Cornelius a Lapide

Canticum Canticorum V


Index


Synopsis Capitis

Sponsus a sponsa in hortum invitatus, ibidem cum ea et sociis epulatur. Post epulum, vers. 2, sponsa noctu cubitum concedens, mane expergefacta, narrat sociabus adolescentibus suis nocturnum somnium, sive quid sibi dormienti acciderit, scilicet se noctu evocatam a sponso, cum sopore torpens tardius ad illi aperiendum ostium surrexit, illum quasi desidia huic et incivilitati offensum alio abiisse: quare se per varia pericula quæsivisse, ac vix invenisse illum, qui paulo ante ultro se illi ad fores offerebat. Porro cum in quærendo sponso adolescentulæ sponsæ se socias offerrent, quærunt ab ea, qua figura et habitu sit sponsus, ut eum internoscere queant; quibus sponsa respondet, ac sponsum vivis coloribus depingit, cumque caput aureum habere asserit, oculos columbinos, genas instar aromatum, labia instar liliorum, manus tornatiles, ventrem eburneum, crura marmorea, guttur suavissimum. Denique ipsum per omnia summe esse pulchrum et desiderabilem asseverat.

Textus Vulgatae: Canticum 5:1-17

1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. 2. Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:

Sponsus a sponsa in hortum invitatus, ibidem cum ea et sociis epulatur. Post epulum, vers. 2, sponsa noctu cubitum concedens, mane expergefacta, narrat sociabus adolescentibus suis nocturnum somnium, sive quid sibi dormienti acciderit, scilicet se noctu evocatam a sponso, cum sopore torpens tardius ad illi aperiendum ostium surrexit, illum quasi desidia huic et incivilitati offensum alio abiisse: quare se per varia pericula quæsivisse, ac vix invenisse illum, qui paulo ante ultro se illi ad fores offerebat. Porro cum in quærendo sponso adolescentulæ sponsæ se socias offerrent, quærunt ab ea, qua figura et habitu sit sponsus, ut eum internoscere queant; quibus sponsa respondet, ac sponsum vivis coloribus depingit, cumque caput aureum habere asserit, oculos columbinos, genas instar aromatum, labia instar liliorum, manus tornatiles, ventrem eburneum, crura marmorea, guttur suavissimum. Denique ipsum per omnia summe esse pulchrum et desiderabilem asseverat.

1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. 2. Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:


VOX SPONSÆ.

Vers. 1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.

orum. Pro dilectus hebraice est דוד dod, quod Septuaginta passim vertunt ἀδελφιδέος, id est fratruelis, vel nepos; Syrus et Arabicus: patruelis, vel filius fratris; Chaldæus per hortum accipit templum, unde vertit, ingrediatur Deus dilectus meus in domum sanctuarii, et suscipiat voluntarie oblationes populi sui.

Pro veniat Septuaginta et Arabicus vertunt descendat, quæ vox summam sponsæ erga sponsum humilitatem et reverentiam, æque ac sponsi celsitudinem denotat, q. d. Dignetur divina Christi majestas ex alto divinitatis suæ solio ad me Ecclesiam, quæ ima et vilis ejus creatura sum, ac olim peccatis meis graviter eum offendi, descendere, meque sua gratia visitare, corrigere, polire et perficere: esto enim ego tota opus sim Christi, tamen quia ego operi huic ejus per liberum arbitrium cooperata sum, vereor ne qua negligentia, imprudentia, cupiditate opus hoc ejus macularim et turparim; ipse ergo descendat, ut maculas hasce meas emaculet, meque totam nitidam et pulchram, ut per omnia oculis ejus placeam, efficiat. Unde Syrus vertit, veniat patruelis meus per hortum meum in hortum suum, ut scilicet hortum meum, qua meus est, ideoque defectuosus expurget et perficiat, itaque hortum suum, id est sibi per omnia placentem et conformem efficiat. Audi Nyssenum: «Quia fieri non potest ut aliter assumamur ad Altissimum, nisi inclinetur ad humilitatem et depressionem, quia mites assumit Dominus; propterea sublime ascendens sponsa, accersens deductionem faciendam ab eo qui inclinatur, optat ut ipse descendat sua magnitudine.»


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Christus sponsus invitatus a sponsa Ecclesia ad hortum, id est ad eammet ipsam omnibus aromatibus et virtutibus florentem visendam et fruendam, invitationem acceptat, imo prævenit, ait Nyssenus, dicendo, jam veni in hortum meum, id est jam te invisi, o Ecclesia mea, ac primo loco ex te messui, et collegi myrrham meam, id est pænitentiam et lacrymas quæ initium sunt conversionis et vitæ sanctæ; hinc S. Joannes Baptista, Christus et apostoli initio prædicationis, tam apud Judæos quam apud gentes, omnes clamare cœperunt: «Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum,» Matth. IV, 17: pœnitentia enim destruit veterem concupiscentiæ vitam, et novam charitatis ædificat. Hinc ait meam, id est a me suggestam; rursum meam, id est mihi gratissimam: quod enim animæ peccatrici et pœnitenti amarum est, hoc Christo suave et dulce accidit, juxta illud S. Bernardi, serm. in Cantic.: «Lacrymæ pænitentium vinum sunt angelorum, quia in illis odor vitæ.»

inspicere præsentia, sed spem in ea extendere, quæ paulo sunt ulteriora.» Et S. Chrysostomus, hom. 25 in Matth.: «Quicumque, ait, adamantem percutit, magis ipse percutitur, et qui adversus stimulum calcitrat, sine dubio ipse compungitur, suisque propriis ictibus vulneratur: et qui impugnat virtutem tenentes, ipse profecto subruitur, et malitia tanto efficitur infirmior, quanto contra virtutem diutius praeliatur; et sicut qui ignem obligat in vestimento, illum quidem non exstinguit, vestem vero comburit, ita etiam qui in virtute positos persequebantur, comprehendebant, ac sæpius colligabant, illos quidem reddebant ex his omnibus clariores, se autem omnino perdebant.»


TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.

Juxta priorem sensum, qui fuge, auster qui fecundavit beatam Virginem ut Deum in humanitate pareret, fuit Spiritus Sanctus, juxta illud, Luc. I, 35: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;» ideoque ab eo fugatus est aquilo, id est Lucifer, et immissus auster, id est Gabriel, qui ei lætum Verbi incarnandi nuntium afferret. Rursum auster, id est fervor Spiritus Sancti, eam assidue impulit ad continuum Dei amorem, et heroicos virtutum actus.

Juxta posteriorem sensum, B. Virginis vita præ omnibus justis mixta fuit aquilone et austro, id est adversis et prosperis, desolatione et consolatione, dolore et gaudio, ut patet eam expendenti.

Sponsus a sponsa in hortum invitatus, ibidem cum ea et sociis epulatur. Post epulum, vers. 2, sponsa noctu cubitum concedens, mane expergefacta, narrat sociabus adolescentibus suis nocturnum somnium, sive quid sibi dormienti acciderit, scilicet se noctu evocatam a sponso, cum sopore torpens tardius ad illi aperiendum ostium surrexit, illum quasi desidia huic et incivilitati offensum alio abiisse: quare se per varia pericula quæsivisse, ac vix invenisse illum, qui paulo ante ultro se illi ad fores offerebat. Porro cum in quærendo sponso adolescentulæ sponsæ se socias offerrent, quærunt ab ea, qua figura et habitu sit sponsus, ut eum internoscere queant; quibus sponsa respondet, ac sponsum vivis coloribus depingit, cumque caput aureum habere asserit, oculos columbinos, genas instar aromatum, labia instar liliorum, manus tornatiles, ventrem eburneum, crura marmorea, guttur suavissimum. Denique ipsum per omnia summe esse pulchrum et desiderabilem asseverat.

1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. 2. Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:

Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. 3. Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? 4. Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. 5. Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. 6. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi. 7. Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. 8. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei, quia amore langueo. 9. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? 10. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. 11. Caput ejus aurum optimum: comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. 12. Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. 13. Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia distillantia myrrham primam. 14. Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. 15. Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. 16. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. 17. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.


VOX SPONSÆ.

Vers. 1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.

suorum. Pro dilectus hebraice est דוד dod, quod Septuaginta passim vertunt ἀδελφιδέος, id est fratruelis, vel nepos; Syrus et Arabicus: patruelis, vel filius fratris; Chaldæus per hortum accipit templum, unde vertit, ingrediatur Deus dilectus meus in domum sanctuarii, et suscipiat voluntarie oblationes populi sui.

Pro veniat Septuaginta et Arabicus vertunt descendat, quæ vox summam sponsæ erga sponsum humilitatem et reverentiam, æque ac sponsi celsitudinem denotat, q. d. Dignetur divina Christi majestas ex alto divinitatis suæ solio ad me Ecclesiam, quæ ima et vilis ejus creatura sum, ac olim peccatis meis graviter eum offendi, descendere, meque sua gratia visitare, corrigere, polire et perficere: esto enim ego tota opus sim Christi, tamen quia ego operi huic ejus per liberum arbitrium cooperata sum, vereor ne qua negligentia, imprudentia, cupiditate opus hoc ejus macularim et turparim; ipse ergo descendat, ut maculas hasce meas emaculet, meque totam nitidam et pulchram, ut per omnia oculis ejus placeam, efficiat. Unde Syrus vertit, veniat patruelis meus per hortum meum in hortum suum, ut scilicet hortum meum, qua meus est, ideoque defectuosus expurget et perficiat, itaque hortum suum, id est sibi per omnia placentem et conformem efficiat. Audi Nyssenum: «Quia fieri non potest ut aliter assumamur ad Altissimum, nisi inclinetur ad humilitatem et depressionem, quia mites assumit Dominus; propterea sublime ascendens sponsa, accersens deductionem faciendam ab eo qui inclinatur, optat ut ipse descendat sua magnitudine.»

in me ornatus et decoris, non ex mea natura, sed ex illius dono et gratia habeo, illique acceptum fero, et utendum fruendumque una mecum offero ac refero: ego enim tota sum Christi, quare illi soli totam me dedo, dedico et reddo.

Pro pomorum hebraice est מגדים megadim, quod, ut superius dixi, quoslibet fructus præstantes et delicatos significat, sive molli sint cortice, sive duro, ut nuces. S. Ambrosius, lib. V De Sacram. cap. III, legit, pomiferarum suarum (alii, deliciarum suarum), scilicet arborum, per quas ipse animas baptizatas intelligit: «Quæ, inquit, sunt istæ pomiferæ?» ac respondet: «Lignum aridum factus eras in Adam, sed nunc per gratiam Christi pomifera arbor pullulasti.» Ergo per poma accipe virtutes quaslibet, earumque exercitationes, progressus et perfectiones, quas comedit Christus, dum iis se pascit et oblectat. Ecclesia ante Christum erat hortus, non pomorum, sed spinarum et veprium infidelitatis; tuncque erat hortus, vel potius spinetum et vepretum diaboli; per Christum facta est hortus pomorum, id est charitatis et virtutum, ideoque hortus Christi: Jesu enim, id est Salvatoris hortus et cibus, non est alius quam salus hominum, uti docent Nyssenus, et tres Anonymi apud Theodoretum.

Pro pomorum Septuaginta vertunt, ἀκροδρύων, quod S. Ambrosius, lib. I De Virgin., vertit, nucum (alii, pomorum, id est quorumlibet fructuum, ut superius dixi): «Invitatur, inquit, Dei Verbum in hortum nucis, in quo fructus propheticæ lectionis et sacerdotalis est gratia, quæ amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est. Unde etiam virga Aaron nucea fuit, non tam natura, sed virtute secreta,» Num. XVII, 8. Hisce enim nucibus et pomis pascitur Christus, juxta illud, Joan. IV, 32: «Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis:» tanta enim, inquit Philo Carpathius, tamque admirabilis est divinæ charitatis conjunctio Creatoris ad creaturam, puta sponsi Christi ad sponsam Ecclesiam et quamlibet animam sanctam, ut jam omnia inter se communia habeant.

Porro invitat Ecclesia Christum ad hortum suum, id est ad seipsam, cum jam instar horti perfecti omni decore gratiarum, omni varietate statuum et gentium, omni splendore virtutum sub tempora Constantini floruit: toto enim hoc capite describitur status perfectus, et quasi virilis ætas Ecclesiæ. Sensus ergo est, q. d. En ego Ecclesia a Christo fundata per trecentos annos, cum tyrannis imperatoribus luctata et confligens, germinavi et protuli innumera agmina sanctorum martyrum, doctorum, pontificum, virginum, sacerdotum, etc.; imo ipsos imperatores, ac in primis ipsum Constantinum fidei et Christo subjugavi, ac christianum effeci, cujus nutu et imperio jam ubique basilicæ, monasteria et templa Christo exædificantur, populi omnes Christo æque ac Constantino se subdunt, triumphat toto orbe victrix Christi crux, gratia, fides, religio, charitas, etc. Veniat ergo ipse in hunc hortum suum, atque hosce fructus delibet, eosque spiritali gratiæ suæ visitatione irroret, adaugeat, atque perficiat.


SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.

Anima sancta sæpe orat ut Christus in hortum mentis suæ veniat, illumque tum gratia sua, quam per se personaliter in Eucharistia visitet, tum ut ejus pomis, id est virtutibus per gratiam ejus productis se pascat et oblectet, tum ut easdem a defectibus expurget, exspoliet, augeat et consummet: in Eucharistia enim Christus epulatur nobiscum, et nos cum Christo; idem facit in quolibet virtutis exercitio, juxta illud, Apocalyps. III, 20: «Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum:» vide ibi dicta. Nos enim in Eucharistia realiter comedimus Christi carnem sub panis specie absconditam, etsi illam in substantiam nostram non commutemus, uti commutamus alios cibos, quos manducamus; ac Christus vicissim comedit nos, quia nos sibi magis unit et incorporat, ut fiamus Christo concorporei et consanguinei, imo christiferi, ait S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. IV Mystagog.; hinc illud Christi Domini ad S. Augustinum: «Non tu mutabis me in te (uti fit in comestione ciborum corporalium), sed tu mutaberis in me:» Eucharistia enim est fructus deliciarum, id est delicatissimus et deliciosissimus: quare devote communicans induit Christi mores et amores, Christi affectus et effectus, Christi opera et studia. Summa ergo communicatio Christi fit in Eucharistia: ibi enim per essentiam, alibi per inspirationem et gratiam duntaxat se communicat; unde hoc sacramentum vocatur synaxis et communio. Quocirca nonnulli, in sacra synaxi, hac praxi utuntur, ut mentaliter Christum invitent et deducant in hortum animæ suæ; ejusque defectus illi ostendunt, rogantque ut ipsos corrigat, virtutes novas inserat, insertas irroret et adaugeat. Alii Christum ut medicum inducunt in hospitale animæ suæ, ibique omnes ejus passiones et ægritudines illi demonstrant, rogantque ut illas curare et sanare dignetur.

Hinc animam sanctam esse hortum Christi, in quo ipse pascatur et delicietur liliis castitatis, malis punicis unionis fraternæ, nucibus fortitudinis, cypro fidei, nardo spei, croco charitatis, etc., docet S. Gregorius: «In hortum, inquit, dilectus venit et fructum comedit, quando Christi mentes visitat, et bonorum operum delectatione se satiat.» S. Gregorium de more sequitur Beda, Justus Orgelitanus, S. Anselmus, Richardus et alii. Addit Justus Orgelitanus Christum proprie comedere fructus misericordiæ et eleemosynarum, quæ dantur pauperibus: hos enim comedit, non ore suo, sed per ora pauperum suorum, juxta illud quod eleemosynariis ipse dicturus est

in die judicii, Matth. XXV, 34: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.»

S. Ambrosius vero, lib. III De Virgin., hæc adaptat virginibus: virginitas enim est pomum pulcherrimum, quo deliciatur Christus; unde Lucas abbas, continuator Aponii, per fructum pomorum accipit primitias virginitatis: sic enim ait: «Christum invitat sponsa, ut primitias boni operis fructum pomorum virginitatis ipse consecret, ipse delibet procedendo de virgine, ipse gaudii pœnitentiæ pomum susceptum ab Ecclesia angelis transmittat ad cœlum.» S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochiam virginem, urget ut domi se claudat, nec foris vagetur: «Semper, inquit, te cubiculi tui secreta custodiant. Audies a sponso: Hortus conclusus, soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus. Cave ne domum exeas, et velis videre filias regionis alienæ. Dina egressa corrumpitur: nolo te sponsum quærere per plateas; nolo te circumire angulos civitatis. Foris vagentur virgines stultæ, tu intrinsecus esto cum sponso. Zelotypus est Jesus, non vult ab aliis videri faciem tuam.» Hæc S. Hieronymus ibidem, sed sparsim.

Pari modo hæc adaptes religiosis: religio enim et cœnobium est hortus conclusus et paradisus Christi, quem scilicet Christus per suos vicarios instituit et fundavit, in quo ipse deliciatur religiosorum humilitate, obedientia, paupertate, castitate, etc. Vide nostrum Hieronymum Platum, lib. III De Bono status relig. cap. XIV, ubi ex S. Basilio, S. Chrysostomo, S. Bernardo et aliis demonstrat religionem esse paradisum Dei, non tantum terrestrem, sed et cœlestem: nam, ut ait multisque probat B. Laurentius Justinianus, De Perfect. monast. cap. VI: «In rebus humanis et in hac peregrinatione, nihil tam efficaciter gerit in se imaginem cœlestis patriæ, quam monastica conversatio, et conversatio divino cultui dicata.»

Anagogice, Beda et Hugo Victorinus, lib. III De Area mor. cap. XIV, hæc attribuunt animæ sanctæ, quæ cupit dissolvi et esse cum Christo, q. d. «Utinam citius veniat Dominus, ut nobis mercedem piæ nostræ devotionis benignus restituat; et sicut nos semper eum diligere et fructum justitiæ, quem ipse donavit, reddere ei curavimus, ita nobis felicissimam suæ charitatis recompensationem ad se suscipiendo manifestet;» hinc et Theodoretus censet animam idem hic petere, quod in Oratione dominica dicendo, adveniat regnum tuum.

B. Virgo invitavit Verbum æternum initio veris, puta die 25 martii, sive in Festo Annuntiationis, inquit Guilielmus, in hortum suum, id est primo, in uterum suum, ut in eo comedat fructum pomorum suorum, id est carnem a se præparatam et organizatam assumat, in qua ipse Deo Patri se in holocaustum pro hominum redemptione offerat: ita S. Athanasius in Synopsi, Rupertus et Cæsarius, dialog. 3: Christus enim mox ut carnem in utero Virginis sibi univit, puta in primo instanti conceptionis suæ, sese in victimam piacularem pro totius mundi salute Deo Patri obtulit juxta illud, Hebr. X, 5: «Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi, etc. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam;» tunc ergo revelante Patre prævidens omnes afflictiones, dolores, et tormenta sibi inferenda, ea ultro acceptavit, gustare cœpit, ac Deo Patri obtulit. Secundo, B. Virgo invitat Christum in hortum animæ suæ, ut ibi puritate angelica, humilitate michaelica et charitate seraphica, etc., quasi virtutibus a se inditis se pascat, juxta illud, Joan. IV, 34: «Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus;» voluntas autem Patris mittentis est salus, virtus et perfectio beatæ Virginis cæterorumque hominum. Tertio, B. Virgo invitat Christum, ait Rupertus, q. d. «Eva invitavit virum suum ad comedendum pomum non suum, pomum alienum, pomum interdictum, ego invito dilectum ad hortum suum,» etc., puta ad meipsam: «veniat igitur in hortum suum, et me transferendo in illud tertium cœlum, in illum tertium paradisum quo abiit, quo me vidente ascendit, comedat fructum pomorum suorum, perficiat usque in finem, perducat gratiam eorum quæ in me celebrata sunt, operum suorum. Ex quo in cœlum abiisti, crebro reverteris in illum, quem dicis paradisum emissionum mearum, et comedis de pomis punicis, quæ optima sunt inter primitias earundem emissionum mearum. Tot enim jam comedis fragmina malorum punicorum, quot beatas animas martyrum confessorumque tuorum, hinc assumis et transfers in illud vitæ sempiternæ secretum. Quando ita venies in hunc hortum tuum, ad illum quem dicis fontem hortorum? Quando ita venies ad me, ut ubi tu es, illic ego tecum sim?»

Quæres, quare B. Virgo vocetur hortus, non ager, non campus: nimirum «hortus (respondet Rupertus), quod semper ibi aliquid oriatur, quia cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus nunquam sine fructu est; unde ergo hortus es tu, o dilecta dilecti, nisi quia in te natum est aliquid, quod nunquam desinit, nunquam marcescit aut deficit?» Adde, B. Virgo instar horti assidue divinæ gratiæ fluentis irrigabatur, ut pulcherrimos omnium virtutum flores fructusque continuo produceret.


VOX SPONSI. VENI IN HORTUM MEUM, SOROR MEA SPONSA, MESSUI MYRRHAM MEAM CUM AROMATIBUS MEIS.

VENI IN HORTUM MEUM, SOROR MEA SPONSA. - Sponsus invitatus a sponsa in hortum suum ultro acceptat, imo prævenit ejus invitationem dicendo: Veni, in præterito, hoc est, jam ingressus sum, ut vertunt Septuaginta, in hortum meum, qui non est alius quam tu ipsa sponsa mea, quam cap. præced. vers. 12, vocavi hortum conclusum. Tu ergo es hortus tibi et mihi, sive tuus et meus, quia quod tuum est, meum quoque est, tum quia sponso et sponsæ omnia sunt communia; tum quia quidquid habes boni, hoc habes a me et a gratia mea; tum quia idipsum a te mihi oblatum, et per gratitudinem datum, imo redditum est; tum denique meum, quia meo gustui plane oppositum, me mire pascit et oblectat. In te igitur quasi in horto meo, fructus hortenses decerpsi, comedi et bibi, ut sequitur.

Messui myrrham meam. - Hebraice אריתי ariti, id est carpsi, decerpsi; unde ארי ari vocatur leo, eo quod prædam discerpat, et ariel, id est leo fortis, vel leo Dei. Septuaginta et Arabicus vertunt, vindemiavi, id est carpsi, collegi, sive metendo, quod proprie est granorum; sive vindemiando, quod est uvarum; sive carpendo, quod est ramorum et pomorum; sive colligendo, uti ex myrrha incisa liquor defluens, puta stacte colligitur. Est catachresis; simili tropo messem poetæ vocant uvarum vindemiam, imo collectionem pomorum, ficuum, mellis, etc. «Messui (ergo) myrrham,» id est collegi liquorem myrrhinum ex frutice myrrhæ stillantem, aut certe carpsi ramos odoratos myrrhæ; tam enim rami quam liquor suavis myrrhæ odoris gratia ad confortandum cerebrum, et ad delicias adhibebantur in mensis et conviviis, præsertim hortensibus quale hic instruitur.

Chaldæus, ut paulo ante dixi, per hortum accipit templum Salomonis, in quo Deo aromata, puta thus et thymiama adolebantur.


PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.

Christus sponsus invitatus a sponsa Ecclesia ad hortum, id est ad eammet ipsam omnibus aromatibus et virtutibus florentem visendam et fruendam, invitationem acceptat, imo prævenit, ait Nyssenus, dicendo, jam veni in hortum meum, id est jam te invisi, o Ecclesia mea, ac primo loco ex te messui, et collegi myrrham meam, id est pænitentiam et lacrymas quæ initium sunt conversionis et vitæ sanctæ; hinc S. Joannes Baptista, Christus et apostoli initio prædicationis, tam apud Judæos quam apud gentes, omnes clamare cœperunt: «Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum,» Matth. IV, 17: pœnitentia enim destruit veterem concupiscentiæ vitam, et novam charitatis ædificat. Hinc ait meam, id est a me suggestam; rursum meam, id est mihi gratissimam: quod enim animæ peccatrici et pœnitenti amarum est, hoc Christo suave et dulce accidit, juxta illud S. Bernardi, serm. in Cantic.: «Lacrymæ pænitentium vinum sunt angelorum, quia in illis odor vitæ.»

Per myrrham ergo accipe primo, pænitentiam, vel quæ fit in baptismo, vel quæ in relapsis fit post baptismum in sacramento pœnitentiæ, vel in actu contritionis et satisfactionis; unde per myrrham baptismum intelligunt S. Chrysostomus, hom. 41 ex variis in Matth., et S. Ambrosius, IX in Luc. XX. Messuit ergo Christus myrrham, cum omnes gentes per baptismum et pænitentiam ab idolis et vitiis ad se et vitam sanctam traduxit: in baptismo enim spiritualiter morimur et sepelimur cum Christo, ut mersis sepultisque in eo peccatis in novitatem vitæ emergamus, uti docet Apostolus, Rom. VI, 4. Sicut ergo Christus, dum sepeliretur, conditus est myrrha et aromatibus a Josepho ab Arimathia, sic et fidelis in baptismo conditur pœnitentia cæterisque virtutibus.

Secundo, per myrrham accipias Ecclesiæ persecutiones et tribulationes, ac præsertim martyria et martyres, quæ ad plura centena millia primis trecentis Ecclesiæ annis, Romæ et alibi messuit collegitque Christus ante Constantinum. Per aromata accipe Ecclesiæ doctores et confessores tempore Constantini et deinceps: ita Cassiodorus, Beda, Honorius et Nyssenus, quem audi: «Arbor myrrham ferens erat Paulus, qui quotidie moriebatur, et ipse dabat sibi responsum mortis et per puritatem et divinæ vitæ institutionem aromatizans, fiebat quodam modo odor vitæ iis qui salvi fiunt,» II Corinth. II, 15.

Symbolice, multi Patres hæc ad Christum referunt, sed varie. Primo, S. Athanasius in Synopsi S. Scripturæ hæc refert ad Christi incarnationem, in qua ipse mortale corpus assumpsit: myrrha enim mortalitatis est symbolum, illa enim mortua condiuntur corpora: quocirca Christo nato tres Magi obtulerunt thus quasi Deo, aurum quasi regi, myrrham quasi mortali et morituro pro hominum salute. Audi S. Athanasium: «In proprium hortum, creaturarum videlicet, ingressus Deus, carnem sibi ex Virgine assumpsit, et homo factus est. Mortale quidem corpus erat, verum cum fragrantia sacrosanctissimi Verbi conjunctum:» sic et Rupertus et Lucas abbas. Secundo, Philo Carpathius, Rupertus et Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 13, hæc referunt ad Christi passionem: Christus enim in horto orans myrrham fudit et messuit, cum in agonia factus præ angore sudavit sanguinem; rursum cum jam crucifigendus bibit vinum myrrhatum, ait Cyrillus. Tertio, Justus Orgelitanus refert ad sepulturam

Christi: tunc enim Christus conditus est myrrha et aromatibus. Quarto, Lucas abbas ait Christum collegisse myrrham, cum Magdalenam in vita, et latronem in cruce ad pœnitentiam convertit.

Christus descendit in hortum animæ sanctæ, ac ex eo colligit myrrham mortificationis et aromata virtutum, quas omnes ipse illi indidit et inseruit: mortificatio enim passionum præire debet vitam sanctam, ut per eam anima ad cæteras virtutes et perfectionem conscendat: ita Theodoretus, Nyssenus, S. Gregorius, Justus, Anselmus. Audi S. Gregorium: «Myrrham dilectus cum aromatibus metit, quando Christus mortificatione vitæ ad perfectionem perductæ, electum suum ab hac vita succidens, ad cœleste horreum cum sancta opinione inducit.»

Rursum Justus Orgelitanus: «Invitatur, ait, pia anima ad hortum passionis Christi,» ut scilicet illam legat, ruminet, meditetur, ac per mortificationem, tam activam quam passivam, puta per tolerantiam persecutionum et tribulationum, imitetur, illamque in corpore suo repræsentet, juxta illud Pauli: «Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris,» II Corinth. cap. IV, vers. 10.

Huc accedit Richardus Victorinus, qui sic explicat, q. d. «O sponsa, afflictionem pœnitentiæ subierasti, pugnam, tentationem, laborem correctionis morum, et venisti ad messem perfectionis virtutum, de laboriosa vita ad contemplationis tranquilliorem statum. Messui itaque in te myrrham cum aromatibus, quia simul cum amaritudine laborum confecta sunt, et perfecta in te virtutum aromata, et cum servatis mandatis profecit sapientia: cum enim mortificata fuerit carnalitas et propria voluntas, tunc fluunt virtutum aromata, et per consummationem et triumphum hujus laboris venitur ad culmen perfectionis. Myrrham autem metit Christus, quando præmissos labores perficit in anima, quibus ad virtutes et perfectionem pertingit, et eam suaviter roborat, ut delectabiliter agat, quæ prius horrebat, sicut in Job legitur.»

Moraliter disce hic mortificationem, tribulationes et afflictiones esse dapes et delicias Christi; illas ergo exemplo Christi non horrere, sed ambire et esurire debet anima christiana, in iisque exsultare et epulari: hic enim est calix passionis, quem sitiebat et bibere ardenter optabat Christus, qui proinde hoc dogma ethicum dedit S. Catharinæ Senensi: «Amara pro dulcibus complectere, et dulcia pro amaris.» Quocirca Honorius tropologice docet animam tunc invitari a Christo, quando Christum sedulo imitatur, et ejus præcepta servat; metere myrrham, quando membra sua mortificat, et se vitiis ac concupiscentiis crucifigit; metere cætera aromata, quando cæteras virtutes accumulat; favum cum melle comedere, quando mansueta et mitis moribus est et conversatione; item quando sacræ Scripturæ intelligentiam adepta, aliis eam elucidat; vinum cum lacte bibere, quando vino sapientiæ, lacte doctrinæ nutrita nutrit alios; inebriari his, quando non musto, sed Spiritu Sancto satura est. Hæc Honorius.

Repete hic quæ de ea dixi hemistichio præcedenti, quibus adde ipsam et Christum in ipsa messuisse myrrham, cum astitit Christo crucifixo et morienti, cumque ejus dolores et tormenta tota vita in corde servans assidue ruminabat; unde dicere poterat cum Noemi, Ruth I, 20: «Ne vocetis me Noemi, id est pulchram: sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.» Maria ergo fuit mara, id est amara, imo mor, id est myrrha mortis, ac mare amaritudinis et dolorum; unde nonnulli hoc nominis ejus dant etymon, certe ad illud nomen alludit. Audi Rupertum, De Christo et Virgine, hæc explicantem, ac quatuor præcipua vitæ ejus mysteria hic notantem: «Descendendo quippe in uterum tuum, et assumendo carnem, ut verus homo nascerer, qui verus Deus eram, veni in hortum meum; moriendo atque ad infernum descendendo, reversurus cum omnibus sanctis et electis meis, qui me exspectabant ab origine mundi, messui myrrham meam cum aromatibus meis; resurgendo comedi favum cum melle meo; ascendendo in cœlum bibi vinum meum cum lacte meo.»


COMEDI FAVUM CUM MELLE MEO, BIBI VINUM MEUM CUM LACTE MEO.

COMEDI FAVUM CUM MELLE MEO. - Hebraice יערי iari, id est favum meum; Symmachus, depastus sum sylvam meam, יער iaar enim quoque sylvam significat; Syrus pro favum vertit suavitatem: favus enim est melleus, ideoque suavissimus; Septuaginta et Arabicus pro favum vertunt panem, puta libum, vel placentam mellitam; S. Ambrosius, lib. De iis qui myster. init. cap. ult., legit, manducavi cibum meum cum melle meo: sic Ezechiel, cap. XVI, vers. 13. Sponsus ait sponsam comedisse similam et mel, id est similaginem mellitam: solent enim nuptiarum festa dulciariis et deliciis condiri, ad inescandum sponsæ affectum. Porro favus dicitur comedi, cum mel in eo contentum sugitur: nec enim cera, quæ proprie facit favum, comedi potest. «Comedi ergo favum cum melle meo,» id est comedi favum non vacuum, sed melle plenum, ex eoque mel meum exsuxi.

«Dominus Jesus Christus, inquit, ipse conviva et convivium; ipse comedens, et qui comeditur; atque fructum sacramenti sensit Christus, scilicet novam actualem delectationem spiritualis dulcedinis, non tamen gratiæ augmentum: hæc enim in eo, cum esset summa, augeri non potuit, uti docet D. Thomas, III part. Quæst. LXXXI, art. 1, ad 3.

Porro corpus Christi in Eucharistia recte dicitur favus, primo, quia sicut favus continet mel, sic corpus Christi continet animam, inquit Honorius, ac divinitatem, quæ est suavissima, ut mel; quia plena omni bono, gaudio, felicitate, quam et creaturis, præsertim hominibus pie sacram synaxim sumentibus communicat. Secundo, sicut favus ab apibus, quæ virgines sunt, ex floribus in alveari conficitur: sic corpus Christi in utero suo ex purissimis suis sanguinibus formavit B. Virgo inoperante Spiritu Sancto; hinc Septuaginta et Arabicus pro favum vertunt panem, quia Christus sub specie panis carnem suam nobis impertit. Tertio, sicut mel summe dulce est ori et stomacho, sic Eucharistia miram instillat consolationem et delectationem spiritualem, ac, ut Syrus vertit, suavitatem: ita hunc locum de Eucharistia explicant Nyssenus, Psellus, Philo, Rupertus hic, et S. Ambrosius, lib. V De Sacram. cap. III; legens enim cum Septuaginta, manducavi panem cum melle meo: «Vides, inquit, quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas? Vides hujusmodi esse lætitiam, quæ nullius peccati sordibus polluatur? quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Hac de causa olim recens baptizatis dabatur Eucharistia; ac deinde lac et mel, ut illis suavitatem Christi et legis christianæ repræsentarent, uti superius dixi.

BIBI VINUM MEUM CUM LACTE MEO. - id est bibi cum apostolis, imo eis præbibi, et exemplum dedi devote bibendi meum sanguinem in Eucharistia latentem sub specie vini. Cum lacte meo: lac est deitas Verbi latens sub sanguine, ejusque pinguedo et dulcedo, ac dulcissima doctrina, gratia, inspiratio et consolatio, qua animam in spiritu nutrit, impinguat et exhilarat: sicut enim lac ex mamilla matris profluit, sic Verbum ex vi generativa Patris, quasi ex mamilla procedit, ut homines lactet, doceat et pascat: ita Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. cap. VI, qui id confirmat ex I Petri, II, 1, ubi pro rationabile lac, græce est λογικόν γάλα, per quod Clemens intelligit verbale lac, hoc est lac, quod est ipsum Verbum Patris æterni; unde ipse sic legit, tanquam modo geniti infantes verbale lac concupiscite, ut in ipso crescatis in salutem, si gustastis quod Christus est Dominus, id est Deus, q. d. Concupiscite bibere sanguinem Christi in Eucharistia, ut simul cum ipso Verbum ipsum ejusque deitatem, ceu lac divinum bibatis, ita fiet ut crescatis in gratia, quæ vos ad salutem et gloriam deducet; si tamen gustatis, id est

gustu interno animæ ex ipsa dulcedine Eucharistiæ, Christique in animam illapsu cognovistis, quod Christus est Deus. Addit Clemens lac notare sanguinem Christi; lac enim non est aliud quam sanguis concoctus, candidus et dulcis, ad alendum peridoneus. S. Augustinus vero in Psalm. XXXIII, conc. I, docet Verbum esse panem angelorum, quod scilicet in se purum et merum pascit angelos; sed panem hunc specie externa videri mutatum in carnem, cum Verbum caro factum est; carnem vero in lac, cum, ut hominibus quasi parvulis lactescat, eosque ut lac nutriat, candidas, et quasi lacteas azymi panis species in Eucharistia induit: «Sicut, inquit, quia minus aptus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat (id est, comedendo et digerendo vi caloris naturalis in carnem vertit), et per humiditatem mamillæ, et lactis succum de ipso pane pascit infantem,» puta lacte, in quod convertit panem. Porro Christus in ultima cœna personaliter bibit hoc vinum cum lacte, quia Eucharistiam primus ipse sumpsit sub specie tam vini quam panis; mystice vero idem bibit quotidie in fidelibus devote communicantibus: hi enim sunt ejus membra, ut ipse ait Matth. XXV. Quare quod ipsi bibunt, idipsum Christus, qui est caput eorum, bibere videtur.

Symbolice, favum cum melle notat religiosos orationi et contemplationi (hæc enim ipsis est instar mellis cœlestis et suavissimi) deditos: hi enim in suis cellis latent quasi apes in favis, ibique mellificant, et melleos charitatis, orationis, patientiæ, etc., fructus producunt. Vinum notat viros animosos zelo Dei ferventes, ut vitia castigent, et amorem virtutis ac Dei omnibus instillent: lac notat viros puræ, simplicis et innocentis vitæ, uti docet S. Gregorius. Unde et Homerus viros justos vocat γαλακτοφάγους, id est lacte vescentes, inquit Clemens lib. I Pædag. cap. VI. Favet

Chaldæus, qui censet Deum comedisse favum et bibisse vinum, cum holocausta, quæ erant quasi cibus Dei, igne cœlesti consumpsit et quasi devoravit: «Misi, inquit, ignem de cœlis, qui consumpsit holocausta et victimas sacrificatas; suscepta est voluntarie coram me libatio vini rubicundi et vini albi, quod libaverunt sacerdotes super altare meum.»

Anagogice Rupertus per myrrham accipit passionem et mortem Christi, per favum resurrectionem, per vinum ascensionem et missionem Spiritus Sancti, quasi dicat Christus: Post mortem resurrexi, et apparens discipulis comedi favum mellis et partem piscis assi. «Bibi vinum cum lacte meo,» id est lætificatus sum ascensionis gaudio quod mihi omnium præteritorum laborum oblivionem induxit: item dedi apostolis Spiritum Sanctum, qui unus idemque est et vinum meum, et lac meum: vinum meum, quia gaudium de præsentibus bonis; lac meum, quia consolatio de præteritis malis. Vinum meum, quia dilectio

Dei; lac meum, quia dilectio proximi. S. Athanasius vero in Synopsi per lac accipit opera humanitatis Christi, sicut per vinum opera divinitatis: «Licet, inquit, lactis cibum corpori suo admiserit, incarnatum scilicet Verbum, tamen illi et vinum suæ perfectionis impertiit: etenim quemadmodum lac comedit, ita et divinitatis opera in ipso perfecit.»

Christus comedit in anima sancta, quasi in horto et paradiso suo, favum cum melle, cum ejus deliciis et consolationibus spiritualibus, quas illi in oratione vel tribulatione, aut martyrio positæ ad solatium et robur immittit, præsertim in sacra synaxi, se pascit et oblectat: hisce enim ceu melle dulcorat omnem tribulationis amaritiem: sanctorum enim deliciæ et consolationes Christi, qui eorum est caput et sponsus; hinc Christus «favos post mella gustavit,» ait Tertullianus, lib. De corona militis, cap. XIV, cum post fel ipsi in cruce propinatum, gloriose resurgens, favum mellis ab apostolis sibi porrectum comedit, ut hoc facto symbolice doceret animaretque martyres et patientes ad constantiam, considerando sperandoque quod sicut Christus, sic et ipsi favos et mella post fella gustabunt.

Rursum comedit Christus favum cum melle, cum operibus sanctis suorum fidelium ac præsertim eleemosynis, quæ quasi melleæ sunt, et mel egenti instillant, delectatur et pascitur: ita Nyssenus, hom. 10, ubi addit per lac notari puram intentionem, quæ requiritur in danda eleemosyna. Sic et Theodoretus, tres Anonymi et Richardus Victorinus, quem audi: «Favum comedit cum melle meo,» id est dulcedine bonorum morum, quam intus habet anima, pascitur; melle reficitur, cum bona opera facit aliquis: mel siquidem est operatio, quæ foris exhibetur. Vinum quoque et lac in anima comedit Christus, cum gemina ejus contemplatione, divinitatis scilicet et glorificatæ humanitatis quæ per vinum et lac designantur, gaudet atque delectatur. Comedit autem bibitque eadem et ipsa pariter anima; sed prius favum et mel comedit, et postea vinum et lac bibit, quia necesse est ut emendati mores, et digna operatio præcedat, antequam contemplationis concedatur gratia: mundandi enim prius sunt oculi cordis, ut Deus videatur.

Insuper S. Ambrosius, De Bono mortis, cap. V, per favum, vinum et lac accipit sermones blandos, acres et candidos, quibus a superiore, concionatore, aut viro pio peccatoris conscientia lenitur, feritur, compungitur, et quasi vino inebriatur, juxta illud, Prov. XVI, 24: «Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ, sanitas ossium.»

Symbolice, Cassiodorus per favum et vinum accipit prædicatores, quia suavia, sed ardentia S. Scripturæ verba aliis instillant; per mel vero et lac accipit auditores, qui melleo et lacteo corde illa suscipiunt: utrisque enim pascitur et delectatur Christus; sicut enim favus continet mel, et vinum continet spiritus calidos, quos bibenti aspirat: sic sacra Scriptura continet divinam doctrinam melle dulciorem et vino calidiorem.

Anagogice S. Gregorius hæc accipit de sanctis, quos Christus quasi comedit, dum eis fruitur in cœlo: «Favum, inquit, cum melle comedit, quando desiderium sanctum in sanctis operibus latens perficit, et ad sanctorum convivium sanctam animam sua delectatione impinguandam transigit. Vinum vero suum cum lacte bibit, quando et perfectione quorumdam se reficit, et innocentiam aliorum cum pietate diligens, utrosque ad æternum convivium ingerit.» Cassiodorus vero et Beda per vinum accipiunt sanctos quoad animam Dei visione fruentes; per favum autem, eos qui tam quoad corpus, quam quoad animam sunt beati, uti sunt patriarchæ, qui cum Christo resurrexerunt, et in cœlum gloriosi ascenderunt: sicut enim favus continet mel, sic corpus gloriosum continet animam gloriosam: utrosque enim sanctos Christus comedit, dum eos corpori suo, id est Ecclesiæ triumphanti in cœlesti gloria exsultanti associat. Denique nonnulli comedere tribuunt meditantibus, qui meditando quasi masticando divina gustant et sapiunt; bibere vero contemplantibus, qui illico contemplando quasi bibendo divina sorbent et hauriunt.

Christus in B. Virgine comedit mel, et bibit vinum cum lacte, primo, cum puer materno ejus lacte et melle pastus est, juxta illud, Isai. VII, 15: «Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum:» vide ibi dicta. Secundo, cum suavissima B. Virginis matris suæ conversatione, sanctitate et charitate fruitus est usque ad annum trigesimum. Tertio, cum interna ejus puritate, religione, fide, spe, amore cæterisque virtutibus plus quam angelicis et seraphicis se oblectavit. Quarto, cum in cœlo ejus gloriosa humanitate elevata super omnes angelorum choros, usque ad solium SS. Trinitatis assidue perfruitur, et in æternum perfruetur.


COMEDITE, AMICI, ET BIBITE, ET INEBRIAMINI, CHARISSIMI.

Sicut amicus gaudio plenus et quasi ebrius, illud quasi supereffluens in sinum amici diffundit: sic sponsus hic deliciis mellis et vini quasi ebrius ad easdem amicos invitat.

BIBI VINUM MEUM CUM LACTE MEO. - Pro lacte Arabicus vertit melle, mel enim vel saccharum solet misceri vino aspero et austero, ut dulcescat; verum in villis et hortis, ubi est copia lactis, convivæ nunc lac, nunc vinum bibunt; unde vetus proverbium gallicum: Vin sur lait fait souhait: Lait sur vin, c'est venin, id est, vinum post lac opto, lac post vinum est venenum. Alludit ad convivia villarum et hortorum, in quibus sub finem mensæ bellaria apponuntur et dulciaria, puta placentæ ex melle confectæ, imo integri mellis favi, item lac variis modis et formis apparatum, sive liquidum, sive densatum, et in caseum conformatum.

Porro alienum videtur quod nonnulli rabbini apud Aben-Ezram, per lac accipiunt vinum album; per vinum vero vinum rubrum, quos secutus Chaldæus vertit, suscepta est, inquit, coram me libatio vini antiqui et rubicundi, et vini albi: nam lac subinde vocari vinum, docet Alexander ab Alexandro, lib. V Genial. cap. VIII: «Cum in sacris bonæ deæ, ait, vino libetur, illud non suo nomine nuncupant, sed lac dicunt esse; vini tamen amphoram in sacris obvolutam apponunt, quam dixere mellariam,» hinc et illud, vinum est lac senum. Verum Hebræa, Septuaginta et cæteri constanter habent lac, non vinum. Porro Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. cap. VI, docet dulce vinum cum lacte solere misceri, ac mixtionem hanc gratam esse et utilem: vinum enim acorem addit dulcedini lactis, lac vero summe nutrit, ut docent medici et patet in pueris. Audi Clementem: «Miscetur quoque lac vino dulci; est autem dulcis mixtio velut contemperata affectione ad incorruptionem: lac enim a vino serescit et finditur; et quidquid est ejus adulterinum, id tanquam per aquæductum emittitur: eodem modo spiritalis fidei societas (præsertim in Eucharistia) se habet ad hominem patibilem (passionibus obnoxium): serescere enim faciens carnales concupiscentias, hominem ad immortalitatem contrahit, divinis immortalem efficiens.» «Bibi ergo vinum cum lacte meo,» hoc est, bibi vinum et bibi quoque lac, vel bibi vinum cum lacte quod ante comederam, ut lactis frigiditatem vini calore temperarem et digererem.

COMEDI FAVUM CUM MELLE MEO. - Christus post myrrham, id est pœnitentiam et baptismum fidelium, comedit favum cum melle in Eucharistia, in qua corpus suum manducandum nobis reliquit, imo illud ipsum cum apostolis in Eucharistiæ institutione primus ipse comedit, ut apostolis et fidelibus illud comedendi et devote communicandi exemplum daret, uti docent S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Beda et alii in Matth. XXVI, et S. Hieronymus, quæst. II ad Hedibiam:

INEBRIAMINI. - id est satiamini, et exhilaramini, sed intra limites temperantiæ, citra mentis alienationem, quam facit proprie dicta ebrietas: sic Joseph fratres suos inebriavit, id est copioso vino satiavit et exhilaravit, Genes. XLIII, 34: sic de sanctis dicitur, Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos:» sic Apostoli, recepto Spiritu Sancto, videbantur ebrii musto non vini, sed Spiritus Sancti, Actor. II, 13.

CHARISSIMI. - Pro charissimi hebraice est דודים dodim, id est amores, id est summe dilecti, et quasi ad ubera pasti; Septuaginta vertunt, fratres; Symmachus, fraterni vel fratrueles; Aquila, sodales; Syrus et Arabicus, patrueles; S. Ambrosius, lib. De Cain et Abel, cap. V, patres. Posset quoque dodim accipi in ablativo, ut vertas: Inebriamini amoribus vel uberibus, q. d. Inebriamini vino, melle et lacte, quod uberali et summo amore vobis exhibent sponsus et sponsa: sic dicitur de sponsa, Proverb. V, 19: «Ubera ejus inebrient te in omni tempore;» alii vertunt, amores ejus inebrient te. Et cap. VII, 18: «veni, inebriemur uberibus (alii, amoribus), et fruamur cupitis amplexibus;» utrumque enim significat dodim. Vide ibi dicta: quanquam mihi verius videatur dodim significare amores; daddim vero ubera, uti dixi cap. I, vers. 4.

Primo, Cassiodorus, Honorius, Beda, Sanchez et alii per amicos et charissimos intelligunt angelos, quasi Christus eos hic invitet, ut sibi congaudeant et quasi coepulentur de profectu, gratia et gloria suorum sanctorum, eique cooperentur ex animo, ut eos quasi in viscera sua trajiciant, utputa suos fratres et cohæredes.

Secundo, Philo Carpathius per amicos intelligit patriarchas et prophetas, qui de Christi passione et morte multa Deo revelante cognoverunt, ut de ejus doctrina bibisse videantur; per charissimos vero accipit apostolos, quia spiritu Christi, quasi inebriati in die Pentecostes, eructaverunt magnalia Dei. Huc accedit Justus Orgelitanus et Anselmus, qui per amicos et charissimos accipiunt doctores et prædicatores, qui comedunt peccata et peccatores, cum eos ad Christum convertunt: qua conversione ita lætantur et gaudio quasi inebriantur, ut omnium dolorum et laborum, quos in conversione sustinuerunt, obliviscantur.

Tertio, planius et plenius S. Gregorius et alii per amicos et charissimos accipiunt quoslibet fideles et justos, qui primo hic invitantur a Christo ad S. Eucharistiæ synaxim: illa enim suo spirituali gustu et dulcedine quasi inebriat animam, ut omnium oblita non nisi Christum cogitet et amet. Sed ante hanc vini mellisque in Eucharistia degustationem oportet præmittere myrrham, id est mortificationem, pœnitentiam et confessionem peccatorum, præsertim mortalium, uti definit Concilium Tridentinum, sess. XIII, cap. VII; hinc præmisit, dicens, messui myrrham: ita Nyssenus, Philo, Rupertus et alii.

Audi S. Cyprianum, epist. 64 ad Cæcilium: «Quin ebrietas dominici calicis et sanguinis non est talis qualis ebrietas vini sæcularis, cum diceret Spiritus Sanctus in Psalmo, Psalm. XXII, 5: Calix tuus inebrians, addidit: Quam præoptimus, quod scilicet calix dominicus sic bibentes inebriet, ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritualem sapientiam redigat: ut a sapore isto sæculari ad intellectum Dei, unusquisque resipiscat; et quemadmodum vino isto communi mens solvitur, et anima relaxatur, et tristitia omnis deponitur, ita epoto sanguine Domini et poculo salutari, deponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinæ sæcularis, et mæstum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur, divinæ indulgentiæ lætitia resolvatur.» Ebrietas ergo spiritualis, quam inducit sacra synaxis, est alienatio mentis ab amore carnis et mundi, a curis et sollicitudinibus hujus sæculi, ejusque traductio et excessus ad amanda cœlestia, ut uni Christo inhærens et unita, amet cruces, sitiat cum eo multa pati amore Dei. «Hæc ebrietas, ait S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. V, sobrios facit; hæc ebrietas gratiæ, non temulentiæ est; lætitiam generat, non titubantiam;» et S. Bernardus, tract. De diligendo Deo: «Sobria, ait, illa ebrietas, vero non mero ingurgitans; non madens vino, sed ardens Deo.» Fuse hanc ebrietatem explicui, Actor. II, 15, ad illa, «musto pleni sunt,» ubi octo analogias ebrietatis spiritualis et corporalis recensui. Huc pertinet versio Chaldæa, qui judaice hæc accipit de comestione victimarum, quæ typus erant Eucharistiæ: «Nunc, inquit, venite, sacerdotes diligentes præcepta mea, et comedite quod relictum est de oblationibus, et delectamini bonis quæ præparata sunt vobis.»

Hinc mystici et contemplativi hæc referunt ad ebrietatem spiritualem, qua contemplator, ut ait noster Salianus De Amore Dei, Deo in cor ejus illabente, tanto voluptatis torrente perfunditur, ut se continere non possit, sed motibus gestibusque insolitis ingentem interioris voluptatis vim prodere cogatur: cor enim in ista prævia unione cum Deo tam acri stimulo divini amoris et desiderio divinæ fruitionis inflammatur, et apertis poris velut ad capiendum Deum, adeo distenditur, ut pectus ei nimis arctum videatur: ex quo amoris flamma, quæ ibi voluptate tanquam oleo nutritur et invalescit, foras violenter erumpit musti ebullientis more, quo novæ lagunculæ dirumpuntur. Quod olim apostolis die Pentecostes videtur accidisse, cum Judæi musto madere putabant, quos Spiritus repleverat.

Hinc illa cantica, gemitus informesque soni, plausus etiam, saltusque et cursus, quos de quibusdam sanctis B. Francisci discipulis legimus, qui motus spiritui divino agitanti potius quam naturali animanti tribui debent. Tales quoque fuere in ipso S. Francisco, cum a Deo revelationem suæ prædestinationis accepit: tunc enim manibus plaudens, pedibus plodens, totoque corpore tripudians, ita gaudio exsultavit, ut ebrius, imo amens mentisque impos ab adstantibus censeretur.

Anagogice invitantur hic sancti ad epulum cœlestis gloriæ et felicitatis, quæ recte vocatur favum mellis et vini, quia in ea percipitur, gustatur, imo penetratur divinæ essentiæ immensa suavitas et dulcedo; idque sine ullo velo, vel intermedio, adeo ut beati ea plane obruantur, absorbeantur,

et inebrientur, juxta illud, Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos:» ita S. Bernardus, serm. De Aquæductu in Nativ. B. Virginis.

Christus invitat angelos et sanctos omnes ad hortum et paradisum omnium deliciarum, puta spiritualis vini, mellis et lactis, id est omnis consolationis, gratiæ et gloriæ, quem plantavit in anima B. Virginis, ut iis se pascant et inebrient, illaque per meditationem et imitationem cibi incorporent, ac in stomachum mentis trajiciant. Qui ergo B. Virgini sunt devoti, ejus intercessione et imitatione producunt myrrham mortificationis, aromata pietatis et orationis, favos devotionis et charitatis, lac honestatis, vinum fortitudinis pro Dei obsequio, omnia quantumvis dura et ardua superantis et transcendentis.


QUARTA PARS DRAMATIS, SIVE QUARTA PARS LIBRI, IN QUA DESCRIBITUR ECCLESIÆ, ID EST FIDELIUM DEFECTUS ET DECLINATIO.

Sicut enim prima parte a cap. I usque ad cap. II, vers. 8, descripsit Ecclesiæ infantiam; secunda vero parte a cap. II, vers. 8, usque ad cap. III, vers. 6, descripsit Ecclesiæ adolescentiam; inde autem usque ad cap. V, vers. 2, puta hucusque, quasi tertia parte descripsit ejusdem perfectionem, et quasi virilem ætatem: sic nunc ab hoc versu usque ad cap. VI, vers. 3, depingit Ecclesiæ quasi veterascentis declinationem, et velut senectutem. Hanc autem pati cœpit Ecclesia post tempora Constantini, quando, plena pace Ecclesia ab ipso data, ejusque jure et dominio per totum orbem propagato, cœpit multorum potentum luxus et ambitio, quæ Ecclesiam in varias hæreses et schismata distraxit: quo factum, ut ipsi cæterique fideles in desidiam, gulam, luxuriam, cæteraque vitia defluxerint. Principium mali fuit Arius, qui plerosque episcopos in suam sententiam traxit, adeo ut in Concilio Ariminensi damnatio Homoousii et Nicænæ Synodi, fraude Valentis et Ursatii arianorum episcoporum, sit conclamata, totusque quasi orbis, ait S. Hieronymus, Arianum se esse miratus sit. Origo mali fuit prælatorum nonnullorum negligentia, avaritia et superbia. Cum enim dormirent homines, venit inimicus (diabolus), et superseminavit zizania in medio tritici, Matth. XIII, 25. Unde tunc plerique fideles in voluptates effusi Ecclesiam sua crapula, libidine, improbitate conspurcarunt; sanior tamen Ecclesiæ pars in fide et sanctitate perstitit. Ita Cosmas Damianus.


VOX SPONSÆ. VERS. 2. EGO DORMIO, ET COR MEUM VIGILAT: VOX DILECTI MEI PULSANTIS: APERI MIHI, SOROR MEA, AMICA MEA, COLUMBA MEA, IMMACULATA MEA: QUIA CAPUT MEUM PLENUM EST RORE, ET CINCINNI MEI GUTTIS NOCTIUM.

EGO DORMIO, ET COR MEUM VIGILAT. - Hebræa, ego dormiens et cor meum vigilans, id est, ut rabbinus anonymus vertit, ego dormiebam, et cor meum vigilabat: repræsentat enim rem præteritam quasi præsentem, uti in scena fieri solet, q. d. Ecce ego dormio, id est dormiebam, etc., cum illico vox dilecti pulsantis insonuit: narrat enim hic sponsa (ut recte docent Nyssenus et S. Ambrosius, De Isaac et Anima) mane expergefacta sociabus adolescentibus suis nocturnum somnium, sive quid sibi post hesternum cum sponso in horto epulum, eunti cubitum noctu contigerit, scilicet se dormiente venisse sponsum ac pulsasse, ac dum ipsa pigritaret, et aperire moraretur, sponsum hac pigritia et inurbanitate offensum alio abiisse: quare illam desidiæ justas dedisse pœnas, cum lecto tandem surgens diu frustra eum quæsivit, atque a custodibus civitatis mulctata, et pallio privata fuit. Porro noster Sanchez per hyperbaton hinc orditur seriem dramatis totius Cantici; sponsa enim quærens ingemuit, dixitque: «Osculetur me osculo oris sui.» Unde quæ hic dicuntur videntur eadem esse cum iis, quæ dicta sunt cap. III, vers. 1 et cap. I, vers. 6.

Verum hoc hyperbaton durius videtur, ac totam dramatis seriem invertere, uti dixi initio.

Primo, R. Salomon ego dormio ad sponsam refert; to vero cor meum vigilat ad sponsum, q. d. Dum ego sponsa dormio, sponsus, qui est cor meum, vigilat et saluti meæ sollicitus invigilat: solent enim amantes se invicem appellare cor meum, anima mea, vita mea, quia se invicem amant, quasi cor proprium, quasi vitam et animam suam; hinc collige quam anima Deo unita et desponsa secure in eo conquiescat, quantisque animi gaudiis exsultet, utpote quæ cor suum in divino, ac divinum in suo corde collocarit. Verum simpliciter et germane utrumque ad sponsam pertinet, q. d. Ego quidem post epulum noctu dormiebam, sed cor meum, id est imaginatio et mens mea vigilabat, quia semper cor, id est phantasiam mentemque meam urebat amor, desiderium et memoria sponsi: quare levis erat hic somnus meus, atque adeo dormiens non dormiebam, sed vigilabam, id est cogitabam vel somniabam de sponso: nam qui plane placideque dormiunt, non somniant, uti docet Aristoteles in Problem. sect. XII, num. 13; unde Climachus, grad. 30: Ego, inquit, propter naturæ necessitatem dormio, sed cor meum propter amoris copiam vigilat. Secundo, S. Gregorius, Philo, Lucas, et S. Ambrosius, lib. III De Virgin., qui legit, ego dormivi, et cor meum vigilat, censent hæc esse verba sponsi, illique utramque, scilicet et dormitionem et vigiliam, attribuunt. Tertio et genuine, Theodoretus, Cassiodorus, Nyssenus, Beda, Honorius et cæteri censent hæc esse verba sponsæ, omniaque illi assignant, scilicet aiunt illam dormisse, sed leviter, semper eam cogitasse et somniasse de sponso: somnus enim infringitur per somnium, ut dormiens, seu somnians vigilare potius quam dormire videatur, juxta illud: «Somnia sunt vigilia dormientium; spes autem somnia sunt vigilantium,» quod Platoni tribuit Ælianus, lib. XIII De Varia histor.; Aristoteli vero Laertius, lib. V, cap. 1. Dormiebat Ecclesia, id est plena pace fruebatur tempore Constantini, sed vigilabat corde, id est rationi, amori, et contemplationi intendens cum Deo agebat.

Sensum hujus loci genuine et particulatim præ aliis exprimit Honorius Augustodunensis: «Hucusque, inquit, plenitudo gentium intravit: abhinc usque ad ingressum Synagogæ notatur tempus pacis Ecclesiæ: finito itaque convivio victorum, regina ivit dormitum, dicens cubiculi excubitoribus: si rex me quærit, dicite: Quia ego dormio, et cor meum vigilat, ut eum excipiat. Quasi magnum convivium Ecclesia cum victoribus habuit, quando magnum Concilium Ecclesia cum confessoribus habuit in Nicæa civitate, in qua varia fercula erant diversa scripturarum capitula: quo finito, ivit dormitum, quia ibi damnata est omnis hæresis, persecutio cessavit, quies pacis rediit, et Ecclesia curis sæculi se subtraxit, divina officia instituit, divinæ contemplationi vacavit: quæ modo dicit hominibus imperfectis, terrenis adhuc inhiantibus, meo exemplo terrena postponite, cœlestia quærite; sicut ego dormio, id est a negotiis et curis sæculi quiesco, et cor meum in meditatione Scripturæ, et in contemplatione æternæ vitæ vigilat, ut mansura bona percipiat. Regina dormiente, dissensio inter milites est exorta, non ab hostibus, sed ab otio nata: qua increscente, rex reginam excitat, monet ut surgat, tumultum militum compescat; scilicet Ecclesia in contemplatione quiescente, multa vitia inter fideles exorta sunt, novæ hæreses, discordiæ, sectæ, schismata et alia plura. Unde Christus per Scripturas eam monuit, ut quietem contemplationis intermitteret, tumultum vitiorum exhortando, corrigendoque sedaret.»

Rursum, Cosmas Damianus per dormitionem accipit desidiam, otium et luxum pastorum, et prælatorum Ecclesiæ, quæ causa fuit cur ipsa quasi senescens declinarit a primo fervore et splendore: Sponsus Christus, inquit, cum in cœlum abiret, mihi Ecclesiæ sponsæ suæ, id est pastoribus Ecclesiæ otium et luxum interdixit; evangelicam functionem, et pauperum curam injunxit: sobriam vigilare jussit, et horam qua rediturus ipse sit, sollicitam observare; ego vero, abjecta functione evangelica, otio nunc et luxu diffluo, commissam meæ fidei sponsi mei familiam suo demenso fraudo; nec jam mihi curæ est, quod alii fame et frigore confecti pereunt, alii odiis et intestinis bellis furentes, mutuo sese conficiunt; alii ignorantiæ tenebris offusi, in hæreses et omnium vitiorum barathrum feruntur præcipites, dum ego purpuram et byssum quotidie induo, auro et gemmis fulgeo, laute prandeo, lautius cœno, cruda lavor, ex balneis suffumigata et peruncta in mollia strata me recipio, ibique clauso ostio nec exspectato sponso meo Christo (ut olim adultera Synagoga, hoc ipso turpiter repulso et excluso sponso suo, dormiebat), in somnum deferor, nec solem orientem unquam video. At hoc quid aliud est, quam, positis vestibus et calceis evangelicis, dormire vitamque in luxu et somno, Synagogæ more, transire? Verum enim vero conscientia ignaviæ et socordiæ, ac luxuriæ meæ testis perpetuo vigilat: hæc me fortiter accusat, damnat, et velut insomnia suspensa territat. Quin sponsi mei nomen et numen in primis horreo, quem de nocte ad ostium cordis mei pulsantem, atque inclamantem mihi videor exaudire, aperi mihi, soror mea.

Huc facit illud S. Gregorii, III part. Pastor. cap. VI: «Piger recte sentiendo vigilat, quamvis nihil operando torpescat.»

Porro S. Gregorius hanc gnomen de Christo sponso sic exponit: «Dormit, inquit, sponsus et cor ejus vigilat, quia dum Christus jam glorificatus in beatitudine quiescit, quicumque cum perfecte diligit (hic enim est cor Christi) ut ad ipsum perveniat, laborat.» Psellus vero et Philo Carpathius dicunt Christum dormisse in morte, vigilasse tamen sua divinitate apostolos et fideles suos protegendo, et, ut ait Philo, inferos spoliando, unde moraliter discant prælati, se, etiam cum aliis rebus occupantur, adeoque cum dormiunt, mente tamen debere gregi suo invigilare et excubare, ne quis lupus aut fera eum invadat.

Huc pertinet versio Chaldæi, qui hæc exponit de virga vigilante, Jerem. I, 11, id est de Dei vindicta excubante, ut Judæos castigaret per Chaldæos: «Post omnia, inquit, verba hæc peccaverunt populus domus Israel; tradidit eos Dominus in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et adduxit eos in captivitatem, et erant similes in captivitate viro dormienti, qui non potest expergisci de somno suo; et vox Spiritus Sancti admonebat eos per manus prophetarum, et excitabat eos de somno cordis eorum.»

Anima sancta, mystice dormiens, corde vigilat, cum a concupiscentiis et curis sæcularibus libera, uni Deo ejusque amori et cultui vigil intendit: ita S. Ambrosius, Exhort. ad Virg., sub medium: «Dormiat, inquit, caro tua, vigilet fides, dormiant illecebræ corporis, vigilet cordis prudentia, membra tua redoleant crucem Christi et sepulturæ odorem, ut nihil illis somnus caloris infundat, nullos excitet motus.» Et S. Gregorius, lib. V Moral. XXII: «Ego dormio, inquit, et cor meum vigilat, quia videlicet sancta mens, quo se a strepitu temporalis concupiscentiæ comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Jacob in itinere dormientem figuratur, qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam cœlo inhærentem, innixum scalæ Deum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit,» Genes. XXVIII, 12 et 13. Et pluribus interjectis hanc animæ dormientis vigiliam explicans: «Sancti, ait, a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones hujus sæculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio per desideria immunda frigescat, ne in ipsis desideriis plus justo inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo a perfectione languescat. Agit hæc, et ab hujusmodi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta vigilans dormit: neque enim ad contemplanda interna perditur, nisi ab his quæ exterius implicant, studiose subtrahatur, juxta illud, Psalm. XLV, 11: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus.»

Rursum nonnulli per somnum hic accipiunt exstasim, qualis fuit somnus Adæ, Genes. II, 21: exstatici enim, sopitis sensibus, quasi dormiunt totique rapiuntur ad contemplanda divina: ita Sotomajor. «Istius vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat: revera dormitio est, quæ tamen sensum non sopiat, sed abducat,» ait S. Bernardus, serm. 52. Non sopiat, id est non exstinguat, sicut sopitur ignis, dum injecta aqua exstinguitur; unde Joannes Carmelita sic exponit: Ego dormio, et cor meum vigilat: ego vix sensibus ad vitam fungor externam; voluntas vero mea in sponsum hians vigilat. Ad litteram anima dormiens vigilat, cum ita per diem sanctis meditationibus, affectibus et amoribus se implet, ut noctu de eisdem somniet, imo dormiens eosdem iteret, uti faciebat S. Franciscus Xaverius; quæ enim vigilantes studiose cogitamus, de iis dormientes somniamus: recurrunt enim in somnis diurnarum cogitationum imagines, sicut ex citharæ pulsu resultat resonantia tinnientium fidium, quæ auditur, cessante pulsu. Unde Claudianus, De Rapt. Proserp. lib.

All the desires that the senses revolve during the day, Friendly rest returns to the slumbering breast.

Quocirca signum perfectæ virtutis est, de eadem somniare, illamque quasi somniando exercere; unde Aristoteles, lib. I Ethic. cap. XIII, ait: «Modestorum quam aliorum meliora fieri visa.» Et Plutarchus, lib. De Profectu morum, inter alia signa profectus in virtute hoc assignat: «Si quis noctu nullas fœdas, vel rixosas patiatur phantasias:» quocirca Cassianus, Climachus et alii docent perfectum et quasi summum castitatis gradum esse, si quis nil impuri, sed omnia pura et sancta somniet. Audi Climachum, gradu 15: «Pudicus est ille, qui in somnis quidem nullum motum, nullamque status sui mutationem sentit. Pudicus est ille, qui et in somnis perfectam semper insensibilitatem in corporum specie et varietate possedit.» Hæc regula hujusmodi finis est perfectæ consummatæque castitatis, ut ita animata sicut inanimata intueamur, atque ita rationalibus ut brutis corporibus afficiamur. Audiatur Laurentius Justinianus in Ligno vitæ, tract. De Continentia, cap. VI: «Sextus (ultimus et summus) castimoniæ gradus est, ne illecebrosis phantasmatibus feminarum, vel dormiens illudatur: licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non sit credendum, concupiscentiæ tamen adhuc latitantis medullitus indicium est.» Ergo dicat plane castus: «Ego dormio, et cor meum vigilat,» id est, ita corpus meum dormit, ut habeat suæ puritatis custodem.

Cor meum vigilat: illa virtus, quam Deo donante post multos gemitus et postulationes accepi, illa quæ mihi cordi est, quamque non aliter quam proprium cor diligo, vigilat super me, et cingit me propter timores nocturnos; vel cor meum vigilat, hoc est, Spiritus Domini, quo ceu corde vivificor et calesco, vigilat cum ego dormio, ut in somno immunda non patiar, sed aliquid simile eis, quæ in vigilia soleo actitare, perficiam. «Est enim, ut ait S. Ambrosius, lib. III, epist. ad Anisium, sanctorum somnus feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animæ, ut tanquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhæreat.» Plura hac de re dixi, Deuter. VI, 7, ad illa: «Meditaberis in eis, etc., dormiens atque consurgens.»

Porro S. Augustinus, tract. 57 in Joannem, docet studiosos sapientiæ dormire, et corde vigilare: «Quid est, inquit, ego dormio, et cor meum vigilat, nisi ita quiesco, ut audiam? otium meum non impenditur nutriendæ desidiæ, sed percipiendæ sapientiæ. Ego dormio, et cor meum vigilat, vaco et video quoniam tu es Dominus, quia sapientiam scribo in tempore otii, et qui minoratur actu ipse percipiet eam. Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis intendit affectibus: sed in iis, quæ isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait, Matth. X, 27: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.»

Tropologice Theodoretus: «Licet, ait, a natura cogar oculos claudere et somnum capere, mente tamen vigilo, et ignaviæ somnium minime suscipio, cum sponsi adventum exspectem, juxta consilium Domini dicentis, Matth. XXIV, 42: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.»

Anagogice Justus Orgelitanus sic exponit, q. d. «Propter Christum mori paratus sum, sed post mortem cum ipso regnaturum me credo. Ergo etiam a temporalibus delectationibus, consopitis quodammodo sensibus, conquiesco, sed futura desidero, æternaque conquiro.»

B. Virgo dormiebat, et tamen corde vigilabat, primo, mystice, quia curis sæcularibus vacua et quasi indormiens, tota rebus cœlestibus intendebat. Secundo, quia per diem tanto fervore rapiebatur ad divina meditanda, et ad continuos amoris erga Deum actus, ut eosdem dormiendo et somniando iteraret, imo ut illi modicum ejus somnum crebro abrumperent, ac ipsa expergefacta et vigilans in solitos hosce amoris æstus sese effunderet: quare tota ejus vita fuit jugis et continua quædam contemplatio. Tertio, multi probabiliter opinantur B. Virginem, sopitis inter dormiendum sensibus per singulare Dei donum mentem habuisse solutam et vigilantem, ut liberos actus eliceret, ac in ardentia orationis et amoris suspiria erumperet: hoc enim hæc verba, ego dormio, et cor meum vigilat, præcise significant, quæ nulli fidelium ita proprie competunt, ut B. Virgini, uti recte explicat Rupertus: «Multarum, inquit, animarum fuit et est, non solum secundum illam similitudinem otio sancto dormire, id est a terrenis curis vacare, et in cœlestibus per contemplationem corde vigilare: verum etiam eodem modo quo et Jacob tunc dormivit, secundum corpus dormire, et secundum animam per somnum cœlestia videre, juxta illud, Joel. II, 28: Senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed, o tu, cœlum Dei, unica sedes Domini, in utroque vigilantiæ modo cunctis mortalibus, sive terrenis hominibus, longe eminentior exstitisti, longe studiosior ad contemplandum eum, in quo desiderant angeli prospicere, atque aptior fuisti.» Et S. Ambrosius, lib. II De Virgin., loquens de B. Virgine: «Dormire, inquit, non prius cupiditas, quam necessitas fuit. Et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus, qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda pronuntiat.» Et S. Bernardinus, tom. II, serm. 51, art. 1, cap. II: «Somnus, inquit, qui abyssat et sepelit in nobis rationis et liberi arbitrii actus, et per consequens actum merendi, non credo quod talia in Virgine fuerit operatus; sed anima ejus libere, ac meritorie actuque tendebat in Deum; unde illo tempore erat perfectior contemplatrix, quam unquam fuerit aliquis alius, dum vigilavit. Unde ipsa ait, Cant. V, 2: Ego dormio, et cor meum vigilat, scilicet in contemplatione perfecta a nulla actione debilitata.» Et Dionysius Carthusianus hic: «Hoc, inquit, sanctissima Virgo præeminenter dicere potuit, quia contemplatissimam vitam duxit, et ab exteriori tumultu, omni inordinato strepitu et cura superflua, atque inquietudine culpæ penitus abstinens et sopita, vigilantissima mente Deo vacavit, pro Ecclesia exoravit, actibusque virtutum in termino excellentiæ perfectissimis jugiter fuit intenta. Denique in somno corporali cor ejus pervigil fuit, ex assidua assuefactione perfecte insistendi divinis, ex ardentissima et exercitatissima charitate, ex splendidissima et exuberantissima sapientia sibi infusa, et contemplatione in vigiliis, pene aut prorsus continue, etiam tempore somni vigili corde fuit Deo conjuncta, et pro commissa sibi Ecclesia vigilare non cessabat.»

Sie quoque de B. Virgine in somnis operante et Deum amante, explicant hæc verba Albertus Magnus, S. Antoninus et alii, quos citat et sequitur Franciscus Suarez, III part., Quæst. XXXVII, art. 4, disp. 18, sect. 2, sub finem, idque probat, primo, quia Adæ et Evæ id concessum docet Augustinus, lib. I Contra Julianum, cap. IX: «Tam felicia, ait, erant somnia dormientium, quam vita vigilantium;» ergo multo magis B. Virgo tam felix fuit dormiendo quam vigilando. Secundo, quia angeli ex quo in primo instanti suæ creationis conversi sunt in Deum, nunquam ab illius actuali amore cessaverunt; ergo multo magis id credi potest de B. Virgine angelorum regina; unde S. Bonaventura, S. Bernardinus et noster Canisius tradunt pluribus sanctis revelatum esse, quod B. Virgo integras fere noctes orando et meditando traduceret. Tertio, quia B. Virgini data fuit scientia per se infusa, qua uti posset sine conversione ad phantasmata: quare etiam noctu dormiens sopita phantasia, illa uti potuit.


VOX DILECTI MEI PULSANTIS: APERI MIHI, SOROR MEA, AMICA MEA, COLUMBA MEA, IMMACULATA MEA.

Quasi dicat: Ego dormiebam, sed corde vigilabam, id est, per somnium cogitabam et sollicita eram de sponso, cum ecce audio eum ad ostium pulsantem mihique dicentem: Aperi, soror mea, etc., ubi adverte sponsum tot ictibus pulsare ostium mentis sponsæ, quot ei amoris titulos et obligationes suggerit, q. d. O sponsa, tu es soror mea, quia ego carnem assumendo dignatus sum fieri frater tuus; aperi ergo mihi fratri tuo. Rursum amore te præveni, teque amicitia mea dignatus sum; aperi ergo, o amica, adeo amanti te. Adhæc columba mea es, id est, castissime mihi uni desponsata es, uti columba suo columbo, quæ alium marem non novit: aperi ergo mihi sponso tuo unico. Denique immaculata es (hebraice תמה tamma; Septuaginta τελεία, id est perfecta es); aperi ergo mihi, qui tuæ puritatis et perfectionis sum auctor, conservator et promotor: dum enim, te aperiente, per tuum consensum in te ingredior, tuas maculas mea puritate detergo.

Jam sponsa Ecclesia ostium cordis aperuerat sponso, totumque cor illi tradiderat, ut patet ex illo, cap. II, vers. 16: «Dilectus meus mihi et ego illi;» pulsat tamen illud hic sponsus, ut sponsa Ecclesia proximorum quoque clausa corda per suos concionatores clave prædicationis aperiat, ait Cassiodorus. Beda, Honorius, Justus, Haymo, Richardus, Anselmus, Rupertus et alii.

Porro jam ante, cap. II, vers. 10, sponsus pulsarat ostium sponsæ, sed adolescentulæ adhuc, illamque excitarat ad procurandam Judæorum in Ecclesia primitiva salutem, hic vero pulsat ostium ejusdem jam adultæ sub Constantino, illamque stimulat ad procurandum omnium gentium, ac præsertim hæreticorum et impiorum conversionem: sub Constantino enim gaudebat Ecclesia plena pace, quare multi prælati dabant se otio sanctæ quietis et contemplationis; ab illo ergo otio hic eos advocat Christus ad negotium prædicationis: ita S. Augustinus, serm. 57 in Joannem: «Ego dormio, inquit, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus; sed in iis quæ isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille, qui ait, Matth. X, 27: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, prædicate super tecta.» Et paulo post: «Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat: Aperi mihi de sanguine meo, soror mea; de accessu meo, proxima mea; de Spiritu meo columba mea; de sermone meo, quem plenius ex otio didicisti, perfecta mea; aperi mihi, prædica me: ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? Quomodo enim audient sine prædicante?» Rom. X, 14.

Audi Honorium singula præcise et particulatim adaptantem «hæc verba significantia Christi sollicitudinem erga negligentes et errantes, ut per spirituales corrigantur, et Ecclesiæ fervorem ad contemplationem, et tædium ad sæculi administrationem. Christi ad ostium cordis fidelium pulsantis vox est: O Ecclesia soror mea, quia per me cohæres regni; amica mea, quia per me cœlestium arcanorum conscia; columba mea, per me Spiritu Sancto repleta; immaculata mea, quia per me a peccatis emundata, aperi mihi exhortando ostium cordis eorum, qui illud pessulo malorum operum clauserunt, et guttæ noctium, id est membra dæmonum facti sunt, et eris soror mea, si exhæredes per malitiam, per gratiam feceris cohæredes meos; eris amica mea, si inimicos ob perfidiam feceris amicos per fidei constantiam; eris columba mea, si duplices corde feceris simplices; et eris immaculata mea, si maculatos vitiis feceris immaculatos virtutibus.» Prosequitur deinde sequentia in hunc modum: «Quia caput meum plenum est rore, hoc est, fides divinitatis meæ repleta est errore, et cincinni mei pleni sunt guttis noctium, id est fideles mei repleti sunt peccatis dæmonum; quia caput meum Deus: per caput intelligitur fides divinitatis; per rorem qui in nocte cadit, et solis ardore recedit accipitur error infidelitatis, qui de nocte ignorantiæ venit, sed luce veritatis recedit: cincinni, id est capilli, sunt fideles per fidem capiti Christo adhærentes: guttæ noctium sunt lapsi a fidelibus, ut guttæ de capillis, in sententias hæreticorum, vel in peccata dæmonum, qui sunt noctes ad æternas tenebras ducentes. Horum cordis ostium aperi mihi, ut intrem per gratiam, et habitem per fidem in cordibus, et mansionem mihi in mentibus eorum faciam per bonam operationem.»

Anima sancta hic vocatur ad majorem sanctitatem, ut ipsi intima cordis aperiat, illaque ipsius pleniore cognitione et amore repleat: ita Nyssenus et S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. VI, qui ait Christum pulsare et intrare in animam per januam devotionis et orationis: «Etsi dormias, inquit, si modo devotionem animæ tuæ noverit Christus, venit et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea, quia nuptiæ spirituales sunt Verbi atque animæ: aperi mihi, sed extraneis claude, sæculo claude, neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras: aperi ipsam te mihi, noli coarctari, sed dilatare et adimplebo te.» Audi Philonem Carpathium: «Quicumque Deo paret, et illius præcepta studiosissime conservat, is se quotidie ad januam cordis acciri et admoneri sentit, ad meliora semper et altiora charitatis opera facienda, quod appellationes ipsæ significant.» Ait ergo Christus: O anima sancta, aperi mihi, ad intimos tuæ animæ sinus penetrare satagenti: quot enim assensus præbes, tot mihi recessus aperis, in quos festinus illabor; ad recludenda vero ostia moneo te, quia es amica mea; unde ex amicitiæ lege, anguli sinusque domus tuæ universi mihi tecum debent esse communes, quia soror mea es a patre meo in filiam adoptata, et assumptæ naturæ germanitate conjuncta: quamobrem quos in natura et gratia Deus conjunxit, separari, et occlusa janua nefas est arceri.

Rursum, Christus animam jam proficientem et perfectam pulsat, cum eam impellit ad procurandam aliorum salutem et perfectionem; unde ad hoc quatuor titulis quasi stimulis eam perurget. Primo, soror, inquit, mea es, quia par est ut assimileris mihi, qui frater tuus sum, ut sicut ego e cœlis in carnem descendi, vivensque totum impendi me hominum saluti, sic et tu mecum te totam eidem impendas: nam, ut ait S. Dionysius, omnium operum divinissimum est Deo in salute animarum cooperari. Secundo, amica mea es; si ergo amas me, «pasce oves meas,» Joan. XXI, 17: quare satage ut et cæteri me ament, mihique fiant amici. Tertio, columba (id est sponsa) mea es fecunda, columba enim singulis mensibus parit; tu ergo quoque assidue mihi filios parias, et partos nutrias: hinc S. Basilius ad Julittam, epist. 175, docet sanctos debere imitari columbarios, qui columbam fragrantibus odoribus delibutam emittunt ad alias columbas, ut illas fragrantia sua ad se alliciat, et ad columbarium suum perducat: «Animam sanctam, inquit, columbam suam appellans, tale quid dicere Deus videtur: Columbam te meam elegi, cœlestiumque gratiarum perfudi te odore; æquum igitur est, ut tu pariter virtutum tuarum odore, et in ea quam prædicatione effundis fragrantia, peccatorum agmen ad columbarum puritatem redactum tecum reducas in columbarium vulnerum meorum.»

Quarto, immaculata (pura et perfecta) mea es; cur ergo patieris per proximorum scelera, quasi inquinari puritatem tuam? quin potius eos deputas, perficis, tibique, imo et mihi similes efficere satagis? Nonnulli censent hic animam peccatricem a peccato evocari ad pœnitentiam, juxta illud, Apocal. III, 20: «Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum:» ita Cassiodorus, Beda, Philo et alii; unde Chaldæus vertit: «Et vox Spiritus Sancti admonebat eos per manus prophetarum, et excitabat eos de somno cordis eorum. Respondit Dominator totius sæculi: Convertere ad pœnitentiam, aperi os tuum, et exsulta et lauda me, soror mea, dilecta mea, Synagoga Israel, quæ comparata es columbæ in perfectione operum tuorum.» Verum longe verius est hæc dici animæ sanctæ, imo perfectæ: ipsa enim vocatur soror, columba et immaculata.

Anagogice Cassiodorus et Beda censent hic moneri animam sanctam, ut Christo in morte pulsanti ad exitum, imo ad transitum in cœlum invitanti continuo aperiat: «Confestim enim, inquiunt, sic Domino pulsanti aperimus, si mortem læti excipimus, neque judicium ejus induci formidamus, cui nos in bonis operibus placuisse, quem nos semper honorasse meminimus.» Audi S. Gregorium, hom. 13 in Evang.: «Venit Dominus, cum ad judicium properat; pulsat vero, cum jam per ægritudinis molestias mortem esse vicinam designat; cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus: aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum, quem contempsisse se meminit, judicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia lætus judicem sustinet, et cum tempus propinquæ mortis advenerit, de gloria retributionis hilarescit.»

Primo, S. Bernardus, serm. 4 super Missus est, censet hic pulsari ostium voluntatis Deiparæ, ut consentiat S. Gabrieli nuntianti incarnationis mysterium: «Aperi, inquit, Virgo beata, cor fidei, labia confessioni, viscera Creatori: ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si te morante pertransierit, et rursus incipias dolens quærere quem diligit anima tua, surge, curre, aperi: surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem.» Secundo, magis apposite ad sensum litteralem de Ecclesia initio assignatum Rupertus censet B. Virginem hic excitari, ut post resurrectionem Christi, illius fidem omnibus, præsertim mulieribus prædicet: ipsa enim præ omnibus est Christi soror, imo mater, amica, columba, immaculata et perfecta. Audi Rupertum: «Sed tu, o cœlum Dei, unica sedes Domini, cunctis præcelluisti: et optabas quidem, mortuo filio, tanquam columba volare contemplando et requiescere, et fugiens elongari, remotior fieri Baptista, secretior Elia, ubi te soli scirent, solique tibi famularentur angeli sancti; sed noluisse filium tuum, nostri ah! nimis amantem subjungis, cum ais: Vox dilecti, etc.; dilectum tuum indicas foris stantem sub dio, quasi domo carentem: nam excluserat eum synagoga Judæorum, gentes nondum receperant; ideo petiisse: Aperi mihi os tuum, loquere quæ ad confirmandum sunt apta evangelium, et in hoc optatæ tibi quietis patere dispendium, ut gratum singulari tuæ pudicitiæ propter me rumpas silentium.»


QUIA CAPUT MEUM PLENUM EST RORE, ET CINCINNI MEI GUTTIS NOCTIUM.

GUTTIS NOCTIUM. - Aquila et Symmachus, nocturnis; Arabicus, quæ perstillant noctu: idem quasi dicit aliis verbis posteriore hemistichio, quod dixit priori, caput enim continet cincinnos, sive crines capitis: Ros sunt guttæ noctium, ros enim est vapor frigore noctis concretus et resolutus in guttas quæ in herbas et plantas distillant. Cincinni proprie, ait Festus, sunt crines intorti, sive cirrati et calamistrati, inde tamen dilatata significatione quoslibet crines denotant: hebraice enim est קוצתי kevutsetai, quod alii a קוץ kets, id est spina, derivant eo quod crines subtiles et acuti sint instar spinæ. Alii et melius a קצץ kasats, id est præcidit, eo quod kevutsot, id est extremi capilli crines, qui crispantur in cincinnum, præcidi et resecari soleant. Alii a קבץ kavats, id est collegit, quod crinium multitudo in unam comam, vel etiam in unam maxim, id est plicam et cincinnum, colligatur, uti eam etiamnum colligunt feminæ.

Solent juvenes amore fervidi, dum sponsam quærunt, noctu ostium sponsæ ambire, aditumque ad eam observare, ideoque sub dio ad multas horas pernoctare: quocirca frigore et guttis noctium cruciantur; id illi faciunt amore carnali, sed sponsus hic id facit amore spirituali: quare rogat sponsam, ut ostium sibi aperiat, ut in domo a rore et pluvia sit immunis, ac guttas roris et pluviæ, quas sponsæ amore noctu contraxit, exsiccet.

Caput Christi est ejus divinitas; cincinni sive capilli qui caput velant, sunt ejus humanitas et membra, quæ velant divinitatem; item ejus sancti et dilecti: ros et guttæ noctium sunt blasphemiæ et injuriæ hæreticorum et aliorum peccatorum, quas irrogant Christo: ita S. Gregorius, Beda, Philo, Justus, Anselmus et S. Augustinus, tract. 57 in Joannem, quem audi: «Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea, quia caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis; velut si diceret: Tu vacas, et contra me ostium clausum est; tu studes otio paucorum, et abundanti iniquitate refrigescit charitas multorum: nox quippe iniquitas est, ros vero ejus et guttæ, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est ut non ametur Deus, caput enim Christi Deus; sed portantur in crinibus, id est in sacramentis visibilibus tolerantur, sed nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat: Aperi mihi de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo, quem plenius ex otio didicisti, perfecta mea aperi mihi, prædica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente: quomodo enim audient sine prædicante?» Rom. X, 14. Sic caput, id est divinitatem Christi tempore Constantini impugnavit Arius, dicens Christum esse creaturam, ac consequenter non esse Creatorem et Deum. Et Macedonius, adimens Christo spirationem Spiritus Sancti, utpote asserens Spiritum Sanctum non esse Deum. Et Sabellius, negans SS. Trinitatem, ac consequenter negans Patrem et Filium, utpote affirmans Deum esse unum in persona, æque ac unus est in essentia. Hinc Christus S. Petro episcopo Alexandriæ et martyri apparuit veste discissa, dicens: «Arius vestem meam, quæ est Ecclesia, dilaceravit,» teste Eusebio, lib. VII, Beda et aliis. Humanitatem vero Christi blasphemavit Manes, et ejus sectatores manichæi, docentes Christum assumpsisse carnem non veram, sed apparentem duntaxat et phantasticam, uti dæmones sæpe assumunt corpora umbratica, puta larvas et spectra; et Nestorius, negans unionem hypostaticam humanitatis Christi cum persona Verbi, dicebat enim in Christo duas esse personas, sicut sunt duæ naturæ, ac proinde aliam esse personam hominis, aliam Verbi; et Eutyches, docens in Christo unam esse naturam, commixtam ex humanitate et deitate, sicut est una persona; et Apollinarius, tollens a Christo mentem humanam, ac pro ea substituens divinam; et Polychronius, adimens Christo voluntatem humanam; et Valentinus, adimens et corpus terreum, dicebat enim Christum corpus cœleste e cœlo attulisse, ac proinde per B. Virginem, non ut per matrem, sed ut per canalem duntaxat transivisse.

Rursum mali christiani suis pravis moribus, quasi injecto rore contaminant caput Christi, illamque abs se ablegant, dum ejus sanctas inspirationes repellunt, itaque Christum a se abjectum quasi sub dio obnoctare compellunt, ac suo torpore, suisque concupiscentiis, velut pruina et gelidis guttis noctis hiemalis cincinnos, id est, cogitationes a Christo immissas conspurcant. Audi S. Gregorium: «Caput Christi, inquit, plenum est rore, quia multi in Ecclesia positi, et Deum eum credunt, et tamen frigidi persistentes ad ardorem charitatis non accenduntur; per cincinnos autem ejusdem populos intelligimus, quos in fide divinitatis quasi in capite Christi pendentes et opprimentos scimus; sed cincinni pleni esse dicuntur guttis noctium, quia dum in torpore hujus tenebrosæ temporalitatis se suspendunt, magis ac magis stillationibus iniquitatum fluunt. Ad hos accendendos sponsa excitatur, dum spiritalis quilibet pro æstificatione plurimorum ab otio ad prælationem Ecclesiæ vocatur.» Sic et Cassiodorus et Beda, qui tamen per cincinnos accipiunt pios et sanctos, qui instar cincinnorum se intra custodiam mentis suæ colligunt, ac sui conditoris amori arctius inhærent; hi, inquiunt, pleni sunt guttis noctium, dum impii eos premunt frigore aspere cæcæque persecutionis. Justus vero et Anselmus per caput Christi accipiunt prælatos rore ignorantiæ plenos; per cincinnos vero clericos, et fideles, qui guttis noctium, id est tenebrarum operibus, v. g. gula et luxuria inficiuntur. Exemplum memorabile refert D. Thomas Cantipratensis, lib. II Apum, cap. I, part. XIII, nimirum D. Jesum specie pueri elegantissimi in Brabantia apparuisse cuidam religioso Cisterciensi solum in nivis frigore residentem, ac præ algore magnum edidisse ploratum et ejulatum. Cumque religiosus causam ab eo exquireret, trementem dixisse: «Heu me! heu me! quare non flerem? quare non ejularem? Ecce vides quod egens solus et in frigore sedeo, et non est qui colligat me, et hospitium præstet.» Quare religiosus ipsum in equum suscepit, sed puer de brachio tenentis exsiliens repente disparuit, magnum cordi ejus doloris et amoris stimulum infigens: quis enim hominum sine lacrymis audire potest piaculum tale et tantum, quod Filius unicus Patri Deo, Deus exsistens, hospitium in terra quærit, eget cibo, algore contrahitur, et præ abundantia iniquitatis refrigescente charitate multorum, non est qui eum recipiat cordis hospitio, reficiat Patris placitis,

benefica voluntate revolvat, foveat devotionis sinu, veste contegat charitatis.

Huc dimidia ex parte accedit Richardus Victorinus, qui rorem opplentem caput Christi accipit abundantiam misericordiæ Dei; per guttas vero noctium super cincinnos accipit hominum peccata et miserias, quasi Christus dicat animæ devotæ: «Quia tanta tibi præstiti, tu quoque beneficiis meis responde, et circa membra mea gratiam, qua specialius es dotata, exerce: ex eo enim quod Deus sum, abundo misericordia et rore gratiæ, et hi qui mihi in fide inhærent, replentur peccatorum guttis et cæcitate.»

Porro alii Patres rorem et guttas noctium in bonam partem accipiunt, puta per rorem capitis intelligunt doctrinam et gratiam, quæ a Christo quasi a capite in fideles distillat; per guttas noctium vero, doctrinam prophetarum et apostolorum (addit Philo, et angelorum) quæ ab illis quasi cincinnis Christi profluit ad christianos: ita Nyssenus, hom. 11, Philo, Richardus, tres Anonymi apud Theodoretum, et S. Ambrosius, lib. III De Virgin. sub medium: «Sicut ros cœli, inquit, nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et sæcularibus tenebris æternæ vitæ distillavit humorem. Hoc est caput, quod æstu mundi nescivit arescere. Hoc caput rorat aliis, sibi abundat.» S. Paulinus vero, epist. 4 ad Severum, per caput accipiens Christum Deum, per cincinnos autem sanctos Christi, per rorem et guttas sanctorum opera, quibus animam suam in siccitatis siti reficiunt: «Ideo, ait, caput tuum Christus tali repletum rore lætatus, et illuminator noctium nostrarum; tamen guttis noctis nostræ crines suos gaudet esse perfusos, quia ipsius refrigerium et refectio est illa fidelium operationum, quibus vel fratres juvantur, vel inopes confoventur.»

Anagogice, Philo per caput Christi rore plenum accipit resurrectionem Christi, quæ mane facta est, cum ros in terram descendit; per cincinnos vero accipit populos ad Christi fidem conversos; quasi hos in fide magis erudire, expolire et perficere a Christo jubeatur Ecclesia.

Ros capitis et guttæ cincinnorum notant tribulationes et afflictiones Christi atque sanctorum: quare cæteros fideles invitat hic Christus, ut eis compatiantur, illasque levent vel mitigent: ita S. Ambrosius, De Isaac et Anima, cap. VI, et in Psalm. CXVIII, serm. 12: «Considera, inquit, quando pulsat januam tuus Deus Verbum, cum repletum est ejus rore nocturno: in tribulatione enim et tentationibus positos visitare dignatur, ne quis forte succumbat victus ærumnis. Repletur ergo caput ejus rore, vel guttis, quando corpus ejus laborat; tunc ergo vigilandum, ne cum sponsus venerit, recedat exclusus. Unde Chaldæus vertit: «Quoniam capilli capitis mei pleni sunt lacrymis»

illiderent, superiore vero pede nudo ambulabant: quocirca cœnaturi vel cubitum ituri pedes lavabant, ne pedibus pulverulentis vel lutosis stragula macularent. Sic Abraham angelis forma humana apparentibus parans convivium, prius eorum pedes lavit, Genes. XVIII, 4: idem fecit Loth eisdem, Genes. XIX, 2: et Joseph fratribus suis ante epulum, Genes. XLIII, 24. Hinc Magdalena, in convivio Simonis, lacrymis suis lavit Christi pedes, ac Christus ipse discipulis suis in ultima cœna ante sacram synaxim: idem fecisse gentiles docet Athenæus, lib. XII, cap. V, et lib. XV, cap. XV.

Hinc symbolice docet Nyssenus, animæ piæ nudandos esse pedes mentis, ut sine calceis terrenorum affectuum libere incedat ad Deum: calcei enim, cum fiant ex pellibus animalium mortuorum, sunt symbola peccatorum, idque probat, primo, exemplo Moysis, qui accessurus ad Deum in rubo ab eo jubetur calceos exuere, Exod. III, 5; secundo, ex eo quod de calceis sacerdotum nihil a Deo legamus præscriptum, uti de cæteris eorum vestibus; videntur ergo sacerdotes nudipedes ministrasse et sacrificasse; tertio, quod Christus apostolis ituris per orbem calceos vetuerit, Luc. X, 5.

Rupertus docet Christum hic loqui B. Virgini, eamque hortari, ut prædicet Judæis fidem Christi, ac rationem asserere quod Judæi rore inficiant caput suum, id est divinitatem suam, negantes eum esse Filium Dei; ac guttis noctium, id est tenebrosis sensibus pervertant sacras Scripturas, quæ quasi cincinni inhærent capiti Christi tanquam Verbi Dei: «Sicut, inquit, illa nocte (passionis meæ) faciem meam conspuerunt, ita nunc pertinaciter blasphemias in caput meum jactitant, et cincinnos meos commaculant, similes ipsi rori cadenti, sive caducis guttis noctium, quia de gratia Dei ceciderunt, dum me Deum Dei Filium esse blasphemantes negant, et Scripturas quæ testimonium perhibent de me, sensu contrario conturbant. Aperi igitur cum aliis testibus meis os tuum; et facito ut in quibuscumque locum habeam, ubi reclinem caput meum.»

Addit Rupertus initio Ecclesiæ mulieres æque ac viros vitam religiosam instituisse, habuisseque omnia communia, sed mox ortum esse murmur Græcorum contra Hebræos, quod in distributione alimentorum viduæ eorum posthaberentur; quare B. Virginem jussu Christi murmur hoc sedasse, pacem inter viduas conciliasse, aliasque ad paupertatis et perfectionis evangelicæ studium accendisse.


VERS. 3. EXSPOLIAVI ME TUNICA MEA, QUOMODO INDUAR ILLA? LAVI PEDES MEOS, QUOMODO INQUINABO ILLOS?

Septuaginta, exui tunicam meam, quomodo induam illam? Sponsa in lectulo suaviter decumbens, surgere et sponso pulsanti aperire detrectat, aut certe moras nectit, uti solent facere semidormientes et semisopiti: quare huic suæ somnolentiæ et torpori excusationem prætexit dicens, non tam sponso (hoc enim nimis inurbanum fuisset) quam sibi ipsi: Ego tunicam exui, difficile est mihi surgere et tunicam induere: lavi pedes meos ne lodices inquinarem; molestum est mihi pedes e lecto tollere, humum calcare, pulvere terræ sordidare: manebo ergo in lectulo meo: olim enim incedebant nudi pedes, aut certe sola solea plantam pedis tegebant, ne illam in saxa

Nota hic lacrymas piorum implere caput et capillos Dei, quia ipse eas sentit ac si essent propriæ: quare eis condolet, eos consolatur, roborat, et suo tempore liberat, juxta illud, Zachar. II, 8: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.»

veterem culpæ tunicam in baptismo exuta, ac novam innocentiæ tunicam induta, veretur ne veterem rursum induat, si conversioni peccatorum se ingerat, ut dum eos convertere cogitat, ab eisdem pervertatur et in antiquum scelerum cœnum revolvatur: ita Nyssenus, Philo, Psellus et tres Anonymi apud Theodoretum. Hinc urgent nonnulli to exspoliavi, q. d. Veste sordida peccatorum, quasi hostili me exspoliavi, illamque quasi spolium hero suo, puta dæmoni reddidi; quare illam repetere mihi est nefas. Audi S. Ambrosium, lib. III De Virg.: «Vide anima Deo devota quid dicat, sic se actus corporeos et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo, etiamsi velit, rursus possit induere: Quomodo induar illa? hoc est qua verecundia? quo pudore? qua postea memoria? Consuetudo enim boni usum pravitatis veteris amisit.» Et post pauca: «Lavi pedes meos, non dicit: Quomodo iterum lavabo eos? sed quomodo iterum inquinabo illos? quasi oblita maculæ veteris, oblita contagii. Itaque pedes cum semel laveris æterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento, cave iterum corporeæ cupiditatis illuviem, ne lutulenti actus sordibus inquinentur.» Hinc disce quam pœnitenti sit cavenda recidiva peccati, ideoque vitandæ pristinæ ejus occasiones et illecebræ.

Tertio, S. Augustinus, epist. 57, et ex eo Delrio per tunicam accipiunt veteres sanctos doctores, qui Ecclesiam quasi tunica vestierant, sed per martyrium jam erant defuncti; per pedes vero doctores juniores adhuc superstites, q. d. Jubes, o Christe, a me Ecclesia tibi mortalium corda, saxo duriora molliri et aperiri, vellem, sed desunt idonei operarii, certe nondum satis perspexiquid valeant ferre, quid recusent. Priores, quos idoneos noveram, et audacter in pugnam mittebam, eos omnes hostilis turbo sustulit maxime recens, præterita vix Maximiani, Maxentii, Diocletiani et fere continua Licinii crudelissima persecutio: isti bellatores mihi arctissime conjuncti me stipabant, protegebant et interioris tunicæ more velabant, dum tibi morem gestura, meis non parco, pene nuda spoliataque remansi. Qui reliqui supersunt, pars ævo et laboribus, pars vulneribus et eculeis fracti: cæteri juniores, quorum me vis sedulitate velut pedibus per orbem discurrere, recens abluti adhuc teneri sunt; jure metuo ne fatiscant sub onere, saltem ne rursus sordidentur, et sic ego in pedibus meis iterum coinquiner. Pie sensus valde appositus est, sed non tam litteralis quam symbolicus et anagogicus videtur, ut ecce Philonis, qui hæc refert ad Christi resurrectionem, in qua Christus mortalem humani corporis tunicam exuit, et immortalem induit: «Christus enim resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur,» Rom. VI, 9; verum hæc sunt verba sponsæ Ecclesiæ, non sponsi Christi.

Quarto et genuine, S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Philo, Anselmus, Richardus, Honorius et alii per tunicam accipiunt occupationes temporales, quibus se ut vestibus necessario implicant, qui curam suscipiunt proximorum, indeque pedes, id est affectus suos inquinant. Ecclesia ergo, id est prælati Ecclesiæ sub tempora Constantini, paci, otio, orationi, vitæ quietæ, ac quasi contemplativæ indulgentes, ideoque refugientes laborem prædicandi, confutandi arianos cæterosque hæreticos et infideles, ac convertendi pravos christianos, ad quem ex officio a Christo evocabantur, prætexebant suæ ignaviæ et torporibus hanc excusationem, quod cum essent Deo dicati, nollent rebus temporalibus se occupare, quibus occupatum necesse est defectus et sordes peccatorum contrahere, juxta illud S. Leonis: «Necesse est de terreno pulvere etiam religiosa corda sordescere.» Audi Honorium: «Hæc non dicit inobediendo, sed sæcularem curam refugiendo: qui enim in sæcularibus præficitur, in spiritualibus dejicitur: quia sicut corpus tunica induitur, sic mens sæcularium cura implicatur, quam exutam nolunt spirituales reinduere, sed in spiritalibus soli Deo vacare. Vocati vero a Deo suam voluntatem postponunt, et onus regiminis causa proximorum inviti subeunt; unde gementes dicunt: Lavi pedes meos,» etc. Pedes deinde hosce mysticos explicat, subdens: «Pedes animæ sunt affectiones, quibus ad varia desideria transfertur, sicut corpus pedibus graditur, quæ sunt concupiscentia, timor, gaudium, dolor; concupiscit enim terrena, timet ne cupita minime adipiscatur, gaudet de adeptis, dolet de amissis; hos pedes lavit, dum terrenas concupiscentias lacrymis pœnitentiæ abluit; hos iterum inquinare timet, quia qui in sæcularium regimine positus est, vix aut nullatenus sordes peccatorum devitare valet.»

Verum hi errant, tum quia hi pulvisculi leves

Quæres, quænam sit tunica, qua Ecclesia se exspoliavit, et veretur eam rursus induere? Primo, noster Sanchez: Deposuerat sponsa, inquit, nuptialem vestem, id est de amore sponsi aliquid remiserat, dum suam mollitiem et somnum plus satis amat.» Nuptialem autem tunicam esse charitatem docet Gregorius, homil. 38 in Evang. Illam ergo tunicam, dum suo genio magis quam sponsi voluntati obsequitur, sumere, id est amare sponsum plus quam seipsum durum videbatur. Huc facit versio Chaldæi, licet de more judaica: «Respondit cœtus Israel coram prophetis: Ecce jam abstuli a me jugum præceptorum ejus, et servivi idolis populorum, quomodo ergo erit mihi facies ut convertar ad eum? Respondit ei Dominator sæculi per manum prophetarum: Ego quoque abstuli majestatem meam de medio tui, quomodo convertar? tu autem fecisti opera mala. Ego sanctificavi pedes meos ab immunditiis tuis, sed quomodo inquinabo eos inter te operibus tuis malis?»

Secundo, alii ex adverso per tunicam accipiunt veterem hominem, puta veterem in concupiscentiis et peccatis vivendi modum: sic Apostolus, Ephes. IV, 21, jubet «deponere veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris;» et mox, vers. 24, subjungit: «Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.» Sponsa ergo

Multi vitæ quietæ et contemplativæ nimis dediti, licet gratia prædicationis dotati, a Christo per superiores ad lucrandas Deo animas evocati laborem detrectant, ne a sua dulci quiete avellantur, ac ne in turba hominum in peccandi pericula incidant: qui enim peccatores lucrari satagit, iis quoad licet se accommodet oportet, uti Christus cum peccatoribus et publicanis manducabat, ac Paulus «omnibus omnia factus est, ut omnes faceret salvos,» I Corinth. IX, 22: facile aliquis venialium peccatorum pulvisculus talium adhærescit pedibus, et, ut ait S. Hieronymus, epist. ad Damasum de prima visione Isaiæ: «Proclive est terram calcanti terræ quippiam agglutinari; si feliciter prædicatio succedit, periculum est vanæ gloriæ; si reprehendimur, turbatio; si laudamur, inflatio est metuenda.»

Verum hi errant, tum quia hi pulvisculi leves sunt et facile deterguntur, ideoque vitandi non sunt labores tam utiles; tum quia in hisce laboribus est magna consolatio spiritualis, juxta illud: «Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente,» etc., Luc. XV, 7; tum quia justi non tam lucrando peccatores inquinantur, quam ab eis audiendo recipiendoque affectum devotionis purgantur. Unde S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 13 ad illa: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! «Bona ebrietas, ait, quæ ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum, ut immemor sollicitudinum animus noster vino jucunditatis hilaretur: bona mensa spiritualis ebrietas;» unde S. Gregorius docet amicos bibere, id est communes fideles verba Dei legere et servare, charissimos vero, id est perfectos, iis plane inebriari: «Sunt vero alii, inquit, qui tanta aviditate divinam Scripturam audiunt, vel legunt, ut protinus cunctis terrenis operibus abdicatis, sola cœlestia ambiant; parentes, uxores, domos, filios etiam, et omnia transitoria abjiciant; solummodo Christum sequi, et amplecti concupiscant. Ejus desiderio se affligunt jejuniis, afficiunt lacrymis, exercent meditationibus divinis, sola quæ sunt æterna cogitant, contemplationibus vacant ad hoc laborantes, ut ea quæ retro sunt obliti, in anteriora magis ac magis extendant. Quid profecto isti, quid aliud agunt, nisi bibentes inebriantur, ut dum omnium terrenorum per desiderium obliviscuntur jure a sponso cœlesti non tantum amici, sed et charissimi vocari mereantur?

per auditum memoriæ ingerit mysterium passionis suæ, quo pacto de gloria cœlestis regni egressus, hujus exsilii labores subivit, et inimicis suis tanto labore et periculo pœnitentiam et regnum cœlorum prædicavit, ut hoc permota exemplo torporem discutiat, et animam pro proximis ponere non extimescat.

m accipit schisma, sic enim Ecclesiam sponsam loquentem inducit: Impudentia otiosæ et lautæ vitæ meæ vehementer offensus sponsus, ingenti facto schismate, ceu perfossa domo, tribus immissis dubiis pontificibus, tanti schismatis materia, ceu per effossæ domus nostræ foramen immissa manu, me, cum omnium secura et deliciis soporata cubarem, perterruit: regibus et principibus toto orbe in me unam conspirantibus et conjuratis, ingens metus meum perculit et perterrefecit animum, ut olim exercitus Chaldæorum, gravis illa Dei manus, per effossum murum Hierosolymorum, Sedeciam regem cum tota Synagoga consternavit, IV Reg. xxv, 7, et Jerem. xxxix, 6. Idem deinde in commentario fusiore, Ecclesiæ, id est nonnullorum prælatorum et fidelium defectus et vitia, ut ambitionem, avaritiam, cupiditates, schismata, bella intestina et externa fuse deplorat, æque ac facit S. Bernardus, De Consideratione ad Eugenium, Joannes Gerson, Alvarus Pelagius, De Planctu Ecclesiæ, et Bellarminus, De Gemitu Columbæ.

Mittit Christus manum suam per foramen animæ, cum eam occulta gratiæ inoperatione, sed potenti, ad heroica virtutum opera impellit; unde Cassiodorus: « Dilectus, inquit, manum per foramen mittit, et ventrem tangit, cum internus Conditor inspiratione cor visitat, et ad profectum virtutum accendit. » Audi quid de se quasi de alio narret hic Rupertus, dum noctu vigilans hanc Christi manum pectus suum demulcentem, et signo crucis signantem sensibiliter, mira cum animi sui voluptate expertus est: « Dilectus in visu noctis conspicuus, manum suam miro modo pectori ejus quasi per foramen injecit, et cor ejus intrinsecus apprehendit, tenuitque aliquandiu suavissime stringens, et gaudebat ineffabili gaudio cor illud, intra manum illam subsiliens atque tripudians. » Rursum S. Gregorius: « Manum, ait, dilectus per foramen ad sponsam mittit, ut surgat, quando per subtilem intellectum quanta sit operationis divinæ virtus, inspirando manifestat: quod videlicet et inter pericula salvare possit; quod etiam in pace, nisi per eum nemo salvus sit; quod in tumultu certaminis sperantes in se non derelinquat. Ad cujus tactum venter sponsæ intremuit, quia sancta anima, quo amplius divinam potentiam per interiorem visitationem præsentialiter sentit, eo districtius judicat, quidquid in se carnale deprehendit. Quo majori enim charitate in Deum ardet, quem mente concupiscit,

tinus, Fulgentius, Gregorius aliique plures; sed hi omnes tandem Christo ad regimen animarum vocanti, aurumque auxilium promittenti obediverunt, humerosque oneri pastorali subjecerunt; ac generose tot episcopis arianis, eorumque asseclis imperatoribus Constantio, Juliano, Valenti, etc., restiterunt, atque de illis gloriose triumpharunt.

de illis gloriose triumpharunt. Audi Richardum de S. Victore: « Dum pia anima trepidat actibus mundi implicari, si suscipiat onus curæ proximorum, et se dedat procurationi salutis eorum, dilectus, qui ipsam ad munus illud excitarat, consolatur eam, et ampliori gratia visitat cor ejus penetrans. Quam gratiæ visitationem sponsa appellat missionem manus per foramen: quia quasi per rimam Christus infundit gratiam, cum non totam animam perfundit, sed quadam mensura gratiæ visitat, et cum sic in parte visitat non plene illustrat. Manus ergo dilecti, operatio hæc gratiæ et donum potest intelligi; venter vero ipsa mens, in qua cogitationes excoquuntur, sicut cibi in ventre. » Similia habet S. Anselmus: nam, ut ait Philo Carpathius, Deus ante oculos animæ ponit certitudinem suæ providentiæ et gratiæ, quæ novit bene olentes rosas inter spinas et triticum inter zizania conservare, ne lædantur, utpote quæ nullum unquam in se sperantem deseruit. Hinc tres Anonymi apud Theodoretum per manum accipiunt Spiritum Sanctum: « Dilectus meus, inquiunt, dimisit a Patre, procedentem ab eo Spiritum ipsi consubstantialem, cujus tanquam manu peragit divina gratiarum munera, per mentem meam velut per foramen aliquod, et pariente me initium sapientiæ, timorem dilecti mei, tanquam judicis, gulæ ventrisque corripitur vitium, unde genus omne nascitur intemperantiæ. »

Symbolice, Nyssenus docet foramen per quod Deus suam cognitionem, timorem et amorem nobis instillat, esse creaturas, puta opera a Deo creata, ex quibus ratiocinando cognoscimus Dei creatoris magnitudinem, omnipotentiam, bonitatem, sapientiam: quare venter noster intremit, dum illa admirantes et obstupescentes supplices laudamus, amamus et veneramur eorum opificem. Unde Theodotion vertit, et venter meus culefactus est: sic et Theodoretus, qui per foramen accipit sensum, verbi gratia, oculum, in quo manus Dei jam dicta operatur: sic et S. Ambrosius, lib. De Isaac et Anima, cap. vi.

Magis proprie Honorius per manum accipit opus obedientiæ Christi: nam cum vocanti Christo anima tardat aperire, quia proximorum regimen suscipere formidat, sponsus ei opus obedientiæ suæ perfectissimæ ante oculos proponit, ut perterrita faciat proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Manus sponsi est opus obedientiæ illius, et per manum opus manuum exprimitur. Foramen cubiculi est auris corporis, quod est animæ cubiculum: manum per foramen mittit, quando

sunt et facillime absterguntur, imo obruuntur tot actibus et laboribus charitatis, quos in salutem aliorum continuo exantlant; tum quia labor, ex obedientia susceptus, vehit secum gratiam et custodiam Dei, ut sordes pedibus non allinat, sed pedes potius mundos reddat et speciosos, ut patet in apostolis, quos Deus in gratia assidue confirmabat, juxta illud Pauli ex Isaia, Rom. x, 15: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! » Sic hodie in societate nostra experimur miram Dei opem in castitate et puritate sociorum, in tot occasionibus, quibus necesse est cum peccatoribus, Indis, feminis, principibus, etc., agere tuenda et conservanda, præsertim, cum ipsi remedia, quæ religio eis suggerit, non negligant, qualia sunt quotidiana oratio, meditatio, examen, confessio, communio, custodia oculorum et sensuum mortificatio, etc.: hisce enim pedes affectuum suorum assidue lavant nitidosque conservant.

Rupertus B. Virginem contemplationi addictissimam ita reverenter, sed ardenter Christo ad curam viduarum invitanti respondentem inducit: « Ego dilecto meo pulsanti loquor, eique nota replico, quia singularis ego præ omnibus exui me tunica mea; mente et actu vel habitu reliqui omnia; et ita lavi pedes meos, conscientiam sive intentionem meam emundante Spiritu Sancto, ut sum dicti pulveris nihil omnino residuum sit. Quomodo nunc induar tunica, ut quum mea reliquerim omnia, curem aliena, pro aliis sollicita, et earum quæ quotidie veniunt, viduarum, vel quæ venturæ sunt virginum materfamilias effecta? Quomodo inquinabo quos lavi pedes meos, id est, ad aliqua terrena inclinabo oculos, vel cæteros sensus vel cogitatus meos. Nam etsi custodia tua semper mecum est, vera tamen humilitas semper sollicita est, et mea potissimum anima, quæ amore tuo singulariter plena est, pro pulvere æstimat, pro sordibus reputat quidquid unquam præter te, per aliquam necessitatem dicit, vel cogitat, quamvis licitum sit, quamvis non otiosum, imo et aliquatenus utile videri possit. »


VERS. 4. DILECTUS MEUS MISIT MANUM SUAM PER FORAMEN, ET VENTER MEUS INTREMUIT AD TACTUM EJUS.

DILECTUS MEUS MISIT MANUM SUAM PER FORAMEN (Arabicus, de foramine), et venter meus intremuit (Genebrardus legi vult, infremuit, hoc enim significat hebræum הכן hamu) ad tactum ejus. — Cum sponsa pigrans in lecto tardat surgere et aperire ostium, sponsus ipse ad castigandam ejus moram, manu immissa per foramen ostium aperire

inquit, quando hominem dolore mortis tangit; sed venter ad tactum ejus tremit, quia de minimis peccatis, quæ per fragilitatem carnis commisit, metuit; surgit tamen ut ei aperiat, quia visionem ejus quæ sursum est exoptat; manus myrrham stillant, quia opera pro quibus hic est mortificata Christo repræsentat, ut pro his æterna præmia recipiat. » Hæc Honorius. Sic quoque Philo per manum in foramine intelligit vim divinam, quæ animam Christi et sanctorum in corpus mortuum reduxit et reducet, ut vivum et gloriosum resurgat.

Tropologice Guilielmus: « Venter animæ, inquit, memoria est; in eo quippe recondimus quæ suo tempore per cogitationem quasi munda animalia ruminemus. Ad hunc tactum dilecti memoria nostra obstupescens expavescit: eo quod ad tantam circa nos dignationem divinam, nihil in se condignum recolit. »

Symbolice, Philo Carpathius hæc refert ad S. Thomam apostolum, qui incredulus mittens manum in latus Christi, credidit eum vere resurrexisse, et sacro horrore et amore perfusus intremuit, imo infremuit dicens: « Dominus meus, et Deus meus, » Joan. xx, 28.

Nyssenus docet Verbum Dei omnipotens et immensum quasi in angustum se contraxisse, quando manum suam, id est vim et operationem suam, imo seipsum misit in foramen, puta in exile corpus humanum suis sensibus et organis distinctum, dum illud assumpsit in utero B. Virginis, ideoque illud mysterium cum tremore adorare et admirari corda omnium angelorum et hominum. Manus ergo in foramine est omnipotentia Verbi in humanitate operans mira et miracula.

Dilectus, inquit, manum per foramen mittit, cum nos ad memoriam operum suorum revocat, ut cogitemus, quia cum Deus esset, pro nobis homo fieri dignatus est, ut terrena nostra suscipiens, cœlestes nos faceret, et moriendo pro nobis vitam æternam nobis donaret. Quod cum fit, venter intremit, quia cum talia cogitare incipimus, cordis nostri arcana se concutiunt, dum stupere incipimus, quanta dignatione hæc Conditor pro nobis agere dignatus est. » Audi Honorium: « Dilectus meus Deus, quem elegi præ omnibus, misit manum suam, Filium suum, in mundum, per foramen, per me (ait Deipara), quæ facta sum ei ad homines venienti foramen humilitate angustum, castitate lucidum, et ideo illi soli pervium; et venter meus intremuit, obstupuit ad tactum, ad ingressum illius. »


VERS. 5 et 6. SURREXI, UT APERIREM DILECTO MEO: MANUS MEÆ STILLAVERUNT MYRRHAM, ET DIGITI MEI


PLENI MYRRHA PROBATISSIMA. PESSULUM OSTII MEI APERUI DILECTO MEO: AT ILLE DECLINAVERAT, ATQUE TRANSIERAT. ANIMA MEA LIQUEFACTA EST, UT LOCUTUS EST: QUÆSIVI, ET NON INVENI ILLUM: VOCAVI, ET NON RESPONDIT MIHI.

MANUS MEÆ STILLAVERUNT MYRRHAM, ET DIGITI MEI PLENI MYRRHA PROBATISSIMA. PESSULUM OSTII MEI APERUI DILECTO MEO, AT ILLE DECLINAVERAT, ATQUE TRANSIERAT. — Aquila, declinavit, præteriit; Symmachus, remeans præteriit: pro pleni myrrha probatissima, hebraice est, pleni myrrha transcunte per manus, id est myrrha probatissima, quæ ut talis omnium manibus teritur, probatur et celebratur: massoretæ ita dispungunt, ut to pessulum referant ad myrrham, non ad aperui; sic et Septuaginta, qui proinde vertunt, digiti mei (stillaverunt) myrrham plenam (id est perfectam et copiosam) super manus pessuli, q. d. Digiti mei tam copiose stillaverunt myrrham, ut et pessulum madefece-rint, illaque facile illud moveri et aperiri potuit: sic et Syrus et Arabicus: Digiti mei, inquiunt, myrrham distillaverunt ad seram; addit Arabicus, præ manu mea clavis, aperui, sed ille jam abierat. Loquitur in similitudinem sponsæ delicatæ, quæ manus habet unguento myrrhæ perunctas adeo copiose, ut de manibus et digitis per guttas defluat, cum ad aperiendum ostium, vel aliud aliquid operandum eas cœperit extendere; sponsæ enim mane, dum surgunt, se comunt et poliunt, ac unguentis perungunt, ut suavem exhalent odorem, præsertim præsente sponso, uti hic præsens aderat. Addunt aliqui sponsam accepisse vas unguenti myrrhini, quod est calidum et desiccans, ut illud super caput sponsi rore et guttis madentis effunderet, illoque ipsum calefaceret et siccaret. Insuper myrrha sua fragrantia et amaritate cerebrum confortat, ac discutit vapores, qui illud opplent et soporant: quare sponsa illo se perungit ut soporem et desidiam excutiat, ac cita alacrisque surgat ad illico aperiendum sponso ostium, sed ille jam declinaverat. Hi enim inter amantes sunt lusus amoris: Vis, nolo: Non vis, volo: Quæris me, abeo: Abis — te sequor.

Ecclesia illico ut sensit manum, id est gratiam et impulsum Christi excitantis illam efficaciter ad laborem prædicationis et conversionis animarum, pudore suffusa excussit tarditatem, ac cœpit per suos episcopos et doctores opponere se arianis, infideles convertere, fideles in fide et pietate roborare, ut apertis cordibus Christus ad inhabitandos proximos veniens, aditum intrandi inveniret, ait S. Gregorius. Quare tunc manus et digiti ejus stillaverunt myrrham probatissimam: tum quia labore prædicandi usque ad defatiga-

rit: quare sponsa confusa et perturbata fuit, adeo ut venter ejus confremisceret ad tactum ejus, quo scilicet sponsus tangebat pessulum, et aperiebat ostium; unde hebraice est, et viscera mea hamu, id est infremuerunt, resonuerunt, tumultum et strepitum ediderunt super ipsum, scilicet sponsum; Septuaginta, venter meus turbatus est super ipsum; Symmachus, interiora mea turbata sunt; Syrus, viscera mea commota sunt miseratione in eum, quasi dicat, Ex intimis visceribus miseratus sum sponsum, dum sensi eum cum nocturno frigore et guttis luctantem, ac laborantem, ut aperiret ostium: quare illico e strato surrexi, eique ostium reseravi; unde Theodoretus vertit, venter meus calefactus est, amore sponsi, æque ac dolore et pudore, quod tardarem ei aperire. Videtur Theodoretus pro המו hamu, legisse חמו chammu.

Per foramen R. Abraham accipit rimam ostii, per quam sponsus digitum vel cultrum immiserit, ut pessulum elevaret vel devolveret ad aperiendum ostium; alii passim proprie accipiunt foramen, puta fenestellam, ut ait Nyssenus, quæ subinde in ostiis fit ad pessulum reducendum, vel seram reserandam. Quare minus vere minusque caste Rupertus, Honorius et alii nonnulli foramen ad ventrem sponsæ referunt, cum constet ex Hebræo, Septuaginta et aliis referendum esse ad ostium. Accedit quod sponsa erat in lecto; lectus autem non sternitur ad ostium, alioquin aditum ingredientibus occluderet, sed ad parietem ostio obversum.

Christus misit manum per foramen, cum magnis viris, doctoribus et præsulibus Ecclesiæ sub tempora Constantini monasticen profitentibus, aut episcopatum refugientibus ex metu et timore peccandi, metum hunc ademit, animosque indidit ad generose capessendum regimen animarum, puta ad resistendum arianis cæterisque impiis, et prædicandum, pascendumque gregem Domini. Foramen animæ est intellectus et voluntas;

Foramen animæ est intellectus et voluntas; utrique enim Christus latenter et occulte quasi per foramen manum, id est gratiam et robur indidit ad id perficiendum: intellectui enim ostendit muneris pastoralis præstantiam, meritum, facilitatem ex ope divina, etc.; voluntati amorem et audaciam immisit ad id amandum et suscipiendum: ita episcopatum initio exhorruere et refugere S. Athanasius, cui Alexander episcopus Alexandrinus moriens dixit, et quasi vates prædixit: « Fugis, Athanasi, at non effugies — manus Dei comprehendet te, facietque episcopum, imo athletam et adamantem fidei, ac arianorum flagellum insuperabile; » item SS. Basilius, Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Ambrosius, Augus-

deatur fugere ab eis, sicut videmur navigantibus fugere montes et sylvæ, cum juxta eas navigant.

bolice Philo Carpathius hæc adaptat Thomæ Apostolo: « Tunc, inquit, manus illius stillaverunt myrrham, etc., cum ad illud Domini præceptum, Joan. xx, 25: Mitte manum tuam in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis, latus Jesu manibus suis contrectavit, et in clavorum loca digitos immisit. Distillaverunt autem myrrham gentibus, quando et ipsis prædicavit, quod ad aliorum utilitatem dubitando palpavit. Clauserat ante cordis ostium resurgenti Domino fratri suo, aperuit mox, et manus ejus palparunt Christum ipsum, qui dixerat: Nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam, ibi me videbunt, » Matth. xxviii, vers. 10.


TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.

Primo, hæc referas ad continuam mortificationem B. Virginis, qua Christo aperuit ostium mentis, ad crescendum quotidie in omni virtute et sanctitate; secundo, surrexit illa, cum Verbo in ventre concepto abiit in montana, ac sua salutatione sanctificavit Joannem Baptistam et Elisabeth. Audi S. Ambrosium, lib. De Isaac et Anima, cap. vi: « Postquam in utero concepit anima, et concepit desiderium videndi Deum, surrexit, ut propius eum videret; surrexit autem per vigorem atque virtutem: præsentia enim Verbi hausit anima virtutem, sicut præsentia Mariæ cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum, ut exsultaret, præsentiam Domini recognoscens.

Tertio, haec referas ad studium et zelum quem ipsa habuit, ut per apostolos aliosque converteret Judaeos et omnes gentes; unde Rupertus: « Pessulum aperui, » id est, inquit, rupi silentium, aperui os meum, ut erudirem alios: additque primo, manus stillare myrrham mortificationis; secundo, digitos plenos esse myrrha probatissima probationis et discretionis; tertio, pessulum, id est os aperiri ad praedicandum: hic enim congruus est ordo, ut praedicatio sit efficax multosque convertat.

Quarto, to at ille declinaverat, referas ad amissionem filii Jesu duodennis, quando tarde, scilicet vespere eum requirens mater non invenit, ac triduo eum magno labore et dolore quaerens, tandem reperit in templo inter doctores: rursum anagogice referas cum Philone Carpathio et Ruperto ad ascensionem Christi abeuntis in coelum.

Quinto, B. Virgo myrrham stillavit, cum vidit Christum in cruce patientem, eique intimo dolore et amore compassa est: mater enim passa est in filio; unde concilium Hispalense II, cap. xiii, haec concomitanter et quasi correlative attribuit Christo, cum constet proprie et praecise ea dici de B. Virgine: « Salomon, inquit, in Canti-

est, prælatis et principibus vel dormientibus, vel hæresi faventibus; sed Deus tandem eis opposuit S. Joannicium, S. Platonem, S. Bonifacium. Sub annum 900, invaluit secta nicolaitarum, ac inundavit ubique gula et luxuria, utpote hominibus ultro eam promoventibus; sed Deus tandem eis opposuit S. Romualdum et camaldulenses, viros vitæ sanctæ et austeræ, et Bernonem Burgundum Comitem, fundatorem cluniacensium, ac S. Brunonem, qui Carthusiam instituit anno Domini 1084, ac S. Bernardum, qui cisterciensium fuit auctor sub annum Domini 1100. Rursum sub annum Domini 1200, exorta waldensium hæresi, ac mundo in omnia scelera prolapso, Deus tandem excitavit S. Dominicum et S. Franciscum, qui per religiosos suorum ordinum vitia castigarent, pristinamque fidem et virtutem restituerent. Post ducentos annos ex inferis in orbem eruperunt hussitæ, contra quos Deus immisit S. Bernardinum Senensem et S. Vincentium Ferrerium. Denique superiori sæculo e Tartaro ebulliit Lutherus, Calvinus, Menno, qui omnia veterum hæresum monstra renovaverunt, quibus Deus opposuit S. Ignatium cum Societate Jesu, aliosque viros doctrina et religione præstantes. Vide Thomam Bosium, De Signis Ecclesiæ, lib. IX, cap. iv et seq., ubi ostendit per religiosos ubivis gentium propagatam esse fidem orthodoxam, ac mores fidelium reformatos quovis sæculo.

tos quovis sæculo. Porro Chaldæus more suo hæc applicat Judæis et Synagogæ, a qua ob tarditatem credendi, Deus se et suam fidem et cultum abstulit. Unde vertit: « Cum prævaluit contra me plaga fortitudinis Domini, obstupui propter opera mea, et sacerdotes obtulerunt oblationes, et adoleverunt incensum aromatum, et non fuit acceptum cum beneplacito, quoniam Dominator sæculi clausit portas potentiæ in conspectu meo. Dixit Christus Israel: Volui quærere doctrinam a facie Domini, ipse autem abstulit majestatem suam de medio mei. »

Jam dicta de Ecclesia, dicito animæ piæ mutato nomine: anima enim evocata a Christo ad majorem perfectionem et conversionem animarum, dum trepide ac tarde obedit, sui torporis tandem pœnas offert myrrham, id est mortificationem et pœnitentiam Christo, qua desidiam suam castiget; sed ille pertransit, ac priorem illam heroicam gratiam, quam oblatam illa respuerat, negat, ac minorem dat. Rursum negat illi gaudia et consolationes spirituales ac fructum animarum, quem collegisset, si illico Christo vocanti paruisset. Insuper tarda et difficilia dat ei auxilia, idque facit justis de causis, uti recte notat Titelmannus, primum quidem ad puniendam præteritam nostram tarditatem et inobedientiam, per quam diu illum pulsantem negleximus, et foris stare permisimus, quem debuissemus merito ad primum ictum ambabus manibus intromittere, et obviis ulnis excipere: non enim potest melius ista sponsæ tarditas puniri, quam ut vicissim sponsus eam cogat præstolari, ut sicut volente introire sponso, non statim ipsa consentit neque occurrit, sic vicissim sponsa volente conjungi sponso, ipsumque ad se introducere, sponsus non statim obtemperet ejus in hoc desiderio; et quomodo illa inutiles protraxit moras, et injustas prætexuit occasiones, ne sponsum statim reciperet: sic justis rationibus iste non statim se ostendat quæsitus, differatque sponsæ illius desideria, ad amplexus dilecti ardenter suspirantis, ita ut cogatur jam quærere cum dolore et labore eum qui se prius ante januam ultro videbatur offerre. Secundo, id facit, ne Christi sponsi præsentia et gratia animæ vilescat, sed ab ea magni fiat, utpote quam videt se cum tanta difficultate recuperasse, quare eam recuperatam studiose et caute conservet, ne deperditam frustra requirat.

Manus ergo et digiti ejus, id est omnes operationes ejus distillent myrrham, id est carnis mortificationem et pœnitentiam, quæ unica est via ad recuperandam Dei gratiam, præsertim heroicam. Det se ergo talis anima jejuniis, vigiliis, gemitibus, disciplinis, ciliciis, eleemosynis, etc., ut sponsum revocet. Porro myrrha debet esse probatissima, ut scilicet pro solius Dei honore, pro acediæ et vitiorum exstirpatione, pro fervoris et virtutum augmento, pro animarum conversione, non propter aliquod temporale lucrum vel commodum ultro assumatur: sic per eam sponsum rursus in cordis sui, æque ac proximorum hospitium reducet; unde Nyssenus: « Surrexit, ait, anima pia ad studium mortificationis, ut per illud ostium aperiret Deo: » sic Cassiodorus, Beda, Anselmus, Rupertus, Justus, Richardus et S. Gregorius, quem audi: « Sed digiti myrrha probatissima pleni esse perhibentur, quia in omni quod agitur semper necesse est ut mortificatio carnalitatis teneatur; quæ tunc probatissima esse jure dicitur, quando in omni suggestione, quæ ab hoste ingeritur, sine cessatione voluptas carnalis cavetur, ne suscipiatur; quod quando fit, omnis duritia mentis dissolvitur, et ut sponsus intret ad cor aditus præparatur. » Abit ergo sponsus ab anima sancta per negationem majoris gratiæ, gaudiorum et consolationum spiritualium; idem tamen animæ præsens est per justitiam et auxilia gratiæ ordinaria: sic sæpe Christus animabus piis sua gratia est præsens, suavitate vero et consolatione est absens.

Vide quam caro constitit sponsæ hæc cunctatio; unde Theodoretus: « Quantum pariat, inquit, detrimenti pigritia, et quantum laboris afferat ignavia, hinc perdiscamus: dum enim excusat se sponsa, nec statim sponso januam vult aperire, cogitur paulo post non solum ad januam usque progredi, sed civitatem percurrere, et plateas circumire, atque in custodes incidere, a quibus vulnera etiam accepit, et vix sponsum invenit ex optato. Quod si statim vocanti paruisset, hæc omnia incommoda evitasset. » Hinc angeli pinguntur cum alis et nudis pedibus, ut eorum in obediendo Deo celeritas significetur: audi S. Dionysium, Cœlest. hierarch. cap. xv: « Pennatos sanctorum spirituum pedes theologia effingit: quippe alis signatur celeritas alta conscendens. » Et statim: « Alarum, inquit, levitas id in sanctis angelis indicat, quod terreni corporis sarcina liberi toti absque ulla admixtione vel pondere ad celsa ferantur; quod autem nudi et discalceati describuntur, hoc significat quod liberi, et absoluti, et expediti, atque exterioris omnis dejectionis labe sint puri, et ad divinæ simplicitatis similitudinem pro viribus tendant. » Hæc est pœna, quam tepido et tardo angelo, id est episcopo Laodicensi comminatur Christus, Apoc. iii, 16: « Quia, inquit, tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. » Quod enim illic est, episcopum illum instar aquæ tepidæ nauseam excitantis evomere, hoc ipsum est hoc loco cunctantem sponsam præterire, quæ dum nectit moras et tempus trahit, sponso suo stomachum movet. Id vero tum demum illa agnoscit, cum sponso aperuerit, quod antea dum in deliciis ageret et divitiis abuteretur, non cognoscebat, se inquam (ut sæpe memorato episcopo objicitur) tum maxime miseram fuisse, miserabilem et pauperem, cæcam et nudam, cum tibi videbatur dives, locupleta et nullius indigere. Porro Richardus Victorinus per pessulum vel seram accipit parvos et leves defectus: « Sera, inquit, cum parva sit et angusta, latitudinem tamen ostii concludit, ut nisi illa reserata patere non possit: ita hæc minima, nisi rescindantur, non dignatur dilectus ita venire ad animam, ut perfecte ad eam intret, et perfecta gratia eam repleat: parvæ enim negligentiæ obscurant animam, et impedimentum faciunt amplioris gratiæ. »

Tropologice idem Richardus docet Deum studio sese subducere ab anima sancta, ut majus sui in ea desiderium excitet: « Cum anima, inquit, se digniorem Dei susceptione exhibuerit, non illi se præbet Deus sicut desiderat, sed ab ea declinat, ut in humilitate eam conservet, et desiderium ejus amplius excitet ac perfectius impleat. Cum enim ex ipsius declinatione humiliata fuerit et magis fervens, ex hoc et meritum ejus crescit, et plenius eum suscipere digna fit. Tunc autem declinare is dicitur, quando præsentiam suam sentire non dat, cum tamen ei præsens sit. » S. Gregorius vero et Nyssenus docent Deum a contemplatoris se abscondere, quia quo altius ad Deum contemplando ascendunt, eo altiorem sua contemplatione Deum deprehendunt, ut Deus vi-

et ignito eloquio delectabar, ut mens mea ex se exire, liquescere, viribus destitui et animo linqui videretur. Quamobrem tarditatis meæ sero pœnitens illum quæsivi, sed non inveni; vocavi, et non respondit mihi. Hoc ipsum Sapientia comminata est, Proverb. i, 24, dicens: « Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me. » Chaldæus vertit: « Et anima mea desideravit vocem verborum ejus, quæsivi majestatem gloriæ ejus, et non inveni; oravi coram eo, et ipse obumbravit cœlos nubibus, et non suscepit orationem meam. »

Anima prælatorum Ecclesiæ amore et dolore liquefacta est, cum audierunt vocem Christi conquerentis de tot tantisque arianorum, mahometanorum, lutheranorum, calvinistarum, etc., impiorumque christianorum blasphemiis et injuriis sibi Deoque irrogatis: quare illis strenue se opponere cœperunt; sed quia initio id facere tardaverunt, ac eorum tarditate hæreses et vitia magis propagata et radicata fuere, hinc illa statim eradicare nequiverunt. Quare Christum multis in locis et personis tum quæsierunt et non invenerunt, uti paulo ante dixi: hic verum est istud: « Noluisti, cum potuisti; non poteris ergo, cum voles: » hoc enim est justum Dei judicium, justaque tarditatis vindicta. Accedit quod multi catholici, etiam principes et prælati arianos aliosque hæreticos foverint et defenderint, eisque Ecclesias et ditiones suas prodiderint, adeoque ipsi facti sunt ariani et hæretici, imo hæreticorum antesignani: quare perfidia est et scelus immane, et pene inexpiabile, ob quod Deus in eorum ditionibus hæreses dominari permisit, et etiamnum permittit, quia scilicet pastores ovium facti sunt earum lupi et proditores, easque diabolo devoverunt et tradiderunt: pastores enim suos ultro secutæ sunt oves, ob vitæ carnisque licentiam, quam eas verbo et exemplo docebant.

Anima pia, sentiens internam igneamque Christi in mente loquentis vocem, quasi amore et desiderio ipsius liquescit, quia amor est quasi calor, qui resolvit et liquat cor; sicut ergo ignis calore liquat ceram, sic Christus amore liquat mentem, omnesque ejus vires et potentias: ita

cis canticorum, passionem carnis Christi prædicans, ait: Manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei guttam; ubi specialiter ostenditur in manibus ac digitis solam carnem Christi in stipite infixam, sicut in Psalmo: Confige clavis timoris tui carnes meas, Psalm. cxviii, 120. Scato, B.

m. cxviii, 120. Scato, B. Virgo stillavit myrrham, cum corpus Christi sui mortuum myrrha per Nicodemum perunxit ad sepulturam; unde S. Ambrosius, lib. III De Virginibus: « Quam, inquit, myrrham distillant manus, nisi illam quam obtulit justus Nicodemus magister in Israel, qui meruit lavacri prius audire mysterium, qui attulit mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum, et misit in corpus Jesu? Perfectum utique odorem attulit. Hunc odorem fragrat anima, quæ Christo aperire incipit, ut accipiat primum odorem dominicæ sepulturæ, et credat, quia caro ejus non vidit corruptionem. »

Denique S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 12, to declinaverat accipit pro penetraverat in intima mentis: sic enim inquit: « Potest quidem et sic accipi: Frater meus transivit, sicut legimus quod penetravit dilectæ intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est, Luc. ii, 35: Et tuam ipsius animam pertransivit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. » Porro Honorius ostium et pessulum sic B. Virgini attribuit: « Sacra Virgo, inquit, ostium fuit, per quod Christum in mundum introivit, pessulum autem erat moles peccatorum hominum, quod ideo ab ea apertum dicit, quod a Spiritu Sancto præservata, non sicut cæteri in peccato creditur concepta, insuper et sancte vivendo peccata declinavit; sicque dilecto ingressus patuit, quia per ipsam misericordia in Ecclesiam venit. Quotidie etiam pessulum peccatorum removet, et per eam ingressus gratiæ Christi ad nos venit: » hæc Honorius in Sigillo.


ANIMA MEA LIQUEFACTA EST, UT (DILECTUS MEUS) LOCUTUS EST: QUÆSIVI, ET NON INVENI ILLUM: VOCAVI, ET NON RESPONDIT MIHI.

VOCAVI, ET NON RESPONDIT (Arabicus, non obedivit) MIHI. — Hebræa, anima mea egressa est in sermone ejus: sic et Arabicus. Est metalepsis: sicut enim cera igne liquefacta a seipsa quasi exit, id est effluit et diffluit, sic et anima calore Verbi Dei succensa amore quasi liquescit, solvitur et diffluit, ut a se exire, et in sponsum quem diligit transire et effluere videatur. Sunt verba sponsæ pœnitentis dolentisque de suo sopore et tarditate, quod illico sponso pulsanti ostium non aperuerit, q. d. O me miseram, quod sponso illico non aperui, sponso, inquam, qui ex mei amore frigori et rori nocturno se exponens, tam comiter et blande me, ut aperirem, compellabat dicens et obsecrans: « Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore: » quare ita ejus dulci, amoroso

Cassiodorus, Beda et S. Gregorius, quem audi: « Audi verbum sponsæ: liquefactam se dicit, quia dum Christus se per spiritum suum animæ desideranti infundit, omnem duritiam cordis mox dissolvit, et aliquando mentem in tantas lacrymas liquefacit, ut vix capere possit hoc, quod se capere intra se exsultat, et intus miretur quid fuerit, et quid factum subito seipsam videat. Quem liquorem dum sentit, perfectius apprehendere concupiscit; et aliquando dum hoc ipsum cogitat, hoc quod modo sentiebat jam non sentit; unde sollicitatur ad quærendum, ut hoc idem inveniat; sed aliquando cum etiam diu fatigetur non invenit, quod modo tam præsens tenebat. » Idem, lib.

uod modo tam præsens tenebat. » Idem, lib. IV Moral. cap. xxx: « An non, ait, robore suo fessam se invenerat quæ dicebat: Anima mea liquefacta est, etc., quia nimirum mens dum occultæ locutionis aspiratione tangitur in statu suæ fortitudinis, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; inde se apud semetipsum fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem quam conscendit; hinc Propheta cum visionem Dei se vidisse diceret, adjungit: Elangui, et ægrotavi per dies plurimos, » Dan. viii, 27. « Liquefactio, ait D. Thomas, I II, Quæst. xxviii, art. 3, importat quamdam mollificationem, qua exhibet se cor habile, ut amatum in ipsum subintret: » nam, ut ait S. Augustinus, tract. II in epist. S. Joan.: Amor quem afficit, in illud mutat, in quod amando fertur: talis, inquit, est quisque qualis ejus dilectio est; terram diligis, terra eris; Deum diligis, quid dicam? deus eris? Non audeo dicere ex me, Scripturam audiamus: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes, » Psal. lxxxi, 6. Hinc sciat se illudi a dæmone, qui interius vel exterius afficitur verbo Dei, si cordis ejus durities non liquescat, ut mores in melius mutet; unde Joannes Carmelita sic explicat, q. d. Quando sponsus pulsans me allocutus est, ipsius igne concepto

Mystici, sive contemplativi, hanc liquefactionem in anima fieri censent per vehementiam contemplationis et amoris divini, quam ita explicat Richardus de S. Victore, tract. De Gradibus charitatis violentæ: « Tertius amoris gradus est, quando mens hominis in illam rapitur divini luminis abyssum, ita ut humanus animus in hoc statu exteriorum omnium oblitus, penitus nesciat seipsum, totusque transeat in Deum suum, et faciat quod scriptum est, Psalm. lxvii, 19: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. In hoc itaque statu plene compescitur, profundeque sopitur carnalium desideriorum turba, et fit in cœlo silentium quasi hora dimidia; et quidquid molestiæ inest absorbetur a gloria. In hoc statu, dum mens a seipsa alienatur, dum in illud divini arcani secretarium rapitur, dum ab illo divini amoris incendio undique circumdatur, intime penetratur, usquequaque inflammatur, seipsam penitus exuit, divinum quemdam affectum induit, et inspectæ pulchritudini configurata, tota in aliam gloriam transit. » Exemplum affert ferri, quod ex se frigidum et nigrum, vi ignis sensim incalescit, candescit, ac tandem plane ignescit, « ita ut totum liquefiat, et a seipso plene deficiat, et in aliam penitus qualitatem transeat: sic itaque, sic anima divini ardoris rogo, intimique amoris incendio absorpta, æternorum desideriorum globis undique circumsepta primo incalescit, postea incandescit, tandem autem tota liquescit, et a priore statu penitus deficit. » Addit Dionysius Carthusianus, tractat. De Fonte lucis, xviii: « Dum mens contemplationi mysticæ est intenta, inflammato et velut commoto ac irritato amore, incipit amor ipse quodam modo ebullire, ac superfervere, suaque sacra violentia totum corpus concutere. Quod autem fervet, quadam caloris ac desiderii sui violentia extra seipsum projicitur, et supra se tollitur, quasi ibi esse de-

liquata sum: anima quippe velut spiritualibus poris solutis, illi tota paruit: nam frigore corpus constringitur et constipatur; calore resolvitur, porique patefiunt. Sic anima hyemali culpæ rigore premitur ac contrahitur; divino vero charitatis calore rarescit, totaque velut poris apertis illa dehiscit, ut sponsum tanquam quædam spongia concipiat.

piat. Rursum Philo Carpathius, Cassiodorus, Justus, Richardus et alii, ex hoc loco docent animam piam desiderare quiete soli Deo vivere, ejusque consolationibus frui; at Deum subinde eam non exaudire, illasque ei denegare: « Pacem, inquit Philo, quærit sponsa in molestiis, quibus in hac lacrymarum valle affectatur, nec invenit in corpore, aut rerum caduca natura. Vocat, nec exauditur, cum orando, meditando dulcedine illius divinæ præsentiæ satiari appetit, nec illi datur quod exoptat. Vellet enim interna illa suavitate assidue frui, sed corruptibili mole corporis impedita sæpe sonata decidit. »

hæresim disciderunt, eique suam pudicitiæ et integritatis gloriam (quam pallium denotat) abstulerunt. Addit Theodoretus tyrannos ademisse martyribus pallium, id est corpus, cum eos occidendo corpore spoliarent; Justus vero per pallium accipit templa quæ demoliti sunt, et S. Scripturam quam combusserunt. Denique per pallium accipi possunt insignes doctores, episcopi, martyres, quos Hunericus et similes vel occiderunt, vel in exsilium egerunt: hi enim Ecclesiam ornabant et defendebant ut pallium: vide Victorem, De Persecutione Wandalica. Evasit tamen Ecclesia sospes manus istorum sponsorum Penelopes, ac per sinceros episcopos et animosos doctores fidei ac morum integritatem docere et propagare non destitit. Hac de causa Christus, discissa tunica, apparuit S. Petro episcopo Alexandrino et martyri, dicens: Arius tunicam meam discidit, ut habet ejus Vita.

Huc accedit Chaldæus, qui judaice hæc accipit de Chaldæis vastantibus Jerusalem: hi enim typus fuere tyrannorum vastantium Ecclesiam: « Comprehenderunt, inquit, me Chaldæi, qui custodiebant vias, et obsidebant in circuitu contra civitatem Jerusalem; quosdam meorum occiderunt gladio, et quosdam meorum duxerunt in captivitatem. Tulerunt torquem regium Sedeciæ regis Juda de collo ejus, et duxerunt eum in Ribla, et excæcaverunt oculos ejus populi Babylonis, qui obsidebant civitatem, et custodiebant muros. »

Symbolice, Lucas abbas per custodes accipit dæmones, qui animas suis tentationibus vulnerant, easque pallio puritatis baptismalis spoliant.

Animæ virtutis et perfectionis avidæ incidunt subinde in fictos pravosque doctores, consultores, confessarios, socios, etc., qui eas perniciosis dogmatibus, consiliis, suggestionibus vulnerant, ut puritatis et innocentiæ suæ damnum vix pallio, instar Joseph, relicto effugiant, quare piæ animæ tales hypocritas solerter discernere studeant, ac cognitos ut pestes fugiant: hi enim sunt, non pastores fidi, sed leones perfidi, qui animas innocentes et puras, Deo devotas, Veneri et dæmoni stuprandas per summum scelus offerunt, imo sacrificant et immolant, idque per blanda verborum et scriptorum lenocinia, quæ sub fucato melle amarissimum fel et exitiale virus contegunt.

Tropologice S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, ex hoc loco evincit virginem debere domi se continere, ne, si domo exeat, in pudicitiæ insidiatores incidat, qui ei pudicitiæ pallium adimant.

Theodoretus, Cassiodorus, Beda, Justus, Anselmus; minus sanctas vel novitias Theodoretus, Honorius et Rupertus; angelos et homines beatos accipiunt Philo, Psellus et Lucas abbas. Plenius cum S. Gregorio et Haymone hos omnes accipias: Ecclesia enim amore Christi languens et saucia obtestatur omnes sanctos, tam angelos quam homines, sive vivos, sive vita functos, ut Christo hunc suum languorem annuntient, ut illi medeatur, mittendo scilicet homines apostolicos qui hæreticos, infideles malosque christianos, qui Christo injurii Ecclesiam male mulctarunt, convertant, ut et ipsi Christum ament et colant: quare de eorum injuria et vi sibi suisque doctoribus, et martyribus illatis non queritur, sed eas silentio tegit, optans eis misericordiam et salutem, non suam de eis vindictam, dicens cum Christo in cruce, Luc. xxiii, 34: « Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt; » et cum S. Stephano, Actor. vii, 59: « Domine, ne statuas illis hoc peccatum. » Sponsa igitur, ad dilectum toto inhians animo, omnem adhibet conatum et suum et externum; advocat igitur ad sua vota externas etiam preces, quia his adjunctis collectæ vires divinum pectus oppugnant, atque adeo expugnant vehementius: ita Delrio, Sanchez et alii.

Anima pia obtestatur omnes sanctos angelos et homines, ut pro se apud Christum sponsum intercedant, eique ardens suum desiderium illum magis amandi, illique magis placendi et serviendi annuntient, ut ipse illud expleat, præsertim in zelo animarum, quo languet, ut plurimos, imo omnes ad se convertat. Audi Nyssenum, homil. vers. 13: « Quia dilectionem suam nobis probavit præclarus animarum sponsus, qua pro hostibus mori non dedignatus fuit; ideo sponsa vicissim amore erga illum, a quo præventa fuerat, incensa demonstrat his verbis amoris telum imo in pectore latens, nempe divinitatis ipsius communicationem: nam Deus est dilectio, quæ per fidei vivæ cuspidem in cor penetrat. Nomen autem teli (D. Paulo teste) est fides per dilectionem efficaciter se declarans. » Tales dicunt cum S. Paulo, II Corinth. xi, 2: « Æmulor vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo: » « sic non deficientes languescite, sic in amore sponsi mecum adolescite, » ait Guilielmus. Languor ergo hic et defectus « non finis amoris, sed incrementum est, » ait S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 11, 1.

Guilielmus hæc applicat scribis et pharisæis, qui blasphemando et vulnerando Christum, blasphemaverunt pariter et vulneraverunt ejus matrem: Le ipso, inquit, quo famam dilecti mei gladio linguæ suæ tam crudeliter lancinaverunt, maternum in me affectum inflictis dolorum vulneribus consauciarunt. Præterea, quod potuere, exspoliaverunt me stola gloriæ meæ, pallio laudis, quo operiebar, cum diceretur, Luc. ii, 27: Beatus venter, qui magistrum bonum portavit, et ubera quæ sugere dignatus est: hac gloria me nudantes, quantum potuerunt, induerunt me diploide confusionis, infamando me tanquam matrem pestilentissimi seductoris; sed evasi horum omnium manus, nec filius meus passus est amplius eos in me sævire. »


VERS. 8. ADJURO VOS, FILIÆ JERUSALEM, SI INVENERITIS DILECTUM MEUM, UT NUNTIETIS EI QUIA AMORE LANGUEO.

Hebræa מה חולה, id est infirma sum; Septuaginta, adjuravi vos, filiæ Jerusalem, in virtutibus et viribus agri, si inveneritis fraternum (Complutenses nepotem, Græce ἀδελφιδόν, de quo egi superius) meum, quid annuntiabitis ei? quoniam vulnerata charitatis (vel charitate) ego sum; Arabicus efficaciter, quia ego sum amor vulneratus. Quid non agit, quid non patitur amor vulneratus? Similem adjurationem et languorem amoris in sponsa, sed adolescentula audivimus cap. ii, vers. 4 et 5 (vide ibi dicta); hic vero feminæ plenæ statæque ætatis major est languor. Amore langueo ergo idem est, quod amore deficio et tabesco tum corpore, tum mente ob dilecti absentiam ex nimio ejus desiderio. Languor hic Deo gratissimus est, unde sponsa nil aliud sponso nuntiari jubet, quam amore langueo: in hoc enim omnia ejus vota continentur, quæ ex hoc satis superque intelliget sponsus. Amor ergo est languor, amor spiritus et vires exhaurit, amor infirmos et ægros facit, sed simul in infirmitate ex amore patientes, potentes et validos. Quocirca Hugo de S. Victore in Claustro animæ, cap. xii, de ægrotis fratribus ita loquitur: « Nihil de ordine implere se fatentur, sed nisi fallor implent totum: infirmitatis claustro coarctantur, disciplinantur anxietatum virgis, et spinis dolorum jejunant, vigilant, laborant, quia cibum, somnum, quietem infirmitas negat. »

dus; vigilans delectatus sum; et quid dicam? anima mea liquefacta est, anima mea Domino defecit, pene de corpore effusa est. » Inde vero tanto gaudio se perfusum asserit, ut nisi illa sanctæ voluptatis inundatio cito se continuisset, animam velociter de corpore abstraxisset.

Languebat Virgo amore Christi et zelo animarum, atque desiderio fruendi Christo post ejus ascensionem in cœlo. Audi Rupertum: « O filiæ Jerusalem, quæ vere estis filiæ Abraham, semen Juda, filiæ quoque David secundum fidem, credendo in eum, qui est rex supernæ Jerusalem, factusque est filius David secundum carnem, adjuro vos per hanc ipsam fidem qua filiæ Jerusalem factæ estis, si inveneritis ante me, ut sæpe fit, discipulæ ante magistram exeuntes de corpore, intromissæ ad conspectum ejus, ut annuntietis ei, quia amore langueo præ magno faciei ejus videndæ desiderio, vitæ tædium patior et vix præsentis exsilii moras sustineo. Quorsum hic adjurat? Nonne dilectus cuncta noverat, et in his amorem sponsæ amantis, etc. Quorsum igitur tendit hæc adjuratio? nonne ut percussa percutiat, ut vulnerata vulneret, ut audientes filiæ tantum in matre vitæ futuræ, quæ non videtur desiderium, in mente persentiant et ipsæ talem esse dilectum, ut jure propter ipsum quævis fastidiat hoc præsens sæculum, jamque inter moras præsentis vitæ magis ac magis cupiant eum agnoscere saltem per speculum, saltem in ænigmate? »

Audi Sophronium, serm. De Assumptione Deiparæ: « Puto, inquit, quod quidquid cordis est, quidquid mentis, quidquid virtutis humanæ, si totum adhibeas, non sufficiat, ut cogitare valeas quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris, quantis movebatur repleta Spiritu Sancto cœlestium secretorum incitamentis, quia etsi diligebat Christum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, novis tamen quotidie inflammabatur præsentiæ absens desideriorum affectibus; tanto siquidem validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus, quam totam repleverat Spiritus Sancti gratia; quam totam incanduerat divinus amor, ita ut in ea nihil esset mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus et ebrietas profusi amoris: nam et Christus ab omnibus est amandus ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute quærendus; maxime tamen ab ea ardentius, cujus et Dominus erat et filius. »


VOX FILIARUM JERUSALEM. VERS. 9. QUALIS EST DILECTUS TUUS EX DILECTO, O PULCHERRIMA MULIERUM? QUALIS EST DILECTUS TUUS EX DILECTO, QUIA SIC ADJURASTI NOS?

DILECTUS EX DILECTO. — Hebraice דוד מדוד dod middod, quod clare vertas, dilectus præ dilecto, quolibet scilicet, puta quem præ dilectis quibuslibet diligis; unde Syrus et Arabicus vertunt, ex dilectis; Septuaginta, ἀδελφιδός ἀπὸ ἀδελφιδοῦ, id est fraternus a fraterno, sive fratruelis a fratruele, vel nepos a nepote; aut præcise Christus dicitur dilectus ex dilecto, quia qua Deus, genitus est a Deo Patre, sibi ut filio, dilectissimo; qua homo vero, prognatus est a Davide, qui fuit unice Deo dilectus, imo vir secundum cor Dei, I Reg. xiii, 14: ita Nyssenus, Philo, Anselmus et Gilbertus, serm. 47.

rtus, serm. 47. Ecclesiam vocat pulcherrimam mulierum, quia pulchrior est ipsa omnibus cœtibus gentilium, synagogis Judæorum, academiis philosophorum, lustris atheorum, speluncis hæreticorum: hæ enim meretrices sunt dæmonis, ipsa vero virgo et sponsa Christi: sic B. Virgo est mater matrum et virgo virginum, ait Guilielmus. Filiæ Jerusalem, id est sanctæ angelorum et hominum animæ rogatæ ab Ecclesia, ut dilectum a se frustra in animalibus impiorum quæsitum reperiant, vicissim rogant, qualis sit ejus dilectus cujus amore languet, non quod hoc ignorent, sed ut ejus desiderium in ipsa acuant accendantque, utque ipsi ansam præbeant eum effusissime laudandi, ejusque formam, dotes et pulchritudinem a capite ad talos graphice depingendi: atque hoc est languoris ejus remedium, nam qui amore languentes recreare cupit, nil præstare potest opportunius, quam cum illis de eo quem amant miscere sermonem; hinc S. Dominicus, amore Dei flagrans et languens, non poterat de alia re, quam de Deo cogitare et loqui.

Tropologice docemur hic crebro meditando, orando, legendo, ruminare quis, qualis et quantus sit sponsus animæ nostræ, puta Christus Deus et redemptor noster, ut ex majori bonitatis ejus, magnitudinis, sapientiæ, sanctitatis, etc., cognitione assurgamus ad majorem ejus admirationem, venerationem et amorem: ita Philo. Hinc filiæ Jerusalem repetunt to qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia a quo ardentius diligunt, ait S. Gregorius, eo dulcius verba de eo repetunt, ut per repetitionem dilectionis maximus amor ostendatur. »


VOX SPONSÆ. VERS. 10. DILECTUS MEUS CANDIDUS ET RUBICUNDUS, ELECTUS EX MILLIBUS.

Septuaginta et Arabicus, ex myriadibus; Hebræa, מרבבת merebuba, id est præ myriade, id est præ decem millibus. Sponsa interrogatione vers. 9 icta, in laudes sponsi omnis sui amoris sinus, omnes linguæ et vocis sonos expandit: diligens enim non potest cogitare, loqui, laudare aliud, quam dilectum.

Pro candidus, hebraice est צח tsach, id est candidus, nitidus, limpidus, sudus, serenus, purus, instar solis meridiani; Symmachus, λαμπρός, id est splendens: nimius enim candor, qualis est nivium, praesertim a radiis solis ictus effulget, et quasi effulgurat.

Pro rubicundus, hebraice est אדם adom, id est rufus, qualis fuit Esau, qui ideo dictus est Edom; hinc et protoplastus noster dictus est Adam, quia e terra rufa a Deo plasmatus est, Genes. ii, 12; Septuaginta, πυρρός, id est fulvus, igneus, sive facie vel oculis igneis, rutilus rufus.

eis, rutilus rufus. Pro electus, hebraice est דגול dagul, id est antistans, princeps excellens, et instar vexilli cæteris eminens; sic Saul dicitur electus et bonus, id est speciosus: « Et non erat vir de filiis Israel melior (id est speciosior) illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum, » I Reg. ix, 2: dagul enim dicitur a דגל deghel, id est vexillum; daghel ergo ad verbum idem est ac si dicas vexillatus, magnificatus, insignitus. Marinus vertit, vexillo insignitus myriadis, sive decem millium; alius, signifer inter decem millia, qui vexillum decem millibus præfert; Tigurina, sub signis habens exercitum decem millium; R. Salomon, multis stipatus exercitibus; Vatablus, vexillatus in decem millibus, hoc est, inquit, « gerens vexillum (crucis) inter omnes christianos. »

Pulchritudo, ait Plato, in duobus consistit, primo, in suavitate coloris; secundo, in apta membrorum harmonia: sponsa ergo pulchritudinis sponsi elogia inchoat a colore faciei, docetque eum esse pulcherrimum, scilicet candidum, rubro ore mixtum et vermiculatum, hoc est roseum, qualem Adonidi pulcherrimo dant poetæ; unde Statius, lib. I Achill.: ...Niveo natat ignis in ore Purpureus.

"...In his snowy face swims a purple fire."

And another:

"There was a whiteness such as the Latonian Moon presents, And a purple color in his snowy body."

dorico, I, epist. 2: « Lactea cutis, quæ propius inspecta juvenili rubore suffunditur; namque hunc illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. » Plutarchus, De Alexandro: « Alexandrum pingens fulmen tenentem, non repræsentavit Apelles colorem ejus, sed magis fuscum et sordidiorem reddidit, cum fuerit, ut aiunt, candidus; qui color in pectore et facie potissimum purpurascebat; » atque eam candidi-rubri coloris « optimam temperaturam » Galenus docet; notam vero « bonæ indolis et ingeniosi » Aristoteles; « quam acrem et promptum in disciplinis capessendis, » ait Polemon; « continentem, gravem, modestum, magnanimum effecit

et rubicundus, habens in se imaginem Christi, » in quo scilicet innocentia fuit purpurata et occisa, atque hac ratione Christus, non tantum in se fuit candidus et splendens, sed et omnes in se credentes suo sanguine purpuravit et candidavit, ac suo Patri reconciliavit, dum eos in baptismo et pœnitentia a peccatis omnibus per gratiam suam abluit, purosque et sanctos, imo martyres, et in calumniis adversisque quibuslibet exsultantes et gloriantes effecit, juxta illud Pauli, Rom. cap. v, vers. 3: « Gloriamur in tribulationibus; » Christo illi competit illud, Eccles. cap. vii, vers. 29: « Virum de mille unum reperi, » qui ipse est unicus Dei Filius ab ipso electus et dilectus, in quo ipse sibi complacuit, Matth. cap. iii, vers. 17. Quocirca Esdras ita eum pingit sanctos coronantem: « Et in medio, inquit, eorum erat juvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur, » IV Esdr. ii, 43; cumque interrogaret, qui visionem videbat, angelum: « Ille juvenis, quis est, qui eis coronas imponit, et palmas in manus tradit? » responsum accepit ab angelo: « Ipse est Filius Dei, quem in sæculo confessi sunt: » ita Cassiodorus, S. Gregorius, Philo, Beda, Anselmus, Richardus, Rupertus. Sic S. Agnes præfecti Romani filio se in sponsam ambienti, Christi sponsi sui longe majorem pulchritudinem, dignitatem et præstantiam objecit, aitque: « Discede a me, fomes peccati, pabulum mortis, quia jam ab alio amatore præventa sum, qui longe te nobilior, annulo fidei suæ subarrhavit me: cujus est generositas celsior, possibilitas fortior, aspectus pulchrior, amor suavior, et omni gratia elegantior; » et paulo post: « Cujus mater virgo est, cujus pater feminam nescit: cui angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, cujus odore reviviscunt mortui, cujus tactu sanantur infirmi, cujus opes nunquam deficiunt: ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotione committo: quem cum amavero casta sum, cum tetigero munda sum, cum accepero virgo sum: » ita S. Ambrosius, epist. 34. Addit S. Bernardus, serm. 28, Christum dici electum ex millibus, quia millia millium dilecto, et decies centena millia circa dilectum, et nemo ad dilectum.

Alexandrum, » ait Plutarchus. Hæc Noster Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. xi. Talis fuit Christi color, teste Nicephoro, lib. I, cap. ult.; unde Psaltes, Psalm. xliv, 3: « Speciosus forma, inquit, præ filiis hominum; » rursum Nyssenus, hom. 13: « Christus, ait, dicitur candidus propter candidissimam carnem, rubicundus propter sanguinem. »

Symbolice, primo, Christus est candidus ob purissimam et splendidissimam deitatem, quam ab æterno habet; rubicundus propter humanitatem cum sanguine rubro, quam ex Adam, qui creatus est ex adama, id est ex terra rubra, et ex Davide, qui erat rufus, in tempore assumpsit: ita Theodoretus, Justus et Gilbertus, qui hic sermones suos continuans, expositionem S. Bernardi terminat, ac S. Ambrosius, lib. I De Virginibus, et Anastasius Sinaita, lib. IV Hexam., ubi Christum vocat solem mundi purissimum et fulgidissimum: ipse enim est increatum lumen de lumine, Deus de Deo, ut habet Symbolum Nicænum. Ipse enim « candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius, » Sapient. vii, 26: ipse est « splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, » Hebr. i, 3. Secundo et magis apposite, Christus candidus et splendidus fuit ob puritatem innocentiæ, et splendorem sanctitatis, qua ex purissima Virgine natus sanctissimus exstitit; rubicundus propter passionem, qua sanguine suo fuit purpuratus juxta illud: « Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? » Isai. lxiii, 1: ita Cassiodorus, S. Gregorius, Philo, Anselmus, Rupertus, S. Hieronymus in cap. liii Isai., qui et lib. I Contra Jovinianum addit: Christus, inquit, candidus dicitur in virginitate, rubicundus in passione.

Rubicundus ergo color mixtus candido notat Christum passum et cruentatum fuisse candidum, id est purum, innocentem et impeccabilem, imo ob innocentiam et innocentem veritatem, qua se docebat esse Christum, passum esse mortem et martyrium, qui summus est decor et gloria christianis imitanda, imo ambienda: pati enim innocentem dedecus est culpæ, pati vero innocentem decus est sanctimoniæ, sanctæque patientiæ. Tunc enim vere dici potest electus ex millibus, qualis fuit Christus, qui quasi dux et signifer patientiæ et martyrii, ejus vexillum omnibus gentibus et sæculis prætulit, quod alacres secuti sunt, et in dies sequentur tot millia martyrum, virginum, confessorum, qui calumnias, probra, flagella, tentationes et ærumnas quaslibet amore et exemplo Christi forti animo sustinuerunt et superarunt, ac in dies superant; adeo ut Christus vocari possit signifer patientiæ et patientium. Hæc est imago Christi, inquit S. Ambrosius, De obitu Valentiniani imperatoris: « Valentinianus, ait, meus candidus

candidus in resurrectione, ideoque electus ex millibus, quia primogenitus ex mortuis. »

Anima sancta candida est per fidem, rubicunda per charitatem, et, ut Philo ait, per Spiritum Sanctum. Rursum candida per innocentiam, rubicunda per patientiam, ideoque electa ex millibus: vix enim unus e mille hominibus (si omnes qui in mundo sunt computes) ad veram sanctitatem et patientiæ perfectionem assurgit; unde tres Anonymi apud Theodoretum: « Christus, aiunt, est candidus illis qui ab omni peccatorum sorde sunt mundati; rubicundus vero illis, qui per tentationes, ut igneus auri fulgor, probati fuerint.

or, probati fuerint. » Denique quia hic describitur perfecta, imo senescens ætas Ecclesiæ, quando post Constantinum totus pene orbis sub labaro et vexillo crucis Christi militabat, valde apposite sic exponas: Christus est candidus in virginibus et confessoribus, rubicundus in martyribus, ideoque electus ex millibus, id est, ut hebraice vertas, signifer et dux myriadum, hoc est innumerorum fidelium, qui sunt in toto orbe, sub vexillo crucis Christi militantium, quia, ut ait S. Hieronymus in Epitaphio Paulæ, tam in pace, quam in prælio eadem in vincentibus præmia tribuit: « Secura, ait, esto, Eustochium, magna hæreditate ditata es: pars tua Dominus, et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est: non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devota quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est: illa corona de rosis, ista de liliis: unde et in Cantico canticorum scribitur, Cant. v, 10: Fratruelis meus candidus, et rubicundus, et in pace et in bello eadem præmia vincentibus tribuens. » Et S. Bernardus, serm. 28 in Cant.: « Christus, ait, dicitur candidus et rubicundus, quem circumdant flores rosarum et lilia convallium, hoc est martyrum virginumque chori, et qui medius residet, non utique dissidet virgo et martyr. »

Christus suas dotes et laudes communicat matri suæ: igitur B. Virgo candida fuit virginitate, rubicunda charitate et martyrio, quod subiit in Christo et cum Christo: quare ipsa fuit electa ex millibus, ut esset Virgo Deipara, Christi mater, virginum vexillifera, martyrum antesignana, confessorum signifera. Audi Nyssenum de Christo: « Inter omnes hominum myriades ex quo illi esse cœperunt, et quousque nascentur, solus hic nova partus specie in hanc lucem prodiit, cui ad nascendum natura non est cooperata, sed serviit, cujus nativitas de duorum conjunctione orta non est, partus minime inquinatus, nisus doloris expers; thalamus, Altissimi potestas, quasi quædam nubes virginitatem ipsam inumbrans; fax nuptialis, Spiritus Sancti splendor; cubile, vitiorum expers, conditio, nuptiæ; puritas incorrupta nec voluptate cœpit existere, nec cum dolore in lucem prodiit. Matrem mortis (Evam) decuit propter peccatum in dolore concipere et parere: matrem vitæ (Mariam) utrumque dedecebat, quæ gratia plena fuit. Sic Electus vocatur, propter partum omnis doloris expertem: ille primogenitus omnis creaturæ, ex patre genitus sine dolore: ille regenerationis primogenitus, per baptismi aquam renatus sine dolore: ille primogenitus resurrectionis ex mortuis, natus ex sepulcro sine dolore: sic in omnibus generationibus suis partus expers doloris. Et sic optime dicitur: Electus ex millibus. »


VERS. 11. CAPUT EJUS AURUM OPTIMUM: COMÆ EJUS SICUT ELATÆ PALMARUM, NIGRÆ QUASI CORVUS.

CAPUT EJUS AURUM OPTIMUM. — Pro optimum hebraice est פז paz, quod per aphæresim idem est quod ophaz, puta aurum allatum ex regione Ophaz (in Septuaginta legitur nunc cephaz, sed videntur ipsi olim vertisse, ophaz: sic enim habent Hebræa), vel ophir, quod erat optimum; alii aurum paz vertunt, aurum soliditatis: פזז pazaz enim est solidare, roborare, aurum autem est solidissimum; alii cum nostro Pineda aurum paz vertunt aurum ductile, optimum enim aurum est, quod lentescit et in bracteas subtiles est ductile. Vide dicta, Jerem. x, 9.

Tripliciter hæc verba exponi queunt: Primo, ut caput accipias pro corona capitis, q. d. Coma et cæsaries sponsi, puta Salomonis et Christi, erat aurea vel aureis ramentis inspersa: hoc enim ephebos Salomonis fecisse testatur Josephus, lib. VIII Antiq. cap. vii: « Equis, ait, optimis Salomonis insidebant equites flos juventutis, procera statura, prolixoque capillitio conspicui; ad hæc ramentis auri capillos quotidie spargebant, ut ad solarium radiorum contactum, fulgur e capitibus eorum reflecteretur. » Idem factitasse Commodum, Lucium Verum, et Gallicinum imperatores docent Lampridius, Spartianus, et Trebellius in eorum Vita. Verum de coma sponsi mox hic subdit: « Comæ ejus sicut elatæ palmarum; » quare potius ipsi capiti, quam comæ hoc aurum tribuendum videtur. Secundo, q. d. Caput sponsi erat aurum non reipsa, sed similitudine, id est simile auro optimo, puta fulgidum, purum, speciosum instar auri. Tertio, q. d. Caput sponsi redimitum erat diademate vel corona ex auro optimo fabrefacta: hebræum enim כתם ketem, non tam aurum, quam aureum monile, puta diadema aut torquem significat. Id ita esse liquet primo, ex illo, Psalm. xliv, 10: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, » hebraice בכתם אופיר beketem Ophir, quod S. Hieronymus æque ac Theodotion, vertit, in diademate aureo. Secundo, quia quinta editio, teste Theodotion, vertit, caput ejus insigne auro, sic et Theodotion; Aquila vero et Symmachus, caput ejus lapideum auri; Syrus, caput ejus petra auri, id est massa auri, vel potius gemma auri, q. d. Caput ejus vestitum erat lapidibus pretiosis, sive gemmis aureo diademati intertextis. Vatablus, caput ejus redimitum est auro obrizo.

Tertio, quia sponsus hic est rex Salomon, regii autem capitis insigne et decus est aureum diadema; unde Cant. iii, 11, dixit: « Videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus; » et Psalm. xx, 4: « Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. »

Grammatice videtur hic forma et figura speciosa Salomonis, et antitypi Christi Domini describi: Salomoni enim persimilis fuisse videtur Christus, uterque ergo fuit colore roseo, id est candido et rubicundo; uterque habuit caput auro redimitum, comam instar palmæ copiosam et nigram instar corvi, oculos columbinos, nitidos et lacteos, genas roseas et odoratas instar areolarum aromatum, labia purpurea sicut lilia; manus et digitos tornatiles, id est elegantes et delicatos amictos annulis aureis cum pala hyacinthorum; ventrem fortem et solidum instar eboris et lucentem instar sapphiri; crura robusta velut columnas marmoreas: ita Pineda, lib.

marmoreas: ita Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. iv. Parabolice caput Christi hominis est divinitas, juxta illud, I Corinth. cap. xi, vers. 3: « Caput Christi Deus; » sensus ergo est, q. d. Humanitas Christi aureo deitatis, quasi capitis, diademate coronatur: ita S. Gregorius, Cassiodorus, Theodoretus, Beda, Philo, Anselmus, Rupertus, Richardus et cæteri passim; unde Joannes Carmelita sic explicat, q. d. « Divina hypostasis assumptæ a sponso naturæ, ut caput corpori præsidens motumque divinum impertiens, est aurum, quia regiam habet majestatem auro notatam. Est aurum optimum seu obrizum, hoc est, omni mixtura carens: licet enim hypostasis Verbi naturæ humanæ intime unita sit, non tamen ullo modo permixta. » Prima enim et propria Verbi sponsa, est humanitas ab eo assumpta, cujus nuptias hoc Canticorum epithalamio decantat Salomon, uti dixi in Proœmio, cap. ii.

Porro deitas Christi recte comparatur auro paz, id est solido et ductili, ideoque optimo, primo, quia sicut aurum omnia metalla, sic Deus omnia creata in infinitum transcendit; quod ergo est aurum in metallis, hoc est Deus in creaturis.

Rursum aurum fulgidissimum est; quid splendidius deitate? ita Beda, Philo, Justus, Cassiodorus et S. Gregorius, quem audi: « Sponsi caput aurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitatis suæ claritate nobis principatur. » Secundo, quia, ut ait Philo, lib. Quis rerum divinarum hæres: « Inter laudes auri multas duæ referuntur præcipuæ: una, quod non sentit rubiginis injuriam; altera, quod in tenuissimas bracteas sine scissura deducitur; merito ergo majorem naturam significat, quæ diffusa et protensa usquequaque tota per totum plena est, aptissime contexens cætera. » Deitas ergo similis est auro, tum quia nullam sentit corruptionis et mutationis rubiginem, sed eadem, semperque impassibilis et immutabilis ab æterno perseverat; tum quia sicut aurum, quo melius est, eo in subtiliores bracteas deducitur, quæ res quaslibet tegunt, ornant et exhilarant, tumque magis fulget et radiat: sic Deus suas dotes omnibus creaturis communicat, præsertim angelis et hominibus, maxime dum eos peccato sordidos, gratia sua venustos et fulgidos efficit, perinde ac vile lignum sculptoris arte politum auro vestitur, et longe lateque radiat; qua in re maxime deitatis beneficentia, magnificentia et gloria resplendet. Proinde hoc aurum nobis omni studio quærendum esse docet Christus, Apoc. iii, 18: « Suadeo, inquit, tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias; » vide ibi dicta: ita Theodoretus, Anselmus, Rupertus, Richardus et alii. Tertio, deitas in Christo humanitati ab eo assumptæ hasce suas dotes communicavit: quocirca ipsa omnes creatas hominum et angelorum naturas sua dignitate longe superat: ipsa solida est et impeccabilis; ipsa se per gratiam omnibus hominibus communicat; « quia in ipso (Christo homine, puta in humanitate Christi) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, » Coloss. ii, 9: ita Nyssenus.

Sancta anima per gratiam auream Christi deitatem participat. Audi S. Paulinum, epist. 1 ad Severum: « De quo (scilicet Christo) dicitur Cant. v, 11: Caput ejus ut aurum paz, id est purum; hoc enim aurum forma sanctorum est, qui in capite corporis ut lumina micant, et sunt aurum ignitum Deo, quia videlicet eos per examina passionum in hujus mundi fornace conflatos invenit, ut scriptum est, dignos se, et in his sacram imaginis suæ percussit monetam, imprimens cordibus et linguis eorum veritatis suæ verbum, eosdemque ipsos statuens nummularios, ut secundum suam formam probabiles Domino cuderent nummos, et, abolita de nobis figura Cæsaris, vivam Regis æterni numisma signarent, ut spiritu redemptionis inscripti, cervice jam jugo

id est, quia concepit, peperit ac nutrivit Deum: et Patres sæpe asserunt totum honorem matris ad filium referri. Tertio, quia in humanis idem habitus, qui inclinat ad adorandum regem, inclinat etiam ad honorandam matrem regis ut sic; verum hæc adoratio non est absoluta, quæ soli Deo debetur, sed diminuta, participata et respectiva, respicit enim dignitatem et divinitatem filii, ob quam mater Dei ut sic honoratur: quare hic honor non sistit in matre, sed per eam tendit in filium, nec tam mater in se, quam filius in matre adoratur.

siæ ait esse patriarchas et doctores, qui velut aurum sapientiæ in fornace tribulationis excocti resplenduerunt, ac præsertim S. Petrum, qui post Christum fuit caput Ecclesiæ; unde ipse dictus est Cephas, id est petra Ecclesiæ, perinde ac Septuaginta hic vertunt, aurum Cephaz: describitur enim hic Christus, ut caput, dux et rector Ecclesiæ propagatæ per totum orbem, quale vice Christi fuit S. Petrus, ejusque successores romani pontifices, ac præsertim tempore Constantini S. Sylvester,


COMÆ (CAPITIS) EJUS SICUT ELATÆ PALMARUM, NIGRÆ QUASI CORVUS.

COMÆ (CAPITIS) EJUS SICUT ELATÆ PALMARUM. — Pro sicut elatæ palmarum, hebraice est תלתלים taltallim, id est tumuli, cumuli, acervi; Septuaginta vertunt ἐλάται, quod noster Latinus retinuit vertens elatæ, additque palmarum; Complutenses vertunt ductiles; Syrus vertit, crines ejus extensi; Arabicus hic tacet; Vatablus, densi; Clarius, condensi; Agathius, acervati; Pagninus, crispi, unde quidam vertunt, extremitates capillorum ejus elevatæ ut tumulus, id est crispæ; Tigurina, cincinni ejus ut tilia; Nyssenus, ut abies, nam ἐλάται abietem quoque significat; unde S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, legens crines ejus abietes, bene comparatos abieti ait sanctos e Christo Ecclesiæ capite pullulantes, cum ex abiete sint naves Tharsis, quæ fluctibus supernatant mundi, et tutum remigium salutis exhibent.

Quæres, quænam sunt elatæ palmarum? Primo, Rupertus: Palmæ elatæ, inquit, dicuntur rami palmarum erecti et elevati (hebræum enim תלתלים taltallim derivatur a תלל talal, id est elevare, suspendere) ut distinguantur ab iis, qui depressi sunt et incurvati; dicuntur ergo elatæ, quasi elevatæ sursum: ita Rupertus. Secundo, melius alii censent thalal esse vocem græcam, et significare germen palmæ novellæ, quod grati coloris est, et perpetuo virens: ita Galenus, lib. VIII Simplic., Hesychius, Genebrardus; unde et Plinius, lib. XIII, cap. iv, novella germina quæ erecta pullulant a cacumine, comam vocat: « Coma, inquit, hujus arboris in cacumine est: » palma enim a radice usque ad cacumen nullos habet ramos, sed nodoso stipite assurgit et crassescit usque ad summum, ubi ramos suos multos densosque profert, eosque semper virentes et perdurantes illa forma et serie, ut plane comæ speciem referant: adeo ut palma cum suis ramis videatur esse homo sua coma redimitus. Ita per elatas palmæ ramos qui quasi coma verticem ejus tegunt et ornant, accipiunt Cassiodorus, Philo Carpathius, Beda, Rupertus et alii. Adverte Hesychium, Galenum, et priscos Græcos scribere θάλαι, cum accentu in penultima: hoc enim significat palmas, vel germina palmarum, vel abietes: nam thatal, cum accentu in ultima, proprie significat ductiles, sed et rami palmarum sunt ductiles, ideoque thatai.

ue thatai. Tertio et proprie elata est involucrum, sive vaginula fructuum palmæ florentis, ex qua diffissa prodeunt flores numerosi, appensi longis et modice densis villis, qui capillorum et comæ speciem exhibent; flores deinde in fructus, puta in dactylos desinunt: ita Dioscorides, lib. IV, cap. cxxvi, ubi Matthiolus ideam palmæ elatæ in icone spectandam exhibet. Idem Aethius, Oribasius, et Rembertus Dodonæus, De Stirpibus, Pemptade 6, lib. III, cap. xxvii. Audi Prosperum Alpinum, lib. De Plantis Ægypti, in palma: « Martio mense involucra suis alis alligata aperiuntur, e quibus globus filorum infinitorum prosilit, floresque his filis vel capillamentis appensi cernuntur, a quibus dactyli parvi virides uvarum racemos imitantes producuntur. »

Hoc loco per elatas tam ramos palmæ, quam involucra villorum, florum et dactylorum jam dicta accipias: rami enim speciem comæ exhibent, involucra vero quæ ultra ramos propendent, speciem dant crispationis nodorum; gemmarum, monilium, quæ subinde ab extremitate comæ dependentes, eam exornant: atque hi hebraice dicuntur taltallim, id est tumuli, quia prolixa coma in sui extremitate, puta circa collum vel humeros, in tumulos et cumulos coacervatur.

s et cumulos coacervatur. Igitur sponsi crines et coma comparantur elatis, id est ramis et fructibus palmarum, primo, quia earum adinstar longi et prolixi sunt; secundo, quia a capite in humeros defluunt, ibique copiosi; tertio, quia in orbem rotundi, itaque pexi et compositi; quarto, quia quasi in tumulos cumulosque colligantur; quinto, quia ibidem crispantur; crispi ergo habent speciem florum palmæ, hi enim similes sunt cincinnis retortulis: itaque sponsi caput primo ornabat coma et cæsaries elegans; cæsariem vero decorabat corona aurea illi imposita, de qua paulo ante dixi.

NIGRÆ QUASI CORVUS. — Arabicus, cincinni ejus nigri sicut nigredo corvi, quia in regionibus calidis maxime probatur coma et barba nigra, ait Vatablus, ac præsertim in Syria et Judæa, uti mihi Romæ asseruerunt Maronitæ incolæ montis Libani. Rursum nigredo, æque ac coma et crispatio capillorum indicat bonam valetudinis habitudinem, caloris robur, juventutem et virilitatem (nigri enim capilli juvenum longe absunt a canis senum), uti docent Galenus et medici; unde Martialis, lib. V, Eleg.

"You pretend to be young with dyed hair, Lentinus: So suddenly a raven, who were just now a swan."

And Horace, book 1, Ode 32:

Et Lycum nigris oculis nigroque Crine decorum.

Idem in Arte poetica:

tica: Speciandum nigris oculis

Grammatice ad litteram Christus comam gessit prolixam, copiosam, rotundam a capite in humeros defluentem, ibique se crispantem instar nazaræi uti dixi Num. vi, 9. Audi Nicephorum, lib. I Hist. cap. ult., Christi formam depingentem: « Egregio vividoque vultu fuit, corporis statura ad palmos plane septem; cæsariem habuit subflavam (qualis est color dactylorum) ac non admodum densam, leniter quodammodo ad crispos declinantem; » et mox: « Barbæ capillus flavus, nec admodum demissus; capitis porro capillos tulit prolixiores: novacula enim in caput ejus non ascendit, neque manus aliqua hominis præterquam matris in tenera duntaxat ætate ejus. » Porro prolixa coma sive cæsaries hominis est decus: audi S.

a coma sive cæsaries hominis est decus: audi S. Ambrosium, V Hexam.: « Etiam cæsaries veneranda est in senibus, veneranda in sacerdotibus, terribilis in bellatoribus, decora in adolescentibus, compta in mulieribus, dulcis in pueris. »

Parabolice, capilli hi Christi notant ejus sancta et divina consilia, cogitationes et affectus: quia sicut capilli ex capite, sic cogitationes ex mente oriuntur; Christi autem caput est Deus: quare mens ejus erat divina, atque ex Deo divinas hauriebat cogitationes, affectus, amores et ardores, qui instar capillorum erant prolixi, copiosi, rite compositi, inter se connexi et per crispationem quasi in se revoluti, ac flores et fructus non dactylorum, sed sanctarum et divinarum operationum producebant, ut omnis sermo, cogitatio, et actio Christi esset cœlestis et divina. Iidem nigri erant ut corvus, tum quia fortes, viriles, quia calore charitatis ardebant, et quasi torrebantur ac nigrescebant: sicut enim capilli a capite, sic beneficia a Deo et Christo prolixissima, densissima, copiosissima et maxima in homines promanant. Deus enim et Christus est ipsa increata, ardens, et immensa charitas, ac beneficentia.

Mystice Theodoretus: Capilli, ait, sunt gratiæ omnis generis, quæ a Christo in fideles profluunt; tres vero anonymi apud ipsum: Capilli, inquiunt, Dei sunt varia ejus attributa, ut omnipotentia, omniscientia, bonitas, justitia, etc., quæ deitatem, sicut capilli caput, ornant, ac homines eadem imitantes, divinos et quasi Deos efficiunt. Lucas abbas autem: Capilli Dei, ait, sunt angeli innumeri, qui Deum stipant uti capilli caput, ac instar palmarum semper virent, et in alta nituntur. Denique Rupertus: Capilli Christi, ait, sunt omnes veritates sacrarum Scripturarum, quæ ipsum declarant et decorant: hæc omnia nigra sunt, quia obscura et subinde impervestigabilia: ita Theodoretus, Rupertus, et alii. Denique Beda: « S. Magdalena, inquit, in caput Christi effundens alabastrum unguenti nardini, capillos ejus in magnæ devotionis mysterium, elatis palmarum, id est arboribus aromaticis similes effecit. »

tatio, et actio Christi esset cœlestis et divina. Iidem nigri erant ut corvus, tum quia fortes, viriles, quia calore charitatis ardebant, et quasi torrebantur ac nigrescebant: sicut enim capilli a capite, sic beneficia a Deo et Christo prolixissima, densissima, copiosissima et maxima in homines promanant. Deus enim et Christus est ipsa increata, ardens, et immensa charitas, ac beneficentia.

tendentes, non parum sponsi decorem augent, agitati ab aura Spiritus Sancti. Addit Paulinus, epist. 4 ad Severum: « Quia in Ecclesia, hoc est in monte Dei, verticibus meritorum eminent, ut abietes in suis montibus; et sicut illæ apte navibus contexendis, ita illi principes populi de monte legis, ut a Libano excisi, aream Domini sive navem, hoc est Ecclesiam per hujus mundi diluvia navigaturam, e dolatis verbo Dei gentibus texuerunt, et in compagem charitatis fide stringente conjunctam, fluctus mundi istius imputribiliter secare docuerunt. » Addit deinde continue: « Sed et nunc eruditæ ad apostolicam fidem animæ, abietes sunt nigræ et bonæ; nigræ vero jam non de peccato, ut puto, magisque adhuc vel de inhabitatione corporea, vel de exercitationis internæ quasi bellico pulvere, vel pulverulento sudore et nigrantes; bonæ tamen, propter spiritalem etiam in noctibus corporum conversationem: sic et naves quæ fluctibus mundi supernatant, et fide veri atque opere justi a dextris (ut scriptum est) et sinistris, velut remis armantur, qui verbo Dei quasi gubernaculo diriguntur, et ad auram Spiritus Sancti sensuum suorum sinus pandunt, et cordis sui velum vinculis charitatis, ut funibus antennam crucis stringunt. » Plura de capillis hisce dixi cap. IV, vers. 2.

de capillis hisce dixi cap. IV, vers. 2.

Capilli Christi sunt viri sancti, præsertim religiosi et apostolici: hi similes sunt elatis palmarum, quia instar palmæ oneri tentationis non succumbunt, sed omnes vincunt, ac altius in cœlum orando et meditando se erigunt; nigri sunt ut corvus, quia viles et peccatores se reputant, ideoque magis a Deo exaltantur: ita Justus Orgelitanus, Beda, Nyssenus, Cassiodorus, S. Gregorius et Richardus Victorinus, quem audi: « Elatæ palmarum sunt spatulæ, id est rami pulchriores semper ad excelsa tendentes. Palma inferius aspera est et arctioribus corticibus obvoluta, superius tam visu quam fructu pulchra: sic justi inferius dura agunt, et adversa patiuntur, et superius in oculis pulchri sunt et fructuosi; per dura quippe corporis se purgant, et proficiunt ad pulchritudinem: in imis, vita eorum quasi multis corticibus volvitur, dum innumeris tribulationibus angustatur; in summis vero quasi pulchræ viriditatis foliis, amplitudine retributionis dilatatur, atque dulcedinem supernæ suavitatis (quam repræsentant palmarum dactyli) degustant, » ait Cassiodorus; hinc Psellus comam Christi ait esse SS. Petrum et Paulum, intellige cum suis asseclis.

Huc accedit Nyssenus qui legens, coma ejus sicut abietes, per eas intelligit apostolos, quod sublimes instar abietum facti, inquit, et ad cœlum

De capillis B. Virginis litteralibus et mysticis dixi cap. IV, vers. 2; capilli ergo Deiparæ, ex Alberto et Constantino medico fuere temperate nigri: quoniam perfectissima corporis humani dispositio, qua prædita fuit Deipara, exigit cerebrum calidum et siccum: a calore enim oritur velocitas apprehendendi, a siccitate vero firmitas retinendi; ex tali autem cerebri dispositione color niger in capillis, et in oculis oritur: oculi porro nigri sunt clariores ad videndum, ac proinde nobiliores propter sensuum utilitatem. Vide S. Antoninum, part. IV, tit. xv, cap. xi, ubi fuse de pulchritudine capillorum, cutis oculorum B. Virginis disserit.


VERS. 12. OCULI EJUS SICUT COLUMBÆ SUPER RIVULOS AQUARUM, QUÆ LACTE SUNT LOTÆ, ET RESIDENT JUXTA FLUENTA PLENISSIMA.

OCULI EJUS SICUT COLUMBÆ SUPER RIVULOS AQUARUM. — Vox columbæ non est genitivus singularis, sed nominativus pluralis, ut patet ex hebræo

יונים ionim, et græco; unde et subditur quæ lotæ sunt in plurali, non quæ lota est: comparantur ergo duo oculi sponsi duabus columbis, quæ resident super rivulos aquarum et fluenta plenissima, tum quia columbæ delectantur aquis, ut in iis seipsas velut in speculo speculentur, utque iis se abluant: sunt enim nitoris amantissimæ; tum ut in iis videant umbram accipitris, itaque ejus ungues avolando effugiant; tum quia oculus in suo orbe et cavitate humida residens et innatans similis est columbæ residenti et innatanti aquis: ex orbe enim hoc oculorum stillant lacrymæ, ceu aquæ ex fonte. Unde Hebræum עין aiin tam oculum, quam fontem significat, quod enim fons est in terra, hoc oculus est in homine: ille stillat aquam, hic lacrymas; ille orbicularis est, hic rotundus: dicit ergo oculos sponsi explere significatum nominis sui aiin, quia similes sunt fonti; nam in orbe sive cavitate sua natant, quasi aquæ in fonte, ex eoque aquæ lacrymarum emanant; unde Ovidius, VI Fastor.: ...Animique oculique natabant.

...Animique oculique natabant.

And Virgil, Aeneid 5:

Natantia lumina solvit.

Moist eyes denote men who are easy, flexible, kind, and merciful, who readily condescend to the requests of others, sympathize, and help.

dant, compatiantur, succurrant. Rursum to super rivulos aquarum notat sponsi oculos esse cæsios, id est coloris aquei et marini, ideoque vitrei, crystallini et cœlestis. Hinc cæsius dicitur quasi cælius, et cæruleus quasi cæluleus: cæsius enim color cœli habet speciem, unde Cæsares quidam dictos putant. Cæsii oculi symbolum sunt sensus prudentiæ et sapientiæ; unde Minerva sive Pallas dea sapientiæ ab Homero et Cicerone, lib. I De Natura Deorum, vocatur γλαυκῶπις, id est glaucos sive cæsios habens oculos, quales habent feles. Huc facit quod Christus fuerit albus et candidus, uti dixi vers. 10; albi autem homines magna ex parte cæsiis sunt oculis, ait Aristoteles in Problem. sect. x, numer. 13, causamque addit: « Cum oculi, inquit, triplici coloris genere distinguantur, nigro, caprino, et cæsio, corporis totius colorem oculi quoque color consequitur, itaque haud immerito cæsius est. »

ET RESIDENT JUXTA FLUENTA PLENISSIMA. — Hebræa, residentes super plenitudinem. R. Salomon, Aben-Ezra, aliique rabbini per plenitudinem accipiunt cavitatem, palam et sinum, in qua reconduntur gemmæ, v. g. adamantes in pala annuli; hæc hebraice dicitur plenitudo, quia a gemma impletur, ut patet Exod. xxviii, 11, ubi pro inclusis auro, hebraice est, erunt lapides in suis plenitudinibus, id est in suis palis; hunc ergo dant sensum, q. d. Oculi sponsi in suis sinibus micabant et radiabant, sicut adamantes in suis palis; sic ergo duplex est hic similitudo: prior, qua oculi sponsi comparantur columbis super rivos aquarum; posterior, qua iidem comparantur gemmis in auro relucentibus. Verum Septuaginta, Noster et alii priorem duntaxat similitudinem hic assignant: in hebræo enim non est to gemmæ, vel adamantes; unde Syrus pro juxta fluenta vertit, super quietem, q. d. Quæ quietissime et placidissime resident in loco suo, v. g. juxta aquas. Sensus ergo est, q. d. Oculi sponsi similes sunt columbis, quæ resident juxta rivos aquarum, sive juxta fluenta plenissima, id est quæ resident juxta plenos et puros fontes, hoc est, cæsii sunt, clari, limpidi, micantes et fulgidi; item quieti et constantes, non vagi, oberrantes, et furiosi, quales fuere Juliani Apostatæ, teste Nazianzeno; sed placidi, lenes, benigni, qui animi lenitatem et probitatem repræsentant. Porro noster Pineda, lib.

tatem repræsentant. Porro noster Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. v, § 8: Sponsus Salomon, inquit, et ejus antitypus Christus habuit oculos juxta plenitudinem suam, hoc est, opportuna et idonea quantitate implentes suum orbem, ita ut neque multum prominerent turgiduli, nec intus recederent foveati et concavi: quorum illud stolidorum et inverecundorum est; hoc tristium, pavidorum, maleficorum, quales Caligulæ fuerunt; non valde magni, qui pigrorum et phlegmate atque humiditate abundantium, quales Domitiano; non valde parvi, qui vulpium et pusillanimium: ergo mediocres juxta plenitudinem suam, summa totius corporis magnitudini concinnitate respondentes; qui optimæ constitutionis sunt. Iidem referebant binas et æquales columbas, quippe minime erant inæquales, qui vel stolidorum, vel nefariorum hominum sunt, sed æquales, qui æqualitatis, æquitatis et justitiæ amantium sunt.

non valde nigri, qui timidorum et dolosorum: non rubentes ac flammantes, quales iracundorum, cum « rutilis ardescunt lumina flammis: » qui enim injurias non ferat, sed acriter ulciscatur, appellamus virum sanguinei oculi: non igniti, qui inverecundorum et procacium, quales canem: sed modice flavescentes, qui magnanimorum, quales Cæsaris ex Suetonio, quales et columbarum oculi, quales Constantini, cujus oculi leonini ex Cedreno.

Denique Nicephorus, lib. I, cap. xl: « Ex oculis (Christi), inquit, subflavescentibus mirifica prominebat gratia; acres ii erant, et nasus longior. »

QUÆ LACTE SUNT LOTÆ, — id est quæ purissimæ sunt et candidissimæ, perinde ac si lacte lotæ lacteum colorem et candorem imbibissent: lac notat candorem non tam colorum quam morum, nam in oculis sicut una pars sit candida, tamen altera et potior, in qua pupilla et vis cernendi residet, est nigra: quare sicut partem oculi candidam laudat a lacteo candore, ita alteram ejus partem a nigrore fundandam relinquit, ait Genebrardus. Addit Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. iv, § 8: Oculi Salomonis et Christi referebant lacte lotas columbas, quia non erant sanguinei, qui ebriosorum sunt et petulantium;

ob perpetuam attentionem in discendis rebus divinis, tametsi per id et modus pariter inducitur, quo pulchritudinem oculorum consequi possimus, nimirum semper ad aquarum copias sedendo, non ad fluenta Babylonis, et ea quæ Dei, non quæ mundi sunt quærendo.

t versio Chaldæi, licet judaica, qui per oculos accipit providentiam Dei erga justos Hierosolymitas, qui legem ejus servant: « Oculi ejus, inquit, contemplantur semper Jerusalem, ut benefaciat ei, et benedicat ei a principio anni usque ad finem ejus, sicut columbæ quæ stant et aspiciunt ad exitum aquarum, propter meritum eorum, qui habitant in concilio, qui laborant in lege, et illuminant judicium, ut sit lene sicut lac, et habitant in domo doctrinæ, et disceptant in judicio, donec consumment, ut justificent, et ut cum condemnent. »

Oculi limpidi, cæsii et cœlestes significant eximiam, cœlestem, et divinam vigilantiam, et providentiam Christi, qua tum per suos episcopos, pastores, prophetas, doctores, etc. (quales post Constantinum fuere SS. Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus, Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Gregorius, etc.), prudentissime gubernant Ecclesiam, singulosque fideles, qui lacte, id est simplicitate sunt loti et candidati. Hi resident juxta fontes S. Scripturæ, ut inde puritatem et candorem doctrinæ, vitæque christianæ hauriant, quam in subditos emanent et transfundant; unde per oculos intelligunt doctores S. Gregorius, Cassiodorus, Nyssenus, Beda, Justinus, Philo, S. Ambrosius et alii: quocirca his ait Christus, Matth. x, 16: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

cut columbæ. » Videt ergo per doctores Christus, quid in doctrina vel moribus in Ecclesia corrigendum aut perficiendum sit; videant igitur ipsi, quam in utroque mundi et sinceri esse debeant, quos Christus in facie sua quasi oculos gestat, ne eam dedecorrent et obnubilent: quare resideant juxta rivos purissimos aquarum S. Scripturæ, non in cœnosis paludibus, nec in turbidis aquis stagnantibus philosophorum, hæreticorum, politicorum, etc., ut sacra Biblia potius terant, quam Platonem, Plutarchum, Machiavellum: horum ergo velut accipitrum umbram et insidias, in limpidis S. Scripturæ aquis pervideant et prævideant doctores, ut eas a se et cæteris fidelibus docendo et monendo amoliantur. Lacte sunt loti, quia candorem in baptismo acceptum omni studio conservare satagunt; unde S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 16, ad vers. 3: « Baptizat, inquit, in lacte Dominus, id est in sinceritate: et isti sunt, qui vere baptizantur in lacte, qui sine dolo credunt et puram fidem deferunt, immaculatam induunt gratiam, ideo candida sponsa ascendit ad Christum, quia in lacte baptizata est, quæ est ista quæ ascendit dealbata, » Cantic. viii, 5, juxta Septuaginta. Audi Nyssenum: « Hi omnem vitiositatis lippitudinem aqua abluere debent; aqua autem non una est, sed plures sunt aquarum rivi; quot enim virtutes sunt, tot et lustrales aquæ: temperantia lustrat intemperantiam, humilitas superbiam, etc. Si autem oculi ad aquarum copias sunt loti, quæ ob simplicitatem et puritatem columbæ comparantur, lacte loti dicuntur, quia in lacte nulla videtur imago, nulla apparet umbra, et in hisce oculis nihil erroneum, sed ipsa rei veritas absque umbratili aliquo simulacro repræsentatur. Sedentes sunt juxta copias aquarum,

Anima sancta, quæ uni Deo orando et meditando intendit, est oculus Christi, qui non nisi sursum ad cœlestia et divina aspicit recto sanctæ intentionis oculo. Vide quæ de hisce oculis dixi cap. I, vers. 15, et cap. iii, vers. 1.

Beata Virgo, ait Nicephorus, lib. II, cap. xxiii, oculis erat acribus, subflavas et tanquam oleæ colore pupillas in eis habens.

Symbolice, columba ob puritatem notat Spiritum Sanctum, ejusque septem dona: ita Cassiodorus, Beda, Philo, Theodoretus, Rupertus, Richardus et alii; unde in specie columbae Spiritus Sanctus descendit in Christum, cum baptizaretur a Joanne in fluentis Jordanis; quot ergo sunt gratiae Spiritus Sancti in sancto, tot quasi in eo resident columbae coelestes et divinae; hae aquis suis a mente detergunt omnes sordes et maculas, easque lacte suo coelesti alunt et nutriunt: his ergo aquis in puris castisque mentibus incubat Spiritus Sanctus, easque foecundas reddit bonorum operum, ac praesertim ut iisdem aquis alios a peccatis abluant, et quasi lacte pascant.

quasi lacte pascant. Porro hæc dona copiosissime requieverunt super Christum, et ab ipso in fideles, sed majori copia in matrem sunt infusa. Hoc est, quod ait Isaias cap. xi, vers. 1: « Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini: » hinc septem has

sponsi roseæ sunt, id est candidæ et rubicundæ ideoque vermiculatæ, sicut areolæ variis floribus candidis et purpureis vermiculantur.


VERS. 13. GENÆ ILLIUS SICUT AREOLÆ AROMATUM CONSITÆ A PIGMENTARIIS. LABIA EJUS LILIA DISTILLANTIA MYRRHAM PRIMAM.

GENÆ ILLIUS SICUT AREOLÆ AROMATUM CONSITÆ A PIGMENTARIIS. — Pro areolæ, hebraice est ערוגה aruga, quod Septuaginta vertunt, phialæ; Aquila, sulci, quibus distinguuntur et irrigantur areolæ herbarum et florum in hortis; Pagninus, lineæ sulci; Arabicus, lacus vel piscina; Syrus, strata aromatum; Noster, Tigurina, Marinus et Vatablus, areolæ, quæ ordine pulchro disponuntur et ordinantur: ערך arach enim est ordinare, disponere; litteræ autem caph, quæ est in ערך arach, et ghimel, quæ est in ערוגה aruga, sunt affines, et ejusdem pene soni.

Pro consitæ a pigmentariis, hebraice est מגדלות מרקחים migdelot merkachim, quod Septuaginta vertunt, germinantes unguentaria; R. David et Pagninus, flores aromatum; Tigurina, maxillæ ejus similes sunt turribus (id est pyxidibus turritis, quæ quasi parvæ turres esse videntur) seplasiariæ officinæ; Marinus, sicut turres pigmentorum, vel aromatum; Vatablus et Hortulanus, genæ ejus similes sunt pyxidibus vel loculis, quales sunt in officinis vel tabernis unguentariis. Syrus et Arabicus vertunt ut Vulgata. Forsterus, genæ ejus sicut turres longinquitatum; additque esse genus aromatis, quod a turribus habet nomen, eo quod e longinquo fragret, quasi per metathesin מרקחים merkachim, id est aromatum, vel aromatariorum, ponatur pro מרחקים merchakim, id est longinquorum. Alii, genæ tuæ sunt sicut confectiones aromatum. Noster pro מרקחים merkachim, id est pigmentariorum, alio puncto legit מרקחים merokechim, id est a pigmentariis. Rursum pro מגדלות migdelot, id est turres, cum Septuaginta legit meguddalot, id est consitæ, crescentes, germinantes.

Comparantur genæ sponsi areolis aromatum: primo, in forma, quia sicut areolæ sunt tumidæ et cæteræ terræ eminent, sic et genæ juvenis sponsi sunt tumidæ et carnosæ, ac præ oculis, temporibus et mento exstant eminentque. Secundo, in pretio, quia areolæ hæ sunt non olerum vel herbarum, sed aromatum: sic genæ sponsi sunt pretiosissimæ. Tertio, in dispositione, quia areolæ hæ affabre in rotunditatem compositæ speciem genarum exhibent; unde et subinde ab ossibus maxillarum, ab ovibus, bobus, aliisve animalibus occisis acceptarum pulchre dispositis, circumcirca sepitur et cinguntur, quales sæpe in Belgio vidi. Quarto, in odore, quia aromaticum, id est efficacissimum et suavissimum exspirant odorem. Quinto, in colore, quia genæ

Spiritus Sancti dona vocantur oculi Christi, Zachar. III, 9; et Apocal. V, 6: « Vidi, inquit, Agnum habentem oculos septem; qui sunt septem Spiritus Dei, missi in omnem terram. » Vide utrobique dicta.

Quinque hasce areolarum et genarum analogias facile est adaptare ad litteram in Christo: ipsius enim, utpote a Spiritu Sancto optime efformati, ac in juvenili florentique ætate constituti, genæ erant tumidæ, pretiosæ, rotundæ, odoratæ, atque roseæ. Alexander Magnus, teste Plutarcho in ejus Vita, ex genis, cute, totoque corpore miram emittebat fragrantiam, propter concoctos calore humores in corpore exsistentes: multo magis fragrabat corpus Christi, utpote in quo summa esset humorum harmonia, ac calor optime eos concoquens.

Genæ ergo roseæ in sponsa pudorem et verecundiam virginalem significant; in Christo vero sponso, primo, juventutis et florentis ætatis sunt signum; secundo, honestatis; tertio, hilaritatis; quarto, ingenuitatis; quinto, gravitatis et majestatis conjunctæ cum lenitate, modestia, et pietate exteriore ab interiore promanante, quæ eum fidelibus summe amabilem æque ac venerabilem efficiebat: ita Cassiodorus, Beda, Rupertus, Lucas abbas, et alii. Christo ergo multo magis competit id, quod Maximiano imperatori tribuit Claudius in Panegyrico, dicens: « In ipso vultu tuo videbam omnia signa virtutum, in fronte gravitatis, in oculis lenitatis, in rubore verecundiæ, in sermone justitiæ. Huc accedit S. Hieronymus, in calce Commentarii in Zachariam, qui per genas accipit sermonem Christi pietate et majestate plenum, qui instar aromatis præstantissimi omnibus animæ morbis medetur, atque est velut suis areolis distinctus, id est suis materiis ex ordine dispositus, ac suis locis et temporibus sine confusione et perturbatione enuntiatus: « Laudat sponsa in Cantico canticorum sponsum suum: maxillæ ejus phialæ aromatum. In maxillis sermo accipitur, qui prolatus a Domino varia unguenta depromit, et tanta erit boni odoris fragrantia, ut faciat sibi Dominus flagellum de Scripturarum textuum testimoniis, et ejiciat de templo vendentes et ementes, et dicat ad eos: Scriptum est: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur cunctis gentibus; vos autem fecistis eam domum negotiationis, » Matth. XXI, 12.

Parabolice, genæ binæ Christi sunt misericordia et justitia, juxta illud Psalm. XXIV, 10: « Universæ viæ Domini misericordia et veritas; » et Psalm. C, vers. 1: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; » et Psalm. LXXXVIII, 15: « Misericordia et veritas præcedent faciem tuam: » utraque enim in Christo insignis est, speciosa, adæquata, odorata et efficax instar aromatum. Rursum

tres Anonymi apud Theodoretum per genas et areolas accipiunt divinæ providentiæ rationes, quibus Deus homines aspicit, seque amabilem æque ac venerabilem efficit, ut omnes eum timeant et colant.

Primo, genæ Christi sunt virgines, virginumque pudor et prudentia, uti dixi cap. I, 10. Secundo, genæ Christi sunt martyres, qui non erubuerunt coram tyrannis confiteri nomen Christi; sed pro eo genas alapis, manus cruci, corpus flagellis, caput gladio constanter exposuerunt, ac suo sanguine Christi faciem et genas ornarunt et purpurarunt: ita S. Gregorius. Tertio, genæ notant doctores, inquiunt Nyssenus et Anselmus, qui instar maxillarum cibos spirituales, id est sacræ Scripturæ sensus mandunt et ruminant, ut eos fidelibus proponant et porrigant. Hi sunt quasi areolæ aromatum, id est quasi terra hortensis exculta, proferens orationem, contemplationem, aliasque cœlestes virtutes; consitæ a pigmentariis, id est ab apostolis et prophetis instructi, qui quasi pigmentarii pistillo humilitatis omnia conterunt, et ad sui mundique despicientiam reducunt, uti notat S. Anselmus; unde Hortulanus pro consitæ vertens pyxides, et per eas accipiens prophetas: Prophetæ, inquit, in quibus quasi in genis et facie Christi, futura ostendere antevertit, intus quidem Sancti Spiritus donis, ceu pyxides unguentariorum optimis unguentis pleni, optimeque olentes, foris pudibundi, cum sint ingenuo pudore suffusi, quasi pyxides minio aut purpurisso pictæ rubent. Huc facit versio Chaldæi, qui per duas genas accipit duas tabulas Decalogi: « Duæ tabulæ, inquit, lapideæ, quas dedit populo suo, scriptæ erant decem lineis, similibus lineis horti

aromatum, quæ germinant acutissimos sensus et suaves, sicut hortus germinat aromata. » Addit Theodoretus, doctores a Septuaginta vocari phialas, propter doctrinæ omnibus apertæ et expositæ claritatem et suavitatem. Denique Philo Carpathius per genas duas accipit S. Scripturam utriusque Testamenti, quia in eis maxime divini sponsi natura cognoscitur. Quarto, Philo et Justus per genas et areolas accipiunt omnes sanctos aromatibus, id est virtutibus fragrantes, a pigmentariis, id est a probis prædicatoribus consitas.

Christus genarum suarum, id est honestæ conversationis, modestiæ, gravitatis, pietatis decorem et fragrantiam transfudit in suam matrem, utpote cum qua conversatus est familiarissime a puero usque ad annum ætatis trigesimum. Vide plura, quæ de genis ejus dixi, cap. III, vers. 3, et cap. I, vers. 10.


LABIA EJUS LILIA DISTILLANTIA MYRRHAM PRIMAM.

Pro primam Septuaginta vertunt plenam; Aquila, electam; Hebræa עבר over, id est transeuntem, quæ scilicet per omnium manus et ora transit, quia ut prima et probatissima ab omnibus laudatur, expetitur et comparatur; Arabicus, rorem plenum myrrha; Syrus, myrrham et nardum; Almonacius per lilia intelligit flores, qui vulgo irides vocantur ob similitudinem iridis, id est arcus cœlestis quoad varietatem colorum: veteres enim Iridem ponebant deam eloquentiæ; verum alii flores sunt lilia, alii irides.

Labia sponsi comparat liliis, primo, ob decorem, quia elegantia sunt ut lilia; unde lilium est insigne regum Franciæ, ac olim dicabatur Junoni, dicebaturque flos Junonis, æque ac nymphis; unde Propertius: Sæpe tulit blandis argentea lilia Nymphis.

Saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis.

Secundo, ob formam, quia leviter repanda sunt ut lilia. Tertio, ob colorem, nam exterius candida, interius rubra et splendida sunt ut lilia, quia in Syria lilia purpurea caeteris excellunt, teste Plinio, lib. XXI, cap. V, et Dioscoride, lib. III, cap. XCIX. Quarto, odore, quia odorata sunt ut lilia, ac suavissimum oris anhelitum exspirant. Quinto, subtilitate, quia tenuia et mollia sunt ut lilia, quod magnanimitatis, et eloquentiae est indicium, cum labia crassa labeonum hebetudinem, et tarditatem judicandi, dicendique significent; unde Moyses, Exod. VI, 12, vocat se incircumcisum labiis, id est crassiloquum et tardiloquum; hinc et Sidonius suo Theodorico tribuit « labia subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. »

to, lilium sua venustate omnes in sui amorem allicit, sic et labia venusta, quæ speciem habent

liliorum, miram habent vim persuadendi; unde Homerus ait Trojanorum legatos eloquentissimos comedisse lilia; et de eloquente et blandiloquo vulgo dicitur: Rosas loquitur et lilia. Adde, lilia suavem labiis et ori dant anhelitum, pelluntque venena; idem faciunt labia diserti piique oratoris.

Christus habuit quinque dotes labiorum jam assignatas, indeque pariter in dicendo, docendo et persuadendo lilialem candorem puritatemque, ac miram habuit gratiam et efficaciam; sensus ergo est, q. d. Eloquia Christi casta sunt, et ad omnimodam corporis mentisque puritatem inflammantia, et crucis mortificationem prædicantia. Labia Christi igitur distillant myrrham primam, quia docent pœnitentiam, continentiam, mortificationem et austeritatem vitæ, quæ concupiscentiæ et carnis voluptatibus e diametro adversatur: prima enim prædicationis ejus hæc fuit vox, Matth. IV, 17: « Pœnitentiam agite; » item, Matth. V, 3-10, 40: « Beati pauperes spiritu. Beati mites. Beati qui lugent. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Beati misericordes. Beati mundo corde. Beati pacifici. Beati qui persecutionem patiuntur. Diligite inimicos vestros, et benefacite his, qui oderunt vos. » Ad hæc: « Non veni pacem mittere, sed gladium. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, » Matth. X, 34 et 37: ita Cassiodorus, Beda, Theodoretus, Rupertus et alii. Ex adverso mundus et caro labiis suis distillant mel voluptatis, juxta illud, Proverb. V, 3: « Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur illius: novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. »

Symbolice, labia Dei Patris similia liliis, sunt Filius incarnatus, et Spiritus Sanctus: hi enim Dei Patris voluntatem, puritatem, sanctimoniam nobis annuntiarunt, et instillarunt per myrrham mortificationis et pœnitentiæ.

Rursum lilia symbolum sunt spei, tum quia lilia sicca vivunt, crescuntque in spe cœlestis solis et pluviæ, inde enim assidue hauriunt suum succum, odorem, pulchritudinem, incrementum: tum quia lilia eximie florentia prænuntia sunt futuræ felicitatis, ait Themistius; unde Virgilius, VI Æneid.: Tu Marcellus eris, manibus date lilia plenis.

Tu Marcellus eris, manibus date lilia plenis.

ide Pierium, Hierogl. LV, 9: sic prædicatores habent labia liliata, quia prædicant futuram felicitatem et gloriam, ac proinde ejus intuitu et spe incitant homines ad capessendam myrrham, id est amaritudinem omnem hujus vitæ, quæ via est ad gloriam.

Animæ sanctæ et puræ ut lilia, sunt quasi labia Christi, quia per illas ea quæ salutis sunt, puta cœlestia et divina, eloquitur et operatur Christus, qui in eorum mente habitat; unde Chaldæus vertit, et labia sapientum qui laborant in lege fluunt sententiis ex omni parte, et eloquium oris eorum sicut myrrha electa. Maxime vero labia Christi sunt prædicatores, ait S. Gregorius Nyssenus, Philo, Beda, Rupertus et alii: hi dicuntur lilia, tum ob candorem vitæ, tum quia prædicant Christi puritatem, innocentiam, sanctimoniam, ejusque pariter stillant myrrham, id est mortificationem, quæ mentes a putredine concupiscentiarum et peccatorum instar myrrhæ conservat: « Quia Christi passionem loquuntur, ait S. Ambrosius, lib. De Instit. Virg. cap. XIV, ac mortificationem illius in suo corpore circumferunt, » II Corinth. IV, 10: myrrha enim prima est passio Christi, ait Richardus; unde Paulus: I Cor. I, 23: « Nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. » Rursum myrrha prima est patientia in tormentis, ait Philo, et martyrium, hæc enim prima est dignitate: « quia nullus sic mortificatur, quomodo ille, qui pro Christo martyrio finitur, » ait S. Gregorius. Addit Lucas abbas labia Christi esse confessarios, quia per illos loquitur Christus ad cor pœnitentium, eisque myrrham pœnitentiæ vitæque austeræ instillat, ut vitia emendent, et emendata conservent.

Nota: 70 distillantia significat pretium horum labiorum et myrrhæ, scilicet labia prædicantia et instillantia pœnitentiam, mortificationem, tribulationem et martyrium, nobis communicare passionem Christi: adeo enim hæc pretiosa sunt, ut non instar aquæ profundantur, sed instar myrrhæ per guttas distillent, et a Christo colligantur, ne vel punctum earum dispereat. Hoc est, quod ait S. Petrus: « Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes, » I Petr. IV, 13; et Paulus, II Corinth. I, 5: « Sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. »

De labiis B. Virginis dixi cap. III, vers. 3, de myrrha cap. I, 13. Breviter sic labia Deiparæ pingit Nicephorus, lib. II, cap. XXIII: « Labia, ait, florida et verborum suavitate plena. »


VERS. 14. MANUS ILLIUS TORNATILES AUREÆ, PLENÆ HYACINTHIS. VENTER EJUS EBURNEUS, DISTINCTUS SAPPHIRIS.

Manus illius tornatiles aureæ. — hoc est, ut Septuaginta, τορνευταί, id est tornatæ, hoc est affabre elaboratæ, ideoque rotundæ, politæ, concinnæ, elegantes: hebraice est, גלילי זהב galile zahab, id est, revolutiones, rotunditates, vel circuli auri; Tigurina, manus ejus orbes (Vatablus, annuli) aurei, habentes inclusum hyacinthum; Marinus, manus ejus sunt, vel potius habent annulos aureos, in digitis in quorum talis inclusi erant hyacinthi: annulos enim aureos in signum decoris, sapientiæ et majestatis gestant conjugati et reges, qualis hic est sponsus. Verum quia non dicit digiti, sed manus, hinc videntur non soli digiti sponsi, sed et ipsæ manus vocari tornatiles aureæ, quia ita affabre erant elaboratæ, politæ, perfectæ, ut aurum torno elaboratum referre viderentur: opus enim tornatum est ad amussim circinatum

et perfectum, in quo nil est, quod elimes vel deteras: sic ab Horatio vocantur versus tornati, id est plene elaborati et perfecti, quibus nil addas vel demas. Simili modo vocantur teretes digiti, id est tornati et rotundi, in quibus nihil est exuberans, nodosum, asperum, scabrum. Manus ergo tornatiles sunt carnosæ, succulentæ, molles, plenæ, politæ, perfectæ, in quibus nulla est asperitas, scabrities, macies, nodositas, durities, etc.

PLENÆ HYACINTHIS. — Pro hyacinthis, uti vertit et Symmachus, hebraice est תרשיש tharsis, quod mare et gemmam marini coloris significat. Noster alibi passim vertit, chrysolithum, qui est partim aurei, partim marini coloris: ita vertit, Exod. XXVIII, 20, et cap. XXXIX, 13; Ezech. X, vers. 9, et cap. XXVIII, 13: sic et Aquila et sexta editio; Septuaginta vero tharsis in Exodo vertunt chrysolithum, in Ezechiele vero carbunculum: nimirum apud Hebræos nomina gemmarum, arborum, animalium communia sunt multis, pluresque eorum species significant. Nihilominus hic per hyacinthos accipi possent chrysolithi: licet enim priscorum hyacinthi fuerint sapphiri, qui cœlestis sunt coloris; unde mox venter sponsi hic dicitur distinctus sapphiris; tamen moderni hyacinthi (qui scilicet vulgo jam vocantur hyacinthi), cum sint coloris aurei et mellei, vere chrysolithi sunt, uti ostendi Apocal. cap. XXI, vers. 20, in hyacintho; chrysolithus autem est aurei et vitrei, id est marini coloris: quia enim aureus color in eo non opacatur, sed pellucet, hinc quasi vitreus est, et marinus.

Porro Septuaginta hic vocem hebræam tharsis retinent vertuntque plenæ tharsis; Arabicus, plenæ auro tharsis; Syrus, lapidibus auri. Jam Chaldæus per tharsis accipit duodecim gemmas, indices duodecim tribuum Israel: sic enim vertit: « Et duodecim tribus Jacob servi ejus, dispositæ erant per circuitum in lamina coronæ aureæ sanctæ, sculptæ in duodecim margaritis cum tribus patribus mundi, Abraham, Isaac et Jacob. Ruben sculptus erat in lapide sardio, Simeon in lapide topazio, Levi in sapphiro, Juda in carbunculo, Issachar in smaragdo, Zabulon in jaspide, Dan in beryllo, Nephtalim in achate, Gad in amethysto, Aser in chrysolitho, Joseph in onychino, Benjamin in ligurio, qui similes erant duodecim signis cœlestibus lucidi sicut lampæ, et politi in operibus suis sicut elephantis, et splendentes sicut gemmæ. »

Ad litteram significatur Salomonis, ac magis Christi manus fuisse nitentes, elegantes et quasi torno politas, hoc est delicatas et molles, quales habent ingeniosi et liberales, digitis paulo longioribus, et invicem distantibus orbiculis, vel articulis digitorum generosis; ad hæc brachiis paulo diductioribus, qualia habuisse Alexandrum Magnum, Artaxerxem, Darium, qui longimani fuere tradunt Strabo cæterique historici: ita Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. IV, num. 10.

Symbolice, manus est Christus, ejusque operatio et beneficentia divina: manus enim dicitur a manando, quod manat e brachio, et ex ipsa manent digiti: sic Christus qua Deus manat a Patre, et ex eo manat Spiritus Sanctus auctor bonorum omnium; hinc manus Christi sunt tornatiles, id est opera Christi sunt undique, omnique ex parte polita et perfecta, ita ut nil eis possis adimere vel addere, juxta illud, Psalm. CX, 3: « Confessio et magnificentia opus ejus; » et illud, Marc. VII, 37: « Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui; » licet enim Pharisæi assidue per dies et noctes non aliud cogitarent, quam calumniari opera Christi, in eisque aliquem nævum invenire, tamen nullum reperire potuerunt:

unde Glossa Interlinearis: « Manus Christi tornatiles, hoc est, inquit, in nullo reprehensibiles.

Maxime vero manus Christi dicuntur tornatiles, id est versatiles (גלל galal enim est volvere, versare, revolvere) et agiles ad omne bonum omnemque beneficentiam, ait Justus Orgelitanus, quia assidue se versabant et volvebant ad omnigena opera misericordiæ: nunc enim suscitabant mortuos, nunc illuminabant cæcos, nunc multiplicabant panes, nunc aquam mutabant in vinum, nunc Eucharistiam dabant, etc. Tales debent esse manus christianorum, quales fuere B. Theresiæ, quæ votum edidit se in omni opere facturam id, quod foret melius et perfectius. Manus ergo Christi tornatiles ad omne bonum indicabant latentem in eis omnipotentiam et beneficentiam Divinitatis. Addunt Cassiodorus, Beda et Rupertus tornatiles dici ob velocitatem operandi et benefaciendi, quia quod torno fit, velocissime fit: nam « bis dat, qui cito dat. »

Sunt aureæ, quia plenæ charitate, et quia manant a Divinitate, quæ rebus omnibus eminet, uti aurum cæteris metallis; unde S. Gregorius: « Manus Christi sunt aureæ, inquit, quia quidquid exterius operabatur, interius in divinitatis pulchritudine disponebatur. » Sunt plenæ hyacinthis, scilicet ungues digitorum in carne Christi rosei, et quasi pellucentes erant, velut hyacinthi in annulo; manibus ergo Christi pulcherrimis venustatem addunt, ait Pineda, ungues instar gemmarum, florumve purpurascentium, qui non lividi aut obscuri, non pallidi, nigri, recurvi, quales rapacium, lividorum et malignorum; sed subtiles, delicatiores, pellucidi, paulo latiores, et sanguinem, animumque clariorem delitescentem purpureo nitore repræsentantes.

Unde Polemon: Ungues, ait, lati, albi et subrufi indices sunt boni ingenii; item animi liberalis et benefici, adeo ut se depauperet, ut alios locupletet, ut fecit Christus pauperrime natus in

præsepio, et vivens in mundo, ut nos sua paupertate ditaret, ut ait Apostolus, II Corinth. VIII, 9. Hoc notat hebræum tharsis, quod derivatur a פשח paschach, id est depauperavit; hinc Pineda vertit, manus ejus (adeo liberales, omnia erogantes) plenæ sunt tharsis, id est paupertate.

Symbolice, manus Christi plenæ sunt hyacinthis, quia opera Christi erant cœlestia, ait Angelomus, ac homines ad spem et amorem cœlestium excitaverunt: hyacinthus enim cœlestis est coloris. Rursum, hyacinthi significant opera Christi, cur scilicet tali loco, tempore, modo, etc. fierent, fuisse plena cœlestibus, divinisque rationibus, consiliis, intentionibus, quod nimirum omnia faceret ad gloriam Patris, et ut homines excitaret ad bona cœlestia ambienda, promittendo eis vitam æternam, si suam doctrinam et vitam sequerentur. Psaltes canit Psalm. CX, 1: « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; » et Psalm. CXXXVIII, 14: « Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis: » ita S. Gregorius, Cassiodorus, Philo, Beda, Justus, Rupertus et alii. Addit Theodoretus: « Manus, inquit, eas virtutes vocat, quæ in actione consistunt, quas omnibus officiis sigillatim ita diligenter excoluit, ut inde veluti concentus quidam resultaret: quamobrem ad Joannem: Sine, ait, modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam, Matth. III, 15. Aureas appellat, ut pretiosas et eximias, nam et Tharsis propter auri præstantiam posuit, illinc enim dicit Scriptura sincerum et purum, ac probatum aurum deferri. »

Allegorice Philo Carpathius hæc applicat manibus Christi crucifixi: « Tunc, inquit, tornatiles factæ sunt Christi manus, quando is illas extendit in cruce, quando eæ clavis perforatæ fuerunt, quæ ob Christi divinitatem, puritatem atque potentiam aureæ dicuntur; plenæ vero dicuntur tharsis ob multitudinem gentilium conversorum: Tharsis enim, inquit Philo, conversio gaudii interpretatur; et cum Christus in cruce manus extendit, gentium Ecclesia magno cum gaudio conversa est. » Addit Cassiodorus manus Christi sanguine purpuratas fuisse similes flori hyacintho, qui est purpurei coloris; verum hic hyacinthus gemmam, non florem significat. Sed et inter gemmas sunt hyacinthi rubescentes, teste Dioscoride, qui repræsentant sanguinem Christi. Adde hebræum tharsis a Septuaginta in Ezechiele verti carbunculum. Si sic hoc loco vertas, dicas Christi manus plenas fuisse tot carbunculis, quot insignitæ erant plagis vibicibusque funium et flagellorum.

Manus Christi tornatiles sunt manus fidelium,

unde Christus ait, Luc. cap. XI, vers. 20: « Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei: » in digito Dei, id est « in spiritu Dei, » uti explicat S. Matthæus, cap. XII, vers. 28, puta vi et virtute Spiritus Sancti. Denique manus B. Virginis sunt tornatiles, id est versatiles, agiles et expeditæ ad præstanda quævis beneficia, hominibus præsertim devote eam colentibus et invocantibus, uti exempla innumera testantur.


VENTER EJUS EBURNEUS, DISTINCTUS SAPPHIRIS.

Hebræa, viscera ejus, עשת eschet, id est nitor, candor, polities eboris (Marinus ebur perpolitum, R. Abraham vas eboris, S. Hieronymus in cap. II Ezechielis tabula eburnea), coopertus sapphiris. Viscera, id est intestina, puta venter, qui continet cor, jecur, hepar, etc.; Septuaginta, venter ejus pyxis, vel tabula (utrumque enim significat πυξίον) eburnea super lapidem sapphirum, vel in lapide sapphiro; Arabicus, venter ejus ut tabula eburnea (Syrus, opus eburneum) in gemma succini et margaritarum; Pagninus, venter ejus ut candidum ebur, obductus sapphiris; Vatablus, viscera ejus ut alabastrum eburneum contectum sapphiris. Per ventrem ergo totum pectus cum visceribus accipe. Sapphirus gemma est cærulei sive cœlestis coloris, aureis punctis quasi stellis collucens, ait Plinius lib. XXXVII, cap. IX. Vide plura, quæ de sapphiro dixi, Apocal. cap. XXI, 19.

Grammatice hæc de Salomone, qui typus, imo parens fuit Christi, ita exponit noster Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. IV, num. 7: Pectus et thorax, in quo vitalia omnia, candida velut pyxidicula eboris, aptissima forma efficta ad servanda viscera, cor, vitalia omnia; si quid enim vitii foret in pectore, dorso, costis, et aliis partibus quæ circa cor sunt, insigniter dehonestaret pulchritudinem corporis et morum; ergo quemadmodum pyxidicula non est valde lata, non stricta nimium et neque nimium crassa, neque nimium gracilis, ita sane pectus sponsi ventre paulo laxiori refert ventrem pyxidis, pectore vero strictiori refert partem superiorem pyxidis paulo angustiorem. Aristoteles ad Alexandrum: « Mediocritas ventris et pectoris strictura significat altitudinem intellectus et boni consilii: » itaque neque habuit pectus valde carnosum, neque fuit ventricosus, quæ sunt hebetum, inertium et minime solertium: non nimium gracile, sed idoneum sapientiæ et cordis domicilium; tum et ventrem ad partem cinguli castigatum, ut strictius cingi posset, quod animosorum et solertium, et qualem Sidonius in suo Theodorico: « In succinctis regnat vigor ilibus, » etc. Et rursus in Panegyrico Majorani: « Angustam suspendit balteus alvum. » Et vero quid in pectore sapphiri? certe si ad naturæ ornamenta referantur, erunt in candido pectore nævi aliqui: unum sine nævio etiam perfectissimus, stante venationes nævi in sponso videbantur

sapphiri, et maculæ illi erant lumina: quare et de illo dici potuit: Nullus in egregio corpore nævus erat.

sapphiri, et maculæ illi erant lumina: quare et de illo dici potuit: Nullus in egregio corpore nævus erat. Rursum pectus continens ventrem in Christo erat nitidum ut ebur et alabastrum, idem tamen pulchre inspersum erat venulis ac musculorum et costarum umbris liventibus, et quasi lucentibus, ita ut sapphiris interpunctum et distinctum videretur. Alii cum Lyrano et Aben-Ezra ventrem intelligunt non nudum, hunc enim ostendere vel pingere coram puellis adolescentulis, ad quas hic est sermo, inverecundum videtur, sed tectum et vestitum, vel zona eburnea sapphiris distincta, ut vult Aben-Ezra, vel simili ornamento: sicut reges Persarum medium vestis purpureæ albo, et quasi eburneo intexebant, teste Curtio, uti censet noster Sanchez; unde Gislerius: Thorax, inquit, quo sponsus induebatur erat candidus instar eboris, sed segmentis sericis coloris cærulei ornabatur, ita ut sapphiris distinctus videretur; aut, q. d. Thorax erat albus nitidusque ut ebur, sed zona sapphiris plena cingebatur. Malim ego utrumque jungere, scilicet laudari Salomonem tum a pectore candido, sed venulis velut sapphiris insperso: tum a thorace pectus vestiente pariter candido, sed sapphiris distincto: hunc enim videre poterant adolescentulæ, q. d. Qualis est vestis sive thorax sponsi, tale pariter est ejus pectus. Unde Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. V, docet vestes Salomonis fuisse auratas, sed intertextu liliorum candidatas et liliatas. Plus satis hæc de cortice litteræ quoad speciem ventris, ne homines animales in venerem proni, hic carnalia cogitent et concipiant. Ad spiritum ergo et spiritualia transeamus.

t. Rursum pectus continens ventrem in Christo erat nitidum ut ebur et alabastrum, idem tamen pulchre inspersum erat venulis ac musculorum et costarum umbris liventibus, et quasi lucentibus, ita ut sapphiris interpunctum et distinctum videretur. Alii cum Lyrano et Aben-Ezra ventrem intelligunt non nudum, hunc enim ostendere vel pingere coram puellis adolescentulis, ad quas hic est sermo, inverecundum videtur, sed tectum et vestitum, vel zona eburnea sapphiris distincta, ut vult Aben-Ezra, vel simili ornamento: sicut reges Persarum medium vestis purpureæ albo, et quasi eburneo intexebant, teste Curtio, uti censet noster Sanchez; unde Gislerius: Thorax, inquit, quo sponsus induebatur erat candidus instar eboris, sed segmentis sericis coloris cærulei ornabatur, ita ut sapphiris distinctus videretur; aut, q. d. Thorax erat albus nitidusque ut ebur, sed zona sapphiris plena cingebatur. Malim ego utrumque jungere, scilicet laudari Salomonem tum a pectore candido, sed venulis velut sapphiris insperso: tum a thorace pectus vestiente pariter candido, sed sapphiris distincto: hunc enim videre poterant adolescentulæ, q. d. Qualis est vestis sive thorax sponsi, tale pariter est ejus pectus. Unde Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. V, docet vestes Salomonis fuisse auratas, sed intertextu liliorum candidatas et liliatas. Plus satis hæc de cortice litteræ quoad speciem ventris, ne homines animales in venerem proni, hic carnalia cogitent et concipiant. Ad spiritum ergo et spiritualia transeamus.

Venter, id est pectus et viscera Christi, notant Christi passiones, et affectus omnes internos fuisse puros et candidos, castos et virgineos, æque ac osseos et fortes instar eboris, imo divinos et cœlestes instar sapphiri, ita ut nulla in eis esset inordinatio, perturbatio, pugna, vel lucta æque ac nulla debilitas vel infirmitas, sed omnes sinceri forent, compositi, constantes et solidi: in visceribus enim est hepar, in quo residet sanguis, indeque appetitus concupiscibilis, ejusque affectus et concupiscentiæ; et fel, in quo residet cholera, ideoque appetitus irascibilis, ejusque iræ et indignationes; et splen, in quo residet humor melancholicus, indeque tristitia; et cor, in quo residet vitalis spiritus, indeque sapientia, q. d. In corpore Christi omnia viscera, indeque omnes affectus, tam facultatis concupiscibilis, quam irascibilis, erant puri et candidi, ideoque inter se compositi, pacifici, constantes et firmi, quia omnes regebat sapientia cordis, quod ipse in pectore

inter passiones assumptæ humanitatis creare exhibebat indicia perpetuæ divinitatis; » hinc aliqui per ventrem Christi accipiunt plebem christianam, quæ tenera est, crassa et rudis ut venter; hæc tamen per gratiam Christi fit candida et robusta ut ebur, ac spiritualis et cœlestis ut sapphirus: sicut enim per Christi caput præsules, per comam religiosos, per labia prædicatores, per genas virgines, sic per ventrem accipit fideles plebeios, præsertim conjugatos, qui in conjugio servant candorem pudicitiæ et fæcunditatem conjugii, ut proles Christo generent et educent: venter enim sedes est generationis et virtutis generativæ. Conjuges ergo distincti sunt sapphiris, quia cœlestia cogitant; divisi igitur sunt, quia partim carni, partim Deo serviunt: ita S. Anselmus, Richardus de S. Victore et Cosmas Damianus.

Anagogice S. Gregorius per ventrem Christi accipit ejus mortalitatem, per ebur immortalitatem quam sibi et nobis promeruit: « Ebur quippe, inquit, valde durabile os habetur, et in ornamenta regum assumitur; venter ergo Christi eburneus esse dicitur, quia mortalitas Christi ad immortalitatem perducitur, dum per resurrectionem ad gloriam Patris sui, Regis videlicet æterni, in vita æterna collocatur; » et post nonnulla: « Qui vere in ornamento regum assumitur; quia quisquis carnis suæ rex et dominus esse probatur, ipsius Christi mortalitate et resurrectione, amore cognitionis, et spe immortalitatis ornatur; unde alibi dicitur, I Corinth. I, 31: Qui gloriatur, in Domino glorietur; sed venter distinctus sapphiris esse perhibetur, quia in nostra corruptione, quam portavit, cœlestia opera per miracula, quæ faciebat, passionibus nostris inseruit. »

Mystice tres Anonymi apud Theodoretum per ventrem accipiunt sapientiam Dei, quæ cum in se sit cœlestis et divina ut sapphirus, tamen a Deo impressa, et quasi descripta est in hoc universo a se creato, velut in tabula eburnea purissima et nitidissima.

Anima sancta habet pectus et ventrem eburneum, cum omnes animæ appetitus juxta rationem et legem Dei ordinat, componit et corroborat, imo excolit et expolit: hebræum enim עשת eschet significat nitorem et opus politum, quale est ebur, hoc enim nitidissimum et politissimum est. Animæ ergo sanctæ student, non tantum honeste et sancte, sed et polite ac eleganter omnes suos affectus in mente componere, in eaque omnia opera sua disponere, ut licet communia faciant, quæ et cæteri, tamen præ cæteris in actionibus eorum reluceat quædam singularis elegantia et gratia, ut opus commune in eis politum, singulare et eximium esse videatur, juxta illud, Eccli. XXXIII, vers. 23: « In omnibus operibus tuis præcellens

esto. » Ita videmus in religione nonnullos accuratos et insignes, qui in vita communi et regularum observatione excellunt: singula enim obeunt mira alacritate, dexteritate, elegantia, perfectione, ut etiamsi idem agant quod alii, tamen præ illis excellant, imo novum quid et singulare agere videantur, quia commune agunt novo quodam et singulari modo ac decore.

exacte ac concinne in omnibus suis actionibus clerici serviant pontifici, aulici imperatori, famuli principi et regi; quid ergo te facere decet, qui servis divinæ Majestati, quæ est Rex regum, et Dominus dominantium? Appelles, rogatus cur tam morose et exacte pingeret, respondit: Pingo æternitati: ita et tu agis, et vivis æternitati; vide ergo ut opus tuum sit nitidum ut ebur, fulgidum ut sapphirus, quod in æternum coram Deo et angelis resplendeat oportet: cogita qua venustate, quo decore Deo ministrant archangeli, cherubini et seraphini, eadem et tu ministra eidem Deo, quod enim angeli agunt in cœlo, hoc tu agis in terra.

Hinc Nyssenus, legens ex Septuaginta, venter ejus tabula eburnea in lapide sapphiro, docet cor sancti esse tabulam, in qua descripta est lex Dei quasi in ebore et sapphiro, id est in mente purissima et cœlesti. Huc accedit Theodoretus, qui pro tabula vertens pyxidem (utrumque enim significat græcum πυξίον), per eam accipit Sacram Scripturam, quæ profunda est instar pyxidis ob mysteria arcana, quæ continet; et Philo Carpathius qui per pyxidem eburneam accipit legem veterem, per sapphirum vero legem novam, quæ tantum præcellit veteri, quantum sapphirus ebori. Addit Philo ventrem esse mentem justi, in qua, quasi in pyxide eburnea nitidissima, eloquia sacræ Scripturæ et sapientiæ divinæ recondita sunt.

Symbolice, Justus et Lucas abbas per ventrem eburneum accipiunt prædicatores, quia ipsi et multi alii per omnia hæc emblemata capitis, comæ, genarum, labiorum, etc., accipiunt prædicatores, qui prædicando Ecclesiam propagant. Verum hoc nimis generale et amplum videtur, quare præstat hæc dispertiri et singula singulis statibus apposite accommodare: quid enim habet venter commune cum prædicatoribus? nisi dicas in ventre esse pulmones, qui quasi folles spiritum subministrando, formationi vocis et consequenter prædicationi subserviunt; aut prædicatores cibum verbi Dei in mente ruminare, ut eum fidelibus prædicando dispertiant, sicut esca in ventre concoquitur, et concocta per membra distribuitur; unde hoc ventris apologo Menenius Agrippa plebem a senatu dissidentem illi reconciliavit Romæ in monte Aventino.

Christi venter est eburneus distinctus sapphiris, regium et divinum gestabat. Hinc erat distinctum sapphiris, id est cœlestibus cogitationibus, desideriis et intentionibus, ut quidquid cogitaret, diceret, ageret, cœlum et Deum, Deique gloriam ac hominum amorem spectare videretur: sapphirus enim est gemma cœlestis coloris, aureis guttis interlucentibus. Quocirca Christus non erat tristis, ut ait Isaias, cap. LXIV, 4, nec in risum effusus, sed moderate lætus, non iracundus, nec phlegmaticus, sed moderate gravis, etc., adeoque totus compositus et cœlestis, ut non tam homo, quam angelus esse videretur: ita Nyssenus, hom. 14, Cassiodorus, Beda et alii.

Hinc multi per Christi ventrem, vel ut hebraice est, viscera, accipiunt Christi misericordiam: hujus enim sedes et symbolum sunt viscera, unde in commiseratione viscera commoventur. q. d. Venter et viscera Christi sunt quasi pyxis eburnea misericordiæ, in qua contra omnes miserias remedia et pharmaca efficacissima continentur, quæ ipse in miseros quoslibet se invocantes, imo sæpe non invocantes, sed incurios et incogitantes effundit, ut eos mentis sanitati, sanctitatique restituat.

st quasi unguentarium narthecium continens medicinas, aromata et unguenta omnis generis, ad sanandas quaslibet corporis et animi ægritudines. Hoc est, quod Zacharias in ortu Joannis Baptistæ, qui Christi fuit præcursor et index, canit de Christo jam in Virgine incarnato: « Per viscera misericordiæ Dei nostri: in quibus visitavit nos oriens ex alto, » Luc. I, 78.

Symbolice, primo, Filius qua Deus deitatem a Patre accepit, est quasi pyxis divina, in qua Deus omnia sua divina attributa collocavit, juxta illud, Psalm. CIX, 3: « Ex utero ante Luciferum genui te: » uterus enim, sive venter Dei Patris est mens et sapientia, qua Verbum concepit, id est, Filium ab æterno generavit: ita Joannes Carmelita: « Verbum æternum, inquit, rerum universarum rationes in ore cujusdam uteri receptas habens, est velut venter candidus, lævis et prægnans, et in eo quasi plures sapphiri, distinctæ rerum rationes lucent. » Sic et Almonacirius. Secundo, humanitas Christi licet ex natura sua carnea, terrea, atra et infirma, in Christo tamen per gratiam Spiritus Sancti et inhabitantem divinitatem facta est quasi ebur candida per innocentiam et virginitatem, ossea et fortis per constantiam et robur divinum, juxta illud, Hebr. cap. IV, 15 et VII, 26: « Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum per omnia pro similitudine absque peccato: talis enim decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus: » ita Cassiodorus, Beda et Rupertus, qui sic explicant, q. d. « Fragilitas quidem in illo substantiæ mortalis vera erat, sed hæc lasciviæ mortalitatis penitus expers, divinorum potius operum splendida clarescit insignibus; et bene distinctus hic venter sapphiris asseritur, quia

ergo et talis fuit venter B. Virginis, utpote ex quo totus Christus quantus quantus prodiit: quocirca omnes ejus cogitatus et affectus, indeque prodeuntes actiones, erant candidissimi, et purissimi ut ebur, ac fulgidissimi ut sapphirus. Addit Rupertus ventrem et carnem Christi (ac consequenter et B. Virginis) mundiorem fuisse carne cæterorum hominum, quia ipse pulchritudo generis humani: « Vere pulcher, inquit, et decorus venter eburneus, quia sicut ebur magni corporis, scilicet elephantis, tota pulchritudo totumque pretium est: sic iste venter, videlicet humanitas sive caro, quam ex genere humano assumpsit, totius mundi, maximeque generis Abrahæ, de cujus semine nasci voluit, decus et gloria est. Pulchrius nimirum atque pretiosius est ebur carne vel corpore reliquo, de quo sumptum est; et nihilominus caro dilecti hujus pulchrior, mundior et incomparabiliter sanctior est omni massa, cujus ex semine sumpta est. » Subjicit deinde quod exinde B. Virgo fuerit mater in conceptu intacta, in partu et post partum illæsa et integra. Per sapphiros accipit Christi virtutes et miracula, quibus licet patiens in carne et crucifixus suam tamen divinitatem orbi ostendebat: nam « dum compungeretur, inquit, hic venter clavis et lancea militis, cœlum obscuratum est, et tenebræ factæ sunt, et velum templi scissum est, et terra mota est, et petræ scissæ, et monumenta aperta sunt. »


VERS. 15. CRURA ILLIUS COLUMNÆ MARMOREÆ, QUÆ FUNDATÆ SUNT SUPER BASES AUREAS. SPECIES EJUS UT LIBANI, ELECTUS UT CEDRI.

CRURA ILLIUS COLUMNÆ MARMOREÆ, QUÆ FUNDATÆ SUNT SUPER BASES AUREAS. — Hebraice פז paz, id est ex auro paz, vel ophaz, quod erat præstantissimum, ut superius dixi. Pro marmoreæ Aquila et

Theodotion vertunt, pariæ; Paros enim insula est una ex Cycladibus, ex qua parius lapis marmoreus candidissimus et præstantissimus eruitur; unde Virgilius, I Æneid.: Pariusve lapis circumdatur auro.

Pariusve lapis circumdatur auro.

a sponsi commendat a candore, rectitudine, justa crassitudine et robore, quod candida sint, recta, crassa et robusta instar columnæ e marmore et pario lapide; illaque adolescentulæ facile videre poterant, quia olim veteres Hebræi, Græci et Romani sine femoralibus et tibialibus nudis incedebant tibiis et genibus, ac plantam duntaxat pedis tegebant calceis, sive sandaliis, quæ caligas vocabant, uti ostendi, Actor. XII, 8, ad illa: « Calcea te caligas tuas. » Sponsus ergo tibias habebat candidas et fortes, ut viderentur esse binæ columnæ pariæ fundatæ super bases aureas, id est super pedes, qui quasi fulcra et bases sunt tibiarum; pedes, inquam, vestitos et ornatos calceis auratis, sive auro gemmisque distinctos: veteres enim calceos auro gemmisque decorasse docet Plinius, lib. IX, cap. XXXV, et lib. XXXVII,

cap. II: sic Demetrium auratis incessisse calceis testatur Plutarchus in ejus Vita, Heliogabalum eisdem addidisse gemmas testatur Lampridius, Diocletianum Eutropius, Carinum Vopiscus.

a sunt incessus: quare crura marmorea fundata in basibus, id est pedibus et calceis auratis, significant incessum gravem, elegantem et regium, qualis erat Salomonis, in quo scilicet sit species auctoritatis et gravitatis vestigium, ut ait S. Ambrosius, lib. I Officior., nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. XIX, vers. 27: « Ingressus hominis enuntiat de illo, » et internam animi gravitatem vel levitatem, prudentiam vel stultitiam, virtutem vel vitium significat.

Crura symbolum sunt ingressus et progressus; significant ergo Christi itinera, incessus et profectiones, quibus per se Judæam, per apostolos vero et viros apostolicos omnes gentes evangelizando obivit et circumivit, fuisse puras, rectas, fortes et validas, ita ut nemo eas sistere, remorari vel impedire posset: Christus enim sua vi et potentia omnes Evangelii hostes, remoras et impedimenta disjecit, adeoque ipsos tyrannos et principes illi obsistentes ad se convertit et christianos effecit: horum enim Christi pedum bases erant aureæ, quia innixæ divinitati ejusdem (hono enim repræsentat aurum) ejusque divinis consiliis, decretis et prædestinationibus æternis et immobilibus. Hinc multi per columnas hasce accipiunt apostolos et viros apostolicos, qui quasi pedes Christum detulere per totum orbem, adeo fortes et robustos, ut columnæ marmoreæ esse viderentur, fundatæ super bases aureas, tum Christi, Ephes. II, 20, tum charitatis: charitas enim est quasi aurum solidissimum, quod pedes hosce suffulcit, eosque robustos et invictos instar marmoris effecit: ita S. Gregorius Nyssenus, Philo et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 5; hinc apostoli vocantur columna et fundamenta Ecclesiæ, Galat. II, 9; Ephes. II, 20; ac nominatim S. Petro (de quo hæc accipit Theodoretus) promisit Christus, Matth. XVI, 18: « Tu es Petrus, et super hanc petram (id est super te) ædificabo Ecclesiam meam. »

Symbolice, duo crura Christi sunt misericordia et justitia: misericordia enim convertit et beavit credentes, sibique obsequentes; justitia reprobavit et damnavit incredulos, sibique inobedientes. Rursum justitia castigavit senescentis Ecclesiæ defectus, ut illam priori nitori et sanctitati restitueret (agitur enim hic de Ecclesia senecta, uti superius dixi); castigavit, inquam, per religiosos et viros apostolicos, quos quasi reformatores Ecclesiæ suscitavit, uti fuere S. Basilius, S. Augustinus, S. Benedictus, S. Bernardus, S. Romualdus, S. Franciscus et S. Dominicus. Audi Rupertum: « Crura illius viæ sunt illius, scilicet misericordia et judicium, sive misericordia et veritas, sicut ait Psalmista, Psalm. XXIV, 10: Universæ viæ Domini, misericordia et veritas: nam veritas ipsa est judicium verum. Crura ista, viæ istæ, columnæ marmoreæ, id est rectissimæ sunt atque firmissimæ, nec est qui posset eas infirmare, aut juste reprehendere: nam judicia Domini vera, justificata in semetipsa, Psalm. XVIII, 10. Exempli gratia: Loco vel tempore supradicto, cum penderet dilectus iste crucifixus latronum duorum medius, alterum ex eis pœnitentem misericorditer suscepit, secumque in paradisum assumpsit, alterum blasphemantem judicio justo reprobavit. » Et post nonnulla: « Bases aureæ consilia sunt divinæ sapientiæ. » Eorum deinde subdit exemplum: « Flere potuit super civitatem Jerusalem, subversionem et damnationem suæ gentis prævidens, et tamen animum suum inducere non potuit, ut averteret ab eis iram imminentem: stabant quippe inflexibilia crura ejus tanquam columnæ marmoreæ super bases aureas, id est, non qualis esset humanitatis suæ voluntas, sed divinæ justitiæ rationes attendebat. »

Crura Christi et Ecclesiæ, quæ ejus fidem, religionem et virtutem sustentant docendo, prædicando, confessiones audiendo, etc., ad hæreticos, Japones et Indos convertendos proficiscendo, etc., propagant et promovent, sunt viri religiosi et apostolici: hi per constantiam sunt erecti quasi columnæ, ut nulla spe vel metu a recto deflectant; per fortitudinem sunt robusti ut marmor, per charitatem fulgent ut aurum, ac simul per eamdem solidantur, ita ut alios in fide et pietate consolident: ita Richardus de S. Victore.

Huc accedit Lucas abbas, qui per crura Ecclesiæ accipit humiles: hi enim, inquit, se humiliando tantæ efficientur fortitudinis, ut omnia membra subvehant capiti, ut significavit per Prophetam, dicens, Isai. LXVI, 2: « Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? » nec in se continent similitudinem illius petræ, de qua Paulus, I Corinth. X, 4: « Petra autem erat Christus. » Humilium vero bases aureas esse asserit humilitatem prophetarum veterumque sanctorum: hisce enim basibus posterorum et sequacium humilitas innititur et fulcitur.

Denique Justus et S. Anselmus per crura accipiunt quoslibet sanctos, qui Ecclesiam sua sanctitate et charitate suffulciunt; in quibus proinde inhabitat et graditur Christus; unde S. Ambrosius, lib. III De Fide, V: « Crura, inquit, columnæ marmoreæ, etc.; solus enim Christus inambulat

animis et graditur in mente sanctorum, in quibus veluti aureis basibus, fundamentisque pretiosis, solidata vestigia Verbi cœlestis hæserunt. » Hinc symbolice Nyssenus, hom.

Hinc symbolice Nyssenus, hom. 14, et tres Anonymi apud Theodoretum, per duo crura accipiunt duo præcepta charitatis, scilicet: Diliges Deum ex toto corde, et diliges proximum sicut teipsum; per hæc enim Christus ambulat in anima, eamque promovet ad culmen sanctitatis.

Cassiodorus et Beda per crura Christi accipiunt ejus itinera, quibus in uterum Virginis descendere et pro nobis homo fieri dignatus est; hæc fuere marmorea, quia recta et robusta; fundata super bases aureas, quia omnia quæ per Christum, vel in Christo agenda erant, divinitatis consilio præordinata fuere ab æterno: aurum enim, utpote præstantissimum, significat Dei consilium. Addit Beda, ut hoc significaretur, idcirco Christo in cruce crura non fuisse confracta, uti fuere latronum. Rursum, crura B.

uere latronum. Rursum, crura B. Virginis fortiter processerunt ad omne bonum, et propulsarunt omne malum: quocirca Damascenus, orat. De Nativ. B. Mariæ, ita mores ejus pingit: « Honestus vestitus, mollitiem omnem ac luxum fugiens: gressus gravis ac sedatus, ab omni mollitie remotus; mores severi, atque hilaritate temperati. Ita comparata eras, ut nullus ad te viri accessus pateret, etc. Animus humilis in sublimissimis contemplationibus, sermo jucundus ex leni anima progrediens. Denique quid aliud quam Dei domicilium? merito te Beatam prædicant omnes generationes, ut eximium humani generis decus. Tu sacerdotum gloria, christianorum spes, virginitatis feracissima planta: per te enim virginitatis pulchritudo latissime sese diffudit. »

Rursum, si humiles, si sancti, si apostoli habent pedes marmoreos per fortitudinem fundatos in basi aurea charitatis, multo magis eosdem habet B. Virgo; unde ejus typus fuit columna ignis per noctem, et nubis per diem, deducens et protegens Hebræos per desertum usque in Terram Promissam: simili enim modo B. Virgo deducit fideles sive devotos per desertum hujus vitæ in cœlum: ita Patres, inter quos audi S. Epiphanium, serm. De Laudibus Virginis: « Ave, inquit, gratia plena, nubis columnæ similis, quæ Deum habes, qui populum deduxit per desertum. » S. Hieronymus in Psalm. LXXVII, ad illa: « Et deduxit eos in nube diei, » per nubem, hoc est columnam nubis, intelligit B. Virginem. Andreas episcopus Cretensis, Orat. 2 De Deipara: « O columna, inquit, vivifica, non carnalem per lucem deducens Israelem, sed spiritualem, qui deducitur ad increatam lucem cognitionis, divinis illuminans

facibus, » S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 6, sub initium: « Illa columna nubis, inquit, specie quidem præcedebat filios Israel; mysterio autem significabat Dominum Jesum in nube venturum levi, sicut dixit Isaias, cap. XIX, vers. 1, hoc est in Virgine Maria. Venerabilis Beda in Exod. cap. XIII: « Columna ignis in nocte, ait, est divinitas in carne Virginis Mariæ. » S. Bonaventura in Speculo, cap. III: « Maria, inquit, nobis columna est nubis, quia tanquam nubes protegit etiam ab æstu divinæ indignationis, protegit etiam ab æstu diabolicæ tentationis. Maria quoque est columna ignis illuminans nos, imo illuminans mundum multis misericordiæ suæ beneficiis. » S. Bernardus, tom. III, serm. 11, art. 1, cap. III: « Columna nubis, inquit, aliquando præcedebat, aliquando sequebatur, aliquando superferebatur, ut

mystice patrocinia multa B. Virginis indicentur erga populum electorum et omnium christianorum. » Celebris est Cæsaraugustæ columna, in qua B. Virgo adhuc vivens apparuit S. Jacobo apostolo, indicans se eo loci coli velle foreque Hispaniæ protectricem.


SPECIES EJUS UT LIBANI, ELECTUS UT CEDRI.

Species ejus ut Libani. — Hebraice, aspectus ejus ut Libani; Septuaginta, idea, id est, forma ejus ut Libanus. Enarratis nonnullis sponsi membris elegantibus, cæterorum deinde, ne longior sit, elegantiam verbo perstringit, dicens: « Species, » id est forma et pulchritudo ejus est instar Libani: in Judæa enim proverbium erat, ut, cum quid pulcherrimum significare vellent, dicerent: « Pulcher, vel pulchrum est ut Libanus, » quia Judæa nil pulchrius habet Libano: hic enim omnium Syriæ montium est altissimus, amœnissimus et fæcundissimus; unde mons montium vocatur. « Nihil Libano in terra repromissionis excelsius est, nec nemorosius atque condensius, » ait S. Hieronymus in Ose. cap. XIV; hinc de Ecclesia canit Isaias, cap. XXXV, vers. 2: « Exsultabis lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli et Saron. » Dictus est Libanus a לבן laban, id est albus, quod toto anno nivibus in cacumine albescat; vel a לבונה lebona, id est thus, quod thure, pinis, abietibus, cedris, cypressis, aliisque resinosis arboribus abundet; quarum gummi electum olibanum a medicis nuncupatur. Quare Libanus thuris, resinæ, sacchari, olei, etc., est ferax; omne sylvestrium ferarum canorarumque avium genus in eo admodum frequens est. Valles Libani optimo tritico, vineis, pomariis, hortis et uberrimis pascuis abundant: unde in eis pascebantur animalia in templo Deo offerenda. Denique ex Libano erumpunt plura et magna flumina, puta Jordanis, Chrysorrhoas, Eleutherus, Leon, Lycus, Adonis et Fons hortorum. Libanus enim oritur a tergo Sidonis, ac versus orientem ultra Damascum tendit 1500 stadiis, ait Plinius, lib. V, cap. XX, hoc est 187 millibus passuum, sive 46½ milliaribus italicis. Vide Oseam cap. XIV, et Adrichomium in Libano.

Porro quia in Libano eminent enodes, imputribiles et odoratæ cedri, hinc addit electus, id est præstans et excellens, ut cedri. Chaldæus ad Libani etymon respiciens, vertit: « Et ipse impletur super eos miserationibus sicut senex, et dealbat peccata domus Israel sicut nivem, et paratus est, ut faciat victorias in bello contra populos, qui transgredientur verbum ejus sicut juvenis fortis, qui robustus est sicut cedri. »

Grammatice ergo Salomon sponsus comparatur hic Libano et cedro, primo, ob staturæ proceritatem, hæc enim digna est imperio; unde staturam imperatoriam vocat Capitolinus in Pertinace. Hinc Saul « ab humero et sursum eminebat supra omnem populum, » I Reg. cap. IX, 2. Similiter proceri fuere prisci heroes et reges, Romulus, teste Plutarcho, Priamus, Hector, Ajax, teste Homero, Julius Cæsar, Tiberius et Domitianus, teste Suetonio. Theodoricus, ait Sidonius, longissimis erat brevior, procerior, eminentiorque brevioribus: enormis enim proceritas, qualis fuit Caligulæ, solet esse mentis inops, hebes et segnis; mediocris vero et justa ingeniosa est et animosa, utpote spiritibus abundans. Hinc Aristoteles, IV Ethic. III: « Pulchritudo, ait, in magno corpore consistit. » Et Virgilius, VIII Æneid.

Sed cunctis altior ibat Anchises.

or ibat Anchises. Secundo, Salomon comparatur Libano in amœnitate, quia ejus adinstar erat vultu, oculis, totoque corpore decoro, amœno et jucundo. Tertio, in odore, quia instar Alexandri Magni suavissimum ore anhelitum, et e reliquo corpore odorem exspirabat. Quarto, in fœcunditate, cum enim mille habuerit uxores, plurimos ex eis genuit filios. Quinto, in fabrica, quia Salomon ex lignis Libani ædificavit templum, orbis miraculum, indeque ipsum templum vocatur Libanus, ut a Zacharia, cap. XI, 1: « Aperi, Libane, portas tuas. »

Christus æque, imo magis quam Salomon, fuit specioso et procero corpore, puta altitudine septem cubitorum, ait Nicephorus, lib. I, cap. ult.; item amœno, jucundo, odorato et fœcundo filiorum non carnalium, sed spiritualium. Rursum, templum factum ex lignis Libani omniaque ejus vasa typus erant Christi; unde ipse ait Judæis, Joan. II: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dicebat de templo corporis sui: » quia sicut templum fuit caput, decus et Sanctum sanctorum Jerusalem terrestris,

sic Christus caput, decus et Sanctus sanctorum est Jerusalem cœlestis, ait Rupertus. Denique Richardus Victorinus per Libanum accipit Christum, per cedrum B. Virginem: « Denique, inquit, ipsa cedrus, quæ crevit in Libano, id est Christo, et dum Christum ipsa genuit, quasi Libanum cedrus produxit, et mons processit ex arbore, cum Deus prodiit ex homine: hoc est novum et inauditum, quod Deus fecit super terram, ut cedrus proferret Libanum, arbor montem, mulier circumdaret virum, id est Deum, et quem mundus non caperet, hunc virgo in utero suo concluderet.

Species itaque Christi sunt virgines, sed beata Virgo specialis ejus, quae speciem suam nunquam per aliquod peccatum mortale vel veniale maculavit; unde speciem ejus Rex coelestis concupivit, in ea carnem sumens, amplius hanc speciem decoravit, quia ampliori eam gratia replevit. »

: « Ipsa igitur singulariter species Christi, præ omnibus speciosa, Christoque simillima, non solum speciem Christi ipsam habens, sed etiam in aliis hanc restituens. » Denique docet B. Virginem, quæ cum Christo summe se humiliavit, merito humilitatis suæ cum eodem summe fuisse sublimatam: « Exaltata est, inquit, hæc beata quasi cedrus, sublimata est sicut Christus; et si tantum quantum Christus, Christus minimus fuit in regno cœlorum, id est in præsenti Ecclesia, Maria humillima fuit omnium quæ fuerunt in terra, ideo ad hoc sublimata ut summum omnium conciperet, et conciperet, et omnium fieret. Rursum species Christi sive Libani consistit in continua germinatione florum, herbarum, thuris, cedrorum, pinorum, aliarumque arborum amœnissimarum, summe odoratarum et salubrium: sic species B. Virginis consistit in assidua productione virginum, martyrum, doctorum, religiosorum et sanctorum quorumlibet in humilitate, patientia, odore, mortificatione, et quavis alia virtute præcellentium.


VERS. 16. GUTTUR ILLIUS SUAVISSIMUM, ET TOTUS DESIDERABILIS: TALIS EST DILECTUS MEUS, ET IPSE EST AMICUS MEUS, FILIÆ JERUSALEM.

GUTTUR ILLIUS SUAVISSIMUM, ET TOTUS DESIDERABILIS. — Hebraice, palatum vel guttur ejus dulcedines, et totus ipse desideria, q. d. Sponsus ita est formosus et gratiosus, ut summe sit amabilis et desiderabilis, imo ut ipse unus, non tantum in se desiderium, sed omnium rerum desideria esse videatur: continet enim in se eminenter omne id quod in qualibet re est desiderabile et expetibile, ac rursum nihil in eo est, quod non sit summe desiderabile et concupiscibile; hinc Christus a Jacob patriarcha vocatur, Genes. XLIX, 27, desiderium collium æternorum, et ab Aggæo, cap. II, vers. 8, desideratus cunctis gentibus, hebraice desiderium omnium gentium; Hebræo consentiunt Septuaginta, nisi quod pro desideria vertunt desiderium. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian. legit, gustus ejus dulcedines, et totus concupiscentia; Vatablus, et quantus quantus est, res sunt expetibiles; Arabicus, anhelitus illius suavitas, et totus est desiderium; Syrus, guttur illius fava dulcissima, et vestimenta ejus desideratissima; Chaldæus, verba gutturis ejus dulcia sicut mel, et omnia præcepta ejus desiderabilia sapientibus ejus super aurum et argentum. Per guttur tum anhelitum, qui per guttur e pulmone et stomacho prodit, tum vocem et sermonem intellige. Anhelitus ergo indicat stomachum sponsi cibis odoriferis, et valido calore optime concoctis esse refertum: hi enim suavem et odoratum exspirant anhelitum; unde vers. 13 dixit: « Genæ ejus sunt areolæ aromatum consitæ a pigmentariis; » et vers. 14: « Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. »

Sensus ergo est: Anhelitus, æque ac vox, vocisque sonus Salomonis, ac multo magis Christi, suavissimus et dulcissimus est, ut mella fundere videatur. « Sic Nestoris oratio erat melle dulcior, » ait Homerus. « Vox igitur ejus, ait Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. IV, num. 14, non fuit raucescens, qualis est libidinosorum; non aspera et absona, quæ agrestium; non acuta et incensa, quæ timidorum; non gravis et magna, quæ conviciatorum, sed media et temperata, et forte etiam paulo gracilior, sed cum dulcedine et suavitate, » quales Aristotelem et Platonem fuisse scribunt Laertius et Plutarchus, quum dicunt eam signum esse pacati animi, suavium et compositorum morum. Hanc dulcedinem sponsus aspiravit sponsæ; unde, cap. IV, vers. 11, ait illi: « Favus distillans labia tua; » ideoque ut hanc animæ et spiritus sponsi suavitatem hauriret sponsa, petebat ejus osculum, dicens cap. I, vers. 1: « Osculetur me osculo oris sui. »

Guttur, id est anhelitus Christi, notat internos ejus affectus, amores et ardores divinos fuisse suavissimos, imo ipsissimam suavitatem, quæ in verba suavissima erumpebat; hinc et præcepta ac consilia ejus evangelica suavissima sunt, non carni, sed rationi, menti et spiritui: ita Cassiodorus, S. Gregorius, Philo, Theodoretus, Beda et alii; unde S. Gregorius et Philo addunt Novum Testamentum esse guttur Christi suavissimum.

Christi suavissimum. Rursum Christus est totus desiderabilis et amabilis, tum quia pulcherrimus, tum quia ipse prior tenerrime et ardentissime amat omnes homines; unde S. Augustinus in Psalm. XLIV: « Pulcher, inquit, Deus Verbum apud Deum, pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem; pulcher in cœlo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens omnia, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro. Ibi illum non videbis pulchrum, ubi deprehenderis injustum: si ubique justus, ubique decorus. »

« Et ideo, inquit Nyssenus, magnus ille Joannes, rogatus quis esset, vocem se appellavit; et beatus ille Paulus documentum edebat loquentis in se Christi, qui vocem suam locaverat, ex qua nimirum Christus fingeret verba. » Nysseno favet explicatio Pselli, qui Joannem Baptistam guttur dicit esse Christi, quia ipsius præcursor et præco, et quasi vox fuit. Concionator ergo, ac vir sanctus assiduus sit in oratione et meditatione, ut spiritum Dei hauriat, quem aliis aspiret, ut ipse velut os et guttur Christi, nil leve aut vanum, nil nisi sanctum, cœleste et divinum, a Christo probatum, illique suggestum eloquatur; at qui cum audit, Christum in eo resonantem audire se æstimet.

Anagogice, beatis vox Dei est suavissima, Deusque ab eis visus totus est desiderabilis, ut præter eum nil cogitare, amare aut desiderare queant. Deus, ait Rupertus, totus est desiderabilis, quia cum habetur, tunc magis desideratur, estque visio ejus in desiderio, et desiderium in visione: visione enim Dei satiantur beati, sed ita ut semper eum ulterius videre desiderent. Visio enim licet duret per millia annorum, tamen in eis non parit fastidium, sed summum cum plena satietate desiderium. Audi hic Richardum de S. Victore: « Desiderabile humanitatis ejus visio in terris, sed multum desiderabilior glorificata ejus humanitas in cœlis, desiderabilis vultu, quem desiderat universitas civium supernorum; desideratissima vero divinitatis ejus contemplatio, cui omne quod desideratur non valet comparari. » Et B. Petrus Damianus, Opusc. V, cap. IV: « Totus, inquit, desiderabilis, quia humanitatis ejus mysterium omne desiderium accendit in mentibus electorum, ut eos videlicet non modo resurrectionis gloria provocet, sed ad imitationis exemplum ipsa quoque ignominia passionis invitet. »

Christus, Psalm. XLIV, 2, « speciosus fuit forma præ filiis hominum, » speciosus corpore, speciosior mente, speciosissimus divinitate. Rursum Libanus idem est quod candidus et candidatio: quid candidius Christo, qui omnes peccatores in baptismo dealbat, eosque gratia odoratos et virtutibus florentes, bonorumque operum fertiles efficit? ita S. Gregorius, Philo et Richardus Victorinus.

et Richardus Victorinus. Porro Theodoretus per Libanum intelligit thus, ut duplex hic significetur Christi natura, scilicet divina per thus: thus enim Deo adoletur; et humana per cedrum, quæ non sentit cariem nec corruptionem; unde Plinius: « Cedrum commendat æternitas. » Lucas abbas vero: « Species Christi, inquit, fuit ut thus, quia omnis illius actus sacrificium est acceptabile Patri æterno: thus quippe a pontifice super hostiam pro peccato, et holocaustum, quod peculiare erat sacrificium, videbatur imponi, et ipse nihil de contagione peccati conversando inter impios contraxit. » Sic Sapientia, id est Christus, comparatur cedro, Eccli. XXIV, vers. 17: « Quasi cedrus, inquit, exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion. »

ELECTUS UT CEDRI. — Primo, quia « sicut cedrus pulchrior est et procerior cæteris arboribus, ita et Christus divinitatis gratia (adde et gratia infusa, utpote quæ fuit gratia capitis derivanda in cætera membra, id est in omnes fideles) præcellit omnes sanctos, » ait Cassiodorus. Secundo, quia cedrus odorata est et imputribilis, sic et Christus; unde sponsa, cap. I, 3: « Curremus, inquit, in odorem unguentorum tuorum: » ita S. Gregorius et Philo. Tertio, Lucas abbas censet cedro notari Christi humilitatem et patientiam, quæ ipsum exaltavit instar cedri, juxta illud, Philip. II, 8: « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, » etc.

Anima sancta speciosa est, ut Libanus, ac excelsa, odorata et imputribilis ut cedrus: quia si adhæremus Christo, per eum sublimes efficimur, ait S. Gregorius, cœlestes et immortales; unde Rupertus: Christus, inquit, fuit electus ut cedri, quia similis exstitit patriarchis omnibus, eorum omnium virtutibus decorus, et quia ex ipso sancti omnes, ut cedri e Libano, prodeunt. Vide plures analogias cedri et justi, quas recensui Eccli. XXIV, vers. 17.

Christus si cui mortalium, certe matri suæ dulcissima et divinissima loquebatur, tum voce exterius, tum potius interius in mente: quare ipsa vivens cum eo per triginta annos, præ omnibus hominibus et angelis divinos illius sensus ac cœlestes dulcedines hauriebat, ut ipsi præ omnibus Christus suus totus esset desiderabilis.

Viri sancti, præsertim prædicatores pleni divina sapientia et suavitate, cum eructant, aliisque inhalant, ut mella divina eis instillare videantur, adeoque ut Deus et Christus per guttura eorum loqui, ac suam suavitatem effundere videatur.

Si de placenta mellea aut saccharea, si de cibo quopiam vel fructu sapidissimo, v. g. de ficu, quæ nullos habet acinos, sed tota est edulis et delicata, dicimus: Hæc placenta, hæc ficus est appetibilis, tota irritat orexim; si de vino suavissimo, v. g. falerno, cretico, lachryma, moschellato, quod intima animæ penetrat et oblectat, dicimus: Hoc vinum summe est desiderabile, hoc vinum sua dulcedine replet os, stomachum, totumque hominis appetitum; quid dicemus de Christo, qui omne desiderium non tantum satiat, sed et longe superat, qui nectar est et ambrosia angelorum et sanctorum omnium? Si opponas Isaiam dicentem, cap. LIII, vers. 2: « Vidimus eum despectum, et novissimum virorum, unde nec reputavimus eum; » huic calumniæ facile respondet Isaias dicens, vers. 5: « Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra, et livore ejus sanati sumus. » Cum ergo intueris Christum crucifixum, et illius sacrosanctum caput spinis acutissime pungentibus coronatum, oculos vigiliis exhaustos, et lacrymis cruore permixtis suffusos, genas alapis cæsas et sordidis sputis deformatas, os illud suavissimum felle amarissimo oppletum, manus tot miraculorum effectrices clavis perforatas, humeros crucis pondere attritos, tergum flagris discissum, pedes clavis etiam transfixos, et totum corpus vulneribus lividum atque cruentum, merito dixeris Christum etiam in cruce pendentem totum desiderabilem; quoniam membra omnia illa tot cruciatibus affecta, nostræ salutis efficacissima quædam medicamenta fuere, et media atque instrumenta nostræ felicitatis. Est ergo Christus totus desiderabilis: ita Almonacirius; unde S. Petrus ait Christo, Joan. VI, 69: « Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. »

Hanc suavitatem Deus et Christus aspirat animæ, cum ei interius loquens cœlestes cogitationes, divinos impulsus, consolationes et amores suavissimos, ideoque inexplicabiles, nec nisi experto cognitos inspirat; unde David, Psalm. XXX, vers. 20: « Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! » et Psalm. CXVIII, 103: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! » hinc illius avidus Samuel, I Reg. III, 10: « Loquere, inquit, Domine, quia audit servus tuus. » Ita S. Anselmus, Richardus, Rupertus et alii.

Rursum, in apostolis cæterisque sanctis multa sunt desiderabilia, at non omnia; laboraverunt enim concupiscentia et peccatis venialibus; at B. Virgo tota est desiderabilis, quia omnis concupiscentiæ et peccati expers, ac gratia omnique virtute plena; unde Damascenus, serm. De Nativ. B. Mariæ exclamat: « O desiderabilis, ac ter beata femina! O divinum simulacrum, ad quod effinex Deus inventus est, mentem quidem divinitus gubernatam habens, ac Deo soli operam dantem,

cupiditatem autem omnem ad id quod solum expetendum atque amandum est, intentam, iram vero adversus peccatum duntaxat, ipsiusque patigentem. » Deinde id particulatim per inductionem singulorum corporis, virtutisque ipsius membrorum demonstrat: « Oculi, inquit, tui semper ad Dominum, perenne atque inaccessum lumen intuentes; aures divinum sermonem audiunt, ac spiritus cithara oblectantur, per quas Verbum carnem assumpturum ingressum est; nares unguentorum sponsi odore deliniuntur, quod quidem divinum unguentum est sponte exhaustum, atque humanitatem suam ungens: unguentum enim effusum nomen tuum, inquit S. Scriptura (Cantic. I, 2). Porro labia tibi sunt Dominum laudantia, ipsiusque labris adhærentia. Lingua et fauces Dei verba discernentes, ac divina suavitate ad satietatem usque fruentes. Cor purum, ac labis expers Deum spurcitie omni carentem cernens, ipsiusque cupiditate flagrans. Venter in quo habitavit is, qui nullo loco capi potest; lactis ubera, quæ Deum puerum Jesum aluerunt. » Ac paucis interjectis: « Manus Deum gestantes, et genua (thronus cherubinis sublimior) quorum ope atque adjumento manus languentes, ac genua dissoluta robur contraxerunt. Pedes Dei lege tanquam lucerna deducti, ac post eam irretorto cursu properantes, quoadusque amatum ad amantem pertraxerunt. Tota spiritus thalamus es, gratiarum pelagus: tota pulchra, tota Deo propinqua: ipsa namque cherubinos superans, ac supra seraphinos evecta propinqua Deo exstitit. O miraculum omnium miraculorum maxime novum! »


TALIS EST DILECTUS MEUS, ET IPSE EST AMICUS MEUS, FILIÆ JERUSALEM.

Chaldæus, hæc est laus dilecti mei, et hæc fortitudo virtutis Domini dilecti mei, a propheta, qui prophetatis in Jerusalem. Concludit sponsa elogia sponsi, hoc quasi epiphonemate, q. d. Vos, o filiæ Jerusalem adjuratæ a me, cap. V, vers. 8, ut quæritis sponsum, qui a me se subduxit, rogastis dotes et signa sponsi, ex quibus eum quæsitum agnoscere possetis, dicentes: « Qualis est dilectus tuus ex dilecto, etc., quia sic adjurasti nos? » Respondi: Dotes ejus vobis hucusque descripsi; scitote ergo talem, tamque pulchrum et eximium esse dilectum meum, quem per plagas et vulnera quæro, de cujus absentia doleo, et cujus amore langueo.

ore langueo. Notat Cassiodorus Christum dici dilectum, dum Ecclesiæ et animæ sanctæ charitatem, qua eum diligat, et vicissim ab eo diligatur, inspirat; amicum vero, dum ei secreta sua communicat, juxta illud Christi, Joan. XV, 15: « Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. »


VOX FILIARUM JERUSALEM. VERS. 9. QUALIS EST DILECTUS TUUS EX DILECTO, O PULCHERRIMA MULIERUM? QUALIS EST DILECTUS TUUS EX DILECTO, QUIA SIC ADJURASTI NOS?

QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? QUO DECLINAVIT (Hebraice פנה pana, id est respexit, ita Septuaginta; Arabicus, discessit) DILECTUS TUUS? ET QUÆREMUS EUM TECUM. — Adolescentulæ, sive filiæ Jerusalem, auditis a sponsa signis et notis sponsi, ex quibus eum cognoscant, instant ulterius, rogantque qua via suspicetur abiisse sponsum cum se subduxit, ut eadem illuc quærant ipsam comitatæ.

Christus, ut dixi vers. 2, subduxit se quasi ab Ecclesia, cum ob prælatorum negligentiam, vel pravitatem permisit grassari hæreses et scandala, fidemque et pietatem in nonnullis provinciis calcari et pessumdari, uti in Oriente factum est post Constantinum grassante hæresi ariana; adeo ut plerique episcopi orientales fierent ariani: tunc enim Christus abiit in Occidentem, atque orthodoxam Homoousii sui fidem et cultum transtulit in Italiam, Galliam, Germaniam; unde occidentales, sive latini episcopi orthodoxi, orientalibus, sive græcis arianis constanter sese opposuerunt.

arianis constanter sese opposuerunt. Sic Christus ex Africa abiit in Hispaniam, cum illa vastata est, hæresique infecta a Gothis, Alanis, Vandalis; sic succedentibus seculis successive a variis provinciis recessit, ac hoc nostro ævo ex Dania, Suecia, Anglia, Scotia, Saxonia, etc., ob hæresim abiit ad Indos, ibique fundavit fidem et pietatem christianam. Tunc ergo filiæ Jerusalem, id est animæ sanctæ, præsertim doctorum et prædicatorum, condolentes Ecclesiæ de hoc Christi ex provinciis christianis recessu, quærunt ab ea, id est ab ejus prælatis, quo abierit Christus, id est, quo sui fidem, cultum et gratiam transtulerit, ut eam partim ibi stabiliant, partim inde ad suos populares revocent et reducant.

Unde S. Gregorius, Cosmas Damianus et alii hæc accipiunt de Synagogæ, id est Judæorum (hi enim proprie sunt filii et filiæ Jerusalem) conversione in fine mundi; tunc enim ultima erit Ecclesiæ senectus, qua mox ab Elia, Enoch, eorumque asseclis reformabitur, et renovabitur per Judæorum omniumque gentium fidem, fervorem et zelum; unde tunc invenietur et pascetur Christus inter lilia virginum, tunc enim erunt 144 millia virginum, qui Antichristi libidini et impietati usque ad mortem resistent, Apoc. XIV, 1 et seq., vide ibi dicta. Censent ergo S. Gregorius et Cosmas hæc esse verba Synagogæ audita evangelii prædicatione, volentis converti ad Christum in fine mundi, ideoque interrogantis Ecclesiam ubinam sit Messias, sive Christus Ecclesiæ sponsus: cui respondet Ecclesia, id est Ecclesiæ doctores (

« Dilectus meus descendit in hortum suum, » etc.

Id facere cœpere Judæi mox a morte Christi cum misso Spiritu Sancto in Pentecoste, ad prædicationem S. Petri illico compuncti, et conversi ad Christum fuere Judæi, primo ad tria, deinde ad quinque millia, Act. II, 41, et IV, 4. Huc accedit Almonacirius, qui hac Christi effigie censet describi quadruplicem Ecclesiæ Christi ætatem et statum, perinde ac in statua Nabuchodonosoris describitur quatuor monarchiarum mundi vicaria ætas et successio, Daniel. II, 31: Christus enim et Ecclesia se habent ut caput et membra, ut sponsus et sponsa; quare quod de Christo dicitur, hoc et Ecclesiæ competit juxta regulam Ticonii. Igitur per aureum Christi caput accipit primam Ecclesiæ ætatem, quæ fluxit a Christo, usque ad Constantinum, hæc enim fuit felicissima et aurea sub apostolis eorumque discipulis, SS. Dionysio, Clemente, Ignatio, Polycarpo, Justino, Quadrato, Irenæo, etc.; hi habebant oculos columbarum, id est limpidos, residentes ad fluenta S. Scripturæ, atque capillos fulvos, quia religiose viventes cœlestem in terris vitam agebant. Huic successit secunda Ecclesiæ ætas eburnea, a Constantino usque ad S. Gregorium, qui floruit anno Domini 600, qua Ecclesia per omnes gentes, etiam barbaras mire fuit propagata; hæc per pectus, brachia, ventrem et femora repræsentatur; ventrem, inquam, non aureum ut caput, sed eburneum: cœpit namque fulgor ille ardentissimæ charitatis nonnihil obscurari, quanquam doctrinæ et sapientiæ puritas maxime vigeret, quæ per ebur optime exprimitur : retinebat præterea sæculum illud multum de pristina illa et apostolica morum integritate; unde pectus, brachia, manus, venter et femora, auro, gemmis, hyacinthis et sapphiris distinguebantur : fuere namque illa ætate, quæ ipso ebore satis beata erat, SS. Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Gregorius Nyssenus, Chrysostomus, Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Cyrillus et multi alii Ecclesiæ splendidissima ornamenta. Secundæ huic successit tertia ætas et non jam aurea, nec eburnea, sed lapidea instar marmoris quidem, significata per crura, constans in fide, sed deficiente charitate frigidior : hoc est a S. Gregorio usque ad tempora Antichristi, quæ a duarum præcedentium fervore multum degeneravit. Quarta et ultima erit tempore Antichristi, sub finem mundi, quando Elias et Enoch Judæos gentesque convertent, suumque eis fervorem et zelum instillabunt : unde hæc notatur per pedes aureos. Quare sicut Ecclesia habuit caput aureum sub apostolis, sic et desinet in pedes aureos sub Elia et Enoch, qui primævum Ecclesiæ primitivæ fervorem et spiritum tam Judæis quam gentibus restituent : ita ipse.

Almonacirius, qui hac Christi effigie censet describi quadruplicem Ecclesiæ Christi ætatem et statum, perinde ac in statua Nabuchodonosoris describitur quatuor monarchiarum mundi vicaria ætas et successio, Daniel. II, 31: Christus enim et Ecclesia se habent ut caput et membra, ut sponsus et sponsa; quare quod de Christo dicitur, hoc et Ecclesiæ competit juxta regulam Ticonii. Igitur per aureum Christi caput accipit primam Ecclesiæ ætatem, quæ fluxit a Christo, usque ad Constantinum, hæc enim fuit felicissima et aurea sub apostolis eorumque discipulis, SS. Dionysio, Clemente, Ignatio, Polycarpo, Justino, Quadrato, Irenæo, etc.; hi habebant oculos columbarum, id est limpidos, residentes ad fluenta S. Scripturæ, atque capillos fulvos, quia religiose viventes cœlestem in terris vitam agebant. Huic successit secunda Ecclesiæ ætas eburnea, a Constantino usque ad S. Gregorium, qui floruit anno Domini 600, qua Ecclesia per omnes gentes, etiam barbaras mire fuit propagata; hæc per pectus, brachia, ventrem et femora repræsentatur; ventrem, inquam, non aureum ut caput, sed eburneum: cœpit namque fulgor ille ardentissimæ charitatis nonnihil obscurari, quanquam doctrinæ et sapientiæ puritas maxime vigeret, quæ per ebur optime exprimitur: retinebat præterea sæculum illud multum de pristina illa et apostolica morum integritate; unde pectus, brachia, manus, venter et femora, auro, gemmis, hyacinthis et sapphiris distinguebantur: fuere namque illa ætate, quæ ipso ebore satis beata erat, SS. Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Gregorius Nyssenus, Chrysostomus, Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Cyrillus et multi alii Ecclesiæ splendidissima ornamenta. Secundæ huic successit tertia ætas et non jam aurea, nec eburnea, sed lapidea instar marmoris quidem, significata per crura, constans in fide, sed deficiente charitate frigidior: hoc est a S. Gregorio usque ad tempora Antichristi, quæ a duarum præcedentium fervore multum degeneravit. Quarta et ultima erit tempore Antichristi, sub finem mundi, quando Elias et Enoch Judæos gentesque convertent, suumque eis fervorem et zelum instillabunt: unde hæc notatur per pedes aureos. Quare sicut Ecclesia habuit caput aureum sub apostolis, sic et desinet in pedes aureos sub Elia et Enoch, qui primævum Ecclesiæ primitivæ fervorem et spiritum tam Judæis quam gentibus restituent: ita ipse.

Huc quoque facit versio Chaldæi: « Responderunt prophetæ, cum audierunt laudes Domini ex ore cœtus Israel, et ita dixerunt: Propter quod peccatum sublata est de medio tui majestas Domini,

o tu quæ pulchra es in operibus tuis super omnes nationes! et ad quem locum declinavit dilectus tuus, quando elevatus est de sanctuario tuo? Dixit cœtus Israel: Propter peccata et rebelliones et proditionem, quæ inventæ sunt in me; dixeruntque prophetæ: Nunc convertere ad pœnitentiam, et surgamus tu et nos, et oremus coram eo, et quæramus misericordiam tecum. » Notat Beda τὸ tecum, cum aiunt: « Quæremus eum tecum; » nam qui Christum, inquit, sine Ecclesia quærit, errare et fatigari potest, at invenire non potest.

Pœnitens, vel pia anima cognoscens quanta sit pulchritudo et gratia Christi, eum omnibus modis quærit, ut eum in dies sibi magis magisque, ac tandem intime uniat, cum eo versetur jugiter, de illo meditetur assidue, etc.; unde invocat filias Jerusalem, id est angelos et sanctos, tum beatos in cœlesti Jerusalem, tum adhuc militantes in terrestri. Hi invocati rogant quonam abierit sponsus, non quod id ignorent, sed ut indicent animæ quærenti, ut recogitet ubi sit locus sponsi, in quo inveniendus sit, ac si ibi eum quærat, se eam omni ope adjuturos: si enim eum quæreret ubi non est, puta in voluptatibus, honoribus, opibus, etc., neutiquam illi auxiliarentur angeli et sancti, sed in castitate, humilitate, paupertate, mortificatione, mundi contemptu eum vestiget, ubi est et invenitur, tunc utique prompti omnes accurrent, ut illi in quærendo et inveniendo opitulentur. Sic fecit Magdalena tum pænitens, cum Christum quæsivit in domo Simonis, ibique pedes ejus lavans et rigans, plenam omnium peccatorum remissionem accepit; tum jam conversa, cum post resurrectionem Christi eum quæsivit in sepulcro, ideoque prima invenit specie hortulani sibi apparentem, colloquentem et consolantem.

Notat Cassiodorus, primo, Christum quandoque subducere se ab anima, vel potius in mente ejus se abscondere, ut ejus virtutem probet, acuat et perficiat; secundo, animam probam quærere conversationem sanctorum, in quorum anima Christus requiescit, ut Christum in ea inveniat, ejusque particeps fiat: sancti enim colloquendo Christum, quem in mente et ore gerunt, audientibus inhalant et inspirant.

Quomodo B. Virgo quæsierit Christum perditum, inveneritque in templo, aliaque plura in hanc rem, dixi cap. III, vers. 1 et seq., cap. V, vers. 6 et seq.