Cornelius a Lapide

Canones in Ecclesiasticum


Index


Canones qui facem praeferant Ecclesiastico caeterisque libris sapientialibus


Canon 1: Non omnia praecepta obligant sub peccato

Hic liber moralia tradit praecepta, honeste recteque vivendi; non tamen omnia obligant sub peccato, ut qui contrarium agit, mox peccet in Deum: nonnulla enim ad propriam duntaxat utilitatem et commodum, ac praesertim ad tranquillam et commodam vitam, referuntur. Tale est illud cap. viii, 1: «Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius;» et vers. 2: «Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi;» et vers. 4: «Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna;» et vers. 5: «Ne communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.»


Canon 2: Loci communes concionatoribus

Operae pretium est studioso, praesertim doctori et concionatori, notare hic locos communes et succulentos passim occurrentes, et fuse pertractatos de singulis virtutibus et vitiis contrariis, ut de amicitia, fidelitate, castitate, vindicta, etc., quos proinde in argumento cujusque capitis, per versus sigillatim indicabo et praenotabo.


Canon 3: Siracides imitatur Salomonem

Siracides valde imitatur Salomonem, praesertim ejus Parabolas sive Proverbia, tum quoad rem, tum quoad verba, ut patebit ex parallelis utriusque, quae post Canones subjiciam.


Canon 4: Interpres Latinus graecizat

Interpres Latinus hic admodum graecizat: forte et ipse fuit Graecus, nec latine admodum peritus. Ergo vis vocis Graecae, et subinde Hebraeae (quantum eam ex aliis Scripturae locis rimari et conjectare licet; nam Ecclesiasticus jam hebraice non exstat), hic accurate perpendenda est et examinanda. Hinc disces quanta sit cognitionis linguae Graecae et Hebraicae utilitas, quantique intersit fontes Hebraeos et Graecos in Scripturis scrutari. Qua de re vide S. Augustinum, lib. II Doctrinae Christianae, cap. XI.


Canon 5: Significatio Sapientiae

Sapientia hic, uti et Proverb. viii, et Sapient. vii, generatim sumitur, prout competit creatae et increatae; ac maxime significat practicam ethicam Sanctorum, puta judicia et dictamina prudentiae practicae de obediendo Deo, Deique legi, illiusque executione, timore et amore: haec enim sapientia practica est cognitio Dei, et ultimi finis ac mediorum, puta legum eo ducentium, eorumdemque pius affectus, amor et desiderium. Hinc sapientia copiae causa, nunc vocatur intellectus, nunc prudentia, nunc disciplina, nunc doctrina, nunc scientia, nunc astutia, nunc correptio, nunc eruditio: quae omnia in re idem sunt et significant, licet etymo, connotatione, propria et praecisa notatione et significatione differant, ut patet etymon cujusque intranti.


Canon 6: Verba et fines subtaciti

Saepissime, more Hebraeo, hic subticetur verbum est, aut sunt. Rursum multa alia subticentur, ac saepe ipse finis et scopus sententiae. Sic Proverb. xx, 12, dicit Salomon: «Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.» At quorsum? Subaudi: Domino ergo factori utriusque, gratiae agendae sunt, et utrisque utendum ad Dei honorem. Et Proverb. cap. xxii, vers. 2: «Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.» Subaudi: ergo, cum sint pares creatione, licet dispares opibus; nec diviti superbiendum est, nec pauperi maerendum; sed quisque sua sorte contentus alteri adminiculetur, et Deo serviat. Non enim voluit Deus omnes esse divites: sic enim nemo vellet laborare; nec vicissim voluit omnes esse pauperes, quia hac ratione non possent sese alere. Tam paupertas donum Dei est, quam sunt divitiae: nam sicut Deus divitibus dat divitias ad charitatis et eleemosynae, ita pauperibus dat pauperiem ad laboris et patientiae materiam, exercitium et meritum, cum gratia utrique proportionata.


Canon 7: Proverbia describunt quod plerumque fit

Gnomae et Proverbia non significant quid semper fiat, sed quid plerumque; subinde etiam eventum duntaxat, licet infrequentem et rarum. Sic cap. xxvii, 28: «Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet; et qui foveam fodit, incidet in eam.»


Canon 8: Bona temporalia et spiritualia

Bona temporalia, quae promittuntur hic sapientibus, et probe viventibus, proprie spectant ad Judaeos, et Vetus Testamentum; bona vero spiritualia ad Christianos, et Novum Testamentum.


Canon 9: Congeries sententiarum sine ordine stricto

Est hic congeries sententiarum de qualibet re agibili, quibus qualibet occasione, loco et tempore utamur contra occurrentia vitia, eorumque pericula et tentationes. Quare non est hic quaerendus earum ordo et connexio: promiscue enim ponuntur, ut gnomae. Saepe tamen Siracides de eadem virtute, aut vitio plures sententias congerit, ejusque varias species, modos, fructus recenset; ac subinde subjicit ejus contraria, ut eam per illorum antithesin illustret: quo facto, non raro transit ad id quod ei vicinum est et affine.


Canon 10: Varia praeceptorum genera

Varia hic traduntur praeceptorum et monitorum genera: quaedam ethica et privati hominis, quaedam oeconomica, alia politica, alia denique theologica. Rursum quaedam didascalica et doctrinalia, nonnulla consolatoria, alia paraenetica et exhortatoria.


Canon 11: Antitheses sapientis et stulti

Crebrae sunt antitheses inter sapientem et stultum; sapientem enim vocat Ethicum practicum: ex adverso stultum indigitat hujus Ethices ignarum, pravum et perversum. Sapiens ergo est vir probus; stultus est improbus. Per sapientiam enim hic ethica et practica, puta bonitas et virtus, intelligitur. Unde Proverb. i, 1, sapientiae opponitur malitia.


Canon 12: Conjunctio «et» pro comparatione

Conjunctio et saepe idem est quod sic vel sicut; similia enim connectit; ideoque quasi comparationis nota ea inter se confert et comparat. Prov. xxv, 3: «Coelum sursum, et terra deorsum; et (id est, sic) cor regum inscrutabile.» Et vers. 25: «Aqua frigida animae sitienti; et (id est, sic gratus et jucundus est) nuntius bonus de terra longinqua.» Talia crebra sunt in Proverbiis.


Canon 13: Initia et exitus

Sapiens volitionem, initium, conatum operis solet nobis vel creaturis tribuere, velut facilem cum concursu Dei ordinario, quem praesupponit, at subintelligit: finem vero et exitum felicem adscribit Deo, tum quia exitus hic difficilior est, ob multa obstacula quae in executione occurrunt; tum quia finis in opere est id quod maxime optatur et intenditur, ideoque primae et summae causae attribui solet.


Canon 14: Pes pro symbolo viae

S. Cyrillus, lib. IX Contra Julianum: «Mos, ait, est S. Scripturae pedis gressum, et interdum totum pedem aenigmatice accipere pro eo, quod ostendit viam ejus, quod unicuique faciendum est, ut Prov. xxiii: ‘Rectos gressus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige.’»


Canon 15: Significatio Misle (Proverbiorum)

Hebraei Misle, id est Proverbia, vocant sententiam quamlibet illustrem, quasi praedominantem et excellentiorem caeteris (radix enim mascal significat praecellere, dominari), sive ea adagium sit et proverbium, sive parabola et aenigma: quo factum est ut in Scriptura saepe confundantur et pro eodem sumantur haec nomina: parabola, proverbium, paroemia, aenigma, etc.


Canon 16: Textus Graecus concisior Latino

Graecus textus hic multo concisior est Latino: hinc pleraeque sententiae, quae in Latino sunt trimembres, in Graeco sunt bimembres. Quocirca subinde Graecus non videtur integras Siracidis sententias ponere, sed eas abbreviare. Vulgata versio Latina, non ex Graeco textu corrigenda est, illique adaptanda, uti censet Isidorus Clarius, sed potius Graeca Latinis accommodanda sunt; quia Concilium Tridentinum, sessione IV, sancit Vulgatam versionem Latinam per omnia habendam esse authenticam, et canonicam Scripturam.


Canon 17: Sententiae repetitae

Eaedem sententiae subinde iterantur, et inculcantur aliis et aliis verbis. Simili modo S. Gregorius, quod dixit una phrasi, mox alia dicere solet, replicare et inculcare. Quaedam non sunt eaedem, sed affines et similes.


Canon 18: Voces antiquatae Interpretis

Interpres Latinus admodum est vetustus, praecessit enim tempora S. Hieronymi; quare multa habet verba illo aevo prisco usitata, jam vero obsoleta: pleraque illorum recensui et collegi cap. vi, in fine.


Canon 19: Imperativi consequentiam exprimentes

Cum praecepto alicui subdit pari tenore imperativus, vel futurum; fructum vel damnum ex observatione vel praevaricatione praecepti sequentem significans, tunc imperativus, vel futurum per modum subjunctivum exponendus est, ut non aliud praeceptum, sed praecepti jam dati fructus et poena, vel praemium significetur: quare tunc copula "et" accipienda est pro "ut." Exemplum cap. viii, vers. 13: «Non incendas carbones peccatorum, arguens eos, et ne (id est, ut non) incendaris flamma ignis peccatorum illorum.»


Canon 20: Unus versus Graecus duobus Latinis redditus

In Vulgata versione Ecclesiastici subinde unus idemque versus Graecus, quia ambiguus et plura significans, duobus Latinis redditur: aut certe idem versus Graecus latine diversimode redditus, utroque modo, ut plenior esset versio, in Latinam Vulgatam transcriptus est.

Porro, more meo succinctus, methodicus, perspicuus, genuinus et exactus esse conabor, ut Siracidem, tot capitibus, gnomis, materiis copiosum prolixumque, uno tomo complectar; praesertim quia, Deo duce, propediem luci dabo Salomonem, qui idem tractat argumentum, cui, ut fonti, multa et magna jure reservo.