori, quam Deum exsistere.

pologice, ardua et excelsa est via ad montem myrrhæ, id est mortificationis et martyrii; inde vero facilis est ascensus ad collem thuris, id est orationis, devotionis et contemplationis; et anagogice ad collem thuris, id est ad cœlum, ubi

beati perpetuo thus gratiarum actionis et jubilationis offerunt Deo. Martyr enim uno passu tantum distat a cœlo, mox enim ut anima e corpore excessit, rapitur in cœlum; unde illud S. Augustini: « Injuriam facit martyri, qui orat pro martyre. » Facillimum ergo est martyri ire ad cœlum, sed difficile ire ad martyrium: ut igitur Deus patientem et martyrem animaret ad generose conscendendum montem myrrhæ, apposuit ei collem hunc thuris felicissimum, et ascensu facillimum.

» Facillimum ergo est martyri ire ad cœlum, sed difficile ire ad martyrium: ut igitur Deus patientem et martyrem animaret ad generose conscendendum montem myrrhæ, apposuit ei collem hunc thuris felicissimum, et ascensu facillimum. Quocirca illustris illa apud Anglos nostro ævo fidei heroina, Margareta Midleton, ad atrox supplicium damnata, quod sacerdotes catholicos hospitio suscepisset, et eos prodere nollet, ad supplicii locum lætissimo vultu processit dicens: « Tam brevis est via, quæ ad cœlum ducit, tam hoc quam alio genere mortis; post paucas horas cœlum et solum pedibus calcabo, et ex alto empyrei fastigio exile hoc terræ punctum, omniaque terrena felix et beata despiciam. » Quare in terram supina reclinata, dorso supposita petra ingenti, et quidem acutissima, corpori autem injecta tabula onusta pondere mille librarum, sensim pressa et oppressa, armata cœlesti patientia et constantia, gloriosa pro Christo morte occubuit, et ex monte myrrhæ ad collem thuris, uti sperandum est, evolavit. Illius certamen ad vivum repræsentatur in Theatro hæreticæ crudelitatis, pag.

The millstones cast upon her did not disturb her; Rather, she said: Pile all these mountains on my limbs, My innocent spirit shall transcend to the stars through the ruins.

Simili modo generosa illa apud Japones virago, nomine Susanna, quæ pro fide intrepide Nagasaci occubuit anno 1626 (quo anno pariter die 20 julii, P. Franciscus Paciecus provincialis Japoniæ cum duobus Patribus et sex Fratribus e Societate Jesu, pro fide gloriosum lenti ignis agonem ibidem, eadem consideratione brevis pænæ et æternis præmiis se suosque obarmans, obivit), se, maritum et socios perpetim ad constantiam in suppliciis quibuslibet animabat hac voce: « Stemus, o socii, in tormentis omnibus pro fide Christi magnanimi, quia brevem vitam et pænam, æterna et immensa excipiet gloria paradisi. » Quocirca et durum longumque carcerem, et horrendum apud Japones nuditatis publicæ opprobrium et inediam, frigoraque, et eculeum, et crucem tam suam, quam filiolæ sibi annexæ triennis, et minas stupri, et servitutem, vinculaque sex mensium qualia sunt mancipiorum, ac denique gladium, mortemque pro Christo fortiter sustinuit, imo Deo gratias agendo et jubilando superavit, uti testantur litteræ Japonicæ hoc anno Romæ typis excusæ. Digna sane, quæ cum priscis Susannis, Luciis, Cæciliis, Agathis, Catharinis comparetur, utpote quæ viros complures ad martyrium verbo et facto quasi tædarum facibus ignis accendit, ac exemplo suo, dirissima tolerando plusquam virili fortitudine, præivit.

Tantum duce femina factum,

cujus honorem et gloriam omnia ventura Japoniae saecula celebrabunt.


VERS. 7. TOTA PULCHRA ES, AMICA MEA, ET MACULA NON EST IN TE.

Ex pulchritudine singularum partium, puta membrorum sponsæ hactenus recensitorum, concludit pulchritudinem totius corporis. Verba hæc quoad primum hemistichium audivimus, cap. i, vers. 15, ubi ea explicui. Hic tantum additur: « Et macula non est in te. » Hebræum mum, non tantum maculam coloris, sive nævum, sed et quodlibet vitium, ut vertit Arabicus, sive quemlibet defectum et deformitatem significat, uti ostendi Levit. xxii, 22. Sic sensus est, q. d. Tota pulchra es, o sponsa, (et, id est quia) in te nulla est deformitas sed omnia concinna et formosa.

Tota Ecclesia pulchra est: primo, pulchritudine legis evangelicæ, quam profitetur: hæc enim lex est pulcherrima omnium quæ unquam fuerunt in orbe; in eaque nulla est macula, nullusque defectus, imo in ea traduntur multa consilia evangelica, quæ summam sanctitatem et perfectionem continent, ut patet, Matth. v et seq.

Secundo, pulchra est pulchritudine cognitionis Dei, veræ fidei, cultus et religionis, quia colit Deum non ritu externo in holocaustis bestiarum, uti Synagoga Judæorum, sed in spiritu et veritate, Joan. iv, 24; unde sacrificium habet nobilissimum, puta Eucharistiam in qua quotidie Deo Patri Christum crucifixum, ejus unigenitum incruente immolat et offert. Tertio, pulchra est, quia pulchras habet cæremonias, ritus, ornatus templorum, organa, concentus, etc.

Tertio, pulchra est, quia pulchras habet cæremonias, ritus, ornatus templorum, organa, concentus, etc., ac præsertim pulchra sacramenta, inter quæ baptismus animam ab omni culpa expurgat, ut nitidissimam efficiat; unde Optatus Milevitanus, lib. V: « Baptismus, inquit, virtutum est vita, criminum mors, nativitas immortalis, cœlestis regni comparatio, innocentiæ portus, peccatorum naufragium. »

uarto, proprie et subjective, Ecclesia tota pulchra est per gratiam, et justitiam inhærentem fidelibus justis et sanctis, qui soli potissima et perfectissima Ecclesiæ membra sunt, ideoque hic sponsæ nomine censentur, ut dixi, Canon. XVII: in his enim nulla est macula gravioris culpæ sive peccati mortiferi, quod solum sponsam deformem, id est Deo ingratam et exosam reddit. Esto enim nemo immunis sit a culpa veniali, hæc tamen levior est, nec macula hoc loco nomine censetur: ab hac tamen quoque immunis erit in altera

vita per amorem, gloriam et visionem beatificam; unde Beda, Nyssenus, S. Augustinus, I Retract. cap. xix, S. Hieronymus, lib. III contra Pelag., alii to tota pulchra es, attribuunt Ecclesiæ in cœlis triumphanti; militanti tamen eo sensu quo dixi. Idem eidem assignat Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Philo, Anselmus et alii.

Denique tres Anonymi apud Theodoretum: « Tota pulchra es, quia pulchra es, inquiunt, mente, et anima, et carne: et quidem carne, quippe quæ repurgata sis a vi et efficacia perturbationum, et ornata virtutum moribus; anima vero, ut quæ liberata sis omni concupiscentiæ vitio, et sermonibus vel rationibus decorata præceptorum; mente vero, ut quæ vilibus cogitationibus liberata, et splendenti in Spiritu Sancto per gratiam deificatione refulgeas. Ac ob id macula non est in te, quæ propter perfectionem proxima mihi effecta sis. »

» Ephes. v, 25. Vide ibi dicta. Huc facit versio Chaldæi: Et in tempore, quo populus domus Israel faciunt voluntatem Dominatoris sæculi, laudat eos in cœlis excelsis, et sic dicit: Tota pulchra es, congregatio Israel, et macula non est in te. Pulchritudo enim Ecclesiæ in eo consistit, ut se Dei legi et voluntati conformet, hæc enim est justissima et sanctissima, ideoque pulcherrima.

Anima sancta tota pulchra est per cycladem gratiæ, charitatis omniumque virtutum, quam Deus ipsi infundit, ut eam ornet et speciosam efficiat; unde illa hoc gratiæ decore exsultans ait, Isai. lxi, 10: « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis: » gratia enim est summus ornatus animæ; quia eam efficit Dei amicam, filiam, sponsam, hæredem, imo divinæ consortem naturæ, ut ait S. Petrus, II Epist. i, 4. Causam dat Theodoretus: « Immaculata, ait, et pulchra evasit sponsa, quia propinqua sponsi effecta est, atque ita omnes splendores suscepit, et lucida ex ipsa luce reddita est. » Audi S. Gregorium, qui sibi objiciens: Nulla anima immunis est a peccato veniali; quomodo ergo tota est pulchra? respondet: « Dum sancta anima a peccatis quotidianis se per pœnitentiam mundat, dum quotidie peccata minuta lacrymis abluit, et a majoribus se observat, quamvis frequenter peccet, per assiduam tamen pœnitentiam munditiam suam assidue servat; hinc enim alibi præcipitur Eccles. cap. ix, 8: Omni tempore sint vestimenta tua candida. Et illud, Rom. cap. i, 17: Justus autem ex fide vivit: quamvis enim mox ut peccat, a justitia deviet, tamen dum semper credit in eum qui justificat impium, et assidue sub ejus fide peccata sua deflet, per assiduas ablutiones justitiam suam retinet. » Porro S. Ambrosius, lib. I De Virginibus, iis specialiter adaptans: « Pulchritudinem, inquit, quis potest majorem existimare decore ejus quæ amatur a rege, probatur a judice, dedicatur Domino, consecratur Deo? semper sponsa, semper innupta, ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor. Hæc profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quæ sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. »

Denique tres Anonymi apud Theodoretum: « Tota pulchra es, quia pulchra es, inquiunt, mente, et anima, et carne: et quidem carne, quippe quæ repurgata sis a vi et efficacia perturbationum, et ornata virtutum moribus; anima vero, ut quæ liberata sis omni concupiscentiæ vitio, et sermonibus vel rationibus decorata præceptorum; mente vero, ut quæ vilibus cogitationibus liberata, et splendenti in Spiritu Sancto per gratiam deificatione refulgeas. Ac ob id macula non est in te, quæ propter perfectionem proxima mihi effecta sis. »

Beata Virgo tota pulchra est, imo omnium non tantum hominum, sed et angelorum pulcherrima, et nulla in ea est macula culpæ vel pænæ, sive originalis, sive mortalis, sive etiam venialis, uti tota sentit et consentit Ecclesia, teste Concilio Tridentino, sess. VI, canon. 22. Unde S. Augustinus, De Natura et gratia, cap. xxxvi, cum omnes homines, etiam justos peccato veniali subjacere dixisset, subdit: « Excepta S. Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quæstionem: inde enim scimus quod ei plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quæ concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum.

um habuisse peccatum. » Unde hæc verba Cantici: « Tota pulchra es, et macula non est in te, » B. Virgini soli appropriant Rupertus, Psellus, Hugo uterque, scilicet Cardinalis et de S. Victore, S. Thomas, Galatinus, et S. Ildefonsus, De Laudibus B. Virginis.


VERS. 8. VENI DE LIBANO, SPONSA MEA, VENI DE LIBANO, VENI: CORONABERIS DE CAPITE AMANA, DE VERTICE SANIR ET HERMON, DE CUBILIBUS LEONUM, DE MONTIBUS PARDORUM.

Hebræum אתי itti, id est mecum a Libano, sponsa,

mecum a Libano venies. Verum Noster æque ac Septuaginta, pro אתי itti, id est mecum, alio puncto legerunt את, id est veni; quanquam eodem redeat sensus, si enim legas itti, id est mecum a Libano, sponsa, subaudias oportet veni, vel venies, quod sequitur. Pro coronaberis hebraice est תשורי tascuri, quod Vatablus et alii vertunt, aspicies, q. d. Aspicies de vertice Amana, Sanir et Hermon subjectas valles et campos arboribus, floribus, herbis, fructibus virentes et vernantes: quod secutus Lyranus, hæc refert ad Hebræos tempore Josue, quos ex hisce montibus terram Chanaan sibi promissam contemplatos esse asserit, ut ejus ingrediendæ desiderium in se acuerent. Alii tascuri vertunt, cantabis præ voluptate et gaudio, שיר scir enim est canticum. Alii, ibis, vel incedes; unde Septuaginta, transibis, inquiunt, de vertice fidei. Amana enim hebraice, veritatem et fidem significat; hinc et Syrus cum Arabico vertunt, venies et transibis; alii tascuri vertunt dirigeris, vel rectificaberis, aut recta evades, a radice ישר iaschar, id est direxit, rectum fecit; Noster pro tascuri, per שין schin, legit tasuri per שׂ sin: שׂור sur enim significat dominari, regere, imperare: tasuri ergo, id est dominaberis, imperabis, ac ut regina coronaberis.

Libanus notus est mons maximus, Judææ confinis; dictus Libanus vel a candore nivium, quibus abundat, לבן laban enim significat album et candidum; vel a thure, cujus ferax est: libanon enim hebraice significat thus; unde Philo Carpathius, to veni de Libano, sic explicat, q. d. Veni de thure idololatriæ quod idolis obtulisti, ad verum Dei in Sionis templo cultum. Amana mons est altissimus trans Jordanem juxta Libanum, Hermon, et Sanir montes situs; Glossa tamen per Amana accipit Amanum montem, qui Ciliciam a Syria disterminat. Sanir pars est vel appendix montis Hermon, ut patet, Deuter. iii, 9. Adrichomius, in Descript. Terræ Sanctæ, pag. 93, num. 83, vult Sanir eumdem esse montem cum Seir: hic enim adjacet monti Hermon. Seir dictus est ab accola Esau, qui dictus est seir, id est pilosus, quia hirsutus. Sanir ergo mons celsus est trans Jordanem ad orientalem plagam terræ Hus situs, atque a septentrione monti Hermon, ab austro monti Galaad conjungitur: a civitatibus vero Capharnao et Corozaim versus æstivalem solis ortum alicubi quatuor, alicubi sex et pluribus milliaribus distat.

ns est excelsus ultra Jordanem e regione urbis Paneadis situs, quam ab ortu respicit; a meridie vero monti Seir jungitur, ac vergens versus septentrionem, qua Trachonitidem regionem circumit, prope Damascum Libano se copulat: unde in sacra Scriptura frequenter habemus, quod terra filiorum Israel trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon extendatur. Est et alius Hermon mons citra Jordanem juxta Thabor; et tertius in

tribu Aser adeo altus, ut perpetuo nives habeat. Igitur Libanus, Amana, Sanir, et Hermon sunt montes sibi vicini extra Judæam, sed Judææ confines, ejusque limites, in quibus erant speluncæ vastæ, ubi degebant leones et pardi: unde hic dicitur: « De cubilibus leonum, et montibus pardorum, » licet Adrichomius ex Brocardo et Bredenbachio in Descript. Terræ Sanctæ, pag. 186, num. 20, separatum montem constituat, qui dictus sit pardorum a pardis in eo degentibus, æque ac leonibus, ex quorum cum pardis commixtione nascuntur leopardi: Mons leopardorum, inquit, profundus et altus est, qui contra aquilonem a Tripoli duabus, versus austrum a civitate Areas tribus, a Libano autem uno milliario distat; additque ibi ostendi ingens in spelunca monumentum, quod incolæ putant esse sepulcrum Josue, sed verius videri esse sepulcrum Chanaan filii Cham, filii Noe.

Nonnulli per Libanum, Amana, Sanir, et Hermon montes accipiunt Jerusalem et Judæam, atque ex ea hic evocari a Christo censent apostolos et fideles, ut a Judæis utpote incredulis, et crudeliter instar leonum et pardorum in christianos sævientibus egrediantur ad gentes, illisque prædicent evangelium: sic enim per Libanum significatur Jerusalem, Zachar. xi, 1; Ezech. xvii, 3, et alibi.

har. xi, 1; Ezech. xvii, 3, et alibi. Melius alii per Libanum, Amana, Sanir et Hermon montes, utpote extra Judæam in Phœnices sitos, accipiunt Phœnices, id est gentiles; unde S. Athanasius in Synopsi S. Script. in Cantic., censet hisce montibus designari Ecclesiam gentium: gentes enim hic evocari ab idololatria et gentilismo ad fidem et christianismum, ut Christi Ecclesiæ inserantur; sic et Tertullianus, lib. IV Contra Marcian. cap. xi; paulo aliter Theodoretus qui per Libanum, id est dealbationem, censet notari vocationem gentium, quæ infidelitate atræ, baptismo ablutæ et dealbatæ fuerunt. Per Hermon vero rorulentum, et Sanir, id est lucernarum viam significari vocationem Judæorum, qui legis lucem et rorem a Moyse acceperunt: rursus, per leones notari Judæos audaces, per pardos gentilium sapientes et sophistas. Hæc Theodoretus.

Sensus ergo est, q. d. Tu, o Ecclesia gentium, quæ a me Christo ab æterno prædestinata es, et in tempore destinato vocanda es ad christianismum, ut fias mihi sponsa, veni de horridis sylvosisque montibus, de Libano, inquam, Amana, Sanir et Hermon, id est de infidelitate et gentilismo, ubi inter idololatras, infideles et impios, quasi inter sævos leones et pardos ferarum more vixisti, et inter feras horridam vitam egisti: veni in speciosam Jerusalem et Sion, ubi Deus in templo suo colitur; veni, inquam, ad Ecclesiam et montem myrrhæ, et collem thuris, id est ad montem Oliveti et Calvariæ, ubi captus et crucifixus est Christus, ut in eum credas; atque ad Sion, ubi cœpit Ecclesia christianorum, ut illi associeris. Veni ergo ad christianismum, ibi inter christianos humiles, mites et benignos, velut inter columbas, hinnulos, et agnos vitam ages suavissimam et sanctissimam; imo ibi coronaberis velut sponsa regis Christi, ideoque regina; coronaberis, inquam, in hac vita per gratiam, in futura vero per gloriam. Aut aptius et nervosius, q. d. Tu, o primitiva Ecclesia, quæ per apostolos eorumque socios et asseclas laboras in Libano, Amana, Sanir et Hermon, id est in gentilitate convertenda ad Christum, inde veni cum magnis gentium a te conversarum manipulis, ut eos adducas in Sion, hoc est ad Christi Ecclesiam: quod si feceris « coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum, » id est de gentibus a te conversis triumphabis, easque quasi in triumphum duces, ac corona triumphali coronaberis. Ita Noster Alcazar in Allusion.

beris. Ita Noster Alcazar in Allusion. ad Apocalypsin, lib. III, ubi ait hoc versu promitti Romæ novæ, id est christianæ perfectam de Roma veteri, id est ethnica, ac de universo imperio victoriam. Nominat ergo regiones, quarum Ecclesia quasi in triumphorum ferculis ante se latura sit simulacra, primum de Amana, id est de fide plantata, quasi fidei coronam; secundum de Sanir, id est dente lucernæ (hoc enim hebraice est Sanir) ob prædicatores luce doctrinæ et virtutum splendentes, per quos regiones illas convertisti; tertium de Hermon sive Chermon, quia Ecclesiam gentium quasi ad cherem, id est anathema Deo vovisti, consecrasti et sacrificasti; occidisti enim in eis

infidelitatem, vitia et diabolum, ac vivere fecisti in eis fidem, virtutes et Christum; quartum de debellatis leonibus et pardis, id est tyrannis, et persecutoribus, quos tibi, o Ecclesia, subegisti.

Huc accedit versio Chaldaica: Et rex, inquit, qui erat princeps eorum, plenus erat præceptis sicut malogranatum, exceptis præpositis et principibus, qui accedunt ad regem, qui sunt justi, in quibus non est quidquam mali.

emate de subactis et mansuefactis gentibus Ecclesiæ triumphum depingit Isaias, cap. xi: « Habitabit, inquit, lupus cum agno:

et pardus cum hædo accubabit: vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos, » etc. Porro quod ait de vertice, notat vertices, id est principes gentilium, puta illos qui inter eos, imperio, sapientia, opibus, auctoritate eminebant, convertendos ad Christum, taciteque hic monet viros apostolicos, ut vertices, id est principes convertant; iis enim conversis subditi facile convertuntur. Hinc S. Franciscus Xaverius adibat reges et principes Indorum, ac magnum regem Sinarum primo adire, sibique conciliare destinabat, ut ab eo facultatem evangelizandi per totum regnum impetraret; idemque monebat nostros, ut primo prælatos et magistratus sibi devincirent, ut illi conatus eorum promoverent, alioqui frustra laboraturos.

Franciscus Xaverius adibat reges et principes Indorum, ac magnum regem Sinarum primo adire, sibique conciliare destinabat, ut ab eo facultatem evangelizandi per totum regnum impetraret; idemque monebat nostros, ut primo prælatos et magistratus sibi devincirent, ut illi conatus eorum promoverent, alioqui frustra laboraturos. Addit Hortolanus hos quatuor montes sitos esse ad quatuor plagas orbis, respectu Palæstinæ. Libanus enim situs est ad septentrionem, Amana ad occidentem, Hermon ad orientem, Sanir ad meridiem; hocque situ significari gentes universas ex quatuor orbis plagis venturas ad fidem et Ecclesiæ se subdituras, juxta illud, Isai. xliii, 5: « Noli timere, quia ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. » Et illud Christi, Matth. viii, 11: « Dico autem vobis, quod multi ab oriente, et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores.

ores. » Hæc enim omnia quæ dicuntur, Cant. iv, spectant ad virilem ætatem Ecclesiæ, quando illa propagata per omnes gentes, regnum suum spirituale toto orbe stabilivit; unde quasi regina orbis, gentium omnium fide et obedientia coronata in-

cessit, juxta illud, Isai. xlix, 18: « Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis (vel coronabis) tibi eos quasi sponsa.

xlix, 18: « Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis (vel coronabis) tibi eos quasi sponsa. » Porro Septuaginta versionem, quæ habet, venies et transibis ab initio fidei, sic interpretatur Philo Carpathius: « Venies a gentibus, transibis a lege, a primitiis fidei, a capite Sanir et Hermon. Sanir interpretatur rubus, et Hermon spiritus, sive vox sublimis: principium enim fidei ab eo fuit, qui in rubo locutus est Moysi, et voce sublimi locutus est filiis Israel, cum eos eduxit ex Ægypto, in unumque coegit.

Sanir interpretatur rubus, et Hermon spiritus, sive vox sublimis: principium enim fidei ab eo fuit, qui in rubo locutus est Moysi, et voce sublimi locutus est filiis Israel, cum eos eduxit ex Ægypto, in unumque coegit. » Aliter S. Augustinus in Psalm. lxvii, sub finem: « Ab initio fidei, » inquit, quia, ut bona opera sequantur, præcedit fides, nec ulla opera bona fiunt, nisi quæ sequuntur præcedentem fidem: fides enim est principium omnis boni et virtutis; unde tres Anonymi apud Theodoretum legentes, venies, et pervenies ab initio fidei a capite Sanir, etc. Sic explicant, q. d. Venire incipies per fidem, sed pervenies ad coronam per spem et charitatem, ubi variis tentationibus, quæ leonum et pardorum nomine significantur, exercita fueris.

s. Denique Noster Sanchez to a principio fidei explicat de B. Virgine, q. d. B. Virgo ab initio conceptionis suæ fuit fidelis, sancta et immaculata, ideoque concepta sine peccato originali, utpote evocante illam ad se Christo; unde Hebræa habent, mecum de Libano venies.

Hæc omnia quæ dicta sunt de Ecclesia, adapta animæ, commutato nomine; primo ergo, hæc attribui possunt animæ, quæ ex statu peccati et vitiis, quibus bestialiter servivit, a Christo evocatur ad pænitentiam, virtutes et gratiam, ut jam non serviat concupiscentiæ, sed charitati: nam, ut ait S. Joannes, I Epist. cap. ii, 16: « Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. » Concupiscentiam carnis notat Amana, id est nutrix, nutrit enim carnem concupiscentia gulæ; concupiscentiam oculorum, id est avaritiam notat Sanir, id est iteratio novalis, avaritia enim novis agris et opibus aggregandis inhiat; superbiam vitæ notat Hermon, id est destructio et anathema, superbia enim omne bonum destruit. Ex his ergo vitiorum montibus evocatur anima peccatrix et pænitens ad contrarias valles abstinentiæ, paupertatis et humilitatis. Aliter hæc nomina Amana, Hermon, et Sanir interpretatur et adaptat Richardus de S. Victore et alii, sed minus vere et congrue ad etymon hebræum.

Secundo, hæc attribui possunt animæ sanctæ, quæ a Christo ad majorem sanctitatem et perfectionem, ac præsertim ad tria vota vitæ religiosæ evocatur: hæc enim ex Amana, id est gula et luxuria evocatur ad castitatem; ex Sanir, id est avaritia, ad studium paupertatis; ex Hermon, id est superbia, ad humilem obedientiam. Hinc ter repetitur to veni: primo, ut significetur ardens desiderium Christi, quo optat ut anima se vocantem sequatur, ideoque eam ter, id est plene et perfecte vocat; secundo, ut significentur ingentia bona præsentia et futura, ad quæ evocatur; tertio, ut significetur illam evocari ad serviendum sanctissimæ Trinitati per tria vota, et per tres virtutes theologicas, fidem, spem et charitatem, ait S. Gregorius; quarto, ut significetur ei assidue bellandum esse cum mundo, carne et diabolo; mundum enim significat Sanir, id est mutatio lucernæ vel novalis: in mundo enim est perpetua mutatio, et successio dignitatum et opum, hæc enim continuo ab uno, vel per mortem, vel per fortunæ aliquem auferuntur, et alteri conferuntur: qua in mundo assidue gyratur rota fortunæ, ut, his in altum ascendentibus, alii deorsum descendant et cadant. Carnem significat Amana, id est

nutrix, uti jam dixi: diabolum repræsentat Hermon, id est destructio et anathema, quia diabolus destruit bona omnia, ideoque quasi anathema æternæ maledictioni et gehennæ addictus est.

Addit Cassiodorus et Beda trinum veni, trinum animæ denotare profectum, scilicet in cogitatione, locutione et operatione; S. Gregorius vero: Primus animæ profectus, inquit, est virtutum progressus; secundus fit per egressum e corpore; tertius per resurrectionem carnis: porro anima sancta coronatur corona virtutum in hac vita, et corona gloriæ in futura; hæc deinde ex Hermon fit Herem vel Cherem, id est mors et consecratio, quia moritur sibi, ut vivat Deo, ac velut anathema totam se consecrat Deo, eique se facit holocaustum. Hæc enim anima paulo ante vocata est tota pulchra, atque evocata fuit in montem myrrhæ, consepulta Christo per baptismum; ascendit quoque in collem thuris, per resurrectionem a peccatis particeps effecta divinitatis, quæ per thus significatur. Hic autem ulterius evocatur, ut transeat a principio fidei, ut habent Septuaginta, ad ejus consummationem, et progressum per opera charitatis et virtutum: ita Nyssenus, et S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. v, quem audi: « Egredere, inquit, de corpore et totam te exue: non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore, quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades: bene repetivit, quia sive præsens sive absens adesse, et placere Domino Deo tuo debes. Adesto præsens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es: mihi enim omnes præsentes sunt, quorum fides mecum est. » Deinde pulchre idipsum per antitheses explicat: « Adest mihi, qui exit de sæculo; adest mihi, qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum: adest mihi, qui abfuerit sibi; adest mihi, qui se negaverit sibi. Ille mecum est, qui intra se non est, quoniam qui in carne est, non est in spiritu; ille mecum est, qui ex seipso egreditur. Ille juxta me, qui extra se fuerit; ille mihi integer, qui propter me perdiderit animam suam. Et ideo ades, sponsa, transibis, et pertransibis a principio fidei. Transit et pertransit cæteros, quæ ad Christum pervenit: transit fidei merito et operum claritate, quæ lucet sicut Sanir et Hermon, hoc est, via lucernæ transit devictis tentationibus sæculi, et superatis nequitiis spiritualibus, legitimi petens coronam certaminis, et ideo meruit Christo judicante laudari. Tropologice per leones S. Gregorius accipit dæmones, Beda vero superbos et potentes, uti sunt reges et principes infideles; per pardos maculosos accipit hypocritas, fraudulentos et dolosos, quales sunt hæretici, ait Philo Carpathius.

s accipit dæmones, Beda vero superbos et potentes, uti sunt reges et principes infideles; per pardos maculosos accipit hypocritas, fraudulentos et dolosos, quales sunt hæretici, ait Philo Carpathius. Porro dæmones et tyranni infideles dominabantur gentibus ante Christum sæve et crudeliter, instar leonum: « hi enim, ut ait S. Gregorius, vere pardorum varietatem imitantur, quia dum cum vir-

tutibus etiam vitia sectantur, quasi in vario corio coloris dissimilitudine dividuntur. Sed de cubilibus leonum et de montibus pardorum Ecclesia coronatur, quia dum per ejus prædicationem, et crudeles ad pietatem, et hypocritæ ad vitæ humilis unitatem convertuntur, pro his omnibus præmium percipiet quod meretur.

ificatur hic evocatio animæ sanctæ e periculis, tentationibus et ærumnis hujus vitæ propter ejus patientiam et victoriam, ad cœlestem coronam et gloriam: ita Cassiodorus, Beda, Anselmus, et S. Augustinus in Psalm. lxvii; unde S. Ambrosius, lib. De Virginibus, III, post medium,

iis adaptans: « Primitias, inquit, vigiliarum tuarum Christo dicato; primitias actuum tuorum Christo immola. Audisti, quia vocavit te dicens: Veni a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei; transibis in sæculum creaturæ, pertransibis ad Christum triumphatura de sæculo. Audisti, quia te a leonum et pardorum, id est spiritualium nequitiarum incursionibus separavit. » Similia habet S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.;

Similia habet S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.; unde Joannes Carmelita to coronaberis de capite Amana, etc., sic exponit, q. d. Coronam de persecutione recipies, dum in Libano vivens, montium, ubi feræ habitant, adversos patieris incursus: monti quippe amoris persecutionum montes opponi decuit, ut tanta sit laboris probationisque mensura, quanta est tui erga me amoris magnitudo.

Primo, B. Virgo evocata est ex Libano, Amana, Hermon et Sanir, cum ex Judæa, et hoc mundo evocata est ad Christum in cœlum, ibique coronata regina cœli et terræ cum triplici aureola scilicet eminentis virginitatis, doctoratus et martyrii: fuit enim ipsa primiceria virginum, doctorum et martyrum. Unde secundo, illorum corona est corona B. Virginis, quia ejus invocatione, orationibus et meritis impetrata: ita Rupertus, qui nove, ideoque non satis congrue interpretans nomina hebræa montium, sic ait: « Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis. Unde coronaberis? de capite Amana, quod interpretatur nocturna avis; de vertice Sanir, quod interpretatur dens vigiliarum, et Hermon, quod interpretatur anathema. Venies de Libano, quod interpretatur candidatio, id est migrabis de corpore isto, corpore candido, corpore virgineo, et coronaberis de omnibus his, id est de corpore vel membris illius qui nominibus istis recte denotatur, de regnis mundi hujus; regna namque mundi hujus quædam capita, vel quidam vertices recte dicuntur nocturnæ aves, et dentes vigiliarum, et vere anathematizati diaboli a Deo separati, qui cum sit princeps tenebrarum, et tan-

quam leo rugiens circumeat quærens quem devoret, I Petr. v, 8, recte et nocturna avis et dens dicitur vigiliarum.

iarum. » Denique per leones et pardos intelligens reges Babyloniorum, Persarum, Medorum et Græcorum, eosdem sic coronæ B. Virginis implectit: reges hi « credant in me (Christum) fructum ventris tui, et eorum credentium salus corona tua erit. Ita coronaberis, ut et in cœlis regina sanctorum, et in terris regina sis regnorum. Ubicumque enim prædicatum fuerit illud de dilecto dictum, Psalm. viii, 6: Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum: et consti-

tuisti eum super opera manuum tuarum, prædicabitur et de te, quod sis, o dilecta, et mater hujus coronati; ac proinde regina cœlorum, totum jure possidens filii regnum; atque hoc intuitu reges atque imperatores coronis suis te coronabunt, palatia sua nomini tuo sacrabunt, honori tuo dedicabunt, ut desinant esse, quod fuerant montes pardorum, cubilia leonum. » Hinc S. Epiphanius, hæresi 78, lib.

8, lib. III, beatam Virginem vocat leænam, quæ est regina animalium omnium: quia ipsa peperit Christum quasi LEONEM DIVINUM, per quem omnes leones terrestres perdomuit, imo ex leonibus agnos effecit. Additque B. Virginem unum tantum edidisse filium, sicut leæna unum edit catulum, et secreto tantum parit; leænæ enim non contingit secundus partus. Causa est, inquit, quod leæna catulum utero gestet per 26 menses, quibus catulus adolescit ac perficitur dentibus, unguibusque, quibus matricem divellit et incidit: quare matrem in partu simul cum catulo matricem excernere asserit, ideoque non posse illam amplius fætum utero concipere, cum conceptionis locum et sedem, puta matricem amplius non habeat. Hæc Epiphanius, sed hoc falsum esse docent physici et experientia, quæ docet leænam pluries et sæpius parere. Vide dicta, Ezechiel. xix, 2.


VERS. 9. VULNERASTI COR MEUM, SOROR MEA SPONSA, VULNERASTI COR MEUM IN UNO OCULORUM TUORUM, ET IN UNO CRINE COLLI TUI.

Sponsus, inquit Theodoretus, evocata ad se e Libano sponsa, cum eam ejusque decorem fuisset intuitus, captum se dicit ejus amore, et vulneratum ejus oculo et crine.

ulo et crine. VULNERASTI COR MEUM, SOROR MEA SPONSA, VULNERASTI COR MEUM. - Pro vulnerasti hebr. est לבבתני libbautini, quod deducitur a לבב lebab, id est cor; unde Septuaginta vertunt ἐκαρδίωσας ἡμᾶς, id est excordasti nos, hoc est, ut Vatablus, abstulisti mihi cor; R. David, transfixisti mihi cor; Complutenses, stupefecisti me; Arabicus, inflammasti corda nostra; alii, incordiasti me, id est in corde me sauciasti, cordis autem vulnus est summi doloris et mortiferum: sic amor facit, ut anima quasi moriatur in corpore amantis, et vivat in corpore amati. Aut incordiasti me, id est, ut ait Nyssenus,

cor meum mihi eripuisti, et in corde tuo conclusisti et captivasti; S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 11, vertit, corde nos cepisti; Symmachus apud Theodoretum, excitasti cor meum; quinta editio et Syrus, confidere me fecisti; alii, cor mihi indidisti, cor, id est mentem, q. d. Ostendisti mihi quid intueri et amare deberem, scilicet non aliud quam te; aut potius, q. d. Cor tuum mihi inseruisti, ut illud in me operetur, atque ego omne id faciam, quod cor tuum desiderat.

per unum crinem) colli tui, crine non simplici, sed ex multis implicato, puta plexu et fune ex crinibus intorto; solebant enim Hebræi capillos in varias plicas, vel potius tricas colligare, uti fecit Samson, Judic. xvi, 13, atque uno alterove ex illis collum circumdare, itaque crines circa collum contorquere: hebraice enim est ענק anac, id est fune vel torque; unde Septuaginta, in uno ἐνθύματι, id est ornamento, vel torque colli tui: sic et Syrus et Arabicus; Aquila, in uno serto (pendente) e collo tuo; Symmachus, in uno monilium colli tui. Sic crinem pro vinculo et fune ex crinibus intorto sumit Plinius, lib. XVII, xxiii: « Jugum, inquit, sit pertica, aut arundine, aut crine, funiculove. » Quocirca Noster Alcazar in Allusion. ad Apocalyp. lib. III, per unum crinem colli accipit unam ex duabus circuitionibus torquis circa collum.

IN UNO OCULORUM TUORUM. - Arabicus, propter pulchritudinem oculorum tuorum. « In uno, » quia sponsa capite velata more nuptiali, non nisi oculum unum ostendebat, utpote quem ad iter et actiones cæteras nudare debebat. Idem factitabant virgines solymitanæ æque ac arabicæ, de quibus Tertullianus, lib. De Veland. Virginibus, sub finem: « Judicabunt, inquit, nos arabicæ feminæ ethnicæ, quæ non caput, sed et faciem quoque ita totam tegunt, ut, uno oculo liberato, contentæ sint dimidia frui luce potius quam totam faciem prostituere.

Virginibus, sub finem: « Judicabunt, inquit, nos arabicæ feminæ ethnicæ, quæ non caput, sed et faciem quoque ita totam tegunt, ut, uno oculo liberato, contentæ sint dimidia frui luce potius quam totam faciem prostituere. » Adde, quo fertur et aspicit oculus unus, eo comitanter naturæ ductu fertur, aspicitque et alter. Oculus est sedes animi, in oculo enim relucet cor, animus, affectus: quare oculus feminæ pulchræ, amantis, et illicis cor viri intuentis vulnerat, illudque ad se rapit: oculi enim radios vibrant et quasi sagittas amoris ejaculantur, uti de Helena scribit Theocritus, Idyll. 18. Refert Jacobus de Vitriaco cardinalem sanctimonialem quamdam pulchritudine oculorum ita vulnerasse cor principis, ut omni modo eam sibi tradi vellet: quare illam evulsos oculos ad principem misisse ac dixisse: « Ecce sagittæ, quæ cor tuum sauciarunt.

s de Vitriaco cardinalem sanctimonialem quamdam pulchritudine oculorum ita vulnerasse cor principis, ut omni modo eam sibi tradi vellet: quare illam evulsos oculos ad principem misisse ac dixisse: « Ecce sagittæ, quæ cor tuum sauciarunt. » Simile plane aliam virginem fecisse narrat Sophronius in Prato spirit. cap. lx, ac simile prorsus de S. Lucia narrat Sabellicus, lib. IV Exempl. cap. viii. Idem et subinde magis faciunt crines flavi, comptique feminarum; crescit ergo gradatio ab oculis ad crines, quia crines flavi, fulvi, crocei, aurei et lucentes mire effulgurant,

itaque rapiunt oculos intuentium; unde a poetis stellis comparantur fulguri, et dicuntur fulgurare: quare Virgilius, II Æneid., crinem flagrantem nuncupat. Adde feminas decorem suum ponere in capillis ornandis, poliendis, fucandis, comendis; unde Comicus: « Dum comuntur, dum poliuntur, annus est; » et Catullus: « Splendidas quatiunt comas. » Insuper crines pulchre gyrantur et crispantur; per crinem ergo unum crispationem unam crinium intellige, quæ pulchram cæsariem efficit; unde Virgilius, XII Æneid.: « Vibrati calido crines ferro, » id est crispati calamistro. Ad hæc crines perungebant unguento odoratissimo, unde suavissimum efflabant odorem. Audi Horatium, V Carm.: Sparsum odoratis humerum capillis. Et Ovidius, epist. 21: Non arabo noster rore capillus olet.

Humerumque coma decorante fragrantem.

Et Ovidius, epist. 21:

Non arabo noster rore capillus olet.

And Tibullus, book 3:

Spirabat tyrio myrrhea rore coma. Et Silius, lib. XI: Crinem perfundit amomo.

And Silius, book 11:

She drenches her hair with amomum.

Præterea feminæ adeo polite crines pectunt, et acu discriminali discernunt et discriminant, ut pulcherrimi appareant, ut patet in sponsis, quarum elegantia in crine polito et belle discriminato sparsoque consistit. Unde Festus: « Crines, inquit, a discretione dicti sunt. » Denique crines collo intortos, aureo torque injecto, implectebant et ornabant; nonnulli etiam crines ipsos inaurabant, aut fuco eleganti fulgidos et radiantes efficiebant; unde Virgilius, IV Æneid.: Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum.

Whose quiver was of gold, whose hair was knotted in gold.

The same, book 8:

Golden was their hair, and golden their garments.

The same, book 10:

Her milky neck receives the flowing hair, And a circlet of soft gold binds it beneath.

And Ovid, Metamorphoses 15:

They make their hair like amber and gold.

Electro similes faciunt auroque capillos. Et Claudianus, lib. III De Raptu Proserpinæ:

Caesaries, fulvoque nitet coma gratior auro.

ce ergo crinibus adeo elegantibus et fulgentibus sponsa vulnerabat cor sponsi.

Christus sponsus ait: Vulnerasti cor meum, Ecclesia sponsa, per unum oculorum tuorum, quia scilicet uno totoque oculo, eoque columbino, id est pudico, modesto et simplici me aspicis: me enim solum spirituali amore diligis, mihi soli placere satagis et in uno crine, id est torque crinato colli tui: hic torques est obedientia, qua collum ultro legi meæ subjicis, uti dixi, cap. i, vers. 10: hac enim velut torque cor meum ligas, tibique adstringis et alligas. Oculus ergo notat intentionem et amorem; crinis, sive torques, obedientiam: hæc enim duo, quasi duæ sagittæ acutæ et ignitæ vulnerant cor Christi, ut illud amore saucium Ecclesiam tam sui amantem summe redamet; imo illum quasi excordant, id est cor illi auferunt, illudque sponsæ tradunt, ut illa ipsum flectat quo vult, illoque utatur ad libitum, imo ut illa ipso vivat, moveatur et operetur, sicut S. Catharina Senensis pro corde suo petiit et obtinuit cor Christi, ut illo vegetaretur, viveret et ageret quæcumque agebat. Unde S. Paulus, Galat. ii, 20: « Vivo autem, inquit, jam non ego; vivit vero in me Christus, » puta cor Christi.

Porro oculus hic plura notat, primo, cognitionem et fidem, oculo enim res intuemur et cognoscimus, q. d. Unam, o Ecclesia, in me Christum Salvatorem tuum habes fidem, et cum S. Paulo jam aliud non nosti, quam Jesum et hunc crucifixum: quare cogis me, ut ego vicissim te unam intuear et aspiciam. Quocirca noster Alcazar in Allusion. ad Apocalyp. lib. III, totum hoc caput iv explicans de laudibus Ecclesiæ romanæ antiquæ, per unum oculum accipit fidem S. Petri, per unum crinem colli obedientiam S. Pauli, q. d. Totius victoriæ et gloriæ, quam de subactis leonibus et pardis, id est tyrannis infidelibus, consecuta est Roma christiana, origo et causa fuit fides S. Petri et obedientia S. Pauli. Hinc multi per oculum intelligunt contemplationem, per crines cogitationem piam, quæ fovet contemplationem; aut per crines accipiunt actionem sanctam, quæ ex contemplatione sequitur.

Hinc multi per oculum intelligunt contemplationem, per crines cogitationem piam, quæ fovet contemplationem; aut per crines accipiunt actionem sanctam, quæ ex contemplatione sequitur. Secundo, oculus notat spem, quod enim speramus, hoc oculo aspicimus; unde quinta Editio vertit, fidere me fecisti, q. d. Quia tu, o Ecclesia, totum tuum oculum, id est totam fiduciam in me defixisti; hinc ego vicissim tui quasi sponsæ mihi charissimæ singularem curam habebo, teque ita curabo ac si nil aliud curarem.

ebo, teque ita curabo ac si nil aliud curarem. Tertio, oculus notat amorem, nam quod amamus, hoc oculo fixo intuemur; unde illud: « Ubi oculus, ibi amor; ubi manus, ibi dolor. » Quod enim membrum manu crebro contingimus, illo dolemus. Huc facit Chaldæus, qui more suo judaizans hæc exponit de Synagoga Judæorum, quæ fuit typus Ecclesiæ christianorum: « Infixus est, inquit, in tabula cordis mei amor tuus, soror mea cœtus Israel, quæ comparata est sponsæ, quæ est honesta. Infixa est in tabula cordis mei dilectio minimi filiorum tuorum, qui est justus,

sicut unus de principibus concilii, et sicut unus ex regibus domus Juda, super cujus collum positum est diadema regni.

» Denique Ecclesia dicitur soror Christi, quia ipse quoad carnem ex eodem patre Adamo, quo ipsa, progenitus est: ita S. Anselmus; unde S. Isidorus, lib. IX Etymol. cap. vi: « Soror, inquit, ex eodem semine dicta est, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur; » licet alii aliud sororis dent etymon. Audi problemata Gelliana apud Julium Scaligerum, num. 91: « Quam ob rem soror dicta? an quod seorsim a domo nascatur? an videtur soror quasi adscititia sarcina, et non augere familiam? nam sororiari antiquis fuit turgere: ita quasi familiæ tuber est. » Nonnius Marcellus, De Proprietat. serm. cap. i, num. 258: « Soror, ait, dicitur quod quasi seorsim nascitur, separaturque ab ea domo, in qua nascitur. » Hoc sororis etymon etiam congruit Ecclesiæ, nam ipsa, e domo et familia parentis sui Adæ peccato vitiata separata, transiit per baptismum in domum et familiam Christi. Denique S. Bernardus, vel quisquis est auctor libri De Passione Domini: « Solent, inquit, sponsæ nondum alligatæ conjugali vinculo, amari ardentius quam postea: tempore enim procedente, amor ipse componitur; sponsus ergo noster, ut magnitudinem insinuet sui amoris, qui tempore non decrescit, amicam suam sponsam appellat, eo quod illius amor semper novus sit; sororem eamdem vocat, ad significandam puritatem et castitatem amoris istius sui, qui nihil carnale sapiat. » Denique Ecclesia Christi est soror castitate, sponsa fœcunditate. Symbolice, S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Anselmus et alii per unum oculum accipiunt unitatem doctorum, per unum crinem unitatem fidelium, quos velut membra doctores quasi collum Christo capiti conjungunt.

Quarto et genuine, S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Philo, Anselmus, Richardus, Honorius et alii per tunicam accipiunt occupationes temporales, quibus se ut vestibus necessario implicant, qui curam suscipiunt proximorum, indeque pedes, id est affectus suos inquinant. Ecclesia ergo, id est prælati Ecclesiæ sub tempora Constantini, paci, otio, orationi, vitæ quietæ, ac quasi contemplativæ indulgentes, ideoque refugientes laborem prædicandi, confutandi arianos cæterosque hæreticos et infideles, ac convertendi pravos christianos, ad quem ex officio a Christo evocabantur, prætexebant suæ ignaviæ et torporibus hanc excusationem, quod cum essent Deo dicati, nollent rebus temporalibus se occupare, quibus occupatum necesse est defectus et sordes peccatorum contrahere, juxta illud S. Leonis: «Necesse est de terreno pulvere etiam religiosa corda sordescere.» Audi Honorium: «Hæc non dicit inobediendo, sed sæcularem curam refugiendo: qui enim in sæcularibus præficitur, in spiritualibus dejicitur: quia sicut corpus tunica induitur, sic mens sæcularium cura implicatur, quam exutam nolunt spirituales reinduere, sed in spiritalibus soli Deo vacare. Vocati vero a Deo suam voluntatem postponunt, et onus regiminis causa proximorum inviti subeunt; unde gementes dicunt: Lavi pedes meos,» etc. Pedes deinde hosce mysticos explicat, subdens: «Pedes animæ sunt affectiones, quibus ad varia desideria transfertur, sicut corpus pedibus graditur, quæ sunt concupiscentia, timor, gaudium, dolor; concupiscit enim terrena, timet ne cupita minime adipiscatur, gaudet de adeptis, dolet de amissis; hos pedes lavit, dum terrenas concupiscentias lacrymis pœnitentiæ abluit; hos iterum inquinare timet, quia qui in sæcularium regimine positus est, vix aut nullatenus sordes peccatorum devitare valet.»

Porro jam ante, cap. II, vers. 10, sponsus pulsarat ostium sponsæ, sed adolescentulæ adhuc, illamque excitarat ad procurandam Judæorum in Ecclesia primitiva salutem, hic vero pulsat ostium ejusdem jam adultæ sub Constantino, illamque stimulat ad procurandum omnium gentium, ac præsertim hæreticorum et impiorum conversionem: sub Constantino enim gaudebat Ecclesia plena pace, quare multi prælati dabant se otio sanctæ quietis et contemplationis; ab illo ergo otio hic eos advocat Christus ad negotium prædicationis: ita S. Augustinus, serm. 57 in Joannem: «Ego dormio, inquit, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus; sed in iis quæ isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille, qui ait, Matth. X, 27: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, prædicate super tecta.» Et paulo post: «Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat: Aperi mihi de sanguine meo, soror mea; de accessu meo, proxima mea; de Spiritu meo columba mea; de sermone meo, quem plenius ex otio didicisti, perfecta mea; aperi mihi, prædica me: ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? Quomodo enim audient sine prædicante?» Rom. X, 14.

. Melius Philo Carpathius ex Septuaginta vertens,

tota oculo quasi sinistro intendat terrenis, I Reg. xi, 2: ita Justus Orgelitanus, et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 11. Quarto, S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.

uarto, S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., per unum oculum dextrum accipit studium virginitatis, per sinistrum conjugium et studium prolium, sicut enim oculus dexter præstat sinistro, sic virginitas conjugio. « Non repudio nuptias, inquit; habes et sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem eorum, qui recta videre non possunt; sed magis mihi dexter virginitatis oculus placet, qui si cæcatus fuerit, omne corpus in tenebris est. Ac ne putaremus Christum sponsum amorem carnis et nuptias significare corporeas, illico excludit hunc sensum, et ait Cant. iv, 9: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa; ubi per sororis nomen suspicio omnis fœdi amoris excluditur. »

Porro vulnus, quo virgo et anima sancta uni Christo intendens, ideoque prius a Christo vulnerata vulnerat vicissim cor Christi, est vulnus charitatis, quod non nisi amando curatur, quia amando magis sauciatur et crescit, optat enim amans vulnus amoris augeri, quia hoc vulnere vegetatur et vivit; quo igitur Christus videt se magis ab anima amari et amore vulnerari, eo magis illam amat, eo magis hoc vulnere amoris deliciatur et gaudet: vulnus enim hoc non est corporale, quod corpus lædat, sed spirituale, quod animam amore penetret, et penetrando in amore corroboret, ideoque animam vicissim vehementius amore vulneret: sicut enim sol radios vibrat in speculum, qui in eo collecti unum quasi radium densatum lucidissimum efficiunt, atque a speculo repercussi in solem ipsum retorquentur, eumque quasi vulnerant, sed sola luce non sanguine: sic pariter Christus sol justitiæ amoris sui radios vibrans in animam, quæ illos colligit, et per unam intentionem amoris, velut radium lucidissimum et flagrantissimum in Christum reflectit, Christus ipse eodem quasi vulneratur, sed vulnere lucis, non sanguinis, quia sagitta spiritualis amoris transfigitur, ut ardentius quam ante animam ita amantem redamet: quare vulnus hoc spirituale fundit non cruorem, sed amorem.

Rursum S. Gregorius et Justus Orgelitanus to vulnerasti referunt ad vulnera, quæ Christus in passione pro nobis excepit, quasi dicat Christus: Tuus amor, o anima, me in cruce vulneravit: nam ut te sanctificarem, mihique amore conjungerem, ego clavorum et flagellorum vulnera suscepi. Vulnus enim amoris, quod Christus gerebat in anima, impulit eum ad excipienda tot tantaque vulnera in corpore; unde S. Bernardus, vel quisquis est auctor libri De Passione Domini: « Per carnale vulnus, inquit, quod Christus in cruce accepit in latere, vulnus spirituale ostenditur, et hoc fortasse significatur dum bis dicitur vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si sponsus aperte diceret: Quia zelo amoris tui vulnerasti me, lancea quoque

Jam dicta de Ecclesia applica animæ sanctæ; ac inprimis per oculum intellige maxime ad litteram significari intentionem casti amoris, qua anima sancta uni Christo quasi sponso, quem deamat, in omnibus summe placere intendit et contendit; per crinem vero vel torquem crinitum significari obedientiam, qua singulis Dei legibus et inspirationibus, ac prælatorum suorum (hos enim collum denotat) obedire satagit. Sicut enim torques crinitus ex multis crinibus intorquetur, sic plena obedientia ex omnium legum et inspirationum prompta exsecutione perficitur. Jam enim intentio amoris, quam obedientia, vulnerat mentem Christi, illamque rapit, ut animam sui tam amantem mire redamet. Unde Joannes Carmelita sic explicat: « Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, » id est, fide tua per dilectionem operante, velut sagitta quadam sauciasti me. « Et in uno crine colli tui, » id est obedientia tua, quæ est crinis seu torques collum tuum ligans ad obtemperandum, sauciasti me, qui non egeo catenis, seu vinculis ferreis ad te trahendam; uno enim ex crine suavissime quo placet duco te.

Moraliter hinc discant illi, qui student animabus convertendis, ut earum numero nunquam lassalientur, nec metuant se omnibus illis in spiritu alendis sufficere non posse: quia quo plures pariunt Deo filios, eo plura eis auxilia suggeret Deus, quibus eos alant et foveant; sicut idem mulieri, quo plures parit liberos, eo majora dat ubera lacte turgentia, quibus omnes lactet.

Rupertus per unum oculorum accipit unitatem cogitationum et orationum, quas B. Virgo figebat in Deo, ac per unum crinem, uniformitatem humilitatis ejusdem; unde proferens exemplum Annæ matris Samuelis, de qua dicitur I Reg. i, post orationem: « Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati, » subdit: « Quid erat illa uniformitas vultuum non se amplius in diversa mutantium? nimirum identitas cogitationum, et valde intenta earumdem perseverantia precum. » Ac deinde idipsum applicans B. Virgini: « Hoc est

nt. Tertio, oculus unus est dexter, qui intendit rebus spiritualibus et æternis; oculus alter est sinister, qui intendit rebus temporalibus et caducis. Unde Naas, rex Ammonitarum, volens Hebræis eruere oculum dextrum, ut ad bellum eos faceret ineptos et cæcos (sinistrum enim oculum tegebant clypeo), significat diabolum, qui menti eripere studet studium rerum cœlestium, ut ipsa

vulnerasti cor nostrum, per nostrum censet significari tres personas SS. Trinitatis, quæ amore hominum commotæ decreverunt, ut Filius pro eorum salute incarnaretur.

militis vulneratus sum: quis enim cor suum pilo vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus percepisset?

enique quod Vatablus et alii pro vulnerasti cor meum vertunt, abstulisti mihi cor, id est mentem, significat summum amoris gradum, qui teste etiam Platone est amentia: sicut enim amor mundanus nimius amantes facit amentes, ut insanire videantur, sic et amor spiritualis: juvenis enim amore amasiæ, mercator amore pecuniarum, ambitiosus amore gloriæ captus, illi totum cor et mentem tradit, ut non nisi de ea valeat cogitare: quare sui honoris obliviscitur, omnemque perdit pudorem, nec quidquam eum retinere, aut prohibere potest, non labor, non vexatio, non periculum, non mors, non amicorum consilium, nec timor Dei vel gehennæ, sed omnia hæc illi sunt quasi fabula; sive dormiat, de ea somniat; sive vigilet, de nulla alia re loquitur vel auscultat, adeo ut omnem perdat rationem et sensum, fiatque quasi fatuus, ebrius et insanus: nam « amare et sapere vix diis concessum est, » ait ille. Sic Christus, amore divino hominum captus, exinanivit semetipsum, cum e cœlo et solio Deitatis descendit in terram, factus homo, nec puduit eum inter homines pauperem vilemque agere vitam, imo pro eorum salute ut latro cruciari, crucifigi et mori: quare nullos timuit contemptus, nullas subterfugit injurias, nulla probra, nulla verbera, nec mortem crucis, adeoque a Judæis æstimatus est sceleratus, a gentibus stultus; unde illud: « Triumphat de Deo amor. »

Christum secuti sunt christiani in amore perfecti, uti Apostoli, de quibus ait Paulus, I Corinth. iv, 10: « Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: vos nobiles, nos autem ignobiles; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc; » lege cætera quæ ipse scribit; hinc apostoli exsultabant in verberibus, gloriabantur in tribulationibus, triumphabant in persecutionibus. Unde illud, II Corinth. v, 13: « Sive mente excedimus, » græce ἐξέστημεν, alii vertunt, sive insanimus, « Deo: sive sobrii sumus, vobis; » et Agrippa ad Paulum ait, Act. xxvi, 24: « Insanis, Paule, multæ te litteræ ad insaniam convertunt. » Insanire enim Agrippæ regi videbatur Paulus, qui zelo in ipso tribunali ipsi persuadere volebat fidem in Christum, ob quam ille ibidem vinctus erat, et reus capitis agebatur.

ctus erat, et reus capitis agebatur. Talis quoque præ aliis fuit S. Franciscus, qui se fatuellum mundi vocabat, ac ut talem in dictis et factis ostentabat: vera enim Dei sapientia est, sapere Deo et stultescere mundo. Quocirca Gerson, tract. De Monte contemplationis, cap. xix, 20, pulchre docet ideam perfecti amoris esse amatores mundi, ac quam amorem suum examinare debeat vir spiritualis, ut videat quantum a perfectione amoris Dei distet, adeoque eum qui velit esse perfectus in amore Dei, imitari debere actus

amatorum mundi, ut sicut hi ardua æque ac stulta faciunt pro mundo, sic ipse similia faciat pro Deo et Christo; sed illi ex vitio, hic ex virtute. Ubi enim est amor, ibi non est pudor nec timor, amor enim foras mittit timorem, » ut ait S. Joannes, I Epist. iv, 18. Exemplum litterale est in S. Magdalena, quæ pænitens et amore Christi saucia, sine pudore irruit in domum Simonis pharisæi, ibique coram convivis prosternens sese ad pedes Jesu, ipsum vulneravit non uno, sed utroque oculorum suorum, cum ex iis copiosas amoris lacrymas profundens, iis pedes Jesu lavit; et in crine non uno, sed omnibus colli sui, cum capillis suis eos detersit; unde ab eo meruit audire: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, » Luc. vii, 47. Abstulerat ergo ipsa cor Jesu, et Jesus abstulerat cor ejus, quia cor Jesu vivebat in Magdalena, et cor Magdalenæ vivebat in Jesu, uti pulchre et pathetice describit Origenes, homil. De S. Magdalena, ubi inter alia dicit: « Oblita erat timere, oblita erat gaudere, oblita erat seipsam, oblita erat denique omnia præter illum, quem diligebat super omnia, et quod mirabile est, sic erat oblita, ut etiam ipsum non cognosceret, cum specie hortulani post resurrectionem primo illi apparuit. Causam inferius subdit dicens: « Denique Joseph posuit in monumento corpus tuum, Maria sepelivit ibi pariter spiritum suum, et ita indissolubiliter junxit, et quodammodo univit eum cum corpore tuo, ut facilius posset separare animam se vivificantem a vivificato corpore suo, quam spiritum suum te diligentem a defuncto corpore tuo: spiritus enim Mariæ magis erat in corpore tuo, quam in corpore suo; cumque requirebat corpus tuum, pariter requirebat spiritum suum, et ubi perdidit spiritum tuum corpus, perdidit cum eo spiritum suum. Quid igitur mirum si sensum non habebat, quæ spiritum amiserat? quid mirum si te nesciebat, quæ non habebat spiritum quo scire debebat? Redde ei itaque spiritum suum quem habet in se corpus tuum, et mox recuperabit sensum suum, et relinquet errorem suum. »

Rupertus per unum oculorum accipit unitatem cogitationum et orationum, quas B. Virgo figebat in Deo, ac per unum crinem, uniformitatem humilitatis ejusdem; unde proferens exemplum Annæ matris Samuelis, de qua dicitur I Reg. i, post orationem: « Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati, » subdit: « Quid erat illa uniformitas vultuum non se amplius in diversa mutantium? nimirum identitas cogitationum, et valde intenta earumdem perseverantia precum. » Ac deinde idipsum applicans B. Virgini: « Hoc est

sponsae, ac rursum verba ejus labiaque commendat. Mammae, sive ubera gemina denotant vim lactandi Ecclesiae, qua per doctores, praedicatores, confessores, virosque zelosos, alios rudiores et infirmiores lactat, et pascit verbo, exemplo, doctrina et sacramentis; item duplici eleemosyna spirituali et corporali, uti exposui vers. 5: quare hic ea non repetam: ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Theodoretus, Nyssenus, Anselmus, Justus, Philo et alii. Porro Septuaginta vertunt, quam pulchra sunt ubera tua! q. d. Just as women when they bear twins or multiple children, their breasts swell and overflow with milk, so that they can nurse all their offspring, which is the beauty of breasts: so likewise you, O Church, having borne many children to Christ everywhere throughout the nations by faith and baptism, you abound in the milk of doctrine and a wealth of teachers, who nurse and nourish your children born in the faith, which is your beauty: for all these things pertain to the propagation and growth of the Church. For in this chapter the mature and perfect age of the Church is described, as I said.

Moraliter hinc discant illi, qui student animabus convertendis, ut earum numero nunquam lassalientur, nec metuant se omnibus illis in spiritu alendis sufficere non posse: quia quo plures pariunt Deo filios, eo plura eis auxilia suggeret Deus, quibus eos alant et foveant; sicut idem mulieri, quo plures parit liberos, eo majora dat ubera lacte turgentia, quibus omnes lactet.

Hinc pulchriora sunt haec ejus ubera vino, id est omnibus deliciis carnalibus, ac mystice vino, id est austeritate Synagogae et legis mosaicae; item vino rigoris justitiae, ait Richardus Victorinus. Vide dicta cap. I, ubi idem de Christi uberibus dixit: similia enim sunt ubera Christi et Ecclesiae.

Symbolice, ubera doctrinae et praedicationis praestant vino contemplationis: licet enim vita contemplativa perfectior sit activa, tamen utraque perfectior est vita ex utraque mixta, puta contemplatio, quae per actionem aliis se communicat, et in proximos sua quae a Deo hausit effundit: haec enim quo magis alios illuminat, eo majus a Deo lumen accipit, hoc enim fine a Deo datur. Hinc illud, Osee cap. VI, 6: "Misericordiam volui, et non sacrificium," vide ibi dicta; et illud Christi, Marc. XII, 33: "Diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis;" et illud, Eccli. XL, 47: "Gratia (eleemosyna) sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet;" unde Deo ita placet, ut Deus admirans ejus decorem exclamet: "Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa!" Ita Nyssenus, et Beda qui docet Deum hic admirari illam animam, quae alios rudiores fidei rudimenta docere non refugit: "Recte, inquit, talem animam sororem sibi ac sponsam Dominus esse testatur.


VERS. 10. QUAM PULCHRAE SUNT MAMMAE TUAE, SOROR MEA SPONSA! PULCHRIORA SUNT UBERA TUA VINO, ET ODOR UNGUENTORUM TUORUM SUPER OMNIA AROMATA.

QUAM PULCHRAE SUNT MAMMAE TUAE, SOROR MEA SPONSA! PULCHRIORA (hebraice, meliora) SUNT UBERA TUA VINO, ET ODOR UNGUENTORUM TUORUM SUPER OMNIA AROMATA. — Arabicus, quam pulchra est species uberum tuorum! Unguenta, intellige aromata suaveolentia et confortantia cor, quae circa ubera et pectus gestabat, juxta illud, cap. I, 12: "Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur." Septuaginta pro שמניך manaiich, id est unguentorum tuorum, legerunt שלמתיך salmotaiich, id est vestimentorum tuorum, unde vertunt, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata; Chaldaeus vertit, quam pulchra sunt super me dilectiones tuae, soror mea coetus Israel, quae comparata es sponsae pudicae! quam bonae sunt super me dilectiones tuae magis, quam septuaginta nationum, et nomen bonum justorum fragrantius est omnibus aromatibus! Redit sponsus ad laudes

fatur, quia nimirum sua eam dilectione ac conjunctione dignissimam judicat, quam sui operis imitatricem fieri considerat. Nam et ipse ut nos de infirmos fortes faceret, infirmari ad tempus, imo et mori, ut nos viveremus, non refugit. Ipse cum esset panis angelorum in divinitate lactescere voluit per assumptionem carnis, ut hominum pusillanimitatem nutriret, ac panis ejusdem coelestis exhiberet capacem."

Quocirca odor unguentorum tuorum superat omnia aromata, id est bona fama, quam ex tua charitate, misericordia et zelo animarum consequeris, ac longe lateque dispergis, melior est omnibus odoriferis virtutibus apud Deum, qui, ut dixi, misericordiam praefert sacrificio. Nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. XXXI, vers. 28: "Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele." Et Salomon, Proverb. XXII, 9: "Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur," id est, laudabitur ab hominibus aeque ac a Deo. Vide dicta cap. I, vers. 1, ad illa: "Meliora sunt ubera tua vino fragrantia unguentis optimis." Causam dat Richardus de S. Victore, quod charitas omnium virtutum sit mater aeque ac regina, ideoque illam per ubera hic iterato in sponsa sponsus commendat et ingeminat; imo hebraice דודים dodim, id est amores, dicuntur a דדים daddim, id est ubera, ait Marinus: ubera enim amoris sunt sedes aeque ac symbolum.

Porro Theodoretus et tres Anonymi apud ipsum, ac Philo Carpathius to vino non exponunt comparative prae vino, sed affective, a vino (sic enim vertunt Septuaginta), q. d. Tua charitas omnem suam bonitatem haurit a vino, id est a divinitate et bonitate Dei ac Christi.

Rursum, quod Septuaginta pro unguentorum vertant vestimentorum, quoad sensum eodem redit: nam unguenta sive aromata animae sunt ejus eleemosynae, compassio, mortificatio, ait S. Ambrosius, lib. I De Virgin., caeteraque bona opera, quibus illa pariter quasi vestibus pretiosissimis et odoratissimis ornatur, juxta illud, Coloss. III, 12: "Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis." Ita Nyssenus, Theodoretus et tres Anonymi apud ipsum. Hinc Arabicus vertit, suavitas odoris vestimentorum tuorum, praestantissima est omnium suavitatum.

Denique nonnulli haec ad litteram adaptant S. Magdalenae, quae tertio unxit Christum; unde ejus unguenta meliora fuere unguentis caeterorum, quia ipsa unxit ipsum Christi corpus; caeteri vero ungunt alios fideles, qui sunt membra duntaxat Christi. Hinc Rupertus mystice idipsum adaptans B. Virgini: "Haec, inquit, sunt aromata

vera, unguenta pretiosa, esurienti cuilibet ex inimicis meis cibum dare, sitienti potum praebere, hospitem sive peregrinantem colligere, nudum vestire, infirmum visitare, et si in carcere est, ad eum venire. Super omnia haec aromata est odor unguentorum tuorum, id est suavitas eleemosynarum tuarum, quia non ut caeteri in membris meis, sed in memetipso mihi munificentissima exstitisti, et quidem jure materno, et naturali affectu tu mihi cuncta debuisti; verumtamen fidem et humilitatem, sive charitatem tuam plus quam maternam respicienti mihi, cuncta pro optimis unguentis, cuncta pro suavissimis fuere eleemosynis, ita ut nulla eleemosynarum aromata, quaecumque mihi in meis expendentur minimis, unguentis illis valeant aliquatenus comparari."

De his unguentis eorumque odore fuse agit Gilbertus, qui continuavit sermones S. Bernardi in Cant., serm. 31 et 32, ubi inter caetera ait: "Ipsa patientia quid aliud est, nisi velut quidam futurae impassibilitatis odor?" Et rursum: "Conferamus, inquit, inter se ista tria: vina, ubera, unguenta: in vino, veteris hominis defectio; in ubere, novi refectio; in unguentis, quaedam delectatio. Vino carnalis sensus inebriatur, et sopitur, et obruitur; ubere novus nutritur; unguentis adultus deliciatur: in primo homo vetus conficitur, in secundo novus reficitur, in tertio jam appropinquans ad perfectionem ineffabili laetitia afficitur."


VERS. 11. FAVUS DISTILLANS LABIA TUA, SPONSA, MEL ET LAC SUB LINGUA TUA: ET ODOR VESTIMENTORUM TUORUM SICUT ODOR THURIS.

FAVUS DISTILLANS LABIA TUA, SPONSA, MEL ET LAC SUB LINGUA TUA. — Syrus et Arabicus, sicut odor Libani: nonnulli haec referunt ad osculum, alii ad halitum oris, cujus studiosae sunt feminae, q. d. Halitum habes suavissimum, ac si mel sub lingua contineres. Melius alii referunt ad sermonis gratiam et suavitatem. Favi vocantur cellulae cereae, in quibus apes mel suum condunt: favus ergo nihil est aliud quam mel in cera, ait Cassiodorus: favi enim sunt apum domus et cellulae, ita dictae quod in his sobolem foveant, juxta illud Virgilii, IV Georg.

First they lay the foundations of the combs, then hang the tenacious wax.

FAVUS DISTILLANS LABIA TUA, SPONSA, MEL ET LAC SUB LINGUA TUA. — Syrus et Arabicus, sicut odor Libani: nonnulli haec referunt ad osculum, alii ad halitum oris, cujus studiosae sunt feminae, q. d. Halitum habes suavissimum, ac si mel sub lingua contineres. Melius alii referunt ad sermonis gratiam et suavitatem. Favi vocantur cellulae cereae, in quibus apes mel suum condunt: favus ergo nihil est aliud quam mel in cera, ait Cassiodorus: favi enim sunt apum domus et cellulae, ita dictae quod in his sobolem foveant, juxta illud Virgilii, IV Georg.: Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces Suspendunt ceras. Hebraice et graece, favum distillant labia tua: sic et Syrus et Arabicus; unde Willeramus: Dant tua labra favum, per cerea mella liquatum. Huc facit illud Comici: "In melle sunt sitae linguae vestrae:" eodem redit sensus, q. d. Labia tua sunt quasi favus, quae favum, id est mel favi distillant: hoc est, dulcissimum est eloquium tuum, ut tot mella quot verba ex ore stillare et fundere videaris, perinde ac si apes in ore tuo velut in alveolo

Your lips give forth honeycomb, honey liquefied through wax.

. Huc facit illud Comici: "In melle sunt sitae linguae vestrae:" eodem redit sensus, q. d. Labia tua sunt quasi favus, quae favum, id est mel favi distillant: hoc est, dulcissimum est eloquium tuum, ut tot mella quot verba ex ore stillare et fundere videaris, perinde ac si apes in ore tuo velut in alveolo

favos fixissent. Apte haec sententia subjicitur praecedenti de uberibus, quia ubera Ecclesiae, id est doctorum, sunt labia stillantia favum sapientiae et eloquentiae christianae, quibus filios, id est fideles gignit et genitos pascit: ideoque sola ubera et labia sponsae hic iterat et congeminat: nam paulo ante eadem dilaudavit vers. 3 dicens: "Sicut vitta coccinea labia tua: et eloquium tuum dulce," ubi plura hac de re dixi: quare hic brevis ero.

Plures analogias favi et linguae suavis recensui, Proverb. XVI, 24, et cap. XXIV, vers. 13, ad illa: "Comede, fili mi, mel." Ratio a priori est, quod sermo oris ejusque qualitas manat ab affectu cordis: quale enim est cor, tale est os et sermo; dulcedo ergo sermonis ostendit, et quasi secum vehit dulcedinem et amorem cordis: quare dulciter loquens alteri quasi cor suum in illum effundit, ac cum eo amorem suum illi oppignorat, imo reipsa tradit: magnes autem amoris est amor, nulla enim re ita trahuntur animi hominum, ac amore: qui enim videt se ab alio amari, illius amore quasi cogitur ad illum redamandum, ut ejus consiliis obediat, seseque subjiciat. Hoc est quod ait: "Mel et lac sub lingua tua;" Syrus, omne mel sub labiis tuis, q. d. Sub lingua tua latet cor, quod quasi promptuarium mellis et lactis melleam et lacteam suam dulcedinem et amorem linguae communicat et instillat, ut illa promat verba dulcia et amabilia, quibus corda audientium ad se alliciat et rapiat. Verba ergo dulcia prius in corde, et a corde dulci formantur, ac ab eo in linguam transeunt: quocirca a S. Augustino, lib. XV De Trinit. cap. X, verba cordis appellantur. Atque hac de causa praedicator, et quisquis alteri virtutem vel opus aliquod bonum persuadere conatur, prius in seipso ejusdem affectum et amorem excitare debet, ut illo accensus eumdem facilius et ardentius aliis dicendo imprimat: hic enim affectus et amor res etiam amaras, uti sunt metus mortis, judicii et gehennae, quem praedicatores auditoribus injicere debent, sapidas, dulces et gratas efficit: addit S. Gregorius, Moral. cap. V, praedicatores, cum amarius vitia et vitiosos castigant, debere amaritiem melle suavitatis intermixto dulcorare.

Rursum mel et lac sub lingua sponsae conduntur, q. d. Non temere prodis tuam dicendi gratiam, nec te de ea jactas, sed eam celas et quasi lingua contegis. Ad haec Joannes Carmelita notat ideo mel et lac sub lingua sponsae recondi, ne simul effundat utrumque, si linguae innatet, nec claustro sepiatur, sed praevia meditatione cunctetur, ut ab eo quasi cellario, vel mel promat, vel lac, prout tulerit opportunitas, lac quidem tenellis et adhuc in virtutis infantia versantibus, mel vero grandioribus.

Symbolice, favus mellis est sacra Scriptura, ita Cassiodorus, Aponius, Philo et Theodoretus, quem audi: "Jam favi mellis, qui in doctorum gestantur labiis, sunt divinae Scripturae, quae continent

tur labiis, sunt divinae Scripturae, quae continent apes tum cerae, tum mellis effectrices, sacros nimirum prophetas et apostolos, qui per Spiritus Sancti prata volitantes, et divinarum Scripturarum construentes cellas, easque doctrinae melle ac nectare distendentes, utilitatem ad nos transmiserunt; ac cerae quidem littera videtur similis, melli vero sensus qui in eo reconditus est." Hinc olim recens baptizatis dabatur lac et mel, ut suavitas doctrinae vitaeque christianae sic repraesentaretur; unde Tertullianus, De Corona militis, cap. III: "Ter, ait, mergimur, inde concepti lactis et mellis concordiam praegustamus."


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Ecclesia, id est Ecclesiae doctores, praedicatores, caeterique fideles et sancti sunt favus distillans, sive os et labia habent stillantia lac et mel sacrae doctrinae, ideoque plena suavitatis et dulcedinis, aeque ac discretionis, ut stillent lac teneris et rudibus; mel vero, id est solidiorem doctrinam magis provectis. Sensus ergo est, q. d. Labia tua, id est sermo tuus, o Ecclesia, favum stillantem imitatur: ipse enim quaedam est instillatio mellis, quod tu, o sponsa, ut cella favi cerea conservas, dum me, qui mel arcane ob dulcorem appellor, mentis receptaculo condis, indeque, dum eloqueris, effundis: ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Theodoretus, Aponius, Philo, Justus, Anselmus et alii. Audi Bedam, qui ostendit quomodo labia praedicatorum sint favus et simul vitta, ut dixi vers. 3: "Cum hic, inquit, satiando fauces delectet, illa crines vinciendo constringat; iste intus reficiat, illa foris liget. Iidem namque doctores et vittae sunt in praeceptis salutaribus, et favus in promissis coelestibus: vittae, cum nos a fluxu carnalium voluptatum refrenant; favus, cum supernorum nobis gaudiorum dona promittunt; item vittae sunt in eis quae aperte agenda vel vitanda esse docent; favus in illis quae typice gesta vel dicta, quod intus arcani salutaris habent, pandunt."

Sermo sanctorum comparatur favo, primo, quia sicut favus stillat mel, sic sermo eorum sapientiam et suavitatem. Secundo, sicut favus miro artificio ab apibus construitur, sic et sermo sapientis prudentissime concipitur, connectitur, indeque manat ejus gratia et suavitas, juxta illud Prov. X, 20: "Argentum electum, lingua justi;" et cap. XVI, 24: "Favus mellis composita verba: dulcedo animae, sanitas ossium." Tertio, sicut favus formatur ab ape inhabitante, sic sermo a corde, juxta illud, Proverb. XIV, 33: "In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet;" et cap. XVI, 23: "Cor sapientis erudiet os ejus: et labiis ejus addet gratiam." Quarto, sicut apes in favo pariunt, foventque suos foetus, sic sermo suavis sanctorum multos parit filios Christo: norunt enim sancti verbis suis dare suavitatem et gratiam, ut ea velut melle audientes inescent et capiant, juxta illud, Proverb. X, 21: "Labia justi erudient plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur."


SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.

Labia mentalia animae sanctae distillant lac et mel, cum preces et orationem dulcibus compunctionis et amoris lacrymis conditam, in aures Dei effundunt: quare tunc anima osculum dat et vicissim accipit a Deo; imo anima spiritum suum quasi in Deum effundit, ac vicissim spiritum Dei accipit et haurit. Quare tunc odor vestimentorum illius est, sicut odor thuris; vestimenta sunt virtutes externae, uti sunt verecundia, modestia, humilitas, reverentia, obedientia: hae odorem thuris, id est gratissimum in nares Dei exhalant, adeoque ipsa sunt quasi thus, id est mystica oblatio et sacrificium, quod Deus odoratur, velut odorem suavitatis. Rursum sunt thus hominibus, quia illis suavissimum virtutum odorem aspirant et inspirant. Comparat illas thuri prae aliis aromatibus, quia thus prae omnibus est odoratissimum, aeque ac lucidissimum; unde hebraice vocatur לבנון labanon a לבן laban, id est candidum. Hinc et thus, et quo lucidius, eo melius est et odoratius; unde, Exod. XXX, 40, in thymiamate quod Deo adolebatur, jubetur adhiberi thus lucidissimum: sic virtutes in se sunt lucidissimae, quia purissimae, aliis autem sunt odoratissimae: nam, ut ait S. Bernardus, habent mores suos colores, et odores suos; odorem in fama, colorem in conscientia." Porro, sicut vestis ex multis filis contexitur, sic sanctitas ex multis virtutibus: fila ergo, quibus contexitur, sunt charitas, gaudium, pax, etc., quae recenset Paulus, Galat. V, 22. Ita Nyssenus.

Huc facit versio Chaldaei: "Et in tempore quo erant sacerdotes in atrio sanctuarii, labia eorum stillabant favum mellis: et lingua tua est instar sponsae honestae in sermone tuo; cantica et laudes dulces, sicut lac et mel: et odor vestimentorum sacerdotum, sicut odor aromatum Libani." Audi Gilbertum hic, serm. 34: "Qui omnia agit, ut ei placeat, cui se probavit, Deo, ut ejusmereatur favorem, utique odor vestimentorum ejus sicut odor thuris. Et quidem thura, nisi Deo soli, nec offerri solent, nec debent, ideo odor vestimentorum ejus, sicut odor thuris, cum quidquid sive palam, sive clam agit, ad impetrationem placationis refert divinae."

Denique apposite vestium odorem thuri similem componit sponsus cum mellea lingua sponsae, tum quia tam sermo linguae, quam actiones externae, quae significantur per vestes, spectant ad externum decorem sponsae, sicut fides, spes, charitas, etc., spectant ad internum; tum quia sermo melleus mire decoratur, et perficitur melleis actionibus externis beneficentiae, humilitatis,

modestiae, patientiae, ac praesertim religionis, devotionis et orationis, tunc enim omnes actiones, omnisque habitus et compositio externa redolet thus, cum spirat pietatem et devotionem, atque inde nascitur et profluit dulce et gratiosum linguae eloquium. Porro hoc cuilibet fideli, praesertim zelatori animarum faciendum est, ut omnis ejus sermo et actio exhalet thus religionis, imo thus divinitatis, ut videantur dicta et facta ejus non tam esse humana, quam divina, et a Deo profecta. Quocirca Nyssenus, tract. Quid Christiana professio sibi velit, christianismum, sive christianam vitam ita definit: Christianismus est imitatio divinae naturae, sive imitatio Christi et Dei incarnati, ut Christus in christiano vivere, loqui et operari videatur. Si quis ergo, inquit, Christi nomen assumat, sed ejus mores vita non exprimat, hic Christi nomen ementitur; sicut simia imitans hominem, hominis personam mentitur. Christus enim est justitia, puritas et veritas, atque cujusvis mali vitatio: quare christianus esse nequit, qui harum virtutum communionem et societatem in se non ostendit; is autem vere christianus est, qui Christi mansuetudinem, beneficentiam, devotionem et spiritum in omnibus actionibus repraesentat, et vicinis aspirat, ut qui christianum videt, Christum in ipso loquentem et operantem se cernere et intueri aestimet. Jam sicut odor thuris est vehemens, acer, copiosus et fervidus, talis pariter fuit omnis actio Christi, et talis sit christiani, praesertim viri apostolici, oportet.

Notat Gilbertus, serm. 34, to distillans significare primo, animam plenam esse melle, id est sensu rerum spiritualium, ut cogatur eum distillare; secundo, illam discrete et parce pro captu audientium eum dispertiri: "Nec mel fluit, inquit, sed magis distillat: nec enim passim et intemperanter profundit sublimes illos, et reconditos sensus secretorum coelestium, deitatis arcana, nec lactis potum sine delectu propinat." Actus vero hujus distillationis ita recenset: "Remittit, permittit, promittit, praemittit. Delicta remittit, infirma permittit, aeterna promittit, et ipsorum primitias quasdam praemittit. Sapientiam loquitur inter perfectos, sapientiam quidem non hujus mundi; sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, et inter minus spiritualiter sapientes nil arbitratur se scire, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum. Cohortatur ad perfectionem, non cogit, sed magis consolatur pusillanimes, suscipit infirmos: et si inquietos corripit, correptio ipsa dulcedinem sapit maternam; peccanti compatitur, converso indulget, nec indulgentiarum numerum, et quasi terminum quem non transgrediatur praefigit, cui praecipitur septuagies septies in die delicta toties confitenti donare. Vide quam magna multitudo dulcedinis in labiis sponsae, quae quoties ipse pereffluitis in malum, toties si convertaris, ipsa tibi distillat in bonum, et praebendae veniae vicibus non exhauritur.


TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.

Rupertus haec B. Virgini ita adaptat: "Tu dulcis in ore, dulcis et in corde. Hoc est quod nunc dico, favus distillans labia tua, subjungens, mel et lac sub lingua tua, id est in anima tua; ibi tibimetipsi dulciter sapit favus eloquii tui, favus distillans a labiis tuis, labiis gratiosis. Favus tuus ego sum, mel tuum et lac tuum ego sum, quia Deus tuus et filius tuus ego sum. Hoc tua sentit anima, hoc tua sonant labia: aliud loqui non potes, quam id quod in pectore habes; ex abundantia cordis labia tua loquuntur." Addit deinde labia B. Virginis stillasse mel, cum labiis dulcissima et devotissima Christo parvulo oscula dedit, dixitque: "Osculetur me osculo oris sui." De odore vero vestium haec subdit: "Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris, quia plus quam materna charitate pannis me involvisti, et in praesepio reclinasti; sicque in omnibus famulata es mihi mater et virgo fidelis, tanquam Deo, cui soli debetur odor thuris in sacrificio suo, quamvis essem ego parvulus tuus, parvulus homo."

Hugo Victorinus vero, tom. II, serm. De Assumpt. B. Virginis, addens: "Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata," censet hic ob tres dotes B. Virginem a sancta Trinitate laudari, scilicet quod in labiis susceperit osculum Patris, in lingua Verbum, puta Filium, in unguentis Spiritum Sanctum. Audi eum: "Favus, mel et ceram habet: mel divinitas est, cera humanitas, favus Verbum caro factum est in Virgine; ac si Deus dicat: Ego expertus sum, quod laudo. Favus distillans labia tua; ego devinctus tibi charitate, osculo oris mei labia tua pressi, simulque dulcedinem infudi, et a dulci dulcedinem expressi. Valde impressi dulcedinem, et vere expressi suavitatem, quando meum tuo in te sociavi, et per tuum a te cum meo pariter et tuo exivi. Mea divinitas mel erat, et tua humanitas cera erat, et inde meipsum favum feci." Prosequitur deinde cetera: "Mel et lac sub lingua tua, Verbum sub carne tua; sub lingua tua, quia Verbum; sub lingua tua, sub carne tua, quia absconditum. Mel et lac Deus et homo; mel divinitas, lac humanitas: mel de coeli rore venit, quia divina natura supra omnia est: lac de carne exprimitur, quia humanitas de deorsum assumpta est. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata, quia omnem gratiam vincit tua sublimitas, omnem perfectionem superat tua dignitas; quia Spiritus in tua humilitate requievit singulariter, qui in tua virginitate miraculum nulli comparabile fecit."


VERS. 12. HORTUS CONCLUSUS SOROR MEA SPONSA: HORTUS CONCLUSUS, FONS SIGNATUS.

HORTUS CONCLUSUS (sera vel pessulo, hoc enim est נעול naul: Arabicus, obseratus) SOROR MEA SPONSA: HORTUS CONCLUSUS, FONS SIGNATUS. — Hebraea min chatum, id est sigillo obsignatus; Arabicus, sigillatus. Intellige notam comparationis vel similitudinis sicut, q. d. Sponsa mea est sicut hortus conclusus, aut sponsa similis est horto concluso et fonti signato, id est horto plantis lectissimis consito, et arte topiaria ad omnem elegantiam et amenitatem composito, ideoque concluso, ne qua haeresis, impietas, aliudve vitium, aut noxa in illum, aut violenter irrumpat, aut fraudulenter irrepat; sed soli Christo integer et intactus servetur, eique omnium virtutum flores et fructus producat, quibus eum oblectet et pascat. Repetitur bis conclusus, ut duplex ejus conclusio et sera significetur: prima est, custodia sanctorum angelorum et doctorum; secunda est, tutela ipsius Dei et Christi, juxta illud, Zachar. II, 5: "Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu:" ita Cassiodorus, Beda et alii. Rursum Ecclesia est similis fonti illimi, limpidissimo et saluberrimo, ideoque obsignato, ne ejus crystallinus veritatis et doctrinae liquor coeno errorum, aut vitiorum conspurcetur: "Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. II De Virgin., ideo clauditur, ne volutabris spiritualium sparsa, coeno fluenta turbentur;" unde Joannes Carmelita sic explicat: "Bibisti aquam divinae gratiae ac vitae, quam ego tibi dedi, et effecta es fons salientis aquae in vitam aeternam, in quam gratia vi sua conscendit. Et ne aqua ista surriperetur, aut inficeretur, obsignavi te meipso, velut sigillo regio."

Comparat Ecclesiam horto et paradiso, qui omnes sensus oblectat et pascit, scilicet oculos virore plantarum, et varietate florum et fructuum; aures cantu avium, nares odore florum et aromatum, gustum sapore pomorum, tactum contrectatione eorumdem. Sic enim Ecclesia omnes sensus, omnes mentis potentias, omnes animae vires sua doctrina, suis sacramentis, suis ritibus et caeremoniis, suis virtutibus, exemplis, caeterisque charismatibus recreat et roborat, quas symbolice explicat, dum subdit: "Emissiones tuae paradisus malorum punicorum," etc. Ita S. Gregorius, qui pessulum, quo clauditur Ecclesia hortus, censet esse charitatem. "Hortus, inquit, S. Ecclesia exsistit, quia dum populos multos in fide gignit, quasi flores pulchros bona terra emittit. Qui hortus conclusus bene esse dicitur, quia charitatis vallo circumquaque munitur, ne intra numerum electorum reprobus aliquis ingrediatur." Sic et Philo Carpathius censet Ecclesiam dici hortum, eo quod omnis generis sanctitatis fructus producat, ut apostolos, virgines, martyres, viduas, conjugatos, castos, etc.; clausus vero bis dicitur, inquit, eo quod fidei, spei et charitatis

Noster vertit hortus, nam et sic vertere Septuaginta, ac nonnulla exemplaria pro גל gal habent גן gan, id est hortus, haecque videtur vera ac genuina lectio.

Ecclesia est similis horto, sive paradiso omnibus gratiis et virtutibus, velut plantis coelestibus vernanti, suisque areolis belle distincto, et arte topiaria affabre disposito, ideoque concluso ne a viatoribus spolietur, vel a bestiis conculcetur; ac fonti aquas limpidissimas et sapidissimas scaturienti, ideoque signato, ne quo modo inficiatur, turbetur, aut lutescat.

Porro hortum conclusum Salomonis ad litteram ita ex Josepho, Brochardo et Bredenbachio depingit Adrichomius in Descript. Terrae Sanctae, pag. 170, num. 189: "Hortus regius, qui hortus conclusus dicitur, hortus erat in suburbanis Jerusalem, muris undique septus et obfirmatus: atque sicut paradisus arborum, fruticum, herbarum, aromatum, florum, fructuumque ubertate amoenus, mulcendisque ac fovendis sensibus conveniens, et ad secessus voluptuarios idoneus. In quo erat inclytus ille fons Rogel et lapis Zoeleth, quorum frequens in Scriptura mentio fit: ubi Adonias cum regnare instituisset, immolavit victimas, et una cum suis asseclis convivium fecit," III Reg. I, 9. Hinc consequenter fons signatus erat fons regius Rogel, irrigans hortum conclusum, uti jam dixi, e quo rex bibebat. Sicut apud Persas erat fons, ex quo solus rex ejusque filius primogenitus bibebant, adeo ut, si quis alius ex eo bibisset, capite plecteretur, teste Athenaeo, lib. XII, cap. III. Similis fons clausus est in Hispania juxta Complutum, ex quo pro solo rege aqua depromitur. Pari modo in locis desertis aliisque, ubi est penuria aquae, fontes clauduntur et signantur, ne aqua a viatoribus exhauriatur, aut luto aliave re inficiatur. Talis fuit fons, quo Rachel adaquabat oves patris sui, Genes. cap. XXIX, vers. 3.

Comparavit superius sponsam thuri, myrrhae, aromatibus; nunc generatim eamdem comparat horto iis aliisque frondibus, floribus et fructibus abundanti, ideoque concluso; praesertim, quia talibus se pascebat deliciosus Salomon, ut patet Eccle. cap. II. Porro pro hortus secundo loco hebraice est גל gal, quod primo, Isidorus Clarius et R. Salomon vertunt porta, ut sit hic triplex comparatio, scilicet ut sponsa comparetur horto concluso, portae conclusae (uti et Ezech. cap. XLIV, vers. 2) et fonti obsignato. Secundo, alii gal vertunt, volutatio aquarum (גלל galal enim est volvere, revolvere), puta scaturigo sive fons; unde hunc versum sic transferunt, hortus obseratus soror mea sponsa; fons obsignatus. Tertio, optime

est clausa et obserata, contra omnes tam daemonum quam hominum insidias. Ita S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. V, ubi et addit Platonem in Symposio ex hoc loco Cantici, aeque ac ex Genesis, cap. II, 8, mutuatum esse suam fabulam de horto Jovis: "Hinc hortum illum, inquit, sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit: Jovem enim et Deum et mentem totius dixit. In hunc introisse animam quam Peniam nuncupat, ut se abundantia et divitiis horti repleret, in quo repletus potu jaceret Porus, qui nectar effunderet. Hoc igitur ex libro Canticorum composuit: eo quod anima Deo adhaerens, in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum. Quis autem ignorat quod ex paradiso illo, quem legimus in Genesi habentem lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in hortum mentis esse plantandam? Quem in Canticis canticorum Salomon hortum animae significavit, vel ipsam animam; sic enim scriptum est: Hortus clausus soror mea sponsa: hortus clausus, fons signatus: transmissiones tuae paradisus."

Anima sancta, praesertim perfecta, est hortus conclusus et fons signatus, quia virtutum omnium quasi florum et fructuum amoenitate vernans, et aquis sapientiae abundans, eas diligentissime custodit, claudit et obsignat, ne diabolus, mundus, aut caro eas surripiat aut inquinet. Audi Richardum de S. Victore: "Hortus est anima, in qua excoluntur virtutum plantaria et spiritualium studiorum germina: hic hortus tunc foditur, dum ea vitia radicitus exstirpantur et mores convertuntur. Qui etiam altius tunc foditur, cum naturam vitiorum et origines cognoscere studet homo: nunquam enim tepidus operator, et naturae vitiorum ignarus poterit bene mortificare vitia. Fodienda est ergo divinae passionis memoria, et clavi illi, quibus impii foderunt manus et pedes Domini, eam confodiunt dum horum memoriam habemus, et huic dolori condolemus, et proinde de peccatis nostris dolemus, quibus tantis beneficiis ingratos recolimus nos. Hinc collige animam sanctam esse hortum Dei, in quo ipse non solum semina florum, id est sanctorum desideriorum jacit, sed et fructuum, id est sanctarum actionum spargit.

Quaeres, quisnam est pessulus, quo hujus animae hortus obseratur, et quod sigillum, quo ejus fons obsignatur? Primo, S. Gregorius recte respondet esse rectam intentionem: "Anima sancta, inquit, est hortus conclusus, quia dum virtutes mittit, flores gignit; et dum virtutum exhilaratione se reficit, fructus quos genuerat eadem custodit. Conclusus enim hortus esse dicitur, quia dum bona sua intentione sitae aeternae abscondit, dum humanas laudes omnino contemnit, ipsa bona intentione se circumsepit, ne ad interiora rapienda hostis antiquus irrumpere possit. Fons etiam dicitur, quia dum coelestia assidue cogitat, dum scientiam Scripturarum semper in ventrem memoriae congregat, quasi aquas viventes, sancta mens in se gignere non cessat, quas sitientibus proximis praebere, ut reficiantur, valeat; unde scriptum est, dicente Domino, Joan. IV, 13: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et alibi, cap. VII, 38: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Sed cur dicitur fons iste signatus, nisi quia sensus spiritalis mentibus indignis absconditur? infideli enim homini a Domino dicitur, Joan. III, 8: Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat."

Secundo, Justus Orgelitanus censet pessulum hunc esse Christi gratiam: sic et S. Augustinus, lib. II Contra Crescon., cap. XIV et XV, refellens sententiam Cresconii dicentis signaculum sponsae Ecclesiae esse baptismum, docet signaculum esse spiritum, qui fideles in una Ecclesia copulat: "Hujus fontis largo, inquit, atque invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta praedixit, Psalm. XLV, 5: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus, nisi dignus vita aeterna accedit. Hic est fons proprius Ecclesiae Christi,

se reficit, fructus quos genuerat eadem custodit. Conclusus enim hortus esse dicitur, quia dum bona sua intentione sitae aeternae abscondit, dum humanas laudes omnino contemnit, ipsa bona intentione se circumsepit, ne ad interiora rapienda antiquus hostis irrumpat."

Quarto, alii: Anima sancta, inquiunt, est hortus Dei protectione conclusus, et fons humilitatis studio signatus.

Quinto, tres Patres apud Theodoretum asserunt fontem signatum esse mentem cogitatione et amore Dei, cujus imago est, obsignatam, quae nullas diaboli, concupiscentiae, vel carnis cogitationes admittit; unde S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. I: "Cave, inquit, ne vigor mentis tuae coitu quodam corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus amplexus omnis dissolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio et consideratione rationis."

Sexto, Richardus de S. Victore asserit seram horti animae esse silentium et custodiam sensuum: "Per silentium enim, inquit ipse, excolitur in profectu et justitia, quia cultus justitiae silentium requirit. In quo se cohibet non solum a noxiis, sed etiam ab otiosis et superfluis, quia per minima pervenitur ad majora, et per otiosa decipitur mens, et extra se ducitur; sicut dicit Gregorius: Quod supervacuis verbis mens a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Ut ergo in se remaneat et se videat, se cognoscat, se corrigat, ab otiosis et superfluis verbis se reprimit et temperat. Auditum quoque et visum concludit, ne introrsus trahant, quod mentem inquietet vel maculet."

Addit deinde aliam animae seram, scilicet celare sua benefacta: "Non enim solum, inquit, ab exterioribus periculis hunc munit et claudit, sed intra se bona sua celat et hominibus occultat, sciens quod, cum bona opera innotescunt et laudantur, mentem resolvunt et enervant: difficile est enim aliquem laudari et venerari, et non aliquatenus laude sua delectari, vel etiam intus gloriari; difficile est aliquem servum inutilem se reputare, dum bonorum testimonio bonus praedicatur; imo contingere solet, ut deceptus laude magis credat famae quam conscientiae: incantatur enim anima laudibus, ut mala sua non videat, et de justitia fallaciter se extollat;" ac pluribus interjectis addit: "Per fontem signatum, intelligentiam videlicet spiritualem, Spiritus Sancti signaculo impressam, et sacrae Scripturae documentis et Patrum exemplis munitam intellige. Quod enim sapit anima talis et sentit, nec corruptum est a malo spiritu, nec in aliquo a sana doctrina discordat, vel exemplis sanctorum contrarium deprehenditur, vel novitate noxia, seu praesumptione est vitiatum. Hoc fonte irrigantur horti hujus plantaria, quia hac scientia informantur virtutes et bona studia, et proficiunt atque discrete fiunt."

Symbolice, Nazianzenus in Oratione habita ad Gregorium Nyssenum, per hortum conclusum et fontem signatum accipit amicitiam verumque amicum: ad hunc enim in quavis necessitate, quasi ad hortum fructibus salutaribus cujusvis auxilii abundantem, ac fontem consilii limpidissimi tutum mico est perfugium: "Amicus fidelis, inquit, hortus conclusus, fons obsignatus, quae opportune aperiuntur et communicantur" amicis, non inimicis et hostibus.

Tertio, Nyssenus et Philo censent esse observationem mandatorum Dei: "Hac enim clauditur et vallatur anima, inquiunt, ne quid boni ob laudes humanas agat; non propter inania haec terrena et peritura laboret, sed ob sempiterna illa atque coelestia honestissime vivat, quae nos sola explere possunt atque beare: summo studio circumspiciens ne ad interiora bona rapienda antiquus hostis irrumpat."

Beata Virgo ab Ecclesia in Litaniis Lauretanis vocatur, et invocatur hortus conclusus, fons signatus. B. Maria, ut Justus Orgelitanus, "virgo concipiens, virgoque generans, conclusi horti et signati fontis intemeratum in se decus exhibuit:" sic et Nyssenus, De Nativit. Domini, S. Epiphanius, serm. De Laudibus Deiparae, S. Ildephonsus, et S. Ambrosius, De Instit. Virgin., cap. VIII, et alii docent B. Virginem esse hortum et fontem propter fecunditatem, sed conclusum et signatum propter virginitatem; unde "ad hunc paradisum serpens aditum non habuit," ait Damascenus, orat. 2 De Assumpt., et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin. sub medium: "Quod clausum, inquit, atque signatum similitudinem habet matris Domini, matris et Virginis; unde et in sepulcro Salvatoris novo, quod in petra durissima fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. Et tamen haec virgo perpetua multarum est mater virginum; sequitur enim: Emissiones tuae paradisus," etc.

Hinc B. Virginis imitatione et exemplo, quaelibet virgo est hortus conclusus et fons signatus; signatus, inquam, custodia virginitatis, custodia oculorum et aurium, virginali pudore, silentio, solitudine et fuga virorum. Ita S. Ambrosius, lib. I De Virgin.: "Virgo, inquit, est sicut hortus floribus inaccessus, vitem redolet, fragrat oleam, rosam renidet, ut in vita religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat: accingere itaque, virgo, et si vis hujuscemodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis: Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis," Psalm. CXL, 3. Et S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium de custodia Virgin.: "Rursus, inquit, a sponso audies: Hortus conclusus, etc., fons signatus. Cave ne domum exeas, et velis videre filias alienae regionis, quamvis fratres habeas patriarchas, et Israele parente leteris. Dina egressa corrumpitur: nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo te circumire angulos civitatis."

Insuper S. Ambrosius, De Instit. Virgin., VIII: "Hortus conclusus, inquit, es, virgo, serva fructus tuos, non ascendant in te spinae, sed uvae tuae floreant, nemo auferat sepem tui pudoris, quia scriptum est, Eccles. X, 8: Et destruentem sepem mordebit serpens. Fons signatus es, virgo: nemo aquam tuam polluat, nemo conturbet, ut imaginem tuam

Addit Rupertus B. Virginem esse hortum conclusum ob virginitatem corporis, fontem signatum ob animae mentisque integritatem inviolabilem: "quia mens ejus nulli otio, nulli speciali nequitiae fuit unquam penetrabilis." Audi Sophronium, serm. De Assumpt. Deiparae: "Sic exivit Christus de Virgine, ut esset, sicut Ezechiel fatetur, porta omnino clausa: unde canitur in eisdem Canticis de ea: Hortus conclusus, fons signatus: emissiones tuae paradisus. Vere hortus deliciarum, in quo consita sunt universa florum genera et odoramenta virtutum; sicque conclusus, ut nesciat violari, neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus: fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis, ex quo fons vitae manat, in cujus lumine omnes videbimus lumen, quia juxta Joannem, cap. I, vers. 9, ipse est qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cujus profecto emissio uteri supernorum civium omnium est paradisus."


VERS. 13 et 14. Emissiones tuae paradisus malorum PUNICORUM CUM POMORUM FRUCTIBUS. CYPRI CUM NARDO: NARDUS ET CROCUS, FISTULA ET CINNAMOMUM CUM UNIVERSIS LIGNIS LIBANI: MYRRHA ET ALOE CUM OMNIBUS PRIMIS UNGUENTIS.

Hebraice בשמים besamim, id est aromatibus, ex quibus unguenta conficiuntur: malum punicum, sive granatum in Palaestina frequens est et pulcherrimum, ideoque hic illius prae aliis fructibus meminit.

Emissiones, — hebraice שלחיך scelachajich, primo, referri possunt ad halitum suavem et odores, quos exspirant arbores horti conclusi, q. d. Tu, o sponsa, suavem exhalas odorem, qualem exhalant arbores paradisi;

It smells of what Hybla and Attic flowers smell;

cique flores; secundo, ad munera, quae sponsa quasi dotem misit sponso, vel quae inter socias suas distribuit: haec enim vocantur emissiones, sive missilia, q. d. Munera fructuum paradisi, sive horti tui, puta nardum, crocum, cinnamomum, myrrham, etc., misisti mihi sponso tuo; unde Theodoretus, haec omnia, ait, misisti mihi, et tempore nuptiarum attulisti: sic et Origenes. Huc accedit S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. V, ubi per emissiones accipit munera, quae sponsus misit ad sponsam: "Laudat, inquit, munera animae, quae missa sunt a sponso quibus dotata veniebat; dos autem piae animae boni odores sunt, myrrhae et aloe, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum foetor aboletur." Tertio, Gilbertus abbas, serm. 35, et Titelmannus accipiunt emissiones aquarum, quas fons signatus in hortum sponsae emanat, ut eum irriget et foecundet. Quarto et genuine, emissiones sunt propagines plantarum et arborum, puta surculi, quos radices vel rami progerminant, ut folia, flores et fructus producant: hi enim ex terrae vel arborum sinu videntur emitti; unde Vatablus et

alii vertunt, plantationes, vel plantae tuae; R. Salomon, areae tuae; alii, horti tui, q. d. Plantae tuae sese propagantes, o sponsa, tantae tamque pretiosae sunt, ut paradisum efficiant, imo ipsae simul congestae sunt paradisus malorum punicorum et pomorum omnis generis. Explicat enim quod dixit, hortus conclusus, q. d. Ideo es hortus conclusus, quia es paradisus pretiosus malis punicis, pomis, cypro, nardo, etc., consitus, quem proinde, ne furibus vel bestiis carpendus calcandusque pateat, claudi oportet; unde Arabicus pro emissiones, etc., vertit, hortus pomiferus frondium, ramorum, flores cum varietate colorum Libani.

Pro pomorum, hebraice est מגדים megadim, quod significat fructus optimos, dulcissimos, ipsasque paradisi delicias: megadim enim et litteris et significato alludit ad מעדנים maadannim, id est deliciae, voluptuaria, bellaria; poma ergo hic significant ficus, pyra, cerasa, amygdala, omnesque fructus, etiam nuces: alioqui poma vocantur fructus, qui molliori sunt cortice; nuces vero, qui duriori: Septuaginta vertunt, ἀκροδρύων, quod Complutenses et Vaticani vertunt, nucum. S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. V, et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., vertunt pomorum: ἀκρόδρυα enim vocantur omnes fructus, sive poma sint, sive nuces; unde poma haec particulatim exprimens, subdit, cypri cum nardo, etc. Hinc et hebraice est cypri et nardi in plurali; significantur ergo hic fructus fruticis qui mox vocatur nardus, et alterius, qui superius vocatus est cyprus; unde addit, cum universis lignis Libani. Hebraeum קנה kane est calamus aromaticus et odoratus, ut vertunt Septuaginta et alii. Alludit ad paradisum terrestrem, hic enim a Deo creatus est in martio cum omnibus hisce fruticibus et arboribus, simul et eorum fructibus jam maturis.

Pro Libani hebraice est לבנה lebona, quod proprie thus significat; unde Arabicus, Syrus et Vatablus vertunt, cum omnibus arboribus thuris, id est thuriferis: porro thus, ait Nyssenus, "symbolum est divinitatis: qui ergo in omnibus vitae studiis in se ostendit divinae formae similitudinem, in se ostendit pulchritudinem omnium lignorum Libani (thuris), per quae exprimitur forma divina."

Pro aloe, hebraice est אהלות ahaloth, quam vocem retinentes et crasi contrahentes Septuaginta vertunt, aloth; sed hebraeum ahaloth aloem significat. Symmachus vertit, thymiama, quia, ut ait Cassiodorus, "aloes lignum suavissimi est odoris, adeo ut vice thymiamatis in altaribus adolatur."

Combinat cyprum cum nardo, nardum cum croco, fistulam cum cinnamomo, myrrham cum aloe, quia hae plantae inter se habent sympathiam quamdam, ac ubi una alteri plantando jungitur, utraque felicius crescit, ut gemellae sorores esse videantur: hinc et si pistillo tusae pastillum vel fasciculum efficiant, mire redolent. Simile est illud Virgilii, Eclog.

And you, O laurels, I shall pluck, and you, O myrtle nearby, So placed, since you mingle your sweet fragrances.

Emissiones sunt particulares Ecclesiae, quas universalis Ecclesia ejusque caput, puta S. Petrus, ac romanus Pontifex per suos sacerdotes et legatos per totum orbem ex Jerusalem, vel Roma missos fundavit, aut fundat, vel promovet in variis Asiae, Africae, Europae, Indiae regnis et provinciis, juxta illud quod de Ecclesia sub metaphora vineae cecinit Psaltes, Psalm. LXXIX, 12: "Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus;" ita Cassiodorus: hae enim suavissimum virtutum omnium, quasi arborum et aromatum odorem exspirant, adeo ut paradisi esse videantur, imo reipsa ad paradisum coelestem suos fideles deducunt. Hinc rursum in iis sunt plantae pretiosissimae omnis generis, hoc est omnes sanctorum ordines, qui septem numerantur, juxta septem aromata, quae hic nominantur, scilicet patriarchae, prophetae, apostoli, pontifices, doctores, martyres, virgines, cum caeteris lignis Libani, id est cum reliquo justorum coetu, qui sua sanctitate suavissime redolent, et ad coelestem paradisum totis viribus contendunt. Ecclesia ergo non est hortus olerum, sed paradisus arborum et aromatum pretiosissimorum.

Quocirca pro emissiones, hebraice est שלחים scelachim, graece ἀποστολαί, id est apostolatus: apostolus enim hebraice dicitur שלוח scaluach, chaldaice שליח sceliach, latine legatus, vel missus: unde Philo Carpathius: "Per emissiones paradisi, inquit, quae ἀποστολαί dicuntur, sanctissimi apostoli, veluti deliciarum horti lavacrum sacri fontis habentes, intelliguntur; qui tanquam mala punica foris rubentes in laboribus et aerumnis, postremo et sanguine martyrii, permultos hominum Christi fidei, veluti grana pepererunt; iisque tanquam parvulis fructus suavissimos arborum coelestium, ad fidei incrementum et charitatis opera praebuerunt." Emissiones ergo sunt Ecclesiae particulares, a Christo et apostolis, ac praesertim a S. Petro Pontifice romano missis erectae et fundatae, in quibus sunt mala punica et pomorum fructus, id est virtutum omnium tam sublimium quam mediocrium concentus, ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., et Nyssenus: quia mala punica spinis horret, ait Sanchez, quae fures arcent, et corticem habet amarum et austerum, qui virtutum optimus custos est. In spinosis autem ramis, atque in amaro cortice significari putat continentiam et severum vivendi genus, quod procul a se repellit quidquid punicae plantae fructibus insidiatur, id est virtutibus, quae et eleganter rubent, et arrident palato. Theodoretus vero per mala punica accipit charitatem, quae caeteras virtutes in se continet, sicut malum punicum grana

plurima inter se complectitur, eaque inter se unit et consociat. S. Gregorius vero, Anselmus, Hugo et alii per mala punica accipiunt martyres suo sanguine rubricatos, quos primos fructus ex se misit Ecclesia: hi enim omnium virtutum velut granorum congerie abundarunt, hique erant paradisus deliciarum, quia omnia tormenta eis suavia et deliciosa videbantur ex amore Christi. Addit Cassiodorus quosvis fideles, qui memoriam passionis Christi semper in mente retinent et sub cortice Ecclesiae degunt, esse mala punica.

Jam complexum hunc virtutum in sequentibus particulatim exprimit dicens: "Cypri cum nardo, nardus cum croco;" cyprus, nardus et crocus notant tres virtutes theologicas fidem, spem et charitatem, ait Philo Carpathius, causamque addit: "Cyprus enim arbuscula est flore candido cincinnorum instar pendente, coma odoratissima, folio oleae. Ex hac fit unguentum nomine cyprinum ad multa commodissimum: habetque folia, flores, fructus et ramos utilissimos: haec enim optima in Ascalone Judaeae et Aegypti campo provenit. Nardus quoque medicus est frutex Syriae et Indiae praestantissimus, colore rufo, comosus, odoratissimus, saporis amari, suavitatem odoris diutissime redolens: calefacit, exsiccat, viretque perpetuo: miscetur antidotis, et efficacissimas vires ad quamplurimos morbos habet." Pergit deinde ad crocum et caeteros fructus: "Crocus item notissima herba est, cujus probatissimus in medicina usus, praesertim qui ex Ciliciae promontorio, nomine Corycius maximi est odoris: folio est angusto in capillamenti modum, florem coelestis arcus colore persimilem, calicis modo ab angusto in latum sese explicantem habet: intra quem fructum triplicem veluti apicem coloris flammei ex una radicula, duplici filo lutei coloris hinc inde munitum profert; gaudet calcari et atteri pede, pereundoque felicius provenit: ideo juxta fontes et viarum semitas laetissimus est, nec melli ac dulci, sed vino vel aqua dissolvitur;

huic igitur croco exercitati virtute patientiae, et factis charitatis illustres comparantur; qui (veluti triplex croci fructus ex una radice dilectionis emanans) Deo, sibique et proximis utiles exstiterunt; terrenis rebus angusti, sed coelestibus amplissimi; castigati et afflicti corpore, sed anima vegeti, laetissimi et immortales."

Has proprietates cypri, nardi et croci facile est applicare fidei, spei et charitati; cyprus ergo, quia parvula, etc., notat fidem; nardus, quia radice meliore sui parte in terram defoditur, et frigidis capitis, stomachi et lienis morbis medetur, spem frigus acediae excutientem, quae quasi vinculum est fidei et charitatis: hinc bis repetitur nardus, et cypro crocoque jungitur. Audi Aponium: "Nardus cum frigus de algentibus membris expellat, consolationem Spiritus Sancti spemque illius significat, quod dicitur, Matth. V, 8: Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.

Crocus, qui tribus aurei coloris filis rubet, notat charitatem in Patrem, Filium et Spiritum Sanctum; quae quo magis calcatur et premitur, eo magis assurgit et crescit: ita Cassiodorus, Angelomus, Aponius, Willeramus et Hailgrinus. Reliquae quatuor aromatum species significant quatuor virtutes cardinales, scilicet fistula, sive calamus quia rectus et similis regali sceptro, notat justitiam, hanc enim administrare debent reges: cinnamomum, quia acre, calidum et sapidum cibos pariter efficit sapidos, significat sapientiam et prudentiam, ita Aponius et tres Anonymi apud Theodoretum; myrrha, quia amara corruptioni resistit, et corpora mortua servat incorrupta, notat fortitudinem, quae maxime in invicta acerborum tolerantia consistit; aloe, quae ventrem corpusque purgat, et noxios humores e corpore pellit, vel restringit, ideoque morbos sanat, notat temperantiam, quae singulare est morborum omnium remedium, et sanitatis tam corporis quam animae pharmacum. Caetera ligna Libani notant caeteras virtutes: ita Delrio, Hugo Victorinus et alii.

Rursum haec septem aromata, septem virtutes jam dictas repraesentantia, significant septem Ecclesiae status et sanctorum ordines, quos in litaniis successive invocamus, in quibus hae septem virtutes respective resplendent. Cyprus ergo notans fidem repraesentat patriarchas: in his enim fides venturi Messiae, gratiae et Evangelii effulsit: unde, Rom. cap. IV vers. 3: "Credidit Abraham Deo: et reputatum est ei ad justitiam;" ideoque dictus est pater credentium. Nardus notans spem repraesentat prophetas, qui sperabant bona Messiae, quae prophetabant; unde ex hac spe ad eum suspirans Isaias exclamat, cap. XLV, 8: "Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum:" idem faciunt caeteri prophetae. Crocus notans charitatem repraesentat apostolos, hi enim amore Dei flagrantes, eodem totum orbem accenderunt: crocus enim rubet, calefacit, siccat, astringit, exhilarat, adeo ut, eo affatim sumpto, homines subinde in risum effusi emoriantur, inquit ex Dioscoride Matthiolus: eadem fecere apostoli.

Calamus notans justitiam repraesentat episcopos, praelatos et principes, quorum est jura privata et publica, sacra et profana tueri. Cinnamomum notans sapientiam et prudentiam repraesentat doctores et praedicatores. Myrrha notans fortitudinem repraesentat martyres, qui fortissime omnia adversa tolerantes, usque ad mortem pro fide et religione decertarunt. Aloe notans temperantiam et continentiam repraesentat virgines et continentes: aloe enim amara est, corpus calefacit, siccat, et purgat, ac morbis genitalium medetur, inquit ex Dioscoride Matthiolus; idem spiritualiter in anima facit continentia et virginitas. Hi omnes ecce sunt emissiones, id est surculi et fructus, quos ex se emittit et progerminat Ecclesia: ita Cassiodorus, S. Gregorius, Justus, Beda

Haec omnia, quae dixi de Ecclesia, facile est adaptare animae sanctae, commutato nomine: emissiones ergo, id est propagines et surculi, quos ex se hortus animae sanctae pia disciplina excultus emittit, sunt actus virtutum, tam theologicarum, quam cardinalium. Item sermones sancti, quos ex ore emittit, ut proximos a vitiis ad virtutes easdem, ac ad Christi disciplinam traducat: ita Cassiodorus, S. Gregorius Nyssenus, hom. 9, Beda et S. Ambrosius, De Bono mortis, cap. V, qui legens, transmissiones tuae paradisus: "In illo, inquit, horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam et velut sepeliat, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat."

Jam sigillatim virtutes, quas recensui, aromatibus singulis eo modo, quo dixi, attribue; verum quia varii Patres aliter ea attribuunt, idque varie, eorum sensa hic attexere in lectorum gratiam decrevi.

MALORUM PUNICORUM: — Gilbertus, qui continuavit sermones S. Bernardi, serm. 33, per mala punica accipit regularem unanimitatem, sive religiosos unanimiter in eodem collegio, vel conventu sub regulari disciplina viventes: "Pene indiscreta, inquit, facie hujus sibi mali grana cohaerent, numeri singularitate magis distant quam specie: discamus et nos invicem numero differre, non animo. Non rixantur invicem, non contra corticem murmurant, non tentant illum perrumpere, patienter se sinunt ejus quasi alvo concludi, ut quodammodo dicere illud videantur, Psalm. CXXXII, 1: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum." Exemplum dat ipsos suos religiosos quos compellat dicens: "An non fratres in hoc ordine nostro, ac si in cortice punicae passionis Christi per imitationem color rutilat? Denique velut quaedam hujus mali grana sunt, qui sibi nativum dicunt sub disciplinae corio contineri, qui non tam premi se censent, quam protegi. Absit amor proprietatis, absit amor privatae potestatis, et hujus te mali granum exhibes. Dicant alii nostro invitati exemplo, quam bonum sit, et quam jucundum habitare in quodam horto communionis, et sub munimine corticis; charitas uniat et cortex muniat. Quot videtis ordinata collegia, tot intelligite velut quaedam mala punica."

CYPRI. — Primo, per cyprum accipe fidem, ut dixi; Nyssenus tamen, et tres Anonymi apud Theodoretum, accipiunt charitatem: cyprus enim est calida, charitas autem est calor spiritus. Huc accedunt Cassiodorus et Beda, qui per cyprum accipiunt gratiam, quae e coelo velut manna depluit: sicut enim manna erat quasi semen album simile coriandro, sic est et cyprus. Secundo, S. Anselmus: "Cyprus, inquit, cum sit virga gracilis, quae crescit in magnam altitudinem, et habet grana, unde fit regium unguentum, sanctos illos significat, qui crescunt in multam altitudinem virtutum et proferunt grana bonorum operum, quibus ungitur et delectatur Deus."

Huc accedit Aponius, qui per cyprum accipit patientiam, haec enim "opus perfectum habet," ut ait S. Jacobus, epist. cap. I, 4: "Unde ergo, ait Aponius, bonorum ordines in Ecclesia? tristitia si patienter suscipiatur:" cyprus enim interpretatur tristitia.

NARDI. — Primo, per nardum cum Aponio accipe spem; Richardus Victorinus tamen accipit dilectionem: "Nardus, inquit, de quo unctum est dominicum corpus, unctionem dilectionis Dei in corde significat, quia sic ungimur, ut tribulationis igne non superemur; cum gratia nos reficit et replet, contra adversa fortes facit." Huc accedit Cassiodorus: "Nardus, inquit, typus est dominicae passionis; unde Maria Magdalena nardo pistica caput et pedes Jesu unxit. Tuncque nardus in horto Ecclesiae est, cum sancti quique memoriam dominicae passionis venerantur, eique gratias agunt, quod pro ipsorum amore mori dignatus est." Secundo, S. Anselmus, Hugo et alii per nardum accipiunt humilitatem, nardus enim est herba humilis et fragrans: talis est et humilitas. Tertio, tres Anonymi apud Theodoretum per nardum accipiunt prudentiam, quae omnibus virtutibus se miscet, sicut nardus omnibus aromatibus et unguentis.

Porro S. Hieronymus lib. I Contra Jovinianum, qui per hortum conclusum et fontem signatum accipit virginitatem et virgines Ecclesiae, per haec septem aromata septem virtutes virginum intelligit: "In malogranatis, inquit, et pomis omnium virtutum significatur in virginitate concentus." Alcuinus vero particulatim singula singulis adaptans: "Emissiones, inquit, significant bonas operationes, quae sunt paradisus, id est delectabiles, quia hebraice Eden significat hortum deliciarum: et quidem paradisus malorum punicorum dicitur, quia sicut malum exterius rubrum est, et in uno cortice multitudinem habet granorum, sic in virgine multitudo bonarum operationum intra fidem dominicae passionis tenetur inclusa. Cum pomorum fructibus, hoc est, honestis et pudicis ejus locutionibus, ex quibus in mentes fidelium fructus informationis processit: nempe cyprus significans virginitatem, nardus veram charitatem, crocus divinam sapientiam, fistula humilitatem et patientiam, cinnamomum internae contemplationis dulcedinem, universa ligna Libani omnes alias virtutes, quae aliquod robur habent, et mentem spiritualiter dealbant, myrrha quae significat carnis mortificationem, aloe bonam opinionem, prima unguenta Spiritus Sancti dona."

ac fontes laetissimus." Sed Christus ambivit crucem, probra et verbera, iisque pressus et calcatus in summam gloriam die tertio resurrexit. Idem contigit omnibus sanctis Christi asseclis: crux enim via est ad felicitatem, humilitas ad sublimitatem, contemptus ad gloriam. Denique Joannes Carmelita per crocum accipit humilitatem, quae gaudet calcari ut crocus; et sicut crocus ebrietati resistit, sic humilitas superbiae, quae mentem vana sui aestimatione inebriat et dementat.

FISTULA. — Fistula notat primo, justitiam, quae avaritiae resistit, sicut fistula hydropisi: avaritia enim est animae hydrops; Cassiodorus tamen per fistulam accipit humilitatem: "Ex eo, inquit, quod brevis arbuscula est, quae et cassia vocatur, cortice purpureo, fistula significat sanctos humilitate et patientia praecipuos, pauperes scilicet spiritu, quorum est regnum coelorum; purpureus autem cortex significat passionem Christi, quam humiles spiritu semper in corde retinent, et imitari satagunt." Secundo, Aponius et tres Anonymi apud Theodoretum per fistulam accipiunt temperantiam, quae instar fistulae viscerum infirmitates per abstinentiam humores siccando sanat, et instar fistulae in altum ac coelestia contemplanda mentem sobriam sustollit. Tertio, Hugo de S. Victore: "Fistula, inquit, sunt compuncti poenitentes quicumque vel in se, vel in aliis peccatorum intrinsecas latentium molestias per gratiam compunctionis, confessionis, vel etiam efficacioris admonitionis expellunt: fistula quippe ad curandas viscerum molestias utilis est." Quarto, Joannes Carmelita, qui per fistulam, vel calamum intelligit cannam continentem saccharum, per eam accipit orationem: haec enim est quasi fistula coelestis, a Deo sugens suavitatem consolationum omni saccharo dulciorem.

CINNAMOMUM. — Sua acredine, vivacitate et sapore cinnamomum notat sapientiam et prudentiam, ut dixi; Cassiodorus tamen et Anselmus accipiunt humilitatem, quia cinnamomum ex brevi arbuscula cinerei coloris nascitur. Cosmas Damianus accipit pietatem: haec enim instar cinnamomi suavem exspirat odorem, et ad omnia utilis est, ut ait Apostolus, I Timoth. IV, 8. Porro cinnamomo nonnulli miras vires attribuunt, ut quod aqua bullienti injectum illico eam refrigeret, quod in dormientis os ingestum faciat, ut ille ad omnia interrogata respondeat, etc., quae recenset Nyssenus et adaptat viris perfectis: verum haec fabulosa et falsa sunt. Verius Philo Carpathius per fistulam et cinnamomum accipit SS. Petrum et Paulum, qui fragrantia suae praedicationis et vitae sanctae totum orbem repleverunt. Denique Gilbertus, serm. 36: "Fistula est, inquit, quando sponsa excedit Deo; cinnamomum, quando contemperans est nobis;" et post nonnulla: "Esto velut cinnamomum; colloquia tua, conversatio communis gratiam spirent; et si de voluntate tua

et proposito aliquoties reflecteris, ad senioris arbitrium reflexa et quasi fracta sit voluntas: non murmur resonet, non quaerimonia. Esto cinnamomum: emitte spiramentum gratiae, non responsum injuriae: ideo confractum visibile spiramentum emittit, eo quod virtus humilitatis in infirmitate vexationis, et velut fractionis, proficit et probatur. Et spiramentum, et visibile dicitur: spiramentum, quia tranquillitas servatur in corde; visibile, quia relucet in facie."

CUM OMNIBUS LIGNIS LIBANI; — quae significant caeteras virtutes, ut dixi, licet Cassiodorus, Anselmus et Richardus per ligna Libani accipiant viros eminentes et doctores. Audi Cassiodorum: "Ligna Libani pulchritudine, proceritate et robore praeeminent, ideoque sanctos doctores et perfectos quosque in Ecclesia significant." Pro Libani hebraice est לבונה levona, quod proprie thus significat; unde Arabicus, Syrus et Vatablus vertunt, cum omnibus lignis thuris, id est thuriferis: porro thus, ait Nyssenus, "symbolum est divinitatis: qui ergo in omnibus vitae studiis in se ostendit divinae formae similitudinem, in se ostendit pulchritudinem omnium lignorum Libani (thuris), per quae exprimitur forma divina."

MYRRHA ET ALOE. — Myrrha notat fortitudinem, aloe temperantiam; Theodoretus vero per myrrham accipit mortificationem, per aloem tentationum amaritudinem; Cassiodorus per myrrham accipit continentiam, per aloem castitatem; Anselmus per myrrham accipit passionem martyrii, per aloem mortificationem carnis et poenitentiam.

Symbolice Nyssenus: Per haec, ait, videtur demonstrari sepulturae Christi societas; nemo enim fit gloriae Dei particeps, qui non fuerit primum conformis similitudini mortis ejus. Sic et Philo Carpathius.

Cum omnibus primis unguentis, — id est cum omnibus praecipuis charismatibus et donis Spiritus Sancti: ita tres Anonymi apud Theodoretum, S. Anselmus, Richardus et Hugo Victorinus; Cassiodorus vero per prima unguenta accipit charitatem, de qua ait Apostolus I Corinth. XIII: "Excellentiorem viam vobis demonstro;" Nyssenus vero per haec unguenta accipit sincera Ecclesiae et fidei dogmata.

PARADISUS. — Denique paradisus malorum punicorum sunt religiones et claustra religiosorum, in quibus omnia virtutum aromata laetissime germinant et suavissime fragrant, uti docet S. Bernardus, De Convers. ad clericos, cap. XXI. Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono statu relig., cap. XIV, ubi religionem ostendit esse paradisum voluptatis.

Beata Virgo, inquit Rupertus, est hortus conclusus et paradisus deliciarum, germinans fructum vitae, puta Christum, qui septem aromatibus, id est septiformi gratia Spiritus orbem cumulavit. "Nardus, inquit, est humilitas tua, quae valde oblectavit Altissimum, oblectavit me regem dilectum tuum sicut ipsa dicis, quia dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Quidquid gratiarum, quidquid virtutum, quidquid operationum coelestium mundus accepit, emissiones tuae sunt, et ubi erant ejus spina et vepres, et carduus, lappa et tribulus, urtica et paliurus, universitas nequitiarum, ibi sit cyprus cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum, myrrha et aloe, universitas gratiarum." Deinde prima unguenta, inquit, sunt cuncta opera corporalia pietatis et misericordiae, quibus B. Virgo supplet defectum bonorum spiritalium in lignis Libani, id est in divitibus et potentibus. Audi et Guilielmum: "Emissiones sunt fructus ex ea emissi; unicus ejus fructus est, qui ab efficacitate salutis dictus est Jesus; sed in uno illo fructu multiplex est fructus. In uno Salvatore omnium Jesu, plurimos Maria peperit ad salutem; pariendo vitam, multos peperit ad vitam. Eo ipso quod mater est capitis, multorum membrorum mater est. Mater Christi, mater est membrorum Christi; quia caput et corpus unus est Christus; corporaliter caput pariendo, spiritualiter membra peperit; unde etiam ab omnibus mater appellatur, et ab omnibus cultu debito, ut mater honoratur.


VERS. 15. FONS HORTORUM: PUTEUS AQUARUM VIVENTIUM, QUAE FLUUNT IMPETU DE LIBANO.

Fons Hortorum (Arabicus, fons, hortus): PUTEUS AQUARUM VIVENTIUM, QUAE FLUUNT IMPETU DE LIBANO. — Septuaginta, puteus aquae viventis et strepentis de Libano; S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 17, et impetus descendens de Libano; quinta editio et Vatablus, quae profluunt e Libano, puta magna copia aeque ac impetu, hunc enim efficit copia aquarum ex alto dilabentium. Aquae viventes vocantur, quae e venis terrae jugiter manant et scaturiunt, uti fit in puteis et fontibus: hae enim sunt quasi sanguis terrae, ac instar viventis e suis scatebris ebulliunt, moventur et fluunt perenniter, cum aquae stagnantes immotae consistant ideoque vocantur mortuae.

Fons Hortorum. — Nonnulli generatim accipiunt quemlibet fontem, qui hortos plures irriget et foecundet, quales multi in Libano oriuntur, et in subjectas valles defluunt; imo R. Salomon et Gislerius per Libanum accipiunt quemlibet montem purum ac nitidum, ex quo fontes profluunt: Libanus enim hebraice idem est quod album et candidum. Verum alii speciatim accipiunt haec de certo fonte limpido e Libano scaturiente, et cum suavi murmure in hortos vicinos dilabente, eosque irrigante et foecundante: ita Hortolanus, Titelmannus, Sotomaior et alii. Hunc fontem ex Brocardo, Saligniaco, Bredenbachio et aliis ita describit Adrichomius in Descript. Terrae Sanctae, pag. 107, num. 48: "Fons hortorum, cujus in Cantico Salomonis fit mentio, ex monte Libano procul a Tripoli sex millibus passuum cum impetu scaturit, ac brevi spatio auctus in vehementem cursuque velocem fluvium excrescit, suisque aquis, quae limpidissimae, frigidae et dulces sunt, omnes hortos (unde et fons hortorum vocatur) totamque regionem, quae inter Libanum et Tripolim est, irrigat et foecundat. Praeter minores aliquos in tres magnos rivos se dividit, quorum prior inter Tripolim et montem leopardorum in Mare Magnum labitur; alter leopardorum montem circumiens, idem mare influit; tertius inter Arcas et Raphaneas Agrippae regni civitates fluens medius, Antaradumque alluens in praedictum tandem mare se exonerat." Fluvium hunc Josephus, lib. VII Belli, cap. XXIV, sabbaticum appellari scribit, eo quod per miraculum die sabbati copiose fluat, caeteris vero diebus siccetur et arescat. Porro fontes non tantum foecunditatem hortis, sed et intuentibus, ac lavantibus, bibentibusque magnam voluptatem, refrigerium et satiem afferunt, praesertim dum ex altis montibus per canales in valles hortenses deducti, ibi in altum usque ad suam originem naturali sua vi et pondere exsiliunt. Per avium et bestiarum ora fabrefacta erumpunt, atque subinde avium concentum et organorum harmoniam auribus exhibent, quales sunt fontes hydraulici Estenses, Aldobrandini, et similes, quos Tusculi et Tibure spectamus. Hisce enim sponsam ob elegantiam et venustatem per omnia similem comparat.

PUTEUS AQUARUM VIVENTIUM. — Puteum vero hunc idem Adrichomius ita describit pag. 6, num. 67: "Puteus aquarum viventium, cujus in Canticis Salomonis fit mentio, juxta viam, quae Tyrum ducit, situs egregius est et admirabilis, atque versus aquilonem a Sandalio Castro paulo amplius, quam milliari, versus austrum vero a Tyro parvo milliario distat. Quamvis autem singulariter puteus dicatur, sunt tamen quatuor fontes quadrati, quorum ille, qui praecipuus est, in unoquoque quadrati latere quadraginta, reliqui vero viginti quinque cubitos habent. Omnes muris fortissimis, de durissimis lapidibus insolubili opere obfirmatis, conclusi. Unde varii deducuntur aquaeductus et rivi, qui totam Tyri planitiem omnesque ejus hortos irrigant et foecundant. Distant hi fontes a Mari Magno paulo amplius quam arcus jacere potest, in quo tantillo spatio sex molas agunt, et deinde se mari miscent." Hujus putei meminit quoque Guilielmus Tyrius, lib. VII Belli sacri, cap. XXII, et lib. XIII, cap. III. Alludit ad Jordanem, qui in Libano ex duobus fontibus Jor et Dan confluentibus conflatur, et nominatur Jordan, sive Jordanes: hic enim per totam terram Israel defluens, illi miram foecunditatem aeque ac amoenitatem et hilaritatem inducit, juxta illud: "Fluminis impetus laetificat civitatem Dei," Psalm. XLV, 5. Hoc flumen praecise ad litteram sunt aquae Siloe, quae hortos Jerusalem irrigant, ad quas hic quoque alluditur; unde Chaldaeus vertit: "Et aquae Siloe, quae ducuntur quiete, cum reliquis aquis, quae defluunt de Libano, ut irrigent terram Israel, eo quod navant operam verbis legis, quae comparantur puteo aquarum viventium, et in justitia libationis aquarum, quae libantur super altare in domo sanctuarii, quae aedificata est in Jerusalem, quae vocatur Libanus."

Ecclesia est fons hortorum et puteus aquarum viventium, id est purissimae sapientiae, sacrae doctrinae et gratiae, quae fluunt impetu de Libano, id est de Christo excelso et candido, aquis jam dictis abundanti, aiunt Aponius, Richardus et alii, juxta illud, Isai. XII, 3: "Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris;" et illud, Eccli. XXIV, 35: "Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis. Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae:" vide ibi dicta. Ecclesia enim omnem doctrinam et gratiam, quam haurit a Christo, derivat in hortos, id est in Ecclesias et coetus particulares, praesertim clericorum et religiosorum, qui sunt quasi hortus et paradisus Domini: eadem dicitur puteus, ob profunditatem doctrinae et mysteriorum, quae in ea latent, et quibus affluit et effluit in suos fideles: ita Cassiodorus, Aponius, Anselmus et alii.

Jam quia Ecclesia suam doctrinam, praedicationem et gratiam Christi haurit e sacra Scriptura, et baptismo caeterisque sacramentis, hinc eadem consequenter hic accipi possunt. Unde per fontem et puteum accipiunt S. Scripturam S. Gregorius, Cassiodorus, Philo, Aponius, Beda, Justus, tres Anonymi apud Theodoretum, Anselmus et Ambrosius, De Isaac, cap. IV. Audi S. Gregorium: "Quid per fontem et puteum, nisi sancta Scriptura designatur? quae sic aquam sapientiae generat, ut et potantes semper reficiat, et tamen manare non desistat; quae bene hortorum esse perhibetur, quia illorum specialiter est sancta Scriptura, in quorum mentibus virtutum semina oriuntur. Sed quaerendum nobis est, quare fons et puteus, utrumque simul Scriptura dicatur, cum fons in superficie appareat, puteus vero in imis latens omnes se quaerentes majori labore exerceat. Sed sciendum est quod divina Scriptura in quibusdam manifesta exsistens, in quibusdam vero locis obscuram se praebens, et aliquando leviter sicut fons invenitur tanquam fons potatur, et aliquando magna inquisitione eget, quam puteus, ut inventa sumatur." Addit Cassiodorus dogmata sacrae Scripturae vocari fontem,

et puteum aquarum viventium, respectu doctrinae haereticorum, de qua dicitur, Jerem. II, 13: "Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas."

Rursum, per fontem et puteum aquarum viventium accipias baptismum caeteraque sacramenta: haec enim sunt quasi septem fontes gratiae: ita S. Anselmus. Audi S. Gregorium: "De Libano aquae putei fluunt, quia in baptismo electi quique donum Spiritus Sancti accipiunt, quo illuminati Scripturae sacrae sensum intelligunt: quae Scripturae sanctae scientia tanto fluit impetu, ut electos dum tangit, ab hujus vitae amore submoveat, et ad aeterna gaudia vi impetus quosque adhaerentes trajiciat. Hinc est enim quod in Psalmo scriptum est, Psalm. XLV, 5: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: impetus enim fluminis civitatem Dei laetificat, cum per donum Sancti Spiritus fortiter inundans Scripturae sapientia sanctam Ecclesiam, vel cujuslibet sapientis mentem infusione sua exhilarat."

Beda per impetum censet notari vim et efficaciam apostolicae praedicationis, cui nemo resistere potuit.

Et Richardus Victorinus: "Per Libanum, inquit, a quo aquae istae fluunt, Christum intelligit candorem lucis aeternae, quia a Christo coepit tempus gratiae. De Libano, inquit, fluxerunt aquae istae, id est de Christo, quando Spiritus Sanctus tanquam torrens discipulis influxit, et suavi eos ubertate donorum inebriavit. Et quando, Christo in coena benedicente panem, sacramentum Eucharistiae celebrari coepit, et, una passibili praesentia ipsius sublata, multis in locis usque ad consummationem saeculi nobiscum mansit; semel quoque oblatus in cruce, multoties in altari pro nobis offertur."

Porro Theodoretus et Anselmus per Libanum accipiunt Jerusalem et Judaeam, e qua legis fluenta cum impetu Spiritus ad Ecclesiam defluxere: Libanus enim est limes Judaeae.

Porro S. Ambrosius, lib. De Nabuth, cap. XII, per puteum aquarum viventium accipit eleemosynam, causamque dat: "Puteus, inquit, si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur; exercitatus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum: ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est visu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid ex puteo isto, ignem ardentem restingue, quia eleemosyna resistit peccatis." Vide dicta II Corinth. cap. VIII et IX.

Denique S. Anselmus per Libanum accipit perfectos, qui sunt candidati virtutibus, a quibus aquae vivificantes fluunt ad correctionem subditorum magna copia et impetu.

Beata Virgo fuit et est fons et puteus aquarum viventium, qui sterilem mundum sic irrigavit, ut eum foecundum effecerit ac amoenum instar paradisi, juxta illud, Eccli. XXIV, 41: "Ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso; dixi: Rigabo hortum meum:" ita Rupertus, qui quatuor flumina paradisi B. Virgini mystice accommodat, additque ipsam esse fontem et puteum aquarum viventium, quia ipsa est sacrarium omnium sacrarum Scripturarum. B. Virgo ergo est fons, tum quia Christum nobis genuit et effudit; tum quia orando apud filium omnia bona nobis impetrat et communicat. Hinc Methodius in Hypapante B. Virginem sic alloquitur: "Salve, humanitatis filii fons, salve, humanitatis umbraculum;" et S. Epiphanius, orat. De Deipara: "Ave, ait, gratia plena, quae sitientes perennis fontis dulcedine satias;" S. Ephrem quoque, De Laude Deiparae, ipsam fontem gratiae et totius consolationis appellat; S. Chrysostomus: "Ave, ait, quae es puteus semper viventis aquae." Nam, ut ait Antonius, IV part., tit. 45, cap. XVII, § 4, "ipsa nobis miseris dedit filium suum Deum captivis in pretium, famelicis in viaticum, laborantibus in praemium, infirmis in medicamentum, et cum ipso dedit nobis regnum coelorum et omne bonum."

Denique fluvius sabbaticus recte congruit B. Virgini: ipsi enim ab Ecclesia cultus in officio Ecclesiastico, et sacrificio Missae religiose tribuitur in sabbato, quo ipsa, mortuo Christo, Ecclesiam quasi columna sustentavit, firmiter credens et sperans Christum die dominica sequenti resurrec-

turum. Hinc majora beneficia confert ipsa die sabbati; unde et multi fideles sabbato in honorem B. Virginis jejunant, aliaque pietatis et poenitentiae officia obeunt, ut sabbatum, id est quietem in tentationibus et tribulationibus ab ea consequantur, et ad sabbatum aeternae pacis in coelo perducantur.


VERS. 16. SURGE, AQUILO, ET VENI, AUSTER, PERFLA HORTUM MEUM, ET FLUANT AROMATA ILLIUS.

Pro illius Septuaginta legunt mea; S. Hieronymus in Habac. III, Theodoretus et S. Ambrosius, lib. I De Virginit., tua. Utrumque verum, quod enim est sponsae, hoc etiam est sponsi: sponsis enim omnia sunt communia: quare Ecclesia sponsa est hortus et paradisus Christi sponsi sui.

Pro surge hebraice est עורי uri, i.e. excitare, evigila; Syrus, expergiscere, qui quasi dormis; haec vox ambigua est, primo enim surge accipi potest, q. d. Surge ut abeas, matura fugam, cito discede, o aquilo, quia tu es ventus frigidus et siccus, plantas adurens, siccans et enecans, ut veniat tibique succedat auster, qui suo calore et humiditate arbores vegetat et fecundat, ut folia, flores et fructus producant. Hinc auster dictus est, quasi hauster ab hauriendo aquas, ait Isidorus, lib. XIII Etymol. cap. XI; "unde et crassum aerem facit, et nubila nutrit." Graece dicitur νότος a νοτίς, id est humor, inquit Nonius Marcellus: quocirca, flante austro, seminandum est et plantandum, non flante aquilone. Audi Plinium, lib. XVIII, cap. XXXIV: "Hoc (aquilone) flante, ne arato, frugem ne serito, semen ne jacito: perstringit enim atque percellit hic radices arborum, quas positurus es." Licet enim auster Italiae et Hispaniae sit gravis et noxius, tamen Palaestinae et aliis regionibus est gratus, lenis et salutaris: aquilo vero suo frigore et rigore molestus: quocirca aquilo dicitur quasi aquas ligans et congelans, ait Richardus Victorinus, ideoque in sacra Scriptura in malam partem accipitur, quia sinister et infaustus; unde Lucifer sedere voluit in lateribus aquilonis, Isai. XIV, 14; auster vero in bonam partem capitur, ideoque hebraice dicitur תימן theman, id est dexter et faustus, a ימין iamin, id est dextera; unde, eo flante, aromata fluunt, et gratam exhalant fragrantiam, quae flante aquilone cohibetur et constringitur; hinc illud, Jerem. I, 14: "Ab aquilone pandetur omne malum;" et Eccli. XLIII, 22: "Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis. Et devorabit montes, et exuret desertum, et exstinguet viride, sicut igne."

Secundo, vi surge accipi potest, ut referatur ad to perfla, q. d. Tu, o aquilo, aeque ac tu, o auster, age, surge, perfla hortum meum: aquilo enim plantas stringit in hieme, ut radices magis figant et dilatent in terra; succedens vero in vere

Nonnulli, ut Nyssenus, Theodoretus, Psellus, rabbini, Genebrardus et Sotomaior censent esse verba sponsae; caeteri tamen pene omnes censent esse verba sponsi, qui cum sponsam vocasset hortum conclusum, nunc imperat ventis, ut eum perflent et agitent, ut suavitas aromatum ejus magis perspiret, sentiatur et recreet tam sponsum et sponsam, quam utriusque sodales asseclas. Porro Chaldaeus per aquilonem accipit mensam panum propositionis, per austrum vero candelabrum, quod situm erat ad austrum in templo: sic enim ait: "Et in latere aquilonari erat mensa, et super eam duodecim panes facierum; et in latere australi erat candelabrum ad illuminandum, et super altari offerebant sacerdotes oblationes, et adolebant super illo incensum aromatum."

Juxta priorem explicationem jam datam, qua surge idem est quod abi et fuge, o aquilo, sensus est, q. d. Surge, o aquilo, id est, o diabole, qui in aquilone sedere gaudes, ac aquilonem, id est frigidam infidelitatem, et torporem virtutum induxisti in homines tempore legis mosaicae et naturae. Veniente ergo Christo veniat cum eo auster, id est Spiritus Sanctus, qui suae gratiae calore et fervore faciat ut Ecclesia et fideles suavissimum virtutum omnium odorem per sanctas eorum operationes exspirent. Facesse igitur, aquilo, procul a nostris hortis, abesto, horrida infidelitas et impietas, quae ut ille plantas, sic tu hominum corda contrahis, et coelesti calore exstincto cogis congelascere. Tu vero, auster, veni, perfla hortos meos; myrrham et aloem, calamum et cinnamomum, reliquasque plantas nostras aromaticas calefacito, ut calido tuo flatu incalescentes nativum suum calorem proferant, et ejusdem vi colliquatos humores fundant suavissimos: ita S. Gregorius, Philo, Rupertus, Anselmus, Nyssenus, Theodoretus, Psellus, et S. Ambrosius in Psalm. I, et S. Augustinus, epist. 120 ad Honoratum, cap. XXII. Id reipsa accidit in Pentecoste, cum 120 discipuli, qui plantati erant in domo Domini, flatu hujus austri, id est Spiritus Sancti,

per omne genus linguae doctrinae fluenta emisere, ait Nyssenus, additque vi Spiritus Sancti fluenta aquarum mutata esse in fluenta aromatum. Audi S. Gregorium: "Quid per aquilonem, qui in frigore constringit et torpentes facit, nisi immundus spiritus designatur, qui reprobos omnes dum possidet, a bono opere torpere facit? per austrum vero, calidum scilicet ventum, Spiritus Sanctus figuratur, qui, dum mentes electorum tangit, ab omni torpore relaxat et ferventes facit, ut bona quae desiderant operentur. Hinc non minus prodest reflantis persecutionis asperitas, quam afflantis prosperitatis et consolationis suavitas. Causam dat Lucas abbas continuator Aponii, quia sicut frigus aquilonis, et calor austri temperatum efficiunt aerem in paradiso, sic frigus tribulationum commixtum cum aestu consolationum temperiem justam in anima parit, ut nec superbiat in prosperis, nec animo concidat in adversis, sed aequalis constantia utraque superet. Huc accedit S. Anselmus: "Aquilo, inquit, commovens arbores facit eas germinare, ut auster succedens fructum faciat producere: ita persecutio, succedente fervore charitatis, gratia Spiritus Sancti facit Ecclesiam fructificare." Huc pertinet expositio Richardi de S. Victore, qui ait Deum animae immittere vel permittere aquilonem, id est tribulationes et tentationes, sed illico post eum immittere austrum consolationum, quae tribulationes et tentationes pellant, vel mitigent et dulcorent, cum scilicet animae tentatae et afflictae "dulcedinem exhibet Spiritus Sanctus, ita ut ex ipsismet adversitatibus voluptatem percipiat: tunc quippe hujusmodi austro non tantum flante, sed et perflante, id est totum occupante ipsum animae hortum, adeo ut in nullo tristitiam habeat, fluunt aromata virtutum illius, tanta utique ubertate, ut quaelibet adversa prospera reputet, et exteriora damna in lucrum animae convertat; fit tunc patientia laeta, charitas benigna, humilitas devota, prompta obedientia, virtutesque habet, non tam in desiderio quam in effectu." Denique, sicut aquilo oppositus austro suo frigore austri calorem et humorem per antiperistasim auget et intendit; unde, flante aquilone, auster calidior est et humidior, ait Aristoteles in Problem., sect. 26, num. 29: sic tribulatio auget et intendit calorem et consolationem Spiritus Sancti, facitque ut fluant aromata lacrymarum piae devotionis et laetitiae spiritualis.

Juxta posteriorem vero expositionem, qua aquilo jubetur surgere, ut cum austro perflet hortum Ecclesiae, primo, Justus Orgelitanus tam per aquilonem quam per austrum, accipit Spiritum Sanctum: hic enim, inquit, dicitur "aquilo, dum aestuantibus refrigeria praebet; auster, dum duros ad credendum vel benefaciendum resolvit; et quoniam in duobus unus advertitur, non ait: Perflate, sed perfla hortum meum, et fluant aromata illius; inspira credentem populum, ut redundent bona opera ejus." Secundo, S. Ambrosius per aquilonem, qui complectitur vicinum Occidentem, et per austrum, qui complectitur vicinum Orientem, accipit quatuor mundi plagas, ut sensus sit, q. d. Venite, o mortales, ex omnibus mundi plagis per fidem Christi ad Ecclesiam, ut fructus bonorum operum producatis, per quos salvemini. Idem S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 12, per aquilonem frigidum accipit gentes infideles, per austrum Judaeos fideles, quasi utrique vocentur ad Christum, q. d. "Exsurge, o aquilo, id est, surge qui dormis, et exsurge a mortuis, populus nationum, qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus."

Juxta priorem sensum, surge, sensus est, q. d. Fuge ex anima poenitente, o aquilo, id est, o peccatum, o diabole; et veni, auster, id est, o gratia Dei, o Spiritus Sancte; juxta posteriorem vero symbolice, sed apposite, primo, per aquilonem accipias adversitates, per austrum prosperitates; utrasque enim in animas fideles immittit vel permittit Christus (vel, ut nonnulli, Ecclesia et anima sancta utrasque sibi suisque immitti optat), quia utaeque faciunt ad ejus profectum, ut ex ea fluant aromata patientiae, temperantiae, modestiae aliarumque virtutum: ad hasce enim dicitur, Psalm. CXXV, 4: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Surgat ergo aquilo, et veniat auster, et perflet hortum sponsi, et fluant aromata illius, ut videlicet spiritus malignus ab Ecclesia, vel ab unaquaque electa anima discedat, et Spiritus Sanctus adveniat, qui veniens charitatis ignem cogitationibus infundat, et a torpore negligentiae, dum infuderit, solvat." Mox effectum et fructum subjicit: "Quod dum agit, aromata fluunt, quia dum adveniente Sancto Spiritu, cor quod prius torpuerat ad opera se excitat, mox sanctae operationis opiniones per proximos quosque suaviter discurrunt, ut quique audientes ad eadem se accendant, et, austro flante, id est Spiritu Sancto se infundente, virtutum odores emittant, ut ubique sanctus hortus floreat, et post florem fructus redolentes et reficientes producat."

Secundo, per flatum aquilonis accipias inspirationes ac impulsus Spiritus Sancti terribiles, ut metum mortis, judicii, gehennae, quos peccatoribus, vel tentatis immittit, ut eos a malo refraenet; per flatum vero austri inspirationes blandas, ut spem felicitatis, impulsus amoris divini, desiderium gloriae coelestis, etc.: utrisque enim ceu ventis contrariis Spiritus Sanctus agit, urgetque animam ad profectum, ut fluant aromata, id est opera virtutum. Porro Cassiodorus, Beda et Cosmas, tam per

aquilonem quam per austrum, accipiunt tentationes et tribulationes, sed per aquilonem sevientem intelligunt persecutiones, minas et tormenta; per austrum blandientem vero blanditias ad decipiendum compositas, q. d. "Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum," id est irrumpite jam (per me licet) in sanctos meos, impii homines: gladios, secures, cruces, bestias, fornaces, ignes, omnes denique poenarum turbines vestra, o daemones, arte collectos in meam Ecclesiam immittite, per meae Ecclesiae hortos quantumlibet grassamini: nihil aliud quam plantarii, quod plantavit Pater meus coelestis, calorem excitabitis. Nihil aliud in mediis tormentis, quam fidem meam profitentes, vota atque preces pro suis tortoribus fundentes sanctos meos audietis. Nihil aliud in eis quam fidei, charitatis et magni atque infracti animi documenta videbitis. Non aliud quidquam ex sanctis meis, quam praeclare dicta et fortia acta experimetis: quorum aromatum fragrantia vos aeternum cruciet, me vero oblectet supra modum. Praeclare S. Basilius, epist. II ad Nicop. presbyt.: "Persecutiones, ait, sunt grandines et torrentes et quaecumque alia subita sunt ac temporalia, quae mollia quidem facile laedunt ac dissipant, a solidis vero et resistentibus, si in illa inciderint, magis patiuntur aliquid, quam ut illis incommodent: sic et vehementer illae tentationes contra Ecclesiam motae, imbecilliores delectae sunt, quam ut robur fidei, quae in Christum est, infringerent. Itaque quemadmodum, ubi grandinis nubilum praeteriit, et torrens alveo suo effluxit, illud in serenitatem dissolvitur, iste profundo absorptus, viam qua fluxerat siccam et aridam relinquit: ita et tempestas illa quae nos jam apprehendit, paulo post non erit, modo sustineamus non

inspicere praesentia, sed spem in ea extendere, quae paulo sunt ulteriora." Et S. Chrysostomus, hom. 25 in Matth.: "Quicumque, ait, adamantem percutit, magis ipse percutitur, et qui adversus stimulum calcitrat, sine dubio ipse compungitur, suisque propriis ictibus vulneratur: et qui impugnat virtutem tenentes, ipse profecto subruitur, et malitia tanto efficitur infirmior, quanto contra virtutem diutius praeliatur; et sicut qui ignem obligat in vestimento, illum quidem non exstinguit, vestem vero comburit, ita etiam qui in virtute positos persequebantur, comprehendebant, ac saepius colligabant, illos quidem reddebant ex his omnibus clariores, se autem omnino perdebant."

Juxta priorem sensum, fuge, auster qui foecundavit beatam Virginem ut Deum in humanitate pareret, fuit Spiritus Sanctus, juxta illud, Luc. I, 35: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;" ideoque ab eo fugatus est aquilo, id est Lucifer, et immissus auster, id est Gabriel, qui ei laetum Verbi incarnandi nuntium afferret. Rursum auster, id est fervor Spiritus Sancti, eam assidue impulit ad continuum Dei amorem, et heroicos virtutum actus.

Juxta posteriorem sensum, B. Virginis vita prae omnibus justis mixta fuit aquilone et austro, id est adversis et prosperis, desolatione et consolatione, dolore et gaudio, ut patet eam expendenti.