Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Assignat et describit originem sapientiæ, quæ est Deus. Inde, vers. 11, ac deinceps, ostendit quomodo paretur sapientia, nimirum, timore et amore Dei: hæc duo enim sapientiam omnemque virtutem creant, comitantur, conservant et augent; unde, vers. 33, docet sapientiam acquiri per justitiam.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 1:1-40
1. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. 2. Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? 3. Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit? 4. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. 5. Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. 6. Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? 7. Disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? 8. Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. 9. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est. 10. Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. 11. Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exultationis. 12. Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. 13. Timenti Dominum bene erit in extremis; et in die defunctionis suæ benedicetur. 14. Dilectio Dei, honorabilis sapientia. 15. Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum. 16. Initium sapientiæ, timor Domini; et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. 17. Timor Domini, scientiæ religiositas. 18. Religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. 19. Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. 20. Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. 21. Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. 22. Corona sapientiæ, timor Domini, replens pacem et salutis fructum. 23. Et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. 24. Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur: et gloriam tenentium se exaltat. 25. Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. 26. In thesauris sapientiæ intellectus, et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. 27. Timor Domini expellit peccatum. 28. Nam qui sine timore est, non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. 29. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. 30. Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31. In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ. 32. Execratio autem peccatori, cultura Dei. 33. Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. 34. Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, 35. Fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. 36. Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. 37. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. 38. Attende in illis, ne forte cadas et adducas animæ tuæ inhonorationem. 39. Et revelet Deus absconsa tua, et in medio Synagogæ elidat te. 40. Quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Nota: Siracides hic novem dat elogia sapientiæ: primum est, vers. 1, quod originem ortumque habeat a Deo; secundum, vers. 3 et seq. quod sit innumera et immensa; tertium, vers. 4, quod prior sit omnium rerum creatarum; quartum, ibidem, quod sit ab ævo, id est, æterna; quintum, vers. 5, quod ipsa sit Verbum Patris excelsi; sextum, ibidem, quod ingressus, id est, viæ ejus et rationes, sint mandata et decreta æterna Dei; septimum, vers. 7, quod hominibus sit incomprehensibilis; octavum, vers. 9, quod Deus eam crearit in Spiritu Sancto; nonum, vers. 10, quod effuderit illam super omnia opera sua, sed maxime eam præbuerit diligentibus se.
Deinde pari modo quatuordecim dat elogia timori Dei, qui est comes, imo via et initium sapientiæ: primum, vers. 11, quod timor Dei pariat lætitiam et gloriam; secundum, vers. 13, quod timenti Dominum bene erit in extremis; tertium, vers. 15, quod timor sit dilectio Dei, quæ sola sui specie omnes rapiat in sui amorem; quartum, vers. 16, quod sit initium sapientiæ; quintum, ibidem, quod fidelibus in vulva concreatus sit; sextum, ibidem, quod cum fidelibus feminis graditur; septimum, vers. 16, quod sit ipsa religiositas; octavum, vers. 19 et 20, quod timentes Deum impleat suis fructibus et donis spiritualibus; nonum, vers. 22, quod sit corona sapientiæ, plenam afferens pacem et sanitatem; decimum, vers. 23, quod videat et dinumeret sapientiam, ut actus et gressus hominis sapienter dimetiatur et dirigat; undecimum, vers. 24, quod suis discipulis et asseclis det scientiam et prudentiam; duodecimum, vers. 25, quod eos faciat longævos; decimum tertium, vers. 27, quod expellat peccata præsertim quæ per iram et impatientiam committuntur; decimum quartum, vers. 29, quod usque ad tempus patienter adversa sustineat, sed postea reddatur ei lætitia, celebritas, laus et gloria.
Pars Prima Capitis
1. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. — Hæc sententia, trimembris, in Græco jam est diminuta et bimembris; sic enim habet: Πᾶσα σοφία παρά Κυρίου, καὶ μετ' αὐτοῦ ἐστὶν εἰς τὸν αἰῶνα, id est, omnis sapientia a Domino est, et cum illo est in ævum. Ita Complut. et Roman. Latina ergo versio hic uberior et plenior est Græca, æque ac Syriaca et Arabica, quæ cum Græcis fere consentiunt, et ex iis traductæ videntur; sic enim habet Syriaca: «Omnis sapientia ab ante Dominum est, et ipsa cum eo est a seculis ante Dominum,» id est, a Domino est. Est Syrismus. Similis est Dan. II, vers. 6. Arabicus: «Omnis sapientia est a Domino, et est cum illo ex antiquo seculi.»
Alludit ad id quod Salomon de sapientia ait Sapient. VIII, 3: «Contubernium habens Dei,» q. d. Sapientia est familiaris, imo contubernalis Dei; et cap. VII, vers. 25: «Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,» q. d. Sapientia est quiddam subtile et odoratum, quam a Deo efflatur, hominemque divino quodam vapore et odore recreat, ut oleat Deum, ejusque vita et sermo spirent quid divinum. Unde subdit Sapiens de eadem: «Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius,» q. d.
Sapientia est radius divini Numinis, quasi Solis increati.
Sapientia hic indefinite et generatim ponitur unde sub ea quamlibet comprehendas, omnesque ejus species accipias.
Primo ergo intelligas Sapientiam increatam, tum essentialem, quæ communis est Patri, Filio et Spiritui Sancto; hæc enim manat ab essentia deitatis: unde cum Deo trino et uno fuit semper, et est ante ævum ab omni æternitate. Manat dico, anthropopathos, et nostro modo concipiendi res divinas, juxta ea quæ videmus in rebus creatis, in quibus attributa et proprietates, qualis est intellectus, sapientia, bonitas, manant ab ipsa rei essentia; cum in Deo proprie ab ea non manent aut fluant, sed sint unum idemque cum ea, uti docet D. Thomas I p., q. 28. Hac sapientia Deus sapienter cuncta produxit, creavit, conservat, cognoscit, disponit atque gubernat.
Rursum per sapientiam hic accipias notionalem, sive personalem et genitam, quæ propria est Verbo, sive Filio Dei: hic enim per generationem proprie manavit a Deo Patre, et cum illo fuit semper, et est ab æterno: propria enim Filii Dei ratio et notio est, quod ipse sit Sapientia, Verbum, Conceptus mentalis, Notitia, Intellectio; quia, scilicet, Filius est Verbum per cognitionem Patris productum. Ita Rabanus et Paulus a Palacio. Primo enim proprie competit illud vers. 6: «Fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis.» Unde huc allusisse videtur S. Joannes initio Evangelii, dicens: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.»
Trimembris enim illa S. Joannis sententia respondet huic trimembri Ecclesiastici, idque clarius significat hic versio Tigurina, quæ sic habet: «A Deo manat omnis sapientia, apud eum semper fuit, et eidem perpetuo conjuncta est.» Sapientia enim Patris est Verbum, puta Filius. Hoc erat in principio: quia ab æterno a Deo Patre emanavit, ab eoque fuit genitum. Hoc quoque semper fuit apud Deum, tanquam persona ab eo distincta, illique coæva, intima, æqualis et compar: hæc enim omnia significat τὸ apud. Hoc denique Deo Patri perpetuo est conjunctissimum; quia eamdem numero cum eo habet essentiam et deitatem, quod S. Joannes ait: «Et Deus erat Verbum.»
In trimembri ergo hac sententia tria prædicata, juxta tria prædicamenta, S. Joannes de Verbo, et Ecclesiasticus de Sapientia enuntiat, quibus totam ejus naturam et vim complectitur. Primo enim membro: «In principio erat Verbum,» sive, «Omnis sapientia est a Deo,» notat Verbi quando et æternitatem; ut si roges: Quando genitum est Verbum a Deo Patre? respondeat: «A principio,» puta, ab æterno; ab ipsa, inquam, origine, vel potius ab origine Divinitatis, si ita loqui fas est: nam Divinitatis proprie nulla est origo; sed origo hic vocatur ejus antiquitas et æternitas per catachresin. Secundo membro notat Verbi ubi, et a Patre distinctionem; ut, si quæras: Ubi erat Verbum, cum nondum creatus esset mundus? respondeat: «Verbum erat apud Deum,» erat in sinu Patris. Tertio membro significat Verbi essentiam, et essentiæ cum Patre identitatem: ut, si quæras: Quid est Verbum? cujus est essentiæ? respondeat: «Deus erat Verbum,» id est, Verbum erat Deus; puta, habens divinam essentiam, ipsamque Patris deitatem: vox enim Deus, licet præcedat, vim tamen habet prædicati, non subjecti. Ita Rabanus: «Principium, inquit, istius libri de æterna Dei Sapientia (quæ est Christus) parrat, quod semper cum Patre sit ante secula; et concordat Evangelio Joannis, quod ita inchoat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnis ergo sapientia a Domino Deo est: quia Christus, qui est fons vitæ, et lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, a Deo Patre natus est, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quisquis autem hujus sapientiæ lumine caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat: quoniam tenebræ excæcaverunt oculos ejus. Et quidquid huic sapientiæ adversatur, stultitia magis dicenda est, quam prudentia. Unde Paulus ait: Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Et rursum: Prudentia enim carnis, mors est; prudentia autem spiritus, vita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.»
Porro sapientiam hanc notionalem, puta Dei Verbum, hisce elogiis et aphorismis celebrat S. Hierotheus apud S. Dionysium, De Divin. Nomin. cap. II, sub finem: «Jesu, inquit, divinitas, quæ omnium causa est, et implet omnia, ac partes consonas universitati conservat, neque pars, neque totum est; rursumque et pars est, et totum: utpote quæ partem omnem, et omne totum in seipsa comprehenderit, et eminenter habeat atque præhabeat: perfecta quidem est in rebus imperfectis, utpote perfectionis princeps; in rebus vero perfectis imperfecta: quippe cum perfectionem excellentia origineque præcedat.» Et post nonnulla: «Essentia etiam totis procul a contagione essentiis insidens; atque super essentiam exstans, ab omni essentia penitus absoluta: universa principia ordinesque determinans; et super omne principium ordinemque locata, mensura entium est et ævum: atque super ævum et ante ævum; plena quidem in rebus egenis; in plenis autem exuberans: ineffabilis, non pronuntiabilis; super intellectum; super vitam; super essentiam; supernaturale munus supernaturaliter habet, superessentiale superessentiali etiam ratione. Quamobrem quando usque ad naturam ob summam benignitatem venit, vereque substantiam nostræ carnis accepit, summusque ille Deus vir est appellatus, tunc quoque in his supernaturale et superessentiale munus emicuit.»
Secundo, accipi potest hæc sententia de sapientia creata, quæ multiplex est. Primas in ea tenet Sapientia incarnata, puta Christus homo, ejusque in carne œconomia. Hæc enim fuit opus Dei sapientissimum, adeoque Christus homo miram in incarnatione, passione, resurrectione, missione Spiritus Sancti, legatione Apostolorum, fundatione Ecclesiæ, institutione Sacramentorum, conversione orbis, distributione donorum et gratiarum, adeoque in omnibus suis dictis et factis cœlestem ostendit sapientiam, cunctisque fidelibus se in speculum, et exemplar sapientiæ intuendum et imitandum præbuit.
Secundas tenet sapientia pure creata, qualis est omnium Angelorum et hominum. In his enim sapientia est habitus, vel actus sciendi et sapiendi. Habitus creatur et inditur a Deo; actus elicitur ab habitu et potentia, cooperante Deo per suum concursum: licet enim hæc sapientia in se formaliter non sit antiquior rebus creatis, puta Angelis et hominibus, quibus inest originaliter; tamen eadem causaliter fuit in Deo ab æterno, quia Dei Sapientia increata, quæ sapientiæ creatæ est causa efficiens et exemplaris, fuit in Deo ab æterno. Sicut enim ab essentia immensa Dei, tanquam a fonte, origine, et causa efficienti ac exemplari, manant omnes rerum creatarum naturæ et essentiæ; ac ab æternitate Dei manat omne ævum, omne tempus, omnis duratio; atque ab immensitate Dei manat omnis locus et situs; a Dei omnipotentia manat omnis vis et potestas; ab ejus sacratissima sanctitate manat omnis virtus et sanctitas: ita pariter ab ejus omniscientia et sapientia manat omnis creata scientia et sapientia, uti docet S. Dionysius De Divin. Nomin. et passim Theologi.
Per sapientiam hic, tum speculativam, qualem a Deo infusam merito abstinentiæ cum sociis accepit Daniel, cap. 1; tum potius practicam accipe, quæ principium est rerum agendarum, quæque mores cujusque, vel personæ, vel familiæ, vel reipublicæ sapienter dirigit, et juxta normam divinæ legis, honestatis et virtutis format et componit, uti dixi canone V. Hac ergo sapientia homo de Deo et creaturis recte sentit et sapit, ac sapienter suas actiones novit disponere, ut ad beatum finem, ad quem a Deo conditus est, perveniat.
Origenes homil. 24 in Numer. sapientiam hanc extendit ad artes quoque mechanicas, ut architectonicam, fabrilem, nauticam, etc. Nam et hæ originem habent a Deo, manantque ab arte increata, quæ est in mente Dei. Artes ergo sunt a Deo; corruptelæ vero artium sunt a dæmonibus et hominibus, ait Origenes. Sic Beseleel dicitur a Deo accepisse «sapientiam,» id est, «artem ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,» ad fabricandum tabernaculum, Exod. XXXI, 3. Idem Origenes homil. 18 in Num., «Omnis sapientia, hoc est, inquit, omnis ars, ut Musica, Geometria, Medicina, Physica, etc., a Deo est et manat.» Unde et Ecclesiasticus, cap. XXXII, 5, disserit de musica; cap. XXXVIII, vers. 26, de agricultura, arte fabrili, figulina, et similibus.
Denique sapientia hæc practica in Deo est duplex, scilicet physica, qua sapienter creavit, conservat, mutat, producit, gubernat res omnes creatas, uti docet Ecclesiasticus cap. XXVIII, vers. 6, et cap. XXXIX, vers. 21; et moralis, qua honeste, juste et sancte facit omnia, utque idem faciant Angeli et homines, sancit, decernit et efficit.
Tertio, valde apposite, sapientiam hic accipias, non tam pro habitu vel actu, quam pro objecto et dictamine sapientiæ. Dictat enim sapientia Deum esse timendum; honorandos esse parentes; sobrie, juste, caste esse vivendum; non esse mentiendum; colendam esse amicitiam, patientiam, charitatem, etc. Hæc dictamina sunt æternæ veritatis, ideoque ab æterno fuerunt in mente Dei, in qua vivunt sempiternæ rerum omnium rationes, ait S. Augustinus. Manant enim ab æterna et immensa perfectione, æquitate et sapientia Dei; et ab ea profluxerunt ad homines et Angelos. Sicut enim omnis lex hominum et Angelorum manat ab æterna lege, quæ est in mente Dei: ita pariter hæ veritates et sapientiæ dictamina manant a prima veritate et sapientia Dei; adeo ut si per impossibile non esset illa prima veritas et sapientia Dei, nulla esset veritas, nullum sapientiæ dictamen esset in hominibus et Angelis; sicut, si non esset deitas, nulla esset creaturarum entitas: omnis enim entitas creata essentialiter manat, et pendet in suo esse et conservari ab entitate infinita et increata Dei, sicut radius manat et pendet a sole, lumen a luce, calor ab igne.
In Deo igitur, ut recte docet noster Lessius lib. VI De Attrib. divinis, cap. 1, est sapientia, quæ omnia novit per supremas causas; nimirum, per notitiam essentiæ suæ, quæ est omnium suprema causa efficiens, finalis, exemplaris et fundamentalis. Comprehendendo enim essentiam suam, hoc ipso ex vi illius comprehensionis cognoscit distinctissime et clarissime omnia possibilia (sub quibus continentur etiam omnium possibilium complexiones), quæ nimirum ipse per se facere potest; et illa comprehendendo, cognoscit ulterius omnia in particulari, quæ singula eorum facere vel pati possunt, et in quibus deficere. Neque hoc solum, sed etiam quid singula in quavis occasione essent factura, si talis vel talis occasio daretur. Neque in his sistit; sed etiam clare intuetur quid reipsa in omnem æternitatem sit eventurum, quibus momentis, quibus locis, quibus occasionibus et aliis circumstantiis. Ratio est, quia in Deo cognitio abstractiva possibilium, cum sit infinitæ perfectionis et efficaciæ in attingendo objecto, hoc ipso quod objecta illa reipsa sunt futura, fit intuitio existentium; nec opus est alia vi aut conatu.
Unde patet omnem intuitum futurorum esse ex vi comprehensionis essentiæ, nec aliud requiri, quam positionem objectorum. Tunc enim cognitio quæ prius, seu in priori signo rationis, erat abstractiva, transit in intuitivam ex vi suæ perfectionis. Docet hoc aperte S. Dionysius De Divin. Nomin. cap. VII: «Non enim, inquit, ex rebus ipsis res discens, novit eas divina mens; sed ex seipsa, et in seipsa, secundum causam, omnium scientiam, et notionem, et essentiam præhabet, et ante comprehendit; non singulis secundum cujusque speciem intendens, sed secundum unicam causæ complexionem cuncta sciens et continens; sicut et lux secundum causam in seipsa tenebrarum notionem anticipat, non aliunde quam ex luce tenebras noscens.» Hic manifeste tradit Deum ex vi cognitionis essentiæ, tanquam causæ omnium, scire cætera; quod confirmatur verbis sequentibus: «Seipsam igitur divina Sapientia noscens, sciet omnia; materialia sine materia; et indivise divisibilia, et unice multa, ipso uno omnia et cognoscens et producens. Nam, si secundum unam causam Deus omnibus esse impertit; secundum eamdem unicam causam sciet omnia, tanquam ex se existentia, et in seipso ante præexistentia.» Unde concludit: «Hac igitur Deus res cognoscens, non scientia rerum, sed scientia sui ipsius ipsas novit.» Et S. Augustinus lib. XI De Civit. cap. X: «Neque enim multa, sed una sapientia est, in qua sunt immensi quidam atque infiniti thesauri rerum intelligibilium; in quibus sunt omnes invisibiles atque incommutabiles rationes rerum, etiam visibilium et mutabilium, quæ per ipsam factæ sunt; quoniam Deus non aliquid nesciens fecit.» Ex quibus infert Augustinus, «quod iste mundus nobis notus esse non posset, nisi esset: Deo autem nisi notus esset, esse non posset;» quia Deus per sapientiam suam est auctor mundi, qui sua specie externam nobis sui notitiam ingerit.
Hac ergo sententia initio libri sui sapientialis docet Siracides originem, antiquitatem, ideam et causam sapientiæ esse Deum per essentiam sapientem et æternum, quæ sane prima et summa est sapientiæ laus et dignitas, ut per eam omnes ad sapientiæ admirationem, amorem et studium invitet et impellat, q. d. Omnis sapientia, id est, omnis habitus, omnis actus, omne objectum, omne dictamen, omnis veritas sapientiæ, quæ est in hominibus et Angelis, manat a Deo, fuitque cum eo ab æterno, vel formaliter, vel causaliter; quare agnoscite divinam ejus originem, antiquitatem et præstantiam, eamque suppliciter a Deo poscite et flagitate. Omnis enim sapientia est a Deo, apud Deum, et cum Deo ab æterno: licet enim a Deo manet ad creaturas; ita tamen manat, ut Deum non deserat, sed in eo velut radice et fonte remaneat, et fixe resideat; perinde ac lux a sole manans et sparsa in mundum, manet in ipso sole; et calor manans sparsusque ab igne, manet et residet in ipso igne.
Hoc est quod ait S. Jacobus cap. I, 5: «Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei.» Nam, ut subdit vers. 17: «Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.» Vide ibi dicta. Eamdem originem Sapientiæ, puta Deum, assignat Sapiens Prov. VIII, 22: «Dominus, inquit, possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.» Et Job cap. XXVIII, 12, sapientiæ locum et originem operose vestigans, tandem resolvit ac respondet vers. 23: «Dominus, ait, intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.» Et Baruch, cap. III, 44, post longam ejus vestigationem concludit vers. 32: «Qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua.»
Idipsum per umbram viderunt Gentiles. Unde Poetæ, ait Servius, finxerunt Prometheum, post factos a se homines, auxilio Minervæ in cœlum ascendisse, et adhibita facula ad rotam solis, ignem esse furatum, quem hominibus communicavit. Ignis hic sapientiam repræsentat, quam e cœlis attulit noster Prometheus prudentissimus, Jesus Christus. Unde et Prometheus dictus est ἀπὸ τῆς προμηθείας, id est, a providentia. De Christo enim ait S. Joannes cap. I, 16: «De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.» Simili modo finxerunt Minervam, sive Palladem, deam sapientiæ, esse Jovis filiam, et virginem, adeoque ex cerebro, id est, mente et ingenio, Jovis progenitam sine matre. Unde Lucanus, lib. IX:
Hanc et Pallas amat, patrio quæ vertice nata est.
Et Ovidius III Fast.:
An, quia de capitis fertur sine matre paterni Vertice, cum clypeo prosiluisse suo?
Secuti, nimirum, sunt, sed non assecuti illud Eccli. XXIV, 5: «Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.»
Dices: Etiam dilectio, timor, spes, charitas manant a Deo, ejusque sunt dona; cur ergo de sola sapientia hic dicitur, quod sit a Deo? Resp. primo, quia de sapientia ejusque virtutibus Ecclesiasticus agit, agetque toto libro; unde ejus originem et antiquitatem præmittit, ut inde ei laudem et pretium conciliet. Secundo, quia primum et maximum, quod a Deo processit, est sapientia; primum enim, quod Pater produxit et genuit, fuit Verbum, quod est ipsa Patris conceptio et intellectio notionalis, ideoque Sapientia genita. Ita Palacius. Denique ex eo quod sapientia in Deo, a Deo, et ad Deum sit, Lactantius lib. III, cap. IX, redarguit Anaxagoram sapientem, qui, rogatus «cujus rei causa natus esset,» respondit: «Solis, ac cœli videndi.» Nam «non ideo, ait Lactantius, nascimur, ut ea quæ sunt facta videamus; sed ut ipsum factorem rerum omnium contemplemur, id est, mente cernamus. Quare, si quis hominem, qui vere sapit, interroget, cujus rei gratia natus sit, respondebit intrepidus ac paratus se colendi Dei gratia natum, qui nos ideo generavit, ut ei serviamus.» Et mox: «Nam ipsa humanitas quid est, nisi justitia, nisi pietas? Pietas autem nihil aliud est quam Dei parentis agnitio.» Et cap. XII: «Idcirco, ait, soli animantium ad aspectum cœli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus. Ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod Deum, qui est immortalis, et desiderat, et agnoscit.»
Rursum ex eo quod sapientia sit Dei filia, sequitur sapientes cognationem habere cum Deo, esseque filios Dei. Hinc de S. Basilio fratre suo scribit Gregorius Nyssenus in Orat. funebr.: «Basilii, inquit, genus erat familiaritas et necessitudo cum Deo; patria vero virtus, etc., sobrietas illi pro domicilio erat; sapientia loco prædii; justitia, veritas et puritas pro splendidis ædificiis.» Denique S. Bernardus serm. 13 in Cant.: «Ad locum, ait, unde exeunt, revertuntur flumina gratiarum, ut iterum fluant; remittatur ad suum principium cœleste profluvium, quo uberius terræ refundatur. Qualiter, inquis? Qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes; quidquid sapientiæ, quidquid te habere virtutis confidis, Dei virtuti et Dei sapientiæ deputa, Christo.»
Et est ante ævum, — ante seculum, q. d. Sapientia est ante omne tempus, et, ut S. Paulus ait ad Titum I, 2: «Ante tempora secularia.» Αἰών enim, unde Latinum ævum, significat quamlibet durationem: esto Theologi æternitatem approprient Deo, ævum angelis, tempus hominibus et corporibus, ut, sicut tempus mensura est corporum, ita ævum mensura sit spirituum. Aliter ergo sumitur ævum vers. 4, ubi dicitur fuisse «Sapientia ab ævo,» id est, ab omni æternitate. Unde et Græca hoc vers. 1, habent εἰς τὸν αἰῶνα, q. d. Sapientia cum Deo est, duratque «in seculum,» id est, in æternum.
2. Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? — Græce ἐξαριθμήσει, id est, enumerabit. Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? — Τὸ dimensus est deest in Græco. 3. Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit? — ἐξιχνιάσει, id est, investigabit, pervestigabit.
Alludit ad Isaiæ XL, 12: «Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?» et cap. XLVIII, vers. 13: «Manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos;» et Jerem. XXXIII, 22: «Sicut enumerari non possunt stellæ cœli, et metiri arena maris; sic multiplicabo semen tuum;» et Job. cap. XXXVIII, 4: «Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? Quis posuit mensuras ejus? vel, quis tetendit super eam lineam?» et vers. 37: «Quis enarrabit cœlorum rationem?»
Laudat sapientiam a præstantia, quæ tanta est, ut sit incomprehensibilis; estque argumentum a comparatione: quare tres hi versus nectendi sunt; duo enim primi sunt comparata tertii, in quo proinde ut nectantur et expleantur, intelligenda est nota comparationis, sic, similiter, pariter; unde Arabicus eam exprimens vertit: «Velut mare et arenam maris, etc.» Itaque significat conjunctio et, quæ est in Græco, juxta can. XII, comparat enim sapientiam tribus quæ numerari non possunt, scilicet, arenæ maris, guttis pluviæ, et diebus sæculi; ac tribus quæ mensurari non possunt, scilicet, altitudini cœli, latitudini terræ, et profunditati abyssi, id est, aquarum et maris: quia in his sex maxime elucet Dei sapientia, æque ac potentia. Nam, ut cætera omittam, in quibus id perspicuum est, quis non admiretur Dei sapientiam in tanta arenularum multitudine (adeo ut nonnulli censuerint eas vere esse infinitas, uti refert et refellit Archimedes lib. De Arenæ numero) et parvitate, tantam in singulis naturæ integritatem, perfectionem, similitudinem, ordinem, unionem, successionem, vim et potentiam, qua validissimis maris fluctibus resistit eosque sorbet, ut vasti indomitique maris vilis et exilis arena limes et frenum esse videatur? Vere
Eminet in minimis maximus ipse Deus.
Sensus est ergo, q. d. Sicut hæc sex, scilicet arenæ, guttæ, dies, cœli, terra et mare ab homine numerari aut mensurari nequeunt, sed duntaxat a Deo; sic pariter (imo multo minus) nemo sapientiam Dei, quæ omnia præcedit, Tigurina: quæ rerum omnium est prima, comprehendere potest, præter solum Deum, tum quia sapientia Dei in se quaquaversum est immensa et infinita; tum quia ad infinita facta, facienda et possibilia se extendit, in iisque infinitos sapientiæ suæ modos et rationes ostendit, vel ostendere potest, quos homo vel Angelus ex se non videt, nec concipit, nisi a Deo ei pandantur. Unde Rabanus: «Si, inquit, illa, quæ tamen omnia certo numero, mensura et pondere a Creatore suo condita sunt, nemo dinumerare et metiri potest; quomodo sapientiam Dei, quæ sine fine et initio constat, et inenarrabilis atque inæstimabilis semper manet, ullus investigare potest?»
Quocirca Psal. XVII, vers. 10 et 12, et alibi Deus dicitur habitare in nube et caligine, ad quam cum Mose nos ascendere debere docet S. Dionysius, eamque ita describit Epist. 5 ad Hierotheum: «Divina caligo, inquit, est inaccessibile lumen, in quo habitare Deus dicitur, et invisibilis existens propter excedentem claritatem, et inaccessibilis idem propter excessum supersubstantialis luminis effusionis. In hac fit omnis, qui Deum cognoscere et videre est dignus habitus, per ipsum non videre, neque cognoscere, in eo qui est vere super visionem et cognitionem, factus hoc ipsum cognoscens, quod post omnia est sensibilia et intelligibilia, et prophetice dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, fortis facta est, non potero ad eam.»
Confirmat idipsum ex sancto Paulo, dum subdit: «Ut etiam divinus Paulus cognovisse Deum dicitur, cognoscens ipsum super omnem existentem intellectum et cognitionem. Propter quod et investigabiles esse vias ejus dicit, et inscrutabilia judicia ejus, et inenarrabilia dona ejus; et pacem ejus excedentem omnem mentem, sicut qui invenit existentem super omnia; et hunc super intellectum cognovit, quoniam ultra omnia est, omnium causa existens.»
Idem De Divinis Nominibus, cap. I, de Deo loquens: «Ipsa, ait, superessentials immensitas omnes essentias superat. Ipsa quoque unitas intellectu superior omnes supereminet intellectus; ipsum denique unum cogitatione præstantius, nullis cogitationibus potest excogitari; atque bonum sapientiæ dictamen esset in hominibus et Angelis; sicut, si non esset deitas, nulla esset creaturarum entitas: omnis enim entitas creata essentialiter manat, et pendet in suo esse et conservari ab entitate infinita et increata Dei, sicut radius manat et pendet a sole, lumen a luce, calor ab igne.
Ex dictis patet Deum omnia, quæ in mundo sunt, usque ad minutissimas partes, figuras, colores, qualitates, conditiones, situs, motiunculas, momenta, modosque omnes et habitudines distinctissime et perfectissime intueri, et in numerato habere; nimirum, omnes vermiculos, omnes muscas, omnia animalia et partes singulorum, omnia gramina, omnes herbas et plantas, omnia silvarum folia, omnes pilos animantium, omnes arenas littoris et deserti, omnes guttas maris, omnes stillas pluviarum, omnes crispationes undarum, omnes foliorum motus, omnium mensuras, distantias, congruentias, discrepantias, situs, modos, tempora; omnes hominum, et Angelorum cogitationes, omnes affectus, omnes intentiones, præsentes, præteritas, futuras, et momenta singulorum. Hæc omnia semper distinctissime et clarissime intuetur, penetrat, comprehendit; idque adeo clare et perfecte, ac si tota vis mentis illius in unum duntaxat illorum intenta esset. Quod sane diligenter est perpendendum; ne quis putet aliquid illum latere posse; aut minus perfecte esse cognitum,
In tam immensa rerum multitudine, sicut impii homines solent existimare, in quorum persona dicitur Job XXII: «Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat: nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.» Hos monet Sapiens Eccli. XVI: «Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? In populo magno non agnoscar; quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? Ecce cœlum, et cœli cœlorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes simul et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.»
Ratio a priori est, quia, sicut essentia ipsius et potentia in singulis punctis loci et spatii est tota, et tam perfecte, quam si tota immensitas ad punctum esset contracta; ita etiam vis intelligendi et sapientiæ ipsius, tam perfecte et efficaciter versatur circa res singulas, ac si uni soli intenta esset. Lumen enim sapientiæ ipsius non solum est infinitum extensive, nimirum, quia se extendit ad infinita objecta; sed etiam intensive, ut circa singula objecta habeat actum infinitæ perfectionis et claritatis.
Dices primo: Dies seculi facile est dinumerare ex annis seculi, qui præterierunt ab initio mundi: multiplica enim annos mundi per 365 (quot sunt dies in anno), habebis numerum dierum mundi. Resp. primo: Sicut numerus annorum mundi incertus est; de iis enim omnes pene Chronologi inter se dissentiunt: alii enim censent ab origine mundi elapsos esse annos 4500, alii 5000, alii plures, vel pauciores; ita pariter incertus, ac consequenter certo numerabilis non est dierum seculi præteritorum numerus. Adde: esto anni certo et præcise numerari possent, non posse tamen præcise numerari dies, quia anni alii completi fuere, alii incompleti. Cum enim, v. g. Adam dicitur vixisse 930 annis, David regnasse 40 annis, etc., verum est eos tot annos vixisse et regnasse, etiamsi aliquot dies defuerint, aut superfuerint; pauci enim dies in anno non computantur; quare dies tot Patriarcharum, principum et regum, qui ab initio mundi hucusque fuerunt, et sibi ex ordine successerunt, præcise numerare est impossibile. Respondeo secundo, dies seculi futuri esse innumerabiles, quia nescimus quot anni usque ad finem seculi superfuturi et fluxuri sint. Porro dies seculi, quos imaginamur, ut seculum, id est mundum, permansurum in æternum commensuremur æternitati, sunt revera infiniti, ideoque innumerabiles. Unde pro «dies seculi,» aliqui vertunt: «Dies æternitatis quis enumerabit?» Græce enim est αἰῶνος; sed rectius vertit Noster, «dies sæculi.»
Dices secundo: Mathematici, et inter eos noster Christophorus Clavius in Sphæra, lib. I, numerat non tantum arenas maris, sed et totius mundi; mensurat quoque altitudinem cœli, et latitudinem terræ; omnia enim hæc sunt finita, ideoque numerabilia et mensurabilia. Dividunt enim mathematici orbem sive ambitum terræ, æque ac cœli in 360 gradus, ac deprehenderunt uni gradui in orbe terræ respondere 700 stadia, quæ multiplicata per 360 gradus faciunt 252,000 stadia, qui est numerus et magnitudo totius ambitus terræ. Hæc stadia efficiunt milliaria Italica mille passuum, triginta et unum millia ac quingenta; stadium enim continet 125 passus, estque octava pars milliaris. Iidem per astrolabium aliaque instrumenta docent concavam superficiem cœli octavi, sive firmamenti, distare a terra octoginta millionibus milliarium: convexam vero superficiem distare a terra 160 millionibus, uti dixi Genes. I, 16.
Rursum Clavius ibidem, p. 120, ex Archimede et aliis ostendit numerum arenarum, quæ in toto mundo usque ad concavam firmamenti contineri possent, fore 1000000000000000000000000000000000000000000000000000000, hoc est, 1 cum 52 ciphris; idque demonstrat ex proportione: nam granum unum papaveris non continet ultra decem millia arenularum; granum autem papaveris est quadragesima pars digiti: centum autem millia digitorum circiter conficiunt unum milliare: mundus autem tot continet milliaria, quot sufficiunt capiendo numero arenularum jam recensito, juxta proportionem jam dictam.
Respondeo primo: Hæc tantum dici conjecturaliter; unde in his nihil esse certi ac definiti. Cujus certum indicium est, quod mathematici inter se varient et discordent. Nam, ut ibidem, pag. 115, docet Clavius, Aristoteles censet ambitum terræ continere quinquaginta millia milliarium; Hipparchus, 34,625; Ptolemæus, 22,500; Alphraganus, 20,400; Fernelius, 24,514; recentiores, 19,080. Rursum alii negant uni gradui ex 360, respondere in terra stadia 700; sed alii plura, alii pauciora assignant.
Porro de numero arenularum, quas caperet mundus, mera est conjectura; nec hic numerus est adæquatus et præcisus, sed justo minor, ut fatetur Clavius; idque satis hic et alibi insinuat S. Scriptura quæ ubique profitetur, arenas maris absolute et definite numerari non posse. Adde: esto arenæ confuse per progressionem arithmeticam modo jam dicto possent numerari, tamen distincte et sigillatim numerari non posse, ut patet eas intuenti: quis enim hucusque numeravit arenas maris? Denique numerus arenarum mundi jam positus tantus est, ut a nulla mente humana (forte nec ab Angelo) clare et distincte concipi, numerari et comprehendi queat, multo minus a lingua clare et diserte exprimi et enumerari.
Adde: tam multæ, tamque minutæ sunt arenæ, ut singulis sequestrandis, ac seorsim inspiciendis et numerandis ætas hominis (puta, septuaginta anni) non sufficerent.
4. Prior omnium (Vatablus, «prima omnium») creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. — Laudavit Siracides sapientiam ab origine et prosapia, quod, scilicet, eam ducat a Deo, versu primo: tribus sequentibus laudavit eam ab amplitudine et immensitate, quod, scilicet, instar (imo magis) arenæ, guttarum et dierum sit innumerabilis, et instar cœli, terræ et maris immensurabilis: hic laudat eamdem ab antiquitate, quam licet insinuarit vers. 1, hic tamen clare et diserte eam exprimit, dicens eam fuisse priorem omnibus, et «ab ævo,» id est ab æterno. Alludit, imo citat illud Proverb. VIII, 22: «Dominus possedit me in initio (hebr. ראשית rescit, id est initium, principium, principatus) viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum.» Ubi Septuaginta vertunt: «Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua.» Septuaginta sequitur hic Siracides, dum sapientiam dicit priorem creatam esse ab ævo. Jam triplex est hic sensus, juxta triplex significatum sapientiæ quod assignavi v. 1.
Amplissime hic sumitur sapientia, prout communis est creatæ et increatæ; ideoque quædam dicuntur, quæ magis conveniunt increatæ, ut quod fuerit ab æterno; quædam, quæ magis creatæ, ut quod prior sit creata.
Primus est de increata Sapientia; tum essentiali, quæ communis est sanctissimæ Trinitati; tum notionali, quæ propria est Filio: utraque enim fuit prior rebus omnibus creatis ab ævo, id est, ab æterno; prior, inquam, tum origine et tempore, tum consequenter dignitate et principatu, tum causalitate et efficientia: per sapientiam enim Deus creavit omnia. Utraque hic creata dicitur. Essentialis quidem, quia concepta et elicita a Deo. Sicut enim mens nostra creat intellectionem, dum actum intelligendi elicit et concipit; ita et Deus dicitur creasse sapientiam, dum actum intelligendi et sapiendi elicuit et concipit nostro modo intelligendi. Omnis enim actus sapientiæ in nobis et Angelis est elicitus, ac similem vere ab æterno Deus habuit actum, quo se et omnia intellexit, concepit et ordinavit sapientissime: esto enim hic actus in Deo proprie non sit elicitus, sed substantialis, quia deitati insecus; adeoque cum ea reipsa unum quid idemque; tamen anthropopathos, et nostro modo concipiendi, uti jam dixi vocatur elicitus, quasi manans ab ipsa substantia et perfectione deitatis, sicut lux manat a sole. Nam creandi verbum ab Hebræis amplissime sumitur pro facere, elicere, concipere; ut cum ait Isaias, cap. XLV, 6: «Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum,» id est faciens, eliciens malum et tenebras; hæ enim, cum sint mera privatio, proprie creari nequeunt. Et Psal. L, 12: «Cor mundum crea,» id est, effice, elice «in me, Deus.» Nec enim cor jam creatum proprie creari potest; nec ejus mundities, cum sit accidens.
Porro hæc Sapientia increata, creata, id est concepta, fuit a Deo prior, non tantum creaturis, sed et cæteris attributis, quia Deus est purus spiritus et animus. Sicut ergo ex animo primo manat intellectus, deinde voluntas et potentia; hæc enim nihil velle aut agere possunt, nisi quod intellectus prius volendum aut agendum intellexerit et judicarit; ita pariter ex deitate, Deique mente, nostro modo concipiendi, primo prodiit intellectus ac sapientia, deinde voluntas et amor: ratione cujus prior origine fuit in Deo Patre generatio Verbi, quæ est opus et conceptio intellectus, quam spiratio Spiritus Sancti, quæ est opus voluntatis et amoris.
Rursum hæc exponi possunt de sapientia genita, quæ omnino eadem est cum Verbo et Filio, ac proinde relativa et notionalis, uti docet S. Augustinus lib. VII De Trinit. cap. 11; Magister in I, dist. XXVIII, lit. F, et ibi Bonaventura et D. Thomas in I, dist. XXXII, art. 2. Hinc ex hoc loco, et ex cap. XXIV, 14, inferebant Ariani Sapientiam genitam vere esse creatam, ac proinde Filium Dei non esse Deum, sed creaturam. Verum respondet S. Athanasius serm. 3 contra Arian. et S. Cyrillus lib. V Thesauri, cap. VI, Sapientiam dici creatam, id est genitam. Creare enim in Scriptura sæpe idem est quod gignere, imo facere quomodolibet; adeoque hæc tria promiscue pro eodem sæpe usurpat S. Scriptura, uti per exempla ostendit S. Athanasius et Cyrillus. Addit S. Hilarius lib. De Synodis, anathematismo 5, quod Filii Dei productio nunc dicitur generatio, quia est productio in eadem substantia; nunc creatio, ut significetur productio sine mutatione creantis; vox creavit enim significat generationem Patris factam sine passione,
æterno, creata, id est, creari decreta est; prædestinata enim a Deo fuit ejus creatio ab æterno: hanc enim, ut derivatam a sua prima et increata Sapientia, ac suo tempore creationi applicandam, et creaturis communicandam ab æterno intellexit, suoque intellectui ac voluntati objecit Deus, volens eam creare juxta rationes et modos ab intellectu sibi propositos. Ita D. Thomas I p. Quæst. XLI, art. 3. Sic enim Hebræi sæpe usurpant verba realia pro mentalibus aut verbalibus: ut, cum Apostolus, I. Timoth. I, vers. 9, ait gratiam Christi ante tempora sæcularia nobis esse datam, id est, dari decretam et prædestinatam. Et Jeremias, cap. I, 10, ait se constitutum super regna, ut ea evellat, destruat et disperdat, id est, evellenda, destruenda et disperdenda prænuntiet et quasi vice Dei decernat. De sapientia creata accipere videtur Syrus, dum vertit: «Super hæc omnia (puta, super arenam maris, pluviæ guttas, dies sæculi, altitudinem cæli, latitudinem terræ, ac abyssum, de quibus sermo præcessit) multiplicata est sapientia, et roborata est (vel prævaluit) fides ab ante,» vel ab initio. Ubi sapientiam videtur interpretari fidem, sicut noster interpretatur intellectum prudentiæ; quia fides docet et suggerit dictamina sapientiæ et prudentiæ. Arabicus Syro consentit, vertitque: «Magis quam hæc omnia multiplicata est sapientia, confirmata est fides.»
Maxime vero creata, id est, creari prædestinata est Sapientia incarnata, puta, Christus homo. Huic enim proprie competit esse creatum in tempore secundum humanitatem, et ab æterno esse genitum secundum divinitatem. Ita Rabanus hic, ac S. Athanasius serm. 3 Contra Arian.; Nazianzenus orat. 4 De Theol.; Cyrillus lib. V Thesauri, cap. IV, et S. Augustinus lib. V De Trinit. cap. XII.
Rursum, Christus prior omnium creatus est, et, ut ait Sapiens Prov. VIII, 22, fuit initium; hebr. rescit; græce, ἀρχὴν, id est, principium et principatus, «viarum Domini;» quia Dominus Christo operum suorum primatum addixit, fecitque ipsum caput omnium suarum prædefinitionum, prædestinationum et prædestinatorum, effectorum, creaturarum, donorum, gratiarum et virtutum, quas ab illo et per illum in cæteros Sanctos, quasi per influxum capitis in membra derivat. Unde S. Ambrosius lib. De Interpellatione Job: «Soli Christo, inquit, servabatur magnarum prærogativa virtutum, quia ipse est virtutum principium, sicut dixit: Dominus creavit me principium viarum suarum.» Et S. Basilius in Apolog. ad Cæsarianos: «Christus, inquit, principium Evangelicarum viarum nominatur, quæ nos deducunt ad regnum,» ut per nos ruinæ Angelorum, æque ac hominum, instaurentur et reparentur.
Tertio, sapientia, id est, sapientiæ objecta et dictamina ab æterno fuere creata, id est, elicita et dictata a mente Dei; ac decreta, ut in tempore crearentur, ac communicarentur Angelis, hominibus, cæterisque creaturis.
Rursum aliqui sic exponunt: Sapientia creata est prior omnium, hoc est, sapientia facta est prior omnium; sapientia præfecta est omnibus; sapientia donata est hac dignitate, ut esset prior et princeps omnium; ut, scilicet, ipsa esset idea, exemplar, et architecta omnium rerum creandarum; verbum enim creo, subinde idem est quod præficio, ut cum dicimus: Rex creat principes, duces, magistratus. Unde Syrus vertit: Super omnia hæc multiplicata est sapientia, et prævaluit. Sic illud Prover. VIII, 22: «Dominus creavit me initium viarum suarum;» juxta Septuag. S. Athanasius ad decreta Nicænæ Synodi sic exponit: «Dominus præfecit me operibus suis incipiendis rebusque inchoandis.» Huncque maxime genuinum esse loci illius sensum, censet noster Salazar. Sed ille huic loco non ita congruit.
Nam explicans subdit Siracides: «Et intellectus prudentiæ ab ævo.» Agit ergo de prioritate ævi et temporis, non præeminentiæ et præfecturæ. Sensus ergo jam datus potius est ætiologicus et causalis, quam proprius et formalis. Causa enim et finis, cur prior creata sit sapientia, fuit, ut ipsa esset cæterorum omnium creandorum et agendorum idea, exemplar, causa et architecta.
ET INTELLECTUS PRUDENTIÆ. — Vatablus: «Et prudens intelligentia.» Jam dixi can. V, sapientiam nunc vocari intellectum, nunc prudentiam, nunc scientiam, etc. Sapientia enim vocatur, quatenus sapit res veras et cœlestes, vereque facit sapientem. Eadem dicitur intellectus, vel intelligentia, quatenus sublimis est, et non nisi intellectu ab Angelis et hominibus intelligentibus percipitur. Eadem dicitur prudentia, quatenus prudenter dirigit actiones hominis et Angeli ad bonum, honestum et debitum finem. Unde Platonici, quos sequitur S. Augustinus, dicebant rationem nostram, cum contemplatur summa, vocari rationem et sapientiam; dum vero curam habet de infimis, vocari prudentiam. Sensus ergo est, q. d. Dei sapientia non solum divina aspicit, ut sapientia; sed etiam ad humanam miseriam et ignorantiam se demittit, ut eam doceat prudenter agere, eaque ratione prudentiæ rationem et nomen induit. Rursum Palacius: Intellectus, ait, idem est quod acumen; q. d. Sapientia est acumen prudentiæ quod fuit ab æterno; sapientia enim est sublimitas et immensitas prudentiæ. Sic dicitur, vers. 24: «Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,» id est, sapientia dat scientiam et acumen prudentiæ.
AB ÆVO. — Id est, ab omni æternitate, vel ab omni tempore imaginario, quod mente fingimus æternitati coextitisse, id est, ut Apostolus loquitur, a temporibus æternis, Rom. XVI, 25. Fuit enim ab æterno sapientia increata in Deo formaliter; creata vero fuit in eo eminenter, objective, exemplariter et efficienter, sive ut in causa exemplari et efficiente, uti jam dixi. Hæc est quarta sapientiæ laus, scilicet, quod sit æterna.
que existens veritas: circa quam ut puram, et nusquam aberrantem universorum cognitionem fides divina consistit, stabile credentium firmamentum; quæ quidem hos in veritate collocat atque in ipsis collocat veritatem identitate quadam nunquam dissuasibili.» Hæc est quinta sapientiæ laus, quod ipsa sit intellectio et verbum mentis divinæ, quo Pater se et omnia cognoscendo, se et omnia dixit. Eructavit enim Pater verbum bonum, Psalm. XLIV, 1.
Posset secundo hic accipi verbum creatum, puta, lex creaturis omnibus decreta, dataque a Deo; lex, inquam, tum naturalis, uti est lex cœlorum, aquæ, ignis, id est, status eorum, cursus et ordo eis præfixus et inditus a Deo, juxta illud: «Ordinatione tua perseverat dies,» Psal. CXVIII, 91. Et: «Statuit ea in æternum, et in seculum seculi,» Psal. CXLVIII, 6. Tum moralis, uti est lex naturalis et positiva data hominibus et Angelis: hæc enim eos deducit ad fontem sapientiæ, imo est eis fons et scaturigo sapientiæ. Ita Pineda lib. III De Rebus Salom. cap. XXVI, n. 6. «Fons, inquit, sapientiæ Verbum Dei in excelsis: et ingressus (viæ, aditus, itinera) illius, mandata æterna» (quæ perpetuo servanda præcipit supremus legislator Deus): sicut enim eadem via est, iter idem, idemque impetus humanæ mentis per mandatorum custodiam ad promerendam sapientiam, et videndum primum illum atque celsissimum divinæ lucis fontem: ita idem ejusdem a Deo sapientiæ hominibus communicatæ effluxus est et cursus, per eadem mandatorum itinera spatientis et excurrentis, et nunquam a Deo, id est, a sua scaturigine aberrantis; sicut scriptum est Joan. VI: «Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.» Quod si sapientiæ rivulus totus insumatur, vel in quærendis terrenis opibus, vel in consectandis vitæ animalis voluptatibus, vel in ambiendis vanissimis honoribus, ac nihil divinum quærat: «non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Quæ autem desursum est sapientia, plena fructibus bonis,» etc. Jacob. cap. III, 15.
Denique Palacius explicat, q. d. Verbum Dei est fons, puteus, mare et oceanus sapientiæ: Nam, ut ait S. Augustinus serm. De Samaritana, «Omnis puteus fons est: ergo Verbum Dei, quod mare est sapientiæ, utique et fons erit sapientiæ:» S. Gregorius Nazianzenus vero orat. De Theolog. «Hæc tria, inquit, distinguentur, fluvius, fons, oculus fontis. Fluvius manat ex fonte; fons efficitur ex oculo; ex oculo bullit aqua, quæ facit fontem; e fonte prodit aqua, quæ efficit rivum.» Apte ergo Verbum nuncupatur fons ex oculo, id est, ex mente Patris emanans: mens enim Patris est quasi oculus semper apertus ad intuendum se, et intelligendum omnia. Ex hoc fonte, puta Verbo, manant rivi, id est, creaturæ omnes.
5. FONS SAPIENTIÆ, VERBUM DEI IN EXCELSIS. — q. d. Verbum Dei excelsi in cœlis excelsis habitans, est fons sapientiæ. Solet in Script. sapientia comparari aquæ, flumini, mari, ob multas ejus cum his analogias; quia scilicet, sicut aqua aridam, plantas et homines sitientes; sic sapientia mentes aridas et sitientes irrigat, saturat, inebriat, vivificat, lætificat, imprægnat, fecundat. Unde illud cap. XXIV, 40: «Ego sapientia effudi flumina; ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio; ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.» Ita hic eidem illam comparat Siracides, q. d. Sicut aqua in visceribus terræ collecta erumpit in fonte, ibique primo se ostendit et communicat, ut sit et vocetur fons aquarum, ex quo hinc inde rivuli derivantur: ita sapientia primitus collecta in Deo (in eo enim suam habuit originem et collectionem, ut dixi vers. 1), primo se communicavit et quasi erupit in Verbo, illudque constituit fontem sapientiæ, ex quo omnes ejus rivuli in homines, Angelos, cæterasque creaturas derivarentur. Verbum Dei est duplex: essentiale, commune toti S. Trinitati; et notionale, proprium Filio. Verbum enim mentis est ipsa mentis conceptio et intellectio. Sicut ergo conceptio et intellectio in divinis est duplex: essentialis, qua intelligit omnia Pater, Filius et Spiritus Sanctus; et notionalis, qua dicitur et producitur Filius, sic prorsus est et Verbum.
Magis tamen proprie accipias Verbum notionale, sive Filium cum S. Augustino lib. XV De Trinit. cap. XI, quia hic proprie dicitur Verbum, estque fons sapientiæ manans a Patre. Ejus vero meminit, ut significet sapientiam homini petendam a Christo, qui est Verbum Dei cœleste, ab omni impuritate terrestri alienum, rectum, sanctum et perfectum, a quo proinde manant mandata æterna, quæ scilicet in se firma et constantia sunt, durantque semper, ac sui observantem deducunt ad beatam æternitatem. Verbum ergo essentiale est ipsa conceptio, et jussio Dei, qua scilicet omnia in sapientia dixit, jussitque fieri dicens: Fiat lux, sol, sidera, homines, animantia, etc. Genes. I, ac illico facta sunt. Simile est Verbum notionale: utrumque increatum est. Divine S. Dionysius De Divin. Nomin. cap. VII: «Verbum, inquit, Deus cum laude appellatur a Scriptis divinis, non solum propterea quod et verbum, seu rationem, et mentem, et sapientiam suppeditei; sed etiam quod omnium causas in se æquabiliter anticipatas habeat, quodque per omnia vadat, pertingens, ut scriptum est (Sapient. VIII), usque ad finem omnium.» Ac post pauca subdit: «Hoc verbum est simplex vere-
Scrutati sunt veteres per multa annorum sæcula fontem seu originem Nili, nec potuere reperire. Unde Lucanus lib. X: Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre, Amovitque sinus, et gentes maluit ortus Mirari, quam nosse tuos. Nostro tandem sæculo cognitum est, Nilum oriri apud Æthiopes, puta, in quodam Africæ lacu in regno Congensi, uti observarunt Lusitani, qui illa loca lustrarunt.
Magis scrutati sunt Philosophi fontem sapientiæ, sed irrito conatu. Illum ergo hic Siracides designat, indicatque esse Verbum Dei in excelsis; ut significet, frustra quæri in terris, cujus scaturigo est in cœlis: in Æthiopia, inquam, hoc est, in splendore et ardore divino SS. Trinitatis, juxta illud Psalm. CIX, vers. 3: «Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.» Ait ergo: «Fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis,» q. d. Verbum Dei Patris æternum, fons est omnis sapientiæ, a quo omnes creaturæ, omnes Angeli et homines suos sapientiæ rivulos hauriunt et mutuantur. Porro fons hic sapientiæ divinæ suum habet in Deo et Verbo objectorum ordinem, juxta nostrum modum intelligendi. In primo enim signo rationis, fertur in divinam essentiam et personas divinas: in secundo, in omnia possibilia: in tertio, in omnia opera possibilia rerum possibilium: in quarto, in omnia futura ex hypothesi: in quinto, in omnia futura absolute. Unde merito dictum a Propheta: «Sapientiæ ejus non est numerus.»
Quocirca omnes res creatæ, vel creandæ et possibiles, sunt in divina essentia, tanquam in primordiali rerum fundo et fundamento; in potentia, ut in causa effectrice ex nihilo; in sapientia formaliter et objective, et velut in causa exemplari. Sapientia primo, in essentiam conversa, eam omnino comprehendit, se illi exæquans, et prorsus commetiens. Ex vi hujus comprehensionis sequitur immediate omnium possibilium conceptio, seu effictio: ex hac omnium operum et effectuum, quæ a creatura, tam possibili quam existente, fieri possunt, distincta notitia: hinc omnium eorum, quæ quavis hypothesi futura essent, clara intuitio: denique omnium reipsa, vel præsentium, vel præteritorum, vel futurorum æterna visio. Hoc modo et ordine sapientia Dei in quinque velut sphæras objectorum et intelligibilium procedit; et quidquid attingit reliquorum, ex vi comprehensionis essentiæ attingit, quæ omnium possibilium ratio prima est et fundamentum.
Itaque in Deo est non solum universitas sapientiæ et intelligentiæ, sed etiam universitas objectorum et intelligibilium.
Moraliter S. Augustinus in Psalm. XXXV, vers. 10: Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen. Quis est, ait, fons vitæ, nisi Christus? Venit ad te in carne, ut irrigaret fauces tuas sitientes. Satiabit sperantem, qui irrigavit sitientem. Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen. Hic aliud est fons, aliud lumen: ibi non ita. Quod enim est fons, hoc est et lumen. Fons est, quia satiat sitientes: lumen, quia illuminat cæcos: ibi non fatigaberis, quia fons est: non tenebraberis, quia lumen est.» Idem in Psal. XLI, 1: «Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Eia, fratres, ait, aviditatem meam capite, desiderium hoc meum communicate, simul amemus, simul in hac siti exardescamus, simul ad fontem intelligendi curramus. Desideremus ergo velut cervus fontem.» Et inferius: «Curre ad fontes: desidera aquarum fontes. Apud Deum est fons vitæ, et insiccabilis fons: in illius luce lumen inobscurabile. Lumen hoc desidera; quemdam fontem, quoddam lumen, quale non norunt oculi tui: cui lumini videndo oculus interior præparatur, cui fonti hauriendo sitis interior inardescit. Curre ad fontem, desidera fontem: sed noli utcumque; noli, ut qualecumque animal currere: ut cervus curre. Quid est, ut cervus? Non sit tarditas in currendo, impigre curre, impigre desidera fontem. Inveniemus enim insigne velocitatis in cervo.» Et post nonnulla; suggerit obicem hujus cursus ad sapientiam tollendum, scilicet, concupiscentias: «Quomodo inquit, concupiscis fontem sapientiæ, cum adhuc laboras in veneno malitiæ? Interfice in te quidquid contrarium est veritati: et cum te videris tanquam vacare a cupiditatibus perversis, noli remanere, quasi non sit quod desideres: est enim aliquid quo te tollas, si jam egisti in te, ut non sit impeditor contra te.»
IN EXCELSIS. — Potest hoc accipi quasi epithetum Dei, q. d. «Verbum Dei qui celsissimus est,» ita Tigurina; aut ut epithetum sapientiæ, indicans ejus situm et locum, q. d. Fons sapientiæ non oritur in imis terræ vallibus, sed in excelsis cœlorum montibus, indeque in terram defluit: quia fons hic non est terrenus, sed cœlestis et divinus, puta, Verbum Dei.
ET INGRESSUS EJUS (πορεῖαι αὐτῆς, id est, viæ ejus, scilicet, sapientiæ, per quas ipsa incedit et egreditur, sunt) MANDATA ÆTERNA. — Persistit in metaphora aquæ et fontis, q. d. Sicut fons per certas vias, semitas, alveos et canales labitur et defluit in vicinos agros et vineas; ita fons sapientiæ, puta, Verbum Dei, per certas vias et canales sapientiam eructat et derivat in homines, Angelos, omnesque creaturas: viæ hæ, sive canales, sunt mandata Dei æterna, puta, æternæ Dei ordinationes et constitutiones; et, ut S. Augustinus ait lib. IX Civit. XXII, sunt æternæ Dei leges, quæ in ejus sapientia et Verbo vivunt, in quibus Angeli cursum et ordinem mundi, suumque et hominum
Et Origenes, homil. 3 in Josue: «Incarnatio, inquit, Salvatoris non nobis merum ingessit et integrum deitatis aspectum; sed tanquam per fenestram fecit nos per incarnationem suam lumen deitatis aspicere.» Accedit Hugo, qui minutim multiplices hos Sapientiæ incarnatæ, puta, Christi, ingressus recenset. Primus, inquit, est in uterum Virginis Deiparæ per incarnationem; secundus est in mundum, per nativitatem; tertius in Jordanem, per declarationem: baptizatus enim a Joanne in Jordane, eo indicante, et Patre e cœlis detonante: «Hic est Filius meus dilectus;» agnitus fuit esse Dei Filius, et Messias; quartus in infernum, ad patrum liberationem; quintus in cœlum, per ascensionem.
legunt, discuntque, quid sibi, quid hominibus facto sit opus, ut sapienter secundum Dei legem vivant, quo sancte vitam transigant, et beatam vitam ac æternitatem cælestem assequantur. Sicut enim vers. præc. ostendit sapientiæ originem et statum; ita hic ostendit ejusdem ad creaturas progressum et profluxum. Hæc est sexta laus sapientiæ.
Secundo, Jansenius sic explicat, q. d. Ingressus, sive viæ, id est, modi et rationes, juxta quos sapientia in gubernandis creaturis procedit, sunt fixæ et perpetuæ instar mandatorum æternorum; quia ipsæ sunt perpetuæ Dei ordinationes, mandata et decreta, quas Deus homini, Angelo et singulis creaturis quasi legem vivendi et agendi præstituit et præfixit, juxta quas sapientia ingrediendum et vivendum exigit. Hic sensus ex parte convenit cum primo.
Tertio, alii, q. d. Ingressus, id est, viæ, quæ ducunt ad sapientiam, sunt mandata Dei in æternum duratura. Vis ergo sapientiam consequi? vis iter ad eam nosse et capessere? serva Dei mandata: hæc te recta ad illam ducent. Sicut enim via vitæ vocatur via ad vitam: sic via sapientiæ vocatur via ad sapientiam. Unde Tigurina non tam ad verbum quam paraphrastice vertit: «Fons sapientiæ, sermo Dei excelsissimus est; et aditus, sempiterna ejus præcepta.» Sic et Palacius.
Quarto, Lyranus: Fons, ait, totius sapientiæ creatæ est Verbum Dei, quod ingrediens in montem Sina dedit Judæis mandata Decalogi, quæ sunt æterna; quia juris naturæ, ideoque semper obligant et durant.
Allegorice Rabanus, et S. Bernardus serm. in Nativit. B. Mariæ, de Aquæductu: Fons sapientiæ Evangelicæ est Verbum incarnatum. Unde, cum Verbum per carnem assumptam ingressum est in orbem, dedit ei mandata æterna, puta, præcepta Evangelii. Lex enim Evangelii post legem naturæ et Mosaicam est tertia et ultima; nec ei alia succedet, sed durabit in æternum, suosque cultores transcribet cœlo, et beatæ æternitati. Unde S. Fulgentius lib. Ad objectiones Arian. in II resp.: «Quod, inquit, initium viarum Domini creatus est Filius, quid est aliud, nisi quod ipse via nobis est factus, ut eo duce et rectore per Adoptionis, quam recepimus, gratiam, ad virtutum nobis profectum pateret ingressus.» Quocirca S. Justinus philosophus et martyr sub annum Christi 130, cum, quærens sapientiam, varias philosophorum sectas pererrasset, et nullibi eam invenisset, a sene quodam sibi apparente audivit: «Id quod tam anxie quæris, non nisi in schola Christi fas est reperiri. At tu votis et precibus tibi ante omnia lucis portas aperiri opta: neque enim ab aliquibus perspiciuntur aut intelliguntur, præterquam si Deus et Christus eis concesserit intelligentiam.» Huic credens et obediens Justinus, et christianus, et philosophus, et martyr effectus est. Ita ipse refert Dialogo cum Tryphone.
Tropologice multiplices, varii et incomprehensibiles sunt Dei ingressus in animam, quibus eam ad se trahit, illuminat, immutat, evehit, inflammat. Sic S. Paulum vocavit per se visibiliter, eum fulgure siderans et prosternens, Act. IX, 3. Cornelium vocavit per Angelum, Act. X, 3. Eunuchum Candacis reginæ vocavit per Philippum, Actor. VIII, 29. Alios vocat per flagella, alios per beneficia: hos per præceptores et concionatores; illos per libros et exempla Sanctorum, uti vocavit S. Augustinum. Sancti et contemplativi miros Dei ingressus, instinctus, elevationes, raptus, quibus eos docet praxes omnium virtutum, modos orandi, contemplandi, etc., sentiunt, nec eos comprehendere possunt.
6. RADIX (Syrus vertit, radices; et Arabicus fundamenta, in plurali) SAPIENTIÆ CUI REVELATA EST, ET ASTUTIAS ILLIUS QUIS AGNOVIT? — q. d. Nemo sapientiæ originem, rationes et modos plene cognoscit: quia radix sapientiæ est Deus, quem nemo perfecte intelligit; licet ramos quosdam sapientiæ a Deo in se derivatos, aliquo modo quisque cognoscat. Unde Lactantius lib. III De Falsa sapientia, cap. VI: «Ubi ergo, inquit, sapientia est? ut neque te omnia scire putes, quod Dei est; neque omnia nescire, quod pecudis: est enim aliquid medium, quod sit hominis, id est, scientia cum ignoratione conjuncta et temperata. Scientia in nobis ab anima est, quæ oritur e cœlo: ignoratio a corpore, quod est e terra. Unde nobis et cum Deo, et cum animalibus est aliqua communitas. Ita, quoniam ex his duobus constamus elementis, quorum alterum luce præditum est, alterum tenebris; pars nobis data est scientiæ, pars ignorantiæ: per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet.» Alii per radicem sapientiæ intelligunt timorem Domini: hic enim statuitur initium sapientiæ: pauci enim illo ævo cognoverunt Deum, Deique timorem, id est, religionem et cultum.
«Astutias,» vel, ut Vatablus, calliditatem, Græce πανουργεύματα, in bonum capit Siracides, æque ac Septuaginta in Proverbiis: hos enim sequitur. Ita D. Thomas I II, Quæst. XIX, art. 7, ad 2: «Dicendum, inquit, quod timor Dei comparatur
ad totam vitam humanam per sapientiam Dei regulatam, sicut radix ad arborem. Unde dicitur Eccli. I: Radix sapientiæ est timere Dominum. Rami autem illius longævi. Et ideo, sicut radix virtute dicitur esse tota arbor: ita timor Dei dicitur esse sapientia.»
«Astutias,» ergo vocat rationes sapientes, cautelas, circumspectiones, quas Deus ubique in operibus suis faciendis et gubernandis adhibet: has enim nemo plene pervestigare et comprehendere potest. Unde Syrus vertit, «arcana intelligentiæ quis cognoscit?» Idipsum repræsentarunt Ægyptii hieroglyphico Isidis, sive Minervæ Saitanæ, in cujus templo hæc erat inscriptio: «Ego sum omne quod fuit, est, et erit; et meum peplum nullus adhuc mortalium evolvit: quem peperi fructum, sol est,» uti ex Plutarcho et Proclo refert noster Nicolaus Causinus lib. I Parabol. hist. cap. LVI: hæc enim Isis, sive Minerva, erat symbolum sapientiæ cœlestis. Hoc est, quod de sapientia canit Baruch cap. III, 15: «Quis invenit locum ejus, et quis invenit thesauros ejus? Ubi sunt principes Gentium, qui in avibus cœli ludunt? qui argentum thesaurizant, et aurum, etc. Viam autem disciplinæ ignoraverunt. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam, quæ de terra est, etc.; viam autem sapientiæ nescierunt.»
Quocirca Lactantius lib. III De Falsa sapientia, impugnat Philosophos, qui se sapientiam invenisse jactitabant; ac inter alia cap. XVI: «Quando, inquit, Philosophi esse cœperunt? Thales (ut opinor) primus: recens hæc quidem ætas. Ubi ergo apud antiquiores latuit amor iste investigandæ veritatis?» Et mox: «Seneca, nondum sunt, inquit, mille anni, ex quo initia sapientiæ nota sunt. Multis ergo seculis humanum genus sine ratione vixit. Quod irridens Persius: Postquam, inquit, sapere urbi cum pipere et palmis venit: tanquam sapientia cum saporis mercibus fuerit invecta; quæ secundum hominis naturam est, cum homine ipso cœperit necesse est: si vero non est, nec capere quidem illam posset humana natura. Sed, quia recepit; igitur a principio fuisse sapientiam necesse est. Ergo Philosophia, quia non a principio fuit, non est eadem vera sapientia: sed, videlicet, Græci, qui sacras veritatis Litteras non attigerant, quemadmodum depravata esset sapientia, nesciverunt. Et ideo cum vacare sapientia humanam vitam putarent, Philosophiam commenti sunt, id est, latentem atque ignotam sibi veritatem disserendo eruere voluerunt, quod studium, per ignorantiam veri, sapientiam putaverunt.» Septima est hæc sapientiæ laus, scilicet, quod ipsa hominibus et Angelis sit incomprehensibilis.
Allegorice, radix sapientiæ est B. Virgo Deipara: hæc enim est mater Sapientiæ incarnatæ, puta, Christi. Unde a Patribus vocatur, et in Litaniis invocatur radix sapientiæ, quam Deus creavit in Spiritu sancto, ut dicam vers. 9. Hujus enim admirabilem conceptionem, nativitatem, præsentationem, vitamque angelicam in templo, annuntiationem, partum Verbi, etc., virtutes, dotes, prærogativas, excellentias, prudentiam et sapientiam nemo comprehendit; præsertim, quia ipsa sola Verbi incarnationem, nativitatem, infantiam, sapientiam, vitam et gesta per experientiam ocularem, auritam, sensibilem, et multo magis mentalem, puta, per illustrationem intellectus, et ardores voluntatis sibi a Verbo intra se concepto, et jugiter sibi præsente assidue immissos cognovit, eaque S. Lucæ, ut ea in Evangelio conscriberet, ac Apostolis et fidelibus revelavit. Unde S. Thomas I part., Quæst. XXV, art. 6, ad 4, quærens, an Deus possit creare creaturas perfectiores quam crearit, et illis rursum alias et alias perfectiores in infinitum, respondet posse; sed excipit tria, scilicet, incarnationem Verbi, maternitatem Virginis Deiparæ, et beatitudinem nostram, quæ sita est in visione et fruitione Dei: hæc tria enim, cum Deum involvant, imo pro objecto habeant, hinc nihil iis potest a Deo fieri melius; alioqui enim Deo aliquid esset præstantius. Quare sicut non potest esse perfectior homo, quam Christus, utpote homo Deus; nec perfectior felicitas, quam visio et possessio Dei: sic nec perfectior potest a Deo fieri mater, quam mater Verbi, utpote, Dei. «Quare hæc tria, inquit, habent quamdam dignitatem infinitam ex bono infinito, quod est Deus: ex hac parte non potest aliquid fieri melius eis, sicut non potest aliquid melius esse Deo.» Denique ipsa est radix sapientiæ: quia illam supereminentem a Deo sibi infusam, Apostolis, cæterisque fidelibus communicavit, et indies se invocantibus communicat, uti communicavit S. Gregorio Thaumaturgo, jubens S. Joanni, ut illi traderet Symbolum formulamque fidei, quam Origeni, Ario et hæreticis opponeret. Item Alberto Magno, Ruperto Abbati Tuitiensi, S. Thomæ Aquinati, aliisque pluribus. De hoc plura cap. XXIV, vers. 6 et sequent.
7. DISCIPLINA SAPIENTIÆ CUI REVELATA EST, ET MANIFESTATA? ET MULTIPLICATIONEM INGRESSUS ILLIUS QUIS INTELLEXIT? — Idem dicit aliis verbis, quod dixit vers. præcedenti: unde hic versus deest in Græcis Complut. Romanis, et cæteris, ac nonnullis Latinis. Disciplina ergo sapientiæ, est ipsa ordinata sapientiæ methodus, dispositio et ratio, qua cuncta sapienter et ordinate agit, constituit et disponit. Multiplicationem ingressus, sive viarum ejus vocat multiplices providentiæ ejus vias et rationes, quas tam variis creaturis varias, sed cuique congruas et proprias adhibet et adaptat. Pro his omnibus Syrus et Arabicus habent duntaxat, «Arcana, vel secreta, intelligentiæ quis cognovit, vel comprehendit?»
8. UNUS EST ALTISSIMUS CREATOR OMNIPOTENS, ET REX POTENS, ET METUENDUS NIMIS, SEDENS SUPER THRONUM ILLIUS, ET DOMINANS DEUS. — «Illius,»
non sapientiæ; Græce enim est masculinum, αὐτοῦ, sed Dei altissimi: «illius» ergo, id est, suum. Hebræi enim idem habent pronomen absolutum et reciprocum. Unde interpres Latinus unum cum altero sæpe permutat, ut dixi in proœmio. Jam subaudi, agnovit, intellexit, nam quæstioni propositæ: Quis cognovit radicem, disciplinam, ingressus et vias sapientiæ? respondet, Solus Deus altissimus. Rationem addit a posteriori, et quasi indicium ex effectu, quod, scilicet, ipse sit primo, «creator omnium:» per sapientiam enim sapienter creavit omnia; secundo, quod sit «omnipotens:» omnipotentiæ enim directrix est sapientia; quia quidquid sapientia dictat sapienter posse fieri, hoc omnipotentia Dei efficere potest; tertio, quod sit «rex potens:» regi enim ad regendum opus est sapientia, eoque majori, quo majus est ejus regimen et potentia; quarto, quod sit «metuendus nimis,» puta, tremendus, venerandus et latria colendus, quem adorant Dominationes, et tremunt Potestates tanquam Numen, quod sapientissime et justissime omnia videat, provideat, præmiet, et puniat etiam gehenna et æternis ignibus: unde quasi judex et vindex sedet in throno suæ majestatis et gloriæ, quem describit Daniel cap. VII, 9, et S. Joannes Apoc. IV, 2, et Ezechiel cap. I, 26: vide quæ illis locis annotavi; quinto, quod sit «dominans Deus,» ubique et semper, puta, in cœlo et in terra per omnia secula. Ad hunc enim immensum dominatum immensa requiritur sapientia et providentia, ut omnia combinet, adæquet, disponat juxta cujusque et totius Universi bonum.
Græca hic de more concisa sunt, sicque habent: «Unus est sapiens (in se et per essentiam) metuendus nimis, sedens super thronum suum.» Sic et Syrus: «Unus est et terribilis solus Deus, quia ipse dominator est super omnes thesauros ejus,» scilicet sapientiæ. Et Arabicus: «Unus est metuendus solus ipse, Deus dominans universis thesauris illius.» Septima ergo hæc est sapientiæ laus, quod, scilicet, tanta, tam sublimis, ampla et vasta sit, ut a nemine, nisi a solo Deo omnisciente et omnipotente, comprehendi possit.
«Deus enim,» ait S. Anselmus in Monologio, cap. XV, «est summa essentia, et summa vita, summa ratio, summa salus, summa justitia, summa sapientia, summa veritas, summa bonitas, summa magnitudo, summa pulchritudo, summa immortalitas, summa incorruptibilitas, summa immutabilitas, summa beatitudo, summa æternitas, summa potestas, summa unitas.» Et S. Cyprianus, lib. Quod idola non sunt: «Mundi unus est rector, qui universa quæ sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest, visu clarior; nec comprehendi, tactu purior est; nec æstimari, sensu major est: et ideo sic eum digne æstimamus, dum inæstimabilem dicimus.» Et S. Bernardus, lib. V De Consider.: «Quid est Deus? Voluntas omnipotens, be-
nevolentissima virtus, lumen æternum, incommutabilis ratio, æterna beatitudo.» Et infra: «Amat ut charitas, novit ut veritas, judicat ut æquitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, operatur ut virtus, tuetur ut salus, revelat ut lux, assistit ut pietas, etc.»
9. IPSE CREAVIT ILLAM IN SPIRITU SANCTO. — Græca non habent τὸ in Spiritu Sancto, sed tantum: «Dominus ipse creavit illam.» Nonnulla Latina legunt: «Ipse creavit illam Spiritus.»
CREAVIT. — Id est, elicuit, genuit, produxit, ut dixi vers. 4. Sed quomodo in Spiritu Sancto? nam Deus Pater non genuit Sapientiam, puta, Verbum, in Spiritu Sancto; sed potius per Verbum (ut ait S. Cyrillus lib. XII in Joannem, cap. LVI), et cum Verbo produxit et spiravit Spiritum Sanctum.
Respondeo primo, creata sapientia, de qua magis hic loqui videtur Siracides, creata est in Spiritu sancto: quia Deus Pater per Spiritum, et per amorem, quo volebat se suaque bona communicare creaturis, eas creavit in sapientia, et cum sapientia, quam eis indidit. Hanc enim quasi architectam creationis constituit, «et effudit illam super omnia opera sua,» uti subdit vers. 11. Rursum hanc sapientiam Deus «creavit» ab æterno, id est, creare decrevit et prædestinavit, concipiendo, scilicet, ideam mundi creandi, rerumque creandarum numerum et mensuram, ordinem et legem, præsertim quam Angelis et hominibus erat præscripturus, idque «in Spiritu Sancto,» id est, ex dilectione et amore creaturarum, Angelorum et hominum, qui amor attribuitur Spiritui sancto; quia Spiritus sanctus per voluntatem, et actum amoris notionalem Patris et Filii spiratur et producitur. Unde S. Athanasius, Disput. contra Arium, ex hoc loco probat Spiritum sanctum esse Deum. Hic sensus, uti facilis, obvius et congruus; ita valde appositus est et genuinus: Siracides enim, æque ac Salomon, de sapientia loquitur confuse et generatim. Unde quædam dicit de ea, quæ magis conveniunt increatæ, quædam quæ magis creatæ; et tale est hoc. Vult enim docere Deum ab æterno decrevisse creare creaturas in sapientia ex amore, qui appropriatur Spiritui Sancto, non autem ob proprium aliquod commodum; ideoque hunc Dei amorem fuisse purum et sanctum; ac proinde opus hujus amoris, puta, mundum, Angelos, homines, legesque et præcepta eis a Deo præstituta et præfixa esse pura, sancta et omnino irreprehensibilia. Quocirca Syrus et Arabicus, pro creavit eam, vertunt, manifestavit eam.
Secundo, increata Sapientia, tam essentialiter quam notionaliter, creata, id est, producta et genita, est a Patre in Spiritu Sancto, id est, primo, ex spiritali sanctaque divinitate, et naturæ divinæ fecunditate quasi prodiit et emanavit: proprie enim essentialis Sapientia a Deo non est producta, nec genita, cum sit unum idemque cum Deo; sed nostro modo concipiendi dicitur producta
eo sensu, quem jam assignavi. Nos enim concipimus et metimur divina quæ non videmus, ex humanis et creatis quæ videmus. In his autem videmus sapientiam creatam prodire et produci ex spiritali natura, et præstantia intellectus angelici et humani. Igitur simili modo concipimus Sapientiam increatam quasi prodire ex immensa excellentia divinitatis, ita Jansenius, nam Spiritus Sanctus dupliciter accipitur: primo, notionaliter, quasi proprium tertiæ personæ sanctissimæ Trinitatis; secundo, essentialiter, quomodo Deus Pater est Spiritus Sanctus: si est enim ipse Spiritus, est et sanctus. Unde quidam codices τὸ Spiritu Sancto scribunt minusculo s. Romani tamen, Plantiniani, et cæteri scribunt majusculo, quasi sit nomen proprium Spiritus Sancti. Quare secundo, increata Sapientia (puta, Verbum) creata, id est, producta, est in Spiritu Sancto, «non principative, quia Spiritus Sanctus non est principium Filii, sed comitative,» ait Lyranus. Itaque in Spiritu Sancto, id est, cum Spiritu Sancto, hic enim a Patre Filioque producitur et procedit, ut intelligamus Spiritum Sanctum fuisse ab æterno simul cum Patre et Filio: Hebr. enim בְּ, id est, in, sumitur pro עִם im, id est, cum, apud, juxta, cæterisque præpositionibus. Vel in Spiritu Sancto, quasi in fine et termino, q. d. Creatio, id est, productio Sapientiæ, id est, Verbi, non ibi stitit, sed ulterius processit, ac finita et terminata est in productione Spiritus Sancti; Pater enim gignendo Verbum, simul dedit ei fecunditatem spirativam, ut secum possit spirare et producere Spiritum Sanctum; hæcque vis in ratione Verbi includitur, adeo ut ipsum plane et per omnia perfectum non sit, donec spiret Spiritum Sanctum: in Spiritu Sancto enim terminatur omnis activitas, omnis productio interna deitatis, puta, Patris et Filii.
Sic S. Augustinus lib. VI De Trinit. ait Patrem et Filium se invicem amare Spiritu Sancto, scilicet, amore, non essentiali et formali; sed notionali et producto, qui est finis et terminus amoris essentialis: «Nam Spiritus Sanctus, ait, est summa charitas, utrumque conjungens, nosque subjungens.» Et lib. V: «Communio quædam consubstantialis Patris et Filii, est amborum Spiritus Sanctus.» Sic idem Augustinus lib. LXXXIII Quæst. ait Patrem esse sapientem sapientia genita, non formaliter: sic enim sapiens est, sapitque et intelligit sapientia essentiali et ingenita, sed effective et terminative; quia, scilicet, ejus intellectio notionaliter producit sapientiam genitam, sive Verbum, in eoque terminatur. Unde idem Augustinus lib. XV De Trinit. et lib. I Retract. cap. XXVI, docet proprie dicendum esse, Patrem non esse sapientem sapientia genita (quia Pater non accepit sapientiam a Verbo, sed potius Verbum eam accipit a Patre), sed propria et ingenita.
Tertio, Palacius sic exponit, q. d. Pater creavit, id est, possedit Filium, qui est in Spiritu Sancto, scilicet, cum quo est illi una natura: sicut enim Pater est in Filio, ita Filius est in Spiritu Sancto, ut significetur hic trium divinarum περιχώρησις, sive circuminsessio, de qua ex Damasceno alibi dixi. Cum enim una sit essentia trium personarum, hinc fit, ut Pater sit in Filio et Spiritu, et Filius sit in Patre et Spiritu, et Spiritus Sanctus sit in Patre et Filio, idque non tantum quoad essentiam unam et eamdem, quæ tribus personis communis est, uti voluit Durandus in I, dist. 19, et alii nonnulli; sed etiam quoad ipsam personam. Quia enim eadem prorsus et individua est tribus personis essentia, hinc fit ut non sola essentia, sed et per eam persona quælibet alteri inexistat, uti docent S. Bonaventura, Marsilius, Scotus, et alii passim in I, dist. 19; qua de re alibi plura dixi.
Quarto, Theologi multi sic exponunt: Pater creavit, id est, genuit Sapientiam, puta, Verbum, ex cognitione Spiritus Sancti; quia genuit illud ex cognitione et comprehensione suæ essentiæ, et omnium quæ in ea sunt: in ea autem est fecunditas spirandi Spiritum Sanctum, et possibilitas creandi omne possibile: quare ex cognitione Spiritus Sancti, et creaturarum possibilium, pariter ac essentiæ divinæ, producitur et procedit Verbum, uti docet probabiliter Franciscus Suarez lib. IX De Deo trino et uno, cap. IV, V, VI et alii, licet Gabriel Vasquez cum nonnullis id neget.
Allegorice Sapientia incarnata creata est in Spiritu Sancto: quia incarnatio fuit opus, non tantum Patris et Filii, sed Spiritus Sancti. Unde in Symbolo dicimus: «Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine.» Quocirca Angelus conceptum annuntians, Virgini quærenti: «Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?» respondit: «Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.» Luc. I, 35. Ita Rabanus. Rursum Sapientia, imo Sapientiæ æternæ mater, est B. Virgo: hanc creavit Deus in Spiritu Sancto, quia simul creata et repleta Spiritu Sancto fuit, uti decebat matrem Dei mox futuram, ideoque in gratia omnes homines et Angelos superavit: quare ejus gratiam solus Deus «dinumeravit et mensus est,» juxta illud Prov. ultim.: «Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.» Ita S. Bernardinus tom. II, serm. 1, art. 3, cap. 1. Hæc est octava sapientiæ laus, scilicet, quod Deus eam creaverit in Spiritu Sancto.
Ex dictis liquet, hunc locum non favere Græcis, qui dicunt et docent Spiritum sanctum non procedere a Filio, sed a solo Patre: ob quem errorem ipso festo Spiritus Sancti, puta, Pentecostes, capta a Mahomete Turcarum Imperatore Constantinopoli, eversum est imperium Græcorum anno Domini 1453. Maluerunt Græci cum Latinis de Spiritu Sancto otiosis falsisque disceptare verbis, quam seriis contra barbaros decernere armis. Itaque justo Dei judicio ejusdem Spiritus sancti
educandis fœtibus, cavendis noxiis, parando cibo; piscium in natando, comedendo, generando; animalium in vita sua et suorum tuenda, propaganda et propugnanda.
Sicut ergo artifex effundit artem suam in opus, quod ab arte producit: pictor enim, v. g. pingendo imaginem, similem suæ arti et ideæ quam mente concepit, ideam quasi in picturam confert et transfert: sic Deus quasi artifex et pictor universi, sapientiam et ideam suam quasi in illud contulit et transtulit, cum illud juxta illam, illique simile condidit. Unde Syrus vertit: « Manifestavit eam, et divisit eam omnibus operibus suis: cum carne secundum voluntatem suam dedit eam, et multiplicavit eam omnibus timentibus se; » Arabicus: « Patefecit eam, et revelavit eam, tum comprehendit eam, et præbuit illam: distribuit eam inter universam creaturam suam, super omnem virum ex hominibus secundum voluntatem suam, et multiplicavit eam in omnibus timentibus se. »
Contemplare hic, mirare et reverere sapientiam divinam esse primævum fontem, et primævum signaculum rerum omnium, quod omnia penetrat sua puritate et subtilitate, intrinsecus format et disponit omnia in omnibus. Considera ergo divinam sapientiam plenam esse notionibus et conceptibus rerum, veluti sigillis quibusdam, formandis creaturis secundum speciem cujusque idoneis. Sunt enim res creatæ veluti impressiones quædam et ἀποσφραγίσματα divinæ sapientiæ: quam ob causam dicitur: « Et effudit illam (sapientiam suam) super omnia opera sua. » Et quemadmodum sigillum aquæ, vel alteri rei fluxæ impressum, si amotum fuerit, statim forma perit: ita nisi divinæ sapientiæ signaculum assidue formet et consignet creaturam, tota species et substantia rei evanescet. Itaque cuilibet rei creatæ suum hoc sapientiæ divinæ sigillum, quo ejus essentia ab intrinseco assidue formetur et conservetur, semper est intime præsens.
Ubi nota dignationem Dei creatoris, qui creaturas omnes, sed maxime homines, præsertim sanctos, evexit ad tantam dignitatem, quanta est similitudo Dei: omnes enim creaturæ sunt similes sapientiæ Dei; quia sunt similes suis ideis et exemplaribus, quæ vivunt in mente Dei, suntque ipse Deus. Si omnes creaturæ, ergo multo magis justi et sancti, de quibus proinde ait: « Et præbuit, » scilicet, se ipsam, et quasi se totam, « diligentibus se. » Nam, ut ait Ecclesiasticus cap. LI, 1: « Filii sapientiæ, ecclesia justorum, » id est, justi et sancti sunt filii sapientiæ, ac proinde justi participative sunt ipsa quasi sapientia; sicut filius hominis oportet sit homo. Hoc est, quod admiratur S. Joannes cap. I, vers. 12: « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus, etc., sed ex Deo nati sunt. » Jam occasione horum Deum timentium et diligentium, quorum quasi propria est sapientia, Siracides transit ad timorem Dei, secutus
magnam Dei sapientiam inditam esse cœlis, elementis, arboribus, plantis, avibus, piscibus, etc.; hinc illa solertia avium in construendis nidis,
festo illa acceperunt vulnera, quæ eorum dominis extrema fuerunt funera: ut, sicuti Constantinus primus ante mille annos, natus S. Helena, religione Catholica, et in Romanum Pontificem observantia eximius, conditor Constantinopolis, novæ Romæ dictæ, maximopere clarus exstitit; sic Drogates, Constantinus alter, Helena etiam natus, sed religionis Catholicæ desertor, et Pontificis Romani inimicus, Constantinopoli amissa, fuerit extremus, inglorius et infamis in omne ævum.
ET VIDIT, ET DINUMERAVIT, ET MENSUS EST. — Hæc tria antistropha sunt, et alternis respondent tribus interrogatis vers. 2, ibi enim interrogavit: « Quis sapientiam investigavit, dinumeravit, et dimensus est? » hic respondet, Deus « eam vidit, et dinumeravit, et mensus est, » q. d. Deus plane pleneque ab æterno cognovit sapientiæ naturam et quantitatem, tum discretam, puta, numerum; tum continuam, puta, molem et mensuram; Deus perspexit quæ et quanta esset sapientia; Deus ab ævo omnes sapientiæ rationes et modos numeratos et mensuratos habuit, secundum quos in tempore omnia creaturus et facturus erat, juxta illud Sap. XVI: « Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. » Loquitur enim de sapientia Dei architectonica, quam quasi ideam Deus architectus ab æterno in mente concepit et efformavit, ut juxta eam in tempore omnia in mensura, numero et pondere conderet. Licet ergo Dei sapientia in se sit infinita, et homini innumerabilis et immensurabilis; a Deo tamen, Deique mente, quæ pariter infinita est, quæque est fons et origo sapientiæ, numeratur, mensuratur et comprehenditur.
Nota vidit, id est, intime, penitus et funditus ejus naturam, proprietates et dotes introspexit et circumspexit, quasi captus ejus specie et pulchritudine: τὸ mensus est, non est in Græco.
10. ET EFFUDIT ILLAM SUPER OMNIA OPERA SUA, ET SUPER OMNEM CARNEM SECUNDUM DATUM SUUM (prout, scilicet, cuique eam dare et communicare voluit; Vatablus, « pro sua munificentia »), ET PRÆBUIT ILLAM DILIGENTIBUS SE. — Nona est hæc sapientiæ laus, q. d. Deus sapientiam ab æterno in mente sua reconditam, in tempore communicavit omnibus creaturis, etiam inanimis, sed magis animalibus, præsertim hominibus carne præditis; maxime vero hominibus et Angelis diligentibus se: τὸ effudit, significat largitatem beneficentiæ Dei, quod se suaque dona et sapientiam instar imbris vel torrentis copiosissime effuderit in mundum, præsertim in homines se diligentes: quia hos donavit fide, gratia et sapientia supernaturali, ut Deum cognoscant, ament et colant, itaque ad ejus visionem et fruitionem, in qua consistit perfectio et consummatio sapientiæ, perveniant. Hinc disce,
Salomonem dicentem: « Timor Domini, principium sapientiæ, » ut doceat viam et modum assequendi sapientiam, ita hactenus laudatam,
Pars Secunda Capitis
esse timorem, sive amorem Dei: timor enim filialis idem est cum amore, vel certe actus amoris et charitatis.
11. TIMOR DOMINI GLORIA, ET GLORIATIO, ET LÆTITIA, ET CORONA EXSULTATIONIS. — Syrus: « Timor Domini gloria, et honor, et majestas, et corona gloriæ; » Arabicus: « Timor Domini in illa (sapientia) et honorificentia et majestas ipsius, et corona gloriæ et laudationis illius. » Est hic altera pars capitis, qua transit Ecclesiasticus a sapientia ad timorem et cultum Dei, tanquam unicum medium comparandæ sapientiæ. Jam « timor Dei, » est « gloria, etc. » non formaliter, sed causaliter. Est enim metonymia, q. d. Timor Dei est causa gloriæ, parit et conciliat gloriam æternam, tum in cœlo, tum in terra; tum apud Deum et Angelos, tum apud homines. Timor quoque parit gloriationem ut, scilicet, de eo gloriari possit homo, sed in Domino: item affert lætitiam, quia affert bonam conscientiam, æque ac fiduciam in Domino, quæ duo sunt causa summæ lætitiæ. Insuper conciliat divinas consolationes et gaudia, quæ expertus Psaltes jubilabat: « Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! » Psal. XXX, 20. Denique hic timor ornat hominem instar coronæ, sive diadematis exultationem afferentis: corona enim datur sacerdoti, sive pontifici, regi et triumphanti. Timens ergo Deum est quasi sacerdos coronatus et consecratus Deo.
Idem destinatur, ut sit rex in cœlo per gloriam; quod regnum in terra inchoat per gratiam; per hanc enim fit filius Dei, ideoque hæres regni ejus cœlestis; ac proinde majus et certius per gratiam acquirit jus in regnum cœli, quam primogenitus regis habeat ad regnum patris terrenum. Hic enim ex hominibus jus habet, ille ex Deo. Unde ait S. Petrus epist. I, cap. II, 9: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. » Denique timens Deum est triumphator, ideoque coronatus: triumphat enim de peccato, mundo, carne et dæmone. Unde R. Simeon aiebat, « tres esse coronas, coronam legis, coronam sacerdotis, et coronam imperii: verum coronam bonæ famæ (ex sapientia et vita honesta) illustriorem longe et pretiosiorem his omnibus esse. »
Quocirca S. Chrysostomus homil. 69, ad Pop.: « Si Dei timorem, ait, habeamus, nihil nobis est opus: si vero hunc non habeamus, et si regnum ipsum possideamus, sumus omnium pauperrimi. Nihil equale Deum timenti: timor enim Domini omnia superat; hunc itaque possideamus: omnia propter hanc faciamus, ut hunc assequamur timorem. » Plura vero homil. 15 ad Pop. in eamdem sententiam scripsit: « Nisi bonum (ait) esset timor,
non multos impendisset Christus sermones et longos de pæna et supplicio loquens. Timor nil aliud est quam murus, et munimentum, et turris inexpugnabilis. Etenim multa nobis munitione opus est, quia multæ sunt undique insidiæ. » Denique S. Isidorus lib. II Sent. cap. I: « Omnis, ait, qui secundum Deum sapiens est, beatus est. Beata vita, cognitio divinitatis est. Cognitio divinitatis, virtus boni operis est. Virtus boni operis, fructus æternitatis est. »
Timor Dei hic intelligitur, Dei non tantum metus, sed et reverentia, observantia et cultus, seu θεοσέβεια, et religio, ut vertit Vatablus, quæ est initium sapientiæ, ac nascitur ex amore. Est enim filialis, non servilis: quia enim fideles quasi filii summe amant Deum quasi patrem, hinc eum timent et reverentur; omnes ejus leges, imo nutus observant; in omnibus ei placere satagunt, caventque quam maxime, ne quid committant, quo vel in minimo eum offendant. Quocirca hic timor est causa gloriæ, lætitiæ et coronæ. Quapropter Lactantius, toto lib. III et IV, docet Philosophos omnes non habuisse veram, sed falsam sapientiam, eo quod caruerint vera Dei cognitione, cultu et religione, in qua sita est vera sapientia; ac inter alia cap. II: « Naturam hominis, ait, hanc Deus esse voluit, ut duarum rerum cupidus et appetens esset, religionis et sapientiæ: sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia, aut sapientiæ soli student omissa religione, cum alterum sine altero esse non possit verum. Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quæ illos
ducere poterat, deos multos esse non posse: aut student sapientiæ, sed ideo falsæ, quia religionem summi Dei omiserunt, qui eos ad veri scientiam potuit erudire. Sic homines, qui alterutrum suscipiunt, viam deviam, maximisque erroribus plenam sequuntur: quoniam in his duobus inseparabiliter connexis et officium hominis, et veritas omnis inclusa est. » Unde, lib. III concludens ait: « Qui vult sapiens ac beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suæ norit, humana contemnat, divina suscipiat, ut summum illud bonum, ad quod natus est, possit adipisci. Dissolutis religionibus universis et omnibus quæcumque in earum defensionem dici, vel solebant, vel poterant, refutatis; deinde convictis Philosophiæ disciplinis, ad veram nobis religionem sapientiamque veniendum est; quoniam est (ut docebo) utrumque conjunctum. »
Hinc timor Dei a Septuaginta Proverb. I, 7, vocatur εὐσέβεια, id est, pietas et religio, ut vertit Clemens Alexandrinus, II Strom. de quo plura vers. 16. Sic Abraham ait Gen. XX, 11: « Forsitan non est timor Dei in loco isto, » id est, forsitan in hoc loco non est Dei cultus et religio. Sic illud Deut. VI, 13: « Dominum Deum tuum timebis, » Christus explicat Matth. IV, 10: « Dominum Deum tuum adorabis. » Nam, ut Poeta ait,
Primus in orbe deos fecit timor.
Sic Job cap. I, 1, vocatur « vir simplex et rectus, ac timens, » id est, colens, « Deum. » Similia sunt psalm. XXI, vers. 24, 25, 26, et alibi passim.
Porro Siracides hic mire commendat Dei timorem, ejusque quatuordecim elogia et dotes recenset. Prima est hoc versu, quod timor Dei sit gloria, lætitia et corona exsultationis.
12. TIMOR DOMINI DELECTABIT COR, ET DABIT LÆTITIAM, ET GAUDIUM, ET LONGITUDINEM DIERUM, — tum in hac vita, tum magis in futura. Ita Rabanus. Explicat quod dixit vers. præced.: « Timor Domini gloria, et lætitia, et corona exsultationis. » Causas delectationis et gaudii ibidem recensui. Syrus vertit: « Timor Domini lætificat cor, et lætitia et exsultatio et vita æterna; » Arabicus: « Timor Domini lætificat cor, et est lætitia, et exsultatio et vita permanens. » Vide Damascenum lib. I Paral. cap. IV, ubi inter alia citat auream gnomen Didymi: « Fieri non potest, ut qui timore Dei præditus est, meticulosus sit, cum illud monumentis proditum sit: præter eum ne quemquam alium timeas. » Nam, ut ait Nazianzenus Iamb. XV, « Lætitia est mentis diffusio; metus, ejusdem contractio; tristitia, morsus et turbatio. » Lætitia ergo excludit metum.
Nota τὸ longitudinem dierum: nam, ut præclare ait S. Augustinus in Ps. XCIII: « Venale est quod habeo, dicit Dominus: tibi eme illud. Quid habet venale? Requiem, regnum. Quantum valet? Pretium ejus labor est. Quantus labor? Æterna requies æterno labore recte emitur: certe tantus debuit esse. Item sempiternus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid valent? habent finem. Quod tibi dabo, ait Dominus, non habet finem. Qualis misericordia Dei! Nec dicit, Decies centena millia annorum labora: non dicit, Vel mille annos labora: non dicit, Quingentos labora: sed, Cum vivis, labora paucis annis. Inde jam requies erit, et finem non habebit. Ecce quantum pretium: damus quodammodo unam siliquam, ad accipiendos thesauros sempiternos: siliquam laboris, ad requiem sempiternam. »
tum est bene et feliciter nobis aleam salutis cadere in illis extremis! In hoc enim puncto temporis jacimus aleam de tota æternitate, eaque vel felicissima, vel miserrima. Quam ergo gaudebit in extremis timens Deum, cum videbit aleam sibi cadere æternitatis beatæ! O quanta felicitas est ea potiri! o quantum est regnum cœlorum, imo Deum possidere in æternum!
Præclare S. Gregorius X Moral. cap. XII: « Peccatoris, ait, lumen in die, est obscuritas in vespere; quia in præsentis vitæ felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur: justo autem meridianus fulgor ad vesperum surgit; quia quanta sibi claritas maneat, cum jam occumbere cœperit, agnoscit; hinc namque scriptum est: Timenti Deum bene erit in extremis. »
Ita in extremis gavisa fuit anima Lazari, dum ab Angelis elata fuit in cœlum, cum dives Epulo demersus sit in tartara, Luc. XVI: de quo pulchre S. Chrysostomus hom. de Divite et Lazaro: « Factum est, ait, ut portaretur ab Angelis, et adduceretur, ne saltem ambulans laboraret. Portabatur post tot labores, quia defecerat: et portabatur ab Angelis; non suffecerat ad portandum pauperi unus Angelus; sed propterea veniunt plures, ut chorum lætitiæ faciant. Et portaretur ab Angelis: gaudet unusquisque Angelorum tantum onus tangere: libenter talibus oneribus prægravantur, ut adducant homines ad regna cœlorum. »
Ita in extremis bene fuit S. Ambrosio, cum moriturus confidenter dixit: « Non sic vixi, ut me pudeat inter vos vivere; sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus, » uti refert Possidius in Vita S. Augustini, cap. XXVII; et S. Gerardo, fratri S. Bernardi, qui, ut ipse refert serm. 26 in Cant. in morte jubilabat: « Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis; » et Ven. Bedæ qui canens: « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, » animam Deo reddidit, ut habet ejus Vita.
S. Franciscus moriens, cum gravissimis arderet totius corporis doloribus, non nisi divinas laudes canebat, et alios canentes audiebat; cumque F. Elias eum increparet, dictitans illud tempus dandum esse lacrymis et pænitentiæ, respondit, « non licere sibi aliter facere, cum sciret se brevi cum Deo fore. » Ita S. Bonaventura in ejus Vita.
S. Bernardus, primus S. Francisci socius, moriens: « Nunc, ait, sentio quid sit in Dei timore vixisse. Nunc enim pro toto mundo nollem me aliam vitam instituisse. Nunc gaudeo et exsulto, quod mundum spreverim, quod in humilitate et paupertate Deo servierim. » Ita habent ejus acta in Chronic. S. Francisci.
S. Eligius, Noviomensis Episcopus, animam agens, discipulis osculo valedicens: « Jam non ultra, ait, loquar vobiscum, valete in pace. Redeat terra in terram. » Ac erectis in cœlum oculis: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum
13. TIMENTI DOMINUM BENE ERIT IN EXTREMIS. — Novem Tigurina: « Religionem Domini colenti bene erit in extremis; » Syrus: « Qui timet Deum, bonus fiet finis ejus. Timenti ergo Dominum bene erit in extremis, » puta in morte, judicio et gloria cœlesti: hæc enim sunt tria justi extrema sive novissima. Hæc secunda est dos timoris Dei. O quan-
verbum tuum in pace. Memento mei, Christe redemptor, salvum me fac in regnum tuum cœleste. Tu semper fuisti protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum: manus tua me deducat in mansionem, quam præparasti timentibus te. » Ita refert B. Audoenus Rhotomag. episcopus in ejus Vita.
S. Antoninus, Archiepiscopus Florentinus, in extremo vitæ spiritu canebat: « Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos; » uti refert Mainardus in ejus Vita.
S. Antonius de Padua jubilando B. Virgini: « O gloriosa Domina, excelsa super sidera, » etc.; ac intentis in cœlum oculis: « Video Dominum meum, » ei animam resignavit anno Domini 1231. Ita habet ejus Vita, cap. XXXVII.
S. Nicolaus Tolentinas, sex mensibus ante mortem, singulis noctibus audiebat concentum Angelorum, ut diceret: « Cupio dissolvi, et esse cum Christo. » Moriturus vero exsultabat; rogatusque causam, dixit: « Dominus meus Jesus Christus, suæ matri, et nostro Patri Augustino innitens, dicit mihi: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. » Ita habet ejus Vita.
Sic hoc seculo B. Petrus de Alcantara Ordinis S. Francisci, vir miræ orationis et austeritatis, flexis genibus moriens, exsultans ait: « Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus. » Et noster Edmundus Campianus, damnatus ad mortem, cecinit: « Te Deum laudamus. »
ET IN DIE DEFUNCTIONIS (mortis et obitus, quo vita hac defungetur transiturus ad meliorem et beatam; unde Syrus vertit, « in ultimo dierum; » Arabicus, « in extremo vitæ suæ ») BENEDICETUR, — tum ab hominibus, tum a Deo, cum audiet a Christo judice: « Veni, benedicte Patris mei; posside paratum tibi regnum a constitutione mundi, » Matth. XXV, 34.
Benedicetur ergo tum vocaliter, tum realiter; id est, benefiet ei: quia bonum felicitatis et regni æterni accipiet, quod est maximum. Unde Tigurina vertit: « In die obitus sui beabitur. » Quidam Græci codices legunt: εὐρήσει χάριν, id est, inveniet gratiam, scilicet, coram Deo, ac per eam inveniet gloriam sempiternam. Quocirca in Scriptura benedictus dicitur, imo « beatus vir qui timet Dominum, » Ps. CXI, 1. Audi S. Chrysostomum in Psal. LXII: « Si dixeris mihi ex Psalmis illud: Beatus, qui timet Dominum, et potueris scire quidnam sit id quod dicis; non divitem, non principem, non formosum, non eum qui valet viribus, non eum qui ædes possidet magnificas, non eum qui gerit magistratus, non eum qui regnum obtinet; nullum denique alium, nisi eum qui est pius et religiosus, qui studio sapientiæ tenetur, qui Deum timet, beatum dices, non solum propter futura, sed etiam propter præsentia: nam etiam in hac vita hic quoque est illo potentior. » Igitur Prosper lib. II De Voc. Gent.
cap. IX: « De timore (ait) Dei et sapientia in Ecclesiastico legitur: Corona sapientiæ, timor Domini: utraque autem sunt dona Dei. » Et paucis interjectis: « Beatus (ait) cui donatum est habere timorem Domini. »
14. DILECTIO DEI, HONORABILIS SAPIENTIA. — Liberius suo more Tigurina: « Amor Dei præclara est sapientia. » Sensus est, q. d. Hic timor est, Dei dilectio et amor, in quo consistit vera, honoranda et summa sapientia. Qui amat Deum, hic sapit præ omnibus Philosophis et Theologis; hic enim sapit et cognoscit Deum practice et sapide, non speculative et aride. Unde S. Bernardus serm. 85 in Cantic.: « Quidquid, inquit, virtus elaborat, sapientia fruitur; et quod sapientia ordinat, deliberat, moderatur, virtus exsequitur, etc.: et si quis sapientiam, virtutis amorem definierit, non a vero deviare videbitur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor. Et forte sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens quoddam veluti condimentum sapida reddat, quæ per se insulsa et aspera sentiebantur; nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam, saporem boni definiat. » Sapientia enim est sapida scientia, ait S. Gregorius, juxta illud: « Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, » Psal. XXXIII, 9. Hæc est sapientia, non quæ inflat, sed quæ beat.
Vides hic ut sapientiam constituat nunc in amore, nunc in timore filiali; quia hic timor oritur ex amore, imo est amor. Ita Rabanus. Hic amor, hæc sapientia nos facit filios Dei, ut sicut Sapientia increata est Filius Dei per naturam; ita sapientes et amantes Deum sint filii ejus per gratiam, imo sint « divinæ consortes naturæ, » et quasi dii quidam terrestres, ut ait S. Petrus Epist. II, cap. I, 4. Nota rursum metonymiam, qua sapientia dicitur esse amor et timor Dei, non formaliter, sed causaliter; nam sapientia est in intellectu; amor et timor sunt habitus et actus in voluntate: sed hi involvunt et præsupponunt sapientiam, quasi sui originem et causam. Ex hoc enim dictamine sapientiæ: Deus est summa pulchritudo, summus honor, summa opulentia, summa voluptas, summa gloria, summum bonum; ergo Deus est summe amabilis; oritur ejus amor et timor. Hinc ille vocatur, et revera est sapientia practica, de quo plura vers. 16.
Quocirca vere et eleganter S. Augustinus tract. De Laudibus charit. tom. IX: « Tene, ait, charitatem, et in ea invenies omnem scientiam; » et inferius: « Totam magnitudinem divinorum eloquiorum et latitudinem secura possidet charitas; » et mox: « In eo quod in scripturis intelligis, charitas patet; in eo quod non intelligis, charitas latet. Ille itaque tenet et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. » Deinde charitatem describens: « Charitas, inquit, est recta voluntas, ab omnibus terrenis prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter et unita, igne quodam Spiritus Sancti, a quo est, et in quem refertur, incensa, inquinamenti extranea, corruptionis nescia, nulli commutabilitati obnoxia, super omnia quæ carnaliter diliguntur excelsa, affectionum omnium potentissima, divinæ contemplationis avida, in omnibus semper invicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis cœlestium præceptorum, mors criminum, vita virtutum, virtus pugnantium, palma victorum, arma sanctarum mentium, causa meritorum, præmium perfectorum, sine qua nullus Deo complacuit; fructuosa in pœnitentibus, læta in proficientibus, gloriosa in perseverantibus, victoriosa in martyribus, operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quidquid est boni operis, vivit. »
Porro Syrus et Arabicus pro « dilectio Dei, honorabilis sapientia, » habent: « Initium sapientiæ, timor Domini; » quam sententiam deinde secundo et tertio hoc capite repetunt, quasi basin et centrum omnium dictorum et dicendorum.
Denique dilectio hæc sapiens maxime resplendet in martyribus, ac similibus, qui pro Deo et sapientia graves obeunt labores, aut atroces subeunt dolores. Unde SS. Savinus et Cyprianus, martyres Brixiani, cum atrociter cæderentur, in ignitam fornacem projicerentur, super rotas extenderentur et dilacerarentur, gratias agentes Deo, jubilantesque dicebant: « Quam dulcis est dilectio tua, Domine! » Ita Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem 2 julii.
S. Vitus puer cum Modesto et Crescentia gloriosum obiens martyrii agonem, cum Diocletianus ei ingentes promitteret opes et honores, si Deos coleret, animose respondit: « Ego regnum, honores et divitias parvi pendo, totusque ex uno Christo, solo Deo et immortali dependeo. »
S. Felicula, virgo et martyr Romana, collactanea S. Petronillæ, cum in eculeo torqueretur, exsultabat dicens: « Ego Christum sponsum video, qui tanta pro me passus sustinuit. »
S. Marcus et Marcellianus stipiti clavis affixi, cum judex diceret: « Resipiscite, miseri, et vos ab his cruciatibus liberate, » alacres responderunt: « Nunquam tam jucunde epulati sumus, quam libenter hæc Christi causa perferimus, in cujus amore nunc fixi esse cœpimus. Utinam nos tamdiu hæc pati sinat, quamdiu corruptibili hoc corpore vestiti erimus! » Ita habet eorum Vita, et Acta S. Sebastiani. Ita cruces omnes dulcorat Sanctis dilectio et amor Christi, ut amorem amori, ac mortem morti rependant. Quam dulce ergo eis erit frui Christo ejusque gloria in cœlo! Tunc vere dicent cum Sponsa: « Dilectus meus mihi, et ego illi. »
15. QUIBUS AUTEM APPARUERIT IN VISU (id est, quibus se videndam et cognoscendam obtulerit hæc Dei dilectio, quæ est sapientia practica, quibus seipsam manifestarit); DILIGUNT EAM IN VISIONE (puta, per solam hanc visionem et ostensionem
dilectionis et sapientiæ), ET IN AGNITIONE MAGNALIUM SUORUM, — id est, per agnitionem magnificorum operum ejus, quæ ab ipsa mirabiliter esse peracta discunt et audiunt, q. d. Adeo speciosa, adeo amabilis est dilectio Dei, quæ est vera sapientia, ut sola sui ostensione, solo sui aspectu, omnes in sui amorem et admirationem rapiat; ac proinde nemo eam odit, nemo despicit, nisi qui eam non cognoscit. Vetustus codex citatus in editione Græca Romana, sic habet: Ἀγάπησις Κυρίου, ἔνδοξος σοφία, οἷς δ᾽ ἂν ὀπτάνηται, μερίζει αὐτὴν εἰς ὅρασιν αὐτοῦ, id est: « Dilectio Dei, honorabilis sapientia; quibus autem apparuerit (sapientia), distribuet eam (dilectionem) ad visionem ejus, » q. d. Sapientia, cum alicui se suumque auctorem, puta Deum, ostendit, illico in Dei dilectionem eum rapit.
Hæc est tertia timoris laus.
Sic Abraham, Isaac, Jacob, Moses et Prophetæ viderunt Deum, Deique Verbum in corpore assumpto, et audiebant ejus magnalia, atque illico in ejus amorem rapiebantur. In illis enim visionibus apparuit et ostendit se Filius Dei, ut ait Concil. Sirmiense; ut præluderet et significaret se quandoque verum corpus assumpturum, ut in eo sapientiam nobis ore tenus prædicaret et communicaret. Ita David, videns opera sapientiæ Dei, v. g. cœlos, exclamat: « Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! » Psal. VIII. Ita intuens hanc mundi machinam jubilat: « Delectasti me, Domine, in factura tua, » Ps. XCI.
Ita Sapientia apparuit S. Gregorio Nazianzeno quasi virgo speciosa, cui astabat castitas simili specie. Cumque ille, utpote castus, formam feminarum refugeret, ab ea audivit: « Ne mireris, o juvenis, sociæ et sorores sumus, tibique familiares, quia nobis jucundum in tuo corde habitaculum præparasti; una nostrum Sapientia, altera Castitas vocatur. » Quo viso in utriusque amorem accensus est Nazianzenus, uti refert Rufinus, Baronius, et alii in ejus Vita.
Ita pariter Sapientia apparuit D. Henrico Susoni, qui, Doctor Theologus anno Domini 1350, magna sapientiæ et sanctitatis laude floruit, multaque conscripsit, in quibus spirat amorem Sapientiæ æternæ, adeoque Horas composuit de æterna Sapientia: unde et ejus minister est appellatus. Audi auctorem Vitæ ejus, cap. IV: « Dum, inquit, his flagraret desideriis videndi et alloquendi Sapientiam, illa tali schemate se illi visendam præbuit. Longe supra ipsum ferebatur in columna nubis, residens in throno eburneo, micans instar luciferi, et tanquam sol lucens in virtute sua. Corona ejus erat æternitas, amictus felicitas, sermo suavitas, complexus omnis boni satietas. Prope erat et longe aberat, sublimis et humilis, præsens et occulta; familiarem se præbebat, nec tamen apprehendi poterat. Excelsis cœli fastigiis erat altior, et abysso profundior:
attingebat a fine usque ad finem fortiter, et disponebat omnia suaviter. Dum elegantis puellæ specie teneri videbatur, mox pulcherrimi juvenis præ se ferebat imaginem. Nonnunquam ceu artium omnium peritissimam, se præbebat amicam cunctis amabilem. Itaque dulcissime ad eum se convertens, et comiter, non tamen sine quadam divina majestate illi arridens, benigne his eum verbis affata est: Præbe, fili, cor tuum mihi. Tum vero vestigiis illius advolutus, medullitus ac humillime gratias illi egit. Sapientia deinde nonnunquam animæ illius se communicabat, quasi totius boni fons et profluvium, et omnium desiderabilium abyssus, in qua simul reperit, quidquid pulchrum, amabile, vel concupiscibile esset; siquidem id omne in ea modo ineffabili existebat. » Et inferius: « Neque sane dici possit quoties gratissimam illam amicam lacrymantibus oculis, et in immensum expanso cordis sinu complexus sit, et suo pectori suaviter astrinxerit. Erat tum sæpenumero illi, perinde ut solet infanti, ad matris, ipsum suis ulnis complectentis, ubera pendenti, atque in ejus gremio delitescenti. Ut enim ejusmodi puerulus capite, et totius corporis motu ad parentis suæ pectus sese applicat, et amicabilibus et blandis id genus gestibus cordis sui lætitiam declarat: ita cor illius cum sensibili quadam inundatione, erga jucundissimam æternæ Sapientiæ præsentiam ferebatur, cogitabatque: Si mihi desponsa foret, Domine Jesu, Regina potens, esset id mihi gaudio. Nunc igitur, æterna Sapientia, tu mei cordis Imperatrix, et totius gratiæ parens es. In te divitiarum, honoris, potentiæ affatim mihi suppeditat. Nihil præterea appeto, quidquid hic mundus habet. Sub his meditationibus vultu exhilaratus, oculis micantibus, corde in jubilum sublato, et cunctis internis sensibus exsultantibus, in hæc verba prorupit: Super salutem et speciem dilexi sapientiam, et proposui pro luce habere illam, et venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. »
16. Initium sapientiæ timor Domini. — Græce: « Initium sapientiæ, timere Dominum, » hoc est, τὸ « timor Domini. » Infinitivus enim de more ponitur pro nomine. Sapientiam hic creatam accipe; arctius ergo hic illa accipitur, quam vers. 1. Citat psal. CX, 10; Proverb. cap. I, 7, ubi pro initium, hebr. est ראשית rescit (græce, ἀρχή), quod deducitur a ros, id est caput, q. d. capitale. Unde « rescit » primo vertas initium, ut sensus sit, q. d. Initium sapiendi est Dei timor, cultus et religio; a religione et Dei cultu incipit vera sapientia et philosophia fidelium, quæ in actione consistit; si vis sapientiæ studere, eamque nancisci, incipe a Dei timore et cultu; si vis sapere, Deum time et cole. Sapientia enim hæc practica intelligitur, quæ in actione sita est, eamque imperat et complectitur, q. d. Si vis actiones moresque recte componere, si vis honestam vitam instituere, incipe a timore, id est, vera religione et cultu Dei; hic te reliqua docebit, hic ad cæteras virtutes te manu ducet. Unde Septuaginta, Prov. VIII, 7, timorem Dei interpretantur pietatem et religionem. « Pietas in Deum, inquiunt, principium sensus; » vel, ut vertit Clemens Alexandrinus, II Strom.: « Sapientiæ initium est religio; » idque verum esse docet S. Augustinus lib. De Vera religione, et Lactantius libr. III et IV; quia, sicut homo per ætates crescit et adolescit; ita idem in virtute adolescit, dum ex timore in fidem, et ex fide in dilectionem accrescit. Hæc est mystica ætas virtutis, et virtute præditi. Ita Clemens.
Quocirca S. Basilius in cap. I Isaiæ: « Attenta, ait, cogitatio arcanorum, nobisque formidabilium timor, pædagogus est ad exercendam pietatem, etc. Quasi quidam janitor, timor necessario ad pietatem condiscendam, admittitur. » Ubi sapientiam interpretatur pietatem.
Secundo, rescit vertas principatum, q. d. In sapientia morali, puta in virtutibus vitaque honesta primas tenet religio; caput virtutum est timor et cultus Dei; honestatis, probitatis et sanctitatis arcem principatumque sibi vindicat religio. Unde rescit Vatablus vertit caput; Palacius, summa sapientiæ est religio, quia, ut docet S. Cyrillus libr. II De Recta in Deum fide, si ex omnibus virtutibus corpus mysticum componas, capitis locum obtinebit religio: sicut enim caput in cætera membra spiritus vitales et animales, ac per eos sensum et motum influit, ita religio suum pietatis spiritum, vitam et motum influit in cæteras virtutes. Quocirca recte S. Ambrosius super Leviticum: « Præferenda est, inquit, religio necessitudini, pietas propinquitati. Ea enim demum vera est religio, quæ præponit divina humanis, perpetua temporalibus. »
Sic initium pro summo et principatu sumitur cap. XI, 3: « Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius, » q. d. Fructus parvæ apis est mel, quod summum habet dulcorem, quod in dulcedine obtinet principatum.
Tertio, rescit vertas primitias, q. d. Timor Dei sanctus obtinet honestatis et pietatis primitias, quæ Deo offerendæ sunt; sicut enim arborum frugumque, sic et virtutum primitiæ Deo debentur; has Deo offert redditque religio. Hæc enim tota Deum Deique cultum spectat; cæteræ virtutes in proximum tendunt, vel in ipsum operantem diriguntur et reflectuntur. Virtute ergo præditus, ex bonis actionibus quasi fructibus, quos quasi arbor frugifera assidue profert, primitias dat Deo, cum eas orditur a religione, offerendo eas Deo quasi victimas et holocausta.
Quarto, S. Thomas II, II, Quæst. 19, art. 7: « Initium, inquit, hoc est, primus sapientiæ effectus, timor Domini. Cum enim ad sapientiam pertineat, quod humana vita reguletur secundum rationes divinas; hinc oportet sumere principium, ut homo Deum revereatur, et se ei subjiciat; sic enim consequenter in omnibus secundum Deum regulabitur. »
Quinto, noster Benedictus Fernandius in Genes. cap. III, sect. 20, numer. 3, per sapientiam accipit pænitentiam, hæc enim est resipiscentia. Unde Clemens Alexandrinus: « Pœnitentia, ait, est magna intelligentia. » Pænitentiæ enim initium et stimulus solet esse timor Dei.
Dices: Si timor est initium sapientiæ, quomodo alibi idem dicitur sapientiæ finis et consummatio? ut hic vers. 18: « Plenitudo sapientiæ, est timere Deum; » et vers. 21: « Corona sapientiæ, timor Domini; » et Job, cap. XXVIII, 28: « Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. »
Respondet primo, S. Augustinus mox citandus, et ex eo Beda in Proverb. cap. VIII, 7, timorem initialem, sive servilem, esse principium sapientiæ, id est charitatis, de qua dixit vers. 14: « Dilectio Dei, honorabilis sapientia. » Timorem vero filialem et amore perfectum esse consummationem sapientiæ, id est charitatis; quia hic timor est actus perfectæ charitatis: timor enim servilis est auspicium, initium, clavis, seta charitatis, et, ut ait S. Basilius in cap. I Isaiæ, « pædagogus; » vel, ut Origenes in cap. VIII ad Rom. vers. 15: « Tutor et procurator parvulorum, deducens eos ad charitatem. »
Audi S. Augustinum, tract. in illud I Joan. IV, 18: « Perfecta charitas foras mittit timorem. » « Quando aliquid suitur, seta prius intrat; sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non tamen ibi remanet; quia ibi intravit, ut induceret charitatem. » Et paulo ante: « Initium sapientiæ, timor Domini, inquit, quia timor locum præparat charitati; cum autem cœperit charitas habitare, pellitur timor, qui ei præparavit locum; quantum enim illa crescit, ille decrescit, et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus timor, non est qua intret charitas. »
Idem docet D. Thomas, I II, Quæst. 19, art. 10, ubi asserit, crescente charitate, crescere timorem filialem pari mensura; sed decrescere timorem servilem: « Quia, inquit, quanto aliquis magis diligit Deum, tanto minus timet pænam. Primo quidem, quia minus attendit ad proprium bonum, cui contrariatur pæna; secundo, quia firmius inhærens Deo, magis confidit de præmio, et per consequens minus timet de pœna. » Hæc divus Thomas. Timor Dei ergo facit ut homines, quos nondum delectat pulchritudo virtutis, dolorum et pænarum divinarum metu a peccatis coerceantur. Hæc sententia vera est; sed huic loco non satisfacit. Nam timor hic potius filialis, quam servilis intelligitur; vocatur enim a Septuaginta εὐσέβεια, id est pietas, imo vers. 14, vocatur « dilectio Dei; » et vers. 17, « scientiæ religiositas; » et vers. 21, « corona sapientiæ: » ubique enim agit de eodem timore; Siracides enim maxime nobis inculcare satagit timorem filialem, et hunc passim vocat « timorem Domini; » servilis enim potius est timor inferni, quam Domini.
Pro responsione nota, solere ethicos et philosophos inchoares scientiam et disciplinam suam a principiis scientiæ, juxta Aristotelem, I Poster. cap. I et II. Unde sicut Aristoteles I Ethic. in auditore ethices suæ requirit ut sedatis sit animi affectionibus, ideoque vir, ac principium suæ ethices ponit passionum dominium, et inde consequenter dictamen rectæ rationis non perturbatæ: ita Salomon, Proverb. 1; et eum secutus Siracides hic, suarum sententiarum suæque sapientiæ et sacræ ethices principium statuunt timorem Domini, eumque in discipulo, ut disciplinæ suæ sit capax, requirunt: quia stulti, qui timorem Dei non habent, despiciunt sapientiam, Prov. I, 7.
Dico ergo primo: Sapientia hic intelligitur divina et practica, sive ethica sacra, ut dixi vers. I, cumque ea sit duplex: formalis, hoc est habitus vel actus sapientiæ; et objectiva, sive objectum hujus habitus, vel actus; utraque hic accipi potest, sed melius objectiva.
Dico secundo, per timorem hic generatim accipi omnem metum et reverentiam divinæ majestatis, inclinantem animum ad hoc, ut illi per omnia obediat et summe caveat, ne uspiam illam offendat, tum quia ipsa severissimus est judex et vindex malorum; tum quia suavissimus est amicus, pater, finis et summum bonum nostrum. Unde Septuaginta timorem vocant « pietatem, » Prov. I, 7.
Dico tertio, hunc timorem esse initium sapientiæ proprie et formaliter; quia, sicut principium se habet ad conclusionem in scientia et demonstratione; ita se habet timor Dei ad sententias hasce practicas in hac sapientia: timor enim Dei ut finis ultimi, et summi boni nostri, est principium omnium practicarum conclusionum, tum discendarum, tum faciendarum, quas in Proverbiis, et in hoc libro, quasi in sua sapientia explicant Salomon et Siracides, quæque media sunt ad Deum ultimum finem assequendum: finis enim in ethicis et actionibus humanis est principium, quia est primum in intentione, ex quo media velut conclusiones inferuntur.
Dico quarto, hic timor etiam est completa sapientia, non proprie et formaliter, sed metonymice et causaliter, tum quia sicut omnis conclusio continetur in suo principio; ita perfecta sapientia in timore Dei latet, quasi in suo semine, causa et principio; vera enim et perfecta, vereque omnem et totum hominem beans est sapientia, non speculativa, sed practica hæc, quæ ex timore Dei manat, et sic in se et sua essentia perfecta est hæc sapientia; tum quia timor hic, cum rei sit quæ tanti est momenti, seipsum acuit et auget et quo magis crescit hic timor, eo majorem parit sapientiam; atque adeo perfectus timor, perfectam parit sapientiam; sicut perfecta cognitio principiorum perfectam gignit scientiam conclusionis; et perfecta finis intentio, quæ est principium in moralibus, perfectam et efficacem imperat et producit volitionem mediorum: et sic intentione, modo et accidente perfecta est hæc sapientia, quam gignit perfectus Dei timor et amor.
Denique Siracides non loquitur philosophice et præcise, sed ethice et ample. Unde per sapientiam non tantum intelligit ipsum actum intellectus quo sapit, sive dictamen prudentiæ jam dictum, sed etiam actum voluntatis ei obsequentem; sapientia enim hæc magis in actione, quam in speculatione consistit; unde timor et amor, sive dilectio Dei, vers. 14, vocatur sapientia. Timor ergo hic includit amorem et charitatem; charitas autem est perfectio sapientiæ, id est omnis honestatis et virtutis, q. d. Timor et amor Dei in incipientibus sunt initium sapientiæ, id est inchoata virtus et charitas; in proficientibus vero et perfectis sunt proficiens et perfecta charitas; in charitate enim consistit hujus viæ et vitæ perfectio. Timor Dei ergo hic ample capitur pro omni Dei cognitione, metu, observantia et cultu: quare includit fidem, spem, charitatem et religionem; hisce enim quatuor virtutibus tendimus in Deum, eumque timemus, id est credimus, speramus, amamus, reveremur et colimus.
Hic igitur timor et reverentia erga Deum, cujus causa peccatum horremus, uti est fundamentum initium, ita est et finis ac culmen vitæ christianæ: nascitur enim ex notitia et dilectione Dei; ideo enim reveremur Deum, quia agnoscimus et diligimus ejus majestatem, quam offendere pertimescimus. Atque hæc est quarta timoris laus. Et hoc est quod ait Job cap. XXVIII, 28: « Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. » Simili phrasi et sensu ait noster Thomas Theodidactos De Imitatione Christi, lib. I, cap. 1: « Ista est summa sapientia, per contemptum mundi tendere ad cœlestia regna. »
Mystice et symbolice Galatinus ex R. Isaac Ben Hola in psalmum CX, censet hic adumbrari mysterium Sanctissimæ Trinitatis; per initium enim significari Deum Patrem, qui est origo et principium divinitatis, puta duarum cæterarum personarum; per sapientiam notari Filium; hic enim est Sapientia genita; per timorem notari Spiritum Sanctum, qui est auctor sancti timoris et amoris.
Tropologice, Salomonem et Siracidem secutus S. Thomas Aquinas, per Dei timorem et pietatem omnem suam sapientiam et scientiam acquisivit. Unde ab amico rogatus de modo scientiam quamlibet comparandi, ita epistola ad eumdem respondet: « Quia quæsisti a me, in Christo mihi, carissime, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiæ acquirendo; tale a me tibi super hoc traditur consilium, ut per rivulos non statim in mare eligas introire, quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Hæc est ergo monitio mea, et instructio tua. Tardiloquum te esse jubeo, et tarde ad locutorium ascendentem; conscientiæ puritatem amplectere; orationi vacare non desinas; cellam frequenter diligas, si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus te amabilem exhibe; nihil quære penitus de factis aliorum; nemini te
multum familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum, et subtractionis a studio materiam subministrat. De verbis et factis secularium nullatenus te intromittas. Discursus super omnia fugias. Sanctorum et bonorum imitari vestigia non omittas. Non respicias a quo audias; sed quidquid boni dicatur, memoriæ recommenda. Ea quæ agis et audis, fac ut intelligas; de dubiis te certifices, et quidquid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere. Altiora te ne quæsieris. Ille sequens vestigia, frondes et fructus in vinea Domini Sabaoth utiles, quandiu vitam vixeris, proferes ac produces. Hæc si sectatus fueris, ad id attingere poteris quod affectas. »
Quocirca præclare S. Bernardus in tract. De Donis Spiritus Sancti, cap. I: « Prima, inquit, gratia est timor Domini. Qui hanc habet gratiam, omnem odit iniquitatem, juxta illud Psalmistæ: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum. Et alio loco: Omnem viam iniquitatis odio habui. Scriptum namque est: Timor Domini odit malum. Et iterum: Time Deum, et recede a malo. Et de Job dicitur: Vir timens Deum, et recedens a malo. Sine hac gratia, prima gratiarum, quæ totius religionis exordium est, nullum bonum pullulare vel manare potest. » Quantopere autem hic timor sit necessarius, luculenter docuit S. Cyprianus, serm. de Laps. cum ait: « Deus quantum patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum judicis majestate metuendus est. » Et S. Augustinus serm. 17 de Sanctis: « Quis potest (ait), nisi Deum timeat, servare justitiam? dicit enim Scriptura alio loco: Nam, qui sine timore est, non poterit justificari. » Denique S. Bernardus loco supra citato: « Sicut enim securitas, vel desidia, causa est et mater omnium delictorum; sic timor Domini radix est et custos omnium bonorum. Unde scriptum est: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Omne namque virtutum ædificium illico vergit in præcipitium, si hujus gratiæ amiserit præsidium. » Quapropter S. Ambrosius in psalm. CXVIII: « Initium sapientiæ, ait, timorem Domini dicit Propheta. Quid est autem initium sapientiæ, nisi seculo renuntiare? Quia sapere secularia, stultitia est. Denique sapientiam hujus mundi, stultitiam esse apud Dominum, Apostolus dicit. » Hac de causa Tertullianus libro De Cultu femin. in principio, timorem vocat « salutis fundamentum. » Et S. Cyprianus lib. III. Ad Quirin. cap. XX, timorem nuncupat « fundamentum et firmamentum spei. »
ET CUM FIDELIBUS IN VULVA CONCREATUS EST, — scilicet timor Domini: licet enim græce sit verbum φοβεῖσθαι, id est, timere Dominum...; tamen hic infinitivus ponitur pro nomine φόβος, id est timor Domini, uti initio hujus versus dixi. Alii ex Græco vertunt, « concreata est, » scilicet sapientia; vel, « concreatum est, » scilicet initium sapientiæ. Ita Romani. Sed eodem redeunt hæc tria; quia ipsa
sapientia hic est timor Domini, et initium sapientiæ hic pariter est timor Domini, ut dictum est. Sensus ergo est, q. d. Timor Domini cum fidelibus concreatur; quia Deus fidelibus, jam inde ab utero matris, imo a creatione animæ, dat timorem Domini inditum et quasi naturalem, saltem in radice et semine, quatenus dat eis rationem et mentem, quæ naturaliter dictat Deum esse ens supremum, summum et omnipotens, ideoque summopere timendum et reverendum; ac proinde lex naturalis dictat Deum esse summe colendum. Unde timor Dei est jure naturæ, imo connaturalis. Hinc Job cap. XXVIII, 28, Deus Adamo recens creato dixit: « Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia. » Additque per gratiam concreari fidelibus, quia fidelium filii per baptismum, imo per conceptionem uteri materni, fiunt Christiani, et in Ecclesia fideles. Unde spes est eos concepturos et habituros timorem Dei filialem, id est amorem.
Secundo praeclare S. Augustinus mox citandus, et ex eo Beda in Proverb. cap. VIII, ut supra recitavi, docent timorem hunc Domini cum sanctis fidei esse concreatum: quia Deus in baptismo creat in eis fidem, spem, charitatem, aliasque virtutes; cum his enim concreatur fidelibus timor Dei filialis; hic enim est actus et effectus earumdem. Charitas enim est « concreata, » id est, creata una cum hisce virtutibus.
Tertio, alii hæc de fidelibus, id est sanctis Veteris Testamenti accipiunt. Abraham enim, Isaac, Jacob, Moses et Prophetæ omnes concreti fuere cum timore et amore Dei, id est, ab ipsa infantia eum habuere.
Quarto, mystice per vulvam, Palacius et Lorinus accipiunt Ecclesiam et baptismum: timor enim et amor Dei concreatur fidelibus in Ecclesia per baptismum, quo fideles quasi nascuntur, et creantur filii Dei.
Liquet ergo primo: Sapientia, cujus timor Dei est initium, est Ethica sacra, uti dixi vers. 1 et 2. Secundo timor Dei hic late sumitur pro omni Dei metu, reverentia, observantia et cultu, uti ostendi.
Dico ergo hunc timorem esse initium sapientiæ tum proprie et formaliter; quia, sicut principium se habet ad conclusionem in scientia et demonstratione; ita se habet timor Dei ad sententias hasce practicas: timor enim Dei, ut finis ultimi et summi boni nostri, est principium omnium conclusionum practicarum, tum discendarum tum faciendarum. Deinde hic est etiam completa sapientia, non proprie et formaliter, sed metonymice et causaliter: tum quia omnis conclusio continetur in suo principio, ita perfecta sapientia in timore Dei, quasi in suo semine, causa et principio latet; tum quia timor hic, cum rei sit quæ tanti est momenti, seipsum acuit et auget; et quo magis crescit hic timor, eo majorem parit sapientiam, atque adeo perfectus timor perfectam parit sapientiam.
Plus movet per gratiam suam Deus, qui cunctorum est remunerator fidelium, et dat unicuique juxta meritum suum. Hæc est ergo vera sapientia, quam hic commendat Siracides: timere, revereri et colere Deum. Hinc sequitur omnem sapientiam esse ex Deo, nam timor, reverentia et cultus Dei totus manat a gratia et dono Dei: quidquid enim boni cogitamus aut volumus aut facimus, totum id est Dei gratia, quæ prævenit, comitatur et subsequitur opus nostrum bonum.
Patet secundo, hanc fidei sapientiam, id est charitatem, qua Deum timemus et colimus, esse initium non solum sapientiæ, sed etiam perfectam sapientiam; quia, ubi perfecte Deum colimus et amamus, ibi perfecta est sapientia, id est virtus et sanctitas: in charitate enim sita est omnium virtutum perfectio, quia charitas est vinculum perfectionis et finis præcepti.
Hinc liqvet per timorem hic non tantum intelligi timorem servilem, sed etiam filialem, imo et charitatem, ut dixi vers. 14, « Dilectio Dei, honorabilis sapientia; » et vers. 17, « Scientiæ religiositas; » et vers. 21, « Corona sapientiæ: » ubique enim agit de eodem timore, qui non est servilis nisi initialis; sed crescendo fit filialis, imo amor et charitas.
Porro est hoc argumentum, quod perfecta sapientia sit perfecta charitas, et perfecta charitas sit perfecta sapientia. Ergo principium sapientiæ, scilicet timor, est etiam principium charitatis; et perfectio charitatis est perfectio sapientiæ; et perfectio sapientiæ est perfecta charitas.
pientia, quam gignit perfectus Dei timor et amor.
tur eis simul cum fide et sanctitate concreatus: timor Dei fidei et sanctitati est connatus, et connaturalis; quia, ut paulo ante dixit: «Initium sapientiae (practicae, id est, sanctitatis) est timor Domini.» Explicat enim quomodo «initium sapientiae sit timor Domini;» per hoc quod dicit cum sapientibus, id est fidelibus et justis, quasi concreatum esse ab utero, q. d. Simul ac fides et fidelis creatur, creatur et timor; in eodem utero gignuntur; ab eodem pariuntur; gemelli sunt fratres. Nam, ut docet Concil. Trident. sess. VI, hic justificationis est modus et ordo: Deus, cum peccatorem vult a peccato ad justitiam traducere, in ejus animam, velut in vulvam, semen verbi divini, et sanctarum inspirationum de peccati foeditate, de ira Dei, de poenis inferni projicit; unde mox anima concipit timorem, qui eum adigit ad contritionem, qua peccatum aboletur, et gratia ac justitia inducitur; atque tum timorem filialem induit anima, quo Deum quasi patrem summe reveretur, serioque proponit ei per omnia placere, et in nullo eum offendere. Vides ergo ut cum fide et fideli ac justo creetur timor. Sic baptismus est quasi vulva et uterus Ecclesiae, quo ipsa nos regenerat, ac gratia et spiritu timoris Dei imbuit et vivificat, uti docet S. Ambrosius et alii tract. de Baptismo, ac Rabanus hic. Denique nonnullis eximiis Sanctis timor hic vere in vulva concreatus est, quia ex speciali privilegio in vulva sanctificati sunt. Tales fuere B. Virgo, S. Joannes Baptista, Lucae 1, 44; Jeremias, cap. 1, 5.
Cum electis (Vatabl. eximiis) feminis graditur. — Timor Domini, cum concreatus sit fidelibus, tam viris quam feminis, hinc pariter cum utrisque graditur, id est utrosque comitatur et deducit per viam mandatorum in patriam coelestem: sicut ergo paedagogus graditur cum puero, eumque deducit; ita timor Domini graditur cum fidelibus, eosque per omnia adversa et prospera securos deducit ad portum salutis. Meminit tamen feminarum prae viris, tum quia proprie feminas uti decet pudor, ita et timor, qui comes est pudoris: cum enim femina sit viro fragilior, et ad lapsum pronior, necesse est ut magis timeat; necesse pariter est, ut magis a timore Dei fulciatur; tum quia feminae solent esse magis timentes, id est, magis religiosae et devotae quam viri; uti fuere S. Magdalena, Martha, Marcella, Praxedes, Pudentiana, Paula, Eustochium, Pulcheria, et aliae perplures. Haec est sexta timoris Dei dos et laus.
Pro feminis, aliqui censent legendum seminis, q. d. Timor graditur cum electo semine, id est, cum electis suis filiis; idque, ut Graeca, quae hic dissonant a Latinis, iis accommodent. Sic enim habent Graeca in editione Romana: Μετά ἀνθρώπων θεμέλιον ἀιώνος ἐνόσσευσε, καὶ μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν ἐμπιστευθήσεται, id est, «cum hominibus fundamentum seculi nidificavit, et cum semine eorum fidem habebit.» Ita Complut. Romana, «concredetur;» Jansenius, «fidelis erit,» vel «fideliter,» id est
firmiter, «persistet;» Syrus vertit: «Cum hominibus veritatis est, et ipse a seculo ordinatus, id est, stabiliter firmatus est; cum semine eorum constituta est misericordia ejus;» Arabicus: «Ipsa (sapientia, individua comes timoris Dei) est cum incedentibus, in beneplacito Domini sui, firmata ante secula, et cum semine bonorum excellentia illius.» Porro Vatablus nove vertit: «Nidum fundavit aeternum inter homines, eorumque progeniei se concredidit,» q. d. Dei sapientia veluti nidum, id est, sedem et domum aeternam sibi delegit inter homines, jam inde ab initio seculi, cum scilicet fundaretur hic mundus: tunc enim Adamo fuit indita ejusque posteris, Genes. II, vers. 19, eosque nunquam deseret; sed cum eis fideliter, id est fixe et stabiliter, permanebit. Domum hanc vocat nidum; quia sapientiam comparat avi, v. g. aquilae, columbae, gallinae: sicut enim haec in nido pullos excludit, alit et fovet, cum eisque semper permanet, eos protegens, nutriens, volare docens, etc.; ita et sapientia in hac sua mundi schola, velut in nido, suos filios, puta fideles et sanctos, parturit, alit, perficit, cum eisque persistit providens et protegens illos, donec cum eis in coelum evolet. Alludit ad illud Proverb. VIII, 22: «Dominus possedit me in initio viarum suarum;» pro quo Epiphanius, haeresi LXIX, legit: Dominus evocavit me, id est, velut pullum exclusit me; quia pro kanani, id est, possedit me, alio puncto legit kinnani, id est, nidificavit me, vel, in nido, ut pullum, exclusit me (kinnim enim est pullus), hoc est, genuit et generavit me, quod optime competit Sapientiae increatae, puta Verbo et Filio Dei, ac mystice ejus posteris et filiis, puta fidelibus et Sanctis. Idque apte respondet ei, quod paulo ante dixit de sapientia et timore Dei: «Et cum fidelibus in vulva concreatus est;» hoc est, quod ait Sapientia de se, Proverb. VIII, 31: «Deliciae meae esse cum filiis hominum.»
Et cum justis et fidelibus agnoscitur. — Vatablus: «Apud justos et fideles visitur.» Quia in illis, quasi in nido, imo templo, habitat, facitque ut ubique timorati sint, ac timorate operentur et vivant. Sicut ergo anima invisibilis agnoscitur et videtur per opera vitalia corporis, quae operatur in ore, oculo, aure, etc., puta per locutionem, motum, sensationem, etc.; ita timor Dei agnoscitur per opera humilitatis, custodiae sui, patientiae, paenitentiae, charitatis, etc., quae exterius operatur: hic enim timor est quasi anima fidelis et sancti. Quod ergo operatur anima in corpore, hoc operatur et timor in justo. Ita agnitus est timor Domini in Abele, cum ex timore et reverentia obtulit meliora gregis Deo; in Noe, cum timore diluvii fabricavit arcam; in Abraham, cum obediens reverensque Deum, obtulit Isaac in holocaustum; in Joseph, cum timens Deum repulit adulteram; in Mose, cum restitit Pharaoni; in Davide, cum lacrymis peccatum diluit.
Hinc moraliter disce primo, quanto et quam tenero amore Sapientia prosequatur homines, praesertim fideles et Sanctos, nimirum tanto, quanto gallina prosequitur suos pullos, uti Christus de se asseverat Matth. XXIII, 37, ac de Deo, Deique in Israelem cura Moses, Deuter. XXXII, 11: «Sicut aquila, inquit, provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.»
Secundo, hic disce Dei sapientiam a puero, instar matris, curare, regere et promovere suos fideles, puta, mox ut baptismo regenerati ejus filii esse incipiunt: quocirca plerosque illustres Sanctos a puero Spiritus Dei direxit, effecitque ut etiam in puerili aetate illustria darent argumenta, et quasi radios ac praeludia futurae sanctitatis. Sic de Samsone legimus eum ab utero consecratum esse Nazaraeum, ac destinatum liberatorem vindicemque populi Israel, Judic. XIII, 7. Unde de eo dicitur vers. 24: «Crevitque puer, et benedixit ei Dominus; coepitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan.» Unde mox cap. seq. vers. 6 dicitur: «Irruit Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem quasi haedum, in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.» Plura similia Sanctorum, qui a puero coeperunt, exempla recensui Jerem. 1, 9.
Tertio, disce quanta sit fidelitas, constantia et fortitudo sapientiae et timoris Domini: quia inter homines dicitur sibi fecisse, imo fundasse nidum, quasi fundamentum aeternum, eorumque progeniei esse fidelis, quin et se iis concredidisse. Quocirca S. Ambrosius in psalm. CXVIII, explicans illud vers. 38: «Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo,» ac nomine Sapientiae intelligens Verbum Dei: «Basis, ait, quaedam verbi est timor sanctus; sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc majorem habet gratiam, cum in basi fuerit collocatum, et standi accipit firmitatem: ita verbum Dei in timore sancto melius statuitur, et in pectore timentis Deum fortius radicatur.» Subdit autem: «Accipite de verbo Dei lectum in Canticis; crura ejus, columnae marmoreae, fundatae super bases aureas: significans, scilicet, columnas esse Apostolos, qui fundati sunt in timore sancto.» Nec basin tantum eloquiorum Dei appellavit; sed etiam eorumdem tribunal et thronum. Addit enim: «Christi igitur eloquio et Apostolico sermoni tribunal est timor justi.» Est autem similitudo appositissima: si enim verbum Dei timorem sanctum in animo nanciscitur; eidem quasi solio et tribunali insidens judex, inde carnis et spiritus lites dirimit, pro spiritu contra carnem sententiam fert, sceleratam et perditam passionum atque perturbationum turbam compescit, omnibusque virtutibus jura dicit. Ita noster Salazar Proverb. I, vers. 7.
sapientia est timor Domini. Est hic quinta timoris Dei laus, quod fidei et justitiae sit individuus comes, et fidelium ac sanctorum fidus Achates, per omnem vitam eis assistens, comitans et deducens. Per fideles enim accipe justos et sanctos, in quibus, scilicet est fides, non nuda et informis, sed charitate formata. Sed quomodo eis concreatur in vulva? Primo, aliqui pro ἐν μήτρα, id est, in vulva, legunt, ἐν μέτρω, id est, in mensura; sed vera lectio est, ἐν μήτρα. Secundo, Calvinus ejusque asseculae, ex hoc loco et similibus docent filios fidelium, puta eos qui nascuntur a parentibus fidelibus et justis, non contrahere peccatum originale, aut certe id eis non imputari, ac consequenter ad id tollendum non egere baptismo; hanc enim esse benedictionem Abrahae, id est fidelium, semini, id est filiis, promissam, Genes. XIII, 15. Sed haec est haeresis, quam refutat fuse Bellarminus lib. IV De Amissione gratiae, cap. XIV.
Tertio, Jansenius sic explicat, q. d. Plerique fideles etiam in utero accipiunt a Deo donum quoddam, quo ad pietatem proclives sint prae aliis, uti Job, qui de se ait cap. XXXI: «Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris egressa est mecum.» Sicut ex adverso Chananaorum malitia dicitur fuisse naturalis, id est innata et quasi a parentibus ingenerata, Sapientiae XII, 10. Et de similibus dicitur psalm. LVII: «Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero,» q. d. Adeo dediti sunt malitiae, ut malitia eis videatur ingenita esse et naturalis, de quibus est vulgare proverbium: «Carduus, qui aliquando punget, tener adhuc cum spinis nascitur.» Verum id huic loco non sufficit, tum quia multis hoc donum non datur; tum quia hoc donum cum peccato originali consistit, ac proinde videtur tantum quaedam bona indoles naturae, quae eos facit proclives ad virtutem, de qua Stoicorum fuit axioma: «Virtutis principium esse bonam indolem,» teste Plutarcho, lib. De Homero: quare hoc donum non est timor Dei sanctus et sanctificans. Unde
Quarto, idem respondet timorem Dei concreatum esse fidelibus in vulva, non actu et reipsa; sed per Dei praeparationem et praedestinationem, qua ab initio in eorum creatione, puta, in utero materno, Deus illis destinat suo tempore dare timorem sui et sapientiam: unde Arabicus pro, «concreatus in vulva,» vertit, «firmata ante secula,» scilicet Sapientia: quomodo Paulus Galat. I, 15, dicit se segregatum in Evangelium ab utero matris suae; et nonnulli sic explicant illud Jerem. I, vers. 5: «Antequam exires de ventre, sanctificavi te.» Sed aliud est esse concreatum in vulva, aliud praedestinatum, vel segregatum ab utero. Rursum longe verius est Jeremiam vere in utero fuisse sanctificatum, non tantum praedestinatum ad sanctitatem.
Quinto ergo genuinus sensus est, q. d. Timor Dei ita adhaeret et affixus est fidelibus, ut videa-
17. Timor Domini, scientiae religiositas.
Hinc patet quod timor Dei sit θεοσέβεια, id est, Dei cultus et religio, q. d. Timor Domini est scientia, id est sciens, prudens et vera religio et pietas, sive pius Dei cultus. Vis nosse quid sit timor Domini? Est quaedam scientia religiosa, hoc est, est ipsa religio et reverentia erga Deum, ex Dei agnitione et aestimatione nata. Philosophi habuerunt scientiam, sed non religiosam. Multi hodie sunt scientes, Jurisperiti, Physici, Theologi; sed carent religione et devotione, quia carent timore Dei. Ex adverso Mahumetani, Pagani, Idololatrae, aliique superstitiosi habent religiositatem, sed carentem scientia, id est, imprudentem et falsam; ideoque religiositas eorum non est religio, utpote quae verae Dei cognitioni et scientiae quasi fundamento innititur; sed est mera vanaque superstitio; at fidelium et justorum religio est sciens et prudens, ac vicissim eorum scientia est religiosa, adeoque est devota religio, quia praediti sunt timore Dei. Unde Vatablus vertit: «Religio Domini, sanctitas est scientiae.» Hinc vicissim sancta scientia, sive sapientia vocatur mystes, id est, sacerdos Dei; quia docet Deum vera religione et sacrificiis colere. Ita Sapient. VIII, vers. 4: «Doctrix enim est disciplinae Dei;» pro doctrix, graece est μύστις, q. d. Sapientia est mystes, id est, sacerdotissa, interpres et doctrix arcanorum Dei.
Porro religio, ait D. Thomas II II, Quaest. 81, artic. 2, est virtus debitam exhibens reverentiam et cultum uni veroque Deo, tanquam primo creationis et gubernationis rerum omnium principio. Unde religio, primo, a Cicerone libr. II De Natura Deor. et ab Isidoro X Etymol. cap. XVII, dicitur is qui relegit, revolvit et retractat ea quae ad cultum Dei pertinent, juxta illud Proverb. III: «In omnibus viis tuis cogita illum.» Secundo, religio dicitur a reeligendo, quod Deum reeligere debeamus, quem amiseramus negligentes per peccatum, ait S. Augustinus lib. X De Civit. cap. IV. Tertio et genuine, religio dicitur a religando, quod religet nos uni omnipotenti Deo, cum quo prius conjuncti fueramus, et a quo defluentes distare coeperamus, ait idem S. Augustinus libr. De Vera religione, sub finem. Hinc religio post tres Theologicas virtutes, fidem, spem et charitatem nobilissima est virtus, caputque et princeps moralium omnium.
Jam vero, ut docet D. Thomas eadem quaest. art. 8, religionis flos est sanctitas, quam ita definiunt Theologi, ut ejus proprium sit munus, mentem nostram ab omni labe purgatam, integram et sine macula Deo offerre, eamque et vires ejus omnes illi conservare. Cujus quidem muneris amplitudo primum ex eo apparet, quod aliae virtutes morales uni illi omnes, tanquam ministrae ac famulae inserviunt, aliae purganda voluntate, aliae ratione illuminanda, aliae etiam appetitu coercendo. Apparet item ex effectu: ejus enim, ut docet S. Thomas loco cit., duo quasi sunt partus,
oratio ac devotio; quarum altera in Dei familiaritatem atque amplexus inducit; altera promptitudinem et alacritatem tribuit ad omnia quae Dei cultus requirit: qui fervor ac studium voluntatis tanti est, ut, si is absit, ipsa munera nostra multo minus ei grata sint; si adsit, ea etiam majorem in modum commendet, et gratiora reddat.
Haec autem religio est forma, et quasi anima religiosi status: unde ejusdem cultoribus, sive Religiosis, nomen religionis attributum et appropriatum est. Igitur Siracides commendat timorem Dei, quod omnium quidem virtutum, sed maxime verae sanctaeque religionis sit parens et nutrix. Qui enim timet Deum, utique eumdem religiose sancteque veneratur et colit. Ad hunc enim cultum eum exstimulat castus Dei timor. Id experiuntur Religiosi, puta veri monachi et coenobitae; unde S. Bernardus homil. de Negotiatore, bonam margaritam (per quam ipse Religionem monasticam accipit) inquirente: «In religione, inquit, homo vivit purius, cadit rarius, surgit velocius, incedit cautius, quiescit securius, irroratur frequentius, moritur confidentius, purgatur citius, praemiatur copiosius.» Vide sequentia. Denique Salvianus lib. II Contra Avaritiam: «Religio, ait, scientia est Dei, ac per hoc omnis Religiosus, hoc ipso quod Religionem sequitur, Dei se voluntatem nosse testatur.»
Haec est septima dos timoris Domini.
Hic versus 16, et sequens 17, desunt in Graecis Complut. et aliis plerisque: olim tamen in Graecis exstitisse liquet, non tantum ex nostro interprete, sed etiam ex S. Augustino, qui ea legit in Speculo; et ex versione Tigurina, quae hunc versum habet, eumque ex Graeco, uti et caetera, transtulit, licet eum anteponat versui praecedenti. Quare perperam suspicantur nonnulli hosce versus, qui in Graeco desunt, esse alicujus Commentatoris, qui eos explicationis gratia annotarit in margine, indeque in textum irrepsisse: hinc enim sequeretur permultas Ecclesiastici sententias Vulgatae versionis Latinae esse subreptitias, nec canonicas, sed apocryphas, eo quod desint in Graeco: hoc autem repugnat Concilium Tridentinum sess. IV. Vide dicta in Prolegom. cap. III, et can. 16.
Tropologice et anagogice Rabanus: «Timor Domini, inquit, cum fidelibus in vulva matris Ecclesiae renatus atque nutritus est, et cum electis feminis graditur, quia sanctis animabus sociatur; et cum justis fidelibus agnoscitur, quando in die novissima cum caeteris Sanctis a dextris Judicis collocatus, ab ipso Domino audiet: Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui,» Matth. XXV.
18. Religiositas custodiet et justificabit (Dionysius legit, vivificabit) cor, jucunditatem atque gaudium dabit.
Religio enim et reverentia cor, id est, animam, mentem et voluntatem sacro quodam divini Numinis metu percellit, ut nihil cogitet, velit aut faciat, quod oculos tantae majestatis offendat, ideoque ipsa est animae justitia et sanctitas: facit enim ut anima caute et studiose omnibus suis desideriis et operibus invigilet, necubi labatur; sed ut omnia sancte peragat, itaque sollicite ambulet cum Deo suo, uti monet Michaeas cap. VI, 8. Vide ibi dicta. Ex hac autem animae custodia et sanctitate sequitur gaudium et exsultatio: nihil enim ita gaudet et exsultat, uti sancta conscientia et mens sibi conscia recti. Haec enim est «domesticum et verum tribunal,» ait Nazianzenus in Plaga grandinis. «Secura mens, quasi juge convivium,» ait Salomon Proverb. XV, 15; et noster Siracides cap. XXX, 17: «Non est oblectamentum supra cordis gaudium.» Vere S. Cyprianus De Oper. et Eleem.: «Praeclara res, ait, et divina est salutaris operatio, monumentum spei, grande solatium credentium, nostrae servitutis praesidium, tutela fidei, medela peccati.»
Dices: Charitas et gratia sunt, quae formaliter justificant hominem: quomodo ergo religiositas justificat? Resp. primo, quia religiositas imperat, et adducit secum charitatem et gratiam, caeterasque virtutes, uti docet D. Thomas II II, Q. 81, art. 8. Resp. secundo, justitiam formalem consistere, non in sola charitate et gratia, sed etiam in caeteris virtutibus; inter quas tamen eminet charitas: unde in ea praecipue consistit justitia. Ratio est, quia justitia est reformatio totius interioris hominis: haec autem fit per omnes virtutes, non per solam charitatem. Audi Concilium Trident. sess. VI, cap. VII: «Justificatio, inquit, non est sola peccatorum remissio; sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum.» Et paulo post: «Unica formalis causa est justitia Dei; non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit; qua, videlicet, ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae; et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus: justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.» Ex quibus concludit: «Unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur per fidem, spem et charitatem.» Hinc in Scriptura justitia nunc tribuitur fidei, ut cum Christus dicit: «Fides tua te salvum fecit;» nunc spei, nunc eleemosynae, nunc paenitentiae, nunc aliis virtutibus per synecdochen: quia, scilicet, hae virtutes sunt partes justitiae, quae est complexio omnium virtutum, juxta illud: Justitia in sese virtutem amplectitur omnem. Maxime vero tribuitur religioni, ob causas dictas versu praecedenti; praesertim, quia per religionem homo se offert et dedicat Deo, itaque
quasi consecratur et sanctificatur: unde religio ipsa est sanctitas, uti docet D. Thomas loco jam citato.
19. Timenti Dominum bene erit (praesertim in extremis; unde sequitur): et in diebus consummationis illius (id est, defunctionis et mortis suae; pronomen enim absolutum illius, ponitur pro reciproco suae, ut dixi can. 18) benedicetur.
Repetit et inculcat, verbis nonnihil immutatis, id quod dixit vers. 13: «Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.» Quare minus recte Complut. et alii, pro consummationis, legunt consolationis; sicque explicant, q. d. Hujus vitae tempus non est consolationis, sed tentationis et passionis, uti fuit vita Christi; at tempus futurae vitae timentibus Deum erit consolationis et gaudii, quia erit tempus beatae aeternitatis. Ita Palacius.
Plenitudo sapientiae est timere Deum.
Dixit vers. 16: «Initium sapientiae, timor Domini:» hic vero addit plenitudinem quoque, id est, perfectionem, sapientiae esse timorem Domini; quia, scilicet, per sapientiam intelligit practicam, quae consistit in actione sancta, cujus parens est timor Domini. Quare quantum crescit timor Domini, tantum crescit et sapientia: inchoatus ergo timor est inchoata sapientia; proficiens timor est proficiens sapientia; plenus et perfectus timor est plena et perfecta sapientia: nihil enim aliud est vere sapere, quam Deum timere, id est, revereri et pie colere. Timor ergo est initium sapientiae, est plenitudo sapientiae, est corona sapientiae; ut sit sapientiae principium, medium et finis. Vide dicta vers. 16. Unde Tigurina vertit: «Revereri Deum, uberrima sapientia est, quae hominem fructibus suis exsaturat.» Vere Rabanus: «Quanto, inquit, quis magis Deum timet, tanto sapientior apparet; et quanto sapientior, tanto plenior fructibus bonorum operum. Non enim timor Dei est otiosus, sed donis virtutum replet vitam hominis, et thesauris scientiae spiritalis cor ejus illustrat.» Unde sequitur:
Et plenitudo a fructibus illius.
Graece, μεθύσκει, id est, inebriat eos a fructibus suis, q. d. Plenitudo sapientiae inebriat timentes. Sicut ergo timor Domini affert sapientiae plenitudinem; ita vicissim sapientia timentibus Deum affert plenitudinem gratiarum, eosque replet fructibus suis. Porro fructus sapientiae sunt fructus Spiritus Sancti (hic enim est Spiritus sapientiae), quos recenset Apostolus Galat. V, 22, dicens: «Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.» Unde Syrus vertit: «Felicitas inebrians prae multitudine frugum ejus;» Arabicus: «Et abundantia illius (timoris) implet sapientia universa repositoria sua, et thesauros suos frugibus suis.» Rursum fructus sapientiae sunt fructus fidei (haec enim est fidelium sapientia) per dilectionem ope-
rantis, quos Paulus recenset Hebr. XI, toto capite. Nota hebraismum: inebriat, id est, saturat et replet, quomodo Plautus dixit in Captivis: «Unde saturitate ego saepe exii ebrius.» Et S. Hieronymus, Question. in Genes.: «Idioma, ait, linguae Hebraicae est, ut ebrietatem pro satietate ponat.» Sic Joseph dicitur cum fratribus inebriatus, id est, satiatus et exhilaratus, Genes. XLIII, 34. Sic psal. LXIV, 11: «In stillicidiis ejus laetabitur germinans;» Hebr. inebriabitur, hoc est, terra pluviis irrigata, et quasi inebriata abunde germinabit, ut metaphorice laetari et ridere videatur. De hac spiritali sapientiae ebrietate multa dixi Actor. II, 13: vide et S. Dionysium, epist. 9; Origenem, hom. in Cant.; S. Augustinum, lib. XVI Civit. XII; S. Ambrosium, serm. 13 in psal. CXVIII; S. Gregorium, in cap. 1 lib. I Reg.
Paulo aliter hoc explicat noster Pineda lib. III De Rebus Salom. cap. XXVI, num. 6: «Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius,» q. d. inquit, tunc tandem in ipsum pelagus plenissimum revertitur et influit sapientia, cum Deum quaerit repetens suam originem: sapientia enim suo quasi pondere et impetu in Deum tendit, nisi per vim quamdam stultitiae et stultae cupiditatis humanae de itinere rectoque suo cursu ad creatas illecebras avertatur. Explicat vero subtilius plenitudinem hanc esse a fructibus sapientiae, id est, sapientiae effecta, atque actiones, absolutionem, plenissimamque perfectionem sapientiae et cognitioni tribuere, quae sine pietatis et bonorum operum fructu manca futura sit. Ita Pineda.
21. Omnem domum illius (id est, suam, puta, animam timentis Deum; unde Complut. habent αὐτῶν, id est, ipsorum, puta, timentium Deum), implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
id est, suis, q. d. Sapientia omnem suam domum, omniaque ejus receptacula (puta, cubicula et cellaria), implet suis fructibus et thesauris. Nota primo: Generationes vocat fructus, quos sapientia generat et producit. Legit Interpres, γεννημάτων, id est, generationibus: jam legunt, ἐπιθυμημάτων, id est, desideriis, hoc est, rebus desideratis. Secundo, thesauros suos vocat proventus suos, ut habent Graeca, puta, fructus suos: idem enim dicit aliis verbis hemistichio posteriori, quod dixit priori, uti fit in Psalmis et rhythmis. Porro domus sapientiae est anima justi, juxta illud Sap. VII: «Sedes sapientiae anima justi.» Receptacula, sive cellae et camerae hujus domus sunt ejus sensus et potentiae, praesertim intellectus, memoria et voluntas: has sapientia, sive timor Domini implet suis fructibus, puta virtutibus, consolationibus, desideriis et operibus sanctis. Unde Vatablus vertit: «Omnem domum ipsorum deliciis suis implet, et suis item cellas proventibus;» paulo aliter Syrus: «Omnes thesauros ejus, inquit, implebit sapientia, et gratia ejus de frugibus ejus.» Haec est octava timoris Dei laus, quod mentes impleat bonis spiritalibus, et consequenter temporalibus, juxta illud Christi promissum Matth. VI, 33: «Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis.» Unde Graeca addunt: «Utraeque vero res sunt dona Dei, quae faciunt ad prosperitatem.»
Anagogice, receptacula timentium Dominum, sunt domus coelestes, de quibus ait Christus Lucae XVI, 9: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.» Has timentes Deum implent suis bonis operibus et meritis, quae in illas transmittunt, ibique recondunt: perinde ac apes conficiunt et recondunt mel in cellis alvearii, ut eo pascantur et delicientur in hieme.
O aeterna Sapientia! o tranquilla et serena lux! Deus meus, animam meam tuis illustrationibus irradia. Junge me tibi vicinius, o sol rutilantissime, ut ad calorem virtutis tuae flores et fructus sanctae dilectionis progerminet terra cordis mei. Eia, honor meus, gaudium meum et sincera voluptas mea, Jesu; tantam, quaeso, amoris tui flammam in penetralibus cordis mei excita, ut deinceps nihil sub sole eligam, nihil concupiscam praeter te. O Domine mi, coelum, terra et omnia, quae in his continentur, sine te sint mihi velut hibernum gelicidium. Tu solus me afficias, solus laetifices, tui solius amor in intimis meis vivat et ardeat, ac vivus atque ardens permaneat. Illucesce mihi, o lux fulgida et gratiosa, ut in meridiem clarissimam vertantur tenebrae caecitatis meae. Exorna, o bone Jesu, animam meam illo charitatis decore, quem diligis: impingua eam illo amoris adipe, quo delectaris: aufer ab ea quidquid oculis tuis minus placet, et eam redde per omnia tibi placentem.
22. Corona sapientiae, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum.
Est haec nona timoris Dei laus. Replens, id est, plenam afferens; graece, ἀναθάλλων, id est, germinans. Sic saepe inferius sumitur replens. Graeca Complut. sic habent: «Corona sapientiae timere Dominum, germinans pacem et sanitatem incolumitatis;» paraphrastice Tigurina: «Religio Domini est corona sapientiae tranquillitatem pariens, et salutarem incolunitatem, cujus amatores gloria effuse exhilarat.» Ex quibus liquet, timorem Domini vocari coronam sapientiae: non quod ipse sapientiam coronet, sed quod suos, puta, timentes Deum, coronet et ornet corona sapientiae, puta, ipsa sapientia, quae instar coronae hominem condecorat, ideoque timentes Deum facit locupletes et nobiles, imo reges, juxta illud I Petr. II, 9: «Vos genus electum, regale sacerdotium.» Et illud Philosophi: «Rex eris, si ratio te rexerit. Reges multos, si sapientia regaris.» Unde Syrus vertit: «Multiplicat pacem, et vitam, et sanitatem. Baculus est roboris, et locus accubitus, gloria (posset melius in regimine verti, locus recubationis gloriae), et honor aeternus omni qui ambulat post eam;» Arabicus: «Ex ea (sapientia) multiplicatur doctrina, et vita, et sanitas: et est virga utilitatis, et sustentaculum laudis, et honor perpetuus cuilibet illam quaerenti.»
Porro coronam hanc sapientiae explicat ex fructu, dum addit replens, id est, plenam afferens pacem et salutis (graece, ὑγιείας, id est, sanitatis) fructum, q. d. Sapientia est corona, quia omnibus bonis hominem coronat et circumdat: nam pacem animo, sanitatem corpori conciliat, tum in hac vita, tum magis in futura, ubi erit plenissima pax, aeque ac sanitas et salus. Pax Hebraeis significat non tantum tranquillitatem, sed et omne bonum; hoc enim ex pace nascitur, sicut pax ex sapientia, haec ex Deo. Huc facit illud Pindari in Nemeis, ode 8: «A Deo satae divitiae hominibus durabiliores.» Jam sapientia parit pacem et sanitatem, tum quia prudens est, et prudenter declinat ea, quae pacem et sanitatem auferre queunt; tum quia dominatur concupiscentiis, ac passiones mortificat: harum autem mortificatio pacem et salutem, tum animae, tum corpori affert.
Illustre hujus rei exemplum exstat in Vita B. Laurentii Justiniani, primi Venetorum Patriarchae; huic enim sapientia per visum apparens pacem impertivit. Cum enim ageret annum undevicesimum, qui aetatis flexus lubricus esse solet ac periculosus, apparuisse ei dicitur Dominus Jesus, virginis specie, cujus splendor solis splendorem facile superaret, vultuque placidissimo haec ei dixisse: «Cur, adolescens, cor tuum effundis, et pacem sectando, te ipsum per multa spargis? Quod quaeris penes me est. Ego, si me sponsam accipere decreveris, pacem hanc certissime polliceor.» Ille et tanta pulchritudine et tanto promisso delectatus, quaesivit, «quod nomen, quod genus esset.» Tum illa: «Ego sum Dei sapientia, quae ad homines reformandos humanam formam indui.» Quare cum Laurentius, se vero eam libentissime accipere respondisset; illa dato osculo laeta et gaudens, ut videbatur, abscessit. Ipse autem non multo post in monasterium ab oblatas nuptias se contulit, in quibus abunde id expertus est, quod diximus, non modo nihil se perdidisse, sed multo plura ac meliora, quam in saeculo habuerat, acquisisse.
Iisdem de causis sapientia et timor Dei pariunt sanitatem, tum animae, tum corporis. Quibus accedit, quod timentes Deum sua pietate et precibus sanitatem a Deo emereantur et impetrent; aut certe vires et alacritatem, ut morbos vigore animi superent, et nihili ducant.
Refert Theodoretus in Philotheo, cap. XXII, Thalassium anachoretam oratione et signo crucis curasse suos colicos dolores, et viperae morsus: «Cum hoc morbo colluctans, inquit, et tot tantisque doloribus cruciatus, non medicinae accepit auxilium, non lectum ingredi sustinuit, non a medicamentis aut cibis est recreatus; sed in tabula humi jacente sedens, oratione et crucis signaculo est curatus, et carmine divinae appellationis sopiit cruciatus.» Subdit deinde eum calcando viperam, decem morsibus ab ea fuisse vulneratum: «Sed neque tunc, inquit, passus
Rursum sapientia est corona triumphi: hanc enim affert et imponit capiti timentium Deum; quia eos per Dei timorem facit vincere omnes tentationes, ac triumphare de peccatis, mundo, carne et daemone. Ita Palacius. Si ergo sapiens vult de hostibus triumphare, ac victoriae coronam reportare, timeat Deum. Si vult in regno animae regnare, et regni sui coronam nancisci, timeat Deum. Si vult coeli regnum adipisci, et coelestis regni corona redimiri, timeat Deum. Timor enim via est ad regnum, via ad coronam, via ad triumphum.
Secundo, et profundius videtur hic Siracides illustrare et exaggerare illud quod dixit vers. 20: «Plenitudo sapientiae, est timere Deum,» per emblema et hieroglyphicum coronae, q. d. «Corona sapientiae, timor Domini,» id est, absoluta et perfecta sapientia uno timore Domini continetur: corona enim est summitas, fastigium, culmen, apex, finis, consummatio, absolutio rei. Unde Isidorus lib. IX Originum, XXX, coronam a choro dici putat, eo quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori formata sit corona. Festus vero coronam dictam putat, eo quod cohonoret eum, cui imponitur. Verum, sic vocanda fuisset cohorona, non corona. Melius ergo Carolus Paschalius, lib. I De Coronis, cap. I, coronam dictam putat a Graeco κορωνίς et κορώνη, id est, summitas arcus, hoc est, sphaericum illud et rotundum in semicirculo, vel curvatum, quod est rei fastigium, apex et perfectio. Sic Eccli. XXV, 8, dicitur: «Corona senum multa peritia;» graece, πολυπειρία, id est, multa experientia, q. d. Consummatio senilis aetatis est prudentia collecta ex multa experientia. Et Prov. XII, 4: «Mulier diligens, corona est viro suo,» q. d. Marito haec summa votorum est, haec ejus perfectio et felicitas, ut habeat conjugem strenuam et sedulam. Sic ait Herodotus De Hom. gen. et vita: «Viri quidem corona sunt liberi; turres vero urbis,» juxta illud Prov. XVII, 6: «Corona senum, filii filiorum.» Et Psal. CXXVII, 3: «Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.» Cum enim coronam dicimus, summa praemia et fastigium felicitatis, et quidquid eo pertinet, dicimus. Sic Proverb. XVI, 31, dicitur «corona (id est, consummatio) dignitatis senectus;» et cap. XXVII, 24: «Corona tribuetur tibi;» et cap. IV, 9: «Corona inclyta proteget te.» Similia crebra sunt in Scripturis. Hunc esse sensum patebit ex eo, quod sequitur: «Vidit, et dinumeravit eam.» Denique Arabicus intelligit coronam victoriae et triumphi de domitis vitiis caeterisque hostibus, ut patebit ex verbis ejus, quae recitabo vers. 25.
jus amatores gloria effusa exhilarat;» alia, «dilatat autem gloriationem diligentibus ipsum,» q. d. Timor diligentibus Deum latam et magnam affert gloriandi materiam. Est haec decima timoris Dei laus, quod actus et gressus hominis sapienter dimetiatur et dirigat.
23. Et vidit, et dinumeravit eam.
Explicat, quomodo timor Domini sit corona sapientiae; quia, scilicet, sicut corona totum caput ambit, cingit et metitur, ita ut, si viva esset, oculosque haberet, omnia quae in capite sunt, videret et numeraret: ita timor Domini ambit et cingit sapientiam. Timor enim adaequatur sapientiae; quia, quanta illa fuerit in homine, tantus erit et timor. Timor ergo videt et enumerat sapientiam non omnimodam, quae est in Deo, hoc enim negavit vers. 3, sed determinatam: quae, scilicet, est in timente Deum. Timor enim evolvit omnes animae et sapientiae propriae sinus, ne quid in ea sit insipientiae, ignorantiae, labis aut vitii. Timor enim animam; ejusque sapientiam quasi Argus centum oculis circumspicit et circumlustrat; omnes ejus angulos, sinus, motus, vias, actiones et opera inspicit et indagat, ut undequaque sit sana, illibata, integra, perfecta, sancta. Graeca hic mire variant, ut videas eis non esse fidendum, sed Latinis codicibus, qui unanimes et constantes hic, aeque ac alibi sunt. Igitur Graeca nonnulla haec legunt, plura omittunt; quaedam priorem partem legunt, posteriorem non legunt. Alia, ut Compluten., pro verbis jam dictis legunt: «Dilatat autem gloriatio diligentibus ipsum. Dilatat,» scilicet, cor et mentem. Unde Tigurina vertit: «Cu-
24. Utraque autem (scilicet, sapientia et timor Domini, aeque ac pax et salutis fructus, quem secum afferunt) sunt dona Dei.
Scientiam, et intellectum prudentiae, sapientia compartietur, — id est, inter suos discipulos, puta, timentes Deum, dividet et distribuet; graece, ἐξωμέρισεν, id est, instar imbris effundet et dispertiet; large, scilicet, et liberaliter; quare minus apte aliqui vertunt, distillabit, stilla enim est parca, rara et modica. Per scientiam Jansenius intelligit cognitionem credendorum; per intellectum cognitionem agendorum; utramque enim praestat sapientia. Rabanus per scientiam accipit cognitionem fugiendorum, per intellectum cognitionem agendorum, juxta illud: «Declina a malo, et fac bonum;» in his duobus enim omnis lex et sapientia, sanctitasque consistit. Planius per scientiam accipias cognitionem rerum naturalium, non speculativam, sed affectuosam et ardentem; qua Sancti, esto non sint philosophi, per lumen sapientiae et Spiritus Sancti sapienter contemplantur, et ratiocinantur de sole, luna, stellis, coelis, elementis, animalibus, plantis; arboribus, pomis, tritico, floribus, pratis, etc., in omnibus laudando Dei sapientiam et providentiam, atque ex singulis utilia haurientes prudentiae et vitae recte instituendae documenta; per intellectum prudentiae accipe intelligentiam et prudentiam in rebus practicis, puta, acumen intelligendi, et prudenter judicandi de agendis. Unde Tigurina vertit: «Scientiam et intelligendi artem;» Vatablus: «Peritiam effundit sapientia.» Ita Palacius.
Talem scientiam habebat S. Franciscus, qui, teste S. Bonaventura, de Deo et rebus divinis ita sapienter, sublimiter et ardenter disserebat, ut Theologos omnes superaret, cunctique dicerent hanc ejus scientiam non esse humanam, sed coelitus acceptam. Sicut enim apes et formicae miram habent scientiam conficiendi alvearia, favos, mella, etc., per instinctum naturae a Deo eis inditum, et quia diriguntur ab intelligentia non errante: sic multo magis Sancti diriguntur a Spiritu Sancto, ejusque unctio illos docet de omnibus.
Est haec undecima timoris Dei laus, quod suis det scientiam et prudentiam.
25. Et gloriam tenentium (id est, possidentium) se, exaltat, — id est, altam et excelsam efficit.
Tigurina: «Et amplectentes se gloria extollit,» scilicet, facit illos gloriosos et celebres. Ita sapientia sancta gloriosos fecit SS. Antonium, Hilarionem, Macarium, Arsenium, Pachomium, etc., simplices alioqui, et saepe illitteratos.
est uti arte medicinae; sed vulneribus adhibuit sola fidei medicamenta, crucisque signaculum et orationem, et Dei invocationem.» Et cap. XVIII, narrans Eusebii anachoretae asperam austeramque vitam, subdit: «Hoc autem subiit certamen, cum vixisset plusquam nonaginta annos; imbecillitate autem quae narrari non potest, esset affectus: sed imbecillitatem superabat animi alacritas, et Dei amor omnia facilia reddebat et expedita.» Et cap. XXI, de Jacobo anachoreta, qui sub dio degens urebatur aestu solis, ac glacie et nive congelabatur: «Adversus omnia, inquit, se fortiter et constanter gerit, tanquam in alieno certans corpore, et contendens vincere naturam corporis alacritate animi. Mortali enim hoc et patibili corpore vitam agit tanquam impatibilis; et vitam incorpoream in corpore meditans, clamat cum S. Paulo: In carne ambulantes, non secundum carnem militamus.» Similia habet caeteris capitibus, praesertim cap. XXIV et XXIX, ubi narrat ascetas illos priscos, velut sanctitatis heroes, aegrotos, eosdem subiisse labores et agones, quos sani capessebant, quasi morbum nihili penderent: quod et de S. Antonio scribit S. Athanasius in ejus Vita. Simili modo S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, ex tot laboribus et paenitentiis afflicta valetudine saepius aegrotans, cum negotium aliquod arduum ad Dei gloriam tractandum occurreret, vigore animi morbum et dolorem omnem excutiebat, uti refert Ribadeneira lib. V Vitae ejus, cap. IX.
Radix sapientiae, est timere Dominum.
Tigurina: «Revereri Dominum, radix est sapientiae.» Dixit vers. 16, timorem Domini esse initium sapientiae: hic addit, eumdem esse radicem sapientiae; quia, sicut ex radice pullulat tota arbor, ejusque rami, frondes, flores et fructus, ut qualis et quanta sit radix, talis et tanta sit arbor, rami et fructus: ita pariter ex timore Dei pullulat omnis sapientia practica, puta, omnis virtus, omnis honestas, omnis actio praeclara, omnis vita et conversatio sancta. Sicut ergo agricolae, dum arborem excolere volunt, excolunt ejus radicem, stercorando, irrigando, ablaqueando, etc., ex radice enim pendet tota arboris fertilitas et felicitas: ita pariter, si sapientiam, omnemque virtutem vis excolere et augere, excole et auge timorem Domini; hic tibi dabit omnem virtutem, omnemque fertilitatem et felicitatem spiritualem.
Aliter habet Syrus, nimirum, «radices ejus (timoris Domini) vita aeterna, et rami ejus longitudo dierum. Beatus vir, qui in eo meditatur; quia ipse est melior illi, quam omnes thesauri. Beatus vir, qui appropinquat ad illum, et mandatis ejus inservit. Coronam aeternam imponet illi, et victoriam aeternam inter Sanctos. Laetabitur in eo (timore), et ipse (timor) laetabitur in eo (homine timente), et non abjiciet eum in saecula saeculorum. Angeli Dei laetabuntur in eo, et numerabunt omnes laudes Dei. Liber iste totus verba vitae: Beatus vir, qui audit et facit eum. Audite me, timentes Dominum, et attendite et intelligite verba mea. Quis est ille, qui vult haereditare vitam, haereditatem aeternam, et laetitiam magnam? omnia verba mea audi, et fac, et scriberis in libro vitae.» Haec Syrus paraphrastice potius quam ad litteram interpretans: nec enim haec sunt in Codicibus Graecis aut Latinis; sicut vice versa, quae in iis sequuntur usque ad vers. 36, omittit Syrus.
Simili modo Chaldaeus interpres, qui lingua pene idem est cum Syro, in veteri Testamento saepe longas interserit paraphrases, ideoque Paraphrastes appellatur. Syrum de more imitatur Arabicus, dum ita vertit paraphrastice: «Radices illius (sapientiae, et consequenter timoris) vita aeterna, et arbor illius prolongat dies. Beatitudo illi qui posuit curam suam in ea; quia illa ipsi est magis utilis, quam universa repositoria (apotheca). Beatitudo homini, qui locutus est in ea, et deductus est in mandatis illius; quia ipsa est coronans corona perpetua, et adveniet illi victoria inter Sanctos in perpetuum. Laetabitur in ea, et habitabit in eo, et non derelinquet eum in seculam seculorum. Angeli Dei laetantur in ea, et praeparant omnes laudationes Domini. Et sic liber totus plenus est vita. Beatitudo viro (beatus est vir) qui audivit, et operatus est, quod in eo est. O plebs amentium Deum, audite, et attendite ad eloquium meum, et intelligite.» Hicque Arabicus finit caput primum; quare omittit caetera,
Et rami ejus longaevi.
Graece significantius, μακροημέρευσις, id est, longitudo dierum, longae vitae; Tigurina, «longaevae aetates,» q. d. Sicut ex radice, vel trunco arboris oriuntur et succrescunt ejus rami: sic ex timore Domini oritur longa vita, tum praesens, tum futura. Timor enim Domini, qui est vera sapientia, suos asseclas facit longaevos, ac deinde eos transcribit beatae aeternitati. Rursum rami timoris sunt virtutes, gratia et gloria, quae sunt longaevae, tum quia durant in aeternum; tum quia timor per eas semper novos, indiesque plures et majores bonorum operum fructus producit, sicut arbor per ramos sua poma progignit. Timor enim Domini, qui est amor et charitas, imperat, et imperando producit actus caeterarum virtutum omnium. Unde, si ex Dei timore et amore te humilias, obedis, pateris; haec humiliatio, obeditio, tolerantia, est fructus charitatis productus per ramos humilitatis, obedientiae et patientiae. Harum enim virtutum sunt actus eliciti, sed imperati a timore et amore Dei.
Nota: Longaevitatem congrue tribuit timori; quia timor est custos et conservatio omnium virtutum. Si vis ergo virtutes diu et constanter possidere, time. Si vis perseverare in bono, time, juxta consilium Apostoli: «Cum metu et tremore vestram salutem operamini,» Philip. II, 12. Qui enim non timent, cito ex praefidentia, levitate, imprudentia, arrogantia perdunt sanctitatem, quam habent, uti perdidit Adam, David, Salomon.
Nota: Timor Dei facit timentes longaevos etiam in hac vita, ob causas, quas dedi vers. 22. Ita sanctus Paulus, primus eremita, ex timore Dei fugiens mundum, vixit in spelunca 98 annos, mortuusque est anno aetatis 113. Sanctus Antonius defunctus est anno aetatis 105; S. Romualdus 120, Pachomius 118, Arsenius 120. Plures vide apud Cassianum, Collat. XI, cap. IV, quin et caeteri plerique anachoretae longaevi fuere, uti etiamnum sunt Religiosi et Religiosae, quae in monasteriis sine curis et sollicitudine quiete, pie et sancte Deo usque ad decrepitam aetatem deserviunt; quia timore Dei mortificant bilem, gulam, caeterasque passiones, quae vitam abbreviant, ac sobrietate et laetitia vitam prolongant. Unde Hippocratis est aphorismus, τὰ ἄχολα μακρόβια, id est, animalia, quae carent bile, sunt longaeva, uti cervus, de quo exstat epigramma Virgilii de aetatibus animalium, in quo longaeva recenset et dimetitur; sic enim canit: Ter binos deciesque novem superexit in annos, Justa senescentum quos implet vita virorum: Hos novies superat vivendo garrula cornix; Et quater egreditur cornicis saecula cervus; Alipedem cervum ter vincit corvus; at illum Multiplicat novies phoenix, reparabilis ales: Quem vos perpetuo decies praevertitis aevo, Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
quae habentur in Latinis et Graecis Bibliis, imo et in Syriacis.
27. TIMOR DOMINI EXPELLIT PECCATUM. — Sive quod jam admissum est, sive quod tentat intrare. Expellit sane illud quidem pænitendo, hoc resistendo, ait S. Bernardus De Diversis affectionibus animæ. Timor enim Domini expellit peccatum, tum præteritum per contritionem, ad quam excitat timor, id est metus et reverentia Numinis; tum præsens et futurum: cavet enim ne Numen tantum offendat, quod acerrime judicat et vindicat omne peccatum. Ita Rabanus. Maxime vero expellit peccatum impatientiæ et murmuris, ne homo, cum in hoc mundo affligitur, et multa tristia patitur, impatiens fiat, Deoque obmurmuret; sed ei cum submissione et metu et reverentia se subdat et resignet. Unde timorem ita definit Clemens Alexandrinus, II Strom.: Timor est cautio rationi consentanea, et ejus quod lædit declinatio, juxta illud Isaiæ xxvi, 17: A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Pro quo Sanctus Cyrillus vertit: Propter timorem tuum, Domine, nos uterum gessimus, et parturivimus, et gravidi fuimus super terram.
Græca habent: Timor Domini expellit peccata; perseverans autem avertit iram; Tigurina: Religio Domini peccata depellit; et quandiu præsens est, arcet iram. Nam, ut ait S. Basilius in initium Proverb.: Sicut cruci affixus movere nec manus potest, nec pedes: sic qui timore Domini configitur, extra illius nutum nequaquam movetur. Timor ergo Dei est crux vitiorum. Et Tertullianus, I De Cultu feminarum: Qui præsumit, inquit, minus veretur, minus præcavet, plus periclitatur; timor fundamentum salutis est. Quidni ergo pariat salutis fructum? Præsumptio impedimentum timoris; utilius ergo, si speremus (id est, timeamus, ait Pamelius) nos posse delinquere; sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus. Causam subdit:
NAM QUI SINE TIMORE EST, NON POTERIT JUSTIFICARI. Sic quoque legit Clemens Alexandrinus, I Pædagog. cap. VIII, pro quo Græca habent: ὁ θυμώδης (alii, θυμός ἄδικος, id est, iracundia injusta) οὐ δυνήσεται δικαιωθῆναι, id est, vir iracundus non poterit justificari, id est, in justitia conservari. Audacia enim, eique affinis ira, opponitur et contraria est timori, ut docent Ethici. Igitur, qui sine timore est, idem est quod audax, animosus, iracundus. Sicut ergo timor frenat et coercet impatientiam, murmura, cæteraque peccata: ita audacia et ira frenos disrumpens in impatientiam, murmura et quælibet peccata, velut equus indomitus, prorumpit et ruit. Hoc est, quod subdit:
IRACUNDIA ENIM ANIMOSITATIS ILLIUS, SUBVERSIO ILLIUS EST. — Græca, nam ruinam ei creat ipsius ad iram proclivitas; ruit enim audax et iracundus quasi effrenis in sua damna, puta, in maledicia, jurgia, blasphemias, etc., quibus sibi pænas ingentes conciliat. Unde sanctus Ephrem, tract. De Panoplia: Ira, ait, est velut anceps gladius:
Sed audi Plinium, lib. VII, cap. XLVIII: Hesiodus fabulose, ut reor, multa de hominum ævo referens, cornici novem nostras attribuit ætates, quadruplum ejus cervis, id triplicatum corvis. Et reliqua fabulosius in phœnice, ac nymphis. Idem, lib. VIII, cap. XXXII: Vita cervis, inquit, in confesso longa post centum annos aliquibus captis, cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis jam cute in magna obesitate. Febrium morbos non sentit hoc animal: quin et medetur huic timori. Quasdam nos principes feminas scimus, omnibus diebus matutinis carnem ejus degustare solitas, et longo ævo caruisse febribus.
Mansuetudo ergo, æque ac sobrietas et lætitia, religiosos et sanctos facit longævos. Unde sanctus Chrysostomus, lib. II Contra vituperat. vita monast. docet monachos vivere sanos, ac ob victus temperantiam, agrestium, ut ait, instar animantium vigere, ac vegeto esse corpore; cum e contrario divites et delicati, qui vulgo habentur beati, velut in cœno jacentes, molliores sint, podagræ, chiragræ, catarrhis, aliisque morbis obnoxii, ideoque brevis ævi. Et S. Hieronymus lib. II Contra Jovin. docet abstinentiam corpori tuendo conferre, vitamque prorogare, idque ex medicorum aphorismis confirmat.
Est hæc duodecima timoris Dei dos et laus, quod timentes faciat longævos; quia arcet tres brevis ævi radices, scilicet, gulam et utramque bilem, flavam et atram, puta, choleram et melancholiam: hæc enim multos immature enecat et occidit.
26. In thesauris sapientiæ intellectus (id est intelligentia), et scientiæ religiositas, — id est, scientia religiosa, sive religio sciens et prudens, non ignorans et errans, qualis est superstitio, ut dixi vers. 16. Hic versus non est in Græco, sed ei similis subditur vers. 31. Sensus est, q. d. Sapientia est locuples et opulenta, ingentes habet thesauros: thesauri ejus sunt spiritales, puta, intelligentia, qua ornat, locupletat et replet intellectum, ac omnes virtutes (has enim secum quasi comites et pedissequas adducit religio, Deique cultus), quibus ornat repletque voluntatem, atque ex thesauris hisce suis utraque depromit, eaque suis studiosis affatim elargitur.
Nota: Siracides hæc tria, scilicet: sapientiam, timorem Dei, religionem, quasi pro uno et eodem sumit; quia intelligit sapientiam practicam, quæ in honesta actione et vitæ sanctitate, puta, Dei cultu consistit, uti jam sæpius dixi: unde illi per antithesin opponens peccata et peccatores, subjicit:
EXSECRATIO AUTEM PECCATORIBUS SAPIENTIA. — Quocirca hanc antithesin clarius Tigurina ita vertit: Thesauris sapientiæ inest intelligentia, scientiæque sanctitas; sed scelerosis exsecrationi est sapientia. Hinc eamdem antithesin diserte exprimens subdit Noster:
uno momento perimit eum, quem percutit, sicut scriptum est: Momentum enim furoris, ruina illius. Græcum enim ῥοπὴ multa significat, scilicet, declinationem, devergentiam, proclivitatem; item momentum, puta, lancis ad imum vergentis inclinationem, nutum, declivitatem, propensionem: proprie enim de lancibus stateræ dicitur. Porro dicitur momentum, ira; quia ira parum durat, juxta illud: Ira furor brevis est. Sed eadem creat ruinam longam, ut patet si quis in ira aliquem vulneret, occidat, etc. Huic opponens patientem, subdit: Usque in tempus sustinebit patiens.
Possunt tamen hæc generalius accipi, et cuivis peccato adaptari. q. d. Qui nimis afficitur suis peccatis et concupiscentiis, videns legem Dei sibi obsistentem, illi irascitur: quæ ira facit eum animosum ad peccandum, ut suis cupediis indulgeat; sed hæc animositas subversio ejus est, quia præcipitat eum in ruinam, puta, in mortem animæ præsentem et æternam. Ita Palacius et Rabanus.
Moral. Hic nota hanc esse decimam tertiam timoris Dei vim et laudem insignem, quod expellat peccatum, ut licet nos validissimi hostes, puta, mundus, caro et dæmon, ad peccata propellant; nos tamen ab iis cohibeat, et hæc omnia vincat timor Dei; quia eum summe reveretur: primo, ut Deum; secundo, ut summum omnium dominum; tertio, ut amantissimum patrem; quarto, ut sponsum charissimum; quinto, ut amicum fidelissimum; sexto, ut judicem et vindicem severissimum.
Quocirca timens Deum, dum ad peccandum sollicitatur, dicit cum Joseph: Quomodo possum malum hoc facere, et peccare in Deum meum? Gen. xxxix, vers. 9. Nam, ut sapienter ait Symmachus epist. ad Imperatores (quæ habetur lib. II, epist. S. Ambrosii): Plurimum valet ad metum delinquendi, præsentia religionis urgeri. Et cum Susanna: Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini, Daniel. XIII, 23. Et cum Psalte Psal. cxviii, 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. A judiciis tuis non declinavi; quia tu legem posuisti mihi. Et cum Job cap. xxxi, 1: Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Et vers. 14: Quid enim faciam, cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? Et vers. 23: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
Hinc Theodoretus lib. I De Curand. Græc. affect. timorem Dei comparat cum potione amara, sed purgativa: illo enim peccatorum morbidi humores, præsertim flatus superbiæ et animositatis, exhauriuntur, et sanitas menti restituitur. Timor Dei, inquit, medicamentum est optimum, quod ex malis (suppliciis) et ex bonis conficitur, sicut in theriacis accidit. Beda in Proverbiis: Ubi, inquit, non est timor Dei, ibi regnum est peccati: ubi vero est timor Dei, ibi est regnum Dei et sanctitatis. Quocirca S. Joannes Baptista, vox clamantis in deserto, non nisi timorem Dei clamabat, ut eum hominibus imprimeret. Matth. III, 7: Progenies viperarum, inquit, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Quin et Christus apud Matthæum, x, 28: Timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Quapropter sapienter dixit Clemens Alexandrinus lib. II Strom.: Fides est prima ad salutem inclinatio, post quam timor est, et spes, et pœnitentia. Et aliquanto post: Qui timorem damnant, ii legem etiam insectantur; quod si legem, clarum est, quod et Deum, qui legem dedit.
His consentiunt ea, quæ apud B. Athanasium loquitur S. Antonius: Formido (inquit) judicii, et pænarum timor horridus, lubricæ carnis incentiva dissolvit, et ruentem animam quasi ex aliqua rupe sustentat. Idem sentit S. Basilius homil. 8 in Psalm. xxxii: Necessario, inquit, velut introductorius ad pietatem timor assumitur; dilectio vero deinceps succedens a timore scientifice adoptatos perficit. Plenius homilia 9 in Psalm. xxxiii: Timor, ait, salutaris, et timor sanctificationem faciens, qualis sit, vis exponam? Cum ad peccatum aliquod progredi voles, cogita mihi horrendum illud et non ferendum Christi judicium, et cætera, quæ deinceps subdit, cum concludit: Hæc time, et hoc timore eruditus animam a concupiscentia ad hæc mala, velut freno quodam retine. Porro Chrysostomus, hom. 15 ad Pop. Antioch., gehennæ metum etiam in anima hominis justi, militem ait esse fortem et armatum, qui fures et latrones, omnesque hostes longissime a domo arceat.
Quocirca Ambrosius in psal. cxviii, serm. 21, scribit beatos martyres inter ipsa carnificum supplicia positos, timore gehennæ ante oculos mentis propositæ, earum pænarum vicisse timorem, qui a carnificibus incutiebatur. At sanctus Hieronymus, epist. 22 ad Eustoch. de Custod. virg., se ait gehennæ metu solitudinem ac durissimæ vitæ genus elegisse. Nec dubitat sanctus Augustinus, lib. De Grat. et lib. arb. cap. xviii, hunc timorem gehennæ, Dei donum appellare. Certe Cassianus, Collat. 11, cap. xxviii: Est, inquit, gradus cujusdam profectus, ut dum vel pænarum metu, vel præmiorum spe incipimus vitia declinare, ad charitatis gradum transire possimus. Omnes vero Gregorius, homilia 26 in Evang., hortatur, ut futurum judicium timeant, antequam veniat. Rursus, hom. 34: Prava mens, ait, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur. Nec frustra toties timoris dignitas ac præstantia in sacris Litteris extollitur: Beatus vir, inquit David, qui timet Dominum; in man-
amplioribus bonis cumulatus, ut contigit S. Job. Exemplo apum apposite idipsum illustrat Urbanus IV, Pont. in Psal. L, qui exstat tom. I Biblioth. SS. Patrum: David, inquit, de persecutoribus suis dicit, Psal. cxvii: Circumdederunt me sicut apes. Apes enim, etsi inferant punctionis dolorem, amantur tamen; quia mellis dulcedinem administrant: sic et persecutores meos, Domine, amare volo, et punctiones, quas mihi amaris conatibus inferunt, contribulato spiritu tolerare, ut mellita jucunditas subsequatur. Nam per quemdam Sapientem audio, Domine, te dicentem, quod usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
datis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiæ in domo ejus; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
29. USQUE IN TEMPUS SUSTINEBIT PATIENS. — Græce, ἀνθέξεται, id est, sustinebit; pro quo nonnulli legunt, ἀνέξεται, quod primo, sumi potest pro ἀνέξεται, id est, sustinebit, tolerabit, perferet, perdurabit. Secundo, verti potest, resistet, reluctabitur, scilicet, tentationi. Tertio, adhærescet, velut unguibus affixus, scilicet, suæ patientiæ, eamque mordicus retinebit. Quarto, complectetur, mutuoque complexu sibi astringet, tum suam crucem, tum suam patientiam, quasi sponsam sibi electam et dilectam. Opponit θυμώδη, id est, audaci, impatienti, iracundo, μακρόθυμον, id est, longanimem et patientem; quod hic ad tempus sustineat adversa quælibet, spe gloriæ cœlestis; ille illico iis resistat, eaque excutere satagat, ideoque lites et rixas concitet. Unde de patiente ait:
ET POSTEA REDDITIO JUCUNDITATIS. — Legit Interpres, ἀνάδωσις εὐφροσύνης, jam legunt, ἀναδώσει εὐφροσύνη, id est, pullulabit, et quasi de terra exorietur, ac germinabit ei lætitia; ἀναδίδωμι enim, id est, reddo, capitur pro ἀναβλαστάνω, id est, pullulo, germino. Est metaphora apposita et elegans ab arboribus, quæ in hieme patiuntur gelu, nives, frigora, iisque spoliatæ foliis et frondibus quasi canescunt et emoriuntur; sed tunc introrsum vires suas recipiunt, ut omnis calor cogatur in radicem, quæ e terra humorem sugant: itaque radix fæta et gravida, in vere quasi radiis solis vivificata germinet, et in lætas frondes, flores et fructus erumpat. Pari enim modo patiens in adversis, quasi in hieme, introrsum per patientiam se recipit in animæ penetralia, ibique vires succumque patientiæ, humilitatis, cæterarumque virtutum colligit, quæ mox parient ei meritos lætitiæ et gloriæ fructus. Hisce enim Deus remunerabitur et præmiabit ejus dolores et patientiam. Justus est ergo instar palmæ plantatæ secus decursus aquarum, quæ fructum dabit in tempore suo, id est, in tempore novissimo, ait S. Augustinus in Psal. I. Unde Tigurina vertit: Qui patiens est usque ad tempestivitatem, præstabit tolerantiam, et postea exorietur ei lætitia, q. d. Vir justus tentatus et afflictus patiendo sustinebit, usquequo transeat afflictionis tempus; tunc pro illa succedet tempus hilaritatis: sicut enim nocti succedit dies, hiemi ver, tempestati tranquillitas, pluviæ et caligini serenitas; ita tentationi jucunditas.
Congrua ergo et illustris est hæc metaphora ab arbore, cujus truncati rami, exusta folia, vix remanet stipes qui putetur exsuccus, et non nisi ignibus aptus hiemali tempore; at eadem appetente vere revirescit ac repullulat. Nullus igitur animo cadat, etiam hibernis oppressus et velut sepultus tribulationum rigoribus; Deo iterum flante, ac bene prosperante, repullulabit, duplo amplioribus bonis cumulatus, ut contigit S. Job.
Alludit Siracides ad Habacuc II, 3: Si moram fecerit, exspecta illum; quia veniens veniet, et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: justus autem in fide sua vivet. Et ad Isaiæ LXI, 3, ubi Christus ait se missum et unctum Spiritu sancto: Ut consolarer, inquit, omnes lugentes in Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris. Vide ea quæ utrobique dixi. Hoc est, quod canit Psaltes: Exspecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, Psalm. xxvi, 14. Et Aggæus cap. II, 7: Adhuc unum modicum est, etc., et veniet desideratus cunctis gentibus. Et Christus vadens ad mortem, Joan. xvi, 17: Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. Et vers. 22: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quocirca sapienter Tertullianus libr. De Patientia: Idoneus, inquit, patientiæ sequester Deus: si injuriam deposueris penes eum, ultor est: si damnum, restitutor est: si dolorem, medicus est: si mortem, resuscitator est. Quantum patientiæ licet, ut Deum habeat debitorem! Hoc significat et redditio.
30. Bonus sensus (id est, vir sensatus et patiens) USQUE IN TEMPUS ABSCONDET VERBA ILLIUS (id est, sua, q. d. Reprimet suam iram et impatientiam, ne in verba iracunda et maledica prorumpat): ET (id est, idcirco) LABIA MULTORUM ENARRABUNT SENSUM ILLIUS, — q. d. Multi laudabunt et celebrabunt ejus prudentiam et sapientiam, quam in patientia ostendit. Unde Græca habent, idem (patiens) verba sua tempestive supprimet, et labia multorum (hoc enim est πολλῶν, pro quo Romana legunt πιστῶν, id est, fidelium) consilium ejus prædicabunt.
Hæc est decima quarta timoris Dei laus. Ita S. Monica, ait S. Augustinus, IX Confess. cap. ix: Noverat non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refracto et quieto, cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Hac patientia et silentio jugem cum eo habuit pacem, tandemque eum ad Christum convertit.
31. IN THESAURIS SAPIENTIÆ SIGNIFICATIO DISCIPLINÆ. — Scilicet, est; græce παραβολαὶ ἐπιστήμης, id est, in thesauris sapientiæ sunt parabolæ scientiæ. Parabolæ ab Hebræis vocantur sententiæ graves, abditæ, doctæ, prudentes, quæ docent et dictant quomodo vita honeste, prudenter et sancte juxta Dei legem et disciplinam sit instituenda. Has quasi res pretiosas et gemmas in suis thesauris habet sapientia, indeque eas promit, et suis doctoribus communicat.
32. EXSECRATIO AUTEM PECCATORI, CULTURA DEI. — Græce, θεοσέβεια, id est, religio, pietas, cultus Dei, quem docet sapientia et disciplina, quique consistit in timore et amore Dei, uti dixi vers. 26 (et sic patet antithesis hujus hemistichii cum præcedenti: disciplina enim est cultura Dei): hic enim versus cum illo, licet verbis nonnullis discrepet, re tamen et sensu est unus et idem. Unde Tigurina vertit: In thesauris sapientiæ latet scientia (Vatablus, allegoria; alii, ænigmata; alii, parabolæ, græca enim est παραβολαί): sceleroso vero est pietas exsecrabilis. Vox parabolæ significat, qualis fuerit, et esse debeat sermo et doctrina sa-
pientum, nimirum, parabola scientiæ, id est, scita, prudens, arguta: hac enim in supellectile sapientiæ, et in illius thesauris reconditissimis nihil est pretiosius vel illustrius.
Dicitur autem, significatio disciplinæ; quia non debet parabola rem aperte ostendere, sed tantum sub obscure significare. Et hujus obscuritatis causam subjicit; quia peccator exsecrabitur sapientiam, et occludet aures, si clare illi salutaria de moribus probis consilia ingeras: qua de causa Christus suam sapientiam Pharisæis, eorum taxans vitia, et carnalibus Judæis ingerebat per parabolas, Matth. xiii. Sic Salomon suam sapientiam conscripsit et inscripsit: Parabolas, quæ succinctis brevibusque sententiis ingentes et perfectos continent sensus, inquit Origenes Prol. in Cantica.
Post hanc sententiam in vetusto codice Græco subjungitur ista: Timor Domini, donum a Domino; etenim eximiæ dilectionis vias constituit. Ut appareat multis modis hunc librum fuisse coagmentatum: prior enim sententiæ jam dictæ pars continetur vers. 23, posterior vers. 14.
Pars Tertia Capitis
33. FILI, CONCUPISCENS (legit Interpres, uti et S. Augustinus in Speculo, ac Complut. ἐπιθυμήσας, cum accentu in penultima: sed Romana editio Græca, S. Hieronymus in cap. x Osee, S. Hilarius in Psal. I, et S. Augustinus XXII Contra Faust. cap. LII, legunt, ἐπιθύμησας, cum accentu in antepenultima: id est, concupisti, cum nota interrogationis: sed eodem redit sensus) SAPIENTIAM, CONSERVA JUSTITIAM (græce δικαιώματα, id est, præcepta, mandata, q. d. Fili, si concupiscis ambisque sapientiam, observa Dei mandata: hæc te recto calle ducent ad sapientiam). ET DEUS PRÆBEBIT ILLAM TIBI. — tanquam sibi fideli amico, pio et obsequenti. Nam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis, Sap. I. Justitia ergo hic generalis intelligitur, quæ consistit in observatione omnium mandatorum Dei: hæc enim hominem facit et denominat justum. Sic Psaltes toto psal. cxviii, docet veram sapientiam sitam esse in lege Dei, ejusque custodia.
Id symbolice significatum fuit in matrimonio Jacob, qui prius duxit Liam, deinde Rachelem: Lia enim significat laboriosam justitiam: Rachel speciosam intelligentiam. Ita docet S. Augustinus XXII, Contra Faustum, cap. LIII: Prior est, inquit, in recta hominis eruditione labor operantis quæ justa sunt, quam voluptas intelligendi quæ vera sunt. Ad hoc valet, quod scriptum est: Concupisti sapientiam? serva mandata, et Dominus præbebit illam tibi. Mandata utique ad justitiam pertinentia: justitia autem, quæ ex fide est, quæ inter tentationum incerta versatur, ut pie cre-
dendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiæ meritum consequatur. Et mox: Proinde in his, qui flagrant ingenti amore perspicuæ veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, ut bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quo versatur, virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Illi ergo respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras, et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur; sed potius toleretur, sine quo non potest perveniri ad id quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc sæculo, non solum speciosa intelligentia, sed et laboriosa justitia. Sic S. Marcella, ait S. Hieronymus, ep. ad Principiam, sequebatur illud Psaltis Psal. cxviii: A mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum.
Est hic tertia capitis pars, qua post encomium sapientiæ et timoris Dei, modum ei assequendi præscribit, puta, justitiam, quæ sita est in observatione mandatorum Dei: timor enim Dei parit justitiam; justitia parit sapientiam. Causam subdit dicens:
34. SAPIENTIA ENIM ET DISCIPLINA (supple, est) TIMOR DOMINI, — q. d. Via et modus acquirendi sapientiam est justitia, sive observatio mandatorum Domini; quia sapientia est timor Domini, vel certe connexa cum timore Domini, ex quo oritur justitia et observatio mandatorum. Ubi nota: Hæc tria, sapientia, timor Domini, observatio mandatorum, ita inter se connexa sunt, ut ubi est unum, ibi sint reliqua duo, et quantum crescit unum tantum crescant reliqua duo: crescente ergo timore crescit observatio mandatorum, crescit et sapientia practica: Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Prov. vi, 23. Et: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, Psal. cxviii, 18; et vers. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Vice versa, quantum crescit observatio mandatorum, tantum crescit et timor amorque Dei, ac proinde tantumdem crescit et sapientia, juxta illud: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me; quia mandatis tuis credidi, Psal. cxviii, 66. Quocirca Job cap. xxviii, 28: Ecce, ait, timor Domini ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia; quia, scilicet, sapientia practica, cum sita sit in actione honesta, sita pariter est in timore Dei, qui excitat ad omne honestum, ut vere sit sapiens, qui timet Deum, ejusque legi obedit.
Nota: Hæc tria, scilicet, sapientia, timor Domini, observatio mandatorum, si proprie et per se sumantur, distinguuntur, sicut pater, filius, nepos; aut sicut prudentia, virtus, et ipsa actio virtutis. Nam sapientia est dictamen sapientiæ, quod dictat timendum esse Deum, ejusque mandata observanda. Timor deinde timet Deum, ac stimulat timentem Deum, ut ejus mandata observet. Unde tertio, timens Deum impulsus hoc timore mandata observat. Sic prudentia dictat amandam vel exercendam esse virtutem. Ex quo dictamine homo excitatur ad eam amandam, ut eam habitualiter possideat. Virtus deinde habitu possessa movet et stimulat eam possidentem ad exercendas actiones virtuosas. Igitur sapientia generat timorem Dei, timor generat observationem mandatorum: sicut prudentia generat virtutem, virtus generat actiones virtuosas; et sicut pater generat filium, filius gignit nepotem.
Hinc sequitur primo, hæc tria inter se esse connexa ita ut unum quodlibet sine aliis duobus consistere nequeat. Dices: Potest esse sapientia sine timore, et prudentia sine virtute, ut patet in impiis; hi enim prudenter judicant esse sobrie vivendum, imo in particulari hic et nunc temperandum sibi esse a vino, ne se inebrient; et tamen dulcedine vini illecti intemperanter bibunt, seseque inebriant. Resp. Hi habent prudentiam quamdam speculativam, et quasi in abstracto; non tamen habent veram sapientiam et prudentiam practice practicam, quæ actu imperat et elicit opus virtutis. Sicut enim pater dicitur, non qui potest generare filium, sed qui actu generat; et sicut gratia efficax non dicitur, nisi quæ persuadet voluntati consen-
cax et actualis non est, nisi quæ persuadet voluntati, ex eaque elicit actum virtutis. Causa enim in actu, et effectus in actu semper sunt simul: implicat enim causam causare effectum, et tamen effectum ab ea non produci. Igitur, ubi est vera et practica sapientia, ibi est timor Dei, et observatio mandatorum; atque ubi est vera et practica prudentia, ibi pariter est virtus et exercitium virtutis.
Sequitur secundo, ex eo quod hæc tria ita connexa sint, ut semper pari passu incedant, quod quantum crescit unum, tantum crescant et reliqua duo; quantum ergo crescit sapientia, tantum crescit timor et amor Dei; et quantum crescit timor et amor, tantum crescit observatio mandatorum. Sequitur tertio, ex hac indissolubili horum trium connexione, quod sicut sapientia et prudentia crescens producit majorem timorem et virtutem, atque hæc majores virtutum actus: ita vice versa majora virtutum opera faciant crescere, et intendant habitum timoris et virtutis; et hic intendat habitum sapientiæ. Unde commune Philosophorum et Theologorum axioma est, actus intensos intendere habitum virtutis. Ac fides docet actus præsertim intensiores virtutum supernaturalium mereri, et secum afferre augmentum gratiæ, charitatis et virtutum: sic fumus producit flammam, et flamma vicissim auget fumum. Quare non mirum, Siracidem hic nunc docere, quod sapientia pariat timorem et justitiam; nunc vice versa quod timor et justitia pariant sapientiam; quia, scilicet, ejus augmentum merentur et secum afferunt.
Sequitur quarto, licet hæc tria præcise sumpta distinguantur modo jam dicto, tamen propter intimam eorum connexionem commisceri, confundi et sæpe pro eodem sumi; sic enim prudentia ab Ethicis sæpe sumitur pro ipsa virtute, quam dictat et imperat: tunc enim prudentia vocatur non tantum dictamen prudentiæ, sed ipsa actio prudens, quæ non est alia quam virtus. Est synecdoche, vel metonymia. Simili modo Siracides hic sæpe commiscet et confundit sapientiam cum timore et justitia: quia sapientiam dilatat, et sumit non tantum pro dictamine sapientiæ, sed pro sapienti opere timoris et amoris Dei, quod ipsa imperat et producit. Unde vers. 20 ait: Plenitudo sapientiæ est timere Deum; et hoc vers. ait: Sapientia et disciplina timor Domini, et multa similia. Hæc valde nota, ut videas hic non committi circulum a Philosophis damnatum, atque concilies multa loca, quæ alioqui videntur esse contraria et inextricabilia.
Siracides hanc sententiam, uti et alias multas, mutuatus est a Salomone Proverb. xv, ubi cum dixisset Salomon, vers. 32: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis; causam sui dicti subjicit vers. 33, dicens: Timor Domini, disciplina sapientiæ; Hebr. Timor Domini, eruditio sapientiæ; Septuaginta
quos sequitur Siracides: Timor Domini, disciplina et sapientia. q. d. Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis, id est cordatus est et sapiens, suæque mentis dominus, quia talis habet timorem Dei: hic enim timor hominem disciplinæ et eruditioni subjicit, q. d. Nihil aliud liberam et sui juris humanæ mentis naturam, disciplinæ, id est directioni, correctioni et correptioni legis aut rectoris, cui cura et custodia legis incumbit, subdere et subjicere potest, nisi Dei timor. Hic enim super omnia se superposuit, Eccli. xxv, 14, adeoque mentem ipsam sibi, legique Dei subjugat: hanc vero ut occupavit, arbitrio suo regit et impellit, itaque fit id quod subdit Salomon: Et gloriam, quam affert Dei lex et sapientia, præcedit humilitas, quia quis humiliter se subjicit Dei legi et disciplinæ.
35. ET (id) QUOD BENEPLACITUM EST ILLIS (est) FIDES ET MANSUETUDO. — Græce clarius et brevius: ἡ εὐδοκία αὐτοῦ πίστις καὶ πραότης, id est grata sunt ei fides et mansuetudo; quia in his duobus quasi cardinibus vertitur omnis Dei lex, timor, cultus, sapientia et prudentia. Fides, id est fidelitas, in actione consistit, eamque dirigit; quia facit ut fideliter præstemus officia, quæ tam Deo et proximis, quam quæ nobis ipsis debemus; mansuetudo in passione cernitur, ut scilicet mansuete omnia adversa, quæ patimur, toleremus. Εὐδοκία Græcis est benevolentia, beneplacitum, voluntas, puta, id quod Deus vult, in quo sibi complacet, quod ei gratum est, de quo delectatur, et quasi pascitur.
Unde, ET DEUS ADIMPLEBIT THESAUROS ILLIUS, — qui hæc duo habet, ut ostendat quam illa ipsi sint grata et beneplacita; implebit, id est, plenos ei afferet thesauros bonorum, tum spiritualium, tum corporalium; sic enim τὸ implere pro plenum facere, vel plenum afferre, passim hoc libro sumitur, uti dixi vers. 22. Hoc est quod ait S. Jacobus cap. III: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat bonam conversationem in mansuetudine sapientiæ. Vere Rabanus: Omnis bonorum vita, ait, tranquilla est. Unde virtus et sapientia Dei, Christus suos docuit dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris, Matth. xi. Et apte dicitur, quod implet thesauros illius: quia qui vere timet Deum, non potest esse sine fide et bonis operibus, quæ timentem Deum sacris virtutibus implent, et faciunt eum acceptabilem esse Deo. Unde in Ecclesiaste, cap. II, scriptum est: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam.
36. NE SIS INCREDIBILIS (id est, incredulus, hoc est, primo, inobediens, rebellis, contumax) TIMORI DOMINI, — ut respuas ea quæ timor Dei agenda esse dictat. Unde aliqui legunt: Contumax ne sis et incredibilis. Ubi τὸ contumax irrepsit ex interpretatione et commentario alicujus interpre-
tantis τὸ incredibilis; secundo, ne sis incredulus, id est, diffidens, q. d. Ne diffidas, cum in difficultates aliquas incideris, vel egestate premeris (unde Regia addunt, ἐσχάτῳ, id est, cum es egens), te per timorem Domini inde liberandum, protegendum et salvandum, quasi Deus nolit, aut non possit tibi succurrere, ideoque ad opem dæmonis, puta, ad sagas et magos, vel ad hominum auxilia et solatia Deo diffisus confugias. Tigurina vertit: Religioni Domini parere ne recuses, inops, nec ad eam ficto animo accesseris.
ET NE ACCESSERIS AD ILLUM (timorem Domini, et consequenter ad ipsum Dominum) DUPLICI CORDE, — hoc est, non sincere, sed ficte et hypocritice, simulans exterius coram hominibus te velle Deum colere, illi fidere et obedire; cum interius in corde illi diffidas, et obstrepas. Patet ex sequentibus. De duplici corde plura dicam cap. II, 14.
Transit a timore et sapientia ad ejus contrarium scilicet hypocrisin, ut illam per contrarium illustret; dixerat enim vers. 33, viam ad sapientiam esse justitiam, id est, observationem mandatorum Dei; nunc qualis ea esse debeat, ostendit, scilicet vera et sincera, non ficta et hypocritica; hypocrisis enim omnem veritatem, veramque justitiam, obedientiam et virtutem enervat et elidit.
37. NE FUERIS HYPOCRITA IN CONSPECTU HOMINUM (ut fingas te timere Deum, religiosum esse, devotum et sanctum, ac glorieris te ab iis talem haberi et prædicari. Quidam ex græco vertit: Ne sis actor tragædiæ seu comœdiæ, ne sis histrio, nec mimus ad ora hominum. Hypocrita enim, dum aliam et aliam personam induit, est velut mimus et histrio. Tigurina more suo libere vertit: Ne te conformes ad sermones hominum), ET NON SCANDALIZERIS IN LABIIS TUIS. — Græce: Attende labiis tuis, ne, scilicet, per ea loquendo, tuamque sanctitatem ostentando, et prædicando, scandali et ruinæ tibi sis causa, quod Noster vertit: Et (id est, ut) non scandalizeris in labiis tuis; scandalum enim est offendiculum, casus et ruina.
Hypocrisis symbolum est struthio, de quo hunc apologum scitis gnomis variegatum texit Cyrillus lib. II Apolog. moral. cap. xxii, cujus titulus: Contra eos qui gaudent tantum videri, cum non sint: Struthio, inquit, positus inter aves, gloriæ cupidus, sed existentiæ vacuus, ostentationis vento mox alarum altioribus sparsis velis, majores se pennas habere gloriabatur. Cui aves dixerunt: Vanus quidem apparentiæ cortex, quem substantiæ medulla intus non implet, et propter hoc si alarum sublimium pennosa jactantia sursum corde levaris, earumdem potentia ventilatus, jam corpore nos præcede majori. Quo dicto, illis avolantibus, cum ipse terrestrior mole prægravatus in terra retineretur, subridens pomposum desuper corvus clamavit et dixit: Struthio frater, ubi est pennarum superbia? At ille respondit: Nimirum pedum gravitas impedit, cum volandi vis adsit. Cui corvus: Etsi asininus pes ponderat, cur tamen
Deinde idipsum duobus novis apologis, primo muris et talpæ, secundo muli et equæ confirmat. «Verum non audisti quid mus responderit talpæ de oculis glorianti, scilicet habere oculum et non visum, non minus esse quam monstrum. Unde apparere et non esse, monstrosa cæcitas est. Nam cum in oculis adsit pompa, tenebris tamen ipsa perfunditur, et visione privatur. Similiter superbientem ex sexu mulum taliter equa confudit, dicens: Apparentiæ quidem sexum habes, sed cares existentiæ fructu, adulterina conjunctione plasmatus. Sic orbata fructu, pompositas cernitur, quia est superbiæ perversæ nequam bardus. Nescis quod speculum, dum ex una parte lucidum apparet, ex altera inimica luci opacitate obscuretur? Apparentia certe sine existentia mendax est. Quibus auditis, struthio obmutuit.»
Ita detexit Deus occulta scelera Dioscori, qui, æque ac Nestorius, specie humilitatis et sanctitatis occultans internam arrogantiam et scelera, irrepserat in episcopatum Alexandrinum; cum effecit ut in Concilio Chalcedonensi adversus eum darentur libelli, quibus ipse convincebatur Origenista, arianus, homicida, incendiarius, vitaque turpissimus. Nihil enim magis Dei Ecclesiæ obesse compertum est, quam cum sub involucro sanctitatis iniquitas tegitur, et impietas horrenda visu, fuco religionis picta progreditur, fallens oculos intuentium. Facile namque est cavere, quos manifestos intelligas hostes; occultos autem quis effugiet? «Quis revelabit faciem indumenti ejus? portas vultus ejus quis aperiet?» ait Job cap. xli.
Ita Alfonsus rex Aragoniæ, teste Panormitano lib. II De Gestis ejus, cap. IX, cum audisset Antonium Picentem, qui nomine abstinentiæ et sanctitatis Italiam et Hispaniam compleverat, ac cum Angelis versari et colloqui ferebatur, in morte suam prodidisse hypocrisin, atque a vermibus comestum misere interiisse, sapienter dixit: «Propterea Deus in hypocritas tantopere sævit, quod, dum homines decipiunt, interponunt Deum ipsum tanquam sceleris mediatorem, ideoque ut plurimum viventes adhuc plectuntur in hominum oculis, quos Dei nomine fefellerunt: ut intelligant mortales a tali monstro maxima ibi cavendum esse, quod Deum ipsum non tantum post mortem, sed etiam in vita ipsa indubitatum habet ultorem.»
Ita mendicum illum simulantem se mortuum,
Quocirca vere Isidorus Pelus. lib. II, Epist. 24, hypocritam vanæ gloriæ cupidum opponens humili, ait «hypocritam vitrum veri margariti loco ponere,» id est, vanam gloriam pro vera æstimare, ac opera inania et fucata pro magnis, magnique valoris et meriti apud Deum ostentare (in quem quadrat illud adagium: «Tanti vitrum, quanti margaritum, teste Tertulliano lib. IV Contra Marcionem); e contrario humilem veras margaritas sua æstimatione pro vitreis ducere,» tum quia suas virtutes et opera bona parvi æstimat, et imbecillia ac fragilia instar vitri; tum quia per ea quasi per vitrum in Deum prospicit, omnia Deo, Deique gratiæ attribuens et resignans.
18. 38. ATTENDE IN ILLIS, NE FORTE CADAS (græce: «Non extollas teipsum, ne cadas;» S. Ephrem tract. de Humilitate: «Non exaltes teipsum, ne forte cadas,») ET ADDUCAS ANIMÆ TUÆ INHONORATIONEM, — puta infamiam, probrum et dedecus; modum subjicit dicens:
39. ET REVELET DEUS ABSCONSA TUA (absconditam in corde tuo hypocrisin, impietatem et scelera); ET IN MEDIO SYNAGOGÆ (id est, magnæ multitudinis; Tigurina, «in medio cœtu;» Vatablus, «in media concione») ELIDAT TE. — Græce, καταβαλεῖ σε, id est, dejiciat, prosternat te. Nota hic condignam hypocritarum pœnam congrue a justo Dei judicio eis irrogari solitam, q. d. Ne te simules, ostentes, prædices religiosum et sanctum, cum sis irreligiosus, impius et hypocrita; quia solet Deus hypocrisin detegere, ac hypocritas, qui apud populum falsum sanctitatis et religionis nomen aucupati sunt, prodere, ut omnes videant eorum fictionem et nequitiam, itaque infamia, probro et dedecore publico eos notare et mulctare, uti ordinarie fieri videmus in hac vita; sed certissime id fiet in futura: Christus enim in die judicii omnem hypocrisin aperiet, et hypocritas publica et horrenda ignominia afficiet, dum ob scelera, quæ pandet, eos damnabit ad tartara.
Ita Christus patefecit et confudit coram populo hypocrisin Pharisæorum: «Attendite, inquit, a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis,» Lucæ XII. Ita pariter Christus elisit hypocrisin, nomen et factum Simonis Magi, qua se Prophetam divinum, imo Deum simulans, ut talis a
Ita hypocrisin suam detexit Doctor Parisiensis: cum enim in vita ab omnibus probus haberetur, mortuus ex feretro proclamavit: «Justo Dei judicio accusatus, judicatus et condemnatus sum.» Qua voce perculsus S. Bruno cum sociis Ordinem Carthusiensium instituit.
Porro facit id Deus, quia ipse est cardiognostes, eique soli patent cordis arcana. Ejus ergo, qui prima est Veritas, quæ exsecratur omnem fallaciam, est cordis falsitatem aperire. Ejus, qui est ipsa fidelitas bonorum provida, est fraudes in corde latentes detegere, ne per eas in hæreses et errores deducantur cæteri fraudis ignari. Ejus, qui est ipsa justitia sincera et integra, est hypocrisin aperire, judicare, damnare: ipse enim solus est inspector mentium, et judex cordium. Hoc est quod ait Apostolus Hebr. IV, vers. 12: «Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.» Vide ibi dicta. Hinc in Scriptura viri religiosi et sancti dicuntur ambulasse cum Deo, conversati esse in oculis Dei, vixisse in conspectu Dei; quia, uti ore, ita et corde sinceræ studentes sanctitati, simpliciter serviebant Deo. Unde in Scriptura vocantur simplices. Sic Job, cap. 1, 1, vocatur vir simplex, hebr. tam, id est, perfectus; simplicitas ergo est perfectio, et hominem facit perfectum.
Tropol. Rabanus, et ex eo Palacius: Simplex est, inquiunt, qui uni servit Deo; duplex, qui vult gaudere cum sæculo, et regnare cum Christo. Qui Dei est per fidem, mundi per amorem: Deo dedit intellectum, mundo affectum. Hi sunt quos Elias dicit claudicare in duas partes, colentes simul Deum et Baal. Hi sunt Samaritani, servantes legem Dei, et simul servientes idolis suis. At esse Samaritanum, erat tunc injuria summa. Hi sunt hypocritæ; ostentantes se esse Christianos exterius, cum longe ab ea vita absint interius. Quis enim non videt te hypocritam vocandum, si, cum Christianum te verbis, fa-
40. QUONIAM ACCESSISTI MALIGNE AD DOMINUM, ET COR TUUM PLENUM EST DOLO ET FALLACIA. — Debueras accedere ad Deum simplici animo; at duplicem animum adduxisti. Debueras accedere vere et sincere; accessisti hypocritice, fallendo hominum oculos, qui credebant te esse Christianum intus et extra. Ideo pœnam patieris sempiternam. Veritas vere coli vult, non falso. Hucusque Palacius. Quocirca Theodoretus in Hist. Patrum, cap. XXI, refert Jacobum Anachoretam, cum minister scyphum ejus absconderet, ne ab adventantibus videretur, id prohibuisse, ac dixisse: «Absit, o fili, ne celes homines ea quæ sunt aperta Deo universorum: illi enim soli volens vivere, nullam humanæ gloriæ curam gero. Quid enim me juverit, si hi quidem magis me laborasse, et majori exercitatione usum esse sciverint; Deus vero minori? Non enim sunt hi datores mercedis pro laboribus, sed Deus est suppeditator.»
QUONIAM ACCESSISTI MALIGNE AD DOMINUM. — Sic quoque legit S. Augustinus in Speculo. Maligne, id est dolose, ficte, dupliciter. Nam græce est: «Quia non accessisti in veritate,» id est vere et sincere, «ad timorem;» quia accedendo ad timorem Domini, accedimus ad ipsum Dominum; Tigurina: «Eo quod ad religionem ejus non accesseris sincere, sed animum dolosum attuleris.»
Denique Syrus hæc omnia a vers. 36, hucusque paraphrastice ita vertit: «Dilige timorem Domini, et confirma cor tuum, et ne timeas; accede, et ne tardes, et invenies vitam spiritui tuo; et cum fueris appropinquans tanquam gigas et robustus, fili mi, ne mentiaris in timore Domini, et ne accedas ad eum duplici corde, et ne honorem quæras de illo in oculis hominum, et in labiis tuis esto cautus ad veram, ne spernas eloquium ejus, et ne movearis, et ne multiplices animæ tuæ ignominiam; ne forte multiplicet Dominus vincula tua, et in medio Ecclesiæ dejiciat
Ex dictis liquet principium, radicem et quasi rationem a priori omnium quæ hoc capite dicta sunt, esse augustam præstantiam, sanctitatem, et majestatem Sapientiæ primæ et increatæ, quæ est ipsa deitas, ipseque Deus. Quia enim Deus summe sapiens, summe sanctus, summe potens et immensus quaquaversum est: hinc omni timore, amore, cultu, reverentia dignissimus est: quæ deinde ipse sapientiæ creatæ suo modo communicat, sed limitate.