Cornelius a Lapide
Index
CAPUT SEXTUM. SYNOPSIS CAPITIS.
Sponsa adolescentulis rogantibus quonam abierit sponsus, respondet se suspicari eum more suo ivisse in hortum, illique pasci inter lilia: ipsum enim hisce delectari, ideoque frequentem esse in horto. Mox sponsus intelligens quanto desiderio eum quæsierit sponsa, quanta in quærendo passa sit, scilicet flagella, vulnera et spolium, quantaque ei elogia dederit, vicem ei rependit, ac majores ei quam ante laudes dotesque assignat. Id audientes adolescentulæ, vers. 10, sponsæ pulchritudinem admirantur. Inde, vers. 11, ait sponsus se descendisse in hortum, ut fructus inspiceret. Subjungit sponsa se id nescisse. Denique adolescentulæ sponsam ita laudatam rogant, ut revertatur, seque eis videndam et considerandam præbeat, ut in ejus amorem, admirationem et venerationem magis accendantur.
Textus Vulgatae: Canticum 6:1-12
1. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum ut pascatur in hortis, et lilia colligat. 2. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 3. Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem : terribilis ut castrorum acies ordinata. 4. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad. 5. Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. 6. Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ absque occultis tuis. 7. Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. 8. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt : reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. 9. Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? 10. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 11. Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. 12. Revertere, revertere, Sulamitis: revertere, revertere, ut intueamur te.
VOX SPONSÆ.
VERS. 1. DILECTUS MEUS DESCENDIT IN HORTUM SUUM AD AREOLAM AROMATUM, UT PASCATUR IN HORTIS, ET LILIA COLLIGAT.
DILECTUS MEUS DESCENDIT IN HORTUM SUUM AD AREOLAM AROMATUM, UT PASCATUR IN HORTIS, ET LILIA COLLIGAT. — Arabicus, ut lilia congreget : pro areolam, hebraice est ערוגות arugoth, quod Aquila et Symmachus, πρασιάς, id est sulcos, areolas; Pagninus, lineas sulcorum; Septuaginta vero vertunt, phialas, per quas Nyssenus, hom. 15, accipit animas sanctas, quæ virtutum aromata proferunt : hæ enim tales sunt, ut sapientiæ crateres factæ, divinum et incorruptum vinum in se suscipiant, per quod omnem consequantur lætitiam; unde S. Hieronymus, Psalm. XLI, 1, pro eo quod Septuaginta vertunt, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus, vertit, sicut areola præparata ad irrigationes aquarum, sic anima mea præparata ad te, Deus. Vide dicta cap. V, vers. 13. Sponsa adolescentulis, interrogantibus quonam abierit sponsus, respondet eum abiisse in hortum suum : ita S. Gregorius Nyssenus, Theodoretus et alii. Nominat primo hortum, deinde hortos in plurali, quia sicut in magno vastoque horto plures sunt minores, sic in una generali Ecclesia multæ sunt particulares : ita Gregorius, Beda et alii.
Porro sponsa indicato adolescentulis sponsi loco, quod scilicet esset in horto suo, illico eo cum ipsis profecta est, ibique sponsum inveniens, ab eo excepta et laudata est, cum dixit : « Tota pulchra es, » ut audiemus vers. 3; in dramate enim verbali actiones silentur, eæque ex sequentibus legentibus intelligendæ relinquuntur.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus suam fidem et pietatem ab arianis aliisque impiis in Oriente exclusam transtulit in Occidentem, a Græcia in Italiam, ab Africa in Hispaniam, ab Asia in Indiam; maxime vero in fine mundi eam ab omnibus provinciis transferet in Judæam, cum eam per Eliam et Enoch convertet, ut dixi in fine capitis præcedentis : Judæa enim proprie est hortus Christi, utpote in qua ipse ex Abraham, David, cæterisque regibus fidelibus natus et educatus, primo fidem et religionem christianam in eadem fundavit; unde in ea apostoli et primi fideles mira sanctitate floruere, major tamen Judæorum pars mansit in judaismo obstinata, et Christo inimica; unde in fine mundi Christus a gentibus sceleratis et impiis exclusus, migrabit ad Judæos, eosque per Eliam convertet, et tunc « omnis Israel salvus fiet, » Rom. XI, 26; hinc et Antichristus regni sui sedem figet Hierosolymæ, ut verus habeatur Messias et Christus Davidis et Salomonis filius, sed ab Elia de falsitate et hæresi convincatur : quare Judæi ab Antichristo ad Christum se transferent. Dicit ergo hic Ecclesia, ut Christum sponsum, ejusque fidem et cultum ex Oriente et aliis provinciis exsulantem, adolescentulæ, id est piæ animæ requirant in Occidente, quasi in horto suo, puta Romæ in Italia, Hispania, Germania, ac in fine mundi in Judæa, indeque fidei et religionis reformatores, in alias provincias, infidelitate et scelere deformatas evocent, ut eas pristino decori et splendori restituant.
Areolæ aromatum ergo sunt Ecclesia et fideles addicti orationi, mortificationi, cæterisque virtutibus, quibus quasi aromatibus Christus oblectatur et pascitur, ibique colligit lilia castorum et virginum. Vide dicta cap. V, vers. 1 et 13, ubi nota fidei et religionis christianæ propriam et peculiarem dotem et florem esse lilium, id est castitatem et virginitatem : quare ubi deficit fides, ibi mox deficit castitas, regnatque libido; ex adverso ubi viget fides, ibi floret et castitas, uti alibi fusius ostendi.
Porro Chaldæus hæc judaice more suo accipit de reditu Judæorum ex Babylone : hæc enim Judæorum et Synagogæ reformatio fuit typus reformationis Ecclesiæ: « Dominator sæculi, inquit, suscepit voluntarie orationem eorum, et descendit in Babylonem ad concilium sapientum, et dedit populo suo requiem, et eduxit eos de captivitate ipsorum per manum Cyri, et Esdræ, et Nehemiæ, et Zorobabel filii Salathiel, et seniorum Judæorum, et ædificaverunt domum sanctuarii, et constituerunt sacerdotes super oblationes, et levitas super custodiam verbi sanctitatis; et misit ignem de cœlis, et suscepit voluntarie oblationem et incensum aromatum, et sicut vir qui nutrit filium suum dilectum in deliciis, ita delicate nutrivit eos; et sicut vir qui colligit rosas de convallibus, ita congregavit eos de Babylonia. »
Mystice S. Hieronymus sub finem Comment. in Zachariam, per hortum accipit S. Scripturam : « Hortus, ait, et paradisus in quem sponsus descendit ad sponsam, sanctarum lectio Scripturarum est, de quibus lilia, et violas, et rosas, et varia decerpit aromata, ut impleat phialas animarum credentium, et Domino ex eis lilia defundat. »
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Hortus et paradisus Christi est anima sancta, quæ crebro in areola aromatum, id est in passione Christi omnibus virtutibus refertissima meditando versatur; maxime vero paradisus Christi est animarum sanctarum cœtus, qualis est in cœnobiis et familiis religiosis : ibi enim sunt areolæ aromatum, id est ordines virtutum omnium, ac lilia castitatis, cum in mundo et sæculari vita omnia plena sunt spinis vitiorum et urticis libidinum; unde ab iis sese ad religiosos transfert Christus, eorumque castitate et virtutibus delectatur et pascitur. Quare religiosus qui se totum consecrat, dicatque Deo, dicere potest : « Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi; » hinc et devergentis Ecclesiæ senectutem per florentem religiosorum in spiritu juventutem reformare solet Christus, uti superius dixi, tuncque impletur illud, Psalm. CII, 5 : « Renovabitur ut aquilæ juventus (imo senectus) tua : » quocirca Deus, cum vult reformare Ecclesiam, novam religionem spiritu apostolico ferventem instituit, aut jam institutam reformat, et ad primævam observantiam et fervorem reducit; lilia quoque, id est virginum cœtus instituit, aut institutos renovat et expolit : reformatio enim Ecclesiæ maxime consistit in reformatione cleri, religiosorum et virginum : hi enim deinde reformant laicos et plebem christianam. Exempla sunt in SS. Basilio, Augustino, Benedicto, Romualdo, Brunone, Bernardo, Dominico, Francisco, Ignatio.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo est hortus deliciarum, et paradisus Christi, unde in ejus corpore corporaliter novem mensibus, in anima vero et mente spiritualiter quasi in templo suo jugiter habitavit : quocirca Nyssenus, Theodoretus et Justus Orgelitanus dicunt Christum descendisse in hortum suum, cum e cœlo descendit in uterum Virginis, et carnem ex ea assumpsit. Christus ergo, dum viveret in terra, pascebatur inter lilia virginum, quia delectabatur virginitate B. Virginis, S. Josephi, et S. Joannis apostoli, ac vicissim eos pavit castissimis virginitatis, et cœlestis vitæ amoribus et delectationibus; hosce ergo colat et invocet, qui eorum castitatem imitari, itaque Christum ad animam suam, quasi ad virgineum thalamum pellicere cupit.
Exemplum memorabile est in S. Eduardo rege Angliæ, qui eorum inspiratione et dono virginitatem perpetuam cum conjuge sua Editha, usque ad mortem coluit et servavit; fuit ergo mire devotus S. Joanni, adeo ut nulli ejus nomine eleemosynam petenti denegaret. Probavit regis animum ipse S. Joannes, ac specie pauperis ei soli apparens, petiit ab eo nomine S. Joannis stipem, cumque rex aliud ad manum non haberet, annulum e digito detractum ipsi donavit, quare ingens ab eo liberalitatis præmium tulit : nam S. Joannes duobus Anglis Hierosolymam peregrinantibus apparens, per eos annulum regi remisit, dixitque : « Ego ob amorem regis vestri, in omni via firmabo super vos oculos meos. Ego enim sum apostolus Christi Joannes, qui regem vestrum ob meritum castitatis summa dilectione complector. Hunc ergo annulum, quem mihi in habitu peregrini apparenti tribuit, reportate, denuntiantes ei obitus sui diem instare, quem intra sex menses visitans visitabo, ut mecum sequatur Agnum quocumque ierit. » Ita factum, rex enim e vita hac a S. Joanne evocatus, anno Domini 1066, die 5 januarii, in cœlum conscendit : ita Alredus abbas in ejus Vita apud Surium, qui et multa magnaque ab eo post mortem edita miracula recenset.
Porro Philo Carpathius et Lucas abbas per descensum Christi in hortum accipiunt descensum Christi ad inferos; de eo enim latroni dixit Christus, Luc. XXIII, 43 : « Hodie mecum eris in paradiso. » Areolæ aromatum fuere prisci patriarchæ et sancti, ut Noë, Abraham, Isaac, Jacob, Job, David, etc. Addit Philo : « Inde factum est, ut in fragrantissimis mentium humanarum hortis, christiana fide et charitate flagrantium pasceretur ipse Deus, ex iis candidissima liliorum odoramenta, ac serta apostolorum, martyrum et omnium beatorum ad cœlestem thalamum adornandum legeret. »
Anagogice, Christus collegit lilia, cum virgines, purasque et perfectas animas ex hac vita, velut ex horto terrestri decerpit, ac eas in cœlestem paradisum transfert, ubi angelis sociatæ, miro splendore in æterna gloria effulgeant.
VERS. 2. EGO DILECTO MEO, ET DILECTUS MEUS MIHI, QUI PASCITUR INTER LILIA.
Hunc versum explicui cap. II, vers. 16. Chaldæus vertit, et in illo die servivi Domino sæculi dilecto meo, et dilectus meus habitare fecit majestatem suam in medio mei, et nutrivit me deliciis. Sponsa enim, quia amore sponsi plena erat, identidem eum repetit et inculcat, præsertim hic, ubi cum adolescentulis pergebat ad hortum ad quærendum sponsum; unde forte eo viso, et adolescentulis ostenso, in hæc amoris erga eum verba prorupit. Nyssenus, homil. ultima (hic enim finit ipse Comment. in Cantica) docet sponsam ita se per omnia conformare sponso, ut plane ejus similitudinem in se exprimat, ejusque formam induat, adeo ut qui eam videat, sponsum videre se æstimet : perinde ac qui imaginem cernit, exemplar ad quod expressa est imago, cernere se censet; et qui effigiem in speculo aspicit, rem effigiatam non tantum se aspicere putat, sed et re ipsa aspicit: Ibi enim res ipsa se exhibet per sui speciem, et radium non directum, sed a speculo reflexum: quare qui hanc imaginem Christi in mente suscipere cupit, omnes aliarum rerum imagines ex ea eradat oportet, ut instar speculi tersi et puri, Christi illuminantis colores et radios in eodem excipiat. Talis erat Paulus, dicens II Cor. III, 18: « Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, » id est speculorum more Christi in nobis imaginem recipimus, ac reddimus. Et Galat. II, 20: « Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus, » id est abrasis quasi poliendo universis, quæ in Christi naturam non cadunt, nihil in me habeo quod non in ipso sit, et ea de causa mihi vita Christus est, qui est sanctificatio, et puritas, et immortalitas, et lumen, et veritas, et hujusmodi. Alia quæcumque animam meam pascunt, non in gramine, vel virgultis, sed in splendoribus sanctorum; id enim significant lilia, cum splendido quodam sint ornata colore. » Hucusque Nyssenus.
Mystici sive contemplativi hæc accipiunt de exstasi et raptu, quo anima irradiante Dei luce quasi fulgurata, per eam immensam Dei pulchritudinem, bonitatem, sapientiam, etc., quasi per umbram conspicit, ad eamque obstupescit, ita et tota in illam rapitur et absorbetur, adeo ut nulli alteri rei intendere queat; unde præsentia non videt, non audit, nec ullo sensu utitur : ita D. Thomas, II-II Quæst. CLXXV, art. 2.
Porro Richardus de S. Victore, lib. V De Contemplatione, cap. V et sequent., docet tribus causis animam in hanc exstasim, sive alienationem abduci, scilicet primo, ob magnitudinem devotionis: amor enim vehemens facit exstasim, ait S. Dionysius; secundo, ob magnitudinem admirationis; tertio, ob magnitudinem exsultationis. Oritur ergo exstasis ex magna devotione, quando anima tanto desiderii cœlestis et divini amoris igne succenditur, ut ad ceræ similitudinem liquefiat, et quasi a proprio statu dimota, et instar fumi attenuata ad superna conscendat : cui devotioni et amori aliquando magnitudo lucis adjungitur, aliquando solus devotionis affectus alienationem operatur. Oritur deinde ex ingenti admiratione, quando anima divino lumine irradiata, et summæ pulchritudinis et perfectionis divinæ cognitione suspensa, tam vehementi stupore concutitur, ut in similitudinem fulguris coruscantis, transcursis sensibus in summa elevetur; et hæ quidem admiratio et perfecta cognitio interdum animæ non præventæ advenit; interdum in eam in affectus amoris vel in profundam meditationem incumbentem irruit; interdum a lumine incipiens in ardentissimum fervorem desinit. Oritur tandem ex ineffabili exsultatione, quando anima internæ suavitatis abundantia potata, imo et plene inebriata, quid sit, et quid fuerit penitus obliviscitur, et in alienationis excessum lætitiæ nimietate
transfertur; talis fuit raptus S. Francisci, de quo ita scribit S. Bonaventura in Vita ejus, cap. X: « Visus est nocte manibus ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra, et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrationis mirabilis intra mentem mira circa corpus perlustratio testis esset. » Tale quid accidit S. Dominico, qui cum in Missa corpus Christi purissimis manibus in altum elevaret, cunctis qui aderant spectantibus et stupentibus, ipse pariter cubiti unius altitudine a terra elevatus, corpus terreum et grave animi devotione, et spiritu gratiæ sursum attollente. Talis quoque fuit exstasis S. Ignatii fundatoris Societatis Jesu, de quo ita scribit Maffeius in Vita ejus, lib. I, cap. VII: « Factum est aliquando, ut alienatus a sensibus a completorio sabbati ad alterum usque proximi sabbati completorium, in altissimo quodam excessu perstiterit, in quo de SS. Trinitate per visionem intellectualem ita instructus est, ut de ea, licet adhuc idiota, librum scribere ausus sit. » Talis quoque fuit B. Theresia, de qua ita legimus in ejus
Vita, cap. LXXIV: « Erat ejus oratio non solum assidua, sed adeo fervens, quod statim ac sese in orationem recipiebat, confestim extra se raperetur sæpe etiam absque ulla præparatione, Spiritus efficacia percussa, ab usu sensuum abstrahebatur: aliquando etiam ex his raptibus cum summis exclamationibus et lacrymis revertebatur, in quibus magnam noctis partem insumebat. » Eadem dictitabat animam perfecte amantis et contemplantis fieri unum cum Deo spiritum, eo modo et similitudine, quo pluvia e cœlo pluens in fluvium cum ejus aqua miscetur, unumque quid cum ea fit; aut quo duæ lucernæ duo fundunt lumina, quæ in eodem cubiculo coeuntia unum lumen efficiunt; ubi nota non per omnia hæc esse similia, horum enim unio est quasi essentialis; animæ vero cum Christo unio est accidentalis per contemplationem et amorem. Error enim Almarici et contemplativorum rudium tempore Ruisbrochii fuit, in exstasi animam annihilari, et transire in essentiam Dei, uti recenset et refutat Gerson, tract. De Contemplat.
QUINTA PARS DRAMATIS, ULTIMA PARS LIBRI, IN QUA ECCLESIÆ SENESCENTIS REFORMATIO, RENOVATIO, PERFECTIO, AC TANDEM FELICITAS ET GLORIFICATIO, AUT POTIUS AD FELICITATEM ET GLORIAM ÆTERNAM ANHELATIO DESCRIBITUR.
Vide dicta in Proœmio, cap. III.
VOX SPONSI. VERS. 3. PULCHRA ES, AMICA MEA, SUAVIS, ET DECORA SICUT JERUSALEM : TERRIBILIS UT CASTRORUM ACIES ORDINATA.
Pro serie et decore dramatis, nota sponsam, mox ut sponsum invenit in horto, vel in via ad hortum sibi occurrentem, eum reverenter et amanter salutasse, eique narrasse, quanto dolore et studio eum quæsierit; quanta idcirco probra, verbera et spolia a circuitoribus perpessa sit; quibus notis et elogiis adolescentulis eum quæsituris insignierit, quæ omnia utpote jam recensita, hic subticentur: quibus auditis sponsus eam consolatur, ac vicissim laudes et dotes ei cap. IV assignatas confirmat, aliasque insuper adjicit. Ait ergo:
PULCHRA ES, AMICA MEA, SUAVIS ET DECORA. — Pro suavis hebraice est נאוה כתרצה ketirtsa, quod primo, plane et apposite cum Hebræis, Pagnino, Vatablo, Marino et aliis, vertas, sicut Thirtsa, q. d. sponsus. Pulchra es sicut Thirtsa, et decora sicut Jerusalem : Thirtsa enim, sive Thersa, ut vertit Noster in III Reg. XV, 33, erat urbs admodum speciosa in tribu Manasse, in alto monte sita; unde Jeroboam primus rex Israel, sive decem tribuum, thronum suum in ea collocavit, illamque regni caput effecit. Jeroboam secuti sunt ejus posteri et successores usque ad Amri patrem Achab, qui ædificata urbe in monte Somer, indeque nuncupata Samaria, quæ postea Sebaste, id est Augusta, in honorem Cæsaris Augusti, ab Herode appellata est, in illam regni caput sedemque transtulit, ut patet III Reg. XIV, 17; et XVI, 6, 8, 9, 15, 23 et 24. Licet enim Thirtsa, tempore Salomonis, necdum esset metropolis regni Israel, tamen pulchra admodum erat et amœna; unde paulo post sub Roboam a Jeroboam facta est
metropolis, idque mox futurum prævidebat Spiritus Sanctus, qui hæc Salomoni dictavit. Secundo, Septuaginta תרצה tirtsa vertunt, εὐδοκία, id est beneplacitum, complacitum, benevolentia : רצה ratsa enim est velle, complacere, beneplacitum esse; unde transfertur, pulchra es, amica mea, ut beneplacitum; Symmachus, bene accepta; quinta editio, quousque bene probo; Syrus, pulchra es secundum meam voluntatem; hinc Noster vertit suavis, quia quæ alicui bene placent, hæc illi grata, suavia et jucunda sunt; alii vertunt suavitas, in abstracto, q. d. Suavis adeo es ut ipsa suavitas esse videaris, hoc est, suavissima et jucundissima es. Porro noster interpres, æque ac Septuaginta sæpe pro nominibus propriis vertunt eorum significata, cum illa rei, de qua agitur, conveniunt, aut quid mysterii in eis latet; sic pro Simon Chananæus vertit, Simon Zelotes; pro Thomas vertit, Didymus; pro Cephas vertit, Petrus; pro Boanerges vertit, filii tonitrui; sic I Paral. IV, 22, pro nominibus propriis Joachim, Chozeba, Joas et Saroph, vertit, « et, Qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus et Incendens, qui principes fuerunt in Moab. »
SICUT JERUSALEM, — Jerusalem enim erat pulcherrima, sive templum, sive domum regiam, sive muros, sive plateas, sive ædes, fora, vicos, sive homines, ac præsertim feminas et sponsas spectes. Solent Hebræi homines comparare arboribus, hortis, urbibus, ac vicissim urbes hominibus et cœtibus hominum; unde Jerusalem cœlestis comparatur sponsæ, Apocal. XXI, 2 : « Vidi, inquit, sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cœlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo. » Porro Chaldæus hæc de duplici Judæorum templo accipit : « Pulchra es, inquit, hodie tempore secundi templi, sicut accepta fuisti olim tempore primi. » Verum tempore Salomonis necdum erat templum secundum.
TERRIBILIS UT CASTRORUM ACIES ORDINATA. — Syrus, ut electa, q. d. Sponsa mihi sponso est suavis et amabilis, sed hostibus sæva et terribilis, juxta illud, cap. I, 9 : « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. » Hebraice כנדגלות cannidgaloth, id est sicut vexillatæ, scilicet, acies atque cohortes, hoc est, ut castrorum acies ordinata, ut vertit Noster : sub vexillis enim ordinantur cohortes et acies, atque in recta earum dispositione et ordine consistunt castrorum robur et fortitudo : pauci enim milites recte dispositi et ordinati profligabunt multos male dispositos, palantes et inordinatos. Septuaginta pro אימה aiumma, id est terribilis, legentes aliis punctis אימה ema, vertunt θάμβος, id est pavor, stupor, admiratio; unde Vaticani transferunt, pavor ut ordinatæ acies; pavor, id est pavenda et pavorem hostibus incutiens. Nysseni, æque ac S. Athanasii in Synopsi interpres, pro pavor, vertit stupor : nam pavor parit stuporem, tacitosque stupidos. S. Ambrosius, lib. De Virgin.,
vertit, admiratio ordinata, « eo quod, inquit, civitatis æternæ universa habeat mysteria, et admirationi sit omnibus, intuentibus eam, quia plena ut æquitas, atque perfecta est, et fulgorem de verbi lumine mutuata, dum in id semper intendit; sit etiam terribilis ordine quodam ad summam provecta virtutum.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Ecclesia pulchra effecta est, æque ac fortis et terribilis ut castrorum acies ordinata, quando errores et vitia per arianos, aliosque impios in fideles suos inducta, per zelosos imperatores et principes, pontifices et episcopos in Concilio Nicæno, Ephesino, Chalcedonensi, Lateranensi, Florentino, Tridentino, aliisque tum œcumenicis, tum provincialibus exstirpavit; et Ecclesiam vel universalem, vel provincialem pristino fidei et virtutum nitori restituit : hic enim incipit Spiritus Sanctus describere senescentis Ecclesiæ renovationem, quæ sæpius et varie diversis temporibus et locis facta est per episcopos et reges eximios, quos Deus Ecclesiæ reformatores suscitavit. Sic S. Athanasius reformavit Ecclesiam alexandrinam, ut in omni sanctitate floreret, Deique paradisus esse videretur. Sic Lucifer Calaritanus reformavit Sardiniam, Eusebius Vercellensis Italiam, S. Hilarius Galliam, Dionysius et mox S. Ambrosius Mediolanum, ab Auxentio arianæ episcopo paulo ante deformatum, S. Paulinus Treviros; sic aliis sæculis prolapsos Ecclesiarum particularium mores instaurarunt.
Maxime vero in fine mundi id facient Elias et Enoch cum suis asseclis, uti paulo ante dixi; unde tunc Ecclesia erit pulchra ut Thersa in gentibus, et decora ut Jerusalem in Judæis : Thersa enim erat metropolis Samaritarum, qui a Judæis vilipendebantur, ut gentes et idololatræ; Jerusalem vero Judæorum. Ecclesia enim similis est urbibus Thersæ et Jerusalem, quia sicut in his erat congregatio et multitudo civium, sic in Ecclesia est fidelium. Rursum Thersa idem est quod complacentia, suavitas, decor, pulchritudo, qualis est in Ecclesia gentium reformata. Jerusalem idem est quod visio pacis, qualis erit in Judæis, quando ipsi ad Christum conversi, cum gentibus in unam Ecclesiam pacifice conspirabunt, ideoque in unam Jerusalem cœlestem transferentur. Hinc Ecclesia a S. Paulo, Galat. IV, 26, et a S. Joanne, Apoc. XXI, 1, vocatur Jerusalem ob causas, quas ibidem recensui. Audi S. Gregorium : « Pulchra et amica, suavis et decora sicut Jerusalem Synagoga esse perhibetur, quia sancta quatuor evangelia aliquando conversa, sicut Ecclesia sectabitur : Jerusalem quippe visio pacis interpretatur; per quam bene S. Ecclesia figuratur, quia dum in mundo semper pressuram patitur, viam fastidiens, quæ
pax patriæ cœlestis, currendo contemplatur, confidens in eo qui discipulis suis dicebat, Joan. XVI, 33 : In mundo quidem pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. Digne autem Synagoga conversa sicut Jerusalem pulchra, et amica, et suavis, et decora dicitur, quia dum S. Ecclesiam imitatur, quatuor evangeliorum præcepta operatur, a quibus pulchritudinem morum accipit, ut placeat; exercitium sanctæ operationis colligit, ut in amicitia hæreat; suavitatem mansuetudinis discit, ut permaneat; speciem decoræ conversationis ostendit, ut per exemplum trahat. »
Porro Ecclesiæ pulchritudo, æque ac fortitudo, quæ eam dæmonibus, hæreticis et impiis facit terribilem, consistit in ordine hierarchico, quo pontifici subsunt et subserviunt episcopi, episcopis presbyteri, presbyteris diaconi, diaconis cæteri clerici et laici, quique in ordine et gradu suo. Hos omnes enim pontifex per episcopos regit et dirigit, sicut angelus cœli primi, quod primum mobile dicitur, illud movens ab oriente in occidentem, eodem consequenter et movet cœlos inferiores primo subjectos; unde ei nulla vis resistere, aut motum hunc inhibere potest. Tanta est vis obedientiæ et ordinis; ob illum enim Ecclesia dicitur terribilis ut castrorum acies. Hoc est quod præcinuit Isaias, cap. XXVI, vers. 1 : « Urbs fortitudinis nostræ Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. » Causam affert, cap. LIV, vers. 11, dicens : « Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua : et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, » quinam sint hi lapides explicat subdens : « Universos filios tuos doctos a Domino : et multitudinem pacis filiis tuis. »
Rursum pro ut castrorum acies ordinata, hebraice est, sicut vexillatæ, scilicet phalanges et acies, quia in Ecclesia universali multæ sunt particulares, et in particularibus multi clericorum et laicorum gradus, multi religiosorum ordines, qui omnes licet vexillis particularibus discreti, omnes tamen militant sub vexillo crucis Christi : quare ab eo, puta a Christo crucifixo, manat omnis eorum pulchritudo, æque ac fortitudo; unde S. Anselmus : « Terribilis es, inquit, quia in te milito et tu militas in servitio meo, sicut in castris militatur, et es ordinata per institutionem : » in Ecclesia enim sunt validi cunei martyrum, fortia agmina virginum, invicta agmina doctorum, etc.
Addit Cassiodorus Ecclesiam dici pulchram et suavem in virtutibus, terribilem in imperio, quod profert usque ad terminos terræ. Porro ordo hic unit omnes fideles inter se, æque ac cum capite Christo; atque hæc est causa, cur Ecclesia sit fortissima et inimicis terribilis ut castrorum acies ordinata : quia scilicet summe per charitatem unita est, unio autem tot fidelium est invicta, omniaque pervincit : audi S. Gregorium : « Notum expertis est, quod milites cum in procinctu contra hostes vadunt, si strictim et concorditer gradiuntur, ab hostibus contravenientibus timentur, quia dum in eis aditum per scissuram non aspiciunt, qualiter eos penetrent hæsitantes non inveniunt; illisque hoc impenetrabile munimen efficitur, quod concorditer ordinati seipsis semetipsos tuentur. Dum enim de seipsis sibi vallum efficiunt, intrandi ad se aditum hostibus non relinquunt; et ut occidantur appetiti, ipsi facilius occidunt. Sic in multitudine fidelium contingit, quæ dum contra malignos spiritus pugnare non desinit, necesse est ut pace charitatis constringatur, qua salva fit : si enim pacem tenet, terribilis hostibus apparet; si per discordiam scinditur, undique ab hostibus leviter penetratur. Pace itaque se muniat, unitate se vinciat, charitate se uniat, ut dum in seipsa per scissuram damnum non patitur, ducem suum semper exsultans sine confusione sequatur. »
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta pulchra est per gratiam, suavis per comitatem, charitatem et benevolentiam, terribilis per zelum, quia in omnibus Dei voluntati se conformat, ejusque gloriam promovere satagit; talis terribilis est, ait Beda, quia universam virtutum aciem in se habet instructam; si ergo eam tentet gula, resistet temperantia; si libido, resistet castitas; si ira, resistet patientia; si superbia, resistet humilitas; si avaritia, resistet liberalitas, si acedia, resistet zelus. Audi Hugonem de S. Victore, Erudit. Theol. ex Miscell. II, lib. I: « Successus est, ait, hominibus, decora numinibus, terribilis dæmonibus : quare? quia ambulat ut castrorum acies ordinata, non dissipata per invidiam, sed constipata per charitatem. Acies est per conventum, castrorum per procinctum, ordinata per consensum. Conventum facit pœnitentia, procinctum ponit vigilantia, consensum præbet concordia; »
unde Chaldæus vertit : « Quam pulchra es tu, dilecta mea, in tempore, quo vis facere voluntatem meam! pulchra est domus sanctuarii, quam ædificasti mihi similem priori domui sanctuarii, quam ædificavit mihi Salomon, rex Jerusalem; et terror tuus fuit super omnes populos in die, quo ambulaverunt vexilla tua per desertum. »
Nota, fortitudo Ecclesiæ ac animæ piæ oritur ex ejus pulchritudine, ideo enim terribilis est hostibus, quia decora est sicut Jerusalem, id est sicut visio pacis; pax ergo facit eam terribilem, pax enim omnes ejus motus ac affectus componit et ordinat juxta legem et voluntatem Dei, ut sint quasi castrorum acies ordinata, id est densa, concors et composita, quam nulla vis perrumpere valet. Hinc anima composita et pacifica est invicta et insuperabilis.
Porro Nyssenus legit, pulchra es, proxima, ut
beneplacitum vel benevolentia, decora sicut Jerusalem, stupor sicut instructa acies, sicque explicat : Pia anima, inquit, primo, est similis benevolentiæ Christi, quia ipse se exinanivit formam servi accipiens, deditque in pretium pro mundi vita; sic enim anima pia se impendit pro salute proximorum, uti faciebat Paulus, atque in hoc consistit ejus pulchritudo. Secundo, formosa est sicut Jerusalem, scilicet cœlestis, quia cum habeat in se inhabitantem Deum, qui omnem decorem tribuit cœlesti Jerusalem, huic quoque in decore similis esse perhibetur. Tertia, eadem stupor est sicut instructæ acies, quia cum omnia, inquit, faciat ordinate et decore, talem sui excitat admirationem, qualem angelorum exercitus, qui in omnibus sui ministeriis sunt ordinatissimi. Sic et Theodoretus, qui tamen εὐδοκίαν, id est beneplacitum, vertit probationem; ut sicut sponsa sponsum, cap. V, vers. 16, vocavit desiderium, id est summe desiderabilem, sic sponsus hic vicissim sponsam vocat probationem, id est summe probatam, puram et perfectam. Tres vero Anonymi censent animam piam vocari stuporem, eo quod contemplando immensam Dei pulchritudinem, admirando obstupescat, ut faciunt angeli.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo pulchra est complacentia, quia unice præ omnibus creaturis placet toti SS. Trinitati, angelis et sanctis, juxta illud Gabrielis, Luc. I, 30: « Invenisti gratiam apud Deum, o beata Virgo, inquit Rupertus, suavis et decora es sicut Jerusalem, in eo quod anima tua semper supernam videt pacem, et ex visitatione tui discunt animæ plurimæ cœlestem ducere conversationem; unde et dicuntur, vel sunt filiæ Jerusalem, quia optimam eligunt partem, juxta illud, Psalm. XLV, 11 : Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus, etc. Tu quoque terribilis es dæmonibus, hæreticis et impiis, sicut castrorum acies ordinata, in qua summa omnium est concordia; ac proinde nullus in ea per discordiam aditus datur hosti. » Quocirca omnes hæretici qui Christum etiam beatam Virginem impugnant, ab ea proteruntur; unde de ea canit Ecclesia : « Cunctas hæreses sola in universo mundo interemisti. » Addit Sophronius, serm. De Assumpt. : « B. Virgo, inquit, est sicut castrorum acies ordinata, quia stipata est innumeris angelorum et sanctorum agminibus; » hinc Damascenus, orat. 1 De Nativ. : « O sanctissima, inquit, filia, quæ materni uberis lacte aleris et ab angelis undique cingeris! » hinc et S. Bonaventura in Specul. B. Virginis, cap. III: « Maria, inquit, interpretatur domina : hoc quoque optime competit imperatrici quæ revera domina est cœlestium, terrestrium et infernorum: domina, inquam, angelorum, hominum et dæmonum, » etc. Unde S. Augustinus ait : « Michael dux et princeps militiæ cœlestis cum omnibus spiritibus administratoriis, tuis, Virgo, paret præceptis in defendendis in corpore et in suscipiendis de corpore animabus fidelium specialiter servientium tibi, Domina, et die ac nocte se tibi commendantium. » Idem in Cantico : « Te matrem Dei laudamus; tibi, ait, omnes angeli et archangeli, tibi throni et principatus fideliter deserviunt; tibi omnes potestates et omnes virtutes cœli cœlorum et universæ dominationes obediunt. » B. Gertrudis, lib. IV Revelat. cap. XXX,
agens de angelis quos videbat coram Deipara, eos qui ad festum Assumptionis se paraverant, adducere, eosque ab insidiis malignorum spirituum defendere, subjicit : « Quia ad imperium, inquit, Dei genitricis multitudo angelorum undique defendendo protegit, omnes gloriosam Virginem invocantes. » Denique S. Germanus, orat. In Zonam Deiparæ: « Tu, ait, nequissimi hostis contra servos tuos invasiones sola nominis tui invocatione sanctissima repellens, tutos atque incolumes servas. » Vide dicta cap. I, vers. 9, ad illa : « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te. »
VERS. 4. AVERTE OCULOS TUOS A ME, QUIA IPSI ME AVOLARE FECERUNT. CAPILLI TUI SICUT GREX CAPRARUM, QUÆ APPARUERUNT DE GALAAD.
AVERTE OCULOS TUOS A ME (hebraice, a coram me, vel e regione mei), QUIA IPSI ME AVOLARE FECERUNT. Hebræa הרהיבוני hirihibuni, id est prævaluerunt mihi; Pagninus, fortiores me fuerunt; Vatablus, quia ipsi vincunt me; Tigurina, deflecte oculos tuos, ne directe me contueamur, quia me superbiorem faciunt; R. Salomon et Anonymus, extulerunt et superbire me fecerunt; Aben-Ezra, potentiores sunt me, mihi robur et dominationem adimunt; R. David, roborarunt me in amore; S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, ipsi me elevant, idque sic explicat quasi Christus roget animam perfectam, ne se detineat in elevata contemplatione, sed sinat se descendere ad rudiorum instructionem et salutem : « Et si tu, inquit, perfecta es, aliæ tamen adhuc animæ redimendæ sunt, aliæ fulciendæ : quamobrem averte oculos tuos a me; elevas enim me videndo; ego autem ideo descendi, ut omnes elevem. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur. »
Disce ex his omnibus versionibus, quam potentes sint oculi sinceri, casti et amabiles sponsæ, utpote quæ sponso prævaleant, dominentur, eumque quasi captivent, sibique mancipent : sensus enim est, q. d. Tantus est decor oculorum tuorum, o sponsa, tanta tamque ignea in eis vis, ut me in sui amorem rapiant, ut mihi dominentur, ut amori succumbam, ut mihi mentem quasi eripiant, ut nimietate amoris fugitivum cor quasi avolet et in te transvolet, juxta illud, cap. IV, vers. 9: « Vulnerasti cor meum in uno oculorum
tuorum; » hebraice, excordiasti me. » Vide quæ de vi et illecebra oculorum femineorum, cap. IV, vers. 1 et 9, dixi. Nota est illa apud Euripidem in Hecuba lex, ex veterum moribus recepta : « Adversa ne qua femina spectet viros. » Ostendit quod dixit, « pulchra es, et decora » ex pulchritudine oculorum, quæ tanta est, ut cor sponsi in sui amorem abripiant, adeo ut sponsus, cordis sui impotens, videat illud avolare in sponsam, q. d. Oculi tui adeo sunt pulchri, ut eorum lucem et vim non sustineam; modicum ergo eos deflecte, et ad latus averte, ut mihi redditus eos quasi ex latere liberius et lentius intuear : quare frigida est expositio Chaldæi, quæ sic habet : « Fac accumbere magistros tuos sapientes, congregatio magna in circuitu, in conspectu meo; ipsi enim consulebant me in captivitate, et constituebant gymnasium doctrinæ legis meæ. »
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Multi censent hic notari et retundi audaciam et curiositatem Ecclesiæ, vel piæ animæ, quæ oculos mentis nimis profunde vult figere in contemplanda Dei essentia et majestate, ut incomprehensibilem quasi penetret et comprehendat, cum
potius debeat curare negotia domus cum Martha et proximorum salutem : qua in re non proficit, sed magis retunditur et hebetatur oculorum ejus acies, sicut qui fixis oculis intuetur solem, excæcatur, juxta illud, Proverb. XXV, 27: « Scrutator majestatis opprimetur a gloria : » ita S. Gregorius, Cassiodorus, Theodoretus, Philo, Beda, Anselmus, Rupertus et S. Ambrosius, cujus verba jam recitavi. Huc accedit Justus Orgelitanus, qui accipit hæc de contemplatione humanitatis Christi, q. d. « Non me semper in corpore conspiciendum requiras, quem spiritu per fidem melius cernis. Idcirco enim in cœlos ascendi, ut non semper localis tibi appaream, qui sic omnia divinitatis meæ præsentia repleo, ut ubique adsim, cunctaque contineam et a nullo loco continear. »
Verum hic sensus parum contextui, æque ac hebrææ phrasi congruit : non enim reprehenditur hic sponsa a curiositate, sed laudatur a pulchritudine et illicio oculorum, per quos pura Ecclesiæ in Christum intentio et amor significatur, ut dixi cap. IV, vers. 1 : hæc enim intentio uni Christo placendi et inhærendi mire Christo placet et cor ejus abripit, ut diligentem se vicissim diligat, et intendenti sibi totus intendat. Significat ergo Christus charitate Ecclesiæ se victum, ut sui tam amantem mirifice redamet, utque ejus amore cursum, tempusque mundi absolvere decernat, quo reliquiæ Israel salventur : de iis enim agit in sequentibus, ut hoc facto Ecclesia Christo sponso suo in æternum copuletur, eoque felicissima perfruatur in cœlesti gloria, ubi nuptiarum utriusque erit consummatio.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Quod dixi de Ecclesia, dic de anima commutato nomine : porro nova et paradoxa est hic explicatio Nysseni, homil. 15 et ultima (hic enim finit Nyssenus) et qui eum sequitur, imo ejus abbreviator est, Michael Psellus : censent enim hæc esse verba non sponsi, sed sponsæ ad sponsum; atque quod vertunt Septuaginta, ἀπόστρεψον τοὺς ὀφθαλμούς σου ἀπεναντίον ἐμοῦ, sic transferunt, averte oculos meos a contrario mihi (Interpres Nysseni vertit a me, ut τὸ ἀπεναντίον sit idem quod e regione mei, id est a me, sed aliam esse Nysseni mentem patet ex iis quæ subdit): nam illi ἀνεπτέρωσαν με, id est avolare fecerunt me; sed Nyssenus urgens τὸ ἀνα vertit, rursum alas mihi tradiderunt, q. d. Averte, o Christe, oculos tuos ab eo, quod mihi contrarium est, eosque converte ad me, quia lux oculorum tuorum alas gratiæ, quas per peccatum perdideram, rursum mihi reddidit, ut alata et a terrenis cupiditatibus expedita, ego ad cœlum evolem.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Nonnulli explicant de B. Virgine Christum concipiente et pariente, q. d. O Virgo, quæ in altissima et purissima divinitatis contemplatione versaris, ab ea oculos mentis averte, eosque converte ad contemplandum incarnationis Verbi, quod in te peragitur, mysterium : hi enim puritatis mentis tuæ oculi quasi me mihi surripuerunt, ac sinu Patris in gremium tuum evolare fecerunt.
Verum quia ad litteram hic agitur de Ecclesiæ reformatione et Synagogæ conversione, potius sic exponas, q. d. Pura et ardens intentio tua, o Virgo, qua Ecclesiæ renovationem et Judæorum conversionem ardentissime intendis, desideras, oras et procuras, adeo mihi placet, ut illam ulterius ferre nequeam, quin potius illi obsecundem, illique quasi me tradam, ut perficiam et opere compleam id quod tantopere desideras et flagitas.
Hos occultos mentis B. Virginis oculos prodebant oculi corporis augusti, et amore Dei flagrantes; unde de iis Poeta : O charissimæ luces, Nitidissimi soles, Felicissimæ faces. Augustissima sidera! Luces animæ, soles mentis, faces cordis, sidera animi. O vultum! o cœlum, tot, tamque divinis
facibus, facibusque cælatum ! « o facies magni mihi numinis instar! » Sane vidi Romæ imaginem Deiparæ, a S. Luca depictam, in qua oculi et vultus majestatem augustam, et plus quam humanam repræsentant.
CAPILLI TUI SICUT GREX CAPRARUM, QUÆ APPARUERUNT DE GALAAD. VERS. 5 et 6. DENTES TUI SICUT GREX OVIUM, QUÆ ASCENDERUNT DE LAVACRO, OMNES GEMELLIS FŒTIBUS, ET STERILIS NON EST IN EIS. SICUT CORTEX MALI PUNICI, SIC GENÆ TUÆ ABSQUE OCCULTIS TUIS.
Hæc omnia explicata sunt, cap. IV, vers. 1: sponsus enim repetit hæc sponsæ elogia, ut ea confirmet et adolescentulis inculcet : tantum nota Septuaginta, Arabicum, Symmachum et Aquilam hic addere, sicut funiculus coccineus labia tua, et eloquium tuum dulce, quem versum ex cap. IV, vers. 3, transcripserunt et huc retulerunt. Rursum pro sicut cortex mali punici, Syrus vertit, sicut corona mali punici : hæc enim in corticis vertice coronam patulam gestat. Ad hæc pro absque occultis tuis, sive ut cap. IV, vers. 3, vertit, absque eo quod intrinsecus latet, Arabicus transfert, præter pulchritudinem silentii tui.
VERS. 7 et 8. SEXAGINTA SUNT REGINÆ, ET OCTOGINTA CONCUBINÆ, ET ADOLESCENTULARUM NON EST NUMERUS. UNA EST COLUMBA MEA, PERFECTA MEA, UNA EST MATRIS SUÆ, ELECTA GENITRICI SUÆ. VIDERUNT EAM FILIÆ, ET BEATISSIMAM PRÆDICAVERUNT: REGINÆ ET CONCUBINÆ, ET LAUDAVERUNT EAM.
SEXAGINTA SUNT REGINÆ, ET OCTOGINTA CONCUBINÆ, ET ADOLESCENTULARUM NON EST NUMERUS. UNA EST COLUMBA MEA, PERFECTA MATRIS (Septuaginta, matri) SUÆ, ELECTA GENITRICI SUÆ. — « Unica matris, » id est unigenita, vel unice præ aliis filiabus dilecta a matre; Arabicus, perfecta mea una est et una matri suæ. Concubinæ vocantur non pellices et meretrices, sed legitimæ uxores, licet secundariæ: quia scilicet non erant matres-familias, nec earum filii in patris hæreditatem et regnum succedebant, sed cum muneribus dimittebantur, uti Abraham Agar concubinæ suæ, ejusque filio Ismael dedit munera; Saram vero habuit quasi uxorem primariam et matrem-familias, cujus proinde filius Isaac Abrahæ fuit hæres ex asse. Vide dicta, Genes. XXV, 6. Adolescentulas accipe virgines honorarias, quæ reginas et concubinas honoris causa comitabantur, earumque faciebant gynæceum; aut quasi in gynæceo servabantur, ut, morientibus reginis, vel concubinis, in earum locum succederent, fierentque uxores vel primariæ, vel secundariæ.
Quæres an hæ reginæ, concubinæ et adolescentulæ fuerint Salomonis, an alterius? olim enim licita erat polygamia, non tantum apud gentiles, sed et apud Hebræos; unde reges Parthorum, Persarum, Medorum, Assyriorum, Syrorum multas habebant uxores, uti etiamnum habent reges Maurorum, Turcarum, Indorum, Tartarorum, etc. Primo, Noster Delrio censet has non fuisse Salomonis, sed alterius, a quo petatur comparatio: « Nunc pastor noster, inquit, regum cunctorum opibus fortunisque sortem anteponit suam. » Non placet accipi de Salomone rege, cujus feminarum mandræ his longe majores fuere, et contra quam hic legimus: « Plures habuit reginas quam concubinas » (vide III Reg. XI, 3); sed capio indefinite de quovis monarcha potentissimo. « Sit aliquis, ait, qui in gynæceo suo clausas habeat plurimas conjuges primarias ingenuæ conditionis et plures concubinas (sic vocantur secundariæ uxores sine cæremoniis et ritualibus nuptiarum copulatæ, servilis vel libertinæ conditionis), plurimas vero virgines adolescentulas, quæ in alteram thalami sortem mille clavibus asservantur in domus penetralibus, quidquid in tam multis divisim, in mea id conjuge confertim omne repetitur; quare et te, o dilecta, cunctis illis præfero, et me tali rege beatiorem dico. » Olim enim sponsus et sponsa honestabantur nomine regis et reginæ; unde Plautus in Sticho: « Suus rex reginæ placet, sua cuique sponsa sponso. » Nomine ergo regis et reginæ sponsus et sponsa, licet plebeii, se mutuo honoris et lætitiæ causa compellabant et salutabant.
Secundo, aptius alii has censent fuisse Salomonis, hoc enim ipse nexus exigere videtur : ita S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., Genebrardus, Sotomaior, Gislerius et alii hic, Abulensis, I Reg. XI, Quæst. IX et seqq., Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. V. Salomon enim sub initia regni, cum castior esset, et hæc scriberet, sexaginta duntaxat habuit reginas, et octoginta concubinas, non libidinis, sed regalis magnificentiæ causa, ne vicinis regibus qui amplum illarum gynæceum ostentabant, dignitate videretur inferior : isto enim polygamiæ ævo, regum splendor consistebat in reginarum copia et splendore; at senior factus et intemperantior, septingentas sibi ascivit reginas et trecentas concubinas, III Reg. XI, 3. Ait ergo: « Ego Salomon, sexaginta habeo reginas, et octoginta concubinas, quæ pluribus stipantur adolescentulis virginibus; at his omnibus præfero filiam Pharaonis : hæc enim mihi prima et summa uxor, hæc reginarum est regina; hæc una mihi plus dilecta quam ceteræ omnes; unde de hac dico: Una est columba mea, perfecta mea; sicut eadem una est matri suæ, electa genitrici suæ; quia ob pulchritudinem, tum corporis, tum magis animi, moresque castos, modestos et compositos, tam mihi, quam matri suæ præ cæteris filiabus unice est chara et dilecta. » Quod si hic uxorum numerus in Salomone adhuc sancto et sanctorum canticorum scriptore plus æquo major videtur, dicito cum Sanchez, reginas hasce et concubinas fuisse vicinorum regum, quæ honoris causa comitabantur genialem pompam nuptiarum Salomonis cum filia Pharaonis, ac postea
sæpe amicitiæ, et forte homagii causa ipsum intervisebant. Videntur enim hi reges Salomoni fuisse amici vel subditi. Nominat reginas sexaginta, concubinas octoginta, quia post initia regni præcise tot habuisse videtur, aut quia ponit numerum definitum pro indefinito: sexagenarius enim est numerus perfectus, scilicet ex senario et denario in se mutuo ductis et multiplicatis : congrue ergo datur reginis: octogenarius vero conflatur ex denario qui est perfectus, et octonario qui est imperfectus; apte ergo tribuitur concubinis, utpote uxoribus imperfectis. « Senarius, ait Justus, perfectus est, quia totis suis partibus constat, nam sexta ejus pars est unum; tertia, duo; media autem, tria esse probatur. » Denique Abulensis, III Reg. XI, Quæst. XII, et Pineda, lib. VI De Reb. Salomonis, V, censent Salomonem plures habuisse reginas et concubinas, scilicet usque ad mille, sed præcipuas ex eis magisque familiares Salomoni hic duntaxat numerari, easque fuisse sexaginta e reginis et octoginta e concubinis. Verum difficile est creditu eum, cum cantica tam spiritualia scripsit, adeo fuisse carnalem et mulierosum, ut mille habuerit uxores.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Reginæ, id est Ecclesiæ patriarchales, primates et metropolitanæ, sunt sexaginta, id est multæ; concubinæ, id est Ecclesiæ episcopales, sunt octoginta, id est plures; adolescentularum, id est Ecclesiarum parochialium et cæterarum, non est numerus : plurimæ enim sunt et quasi innumerabiles; at supra has omnes eminet Cathedra S. Petri, puta Ecclesia romana, inquit Cosmas Damianus, quæ reginarum est regina, totiusque Ecclesiæ caput et princeps, quæ cæteras omnes moderatur et regit, ne a recta fide et pietate aberrent; et cum aberrant, eas corrigit et reformat : quare hæc est una columba, id est una sponsa Christi, unice ab eo dilecta, perfecta in fide et religione, unica matri suæ, et electa genitrici suæ, id est unice pariter dilecta primitivæ Ecclesiæ hierosolymitanæ, ait S. Anselmus; hæc enim ceu mater romanam genuit, dum SS. Petrum, Paulum, aliosque primos credentes Romam misit, ut eam converterent, et caput Ecclesiæ constituerent. Quare romanus Pontifex, qui in ea præsidet, mittit reformatores per totum orbem, qui veram fidem et religionem in particularibus Ecclesiis collapsam, vel corruptam instaurent, uti S. Sylvester misit Osium Cordubensem, qui præesset concilio Nicæno, ubi damnatus est Arius; Julius, Liberius et alii miserunt S. Athanasium, Eusebium Vercellensem, Luciferum Calaritanum et alios, qui orientales episcopos in arianam hæresim prolapsos, ad veram fidem reducerent; imo pontifices romani mittunt viros religiosos et apostolicos ad Indos, Tartaros, aliosque gentiles, ut fidem apud eos prædicent et propagent; ac in fine mundi mittent viros eximios in Judæam et Jerusalem, qui Antichristo resistant, et Judæos convertant; quare tunc Roma unietur genitrici suæ, id est Hierosolymæ, puta Ecclesia Synagogæ, cum filia matrem aberrantem, puta Roma Hierosolymam, a Moyse æque ac ab Antichristo ad Christum traducet. Tunc implebitur illud oraculum, Isai. XIX, 24: « In die illa erit Israel tertius Ægypto et Assyrio; benedictio in medio terræ, cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio : hæreditas autem mea Israel : » vide ibi dicta. Et illud, Isai. XLIX, 23: « Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ : vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. »
Huc accedunt Patres plerique, qui per unam columbam intelligunt unam Ecclesiam catholicam, toto orbe diffusam : hujus enim caput et princeps est Ecclesia romana: ita S. Gregorius Nyssenus, Cassiodorus, Beda, Anselmus hic, et S. Augustinus, tract. V in Joannem, ac S. Cyprianus, tract. De Unitate Ecclesiæ. Ecclesiæ ergo proprietas et nota est, quod sit una, licet catholica et toto orbe diffusa : una, inquam, per unam fidem, spem et charitatem, ac per unum caput, puta Christum ejusque vicarium romanum Pontificem; a qua unitate qui se separat, schismaticus est vel hæreticus : vide S. Cyprianum, lib. De Unitate Ecclesiæ. Addit Cassiodorus illam dici columbam, quia in eam Spiritus Sanctus specie columbæ descendit in baptismo Christi, Matth. III, 16; matrem vero ejus esse cœlestem Jerusalem, ad quam illa a Deo evocata tendit et proficiscitur : hanc enim matrem fidelium vocat Paulus, Galat. cap. IV, 26. Nyssenus vero per matrem accipit Spiritum Sanctum, qui ut columba ipsam Ecclesiam genuit, velut pullum columbinum parvamque columbam. S. Gregorius autem per matrem accipit gratiam Spiritus Sancti, quod eodem redit: « Mater nostra, inquit, est regeneratrix gratia apud quam una columba eligitur; quia illos solos colligit, qui in simplicitate permanent, et ab unitate non scinduntur. Multi quippe fideles dum in idipsum intendunt, dum uno desiderio Christi se invicem nutriunt, dum habentes cor unum et animam unam in charitate se uniunt, ex multis membris unum corpus efficiunt, omnesque in unitatis simplicitate et unitate viventes, una columba existunt : quæ sola perfecta et electa genitrici suæ dicitur, quia extra hanc quam dicimus Ecclesiam, nemo ad perfectionem, nemo ad vitam, nisi per hanc solam gratia fovente nutritur. » Joannes Carmelita vero per matrem accipit Christum, qui quasi mater, materno affectu Ecclesiam et animam perfectam unice et tenerrime diligit, juxta illud quod ipse ait, Isai. XLIX, 15: « Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen
non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper. » Denique Guilielmus notat reginas, id est perfectas animas, numerari sexaginta, quia hæ legi Decalogi, quam significat denarius, addunt senarium, qui symbolum est perfectionis, quæ acquiritur per consilia evangelica: perfectæ enim sunt, quæ non tantum præcepta, sed et consilia evangelica observant. Concubinæ notant illas, quæ præcepta Decalogi duntaxat custodiunt; unde his octonarius circumcisionis, id est purgationis peccatorum contra Decalogum admissorum additur.
Porro Chaldæus more suo judaizans, hæc accipit de regibus et populis oppugnantibus Jerusalem : « Tunc, inquit, surrexerunt Græci, et congregaverunt sexaginta reges de filiis Esau, indutos loricis, ascendentes super equos et equites, et octoginta duces de filiis Ismaël ascendentes super elephantes, præter reliquos populos et linguas, quorum non erat numerus, et constituerunt Alexandrum regem super eos in principem, et venerunt ut pugnarent contra Jerusalem. Et in illo tempore erat cœtus Israel similis columbæ perfectæ, et serviebat unanimis Domino suo, et apprehendebat legem, et laborabat in verbis legis in corde perfecto, et puræ erant justitiæ ejus sicut in die qua egressa est de Ægypto. »
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Reginæ, id est animæ perfectæ sunt sexaginta, id est paucæ; concubinæ, id est proficientes, sunt octoginta, id est plures; adolescentulæ, id est incipientes, sunt plurimæ, et quasi innumeræ: at vero una est columba, id est paucissimæ, et ex mille vix una est anima perfectissima, quæ singularis sponsa Christi sit, ipsique soli intendat, ac tota quasi in ipsum transeat, qualis fuit S. Paulus, cujus cor erat mare charitatis, quod totum mundum absorbebat, ac omnes gentes, etiam Judæos sibi inimicissimos salvare satagebat; quem unum proinde pluris faciebat Deus, quam mille sanctos etiam perfectos, religiosos et apostolicos. Vide S. Chrysostomi, homil. 8, quas scripsit de laudibus S. Pauli. Ita Origenes, hom. 2, Theodoretus, tres Anonymi apud ipsum, Philo, Justus et S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. VIII: « Laudatur, inquit, quod cum una sit columba habens Spiritus unitatem, in qua sit pax, quæ fecit utraque unum, et quæ non sit composita ex diversis elementis discretæ compugnantisque naturæ. Anima benedicta omnis simplex, quæ imitatur dicentem, Joan. XVII, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : hæc est enim consummatio atque perfectio; » unde et addidit : « Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in his, et tu in me; ut sint consummati in unum. Hæc est ergo anima columba
atque perfecta, quæ simplex atque spiritalis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnæ, intus timores sunt. » Huc accedunt Nyssenus, S. Gregorius, Rupertus et alii, qui per reginas accipiunt animas, quæ ad cœleste regnum aspirant; per concubinas, illas quæ ex timore inferni alteriusve damni aut spe mercedis legem Dei servant; per adolescentulas, quæ in fide sunt rudes, et in opere remissæ. Addit Lucas abbas : « Rectæ et perfectæ animæ, quæ in se nobilitatem veram in qua creatæ sunt, reformaverunt, reginæ dicuntur, eo quod regnent peccato, vel regendus eis populus Christum credentium sit commissus, quæ adhærendo verbo Dei et concipiunt et pariunt reges. S. Augustinus, lib. LXXXIII Quæst. Quæst. LV: « Reginæ, inquit, sunt animæ regnantes in intelligibilibus et spiritualibus; concubinæ, quæ mercedem accipiunt terrenorum, de quibus est dictum, Matth. VI, 2: Acceperunt mercedem suam; adolescentulæ, quarum non est determinata scientia, et diversis dogmatibus peregrinari possunt. »
Symbolice, una columba est anima, quæ uni summoque bono tota intendit : perfecta ergo summe est, si una uni Deo vacet, uti aiebat S. Ægidius socius S. Francisci, imo Christus, Luc. X, 41: « Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium : Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea : » charitas enim mentem uni Deo jungens, illam quasi unum quid cum Deo efficit, ait S. Gregorius; hinc vere sapiens ille, « qui, inquit, perfectionem appetit, ad unionem aspirat; quidquid appetit, ad unitatem contendit. » « Rara, inquit B. Laurentius Justinianus De Casto connubio Verbi et animæ, sub finem, inquam, est anima, quæ ex vitæ merito, ex muneris privilegio et immensitate amoris sponsa Verbi vocitetur, de qua sponsus in ejus laudem dicat, Cantic. VI, 8 : Una est columba mea, perfecta mea, electa genetrici suæ. Quam talem invenit, singulari eam diligit charitate, frequenter visitat, alloquitur familiariter, dulciter amplexatur, et vix ab illa patitur se absentare. Discedit interdum ab illa, non ut iratus, sed ut amore succensus : quo enim tardius redit, ipsa dilatione vehementius inflammatur, pulsat crebrius, provocat ardentius, et dicit Cantic. II, 13: Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: columba mea in foraminibus petræ, in cavernam maceriæ, ostende mihi faciem tuam : sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora : præceps namque amor dilationem non patitur, moras nescit desiderio fruendi quem diligit. Amoris artem amandi nescius non capit; solus novit expertus. »
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Unice et maxime proprie competit hæc sententia B. Virgini, quæ unica est columba Christi, sponsa, perfecta, unica matris suæ, id est Ecclesiæ, electa genitrici suæ, id est S. Annæ : B. Virgo enim est perfecta super omnes sanctos et angelos in gratia, virtutibus, meritis, gloria; quare unice a Christo, ejusque Ecclesia, S. Anna, omnibusque sanctis et angelis diligitur, laudatur, prædicatur beata : nil enim minus quam Deum dignum est Matre Dei, ait S. Bonaventura. Rursum reginas, id est virgines, inter quas tamen una et unica est B. Virgo; concubinas, id est viduas; adolescentulas, id est nuptas, accipiunt tres Anonymi : hinc in litaniis novissime invocantur : virgines, viduæ et conjugatæ.
tia B. Virgini, ipsa enim est una columba, id est, una sponsa SS. Trinitatis, prae omnibus hominibus et angelis electa et dilecta «matri suae, id est Ecclesiae patriarcharum, ait Rupertus, et regum justorum, ex qua progenita est, quorum secundum fidem benedictionis, quae ad illos repromissa erat, janua vel materia est. Et illi matri et huic genitrici una et electa est, quia nec inter angelos, nec inter homines similem vel primam habet, vel sequentem habitura est; vere columba, quia gratia plena; vere electa, quae non solum salva existeret, verum etiam ipsam salutem pareret.»
Quocirca SS. Trinitas totum suum amorem in B. Virginem transfudisse videtur, adeo ut eam solam plus diligat, quam totum orbem omnesque angelos et homines simul sumptos, uti docent Franciscus Suarez aliique theologi: vide Suarez, III Part. Quaest. XXXVII, disp. 18, sect. IV, ubi quatuor rationibus et plurimis Patrum testimoniis idipsum confirmat. Audi Guilielmum: «Una est columba mea, perfecta mea; una est regina reginarum, domina concubinarum, nutrix adolescentularum: haec est columba per fecunditatem, et mea per singularis partus novitatem; columba mea, cui ego singularis pullus sum; perfecta mea, cui nihil deest ad gratiam et ad gloriam, cujus neque fecunditas virginitatem defloravit, neque virginitas fecunditatem ignoravit.» Et post nonnulla: «Est etiam unice electa genitrici suae, singulariter electa ad ministerium redemptionis et regenerationis gratiae. Insigne quippe et singulare ministerium gratiae redemptrici exhibuit in eo, quod ipsum Redemptorem sibi nobisque genuit, sibi nobisque pio lacte aluit, atque ad annos maturitatis pia maternae sollicitudinis sedulitate perduxit.» Audi et Honorium: «Tu una omnium transcendis merita, et ideo prae omnibus sola electa, columba mea, in qua transfudi spiritus charismata; perfecta mea, quam perfudi perfectione per virtutum munera. Haec una est imitabilis matri suae, scilicet praesenti Ecclesiae; electa genitrici suae, angelorum frequentiae. Viderunt eam oculis cordis filiae Sion, id est Ecclesiae, et beatissimam praedicaverunt, ut ipsa dixit, Luc. I, 48: Beatam me dicent omnes generationes. Et reginae et concubinae, activi et contemplativi, ita laudaverunt eam, dicentes: Quae est ista, ut sequitur vers. sequent.»
Porro Lucas abbas, Aponii continuator, per unam columbam accipit humanitatem Christi: hanc enim prae omnibus sibi despondit Verbum aeternum, cum illam, factus homo, assumpsit ex B. Virgine, cui proinde quasi matri suae fuit dilectissima. Eadem humanitas dicitur fuisse electa genitrici suae, quia ipsa electa fuit mediatrix inter robur divinitatis et carnis fragilitatem: haec Lucas, humanitas enim Christi fuit prima et proxima sponsa Verbi, uti jam saepius dixi.
VIDERUNT EAM FILIAE (adolescentulae), ET BEATISSIMAM PRAEDICAVERUNT; REGINAE ET CONCUBINAE (viderunt eam), ET LAUDAVERUNT EAM.
Arabicus, post eam reginae, concubinae, et laudabunt eam; quod mirum est, cum et ipsae sint pulchrae, ac laudem mereantur; verum sponsae pulchritudinem longe majorem admirantes, nec ei invidentes, sed congaudentes, illam uno ore celebrant et praedicant. Alludit ad Liam uxorem Jacob, quae cum ex Zelpha ancilla peperisset filium, vocavit eum Aser, dicens, Genes. xxx, 13: «Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent omnes mulieres.» Sensus est clarus, nam Ecclesiam romanam velut matricem laudant omnes filiae, id est Ecclesiae parochiales; et concubinae, id est episcopales; et reginae, id est patriarchales et metropolitanae. Animam pariter charitate et sanctitate eminentem, uti fuit anima Moysis et Pauli, ceterae fidelium animae mirantur et celebrant.
Denique B. Virginem Deiparam glorificant omnes angeli et homines, juxta illud, Luc. XI, 27: «Beatus venter, qui te portavit: et ubera, quae suxisti:» hoc ipsa praevidens praecinuit, Luc. I, 48: «Beatam me dicent omnes generationes: praedicaverunt itaque beatam, ait Guilielmus, virginitate, beatiorem fecunditate, beatissimam fecunditate simul et virginitate.» Fecunditate, inquam, tum physica Christi, tum spirituali fidelium et christianorum, praesertim in gloria coelesti, ubi exclamant id quod sequitur: «Quae est ista, quae progreditur quasi aurora,» etc.: ita Rupertus.
Porro Lucas abbas per sponsam accipiens humanitatem Christi Verbo desponsam: «Viderant, inquit, eam quaecumque virtutes, coelestis Jerusalem cives charitati paternae unitam, nascentem in terris, pannis involutam, majestatis gloria coruscantem, et beatissimam praedicaverunt dicendo, Luc. II, 14: Gloria in excelsis Deo. Quae omnes beatitudines sola in terra, inter omnes in integro obtinuisse monstratur.»
Denique Chaldaeus, haec accipiens de Machabaeorum victoriis et triumphis, sic vertit: «Tunc egressi sunt filii Hasimonaeorum, et Mathathias, et omnis populus Israel, et pugnaverunt contra eos, et tradidit eos Dominus in manus eorum. Et cum hoc vidissent habitatores provinciarum, beatos eos dixerunt, et regna terrae, et potentes laudaverunt eos.»
VOX ADOLESCENTULARUM, VERS. 9. QUAE EST ISTA, QUAE PROGREDITUR QUASI AURORA CONSURGENS, PULCHRA UT LUNA, ELECTA UT SOL, TERRIBILIS UT CASTRORUM ACIES ORDINATA?
QUAE EST ISTA, QUAE PROGREDITUR (hebraice est נשקפה niskapha, id est aspicit; S. Ambrosius et Hieronymus, prospicit; Vatablus, prospectat; Pagninus, videtur) QUASI AURORA CONSURGENS, PULCHRA UT LUNA, ELECTA (Syrus, munda) UT SOL, TERRIBILIS UT CASTRORUM ACIES ORDINATA? — Syrus, ut myriades, scilicet, cohortum et militum; Arabicus, castra ordinata in horto nucum; Septuaginta, pavor, vel stupor (tam activus quam passivus: utramque enim significat hebraeum אימה ema, in quo noster et Hebraei aliis punctis legunt אימה viumma, id est terribilis) ut ordinata, scilicet acies: optimi enim milites in acie pugnaturi initio pavent et contremiscant; sed deinde pugnando pavorem superant, eumque hostibus incutiunt iisque fiunt terribiles ut leones: sic justus pavens timensque Deum terribilis fit hostibus. Symmachus, terribilis pavoremque incutiens secundum acies; sexta editio, terrefaciens inter magnificatas; quinta editio: illustris ut magnificata. Est vox adolescentularum, concubinarum et reginarum laudantium sponsam, qua fatentur suam pulchritudinem omnem vinci a decore sponsae tanto intervallo, quanto aurora vincit noctem, ac sol et luna superant cetera astra. Cassiodorus, S. Gregorius, Theodoretus, Beda et alii censent hanc esse vocem Synagogae admirantis Ecclesiae pulchritudinem, de qua mox plura.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Quia aurora est lucis initium, luna autem lucis augmentum, sol vero lucis plenitudo, hinc hisce symbolis significatur Ecclesiae initium, progressus et perfectio; unde Honorius: Ecclesia, inquit, ante legem mosaicam in statu legis naturae fuit aurora, quando quoddam initium duntaxat legis et divinae cognitionis habuit; luna fuit sub lege, quia crescebat tunc illa cognitio radiorum solis adhuc indiga; sol fuit sub evangelio, quia tunc Ecclesia robur suum et vires invictas, vero Sole illucente et nocturnas omnes tenebras penitus dispellente, ultimo conatu est exertura: nam ad Antichristi tempora jam orationem vergere, etiam D. Gregorius docuit; nec dissentit Cassiodorus, qui vult esse vocem Synagogae in fine saeculi, per praedicationem Eliae et Enoch ad Christum conversae.
Melius alii haec omnia ad progressus Ecclesiae christianae referunt: ipsa enim sub Christo et apostolis exorta est tenuiter, occulte et latenter, quasi aurora in Judaea; deinde increvit ut luna crescens ad plenilunium, sed luce pallida, utpote per terrores, persecutiones et martyria innumerorum martyrum sub decem imperatoribus eam persequentibus usque ad Constantinum Magnum; quando facta ut sol, radios suae fidei et imperii sparsit per totum orbem; mox coepit esse ut castrorum acies ordinata, quando idololatriam et gentilismum debellavit, ac Arii, Nestorii, Pelagii, aliorumque subnascentes haereses profligavit, atque exorientes inter fideles morum abusus reformavit. Maxime vero talis erit in fine mundi, quando cum Antichristo fortissime confligens, per Eliam et Enoch eumdem superabit, et Judaeos convertet, atque mira sanctitatis gloria ubique coruscabit; unde ad finem mundi omnia haec referunt S. Gregorius, Theodoretus, Beda, Cassiodorus, Cosmas Damianus, Delrio hic et Franciscus Ribera Apocal. XI, vers. 2, et recte: eo enim sequentia spectant. Tunc enim Ecclesia oppressa ab Antichristo et impiis, et pene exstincta, ab Elia et Enoch suscitata consurget quasi aurora, sensimque increscet ut luna, ac tandem radiabit ut sol splendidissimus, eritque ut castrorum acies ordinata, quae omnes antichristianos et impios vel profligabit, vel sibi subiget. Unde S. Joannes Apoc. XII, 1 et sequent. huc alludens, Ecclesiam futuram in fine mundi describit per speciem mulieris coronatae 12 stellis; quae lunam pedibus premit, et sole amicitur, paritque masculum, quem devorare satagens draco, a Michaele profligatur. Vide ibi dicta. Tuncque pariter Christus veniet ad judicium, quo Ecclesiam militantem faciet triumphantem, ac sole splendidiorem, omnibus daemonibus et reprobis formidabilem.
Audi S. Gregorium: «Ecclesia sancta quasi aurora consurgens in judicio ultimo progreditur, quia relictis tenebris corruptionis claritate innovatur. Quae bene ut sol electa dicitur, quia ad eamdem gloriam perducitur, ad quam caput ejus Christus, qui sol justitiae esse perhibetur; unde est quod idem sol ait, Joan. XVII, 24: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et minister meus sit.»
Audi et Cassiodorum ac Bedam censentes haec esse verba Synagogae in fine mundi, admirantis Ecclesiae pulchritudinem: «Quae est ista, quae quasi aurora, transactis tenebris infidelitatis, lumen veritatis habere ostendit, proficiens de virtute in virtutem, totumque orbem coelesti occupans praedicatione; pulchra ut luna, quia Christi veri solis gratia illuminatur, et quia in vita praesenti aliquando, concessa pace, crescit; aliquando per adversitates decrescere videtur; electa ut sol in alia vita, ubi perpetuo resplendebit gaudio de visione conditoris sui, atque etiam in vita praesenti, quia Christum verum imitatur solem; quaeque charitatis unione unita, terribilis daemonibus est ut castrorum acies ordinata.»
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta oritur ut aurora, cum a peccati tenebris resurgit ad lucem gratiae; crescit ut luna, quando ad lucem hanc magis magisque dilatatur, et in omni virtute proficit; denique electa fit ut sol, cum plena charitate et sanctitate resplendet: tuncque est terribilis daemonibus et impiis, quasi castrorum acies ordinata. Audi S. Gregorium: «Luna quippe dum noctem illuminat, caligantibus oculis iter, quod homo gradiatur, demonstrat: sic nimirum quaeque anima, quae tenebras dimittit et in sanctam operationem se extendit, dum exemplum bene operandi tribuit proximis, quasi lucem tenebrescentibus oculis spargit: dum enim peccantes quique bonum opus aspiciunt, et ad idem faciendum se convertunt, quasi errantes in nocte per lumen lunae ad viam redeunt. Haec itaque anima dum peccantibus bona exempla praebet, quasi luna in nocte lucet; dum vero magis ac magis crescit, et de die in diem per consuetudinem operis lumen justitiae tam perfecte accipit, ut etiam bonis exempla imitationis praebeat, quae prius solis peccatoribus imitanda apparebat, profecto jam luna sol efficitur, quia quae in nocte errantibus nunc lucebat, modo in die ambulantibus lumen veritatis manifestat.» Idem, lib. XVI Mor. xxv: «Mens justi, ait, est aurora quae, peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit aeternitatis.»
Notat Haymo solem et lunam nunquam quiescere, sed perpetuo moveri, et mane continuo crescere usque ad meridiem, idem debere facere fidelem et justum, juxta illud, Prov. IV, 18: «Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.» Incipientes ergo lucere incipiunt ut aurora, hinc adhuc mixtas habent tenebras cupiditatum et vitiorum; proficientes magis lucent ut luna, quia sicut haec noctem, sic ipsi peccatores illuminant; perfecti fulgent ut sol, qui per diem omnes irradiat: sic enim et perfecti omnes, etiam justos suo splendore illustrant: ita S. Gregorius.
Huc facit versio Chaldaei: «Dixerunt, inquit, nationes: quam splendida sunt opera populi hujus sicut Mane! pulchri sunt juvenes ejus sicut luna; et pura sunt merita ejus sicut sol; et terror ejus erat super omnes habitatores terrae, quando ambulabant vexilla ejus per desertum.»
Porro Justus Orgelitanus haec accommodat tribus gradibus castitatis: «Conjugati enim caste viventes, inquit, fulgent ut aurora; viduae et continentes pulchrescunt ut luna; virgines radiant ut sol.» S. Bernardus vero, serm. 60 inter parvos, haec adaptat tribus religiosorum virtutibus, scilicet per auroram intelligit humilitatem, per lunam castitatem, per solem charitatem.
Anagogice, mens sancta, quae in hac vita carnali et corruptibili fulget ut aurora et ut luna, quae variis mutationibus est obnoxia, atque nunc crescit, nunc decrescit; in coelo plena, clara et constanti luce coruscabit ut sol, juxta illud Christi, Matth. XIII, 43: «Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum:» ita S. Gregorius, Theodoretus et S. Ambrosius, De obitu Valentiniani, quem audi: «Quae est, quae prospicit sicut aurora, etc.? Prospicit, ait, sancta anima de loco superiore, tanquam inferiora despiciens; exivit de tenebris istius saeculi, ut luna resplendens, ut sol refulgens;»
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus docet beatam Virginem fuisse auroram in nativitate, lunam in conceptione Christi, solem in assumptione ad coelum: «Quando nata es, inquit, o beata Virgo, tunc vera nobis aurora surrexit, aurora praenuntia diei sempiterni; quia sicut aurora quotidiana finis praeteritae noctis est, et initium diei sequentis, sic nativitas tua, nativitas ex semine Abrahae, clara ex stirpe David, ad quos cum juramento Dei facta est repromissio benedictionis, finis dolorum et consolationis fuit initium, finis tristitiae et laetitiae nobis exstitit principium.» Pergit deinde ab aurora ad lunam. «Quando autem Spiritus Sanctus in te supervenit, et filium virgo concepisti, virgo peperisti, nunc tu et ex tunc pulchra es, non quomodocumque, sed ut luna: sicut enim luna lucet et illuminat luce non sua, sed ex sole concepta; sic tu, o beatissima, hoc ipsum, quod tam lucida es, non ex te habes, sed ex gratia divina, o gratia plena!»
Denique a luna transit ad solem: «Quando autem de hoc mundo assumpta, atque ad aethereum thalamum translata es, tunc tu et ex tunc electa ut sol; electa, inquam, nobis, quia sicut ex te natum Dei Filium solem verum, solem aeternum adoramus et colimus, ut Deum verum, sic et te honoramus atque veneramur ut veri Dei genitricem, scientes quia totus honor impensus matri, sine dubio redundat in gloriam filii.» Rursum S. Bernardus, serm. 1 De Assumptione: «Gloriosa Virgo, ait, lampas ardentissima, ipsis quoque angelis lucis miraculo fuit, ut dicerent, Cantic. VI, 8: Quae est ista, quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? clarius enim ceteris rutilabat.»
sic et S. Hieronymus, epist. 32 ad Eustochium: «Tunc, ait, angeli mirabuntur animam (ad coelos scandentem), et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol?»
Audi analogias aurorae et Deiparae, quas e Patribus collegit noster Spinellus, cap. XXIV De Deipara, num. 18. Aurora terminus est noctis, et diei principium, solemque adesse testatur; nocturnas aves effugat, diurnas vero ad concinendum invitat; jugiter etiam in splendorem majorem proficit, eoque tempore decidit ros albus, quo ab aestu refrigerantur sata et fecundatur terra: ita Virgo Deipara mundo ignorantiae et peccatorum tenebris circumfuso, illuxit veluti aeternae caliginis exterminium: Solis justitiae non tantum praenuntia et gestatrix, sed etiam genitrix, daemones veluti tenebrarum aves immundas longe expellit: Dei servos et ipsos angelos, tanquam aves diei sublime volantes ad Dei laudes excitat, atque invitat, multo melius quam olim tres illi pueri e babylonicae fornacis incendio liberi, creaturas omnes ad Deo benedicendum invitabant: cum longe majora Dei in humanum genus beneficia per Deiparam innotuerint et obvenerint. Est item sicut aurora jugiter consurgens cum in suis omnibus actibus, dum viveret, majoribus meritorum incrementis semper excreverit, et nunc ejus apud homines cognitio, et in eam pietas in dies magis magisque perpetuo propagetur, ejusque precibus divina gratia in hominum animas descendat, veluti ros albus, quo ab aestu tentationum et concupiscentiae refrigerantur, et ad bona opera germinanda fecundantur. Ideo Deipara ipsa a S. Germano patriarcha Constantinopolitano, orat. De Oblat. virg., vocatur ardoris, qui est in nobis ros divinus, ac exsiccati nostri cordis divinitus irrorans aspersio; aut potius B. Virgo quasi aurora peperit rorem Christum, qui quasi ros aestum concupiscentiae refrigerat, et animae hortum fecundat, ac bonorum operum feracem efficit; unde Isaias, cap. XLV, vers. 8: «Rorate, ait, coeli desuper, et nubes pluant justum,» puta Christum: quocirca Durandus in Rationali divin. offic., agens de Festo Nativitat. B. Virginis, asserit B. Virginem natam die 8 septembris in sabbato, idque illucescente aurora, juxta revelationem cuidam viro religioso factam, ut significaretur ipsam fore auroram, quae Solem justitiae praeiret et pareret.
Adhaec B. Virgo contra daemones est invicta, ut castrorum acies ordinata. Audi S. Bernardum apud S. Bonaventuram in Specul. cap. III: Non sic timent hostes visibiles castrorum aciem copiosam, sicut aereae potestates Mariae vocabulum, patrocinium et exemplum: fluunt et pereunt sicut cera a facie ignis, ubicumque inveniunt crebram hujus nominis recordationem, devotam invocationem, sollicitam imitationem.»
Symbolice, Philo Carpathius: Humanitas (haec enim prima in Cantico, hoc est sponsa Verbi) Christi, inquit, fulget ut luna; divinitas vero radiat ut sol, juxta illud, Psalm. LXXXVIII, 38: «Thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta.» Lucas abbas autem omnia haec adaptat humanitati Christi; haec enim primo: «egreditur, inquit, quasi aurora post ignorantiae tenebras, quasi matutina luce consurgens ad sacrum baptisma. Secundo, per singulas virtutes pulchra ut luna, quae tot annis (puta triginta) sapientia et aetate corporis proficit, quot diebus luna complet orbem et minuit; quae ut luna in ortu ostensionis suae praestat laetitiam viatoribus contristatis, in nuptiis exhausto vino, inter exordia adhuc credentium, splendens ostenditur; et in cujus occasu totum mundum tempestas quassavit, et amoris luminaribus tenebras operuit. Tertio, electa ut sol, post resurrectionis gloriam plenissimam, paterna claritate consistens; possunt siquidem tres isti gradus laudibus pleni in futuro judicio intelligi. Apparebit justis in pulchritudine lunae, coelorum virtutibus in majestate fulgens; impiis autem deputatis aeterno igni terribilis ut castrorum acies ordinata.» Haec Lucas, vel potius Aponius, hujus enim abbreviator est Lucas.
VOX SPONSI. VERS. 10. DESCENDI IN HORTUM NUCUM, UT VIDEREM POMA CONVALLIUM, ET INSPICEREM SI FLORUISSET VINEA, ET GERMINASSENT MALA PUNICA.
DESCENDI IN HORTUM NUCUM, UT VIDEREM POMA CONVALLIUM (Septuaginta, genimina torrentis; Symmachus, ad considerandos fructus convallis; Arabicus, fruges torrentis), ET INSPICEREM SI FLORUISSET VINEA, ET GERMINASSENT (Hebraea et Septuaginta, floruissent) mala punica, — puta arbores malorum punicorum. Septuaginta et Arabicus addunt, ibi dabo tibi ubera mea. Theodoretus, Cassiodorus, tres Anonymi, Genebrardus et Cosmas Damianus censent haec esse verba sponsae narrantis sponso cur ad hortum venerit; verum cum vers. 1 et 2 sponsa insinuet se descendisse in hortum, ut ibidem quaereret sponsum, impertinens videtur ut hic aliam causam descensui suo praetexat: quare aptius S. Hieronymus, in Zachar. cap. XII, S. Gregorius, Philo, Anselmus, Rupertus, Lucas abbas, Delrio, Sanchez et alii censent haec esse verba sponsi, qui sponsae se tam sollicite quaerenti reconciliatus offensam dissimulat, ac repentini discessus sui, de quo vers. 6, aliam causam praetexit, scilicet ut horti fructus inspiceret, an germinarent, vel etiam maturescerent poma: nam aliqua poma, ut cerasa, pruna, quin et poma quaedam proprie dicta maturescunt initio aestatis, cum florent vineae et germinant mala punica.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus, videns praelatos Ecclesiae gentium negligentes in reformandis erroribus et moribus fidelium, declinat ad hortum nucum, id est ad Synagogam Judaeorum, ex qua natus fuit et apostolos collegit, adeoque in ea fundamenta suae Ecclesiae posuit, ut Judaeos convertat atque eorum fructus consideret et colligat suo tempore, nimirum nuces paenitentiae et patientiae, ac poma convallium (in convallibus enim, ubi sunt aquae et torrentes, fertilius proveniunt poma ceterique fructus), puta fructus humilitatis, atque uvas et vina devotionis, et mala punica charitatis. Id fecit variis temporibus et locis, sed maxime faciet in fine mundi, cum per Eliam et Enoch plerosque Judaeos efficiet christianos, imo sanctos eximios. Hoc suo descensu Christus invitat praelatos et fideles Ecclesiae, ut ipsi descendant curentque Judaeorum (quos passim negligi videmus) salutem, nec de ea desperent, sed eam longanimiter exspectent; idem dico de quibusvis obduratis: ita Philo Carpathius, Rupertus, Lucas abbas, Cosmas Damianus, Gislerius, Delrio et alii per hortum nucum accipiunt Synagogam Judaeorum, ad Christum conversorum et convertendorum, praesertim in fine mundi, horum enim magnam curam se gerere ostendit hic Christus, sicut et Paulus, Rom. cap. IX, vers. 1.
Nux enim primo, nullum fert fructum, nisi perticis et lapidibus icta, sic Judaei olim nil boni egerunt, nisi a Deo per plagas et verbera adacti. Secundo, sicut nux amaro cortice, ac deinde duro putamine tegitur, sic Judaei amarum et durum habent cor contra Christum, ac in judaismo suo sunt obstinati: ita Rupertus. Tertio, nux fertur emittere spiritum, qui torporem et veternum immittit, ait Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagog. cap. VIII; unde et nux Graecis καρύα vocatur a κάρος, id est torpore et gravedine, quem inducit, sicut nux Latinis dicitur a nocendo: sic perfidiae veternum plerosque Judaeos laborare videmus, idque ex Davide asseverat Paulus, Rom. cap. XI, 9. Quarto, sicut nux facile corrumpitur et putrescit, tumque putida est et noxia, sic olim scribae et pharisaei, ac nunc rabbini nucleum legis pravis suis interpretationibus corruperunt et putidum effecerunt: qua de re eos redarguit Christus, Matth. V, 20, et XXIII, 14. Quinto, sicut arbor nucum, teste Plinio, lib. XVII, cap. XII, proximas segetes et plantas gravi sua laedit umbra, sic gens illa alias nationes, quibuscum versatur, improbo vitae suae exemplo, impiaque doctrina male afficit, nec fructus ullos evangelicos ferre permittit. Sexto, lex Moysis comparatur nuci: «Sicut enim nux arbor, ait Philo Carpathius, folia amara, eaque trifida et fructum ipsum, nuces scilicet, cortice amarissimo quem culeum appellant, et duriore testa, atque arida circumtectas profert, quae quidem intus nucleum non ingratum quadrisecum, hucque lignea cartilagine intercursante, et tenui membranula, dum viridis est, septum continent: ita lex illa digito Dei scripta ex sacrificiis illis carnalibus et ceremoniis, tanquam nux amara frondibus esse videbatur, quanquam trinum Deum et unum mystice significantibus, et duro admodum sensu, quanquam mystico, veluti cortice tecta erat; velatum tamen suavissimum fructum, et maxime salutarem, Christum Jesum coelitus descensurum tenebat inclusum; huncque quadrifido evangelico sensu, per quatuor cardines orbis propalandum, nec nisi recte et sancte enucleantibus eruendum edendumque sanctissime.»
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Hortus nucum est anima quaevis, cujus nucleum, puta bonam voluntatem et sanctitatem, Christus appetit et quaerit, sed frangere debet durum ejus corticum, cupiditates scilicet, ut nucleum assequatur: ad hoc enim magna longaque patientia opus est. «Putamine, ait Plinius, lib. XV, cap. XXVIII, clauduntur nuces, corio castaneae, crusta glandes, cute uvae, corio et membrana punica, carne et succo mora constant, cute et succo cerasa.» Idem cap. XXII, ait: Nucem juglandem gemino protegi operimento; pulvinati primum calicis, mox lignei putaminis, quae causa eas nuptiis religiosas fecit, tot modis fetu munito, quod est verisimilius, quam quia cadendo tripudium sonumve faciant.» Et post nonnulla: «Solum hoc pomum natura compactili operimento clausit: namque sunt bifidae putaminum carinae, nucleorumque illis quadripartita distinctio, lignea intercursante membrana.»
Sicut ergo nucem parare ad esum volenti magna est opus patientia, sic eadem opus est sponsis, ut sponsas suis moribus accommodent, ac praesertim sponsas spirituales, ut scilicet homines duros et refractos, quales sunt Judaei, christianis legibus informent. Hinc proverbium, cujus meminit Plautus in Curc.: «Qui e nuce nucleum esse (edere) vult, frangat nucem,» id est: Qui commodum appetit, ne fugiat laborem; qui quaerit voluptatem, prius experiatur sudorem, sine quo non paratur vera voluptas. «Nux, ait S. Hieronymus, foris tum dura est, tum amara, sed intus suavissimum condit cibum.» «Sicut Moly herba, ait Homerus, Odyss. X, radicem habet nigram, sed florem lacteum.»
Quocirca nux, vel potius fractio nucis symbolum est perfectae patientiae illorum qui animas Christo lucrari et despondere satagunt, praesertim illas quae callum in perfidia, aut vitio quopiam longa peccandi consuetudine obduxere, ut callus hic sensim et suaviter resecetur: nam, ut aiunt tres Anonymi apud Theodoretum, virtutis dulcedo et decus conservantur in medio amaritudinis, laborum, tentationum et asperitatum, perinde ac nucleus nucis servatur in medio durae corticis. Nux ergo sua duritie in genere duritiem quamlibet repraesentat, quae si circa objectum bonum versetur, bona est, qualis est in patientia, constantia et fortitudine; si circa malum, mala, qualis est in pertinacia et obstinatione, imo ex malo in bonum saepe commutatur, uti Judaei duritiem in perfidia sua ab Elia conversi mutabunt in constantiam fidei admirabilem.
Hinc Philo, lib. V De Vita Moysis: Nux, ait, significat perfectam virtutem, ut enim in nuce idem est finis et principium: in quantum enim est semen, est principium: in quantum fructus, est finis: sic et in virtutibus, unaquaeque est finis et principium; extremum putamen est amarum, ligneus cortex interior est solidus: sic labor virtutis durus est et difficilis, quo tamen ad felicitatem tam propriam, quam alienam pervenitur. Rursum sapientes et perfecti, dum divinam sapientiam et virtutem intra corpora sua constanter retinent, quasi nucleum in fragili testa portant; unde Apostolus, II Corinth. IV, 7: «Habemus thesaurum in vasis fictilibus.»
Huc facit versio Chaldaei, qui judaice haec accipit de templo et Judaea: «Dixit Dominator saeculi: In domo sanctuarii secunda, quae reaedificata est per manum Cyri, habitare feci majestatem meam ut viderem opera mea populi mei, et ut viderem si crescant et multiplicentur sapientes, qui comparantur viti, et si germina eorum plena sint operibus bonis, sicut mala punica.»
Symbolice, S. Augustinus serm. De Tempore, serm. in Dominica proxima ante festum Nativitatis Christi, docet nucem trina constare substantia, sicut Ecclesia constat Christo, Judaeis et gentibus: «Nux, ait, trinam habet in suo corpore substantiae unionem, corium, testam et nucleum: in corio caro, in testa ossa, in nucleo interior anima comparatur. In corio nucis carnem significat Salvatoris, quae habuit in se asperitatem,
non poma montis, sed poma convallis ut videat, descendit? nisi quod illis respectum suae miserationis tribuit, quos in humilitate persistere cognoscit.» Denique florem vineae et malorum punicorum sic explicat: «Vinea floret, quando in Ecclesia filii recenter in fide generantur, et ad sanctam conversationem, quasi ad fructus soliditatem praeparantur. Mala punica germinant, quando perfecti quique per exempla sua proximos aedificant, et in novitatem sanctae conversationis per praedicationem, et bonorum operum ostensionem invitant. Illud quippe malum punicum, videlicet Apostolus Paulus germinaverat, qui dicebat, Galat. IV, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.»
Symbolice, Cassiodorus, Beda et Theodoretus per hortum nucum accipiunt conscientiam cujusque, tot operculis et velaminibus, quot habet nux, contectam; inter quae reconditur nucleus bonae voluntatis: in hanc descendit sponsus, ut poma convallium, id est fructus humilitatis, videat et colligat. Nux, ait S. Augustinus, De Tempore, significat crucem Christi, cujus corium significat carnem externam crucifixam, et per eam asperam paenitentiam et crucem, quam tolli mandat Christus; testa significat ossa, id est difficultatem et duritiem; nucleus significat cibum, puta divinum et suavem cibum, quem, superata difficultate, reperiunt qui crucem tollunt. Rursus Aponius, Cassiodorus et tres Anonymi apud Theodoretum censentes haec esse verba sponsae, id est animae sanctae ad discipulos, sic explicant, q. d. «Idcirco posuit me currus Aminadab, id est currus me suos constituit Christus,» qui est verus Aminadab, id est princeps populi, «ut eum in me ipsa disciplinis ad vos habita cujusque vestrum ratione perferrem.»
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo descendit in hortum nucum, cum contemplata est passionem Christi, in qua lignum crucis fuit arbor nucum, quae primo duro cortice suo repraesentabat duritiem crucis et poenae; secundo, nucleum dulcem, puta redemptionem generis humani, et gloriam, quam meruit sibi et nobis Christus per crucem. S. Gregorius, Aponius, Beda et Theodoretus per hortum nucum accipiunt conscientiam cujusque fidelem, tot operculis et velaminibus quot nux contectam: Christus descendit, ut videret poma convallium, id est humilitatis fructus: «Cur enim, ait Gregorius,
VERS. 11. NESCIVI; ANIMA MEA CONTURBAVIT ME PROPTER QUADRIGAS AMINADAB.
Tropologice, nux, vel potius fractio et comestio nucis significat patientiam, qua Ecclesia et praedicatores constanter laborant in vincenda pertinacia Judaeorum: nux enim, ut comedatur, debet primo ex arbore, cui adhaeret, magna vi dejici; secundo, decorticari; tertio, frangi; quarto, e cortice nucleus eximi, vel potius violenter extorqueri; quinto, folliculo suo, sive cute sua exui: sic, ut Judaeum et quemlibet obduratum convertas, magna longaque patientia opus est.
NESCIVI (Septuaginta, nescivit anima mea; Syrus, nescivi animam meam, id est non cognovi meipsum. Pro conturbavit, hebraice est שמתני samatni, pro quo Noster legit שמתני per schin, illud derivans a שמם scamam, id est obstupefecit, turbavit, desolavit, vertit, conturbavit me; et Symmachus: anima mea, inquit, dubitavit a curribus populi ducentis; Septuaginta vero scammatni derivantes a שם scham, id est posuit, vertunt, posuit me currus Aminadab; sic et Arabicus; Ambrosius, lib. De Abraham, cap. VIII: Posuisti me currus Aminadab.
PROPTER QUADRIGAS AMINADAB. — Potest hic accipi, «Aminadab,» primo, ut nomen proprium viri, non fratris David, de quo I Reg. XIII, 17; nec alterius, in cujus domo arca Domini requievit, II Reg. VI, 3: hic enim dictus est Abinadab, non Aminadab; sed illius, qui tempore Moysis fuit dux tribus Juda, ac filiam suam uxorem dedit Aaroni, et post se filium Naason sibi successorem reliquit ducem tribus Juda: ita Lyranus et Hebraei. Potest secundo, «Aminadab,» vel ut Hebr. est Amminadib, accipi appellative, ut significet populum spontaneum, liberalem principem; hinc quinta editio vertit, posuisti me in currum populi ducis; Aquila, populi sponte imperantis; Symmachus, populi ducentis; alii, populi nobilis; Syrus, in curru populi parati. Philo Carpathius Aminadab vertit, patris beneplacitum, q. d. Anima justi ex beneplacito Dei est currus vehens se atque alios in coelum. Hinc nonnulli per currus Aminadab accipiunt currus Salomonis, qui fuit princeps et dux populi Israel; unde Rupertus aliique per Aminadab accipiunt Christum, quasi Salomonis antitypum, qui dux est populi fidelis et sancti.
Jam Chaldaeus vertit: «Cum autem revelatum fuerit coram Domino quod essent justi, et quod laborarent in lege, dixit Dominus in verbo suo: Non addam ultra humiliare eos, neque faciam cum eis consumptionem; sed consilium inibo in anima mea, ut benefaciam eis, et ut ponam eos excelsos in curribus regum, propter merita justorum generationis illius qui similes sunt in operibus suis Abrahae patri suo.»
Porro mire hic in sensu variant interpretes. Primo, Aben-Ezra, R. Salomon et Lyranus vertunt, anima mea posuit me currum populi imperantis, sicque explicant de Synagoga et Israele, q. d. Dum nescirem ubi esset sponsus, dum scilicet colerem idola, non Deum verum, datus sum in captivitatem Assyriis et Babyloniis, factusque sum eis quasi jumentum, et currus vectans et bajulans eorum onera. Secundo, Luysius Legionensis, Genebrardus, Vatablus et Almonacirius explicant, q. d. sponsa: Tanta celeritate rapta sum in hortum ex desiderio sponsi, ut viderer abrepta quadrigis Aminadab celerrimis. Tertio, Sanchez, q. d. Verebar ne sponsus Aminadab, id est Salomon, me sponsam in currum suum nuptialem non acciperet, eo quod cap. V, vers. 3, tardassem ei pulsanti aperire. Quarto, Sotomajor, q. d. Verebar ne sponsus a me quasi repulsus, nocte oberrans per vicos incurreret in currus Aminadab, id est praefecti urbis qui noctu urbem circumit et vagabundos comprehendit. Quinto, Joannes Carmelita, q. d. «Dum te absentem quaerebam fluctibus ingruentium malorum, videbar ut olim Aminadab, qui currus suos ducebat per alveum maris Rubri, ubi perturbatus est prodigii magnitudine, licet fortitudo praevaleret.» Alii aliter.
Verum dico, sexto, grammatice quadrigae Aminadab (id est populi principis vel spontanei) notant populos Judaeae vicinos, qui illecti fama sapientiae et potentiae Salomonis, sponte se ei subdiderunt et tributa detulerunt, III Reg. IV, 24; ideoque ad eum miserunt legatos cum equis et quadrigis, adeo ut earum copia oppleret aulam Salomonis; quod aegre ferentes Judaei qui primas in aula tenere volebant, turbati sunt, sicut Macedones indignati sunt, cum viderunt suum regem Alexandrum Magnum, subactis Persis (ut eos sibi magis conciliaret) eorum vestes et habitus assumpsisse; teste Q. Curtio. Parabolice vero significatur quod Christus in Ecclesia Judaeis gentes adjunxerit, imo praetulerit, ideoque Judaei turbati sint; hinc et Salomon, et magis Christus dictus est Aminadab, id est princeps populi, scilicet gentilis et plurimi. Ergo sensus est, q. d. Sicut regina videns juxta regem peregrinos currus et equites, miratur et turbatur, metuitque ne is ad peregrinam gentem migrarit, indeque aliam uxorem sumpserit: sic hic Synagoga videns Messiam non vehi curru pompatico Salomonis, Davidis, aliorumque regum Juda, sed Aminadab, id est populi spontanei, puta gentilis, ac a gentilibus stipari, relictis Judaeis, miratur et turbatur. Quocirca iod, id est עמי ammi, non est pronomen affixum significans meus, quasi Synagoga notet populum suum judaicum; sed est iod paragogicum, quod ornatus causa duntaxat additur. Potest tamen iod accipi ut pronomen, q. d. Populus gentilis, quem Deus nunc vocat ammi, id est populus meus: alludit enim ad Oseae cap. I, 11. Haec de cortice litterae, nunc ad nucleum.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Nonnulli censent hanc esse vocem sponsi Christi, alii sponsae Ecclesiae; sed verius est esse vocem Synagogae Judaeorum partim conversae, partim et potius convertendae ad Christum sub finem mundi. Quia enim vers. praeced. Christus descenderat in hortum nucum, id est in Synagogam Judaeorum, ad eam per suos praedicatores convertendam; hinc illa hac Christi voce et praedicatione excitata, Christum agnoscit, ac de surditate et caecitate sua pristina dolens poenitensque, ejus causam assignat, et suam in credendo Christo tarditatem excusat, q. d. Nescivi Christum esse Messiam, ideoque eum non colui, quia turbaverunt me quadrigae Aminadab.
Quaeres, quaenam hae quadrigae? Respondetur, primo, per eas accipi posse Israelem ac victorias, et beneficia Israeli a Deo praestita: Aminadab enim fuit princeps tribus Juda, tempore Moysis in transitu Maris Rubri, qui, uti tradunt Hebraei, ceteris mare ingredi trepidantibus, primus illud cum sua tribu, ejusque quadrigis audacter ingressus, ceteris ad sequendum animos addidit, itaque omnes mare transierunt, Pharaone insequente et demerso. Quocirca tribus Juda meruit principatum et regnum Israelis, id est duodecim tribuum, ac per eam deinceps Deus Israelem ab hostibus per victorias, etiam miraculosas, liberavit et vindicavit. Rursum Aminadab filiam suam Elisabeth uxorem dedit Aaroni primo Judaeorum pontifici, Exod. VI, 23: quare in Aminadab notatur tam sacerdotium, quam regnum Israeli concessum. Sensus ergo est, q. d. Synagoga: Nescivi hucusque Christum esse Messiam, nescivi christianam fidem et Ecclesiam esse veram et orthodoxam, quia tenuerunt me in judaismo currus vectrices et triumphales Aminadab, id est regnum, sacerdotium, victoriae, beneficia et miracula a Deo concessa Moysi et Israeli, quibus Deus testatus est se auctorem esse legis Synagogae, atque religionis a Moyse institutae: ita Titelmannus.
Secundo, magis profunde et apposite, quadrigae Aminadab, vel, ut hebraice est Amminadib, id est populi spontanei, liberalis et principis, accipiuntur appellative pro quadrigis populi christiani e gentibus collecti, qui, Judaeis fidei resistentibus, ultro credidit evangelio; quadrigae autem hae notant cursum et currum evangelii, imo quatuor evangeliorum, quae instar quadrigae celerrime per praedicationem apostolorum et virorum apostolicorum totum orbem pervolarunt; et quia Judaei videbant hisce abrogari suam legem a Moyse acceptam, hinc iis et Christo credere noluerunt; at tandem ab Elia et Enoch edocti videbunt Christum Moysi, evangelium legi, Ecclesiam Synagogae non esse contrariam, quin vero Moysen et legem per omnes suas functiones et ritus adumbrasse et repraesentasse Christum et evangelium. Videbunt pariter evangelii gloriam, miracula, gratias, zelum ac spiritum a Deo Eliae et christianis aspirata: quare tunc illi credent, et in eamdem Christi et Ecclesiae quadrigam imponentur; unde ex Hebraeo Septuaginta et alii vertunt, posuit me currum populi mei spontanei, liberalis et principis; et S. Athanasius in Synopsi legens, posuit me currus Aminadab, haec de Synagoga explicat, quasi ipsa de se dicat: «Vidi quod jungenda sim velut in curru gentium vocationi.» Sic Paulus, inquit Rupertus, dicit se persecutum Ecclesiam, sed misericordiam consecutum, quia ignorans id fecit, quia nimirum conturbata est anima propter quadrigas Aminadab, videns scilicet cursum, cursumque evangelii adversari judaismo.
Hic sensus communis est Patrum, sic enim explicant S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Justus, Philo, Rupertus, Anselmus et alii. Addit Rupertus, Aminadab, qui filiam suam dans uxorem Aaroni, copulavit principatum cum sacerdotio, repraesentasse Christum, qui simul est pontifex et princeps Ecclesiae. Alludit Salomon in voce Aminadab, ad illud, Psalm. CIX, 3: «Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum,» ubi in Hebraeo est עמך נדבות ammecha nedaboth, quod idem est cum Aminadab; unde S. Hieronymus ibidem vertit, populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae, o Christe. Huc facit quod Deus, Osee I, 9, Judaeos Christo rebelles vocat לא עמי lo ammi, id est non populus meus; gentiles vero Christo se subdentes vocat עמי ammi, id est populus meus; addit hic Salomon נדיב nadib, id est spontaneus, liberalis, hoc est ultro, sponte et liberali animo subjiciens se Christo: atque haec fuit causa excaecationis Judaeorum, quod scilicet Christus eis, utpote incredulis, surrogarit in Ecclesia gentes in se ultro credentes, cum Judaei objicerent Christum Abrahae et semini ejus, id est Judaeis non gentibus esse promissum, quibus respondet Apostolus, Rom. IX, 7, filios Abrahae censeri non secundum carnem, uti erant Judaei, sed secundum spiritum, qui scilicet fidem Abrahae sequentur, uti sunt gentiles christiani: hae ergo sunt quadrigae evangelii, quae initio conturbarunt Synagogam incredulam, sed postea credentem mire recrearunt.
Symbolice, Cosmas Damianus per currus Aminadab accipit robur et copias Antichristi, hae enim initio detinebunt Judaeos in judaismo, donec is ab Elia et Enoch erroris convincatur et profligetur. Accedit Theodoretus qui sic exponit, q. d. Posuerunt, id est imposuerunt mihi, ac deceperunt me currus Aminadab, id est principes saeculi hujus; et Lucas abbas, sive Aponius, qui per currus Aminadab accipit daemones, item Pilatum et Judaeos, qui contra Christum clamarunt, Luc. XXIII, 21: «Crucifige, crucifige eum.»
Denique nonnulli putant grammatice hic notari bella, quae gessit Salomon contra Emath Suba, id est Syriam Sobal; item contra reliquias Hethaeorum, Amorrhaeorum et Jebusaeorum, quos sibi subjecit, ut patet II Paralip. VIII, 3 et 7, quasi sponsa turbata sit, metuens ne sponso proficiscenti ad bellum sinistri quid accideret; hinc per quadrigas Aminadab accipiunt Mahometem, Saracenos et Turcas, qui valde turbarunt et etiamnum turbant Ecclesiam, hi enim abundant exercitibus, equis et quadrigis. Hae dicuntur Aminadab, id est populi mei spontanei, quia Mahomet ortus fuit a christianis: natus est enim apud Homeritas (unde et nepos ejus, qui ei secundo loco successit in regno Arabum, vocatus est Homar), sive in Arabia Felici, ubi paulo ante sub anno Christi 600, regnante Elesbaan rege tempore Justiniani imperatoris mire floruit christiana religio.
Mahomet autem natus est paulo ante annum Christi 600, sub Gregorio magno pontifice, et Phoca imperatore, cui successit Heraclius imperator, sub quo Mahomet quasi dux Arabum stipendia meruit; sed cum illa Arabibus non solverentur ab Heraclii praefecto, illi rebellantes occuparunt Phoeniciam, Syriam, Mesopotamiam et Aegyptum, uti ex Paulo diacono et Simoneta docet Genebrardus in Chron., ac sensim sua arma dilatantes sub annum Christi 1300, mire creverunt. Tunc Ottomannus invasit regnum, primumque se fecit Turcarum imperatorem, atque illud in posteros per 14 generationes, magno assidue imperii incremento et Ecclesiae damno hucusque propagavit. Alii per quadrigas Aminadab, id est populi mei, accipiunt antipapas, qui Ecclesiam per schisma disciderunt; tales autem fuere viginti: tot enim schismata sustinuit Ecclesia. Alii accipiunt imperatores schismaticos, vel eos qui pontifices et Ecclesiam oppugnarunt, quales fuere Fredericus I et II, Otho IV, Henricus IV et V. Hac de causa Christus paulo ante vers. 10 ait: «Descendi in hortum nucum,» id est in Ecclesiam schismate divisam, sicut nux in duo fragmenta scinditur et dividitur.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta est currus Aminadab, id est Christi: Christus enim, aiunt Rupertus et S. Ambrosius, dicitur Aminadab, id est princeps populi, scilicet fidelis christiani, sancti et electi; Christus ergo animae sanctae ceu auriga currui suo insidens eam dirigit in coelum, uti Elias curru vectus est in aethera, nec tantum se, sed et alios suae fidei, vel charitati commissos velut currus Christi in coelum transvehit, ait Philo; unde tres Anonymi apud Theodoretum censentes haec esse verba sponsae, id est animae sanctae ad discipulos, sic explicant, q. d. «Idcirco posuit me currus Aminadab, id est currus me suos constituit Christus,» qui est verus Aminadab, id est princeps populi, «ut eum in me ipsa disciplinis ad vos habita cujusque vestrum ratione perferrem.» Audi S. Ambrosium, lib. De Nabut. cap. XV: «Si anima, ait, currus est, vide ne equus caro sit; agitator autem vigor mentis; qui regit carnem et motus ejus, velut quosdam equos prudentia habenas coercet.» Idem, lib. De Virgin.: «Christus, inquit, verus Aminadab, animam justi veluti currum agitat, ascendens verbi habenis gubernat, ne violentorum equorum furore in abrupta rapiatur. Sunt enim ejus veluti quatuor equi, quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas et timor, quibus furentibus, cum coeperit agi, nequaquam seipsam cognoscit. Corruptibile enim corpus animam gravat, et tanquam irrationabilium animalium cursus invitam rapit; volventibus autem impetus corporis veluti quodam impetu proruentem, donec me moratae corporis passiones verbi virtute mitescant.»
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo est currus Aminadab, id est populi spontanei, puta fidelium, quos vehit in coelum impetrando eis obedientiam et liberalitatem, qua se ultro et libere subjiciant praeceptis et consiliis Christi: quare illi competit id quod Eliae curru igneo rapto in coelum succlamabat Eliseus: «Pater mi, pater mi, (tu es) currus Israel, et auriga ejus,» IV Reg. II, 12: vide dicta cap. I, vers. 9, ad illa: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te.»
VOX SPONSAE Novae de veteri, hoc est, Ecclesiae de Synagoga convertenda in fine mundi. VERS. 12. REVERTERE, REVERTERE, SULAMITIS: REVERTERE, REVERTERE, UT INTUEAMUR TE.
REVERTERE (alii vertunt convertere), REVERTERE (Arabicus addit tertium revertere), Sulamitis: REVERTERE, REVERTERE, UT INTUEAMUR TE. — Scholiastes, intuebimur in te quasi in spectaculum, id est, quasi in rem miram et spectandam. Pro Sulamitis multi codices legunt Sunamitis, itaque legunt Septuaginta Vaticani. Porro Rupertus et alii Sunamitis vertunt captiva, despecta: proprie Sunamitis hebraice est idem quod mutabilis, variabilis. Rursum Sunamitis verti potest cum Honorio et Hailgrino hic, et S. Hieronymo, epist. ad Nepotian., coccinea: שני scani enim Hebraice est coccus; unde suspicantur nonnulli sponsam, quae in dramate Cantici inducitur quasi Sunamitis, induci quasi Tyriam: ibi enim ex sanguine purpurae pisciculi fiebat pannus purpureus, et ex grano cocci coccineus, unde illud: Tyrio vestibier ostro.
Tyrus enim vicina erat Libano, in quo obambulans et venans Salomon puellam hanc pastoritiam invenisse, et ob dotes corporis aeque ac animi in sponsam elegisse fingitur; unde illud cap. IV, 8: «Veni de Libano, sponsa mea,» etc. Nam vestis coccinea vel purpurea est vestis regum et reginarum, qualis erat Salomon ejusque sponsa. Ad litteram, Sunamitis idem est quod oriunda ex Sunam oppido sita juxta montes Hermon et Thabor. Sunamitis enim haec alludit ad Sunamitidem illam hospitam Elisaei, in oppido Sunam, cujus proinde ille filium a morte suscitavit, sicut Christus filios Ecclesiae a morte praesenti et aeterna suscitat, IV Reg. IV, 35. Magis tamen, teste Justo Orgelitano hic, et Adrichomio in Descript. Terrae Sanctae, alludit ad Sunamitidem illam speciosissimam, quae Davidi seni calefaciendo data fuit quasi uxor et virgo, III Reg. I, 2. Simili enim modo Salomoni Davidis filio, data fuit haec Sunamitis uxor et virgo, ut repraesentaret Ecclesiam virginem virgini Christo desponsandam, juxta illud II Corinth. XI, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo:» quia ergo illa Sunamitis Davidis fuit forma, fide et moribus spectatissima, hinc Salomonis quoque sponsae in dramate hoc idem Sunamitis nomen datur, quia corpore et animo fuit formosissima; utraque formosior est Sunamitis, id est Ecclesia sponsa Christi.
Verum legendum Sulamitis, sic enim legunt Hebraea et Graeca Complutensia, Regiaque ac Latina Romae correcta. Jam Sulamitis idem est quod Jerusalemitis, aiunt Pagninus, Luysius et Vatablus: Jerusalem enim olim dicta est Salem; unde Sulamitis idem est quod civis Salem, sive Jerusalem, hoc est, mystice, habitans in pace. Melius Delrio, Genebrardus et alii: Sulamitis, inquiunt, idem est quod Solomonia, id est Salomonis uxor; sicut enim a Paulo dicitur Paula, a Caio Caia, a Cornelio Cornelia; sic a masculino Salomon dicitur Sulamitis, id est Salomo (quo nomine vocatur mater septem Machabaeorum martyrum, teste Josepho), vel Salomonia. Porro sicut Salomon hebraice idem est quod pacificus, perfectus: sic Sulamitis idem est quod perfecta et pacifica, uti vertunt hic Aquila, Theodoretus, S. Ambrosius et alii. Hebraea habent articulum; habent enim הַשּׁוּלַמִּית hassculamith, id est illa Sulamitis, illa pacifica, quae ceteris longe antecellit. Rursum et potius ה hic est articulus vocativi casus, q. d. O Sulamitis. Mirum est Symmachum contrarie vertere ἐσκυλμένη, id est spoliata.
Denique Sulamitis eadem est quae Sunamitis, per enallagen, qua littera N saepe mutatur et liquescit in L: sic Itali pro Panermo dicunt Palermo, pro veneno, veleno, pro Bononia, Bologna. Sic Syri pro nux dicunt lux. Attici pro virgos dicunt λίτριν; pro πνεύμων, πλεύμων, ut Latini pulmo. Dorienses vice versa L mutant in N, ut pro ἦλθον, dicunt ἦνθον, pro βέλτιστος, βέντιστος, pro φίλτατος, φίντατος; pro πλάνε, πίνλε. Graeci omnes pro δίν et ἀσύν dicunt, συλλέγω, item συλλογισμός. Latini pro νύμφη dicunt lympha, pro bonus, bonulus, bellus; pro γρυλίζω, grunnio; pro μέγαλος, magnus: ita Angelus Caninius in Hellenismis. Pari modo quae hic hebraice vocatur Sulamitis a Septuaginta et Latinis plerisque vocatur Sunamitis. Perperam Philo Carpathius pro Sulamitis legit Odollamitis, id est, inquit, testimonium aquae, quasi hic anima infidelis evocetur ad baptismum, ut in eo protestetur fidem SS. Trinitatis.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Nonnulli censent haec esse verba adolescentularum, quae auditis a sponso, cap. V, laudibus sponsae, eam abiturientem detinere, et in facie ejus decorem contemplari cupiunt, uti ab iisdem factitatum audivimus vers. 9. Melius Patres passim censent haec esse verba Ecclesiae, ardenter et constanter invitantis Synagogam Judaeorum, quae jam, audita praedicatione Christi, eum amare incipiebat, uti audivimus vers. praeced., ut se illico ad eum convertat, suamque faciem tam ipsi, quam Ecclesiae in fide unanimem, serenam et laetam ostendat, ideoque quater repeti vi revertere, quia Judaei dispersi per quatuor mundi plagas, inde convertendi sunt ad Christum, audita quatuor evangeliorum praedicatione, quae paulo ante significata sunt per quadrigas Aminadab, ait Rupertus: ita S. Gregorius, Cassiodorus, Aponius, Philo, Anselmus et alii.
Rursum, q. d. O Sulamitis, id est, o Synagoga prius adversa, jam conversa ad Christum, revertere ad Ecclesiae e gentibus congregatae societatem et conversationem, ut gentes tuum decorem, quem per baptismum accepisti, intuentes, exsultent, tibique gratulentur, et Deo gratias agant: hunc sensum innuit id quod sequitur: «Ut intueamur te,» id est tuam speciem et pulchritudinem; et: «Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?»
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima peccatrix, vel sancta, sed torpida et in veniales defectus prolapsa, invitatur a Christo quater, id est instanter et continue ad poenitentiam, vitae mutationem et fervorem. Ita S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII: «Bene, ait, quasi agitator ad currum dicit: Convertere, Sulamitis, hoc est pacifica; quae enim pacifica est anima, cito se convertit et se corrigit, etiamsi ante peccavit, et magis eam Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur, Habac. III, 8: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus, sanitas;» et S. Bernardus, serm. 3 De Annunt.: «Propterea, ait, forte quater revocat animam, quam respicit, quo nec in peccandi consuetudine, nec in conscientia peccatorum, sed nec in tepore ingratitudinis, aut in elevationis erecitate persistat.» Idem, serm. 13 inter parvos: «Revertere, inquit, primo ab inepta laetitia, secundo ab inutili tristitia, tertio ab inani gloria, quarto a latenti superbia. Inanis gloria est, quae ab ore venit extrinsecus. Superbia latens oritur intrinsecus.»
Huc accedit versio Chaldaei: «Revertere ad me, coetus Israel, revertere ad Jerusalem, revertere ad domum doctrinae legis meae, revertere ad suspiciendam prophetiam a prophetis, qui prophetant in nomine verbi Domini.»
Eleganter et acute Hugo Victorinus, Miscellan. II, lib. II, tit. 24: «Quater, ait, dicit ei Dominus revertere, quasi dicat: Revertere ad mea, quia mirabilia sunt; a tuis, quia prava sunt; a te, quia omnis caro foenum; ad me, quia summum bonum ego sum. Non potes me videre, nisi prius intueamur te. Nescio quid maculae habes in facie; turpis es, alienam imaginem portas; munda ergo eam, ut revereamur te.»
Porro Theodoretus per Sulamitem accipit animam praedicatoris evangelici, quae in se pacifica, tentationes, famem et persecutiones multas patitur: illam ergo hic invitari ait, ut revertatur ad opus praedicationis et salutem animarum: Deum enim illi adfore, ut ex omnibus eluctetur omniaque evincat.
Anagogice, S. Ambrosius, orat. De Obitu Valent., haec accipit de anima sancta, quae a Christo et angelis ex hac vita evocatur in coelum.
Symbolice, tres Anonymi apud Theodoretum per Sulamitem accipiunt animam contemplationi deditam, quasi illa hic evocatur a discipulis et sociabus, ut ipsa doceat modum frenandi, regendique quatuor animae passiones sive perturbationes, ideoque quater repeti to revertere.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo in fine vitae a Christo, angelis et beatis desiderantibus frui ejus dulcissima praesentia, ejusque dotes gratiae et gloriae intueri, evocata fuit in coelum, ex quo animam, spiritum et gratiam omnem hauserat. Rursum ipsa quater, id est ardenter et assidue a poenitentibus et fidelibus invocatur, ut gratiam impetret, et opem in quacumque necessitate afferat.
Tropologice, disce hic quam pulchra et speciosa sit anima sancti cujuslibet, ac praesertim B. Virginis, utpote quam tam incensis, et toties iteratis votis optent intueri omnes angeli et beati, ut ex hoc intuitu summam consolationem, gaudium, et jubilum consequantur: quocirca theologi censent secundariam felicitatem beatorum consistere in contemplanda et fruenda gloriosa humanitate Christi, sicut primaria eorum beatitudo consistit in visione et fruitione divinitatis.