Cornelius a Lapide
Index
Prooemium ex Codicibus Graecis
In Graecis codicibus habetur Prooemium, quod in Latinis desideratur: proinde illud hic transcribam ex Bibliis Vatabli; sic enim se habet: «Jesus hic Sirach quidem fuit filius; sed cognominis sibi, Jesu nepos; vixit autem temporibus citerioribus captivitatem et restitutionem secutis; adeoque post omnes fere Prophetas. Porro avus ejus, Jesus, ut et ipse testatur, industrius vir fuit inter Hebraeos, et prudentissimus, qui non solum aliorum ante se prudentium virorum sapienter dicta collegit; sed etiam ipse quaedam privatim multa, scientia sapientiaque plena pronuntiavit. Postquam igitur hoc libro fere collectitio relicto primus ille Jesus de vita decessit, Sirach hic, post eum rursus acceptum, eumdem filio suo Jesu reliquit. Is tandem hunc nactus, concinne totum coegit in unum volumen, et Sapientiam eum suo et paterno, adeoque avi nomine inscripsit: nempe, ut ipso sapientiae nomine auditorem ad ipsum librum majori desiderio meditationeque pertractandum alliceret. Ergo dicta Sapientiae, et aenigmata similitudinesque continet; et peculiares quasdam antiquas ac divinas de viris Deo probatis historias; tum orationes et hymnos ejusdem; atque insuper, quibus beneficiis Deus populum suum sit dignatus, quibusque malis inimicos ejusdem cumularit. Sane hic Jesus Salomonis sectator fuit, nihil minus illo sapientiae et eruditionis nomine probatus, ut qui multiscius vere fuerit, et sit appellatus.»
Nota: Hoc prooemium additum est ex S. Athanasio in Synopsi S. Scripturae in Ecclesiastico; ibi enim ad verbum in Graeco eaedem sunt sententiae, imo eadem plane verba, quae hic: contuli verba verbis, et ita deprehendi. Quare hoc prooemium non est Jesu Sirach senioris, vel junioris; sed longe post eos, imo post Christum, transcriptum ex S. Athanasio, quasi praeludium et argumentum Ecclesiastici; sicut in caeteris S. Scripturae libris praefiguuntur prooemia ex S. Hieronymo, quibus ipse praefando libri cujusque auctorem, materiam et stylum describit. Qua de causa editio Graeca Bibliorum, correcta a Romanis, hoc prooemio caret, tantumque ponit prologum qui habetur in Bibliis Latinis, de quo paulo post.
Prologus Jesu Junioris
Ex hoc titulo liquet prologum hunc Ecclesiastico additum a Jesu juniore, qui Ecclesiastici fuit interpres. Duae res, an hic prologus habeat eamdem auctoritatem, quam habet Ecclesiasticus, sitque Scriptura canonica. Aliqui respondent affirmative. Verum probabilius alii respondent negative. Ratio est, quia Jesus junior tantum fuit libri interpres, non auctor; interpretes autem non condunt S. Scripturam, sed duntaxat interpretantur.
Multorum nobis et magnorum, per Legem et Prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse, et dicentes, et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis, et Prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiae, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum haec, sed et ipsa Lex, et Prophetae, caeteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno, temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae, neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa, quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.
Commentarium in Prologum
Multorum nobis et magnorum. — Clare haec ex Graeco sic vertas: «Cum multa magnaque nobis per Legem et Prophetas, aliosque qui eos secuti sunt, tradita sint ob quae merito laudes Israelitas nomine eruditionis ac sapientiae, et unde non solum ipsi lectores possint docti evadere; sed, si sint studiosi, etiam exteris tam dicendo, quam scribendo utiles esse queant, avus meus, cum se multum dedisset lectioni Legis et Prophetarum, etc., voluit et ipse aliquid horum scribere.» Dat enim causam cur avus librum hunc scripserit, nimirum exemplum praecedentium, qui similia scripserunt, quae magnam Judaeis laudem, aeque ac utilitatem attulere; ita ut non tantum ipsi, legendo eos, docti evaserint; sed et extraneis, id est gentibus ea audientibus vel lectitantibus, dicendo et scribendo utiles fuerint.
Voluit et ipse. — Ita legendum cum Romanis; hoc enim significat Graecum προήχθη. Perperam ergo nonnulli codices legunt, volui et ipse: quae lectio nonnullis imposuit, ut censerent Jesum juniorem, sive nepotem, esse auctorem libri; quasi ipse ex avi scriptis et doctrina sparsim tradita eum collegerit et composuerit, uti dixi cap. II Prolegom.
Ut desiderantes discere, et illorum periti fieri. — Clare vertit Vatablus: Unde studiosi, et qui se his dedidissent, multo majorem ad legitime vivendum profectum facerent.
Hortor itaque venire vos, etc., et veniam habere, — puta, veniam dare, ignoscere; hoc enim significat Graecum συγγνώμην ἔχειν.
In quibus videmur, sequentes imaginem sapientiae, deficere in verborum compositione. — Graeca clare: noscatis nobis, sicubi videamur, dum in interpretatione elaboravimus, quarumdam dictionum vim non esse assecuti. Sequi ergo imaginem sapientiae, est conari exprimere eam sapientiam, qua sese clarius exhibet in autographo, et textu originali, puta Hebraeo, conscripto a Jesu seniore: hanc enim assequi et adaequare Interpreti est difficile, ob causam quam subdit.
Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam. — Graece, οὐκ ἰσοδυναμεῖ, id est non eamdem vim habent. Autographa auctoris verba, puta Hebraica, multum differunt a Graecis, vel Latinis, in quae convertuntur ab Interprete.
Nam in octavo et trigesimo anno, temporibus Ptolemaei Evergetis. — Nota: Post Alexandrum Magnum, ejus duces diviserunt imperium, et Ptolemaeus, Lagi filius, occupavit Aegyptum. Unde Ptolemaeo Lagi successit filius Ptolemaeus Philadelphus, qui regnavit annis 38. Hic accivit e Judaea septuaginta Interpretes, per eosque curavit verti Vetus Testamentum ex Hebraeo in Graecum. Philadelpho successit Ptolemaeus Evergetes, id est benefactor, qui praecessit Judam et Machabaeos, circiter quinquaginta annis.
Hinc patet aetas utriusque Jesu: nepos enim hic ait se vixisse sub Ptolemaeo Evergete: unde necesse est avum vixisse sub Ptolemaeo Lagi et Philadelpho. Quoad annum trigesimum octavum, valde verisimile est hos annos inchoandos esse a libertate Judaeis data per Ptolemaeum Philadelphum, qui centum viginti millia captivorum Judaeorum liberos in patriam dimitti jussit. Judaei, ob tantum e captivitate Aegyptia libertatis beneficium, constituerunt aeram sive epocham, ut ab ea coeperint supputare annos, perinde ac Daniel omnes suae historiae et prophetiae annos numerat et supputat a soluta captivitate Babylonica per Cyrum.
Inveni ibi libros non parvae, neque contemnendae doctrinae. — Invenit enim in bibliotheca Philadelphi libros toto orbe exquisitos, et inter eos versionem Graecam Septuaginta Interpretum. Haec utique magno ei usui fuit ad traductionem Ecclesiastici in idioma Graecum concinnandam: versionem enim Septuaginta ipse hic sequi solet. Hinc patet Septuaginta Interpretes non vertisse Ecclesiasticum ex Hebraeo in Graecum, sed id fecisse Jesum juniorem.
Addere diligentiam et laborem. — Graeca clare: πολλὴν ἀγρυπνίαν, καὶ ἐπιστήμην προσενεγκάμενος, id est, multam vigiliam et studium adhibui.
Illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. — Verti hunc librum ex Hebraeo in Graecum, ut darem eum studiosis et discendi avidis, tam vicinis Graecis, quam Judaeis in Aegypto peregrinantibus vel exulantibus, qui inter Graecos versantes, Hebraicae linguae desueverunt, ejusque fere obliti graece loquuntur et legunt potius, quam hebraice.
Citabo subinde gnomas sapientum Hebraeorum, Syrorum, Graecorum, Latinorum, gnomis Siracidis persimiles. Citabo et centurias binas Proverbiorum Arabicorum, arabice editas, cum translatione Latina. Exstant eaedem syriace in codice manuscripto collegii Maronitarum Romae, collecta a Gregorio monacho Syro ante 400 fere annos, qui nonnulla ex iis a Pythagora accepta affirmat. Porro verisimile est illa, ut et plura alia, Arabes accepisse a Syris: Syrorum enim libri perplures versi sunt in idioma Arabicum, pauci vero in Syriacum Arabici. Quare Proverbia haec Syriaca aut Pythagorica sunt potius, quam Arabica.