Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus II


Index

te; quia nominatus fuisti in timore Dei, et internum cordis tui plenum est fraude.

Ex dictis liquet principium, radicem et quasi rationem a priori omnium quae hoc capite dicta sunt, esse augustam praestantiam, sanctitatem, et majestatem Sapientiae primae et increatae, quae est ipsa deitas, ipseque Deus. Quia enim Deus summe sapiens, summe sanctus, summe potens et immensus quaquaversum est: hinc omni timore, amore, cultu, reverentia dignissimus est: quae deinde ipse sapientiae creatae suo modo communicat, sed limitate.


Synopsis Capitis

Cap. I. Siracides sapientiae encomia celebravit, ut ea omnibus commendaret, modumque eam acquirendi praescripsit, scilicet, justitiam et custodiam legis. Nunc ejus dogmata et praecepta tradit, et sigillatim percenset. Primum ergo hoc cap. tradet dicens: "Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animum tuam ad tentationem." Hic itaque locus illustris est de tentatione, cujus et remedia assignat. Primum est praeservativum, scilicet, eam exspectare et ad eam se praeparare, vers. 1. Secundum, humiliare et deprimere cor suum, vers. 2. Tertium est sapientia: "Sustine," ait vers. 2. Quartum est, audire consilia sapientum, vers. 2. Quintum, non trepidare, vel nutare; sed esse firmum et constantem: "Ne festines in tempore obductionis," ait vers. 2. Sextum est, jungere se Deo, illique firmiter adhaerere, vers. 3. Septimum est, resignare se in voluntatem Dei: "Omne," ait vers. 4, "quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine." Octavum est, firma in Deum fiducia: "Crede Deo, ait vers. 6, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum." Nonum est, constans Dei timor et amor: "Serva timorem illius, et in illo veterasce," ait vers. 6, usque ad finem capitis eumdem commendat, estque paraenesis et adhortatio ad spem, timorem, cultum et amorem Dei.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 2:1-23

1. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore; et praepara animam tuam ad tentationem. 2. Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus; et ne festines in tempore obductionis. 3. Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. 4. Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. 5. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. 6. Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. 7. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, et non deflectatis ab illo, ne cadatis. 8. Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra. 9. Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. 10. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. 12. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13. Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. 14. Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis! 15. Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo! 16. Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas! 17. Et quid facient, cum inspicere coeperit Dominus? 18. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. 19. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua,

et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. 21. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, 22. dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. 23. Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.


PRIMA PARS CAPITIS


1. FILI, ACCEDENS AD SERVITUTEM DEI, STA IN JUSTITIA ET TIMORE, ET PRAEPARA ANIMAM TUAM AD TENTATIONEM. — Arabicus: "O fili mi, si adhaesisti timori Dei, commuta animae tuae omne malum;" Syrus: "Fili, si accedes ad timorem Dei, exposuisti animam tuam omni tentationi. Adhaere illi (timori Dei), et ne dimittas eum, ut sapiens fias in viis tuis;" Tigurina: "Fili, cultum Dei aggressurus, fac in justitia sollicite persistas, et animum tuum pares adversus tentationem."

Siracides, tradens sapientiae dogmata et praecepta, sequitur ordinem Decalogi et naturae; unde incipit a Deo Deique cultu. Primum ergo hoc est ejus dogma et praeceptum, sed trimembre. Tres enim continet partes, et tria praecepta; primum: "Accede ad servitutem Dei," servi Deo; secundum: "Sta in justitia et timore;" tertium: "Praepara animam tuam ad tentationem." Pari modo sapientes Ethici, tam sacri, quam profani, suam Ethicam ordiuntur a Deo, Deique religione. Unde S. Isidorus, II Sentent. cap. 1: "Primum, inquit, sapientiae studium est quaerere Deum, deinde honestatem vitae cum innocentiae opere." Servitus Dei non est vilis et coacta servorum, sed nobilis (servire enim Deo, regnare est) et religiosa Dei cultorum, puta, Dei cultus et religio. Haec enim passim in Script. praesertim in Levitico et Numeris vocatur אבודה aboda, id est, servitus, cultura, ministerium. Ibi enim officia, ritus et caeremoniae Levitarum in tabernaculo vocantur aboda.

Porro occasio haec scribendi Siracidi fuit, quod sub hoc tempus Judaei graviter afflicti fuerint a Ptolemaeo Lagi, qui Alexandro Magno in regno Aegypti successit. Hic enim dolo cepit Jerosolymam, Judaeos acerbe et inclementer tractavit, multos captivos in Aegyptum traduxit, ibique eos sedes figere jussit. Unde ei succedens Ptolemaeus Philadelphus, in gratiam Eleazari et Septuaginta Interpretum, centum viginti millia Judaeorum manumisit, et ex Aegypto in Judaeam remisit, uti narrat Josephus, lib. XII Antiq. cap. 1 et 2. Haec ergo gravis fuit Judaeorum tentatio, ob quam nonnulli a judaismo ad gentilismum transierunt. Unde videtur sub hoc tempus, ad eos in Dei servitute et religione confirmandos, haec scripsisse Siracides. Accessit et alia tentatio Samaritarum schismaticorum, de qua dicam vers. 14.

Praeclare S. Ephrem tract. de Patientia: "Qui Deo placere cupit, ait, ejusque haeres per fidem evadere, ut et ipse filius Dei appelletur, et Spiritu Sancto genitus, ante omnia longanimitatem apprehendens ac patientiam, debet fortiter obvias quasque sufferre tribulationes, angustias, atque necessitates, sive corporales morbos ac passiones, sive improperia atque injurias ab hominibus, sive etiam diversas invisibiles anxietates, quae a spiritibus malignis inferuntur animae."

STA IN JUSTITIA ET TIMORE. — Haec verba desunt in Graecis modernis; sed ea legit S. Augustinus in Speculo, et Cyprianus tract. De Mortalitate. Unde patet olim ea fuisse in Graeco, et Interpretem nostrum esse pervetustum, qui pleniora habuerit exemplaria Graeca, quam modo sint. Per justitiam intellige observationem mandatorum Dei: hanc enim exigit Dei servitus, imo in hac consistit, ut dixi cap. 1, 33. Sensus est, q. d. Si vis Deo servire ejusque obsequio te mancipare, constanter observa ejus jussa et mandata, ac fuge peccata omnia, quae eis repugnant: haec enim ille odit et vetat, sicut illa amat et mandat.

Nota to sta, q. d. Persiste firmus, constans et immobilis quasi rupes, contra omnes hostes et tentationes, quae mox ingruent et te invadent, uti sequitur: ideoque justitiae huic constanti misce timorem, ne tibi praefidens deseraris a Deo, sinarisque in tentationem ruere et consentire, juxta illud: "Qui se existimat stare, videat, ne cadat," I Cor. x. Rursum Dei timor, id est, metus et reverentia, te in tua justitiae statione confirmet, dum te cautum facit et sollicitum, ne Deum offendas, et justitiam excedas. Optimus enim gratiae et justitiae custos est metus. "Animus vereri qui scit, scit tuto ingredi," ait Seneca in Sentent. littera A. S. Ephrem tract. De Patient. citans haec verba Ecclesiastici: "Si porro, inquit, fortiter strenueque non perfert, sustinendo quamlibet tentationem ac tribulationem; verum tristatur ac taedio afficitur, indignatur et angitur, parumque de certamine laborat; vel etiam desperat, quasi non sit unquam liberanda, quod ipsum malitiae ipsius est inventum ac artificium, in socordiam atque ignaviam pusillanimitatemque conjicientis animam, et spei compotem non effectam, qua semper misericordiam exspectet Domini in fide certa, nihilque haesitante. Cujusmodi quidem anima vitam in futuro non promeretur, quoniam cunctorum se Sanctorum sequacem non praebuit, neque Domini vestigia est prosecuta. Considera ac cerne quo pacto ab initio Patriarchae, Prophetae et Apostoli ac Martyres per tribulationum atque tentationum vias pertranseuntes, ita potuerint placere Deo: qui for-

tibi adversus Zabulum nascitur pugnae principium." Quod etiam luculenter explicat Gregorius in Job cap. 3, ad illa verba: "Qui parati sunt suscitare Leviathan." "Omnes, ait, qui ea, quae mundi sunt, mente calcant, et quae Dei sunt, plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant; quia ejus malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Dolet contra se captum reniti, et mox zelo accenditur, mox ad certamen movetur, mox ad tentationes innumeras contra rebellantem mentem se excitat." Et alibi Job. 40, ad illa verba: "Absorbebit fluvium, et non mirabitur." "Illos magnopere rapere nititur, ait, quos, despectis terrenis studiis, jungi jam coelestibus contemplatur. Itemque toto nunc annisu in illorum mortem se erigit, quos contra se regeneratos tabescit. Jordanem sitit, et toties in os illius Jordanis fluit, quoties christianus quisque ad iniquitatem defluit."

titer quamcumque perferentes tentationem atque tribulationem, etiam inter angustias gavisi sunt, propter spem retributionis mercedis, quae exspectatur; sicut ait Scriptura: Fili, accedens ad servitutem Dei, dirige cor tuum, et sustine. Rursusque Apostolus dicit: Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulterini et non filii estis. Alibique iterum: Omnia, quae superinferuntur tibi, tanquam bona amplectere, sciensque absque Deo nihil fieri." Denique qui timore Domini imbui et perfici cupit, legat S. Ephrem, qui spiritu timoris et compunctionis caeteros Patres antecellit, et non nisi timorem, amorem et vitam coelestem spirat.

ET PRAEPARA ANIMAM TUAM AD TENTATIONEM — sustinendam et superandam. Tentabit enim te caro, mundus et daemon: hos enim hostes lacessis et provocas, qui lacessiti et irritati acrius in te insurgent, tum per prospera, tum per adversa: hi enim duo sunt tentationum omnium fontes. Vide S. Gregorium XXIV Moral. 13. Primum Siracidis monitum est: "Praepara te ad tentationem." Causam dat S. Leo serm. 1 de Quadrag. cap. 3: "Vir enim, ait, sapientia Dei plenus, sciens studium religionis laborem habere certaminis, cum praevideret pugnae periculum, ante admonuit pugnaturum; ne forte, si ad ignorantem tentatio accederet, imparatum citius vulneraret." Praepara ergo te ad tentationem, primo per orationem, juxta illud Christi Matth. 26: "Vigilate et orate, ne intretis in tentationem;" secundo, per fugam occasionum: nam "qui tangit picem, inquinatur ab ea," Eccli. 13; tertio, per providentiam praevidendo futura pericula et certamina, ac contra ea arma accersendo; quarto, per animi firmitatem, obfirmando te contra omnes tentationes venturas, juxta illud Psal. 118: "Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae." Ita Palacius. Hinc S. Hieronymus hac sententia, Epist. 34, consolatur Julianum, qui filiabus simul et uxore erat orbatus: "Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem, et cum omnia feceris, dicito: Servus inutilis sum; feci quod facere debui. Tulisti liberos, quos ipse dederas. Recepisti ancillam, quam mihi ob breve solatium commodaveras. Non contristor, quod recepisti: sed gratias ago quod dedisti."

Quaeres: Cur accedenti ad servitutem Dei parata est tentatio? Resp. Causae sunt multae. Prima, quia talis recedit a servitute diaboli, qui indignans se suo peculio et jure herili privari, eum ut servum fugitivum et apostatam persequitur, tentatque, ut ad sua castra, ad suum jus et dominium reducat. Talis ergo fixum habeat, certoque sibi proponat, se diabolum omnesque daemones ad bellum, imo duellum perpetuum provocare et excitare. Audi Origenem homil. 9 in lib. Judic.: "Venisti, inquit, ad aquam baptismi; istud est certaminis et pugnae spiritualis initium: hinc

bolus in sanctis intrinsecus non regnat, contra eos extrinsecus pugnat; et qui intrinsecus amisit dominium, exterius commovet bellum."

Secunda causa cur fidelis mox a conversione debeat tentationes exspectare, et parare se ad multas afflictiones, est, quia vitia cuncta eum impugnant, adeoque cum concupiscentiis omnibus sibi innatis, et indulgentia prioris vitae adauctis, planeque inolitis, jugiter ei dimicandum est: cupiditates enim, dum mortificantur, acrius exsurgunt, et caput exerunt, instar aspidis. Ita S. Hieronymus Epist. 1: "Erras, frater, erras, si putas unquam christianum persecutionem non pati." S. Leo serm. 9 de Quadrag.: "Nunquam deest tribulatio persecutionis, si nunquam desit observantia pietatis." Egregie vero Chrysostomus homil. 8 in II ad Timoth.: "Nemo certans requiem quaerit: nefas est pugilem Dei vacare deliciis; non licet epulari luctantem. Lucta quidem sunt praesentia omnia, certamen, bellum, stadium; aliud est quietis tempus; hoc aerumnis deputatum est atque sudoribus: nullus, ubi ad certamen se exuit unctusque est, requiem quaerit." S. Bernardus sermone 1 de Convers. S. Pauli: "Videbatur, ait, jam cessasse persecutionis tempus; sed, ut palam factum est, nunquam deest persecutio christiano."

Undique imminent nobis certamina, quin etiam intra nos ipsos intestino bello oppugnamur. Ita Chrysostomus homil. 24 in Act. Apostol. "Vides, inquit, nunc majorem esse persecutionem, invadentibus nos undique affectionibus tanquam bestiis? Nunc est gravis persecutio, vel ob hoc, quod non putatur esse persecutio: etenim etiam hanc difficultatem habet bellum, quod pax putatur, ut ne contra illud arma sumamus, vel insurgamus, nullus formidat, nullus tremit." Et in eamdem sententiam S. Hieronymus Epist. 1: "Tunc, ait, maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis." Enumerat deinde vitiorum oppugnationem: "Inde, inquit, me persequitur luxuria; inde avaritia conatur irrumpere; inde venter meus vult mihi Deus esse pro Christo; compellit libido, ut habitantem in me Spiritum Sanctum fugem, ut templum ejus violem." Id olim in Ismaele, qui, ut ait Paulus Galat. IV, 19, Isaacum persequebatur, fuisse significatum longa oratione docet Origenes homil. 7 in Genes.: "Si caro, inquit, cujus personam gerit Ismael, qui secundum carnem nascitur, spiritui blandiatur, qui est Isaac, et illecebrosis cum eo deceptionibus agat, et delectationibus illiciat, voluptatibus molliat; hujusmodi ludus carnis cum spiritu Saram maxime, quae est virtus, offendit; hujuscemodi blandimenta acerbissimam per-

secutionem judicat Paulus. Et tu ergo, o auditor, illam solum persecutionem putes, quando gentilium ad immolandum idolis cogeris; tanquam persecutionem, maxime fuge. Sed, si injustitia blandiatur, et gratia ejus flexus non rectum judicium feras, intelligere debes, quia sub specie ludi blandam persecutionem ab injustitia pateris. Verum et per singulas malitiae species, etiamsi molles et delipatae sint, et ludo similes, has persecutionem spiritus dicito." Quocirca vere Beda in Proverbiis: "Ante conversionem, inquit, praecedit turba peccatorum; post conversionem sequitur turba tentationum. Amor enim seculi contemptus est Dei; et vicissim amor Dei, contemptus est seculi." Rursum: "Diu jacens in peccatis, diu quoque, si converti voluerit, diabolicae tentationis molestias sustinebit."

Tertia causa est, quia socii et amici, videntes se ab eo, qui statuit pie vivere, deseri, in eum insurgunt, sicut Ismael insurrexit in Isaac, Esau in Jacob, fratres in Josephum. Ita S. Augustinus tract. 12 in Joannem: "Quam lusionem, inquit, dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus; plus ergo vos persequuntur, qui vos illudendo seducunt." Et post multa: "Illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat; nam magnum sacramentum attendat charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat," et multa deinceps.

Eodem spectant, quae scribit Gregorius lib. IX Reg. epist. 39; malorum enim societatem esse persecutionem ait ipse: "Ego, inquit, Abel esse non suspicor, qui Cain non habuerit; boni enim, si sine malis fuerint, perfecti esse boni non possunt, quia minime purgantur; ipsa autem malorum societas, purgatio bonorum est. Tres in arca filii Noe fuerunt: unus irrisor patris exstitit, qui, etsi in se benedictus fuit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit. Duos Abraham, prius quam uxorem Cethuram duceret, filios habuit; sed tamen carnalis ejus filius est repromissionis filium persecutus; quod magnus Doctor exponit dicens: Sicut autem is, qui secundum carnem est, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc."

Bernardus vero, sermone 1 de Convers. Pauli, deplorat Ecclesiae conditionem, in qua reperiuntur qui non modo christianos, sed ipsum etiam Christum persequuntur. Alibi vero serm. 6 in Psal. Qui habitat, explicans Davidis verba: "Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano," quatuor recenset persecutionum genera, quibus, tum privatim singuli, tum universa Ecclesia maxime oppugnatur. Praeclare S. Augustinus serm. 78 de Temp.: "Sicut duo parvuli, inquit, in utero Rebeccae collidebantur; sic in utero Ecclesiae duo sibi populi jugiter adversantur: in ventre spiritualis Rebeccae, Ecclesiae, duo populi colliduntur; humiles, scilicet, et superbi; casti et adulteri."

Quarta causa, sunt hostes et aemuli qui, virtu-

they hated, envying him, they attacked him with slander, harsh words, and sometimes with blows. Christ forewarned His own of this in Matthew 10:17: "Beware of men; for they will hand you over to councils, and in their synagogues they will scourge you." And shortly after, verse 21: "Brother will deliver brother to death, and a father his son, and children will rise up against their parents and put them to death, and you will be hated by all men on account of my name." Finally, verse 23: "When they persecute you in this city, flee to another." And elsewhere, John 15:19: "If the world hates you, know that it has hated me before you. If you had been of the world, the world would love what is its own; but because you are not of the world, but I chose you out of the world, therefore the world hates you." And after some verses, chapter 16:32: "Behold, the hour is coming, and has already come, when you will be scattered, each to his own." And shortly after: "In the world you will have tribulation." Add those words from chapter 16:1: "These things I have spoken to you, that you may not be scandalized. They will put you out of the synagogues," and what follows thereafter. Finally, St. Paul, 2 Timothy 3: "All," he says, "who wish to live piously in Christ will suffer persecution." Hence St. Bernard, Sermon 64 on the Song of Songs, on that verse, Song of Songs 2, 'Catch us the little foxes': "The foxes," he says, "are temptations. It is necessary that temptations come. For who will be crowned, unless he has fought lawfully? Or how will they fight, if there is no one to attack them?" The fifth reason is that God has decreed by eternal law that His faithful ones, as champions and athletes of virtue, should be tested, exercised, strengthened, made illustrious, and perfected by adversities. Moses gives this reason in Deuteronomy 13:3: "The Lord your God tests you," he says, "that it may be manifest whether you love Him or not, with your whole heart and your whole soul." And David, Psalm 16:3: "You have tested my heart and visited me by night; You have tried me by fire, and iniquity was not found in me." And Psalm 25:2: "Prove me, O Lord, and try me; burn my reins and my heart." And Psalm 65:10: "For You have tested us, O God; You have tried us by fire as silver is tried." And Solomon, Wisdom 3:5: "For God tested them and found them worthy of Himself; as gold in the furnace He tried them." Hence St. Gregory, Homily 35 on the Gospels and Dialogues III, chapter 26: "There are," he says, "two kinds of martyrdom: one in the mind, the other in the mind and in action as well. And so we can be martyrs even if we are not killed by any persecutor's sword; for to die at the hand of a persecutor is martyrdom in open deed; but to endure insults, to love the one who hates us, is martyrdom in hidden thought." And after some further words: "And so we too can be martyrs without the sword if we truly guard patience in our soul." And with a few words interjected, he praises the admirable patience of a certain Stephen: "The virtue," he says, "of patience had grown exceedingly strong in him, so that he would consider anyone his friend who had caused him some trouble; he returned thanks for insults; if any loss had been inflicted even amid his own poverty, he considered it the greatest gain; he regarded all his adversaries as nothing other than helpers." So Abbot Orsitius in the Lives of the Fathers, Book V, booklet 15, number 51: "Just as," he says, "a raw brick is soon dissolved by water, but baked in fire is hardened like stone; so he who has not been baked by the fire of temptations, like Joseph, is soon weakened by the water of tribulation, and melts and is destroyed." And St. Syncletica, Book V, booklet 6, number 16, teaches that in temptation we ought to be ambidextrous: "If you are iron," she says, "through fire applied to you, you will lose the rust. Say therefore: The Lord has chastised me severely, but has not given me over to death. If you are gold, through fire you will be proved more worthy. Rejoice therefore, because you have been made like Paul, remembering this: We have passed through fire and water; and what remains is what follows: that we may be led into refreshment." And number 17: "This," she says, "is great virtue, when in weakness there is endurance, and thanksgiving is sent up to God. If we lose our eyes, let us not bear it heavily, for we have lost the instrument of pride; but let us behold the glory of the Lord with interior eyes. Have we become deaf? Let us not be saddened, because we have lost vain hearing. Have our hands been weakened by some affliction? But let us have our interior hands ready against the temptations of the enemy. Sickness holds our whole body? But health grows for our inner man." Finally: "As silver is proved by fire and gold by the furnace, so the Lord tests hearts" (Proverbs 17:3). And: "The kiln tests the potter's vessels, and the trial of tribulation tests just men" (Sirach 27:6). Hence Bede aptly says on Proverbs: "He refuses to be Abel whom the malice of Cain does not exercise." St. Francis truly said, as recorded in the Mirror of His Life, in his teaching, chapter 12: "A conquered temptation is a ring by which God betroths the soul of His servant to Himself. For let no one consider himself a servant of God until he has passed through temptation and tribulation. For thereby perfect virtue is proved. It is a sign of greater grace that God leaves nothing unpunished in His servant as long as he lives in this world."

Solerter advertendum est quod S. Gertrudis lib. II Revelat. cap. 11, sibi coelitus revelatum scribit, scilicet: "Daemonem in ea re et concupiscentiae specie majorem tentandi occasionem accipere vel arripere, in qua quis aliquando ei praestitit consensum; id enim decorem divinae justitiae ad consensus castigationem, congrue et decore permittere." Qui ergo sapit, fortiter se cunctis daemonis tentationibus, statim ut eas sentit, opponat. Idem tradunt Sancti in Vitis Patr.

Exemplum clarum est in Vita S. Mariae Aegyptiacae, quae per septemdecim annos in eremo graviter tentata fuit spiritu luxuriae, quia totidem annis prius illi consenserat et servierat: "A quo enim quis superatus est, hujus et servus est,"

ait S. Petrus epist. I, cap. 2, 19. Talem ergo diabolus quasi servum fugitivum insequitur, ut ad pristinam suam servitutem reducat.

Sexta, quia Christus suos asseclas, quasi milites, crucis suae tessera insignit, vultque ut secum per afflictiones et tribulationes mereantur immensum et aeternum gloriae pondus in coelis. Si enim "oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam," Luc. 24, 26, cui tamen illa jure naturali filiationis erat debita; multo magis nos christianos, qui ex nobis nullum ad eam jus habemus, decet per luctas et certamina tantam gloriam promereri, ac "per multas tribulationes intrare in regnum Dei," Act. 14, 21. Hoc est quod Christus iturus ad mortem Apostolis dixit, Luc. 22, 28: "Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis." Mox vero subjicit praemium: "Et ego, ait, dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel." Et Joan. 17, 24: "Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi." Et Paulus II Corinth. 4, 10: "Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali." Et Rom. 6, 5: "Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus." Denique II Timoth. 2, vers. 11: "Nam, si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus." Hoc sapiebat S. Augustinus cum diceret: "Nolo sine vulnere esse; quia te, Domine, video vulneratum." Et Apostoli, qui, ut dicitur Actor. 5, 41, "ibant gaudentes a conspectu concilii; quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati." Et S. Jacobus cap. 1, 2: "Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis." Ubi plura hac de re dixi. S. Joannes vero gloriam patientium videns et admirans Apoc. 7, 14: "Hi sunt, inquit, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni; ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus."

Ita Abbas ille in Vitis Patr. lib. V, libello 7, n. 43, vidit Angelum adornantem septem coronas discipulo suo, eo quod septies somni tentationem illa nocte superasset: "Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud," Matth. 11. Denique S. Augustinus in psal. 83, qui inscribitur: Pro torcularibus, per torcularia accipit Ecclesias, et animas fidelium qui tentatione premuntur: "Uva, inquit, pendet in vitibus, et oliva in arboribus; his enim duobus pro fructibus solent torcularia praeparari. Et quamdiu pendent in frutetis suis, tanquam libero aere perfruuntur; at nec uva vinum est, nec oliva oleum ante pressuram. Sic sunt et homines, quos praedestinavit Deus ante secula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui, qui praecipue in passione magnus

botrus expressus est. Hujusmodi ergo homines, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in hoc seculo, tanquam deliciosa libertate, velut uvae, aut olivae pendentes; sed quoniam dictum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore; et praepara animam tuam ad tentationem; accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat, contribulabitur, conteretur, comprimetur, non ut in hoc seculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaceis; hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus. Propter quae et Apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem, et induite novum; hoc totum non fit nisi de pressura; propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei hujus temporis."

Quocirca hujus sententiae, tentationis et duelli specimen, imo auspicium suis omnibus dare et praeire voluit Christus Dominus, qui orditurus suam praedicationem, quasi suam servitutem et obsequium Dei, abiens in desertum, ibique jejunans, tentari voluit a diabolo, triplici, id est omni, tentationis genere. Unde S. Hieronymus in cap. 4 S. Matth.: "Nisi, ait, jejunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, juxta illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore; et praepara animam tuam ad tentationem."


2. DEPRIME. — Jam Graeca legunt, εὔθυνον, id est, dirige cor tuum. Et sic legit S. Ephrem tract. de Patientia, et S. Cyrillus homil. quam Ephesi habuit; Tigurina: "Recte institue cor tuum," q. d. Dirige cor tuum recta ad Dei legem et voluntatem, illudque rectum effice, et in hac rectitudine conserva, ne illud per tentationem ad dextram, vel sinistram flecti, curvari et obliquari sinas. Primum remedium ad vincendam tentationem est animi ad eam praeparatio, quod assignavit vers. 1. Secundum est animi depressio et humilitas; vel, ut Graeca habent, rectitudo: quia tunc rectus est animus, cum legi, aeque ac gratiae Dei humiliter se subjicit, sub eaque se deprimit et humiliat; hac enim humilitate sub potenti manu Dei, profitetur suam ad resistendum infirmitatem, imo impotentiam, ideoque tacite postulat opem et gratiam Dei, eamque humilitate hac provocat et emeretur.

Unde moraliter Palacius: "Ante conversionem, inquit, tua anima tua erat corde elato; carebat illa jugo; carebat sessore et domitore. In conversione vero vult Deus sedere in throno suo; vult sedere super asina et pullo suo; vult ascendere super Cherub suo; vult equitare super pennas venti, seu spiritus sui. Deprime igitur te. Humilia te, Deum supra te recepturus; nullo modo superbiam admiseris." Ita S. Antonius, teste S. Athanasio, vidit totum mundum laqueis tentationum, quos tendebant daemones, plenum; cumque suspirans diceret: "Domine, quis omnes hos laqueos

evadere poterit?" audivit: "Humilitas. Humilitas enim solvit omnem virtutem inimici," uti ipsi daemones saepius confessi sunt. Hac de causa Deus permittit in Sanctis, qui magnas tentationes vicerunt, nonnullas exiguas; ut, dum ab illis vincuntur, sentiant suam infirmitatem, seque humillient, atque victoriam majorum, non sibi, sed Deo attribuant. Ita Rabanus.

ET SUSTINE. — Tigurina: "Age fortiter;" graece, sicut discipulus; sicut discipulus tolerat et sustinet flagella magistri. Rursum: Sustine, inquit Palacius, id est, ubi Deum super te admiseris, eum, quamvis videatur gravis, ne excusseris, sed sustine. Dictum est: "Viriliter age, confortetur cor tuum, et sustine Dominum." Ponderosus tibi videbitur non raro. At, ne excusseris tam nobile pondus; dabit ipse vires ad sustinendum, qui vult pondus in onere, dicetque: "Sufficit tibi gratia mea."

Hoc est tertium tentationis remedium, scilicet, patientia et sustinentia, qua patienter toleres tentationis molestias, dolores, metus, sollicitudines et angores. Vere Seneca in Sentent.: "Cuivis dolori remedium est sapientia." Idem, lib. De Provident. cap. 1: "Deus, inquit, virum justum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum praeparat." Post nonnulla cap. 2: "Omnia adversa (vir bonus) exercitationes putat; quis autem vir, modo erectus ad honesta, non est laboris appetens justi, et ad officia cum periculo promptus? Cui non industrio otium poena est? Marcet sine adversario virtus; tunc apparet quanta sit, quantum valeat polleatque, cum quid possit, patientia ostendit." Et multa ille deinde congerit, quae multo verius in Christianum hominem cadunt; nihil enim viro justo optabilius est, quam in rebus adversis patientia: "Haec, inquit Tertullianus lib. De Patientia, fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesim assignat, carnem regit, spiritum servat, manum continet, tentationes conculcat, scandala pellit, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, Gentilem incitat; servum domino, dominum Deo commendat; feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est."

ET INCLINA AUREM TUAM, ET SUSCIPE VERBA INTELLECTUS. — Tigurina: "Admove aurem tuam, verbaque consulta percipe." Quartum est hoc tentationis remedium, nimirum, audire consilia et consolationes, tum S. Scripturae et librorum piorum, tum virorum spiritalium, quibus tentatus, partim instructur, quomodo, puta, quam prudenter ac patienter se in tentatione gerere debeat; partim roboretur, ut eam fortiter patiatur et sustineat. Significat ergo Siracides tentatum debere excipere instructiones et consolationes, tum bo-

men, and of God, whether He suggests them through internal inspirations or through Sacred Scripture and pious books. Therefore, the one who is tempted should immediately have recourse to reading and meditating on them. So did St. Paula, who in every temptation would turn over the words of Sacred Scripture suited to that temptation, as the most effective remedies. Hear St. Jerome in her Epitaph: "In temptations, she would turn over the words of Deuteronomy: The Lord your God tests you, that He may know whether you love the Lord your God with your whole heart and your whole soul. In tribulations and distresses, she would repeat the words of Isaiah: You who are weaned from the milk, who are drawn away from the breast, expect tribulation upon tribulation, hope upon hope: yet a little while, because of the malice of lips, because of the malignant tongue. And she would expound the testimony of Scripture for her own consolation: That it belongs to the weaned, namely, those who have attained to a mature age, to endure tribulation upon tribulation, that they may merit to receive hope upon hope, knowing that tribulation works patience, and patience probation, and probation hope, and hope does not confound. And: Even if our outward man is being destroyed, the inward man is being renewed. And: Our present light and momentary tribulation works for us an eternal weight of glory; while we look not at the things which are seen, but at the things which are not seen; for the things which are seen are temporal, but the things which are not seen are eternal. Nor would the time be long, even though it might seem slow to human impatience, before the help of God would appear, who says: In an acceptable time I have heard you, and in the day of salvation I have helped you."

AND DO NOT HASTEN IN THE TIME (some read less correctly, 'into the time,' as if to say: Do not through your impatience hurl yourself into the time of darkness, that is, of temptation; do not voluntarily cast yourself into temptation, and consequently into present and eternal death; so Palacius) OF DARKNESS. — In Greek εἰσαγωγῆς, that is, as the Complutensian reads, of induction and infliction of punishments; the Tigurina, of assault; Vatablus, of incursion; Palacius, of siege, that is, of temptation, affliction, calamity, which is brought upon you and by which the mind and the whole man are, as it were, covered and clouded over with darkness. Our Translator at verse 4 renders: "Whatever is brought upon you;" for in Greek it is the same word, ὃ ἐὰν ἐπαχθῇ. So Hesychius. The Tigurina: "Do not be alarmed in the time of assault, but wait for God patiently." Vatablus: "Do not act rashly," etc. The Arabic: "Be tranquil, leaning, in your ways." The meaning, therefore, is as if to say: While you are being tempted, do not be hasty and rash, falling into impatience, murmuring, revenge, pusillanimity, despair, apostasy, etc.; but be long-suffering, tolerant, and constant. For the Hebrew חפז chappaz, that is, to hasten, often means to tremble; hence חפזון chippazon is trembling, panic, flight; for he who trembles, flees. It alludes to Isaiah 28:16: "He who believes shall not hasten." And Habakkuk 2:3: "If it delays, wait for it." For time tempers, cuts short, and finally takes away all sorrows, just as it does joys. All pains are alleviated by time; indeed, they are finally no longer felt and vanish. Diseases are broken and dispersed by time when their cause is dispersed, for example, when a noxious humor is consumed. The very same happens in temptations. True is the saying: "Time is the best physician of all evils." Time mitigates anger, hatred, and concupiscence; time reveals secrets and brings hidden truth into the light. Time brings experience, counsel, and prudence: Time even made rocks crumble. Hence the poets imagine that Saturn, the god of Time, devoured the stone substituted for Jupiter. Hence Ovid, Book IV, From Pontus: A drop hollows a stone; a ring is worn away by use; And the curved ploughshare is worn by the pressed earth.

Quintum est hoc tentationis remedium, scilicet, in ea non trepidare, nec esse praecipitem; sed fortem, longanimem et constantem. Omnis enim tentatio fere oritur ex mentis infirmitate et instabilitate, uti docet S. Gregorius in illud I Reg. 2: "Pedes Sanctorum suorum servabit." Pedes autem Sanctorum sunt fides et amor, vel humilitas et fortitudo, quibus fortes et invicti contra omnes tentationes consistimus. Ita "S. Paula, inquit S. Hieronymus in ejus Epitaphio, constanter in moerore cantabat: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. In periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et iterum: Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. Et: Qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quando dispendia rei familiaris, et eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat: Quid enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, et animae suae damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Sapienter Abbas Pastor in Vitis Patr. lib. VI, libello 4, n. 9: "Ad hominem, ait, in tentatione constitutum pertinet illud Christi, Matth. 6: Nolite cogitare de crastino. Ut non cogitet quantum temporis in ea futurus sit, sed potius quod hodiernum est et quotidianum libenter suscipiat." Nam, ut ait Christus: "Sufficit diei malitia (afflictio) sua. Crastinus dies sibi sollicitus erit." Ita Religiosus ille tentatus per novem annos, ut congregationem Fratrum relinqueret, "facto vespere sibi dicebat: Crastina die hinc discedo. Et mane: Extorqueamus a nobis hic stare et hodie propter Dominum. Qui cum implesset novem annos, de die in diem ita faciens, abstulit Dominus ab eo tentationem." Ibidem lib. V, libello 7, n. 39.

Alii passim exponunt, q. d. Ne festines, hoc est, ne per impatientiam, obductionem, id est mortem, inclames, vel acceleres, tibique accersas: in morte enim omnia videntur contegi, obvolvi et obduci, ita Lyranus. "Ne festines in tempore obductionis, id est, divisionis sensuum, inquit, quod fit tempore mortis; id est, non desideres mortem, fractus propter adversitatis prolixitatem." Genuine alii, q. d. "Ne festines in tempore obductionis;" id est, ingruente passione vel odii, vel amoris, vel doloris, si vehemens sit, offunditur quodammodo rationis lumen, et quasi coelum animae obductum non sinit mentem probe despicere, quid melius, quid justius, quid decentius, imo et quid utilius sit. Ergo in tanta mentis caligine non temere irruendum est in ea quae primo sese offerunt, instigante, nimirum, passione, quae, cum caeca sit, ducet ipsam nebulis offusam mentem in praecipitia, in voragines, in exitia. Exspectandum ergo, donec subsidente passione nebulae hae discutiantur. Tempus enim veritatem aperit. Nam, ut ait Comicus: "Veritas temporis filia; lupus mendacio tempus," quia tempus consumit mendacium, sicut lupus devorat ovem.


3. SUSTINE SUSTENTATIONES DEI, — hoc est, ne festines, sed exspecta exspectationes Dei, quibus Deus Deique auxilium et liberatio exspectatur, q. d. Patienter exspecta Deum Deique opem, sicut in urbe obsessi exspectant suppetias, ut ab obsidione liberentur. Unde Tigurina: "Deum sustine patienter." Is enim non sinet te tentari supra vires, sed tempore opportuno aderit et auxiliabitur, facietque cum tentatione proventum, I Corinth. 10. Sic sumitur sustentatio pro exspectatione, patientia, longanimitate, Rom. 3, 26: "In sustentatione Dei ad ostensionem justitiae ejus." Haec verba jam desunt in Graeco. Sic S. Antonius acriter a daemonibus tentatus et flagellatus, post sustinentiam videns Jesum: "Ubi, inquit, eras, bone Jesu? ubi eras? quare non a principio adfuisti, ut sanares vulnera mea?" Et vox ad eum facta est dicens: "Antoni, hic eram; sed exspectabam videre certamen tuum. Nunc autem, quia dimicando viriliter non cessisti, semper auxiliabor tibi; et faciam te in omni orbe nominari," uti refert S. Athanasius in ejus Vita. Hoc est quod monet Psaltes: "Exspecta Dominum, viriliter age, confortetur cor tuum, et sustine Dominum," Psal. 26, 14.

Minus genuine Palacius sic interpretatur: Sustine sustentationes, id est, sustine onera et pondera tentationum, tibi sustentanda; nimirum, quae Deus tibi imponit, et quibus tibi quasi gravis et ponderosus incumbit, quaeque vult te pati et sustinere, imo in quibus ipse te sustentat, ait Lyranus, juxta illud I Cor. 10: "Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere."

non festinet." Et Habacuc, 2, 3: "Si moram fecerit, exspecta illum." Omnia enim tristia, aeque ac laeta temperat, incidit, et tandem aufert tempus. Dolores omnes leniuntur tempore, imo tandem non sentiuntur et evanescunt. Morbi tempore franguntur et dissipantur dissipata eorum causa, v. g. humore noxio consumpto. Idem plane fit in tentationibus. Verum est illud: "Optimus malorum omnium medicus est tempus." Tempus mitigat iram, odium, concupiscentiam; tempus aperit secreta, et latentem veritatem in lucem producit. Tempus affert experientiam, consilium et prudentiam:

Time even made rocks crumble. Hence the poets imagine that Saturn, the god of Time, devoured the stone substituted in place of Jupiter. Hence Ovid, Book IV, From Pontus: A drop hollows a stone; a ring is worn away by use; And the curved ploughshare is worn by the pressed earth.

...penetrent. Dicit ergo cum Psalte: «Domine, scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos,» Psalm. v, 13.

Rursum, qui Deo conjungitur, conjungitur ipsi puritati et sanctitati: haec autem elidit omne vitium, omnemque tentationem; haec enim sollicitat ad impuritatem et peccatum. Omnis enim sanctitas sita est in amore et conjunctione cum Deo: quare sicut Deus extreme odit peccatum et tentationem; sic et is, qui Deo est conjunctus: sanctitas enim est puritas. Sicut autem impuritas nascitur ex contactu inferiorum, ut cum facies aut vestis luto aspergitur, vel cum anima per affectum inferioribus inordinate inhaeret; ita puritas oritur ex contactu superiorum, cum affectus ad sublimiora et nobiliora assurgit, et iis inhaeret. Supremum autem omnium, et simplicissimum et purissimum est Deus; unde summa puritas consistit in adhaesione cum Deo. Qui ergo in tentatione ad Deum confugiunt, similes sunt avibus; qui vero ad humana auxilia respiciunt, similes sunt piscibus. Si quis enim ex ripa in flumen projiciat lapidem, pisces, qui in summo natabant, ad ima se demergunt, planeque a flumine absorbentur; aves vero vicinae in altum evolant. Sic qui in tentatione ad homines confugiunt, magis in eam immerguntur et absorbentur sicut pisces: qui vero ad Deum confugiunt, tentationem quasi aves volando superant; quia in coelum ad Deum per fidem et spem evolant.

Sextum hoc est efficax tentationis remedium. Haec enim conjunctio cum Deo mentem super res omnes elevat, eamque in Deo defigit; in quo defixa videt et ridet hoc terrae punctum, omniaque tam adversa, quam prospera, vilia et exilia sub se posita aspicit et despicit, dicitque: «Mens mea in Deo fundata est, et in Christo solidata.»

Ita Abbas Moyses in Vitis Patr., lib. VI, libell. IV, n. 6, rogatus: «Quid faciet homo in omni tentatione venienti super se?» respondit: «Flere debet in conspectu bonitatis Dei, ut adjuvet eum; et requiescet velociter, si rogat in scientia; scriptum est enim: Dominus mihi adjutor, et non timebo quid faciat mihi homo.» Et Abbas Joannes, lib. III, n. 208 et 209, ait: Sicut homo videns feras ascendit in arborem, ut evadat; ita et homo videns tentationes irruentes confugiat per orationem ad Dominum, et salvabitur. Et sicut aqua exstinguit ignem: «Sic quandocumque cogitatio turpis succensa fuerit ab inimico, tunc aquam orationis effundat, et exstinguat illam.» Et Abbas Hyperichius lib. V, libello VII, n. 20: «Hymni, inquit, spiritales sint in ore tuo, et meditatio assidua sublevet pondus tentationum supervenientium tibi: sic enim viator, sarcina oneris praegravatus, flando et respirando oneris et viae paulatim laborem imminuit.» Et num. 22, Religiosus ille, fame et despectu tentatus, «in his omnibus gratias agebat Deo: videns autem Deus patientiam ejus, abstulit bellum tentationis ab eo.»

Conjungere Deo. — Graece significantius, κολλήθητι, id est, conglutinare Deo, scilicet, per arctissimum orationis, affectus et adhaesionis constantis et perdurantis vinculum. Et sustine, graece, μὴ ἀποστῇς, id est, ne desciscas, ita Tigurina, ne, scilicet, ullo tentationis impetu, divellaris a Deo, ne ab eo recedas, ne apostates. Sed dic cum Psalte: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam,» Psal. LXXII. Qui enim per spem et amorem conjungitur Deo, hic ab eo roboratur, liberatur, protegitur. Deus enim illi est hyperaspistes et scutum, qui omnia hostium tela in se prius excipit, quam ad sperantem in se, et sub suae providentiae scuto latitantem pe-

Quocirca hic S. Chrysostomus, homil. 4 in Epist. ad Philip.: «Pro Christo pati, inquit, munus est majoris admirationis, quam sit revera mortuos excitare, et signa miranda patrare; nam illic quidem debitor sum, hic vero debitorem habeo Christum.» Alibi vero hom. 1 ad Pop. Antioch.: «Si corpus, inquit, recte dicimus beatum, quod potest absque sui offensione ferre frigus, et calores, et famem, et inopiam, et viae difficultates aliasque aerumnas; quanto magis beatam oportet vocare animam, quae viriliter et fortiter omnes omnium molestiarum incursus ferre potest, et cor suum per omnia nulli servituti obnoxium servare?» Nec discrepat Gregorius Pontifex homil. 34 in Evang., sic enim scribit: «Vere radix omnium custosque virtutum est patientia, cujus proprium munus aliena mala aequanimiter perpeti, et contra eum quoque, qui mala irrogat, nullo dolore morderi; et quod ait Apostolus, non vinci a malo, sed vincere in bono malum. Quanto autem culmine virtus patientiae polleat, Salomon indicat dicens: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Minor est ergo victoria, urbes expugnare; quia extra sunt, qui vincuntur. Majus autem est, quod per patientiam vincitur; quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.»

Denique praeclare Cassianus Collat. VI, cap. XII, docet mentem justi patientis debere esse non mollem, ut ceram; sed fortem et duram, ut adamantem: «Itaque mens viri justi, inquit, non debet esse similis cerae, vel alterius cujusque materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro ejus forma atque imagine figuratur, quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursus superimpresso signaculo reformetur; atque ita fit, ut nunquam in sua qualitate persistens, ad formam eorum quae imprimuntur, semper convertatur ac transeat; quin potius debet esse velut quoddam adamantinum signatorium, ut inviolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens characteris, universa, quae incurrerint sibi, ad qualitatem sui status signet atque transformet; ipsa vero insigniri nullis incursibus possit.»

S. Ephrem., serm. ad pietatem athletam exercente: «Quaecumque et quantacumque pulset tentatio, inquit, sua tamen in Deum fiducia homo nequaquam excidat; imo eo magis soli Christo et misericordi, et qui animae infirmitates curare potest, assidue inhaereat, semper eum amans, ac meditans, sicque apud se cogitans statuensque: Quod si a Deo recessero deflectens a vero virtutis tramite, at num abire potero? nisi forte in perditionem me ipsum praecipitem, et in manus fraudulenti hostis. Idcirco, licet infinitis gladiis igneorum telorum, et malitiae passionum, nec non absurdarum cogitationum quotidie malignus impugnet; licet impetum faciat, ac in desperationem inducat; tanto magis ad Deum confugere oportebit, et in eo spem defigere. Sic enim suos probari vult Deus, ut constet quod ipsum solum diligant.» O Domine, protector animae meae, robur meum et salus mea, sic me tibi conjunge, sic tibi agglutina, ut nulla tribulatione a te separari possim. Sic te mihi praebe, sic communica, ut deliciis dulcedinis tuae saturatus, vanas omnes mundi carnisque delicias abominer. Scribe in tabula cordis mei jucundissimam memoriam tui, nulla unquam tentatione delendam, ut tui desiderio semper aestuem, igne spei et amoris tui ardeam, et diluvio charitatis tuae penitus absorbear.


4. UT CRESCAT IN NOVISSIMO VITA TUA. — Novissimum in Scriptura significat non praecise ultimum et extremum, sed id quod posterius est et sequitur, licet propinque. Hebr. enim אחרות acharit, quod Noster vertit, novissimum, idem est quod posterius, sequens, consequens. «In novissimo» ergo, id est, post toleratam tentationem «crescat vita tua,» tum praesens per laetitiam et felicitatem, qua Deus te victorem praemiabit; tum in futura, quae aeterna gloria te coronabit. Nota: «Vita» vocatur laetitia et felicitas, tum quia vivere in miseriis et moerore non est vita, sed longa mors. «Non est vivere, sed valere, vita,» ait Poeta; tum quia laetitia et felicitas vitam conservant, prolongant faciuntque longaevos. Hoc est quod promittit Deus patienti et speranti in se, Psal. XC: «Eripiam eum, et glorificabo eum; longitudine dierum replebo eum.»

OMNE QUOD TIBI APPLICITUM (ἐπαχθῇ, id est, inductum; Complut. adductum) FUERIT, ACCIPE. — Graece δέξαι ἀσμένος, id est, suscipe libenter; Arabicus: Tolera id, quod intulit tibi Deus, cum gratiarum actione; Tigurina: Quidquid invaserit te, libens excipe, q. d. Quidquid tibi ingruerit, quidquid adversi acciderit, prompte, imo gaudenter accepta de manu Dei. Quidquid enim ille tibi applicuerit, applicat ut tuus et rerum omnium dominus, cui te submittas oportet. Applicat ut pater amantissimus, quem, licet castigantem, redames oportet. Applicat ut medicus peritissimus, quem tuae animae vulnera sanantem, acriore licet medicina, vel ustione, avide excipias oportet, ut dicas cum S. Job cap. II, 10: «Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?» Et cap. 1, 21: «Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.» Quin et Pindarus, licet Gentilis, ode 3 Python. «Semper, inquit, ad eam fortunam, quae me amplectetur, me in animo accommodabo, juxta meam facultatem colens eam.» Sapientis enim est se fortunae, vel potius fortunam sibi accommodare. Hinc Stoicorum axioma: «Cede fato. Sapientis est praebere se fato; fata enim volentem ducunt, nolentem trahunt.»

Porro Rabanus: «Sciendum, inquit, quod tribus modis patientia exerceri solet. Alia namque sunt, quae a Deo; alia, quae ab antiquo adversario; alia, quae e proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo adversario tentamenta; a Deo autem flagella toleramus. Sed in omnibus tribus his modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retributionem mali. Ne contra tentamenta adversarii seducatur ad delectationem, vel consensum delicti. Ne contra flagella opificis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte enim adversarius vincitur, quando mens nostra, et inter tentamenta ejus servatur a delectatione atque consensu; et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei compescitur a muratione: nec haec agentes, retribui nobis praesentia bona requiramus. Nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis labor jam funditus cessat.

Et in dolore sustine. — Haec verba jam desunt in Graeco. Sensus est, q. d. Noli conari per impatientiam dolorem excutere, quia sic magis eum excitabis et augebis: sed per patientiam sustine, quia sic eum minues. Omnibus enim malis remedium est patientia, praesertim quia patientia meretur jugum amoveri, vel imminui, quod impatientia meretur aggravari. Denique dolorem omnem effugere est impossibile; est enim haec vita tribulationum et dolorum, atque sine dolore non vivitur in amore.

ET IN HUMILITATE TUA PATIENTIAM HABE. — Humilitas hic non virtutem significat, sed humiliationem, dejectionem, afflictionem et dolorem, de quo praecessit. Unde Graece est ἐν ἀλλάγματι (alii legunt in plurali, ἀλλάγμασι, id est, in mutationibus, τῆς ταπεινώσεώς σου μακροθύμησον, id est, in mutatione humilitatis, vel potius humiliationis tuae longanimis esto, hoc est, in mutatione qua humiliaris, dum, scilicet, mutatur sors tua felix in miseram, ut humilieris, deprimaris, affligaris; hanc mutationem et humiliationem longanimiter sustine. Tigurina: In qua deprimeris vicissitudine, fortem te praebeas. Hebr. enim ענה ana, id est humiliari, significat pati, dolere, affligi. Unde עני oni,

...est humilitas, id est, dolor et afflictio. Hinc illud tritum in Scriptura, «Humilia,» id est, macera et afflige, «in jejunio animam tuam;» et saepe alibi humiliare significat affligere, quia superbis (quales omnes sumus ex lapsu in peccatum) summa afflictio est deprimi et humiliari. Rursum ana significat pati pauperiem; unde עני ani est pauper. Hoc secutos Syrus vertit, in paupertate longanimis esto; et Arabicus, ad languorem et necessitatem patiens esto.

Septimum hoc est tentationis remedium, scilicet, resignare se in voluntatem Dei, ac quidquid illa nobis applicuerit, humiliter et patienter excipere, cogitando illud, ex ingenti Dei amore nobis applicari ad nostrum bonum, ac proinde magnum hoc esse Dei donum. Nam, ut sequitur: «Quoniam in igne probatur aurum; homines vero receptibiles in camino humiliationis.» Hac ratione apposite S. Pachomius, ut habet Vita ejus cap. II, solatus est Theodorum discipulum aegrum. «Theodoro enim gravis passio capitis acerrimos dolores excitabat. Qui cum rogaret Pachomium, ut eum suis relevaret orationibus, ait ad eum: Putas, fili, quod alicui contingat dolor, aut passio, aut aliquid hujusmodi sine permissione Dei? Idcirco in dolore sustine, et in humilitate patientiam habe, et quando voluerit Dominus, tibi conferet sanitatem; quia si te diutius probare dignatur, gratus esto, ut perfectissimus Job, qui in multis tribulationibus benedicebat Domino: et tu quoque, sicut ille, pro doloribus tuis majorem requiem a Domino percipies. Bona quidem est abstinentia, et in oratione perseverantia; tamen infirmus majus pretium adipiscitur, cum longanimis et patiens invenitur.»

Antistrophus huic sententiae est apologus frumenti et lilii, quem lectis parabolis ocellatum, nervosisque ex Physica rationibus argumentosum profert Cyrillus, lib. I Apolog. Moral. cap. XXI, cujus titulus: «Omnem adversitatem ut vincas, patientiae valet magnanimitas. Apologus sic habet:

«Frumenti granum projectum in terram et mortuum, cum juxta siccum lapidem pullulasset, lilium ita fertur ei dixisse: Unde tibi contrito et mortuo spiritus germinandi, cum ego, quando conteror, eo ipso perdor? Cui granum respondit: Hoc mihi ex naturae granditate contingit, qua fit ut passio mea sit mea actio, et dum morior, revivisco. Rerum enim virtute maximarum tunc magis intenditur valetudo (valor, vis et vigor), cum earum conteritur aut moritur corporea magnitudo: nimirum phoenix mortua generat, et cinnamomum contritum plus inflammat. At vero res in quibus virtus minus praevalet, si teruntur ex hujusmodi contritione confunduntur, et pretiositatem suam perdunt. Ut draconites lapis si teritur, virtus ejus perditur; et magnes ferrum non attrahit, si teratur. Sic infirmum membrum sine dolore tangi non patitur, et sanum, cum tangitur, delectatur. Non attendisti quod virtuosus

...eum adversis conteritur, tunc magnanimior invenitur? In calamitate siquidem majorem sumit spiritum, et triumphans ratio tunc vehementius roboratur.» Rationem a priori assignat, eamque exemplis Job, Joseph et Tobiae confirmat dicens: «In malis enim non vinci, virtutis est victoria. Nemo autem vincitur, nisi cui suum bonum eripitur. Totum autem bonum magnanimi in virtute ejus consistit: ea namque sibi sufficiens est, qua cum excellat, ipsaque gaudeat virtute salva, nulla eum foris denudat privatio, nulla inhonestat confusio, nulla eum contristat sensus afflictio. Nonne Job. cap. I, S. Job, virtute dives, rerum inodia temporalium minime est depauperatus? Eadem Joseph excellens Genes. cap. XXXIX, haudquaquam est infamia dehonestatus? Eademque gaudens Tobias Tob. cap. II, in tenebris caecitatis haud fuit desolatus?» Denique ex hisce hoc apologi epimythium, velut ejus finem et fructum, colligit: «Quisquis vult, dicat aut faciat tibi injuriam, tu tamen nihil patieris, si tantum sit virtus magnanimitas. Quinimo prudens magnanimus in adversitatibus gloriatur II Corinth. XII, 9, quia in infirmitate virtus perficitur, atque venenum veneno contunditur. Asbestinum lignum incendio expurgatur, et electum aurum in camino rutilat approbatum. In adversitate igitur duntaxat impatiens vincitur, et in ea sapiens magnanimitate invictus aut corrigitur, aut medicamine praeservatur, aut exanimis resuscitatur. Quibus dictis, conticuit.»


5. QUONIAM IN IGNE PROBATUR AURUM ET ARGENTUM, HOMINES VERO RECEPTIBILES. — (Graece δεκτοί), id est, acceptabiles, hoc est, accepti et grati Deo; digni, qui a Deo in amicos, familiares et filios recipiantur et adoptentur, ut sint ejus electi et haeredes regni coelestis; Arabicus: Aurum enim probatur igne, et homo inopia et paupertate.

In camino humiliationis. — Syrus, in fornace paupertatis; S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. XX, in fornace humilitatis: «Est enim, ait, humilitas virtutis, est et humilitas afflictionis;» Tigurina: Quoniam ut aurum igne probatur; ita homines commendabiles in fornace afflictionis. Sicut ergo ignis non nocet, sed prodest auro, quia illud probat, purgat, perficit, illustrat, facitque splendidum et coruscum; ita caminus humiliationis et afflictionis patientem probat, purgat, perficit, illustrat, Deoque gratum et dignum efficit. Quocirca, sicut aurum igne fulgidum gratias debet igni, quo resplenduit; ita et patiens tentationi. Unde Psaltes Psal. CXVIII: «Bonum, ait, mihi, quia humiliasti me.» Impatiens vero, qui non meretur a Deo recipi, igne tentationis non purgatur, nec illustratur ut aurum, sed ut palea uritur et consumitur. Hoc est quod ait S. Ephrem tract. de Timore Dei: «Multi habitu monachi; at pauci certatores: tempore autem tentationis monachi probatio apparet.» Et Angelus ait Tobiae, cap. XII: «Quoniam acceptus eras Deo, necesse erat ut tentatio probaret te.» Et Daniel, cap. XI, 35,

...loquens de sanctis acriter tentatis ab Antiocho, et tentandis ab Antichristo: «De eruditis, ait, ruent, ut conflentur (in tentatione quasi aurum in fornace), et eligantur, et dealbentur.» Vide ibi dicta.

Praeclare S. Augustinus in Psal. LXI: «Numquid, inquit, lucet aurum in fornace aurificis? in monili lucebit, in ornamento lucebit; patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista, ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc stat aurifex. In fornace ardet palea, et purgatur aurum. Illa in cineres vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex Deus. Quod vult ergo aurifex, facio: ubi me ponit aurifex, tolero: jubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me; illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.»

Porro mensuram hujus probationis assignat S. Chrysostomus homil. 4 ad Popul.: «Etenim aurifex, inquit, donec aurum bene purgatum viderit, de conflatorio non extrahit: sic et Deus non abducit hanc nubem, donec nos penitus emendaverit. Qui enim tentationem permisit, ipse novit et tentationis solvendae tempus. Et sicut citharoedus neque nervum intendit, ut non abrumpat; neque remittit ultra modum, ne harmoniae concentum laedat: sic et Deus agit, neque in remissione continua, nec in longa tribulatione nostram constituit animam, secundum suam prudentiam utrumque faciens. Non sinit nos continua potiri remissione, ne segniores fiamus: non autem rursum sinit in continua esse tribulatione, ne concidamus, neve desperemus. Ipsi igitur adversitatis finiendae tempus relinquamus: nos vero tantum in sanctitate vivamus.»

Rursum S. Augustinus, serm. 78 de Temp.: «Mali, inquit, serviunt bonis non obsequendo, sed persequendo, quomodo persecutores Martyribus, quomodo limae vel mallei auro, quomodo molae serviunt tritico, quomodo panibus coquendis fornalia; ut illi coquantur, illa consumantur: quomodo in fornace aurificis palea servit auro; ubi sine dubio palea consumitur, aurum probatur.»

Vide Cassianum, Collat. VI, cap. XI, ubi tres assignat tentationis causas et fines: «Sciendum, ait, est omnes homines triplici ratione tentari: plerunque ob probationem, nonnunquam ob emundationem, interdum ob merita delictorum.» Quae deinde exemplis et sententiis S. Scripturae probat et illustrat. Ac deinde quartam addit causam, qua «ob manifestandam, ait, solummodo gloriam et opera Dei, inferri quibusdam aliquas passiones Scriptura auctoritate cognoscimus,» juxta illud Joannis de caeco nato, cap. IX: «Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed, ut manifestentur opera Dei in illo;» et de Lazaro aegro, cap. XI: «Infirmitas haec non est ad mortem; sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam.»


6. CREDE DEO, — et consequenter confide; fides enim parit spem et confidentiam in Deum: imo, «crede,» id est, ut Tigurina: confide Deo, eique te tuaque, ac praesertim tentationes et afflictiones, tempusque liberationis crede et committe.

ET RECUPERABIT TE. — Graece ἀντιλήψεται, id est suscipiet, et in afflictiones prolapsum in pristinum felicitatis statum restituet; quod Noster vertit, recuperabit.

ET DIRIGE (id est, rectam fac) VIAM, (id est conversationem) TUAM (atque ita demum); SPERA IN ILLUM, — quia recta probaque vita parit confidentiam; Deus enim rectos corde quasi suos tuetur et protegit. Tigurina: Confide Deo, ut opem tibi ferat, rectis insiste viis, et illo nitere. Fides enim sola non devincit Deum, nisi cum recta probaque vita jungatur; peccata enim Deum Deique opem avertunt. Quomodo enim peccator credat Deum sibi affuturum, cum ipse illi non adsit, imo cum ipse sibi non adsit? Unde Arabicus vertit: Crede in Deum, ut sit tibi adjutor, et spera in eo, et ipse faciles reddet vias tuas.

Hoc est octavum tentationis remedium, scilicet fiducia in Deum; haec enim facit animum excelsum, magnanimum, divinum, atque a Deo opem et robur impetrat ad tentationem superandam; Deus enim sperantem in se deserere aut fallere nequit; ei enim opem certam ubique in Scriptura promittit, ut Matth. VIII, 13: «Vade, et sicut credidisti, fiat tibi;» et cap. IX, 22: «Fides tua te salvam fecit;» Psal. XC, 1: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur;» et vers. 4: «Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano;» et vers. 14: «Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.» Adeoque totus ille psalmus est de hac re, ideoque in tentatione et pavore a multis legi solet, imo ab omnibus Ecclesiasticis legitur quotidie in Completorio contra tentationes, terrores et illusiones nocturnas. Vide in eum S. Bernardum. Causa est, quod fiducia Deo sit honori et gloriae, quia sperans, sibi diffidens, fidit, totumque se credit Deo, itaque Deum quasi obligat, ut illum protegat, imo recuperet, etiamsi prolapsus et pene perditus sit. Agitur ergo hic honor Dei, qui Deum movet ut clienti suo opituletur.

Praeclare Philo, lib. De Abraham: «Sola, inquit, fides qua creditur Deo, solidum est certumque bonum, vitae solatium, bonae spei supplementum, depulsivum calamitatum, felicitatum conciliativum, ablegatio superstitionis, pietatis assertio, posteritatis haereditas, profectus demum

...in rebus omnibus. Hanc enim qui habet, Deo fretus est universorum auctore, qui potest omnia; vult autem optima.» In libro autem, qui inscribitur: Quis rerum divinarum sit haeres: «Quam difficile, inquit, est soli Deo credere, renitente sensu, et natura, ipsa etiam ratione, pravis opinionibus occupata! Nimirum, res mortales, quibus circumdati sumus, suadent nobis ut credamus, et fidamus gloriae, potentiae, amicis, sanitati et corporis robori, nostraeque imprimis prudentiae, ne certa incertis, praesentia futuris commutemus, neve, quod vetamur veteri proverbio, spem pretio emamus. Has persuasiones penitus ex animo ducere, nulli creaturae fidere; sed in solo Deo omnes suas et spes et opes habere collocatas, ex eoque totum mente animoque pendere, res est animi magni et coelestis, nec inescati captique rebus terrenis.»

SERVA TIMOREM ILLIUS, ET IN ILLO VETERASCE. — Hic versus jam deest in Graeco; Tigurina habet: Tuere religionem ejus, et in ea consenesce. Timor enim significat Dei reverentiam, cultum, religionem, «per quam serviamus placentes Deo cum metu;» Graece αἰδοῦς, id est pudore, verecundia, «et reverentia», Hebr. XII, 28.

Nonum est hoc tentationis remedium, scilicet filialis timor et amor Dei, si quis eum constanter servet, in eoque fixus usque ad senium, imo ultimum vitae spiritum persistat, dicatque cum Apostolo: «Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro,» Rom. VIII, 35. Hoc remedium facile est, efficax summeque meritorium. Quis enim non amet Deum suum, et ejus amore tentationem quamlibet toleret? Quid non efficiat amor Dei? Quid non meretur, qui fons est et principium omnis meriti? Quomodo Deus amantem se deserat et non redamet, imo majori amore longe superet et transcendat? Quocirca, sicut miles in armis et gladiis, doctor in libris, praedicator in pulpitis, medicus in pharmacis, legisperitus in legibus, rusticus in agris, sartor in vestibus, aurifex in auro, opifex quisque in sua arte et opere veterascit et consenescit: sic fidelis et sanctus in timore et amore Dei. Hic enim est ejus gladius, hic ejus liber, hoc ejus pulpitum, ejus pharmacum, ejus lex, ejus rus et ager, ejus vestis, ejus aurum, ejus ara et opus.

Ita B. Oresietis, discipulus S. Pachomii: «Seminemus, ait, in lacrymis, ut cum gaudio metamus, non deficientes, quod sciamus, Dominum de tentatione liberare cultores suos.» Beatus Petrus Ravennas: «Tenerae, ait, militiae est solo amore de omnibus tentationibus et vitiis reportare victoriam.» S. Chrysostomus: «Adamas esto, athleta Christi, et omnia pervinces.» S. Basilius ad Chilonem: «Corpus substerne laborum exercitio, animam assuefacito tentationibus aequanimiter tolerandis.» S. Bernardus: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.» Diserte vero S. Antonius apud S. Athanasium: «Magna, inquit, adversus daemones arma sunt, vita sincera, et intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto: pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum, et praecipue purum cor erga amorem Christi.»

Ratio a priori est quod timor Dei adducat humilitatem, quae est omnium tentationum victrix; et paupertatem spiritus, quae materiam tentationis elidit. Prius docet S. Augustinus lib. I De Serm. Domini in monte, ubi septem dona Spiritus Sancti coaequans octo beatitudinibus, timorem assignat primae beatitudini: «Timor Dei, inquit, congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, non inflati, non superbi, de quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere; sed time, id est, noli extolli.» Posterius aeque ac prius docet D. Thomas II II, Quaest. XIX, art. 12: «Timori, inquit, proprie respondet paupertas spiritus. Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere, et ei subditum esse, id quod ex hujusmodi subjectione consequitur, pertinet ad donum timoris. Ex hoc autem quod aliquis se Deo subjicit, desinit quaerere in seipso, vel in alio aliquo magnificari, nisi in Deo; hoc enim repugnaret perfectae subjectioni ad Deum. Unde dicitur Psalm. XIX: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Et ideo ex hoc quod aliquis perfecte timet Deum, consequens est quod non quaerat magnificari in seipso per superbiam; neque etiam quaerat magnificari in exterioribus bonis, scilicet honoribus et divitiis, quorum utrumque pertinet

...ad paupertatem spiritus.» Et sic per eam, et consequenter per timorem Dei illi annexum, eliduntur omnes tentationes; hae enim ex appetitu vel honorum, vel opum fere nascuntur. Plura de remediis tentationum dixi Jacob. I, vers. 12.


SECUNDA PARS CAPITIS, IN QUA HORTATUR AD SPEM, TIMOREM ET CULTUM


7. METUENTES DOMINUM, SUSTINETE MISERICORDIAM EJUS: ET NON DEFLECTATIS AB ILLO (Domino ejusque timore, spe et amore), NE CADATIS. — Syrus: Qui timetis Dominum, sperate beatitudinem ejus; et non cunctamini de post eum (id est, sequimini eum sine cunctatione), ne forte cadatis. Est hic altera pars capitis, qua post assignata tentationis remedia, praecipuum fusius persequitur, scilicet constantem spem et fiduciam in Deum. Ad eam ergo hic continua est paraenesis, qua omnes hortatur ut, in qualibet tentatione et tribulatione in timore Dei persistentes, sperent in Deum, illique se credant et committant. Tigurina vertit: Qui Dominum reveremini, sperate benignitatem ejus, nec deflectatis ab eo, ut ne concidatis in ruinam animae et corporis, in barathrum peccati, desperationis et inferni, uti corruerunt Core, Dathan et Abiron, cum a Deo et Mose desciverunt, Numer. XVI. Hoc est quod ait Jeremias, cap. XVII: «Omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.» Probat quatuor rationibus, fideli tentato in timore et fiducia Dei esse persistendum: prima est, quia, nisi id faciat, cadet in peccatum, desperationem et gehennam. Ab his enim praeservat, hominemque in suo gratiae Dei statu conservat Dei timor, et fiducia. Haec ergo prima timoris et spei est dos.


8. QUI TIMETIS DOMINUM, CREDITE (tum per fidem credendo, tum per spem et fiduciam confidendo) ILLI, ET NON EVACUABITUR MERCES VESTRA. — Est haec secunda ratio, q. d. In quavis tentatione, o fideles, firmi persistite in cultu Dei, illique confidite, quia, si nutetis et excidatis a Dei cultu et spe, evacuabitur merces omnium bonorum operum, quae prius operati estis, juxta illud Ezech. XVIII: «Si averterit se justus a justitia sua, numquid vivet? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur.» Secunda est haec timoris et spei dos, quod mercedem bonorum operum conservet et adaugeat, quin et acceleret. Unde Syrus vertit: Timentes Deum, credite in eum, et non faciet pernoctare mercedem vestram, juxta legem Levitic. XIX, 13.


9. QUI TIMETIS DOMINUM, SPERATE IN ILLUM: ET IN OBLECTATIONEM VENIET VOBIS MISERICORDIA. — q. d. Misericordia Dei, quam sperastis, vos oblectabit, cum rem speratam, puta salutem praesentem et aeternam, largietur et tribuet. Haec oblectatio et fruitio rei speratae est tertia spei dos et fructus, juxta illud Psal. XCIII: «Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.» Qui ergo a timore et spe excidit, se et re sperata et divina consolatione defraudat, ac gratiam Dei sibi imminuit. Nam «quantum crescis in gratia, tantum et in fiducia dilataris,» ait S. Bernardus serm. 3 in Cantic. Graeca jam habent: Timentes Dominum, sperate in bona, et in laetitiam saeculi, et misericordiae, q. d. Timentes Deum sperate bona, puta misericordiam et laetitiam perpetuam, quae durabit in omne saeculum. Tigurina vertit: Bona sperate, quibus Dominus religioni est, laetitiam quoque sempiternam et benignitatem; Syrus: Timentes Dominum, sperate beatitudinem ejus, et laetitiam aeternam, et redemptionem. Arabicus hunc versum, et duos praecedentes in unum, quasi per compendium redigit, itaque effert: O timentes Dominum, sustinete gratiam ejus, ut recipiatis ab ea salutem, et gaudium et exsultationem.

Moreover, what, of what quality, and how great this future joy will be, St. Bernard teaches in his Meditations: "The first thing," he says, "is to see God, to live with God, to live from God, to be with God, to be in God, who will be all in all: to have God, who is the supreme good, and where the supreme good is, there is supreme happiness, supreme delight, true freedom, perfect charity, eternal security and secure eternity." There is peace, piety, goodness, light, virtue, honor, Joys, delights, sweetness, perennial life, Glory, praise, rest, love and sweet concord. What madness then afflicts us, to thirst for the wormwood of vices, to follow the shipwreck of this world, to suffer the misfortune of a fleeting life, to bear the dominion of impious tyranny; and not rather to fly to the happiness of the Saints, to the society of Angels in heavenly joy, and to the delight of the contemplative life: that we may enter into the mighty works of the Lord, and see those superabundant riches of His goodness? There we shall be at leisure, and we shall see how sweet the Lord is, and how great is the multitude of His sweetness. We shall see the beauty of glory, the splendor of the Saints, and the honor of royal power. We shall know the power of the Father, the wisdom of the Son, and the most kindly clemency of the Holy Spirit: and thus we shall have knowledge of that supreme Trinity. Now we see bodies through the body, and we also perceive the images of bodies by the spirit. But then we shall see the Truth itself with the pure gaze of the mind. O how blessed a vision, to see God in Himself, to see Him in us, and us in Him, with happy delight! Whatever we shall desire, we shall have it all, etc. What do you think it will then be like

...splendor animarum, quando solis splendorem habebit lux corporum.» Idem, serm. 17 in psal. Qui habitat: «Vita aeterna, ait, ipsa est plenitudo, ipsa longitudo dierum; verus dies qui non novit occasum: plenus meridies, verae gloriae plenitudo, aeterna veritas, vera aeternitas, vera aeternaque satietas; siquidem nec longitudo illa terminum, nec claritas illa occasum, nec fastidium illa satietas habet. Erit enim securitas de aeternitate, gloriatio de veritate, exsultatio de satietate.»

Natio a Gentilibus habita fuit dea, quae generationi hominum continuandae praeesset: «Quae, quia partus matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata est,» ait Cicero, lib. III De Natura Deorum.

Quocirca Syrus vertit: Intellige rem, quae ab initio fuit, et a generationibus saeculi. Intelligite et videte, quis credidit in eum, et dereliquit eum? vel, quis confidit in eo et abjecit eum? aut, quis invocavit eum, et non respondit ei? Arabicus: Considerate quid fuerit in antiquo, et quid conveniens fuerit in generationibus praeteritis. Respicite, et caute vosmet regite: quis est qui speravit in eo, et dereliquit eum? et quis confidit in eo, et despexit illum? Addit deinde nonnulla, quae nec in Latino, nec in Graeco, nec in Syro habentur, scilicet: Qui vult vitam haereditare et gaudium indeficiens, suscipiat omnes sermones meos, et operetur in eis, ut confirmet in libro vitae nomen suum. Confirmare in formidine Domini, ut permaneat cor tuum super illam, et non pertimescas. Accede ad illam, et ne tarderis, quia invenies beatitudinem et vitam: et cum accesseris ad eam, accede velut gigas et robustus. Tigurina: In prisca retro respicite saecula, et haec considerate. Quis in Domino confisus est, et ignominiam retulit? q. d. Quis unquam in Dominum sperans, spe sua frustratus est? quis re sperata excidit, ideoque confusus, id est, pudore affectus, et ignominia notatus est? q. d. Nullus, sed omnes spei suae fructum retulerunt, ac re sperata, vel meliore potiti sunt, ideoque honorem et gloriam adepti. Considerate Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Mosen, Josue, Gedeonem, Samsonem, Davidem, Ezechiam, Josiam, Isaiam, Jeremiam, Danielem, Machabaeos caeterosque per singula saecula justos, qui in Domino confisi, periculis malisque omnibus ab eo liberati sunt, uti nervose recenset Mathathias, qui Judam caeterosque filios Machabaeos hisce exemplis hortatus est ad bellum, pro Deo et fide contra Antiochum heroice suscipiendum, non tam armorum, quam Dei spe et ope, I Machab. cap. II, vers. 51. Huc allusit S. Paulus ad Romanos V, 3: «Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.»

Porro S. Chrysostomus hanc promissionem non tantum ad justos, sed et ad peccatores refert: «Non dixit, ait, justus: sed quis? Etsi, inquit, sit peccator. Hoc est enim admirabile, quod etiam peccatores, anchoram hanc spei tenentes, sint ab omnibus inexpugnabiles.» Idem in Psalm. CXVII: «Dices, inquit, Ego speravi, et sum pudore affectus. Bona verba, quaeso, o homo! ne divinae Scripturae obloquaris. Nam, si pudore affectus es, ideo affectus es, quod non, ut oportuit, speraveris, ex eo quod cesseris, ex eo quod finem non exspectaveris, pusillo et angusto animo finalis. Hoc enim vel maxime est sperare, quando media mala et pericula fueris conjectus, erigi.»


10. QUI TIMETIS DOMINUM, DILIGITE ILLUM, ET ILLUMINABUNTUR CORDA VESTRA. — Haec sententia non est in Graecis; unde Jansenius suspicatur eam ab aliquo adjectam, hoc fine, ut fidei et spei, de quibus dixit vers. 9 et 10, credite, sperate, adderetur tertia virtus theologica, puta charitas; ideoque dici, diligite. Verum hac ratione multae sententiae in textu Latino Ecclesiastici essent surrepticiae, quia multae desunt in Graeco, uti dixi can. 16. Cur non potius aptam hanc concinnitatem trium virtutum Theologicarum tribuamus ipsi Siracidi? Unde Rabanus: «Nota, ait lector, quod timentibus Dominum trinam facit discretionem. Nam primo, illos jubet credere Deo; secundo, sperare in illum; tertio, diligere illum: quia fide, spe et charitate omnis anima fidelis colit Deum. Et per has species perveniet ad contemplationem sanctissimae Trinitatis, quae est illi merces vera in beatitudine sempiterna.» Sensus ergo est: Qui timetis Deum, in dilectione ejus, aeque ac fide et spe, in quavis tentatione fortes persistite, «et,» id est, quia, «illuminabuntur corda vestra,» puta lumine, non tam cognitionis, quam consolationis et gaudii: hoc est, recreabuntur, exsultabunt, et velut nova luce laetitiae et jubili collustrabuntur, juxta illud Isaiae LVIII: «Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies; et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam.» Consolatio et gaudium vocatur lux, quia instar lucis animam illustrat, recreat, vivificat. Haec est quarta timoris et spei dos, quod pariat miram animae consolationem et laetitiam.


11. LOOK BACK, CHILDREN, UPON THE NATIONS OF MEN: AND KNOW THAT NO ONE HAS HOPED IN THE LORD AND BEEN CONFOUNDED. — The word "nations" is in the accusative case: for in Greek it is ἀρχαίας γενεάς, that is, ancient generations; and so St. Ephrem reads it in Exhortation 30. These therefore are called "nations," according to that saying of Virgil, Aeneid III: And the children of children, and those who shall be born from them. "Natio," says Festus, "is a race of men who did not come from elsewhere, but were born there." In cattle also a good yield is called a good "natio" (birth-crop). So too Pliny, book 22, chapter 24, speaks of "nations" (varieties) of honey; and book 24, chapter 6: "nations" of resin. "Nations" therefore here means the generations and successions of men, namely men born on earth, and through continuous generations succeeding one another throughout every age. Hence


12. QUIS ENIM PERMANSIT IN MANDATIS EJUS (Graece, in timore ejus: hic enim adigit ad servanda mandata), ET DERELICTUS EST, AUT QUIS INVOCAVIT EUM, ET DESPEXIT ILLUM? — q. d. Quisquis sperat in Deum, nunquam a Deo desertus fuit, nunquam quoque deseretur. Vel enim justus est, vel injustus: si justus et mandatis Dei obediens, impossibile est ut a Deo, cum sit ejus amicus et filius, derelinquatur; si injustus et in tribulatione, ad Deum per paenitentiam et spem confugiat, nec hunc despiciet.


13. QUONIAM PIUS (Graece εὔσπλαγχνος, id est, clemens) ET MISERICORS (Complut. addunt, μακρόθυμος καὶ πολυέλεος, id est, longanimis et multae miserationis) EST DEUS. Et remittet in die tribulationis (paenitentibus, et ad se redeuntibus, seque invocantibus), PECCATA, ET PROTECTOR EST OMNIBUS EXQUIRENTIBUS SE IN VERITATE, — qui, scilicet, vere et sincere ad eum confugiunt, ejus amicitiam quaerunt, ei obediunt, in eum confidunt, ei se et sua resignant, credunt et committunt. Rursum «in veritate,» id est, in integritate, ut corde vero, id est, toto et integro, puta toto affectu eum quaeramus. Verum enim saepe pro pleno et integro sumitur, ut Daniel. IV, 34: «Omnia opera ejus (Dei) vera,» id est, integra et perfecta. I Petr. V, 12: «Contestans hanc esse veram, id est, perfectam, Dei gratiam.» Joan. IV, 23: «Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.» Et cap. XV, 1: «Ego sum vitis vera,» id est, perfecta. Sic Deus vult a nobis exquiri «in veritate,» id est, integre et perfecte; sicut enim vult a nobis diligi ex toto corde, ita et vult a nobis in se sperari ex tota anima totaque fiducia. Hinc enim opponens subdit: «Vae duplici corde!» Syrus vertit: Quia clemens et misericors est Dominus, et audit et liberat in omni momento tribulationum, et audit vocem operum voluntatis suae, q. d. Audit vocem, non tam loquentium, quam bene operantium, juxta voluntatem et legem suam.


14. VAE DUPLICI CORDE. — Opponit duplex cor veritati, id est, simplicitati et sinceritati, q. d. Euge simplicibus et sinceris, qui Deum quaerunt in veritate; sed vae iis, qui sunt duplici corde, id est, ficti, hypocritae, dolosi, fraudulenti, simulantes se servire Deo, eumque colere et in eum sperare, cum serviant mundo.

Rursum veritati, id est, integritati, opponit cor duplex, id est, divisum, puta diffidens, quod, scilicet, partim adhaeret Deo, partim creaturis, quod nunc spem collocat in Deo, nunc in hominibus; quod nunc invocat Deum, nunc sagas et magos. Unde S. Augustinus tract. 7 in Joannem: «Duplici corde, inquit, est, qui partem cordis dat Deo, partem diabolo.» Hunc odit Deus quasi sibi e diametro adversum: ipse enim ex natura sua est simplicissimus, ideoque integerrimus, sincerissimus, veracissimus, fidelissimus, sanctissimus.

Primo ergo, Siracides «duplici corde» vocat diffidentes Deo, qui spem quasi divisam habent, ac trepidantes nunc eam in Deo, nunc in creaturis collocant. Unde S. Jacobus huc alludens, cum agit de oratione, ait cap. 1, 6: «Postulet autem in fide nihil haesitans,» moxque subdit vers. 8: «Vir duplex animo,» graece δίψυχος, id est, bianimis, sive duas habens animas, unam sperantem, alteram desperantem, «inconstans est in omnibus viis suis.» Pro quo S. Ignatius, epist. 13 ad Heronem, legit: «Ne sis duplici animo in precatione tua. Beatus enim, qui non ambigit.» Tales sunt hodie multi haesitantes, ambigui et quasi amphibii: qui tempore pacis confidunt et serviunt Deo; sed ubi persecutio vel metus ingruit, Deo diffidunt, eumque deserunt, ut hominibus placeant; et, ut ait Christus Lucae cap. VIII: «Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.»

Secundo, «duplici corde» est hypocrita, qui ficte et dolose colit et invocat Deum, juxta illud Psal. XI, 3: «In corde et corde,» id est, duplici corde, «locuti sunt.» Tales sunt fraudulenti, qui unum cor intra pectus, aliud in labiis habent: similes perdicibus Paphlagoniae, quae bicordes sunt, ideoque fraudulentae et perniciosae, teste Plinio lib. XI, cap. XXXVII, Aeliano lib. X De Animal. XXXV, Gellio lib. XVI, XV. Unde et S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. III, perdicem dictam vult a perdendo. Tales imitantur daemonem, cujus nomen est zabulus, q. d. διάβουλος, id est, δίβουλος, id est, duplicis consilii, versipellis, ut decipiat; za enim Graecis idem est quod διά, licet S. Hieronymus in cap. VI ad Ephes., «zabulus interpretetur διαβρίων, id est, deorsum fluens, quod, scilicet, paulatim de veritate ad vitium defluxerit, et de coelestibus ad terrena corruerit.» Alii zabulum idem esse censent, quod diabolum, quod valde est verisimile. Duos hosce sensus assignat Arabicus dum vertit: Fili mi, ne defraudes in timore Dei, et ne accedas, cum sis dubius in corde tuo, et ne glorieris illo (timore) inter homines, ut sit loquela labiorum tuorum in aequitate et veritate: et ne respuas sermonem ejus, et ne timeas, et non derelinquas ignominiam super animam tuam, ne forte Dominus obfirmet vincula tua, et inducat in te supplicium in medio coetu.

Praeclare Nazianzenus in Tetrastichis: «Probum esse praestat, quam videri. Leonem haberi simiam, quid juverit?» S. Antonius explicans haec verba, «Vae duplici corde,» ait hominem duplicis cordis esse monstrum extravagans et peregrinum: natura enim permittens monstrositatem in membris, eam in corde nunquam admittit; videbis enim hominem quatuor manus vel pedes, aut duo capita habentem; hominem vero duo corda habentem, nusquam et nunquam visum est, quia cor est principium vitae. Unde, sicut non potest esse duplex vita in homine, sic nec duplex cor: merito ergo monstrum dicemus hominem duplici corde; qui, scilicet, unum cor in ore, aliud in pectore gestat.

Tertio, δίψυχος, id est, «duplici corde» animo, sive bicors est, qui est levis, mutabilis et varius instar chamaeleontis, ut nunc velit, nunc nolit, nunc fidat Deo, nunc diffidat.

Quarto, «duplici corde» est, qui cor partim affigit coelo, partim terrae; qui cupit simul servire Deo et mammonae. Unde sequitur: «Vae manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis:» Vide ea, quae dixi Jacob. I, 8. Hos duos sensus insinuat quoque versio Arabica jam recitata.

Graeca, pro «vae duplici corde,» habent οὐαὶ καρδίαις δειλαῖς, id est, vae cordibus timidis et ignavis; et ita legit S. Cyrillus lib. I De Adoratione in spiritu et verit.; sed Noster pro δειλαῖς legit διπλαῖς, id est, duplicibus; et ita etiamnum legunt nonnulli Graeci codices, et S. Chrysostomus homil. 4 in illud I Cor. XV: «Cum autem subjecta fuerint illi omnia.» Verum utraque lectio conciliari potest; timidi enim et aerumnarum impatientes sunt diffidentes, atque duplex habent cor, et duplicem spem: unam enim reponunt in Deo, alteram in suis et suorum viribus. Hinc Apoc. XXI, vers. 8: «Timidis, ait, et incredulis (id est diffidentibus) etc., pars illorum erit in stagno ardenti igne.»

VAE DUPLICI CORDE, ET LABIIS SCELESTIS (de his labiis nil habet Graecus), ET MANIBUS MALEFACIENTIBUS, ET PECCATORI TERRAM INGREDIENTI DUABUS VIIS. — Notatur hic triplex duplicitas, scilicet, cordis, oris et manuum, id est, operis: ex duplici enim corde prodit duplex os, puta labia scelesta, id est, ficta et dolosa, ac manus malefacientes: ac proinde talis est peccator et scelestus, qui terram ingreditur duabus viis: una enim via tendit ad Deum, eum exterius in pace colendo; altera pergit ad mundum et mundanos, eis in tempore tentationis confidendo, ac se conformando, ne ab eis rideatur, neve faciat jacturam famae, bonorum aut vitae. Ita S. Augustinus tract. 9 in Joannem: «Non vult Christus, inquit, communionem, sed solus vult possidere quod emit. Tanti emit, ut solus possideat: tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Vae duplici corde, qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit: Neque detis locum diabolo.» Graeca jam habent: Vae cordibus ignavis, et manibus παρειμέναις, id est, remissis, torpidis, desperantibus ideoque bonum deserentibus, et ad malum inclinantibus: quod Noster vertit, «malefacientibus,» et scelesto, «duabus viis ingredienti;» Syrus vero: Cor fatidum, et manus dissolutae, homo qui incessit per vias multas. Arabicus: Cor coagulatum, et manus trementes, et pedes in pluribus semitis incedentes. Sic cap. III, 28, vocatur cor _____ derachaim, id est duarum viarum, hoc est, duplex, fucatum, dolosum. «Cor, inquit, ingrediens vias duas non habebit successus:» tale est, quod ingreditur viam coeli et viam terrae, quod simul vult placere Deo et terrigenis.

Sic Israelitis colentibus Deum simul et Baal ait Elias: «Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum,» III Regum XVIII, 21. Quocirca S. Paulus hortatur Hebraeos, cap. XII, 12, dicens: «Remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret.»

Tales hodie sunt, qui cum Catholicis loquuntur et vivunt catholice, cum haereticis haeretice, cum castis caste, cum incestis inceste. Tales fuere Samaritani, qui cum Deo vero coluerunt deos Gentium, IV Reg. XVII, 33. Ita Rabanus, Jansenius, Palacius et alii. Hi similes sunt muscis, quae in rota duobus motibus contrariis moventur: antrorsum, scilicet, ex se, retrorsum, ex rotatione rotae: item stellis errantibus, puta planetis, qui praeter motum proprium raptantur et moventur motu contrario primi mobilis. Unde quidam vir sapiens Consiliario cuidam Elisabethae reginae Angliae roganti quidnam de se sentirent transmarini (volebat enim haberi Orthodoxus cum reginae obsequeretur), facete respondit: «Domine, dicunt te imitari planetas, qui praeter motum proprium sinunt se rapi motu primi mobilis.» Praeclare Seneca in Sentent.: «Tutissima, ait, res est, nihil timere praeter Deum.»

Porro, cum totus hic locus spectet ad diffidentiam, spei Deum timentium et colentium oppositam; hinc ingredi duabus viis, hoc loco proprie est duos deos colere, duas religiones profiteri, in duobus diversis, imo contrariis, spem collocare. Hi enim nunc in adversam, nunc in obversam partem pergunt; nunc faciem, nunc tergum ostentant; nunc amicos, nunc inimicos se exhibent. Sumpta est haec phrasis ab Israelitis, praesertim Samaritis, qui cum Deo vero colebant deos patrios, puta, vitulos aureos inductos a Jeroboam, ideoque nunc ibant in Jerusalem, ad adorandum Deum verum; mox pergebant in Dan et Bethel, ad adorandum quoque vitulos aureos; aut in Assyriam, vel Aegyptum, ad accersendam sibi opem, tam deorum quam regum Assyriae, vel Aegypti. Id ita esse patet ex Jerem. cap. II, 18: «Et nunc, inquit, quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?» Et vers. 36: «Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.» Et Osee, cap. XIII, 4: «Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me, etc. Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.» Et cap. IV, 15: «Nolite ingredi in Galgala; et ne ascenderitis in Bethaven,» id est, in Bethel, quae olim a Jacobo dicta et facta est Bethel, id est, domus Dei; nunc autem per vitulos aureos facta est Bethaven, id est domus idoli et peccati. Similia habent et inculcant caeteri Prophetae.

Idem refricat hic Siracides hac de causa, quod sub hoc tempus, puta, sub Alexandro Magno (cui successit Ptolemaeus Lagi, sub quo haec scripsisse videtur Siracides), Samaritae ope Sanaballat, praefecti Darii, regis Persarum, erexerint sibi templum in monte Garizim, quasi aemulum et oppositum templo Judaeorum in Jerusalem; et ad illud non tantum Samaritas, sed et Judaeos invitabant. Unde, ut ait Josephus in fine lib. XI Antiq.: «Si quis apud Jerosolymitas, aut illiciti cibi sumpti, aut violati sabbati, aut similis criminis reus ageretur, ad Sichimitas (id est, Samaritas) confugiebat, calumniam se passum dictitans.» Quocirca Siracides, cap. L, 27: «Duas gentes, inquit, odit anima mea: tertia autem non est gens (non est digna gentis nomine), quam oderim; qui sedent in monte Seir et Philisthiim; et stultus populus, qui habitat in Sichimis,» puta, Samaritae, quorum templum erat in Garizim juxta Sichem. Hoc templum et schisma duravit usque ad Christum: hinc mirabantur discipuli quod Christus cum Samaritana colloqueretur. Et Samaritana ad Christum Joan. IV, 9: «Quomodo, ait, tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?» Et vers. 20: «Patres nostri in monte hoc (Sichem et Garizim) adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet.»

Quia ergo nonnulli a Judaeis deficiebant ad Samaritas, alii utrisque placere satagentes, adoraturi ibant Jerusalem, ac deinde Sichimam; hinc eos redarguit, eisque vae irae divinae et damnationis aeternae minatur hic Siracides, de quo rursum dicendum erit, cap. L, 27.

Moraliter S. Gregorius, lib. III in Reg. cap. VI, explicans illud de vaccis trahentibus arcam Domini: «Et itinere uno gradiebantur. Uno, inquit, itinere graditur, qui virtutem, quam praetendit in bono opere, in recta servat intentione. Quo contra de unoquoque reprobo dicitur: Vae peccatori ingredienti terram duabus viis. Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, cum Dei videtur esse quod agit; sed ex omni, quod religiosum foris exhibet, intus saeculi intentionem tenet. Uno autem itinere gradi electos suos Dominus insinuat, dicens: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.» Hinc David: «Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Uno igitur itinere contra Bethsames vaccae gradiuntur quia electi ad aeternam patriam festinantes, bona foris agunt, sed ex eisdem bonis operibus saeculi praemia non requirunt.»

Hoc est quod acriter redarguit Deus per Oseam, cap. X, 2, dicens: «Divisum est cor eorum, nunc interibunt.» Et per Sophoniam, cap. I, vers. 5: «Disperdam eos, qui jurant in Domino, et jurant in Melchom,» id est, qui colunt Deum, et colunt Melchom: jurare enim est actus latriae: unde per synecdochen omnem latriam cultumque Dei significat. Nam, ut ait Richardus de S. Victore, lib. IV De Contemplat. cap. XV: «Amor singularis consortem non recipit, socium non admittit.» Et Gregorius Nyssenus orat. 7 in Cant.: «Qui ad solam, inquit, illam Dei naturam visus acumen dirigit, is in caeteris omnibus caecus est, ad quae multorum oculi respiciunt,» ut dicat cum Psalte: «Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?» Psal. LXXII, 25: ex Hebraea veritas, tecum non volui socium super terram. Quo alludens S. Bernardus, epist. 249, ex humilitate confitens, se nondum totum cor Deo tradidisse: «Clamat, inquit, ad vos mea monstrosa vita, mea aerumnosa conscientia. Ego enim quaedam chimaera mei saeculi, nec clericum gero, nec laicum. Nam monachi jamdudum exui conversationem, non habitum.» Quam vere idipsum sibi approprient hodie nonnulli Religiosi!

Idem, serm. 2 de S. Michaele: «Qui Deo, inquit, simplici adhaeret oculo, factus est et ipse simplex: aut certe jam non alter est oculus, sed unus cum eo, Apostolo teste: Quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo,» I Corinth. VI, 17. Nervose Beda in Proverb.: «Sicut oculi omnium sunt in capite, sic in Christo consistere debet omnis intentio fidelium.» Et: «Melius est facere divortium cum homine, quam cum Deo.»

Rursum duplex cor habent et duplicem linguam, qui temere aliorum defectus, etiam minimos, judicant et accusant; suos, licet majores, velant et excusant. Duplex namque habent cor; unum amplum et vitio proprii amoris distentum, in quo propria peccata celant, et quasi cadavera putrida sepeliunt; alterum arctum, et invidiae labe satis angustum, in quo nec leve alterius peccatum possunt abscondere. Labia habent scelesta, quia nihil sonant, nisi peccata et scelera proximorum; et bona illorum pro ingenita malitia, aut penitus foedant, aut, si id non possunt, extenuant. Manus sunt illis malefacientes: nam, et si fratrem manu non feriant, lingua tamen et verbis vice manus percutiunt; et ingrediuntur duabus viis: una, qua sua peccata excusant et contegunt; alia, qua fratrum defectus accusant et aperiunt.

Neque isti profecto nimis taxantur, quos S. Bernardus serm. 3 de Dedic. Eccles., multo majori acrimonia perstrinxit: «Proditores sunt, inquit, quicumque in hoc Domini castrum inimicos ejus introducere moliuntur quales sunt utique detractores, Deo odibiles, qui discordias seminant, nutriunt scandala inter fratres. Sicut enim in pace factus est locus Domini, sic in discordia locum diaboli fieri manifestum est.» Denique praeclare idem S. Bernardus serm. 66 in Cantic.: «Hypocritae, ait, oves sunt habitu, astutia vulpes, actu et crudelitate lupi. Hi sunt, qui boni videri, non esse; mali non videri, sed esse volunt. Etenim semper minus malitia palam nocuit, nec unquam bonus nisi boni simulatione deceptus. Ita ergo in malo bonorum boni apparere student; mali nolunt, ut plus liceat malignari. Neque enim est apud eos virtutes colere, sed tolerare vitia quodam quasi minimo virtutum.»

Hanc gnomen apposito spinae et ficus apologo, ac pulchris argutisque parabolis adornat et illustrat Cyrillus, lib. II Apolog. moral. cap. XXIII, cui titulus: Contra apparentes et contrarium existentes. «Spina, inquit, florebat, et ficus ante eam frondes ac grossos suos producebat; cui mox tumefacta ex floribus spina dixit: Ficus, ubi sunt flores tui? At illa respondit: Spina, ubi sunt fructus tui? Tum spina: Non dedit mihi, inquit, natura fructus. Neque mihi, subjungebat ficus, flores addidit. Verum cum flos derivetur in fructum, melius est sine flore fructum producere, quam fructu privatam florere: attamen quia non floreo, germen suavissimum gigno.» Deinde idipsum variis emblematibus palmae, cannae melleae, sepulcri depicti, sapphiri et onychae demonstrat: «Sic et palma mel suum non effundens in floribus, mellifluum parit dactylum. Et canna mellea, quia flores non protulit, tota fructus dulcedinem intra semetipsam recondit. Quid ergo de apparentia contrariae existentiae gloriaris? Sepulcrum quidem extrinsecus flosculis pingitur, et intus est spurcitia mortis plenum. Quin et sapphirus qui magis splendet, valet minus; et onycha gemma albae nigra praeponitur: et Bius lapis quanto pallidior, tanto pretiosior existit. Atque ita rerum ipsa mirabilis fabricatrix natura, etiam in suis operibus apparentiam damnat.» Denique exemplo auri, margaritae, conchyliorum, embryonis et radicum idipsum evincit. «Ut quid igitur externa tantum pompa gaudes? Attende ut aurum in abstrusis terrae latibulis nascitur, et margarita per rorem coelitus diffusum in occultis ostrearum conchis gemmascit. Homo etiam in maternis visceribus oritur, et rerum substantia non videtur. Arbor occultis suis radicibus sub terra vitalem succum trahit, et humanae vitae fundamentum in praecordiis latet. Quin etiam pretiosissima quaeque naturae, invisibilia existunt. Quid plura? magis certe gaudeo esse fructifera sine flore, quam esse spina cum flore: Quibus dictis pomposam confudit.»


15. VAE DISSOLUTIS (παρειμένοις, id est, remissis, vers. 15), CORDE, QUI (Graece ὅτι, id est, quoniam) NON CREDUNT DEO, ET IDEO NON PROTEGENTUR AB EO. — Syrus: Vae cordi, quod non credit, neque ipsum stabilietur: Arabicus: Vae cordi, quod fidem non habet; quoniam non permanebit. Sensus est, q. d. Vae remissis et tepidis, qui molliter et tepide adhaerent Deo, nec firmiter ei credunt et confidunt, sed tempore tentationis titubant. Vae illis, qui furentium tribulationis undarum impetu dissipatis fidei funibus, speique anchora amissa fluctuant: Deus enim deserentes se non proteget, sed deseret, ac fluctuantes fluctuare mergique sinet. Quapropter S. Franciscus Xaverius navigans in Japonem, cum diabolus omnibus artibus ejus iter, quod praevidebat fore tam fructuosum, impedire aut remorari conaretur, ac mille impedimenta objiceret, ut Xaverii spem et fortitudinem animi infringeret, ille tentationem hanc, et impedimenta a daemone proficisci Dei instinctu advertens, omnibus viribus restitit, et in proposito firmus perstitit; itaque Dei ope omnia superavit, ac initia dedit Ecclesiae, quam tot fidelium heroicis virtutibus et martyriis quotidie coruscare videmus et gaudemus. Quocirca aiebat Xaverius se tunc experientia didicisse, in rebus arduis et magnam animarum messem parituris, daemonem, hujus fructus praesagum, conari eas in sui initio evertere et succidere, tum per exteros hostes, tum immittendo viro Apostolico motus timoris et diffidentiae; ac proinde nihil aeque tunc satagendum esse, quam ut in Dei fiducia firmus et immotus consistat, ac propositum suum constanter urgeat. Si id fecerit, certo Deum affore, ut omnes diaboli obices disjiciat et superet. Tunc ergo nil aeque timendum, ac diffidentiam.

Porro dissoluti corde sunt dissoluti et fracti animo, qui ob adversa diu durantia perdunt mentis constantiam. In corde enim praecipua est sedes animi, vitae, spei, audaciae; ipsum enim est sensus, motus et vitae principium, uti docet Aristoteles lib. II De Part. animal. cap. IV. «Cor, inquit, origo prima et fons sanguinis est. Cor enim statim omnium partium primum consistens sanguinolentum est; motus etiam laetitiae atque tristitiae, denique omnium sensuum hinc oriri, eodemque desinere videntur.» Quocirca dum per metum solvitur vigor et robur animi, laxatur pariter et solvitur per sympathiam vigor roburque cordis. Unde Aristoteles, lib. III De Part. animal. cap. VI, hanc palpitationis cordis dat causam: «Cor, inquit, homini prope dixerim animalium uni palpitat, quia homo solum spe rei futurae exspectationeque movetur.» Idem, lib. De Juventute, senectute et respiratione, cap. XIII, docet in corde summum animae ardorem consistere, ut ad eum temperandum respiratione indigeat: «Refrigeratione, inquit, omnino indiget animalium natura, propter fervorem animae in corde; hanc autem faciunt per respirationem, quaecumque non solum habent cor, sed etiam pulmonem.»

Et Plinius, lib. XI, cap. XXXVII, cordis naturam, situm, indolem, usum ita describit: «Cor, inquit, animalibus caeteris in medio pectore est; homini tantum infra laevam papillam turbinato mucrone in priora eminens. Piscibus solis ad os spectat. Hoc primum nascentibus formari in utero tradunt; deinde cerebrum, sicut tardissime oculos. Sed hos primum mori, cor novissime. Huic praecipuus calor. Palpitat certe, et quasi alterum movetur animal, intra praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum et pectoris muro,

ut pariat praecipuam vitae causam et originem. Prima domicilia intra se animo et sanguini praebet, sinuoso specu, et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. Ibi mens habitat. Ex hoc fonte duae grandes venae in priora et terga discurrunt, sparsaeque ramorum serie, per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. Solum hoc viscerum vitiis non maceratur, nec supplicia vitae trahit, laesumque mortem illico affert. Caeteris corruptis vitalitas in corde durat. Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum sit, pavida quibus praegrande. Maximum autem est proportione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis, aut propter metum maleficis. In Paphlagonia bina perdicibus corda. In equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. Augeri id per singulos annos in homine, ac binas drachmas ponderis ad quinquagesimum annum accedere, ab eo detrahi tantumdem, et ideo non vivere hominem ultra centesimum annum defectu cordis, Aegyptii existimant, quibus mos est cadavera asservare medicata. Hirto corde gigni quosdam homines proditur, neque alios fortiores esse industriae, sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios.»

Quocirca ex corde oriuntur affectus animae, et vicissim ex anima in cor redundant; hinc cor metonymice capitur pro anima, quasi locus pro locato. Hinc rursum in spe, fortitudine, audacia stringitur et roboratur cor, aeque ac anima; in diffidentia, metu, pusillanimitate laxatur, solvitur, debilitatur. Unde Romana versio Graeca hic habet: Vae dissoluto cordi. Tigurina: Vae cordi collapso; nam, cum nullam habeat fiduciam, defensione quoque carebit.

Rursum cor in diffidentia et pavore dissolvitur, quia venae et nervi, qui a corde prodeunt, et per quos, ut docent Aristoteles et Plinius locis citatis, cor movet et vegetat totum corpus, laxantur et solvuntur; ita ut membra hisce vinculis, quibus cordi alligantur, laxatis laxentur, luxentur, et sensu motuque destituantur. Hoc symbolice adaptes animae. Tres enim sunt funiculi, quibus anima Deo, quasi cordi suo, ex quo omnem vitae spiritualis sensum motumque haurit, astringitur, puta fides, ne abripiatur omni vento errorum; spes in tempore tribulationis; charitas, ne amore carnis et mundi abripiatur in scelera. Funiculi hi si luxentur, luxatur omnis animae vigor: luxantur autem hoc modo: fides per dubitationem, spes per diffidentiam, charitas per teporem et torporem. Hic proprie de funiculo spei agitur. Unde sequitur:


16. VAE HIS, QUI PERDIDERUNT SUSTINENTIAM (ὑπομονήν; Tigurina, patientiam. Noster melius vertit, sustinentiam, id est, longanimitatem, longamque tolerantiam et liberationis exspectationem; nimirum) QUI (ob durationem afflictionis, per pusillanimitatem) DERELIQUERUNT VIAS RECTAS, ET DIVERTERUNT IN VIAS PRAVAS. — Haec verba jam desunt in Graeco. Loquitur proprie de Judaeis afflictis a Ptolemaeo Lagi, ut dixi initio capitis, e quibus multi ob diuturnitatem afflictionis perdiderunt patientiam, spem, imo et fidem, desciscentes a judaismo ad gentilismum. Unde huc alludens Paulus hortans Hebraeos ad sustinentiam persecutionis, quam patiebantur ob susceptam Christi fidem, cap. X, vers. 35: «Nolite, ait, amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.» Praeclare S. Isidorus, lib. II Sentent. cap. VII: «Non inchoantibus, inquit, praemium promittitur, sed perseverantibus, sicut scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversatio, quando bonum, quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Nam, sicut scriptum est: Vae his, qui sustinentiam perdiderunt, id est, opus bonum non consummaverunt.» Et S. Gregorius, lib. V in I Regum, cap. XIII: «Sustinentiam, ait, perdunt, qui bona, quae inchoant, non consummant.» Et lib. VII Moral. cap. XIV: «Sustinentiam, ait, perdunt, qui dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt.»


17. ET QUID FACIENT, CUM INSPICERE (ἐπισκέπτεσθαι, id est, inspicere, inquirere et judicare) COEPERIT DOMINUS, — qui nunc tacens videtur non videre peccata; quia dissimulat, nec vindicat et punit. Est metalepsis; ex inspectione enim et inquisitione, intelligit ejus finem et terminum, puta judicium et vindictam. S. Petrus vertit, visitare. Unde diem judicii vocat diem visitationis, epist. I, cap. V, 6. Syrus vertit: Vae vobis, gigantes confidentiae; quid facietis, quando judicabit Dominus? Arabicus: Vae vobis, o vos, qui confiditis in vobismetipsis; quid facietis, cum advenerit vobis judicium illius?


18. QUI TIMENT DOMINUM, NON ERUNT INCREDIBILES (id est, increduli, diffidentes, inobedientes) VERBO ILLIUS. — Tigurina: Qui reverentur Dominum, parere verbis ejus non recusabunt. Et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. Via Dei est lex, virtus, honestas, sanctitas; hac enim ipse incedit, suosque omnes incedere jubet. Audi S. Bernardum, sermone 20 in Cantic.: «Disce, o Christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. Ne mundi gloria, seu carnis voluptatibus abducaris, dulcescat tibi prae his sapientia Christus. Ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus. Ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, confortet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus. Nec teporem habeat, nec careat discretione, nec timidus sit. Christus sit

nostra dulcedo, sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Jesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras, et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit.»


19. QUI TIMENT DOMINUM, INQUIRENT QUAE BENEPLACITA SUNT EI, — ac proinde meditabuntur in lege Domini die ac nocte, Psal. I, 2; inquirent enim assidue quae sit «voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta,» Rom. cap. XII, 2. Ita S. Franciscus, ait S. Bonaventura, jugiter inquirebat quid Deo in se esset beneplacitum, quid a se requireret Deus, qua ratione ei magis et magis placere posset. Sic et S. Bernardus se exstimulans ad sanctitatem sibi dicebat: «Bernarde, dic quare hic? Bernarde, ad quid venisti?» Et sane quisque ex toto corde timens et amans Deum, quotidie, dum surgit, sibi dicere deberet: Quid a me hodie requirit Deus? qua ratione hodie ei magis servire et placere potero? illudque investigare, et cognitum illico exsequi. Hac de causa B. Teresia voto se obstrinxit se facturam in quolibet opere, id quod esset perfectius et gratius Deo. Anima enim ardens amore Dei, non nisi illi satisfacere, illi obsequi, illum oblectare satagit.

Quocirca mane firmum concipit propositum, destinatque ac dicit: Hodie illud vitium mortificabo; hodie me vincam, et illam difficultatem amore Christi superabo; hodie illam crucem mihi obventuram cum Christo sustinebo; hodie illum laborem pro Deo alacriter subibo; hodie illos dolores, illos mei contemptus generose feram; hodie tot actus contritionis, orationis, charitatis eliciam; hodie tot gradus humilitati, patientiae, amori adjiciam. Audi S. Bernardum, serm. 59 in Cant.: «Anima ex eo quod se diligere et vehementer diligere sentit, etiam se diligi nihilominus vehementer non ambigit; et de sua singulari intentione, sollicitudine, cura, opera, diligentia studioque, quo incessanter et ardenter invigilat, quemadmodum placeat Deo, aeque haec omnia in ipso indubitanter agnoscit. Ergo ex propriis, quae sunt penes Deum, agnoscit; nec dubitat se amari, quae amat. Ita est. Amor Dei, amorem animae parit; et illius praecurrens intentio intentam animam facit, sollicitudoque sollicitam. Nescio enim, qua vicinitate naturae, cum semel revelata facie gloriam Dei speculari anima coeperit, mox illi conformari necesse est, atque in eandem imaginem transformari. Igitur qualem te praeparaveris Deo, talis oportet appareat tibi Deus. Bonus es, Domine, animae quaerenti te, occurris, amplecteris, sponsum exhibes, qui Dominus es; imo qui es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.»

ET QUI DILIGUNT EUM, REPLEBUNTUR LEGE IPSIUS, — id est, Tigurina, plenam legi Dei navabunt operam. «Replebuntur» ergo, id est, plene eam inquirent, cognoscent, exsequentur et perficient; sic enim per catachresin τὸ replete sumit Siracides, ut dixi cap. I, 35.

Secundo, Palacius sic explicat, q. d. «Qui diligunt Deum, implent se lege Dei. Nihil in se vacuum lege Dei relinquunt: oculos, manus, aures, memoriam, intellectum, voluntatem lege Dei replent, ut nihil in nobis sit, quod a lege sit alienum. Ut enim Judaei omnia liminaria sanguine tingebant, ne perirent: ita pii cunctos animae angulos lege Dei replent, ne non signati Tau divino dispereant.»

Tertio Jansenius, τὸ replebuntur, inquit, significat fructum timoris et amoris Dei, q. d. Timentes Deum copiosa legis doctrina et cognitione replebuntur. Sic enim solet Dominus pietatem hominum erga se remunerare, juxta illud Psal. XXXIII: «Accedite ad eum, et illuminamini,» id est, illuminabimini. O lux, quae semper luces, et nunquam offuscaris, illumina me. O ignis, qui semper ardes, et nunquam extingueris, accende me. O amor, qui semper ferves, et nunquam tepescis, absorbe me, et transmuta me in te. O clarum lumen oculorum meorum, Jesu, expelle tenebras omnes a domicilio mentis meae, meque totum illustra splendore gratiae tuae. Intra in animam meam, o dulcedo summa, ut dulcia sapiat, et in te solo gaudeat atque quiescat. O dilecte mi, dilecte votorum meorum, concede, ut te inveniam, inventumque teneam, et brachiis spiritualibus arctissime constringam. Te desidero, et ad te anhelo, o beatitudo aeterna. Utinam te mihi dones, et me tibi intime unias, atque mero divinae charitatis totum inebries!

Quarto, Syrus vertit: Qui timet Dominum, multiplicabitur substantia (possessio) ejus, et semen ejus benedicetur post eum.


20. QUI TIMENT DOMINUM, PRAEPARABUNT CORDA SUA. — Syrus: Disponent cor suum; et qui derelinquit eum, perdet spiritum suum, q. d. Qui timent Deum, component animae suae statum, cogitationes, desideria, actiones et mores, ut eos conforment legi ac voluntati Dei, eique sint grati et beneplaciti. Rursum dicent: «Audiam quid in me loquatur Dominus.» Et cum Samuele: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus.» Praeparabunt ergo cor suum humiliando, evacuando et expurgando a terrenis desideriis, desiderando, orando, ut coelestes Dei satus, puta illustrationes, inspirationes, impulsus, dona et gratias recipiant et excipiant. Unde Tigurina: Quibus Dominus est religioni, hi corda sua excolent, nimirum, ut explicando subdit: «In conspectu illius sanctificabunt animas suas.» Graece est ταπεινώσουσι, id est, humiliabunt; Tigurina, animos suos coram illo submittent; haec enim submissio et reverentia est praeparatio ad dona Dei excipienda. Eadem est sanctitas animae et sanctificatio Dei, qua, scilicet, Deus, ut sanctissimum Numen summa reverentia adoratur et colitur. Hoc est quod suis sancit Deus Levit. cap. XX, 7: «Sanctificamini, et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.» Et vers. 26: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a caeteris populis, ut essetis mei.»

Dices: Timentes Deum timore casto et filiali, jam sunt justi et sancti; hic enim timor est actus charitatis; quomodo ergo eos hortatur Siracides ut se sanctificent?

Respondeo, 1) sanctificabunt, more Hebraeo significat actum, non inchoatum, sed continuatum et crescentem, q. d. Timentes Deum magis magisque studebunt sanctitati, indies in sanctitate proficient, indies a vitiis et defectibus, quantumvis levibus et exiguis, se purificabunt, quotidie sanctiores evadent, ut ad culmen sanctitatis conscendant, juxta illud Psal. LXXXIII, 6: «Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit.» Et vers. 8: «Ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.» Quem versum S. Furseus audivit Angelos sibi occinentes, eoque se ad profectum in virtute accendentes, uti refert Beda lib. III Hist. cap. XIX.

Et sane hoc deberet esse studium assiduum cujuslibet, non tantum Religiosi et Sacerdotis, sed et Christiani, illudque sibi quotidie mane ob oculos ponere, refricare et renovare. Quid enim est christianismus, nisi professio sanctitatis, nisi studium virtutis, nisi imitatio vitae Christi? de quo ait S. Lucas cap. II, 52: «Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.» Hoc est quod Angelus docuit Joannem, dicens Apocal. XXII, 11: «Qui justus est, justificetur adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.» Et S. Paulus: «Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra,» I Thessal. IV, 3. Et vers. 7: «Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.» Et II Corinth. VII, 1: «Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.» Et ad Rom. VI, 19: «Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.»

Quocirca sapienter S. Ambrosius lib. De Instit. Virg. cap. XI: «Cur, inquit, saeculo potius laboramus, et fraudamus animam nostram tantae bonitatis dispendio, qui nulli alii nisi huic Domino servire deberemus?» Et S. Antonius apud S. Athanasium: «Cur non ad lucranda regna coelorum ultro relinquimus, quod lucis istius fine perdendum est? Nihil eorum curae sit Christianis, quae secum auferre non possunt. Illud potius debemus expetere, quod nos ducat ad coelum, sapientiam, scilicet castitatem, justitiam, virtutem pervigilem, pauperum curam, fidem in Christum, robustum animum irae victorem. Animam nostram commendavit nobis Deus: servemus depositum, quale accepimus.» Angelice vero S. Basilia, epist. 1 ad S. Gregorium Theologum: «Ecquid, ait, beatius, quam hominem in terra concentum Angelorum imitari, ineunte statim die in orationes ire? in hymnis et canticis Creatorem venerari? exinde sole jam dilucescente converti ad opera, nusquam sine oratione? denique canticis quasi sale condire actiones?»

Nota hic sex actus et officia, juxta quae quotidie examen conscientiae instituat timens Deum, quod ordine et gradatim hic consignat Siracides. Qui timent Dominum, inquit, erunt credibiles, id est, credent verbis Dei. Secundo, conservabunt vias ejus: servabunt, scilicet, Decalogum. Tertio, inquirent quomodo placebunt abundantius Deo. Quarto, replebuntur lege ejus, curantes ut nihil in se sit, quod non lege Dei reguletur. Quinto, sanctificabunt animas, caventes minutiora peccata. Sexto demum, curabunt firmi usque ad mortem in hoc statu permanere.


21. QUI TIMENT DOMINUM, CUSTODIUNT MANDATA ILLIUS, ET PATIENTIAM HABEBUNT USQUE AD INSPECTIONEM (id est visitationem) ILLIUS, — donec ipse, scilicet, nos vultu benigno respiciat, et a malis liberet; vel usque ad inspectionem, id est, usque ad judicium. Hoc enim erit plena et ultima Dei inspectio et visitatio, quo pios malis omnibus eripiet, impios malis omnibus involvet. Hic versus jam deest in Graeco: Tigurina vertit, donec respiciat Dominus, patienter perdurabunt.


22. DICENTES: SI POENITENTIAM NON EGERIMUS, INCIDEMUS IN MANUS DOMINI, ET NON IN MANUS HOMINUM. — Graeca Romana haec nectentia cum vers. 20, sic habent: «In conspectu illius humiliabunt animas suas (cogitantes, vel dicentes): Incidamus in manus Domini, et non in manus hominum. Quoniam secundum magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius.» Quae lectio facilem et planum habet sensum, q. d. Viri pii patientur constantes quaevis adversa a Deo immissa, dicentque cum Davide: «Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt), quam in manus hominum,» II Regum XXIV, 14.

Verum S. Augustinus in Speculo, Rabanus et alii plane legunt eo modo, quod legit noster Interpres. Unde patet eum esse pervetustum, et pleniore usum codice Graeco. Adde et Graeca jam habere, ἐμπεσούμεθα, quod proprie significat, incidemus, ut vertunt Complut., non incidamus; ac proinde in Graecis quaedam subintelligi, quae supplenda sint, uti supplet Tigurina, scilicet, dictantes: Si minus resipuerimus, incidemus in manus Domini, non in manus hominum. Quod plane consentit cum nostris. Ejus ergo hic est sensus, q. d. Timentes Deum Deo humiliabunt et sanctificabunt animas suas, ac patienter excipient adversa quaelibet, quasi flagella ab eo immissa ad castigandas praeteritas culpas, sive graviores, sive leviores. Dicent enim: Nisi hanc poenitentiam quasi castigationem paternam sponte capessamus, incidemus in manus ultrices Dei vindicis, quae uti potentiores, ita et rigidiores sunt manibus hominum, ac proinde acrius saeviunt, magisque penetrant et puniunt delicta, praesertim post hanc vitam in igne, vel gehennae, vel Purgatorii. Unde Paulus ait: «Horrendum est incidere in manus Dei viventis,» Hebr. X, 31. Quin et Poeta: «Dii laneos habent pedes, sed ferreas manus:» quia tarditatem supplicii gravitate compensant.


23. SECUNDUM ENIM MAGNITUDINEM (μεγαλοσύνην, id est, majestatem, magnitudinem, magnificentiam) IPSIUS, SIC ET MISERICORDIA ILLIUS CUM IPSO EST. — Syrus, quia sicut majestas ejus, ita et misericordia ejus; et sicut nomen ejus, ita et opera ejus, q. d. Qualiter vocatur, talis est, et taliter operatur. Tigurina: Quanta enim majestas est ipsius, tanta est ejusdem misericordia. Omnia enim attributa in Deo sunt paria, imo unum et idem: sed significat Siracides potentissimae majestatis Dei decus esse, parem cum ea; ideoque summam et immensam clementiam, juxta illud Sapientiae XII, 16: «Virtus tua justitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis.» Virtus, graece ἰσχύς, id est, potentia, robur, fortitudo, q. d. In hominibus fortitudo est initium oppressionis et injustitiae: at in te tua fortitudo, o Domine, est initium justitiae et clementiae; quia «vera magnitudo principis est clementia,» ait Seneca lib. De Clementia. Et Sap. XI, 27: «Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas;» Graece significantius, δέσποτα φιλόψυχε, id est, Domine philoanime, Domine animarum zelator, Domine qui animarum ardes amore.

Rursum, sicut Deus est suum esse, suaque celsitudo; sic est et sua misericordia. Quare, sicut non potest discedere a suo esse suaque celsitudine; sic nec a sua misericordia, quin actu omnium misereatur. «In perpetuis enim non differt esse a posse,» ait Aristoteles lib. II Physic.

Haec Siracidis sententia referenda est ad τὸ patientiam habebunt, sanctificabunt, praeparabunt corda sua, caeteraque praecedentia, et simul ad id quod proxime praecessit, «dicentes: Si poenitentiam non egerimus;» in eo enim tacite includitur τὸ poenitentiam ergo agamus, q. d. Timentes Deum in eo omnes spes suas defigent, ei praeparabunt et sanctificabunt corda, in adversis patientiam habebunt, suscipientes ea loco poenitentiae ob commissas a se culpas; quia sciunt se haec faciendo conciliaturos sibi Dei misericordiam, quae magna est, imo immensa: tanta enim est, quanta est Dei magnitudo et majestas, quae utique est infinita et immensa. Unde Syrus vertit: Qui timet Dominum, disponet cor suum; et qui derelinquit eum, perdet spiritum suum: quia, sicut majestas ejus, ita et misericordia ejus; et sicut nomen ejus, ita et opera ejus; et Arabicus: Timentes Dominum inquirunt beneplacita illius, et opera ejus secundum nomen ipsius.

Moraliter, hinc disce quanta sit Dei misericordia, nimirum, quanta est ejus magnitudo, majestas, immensitas: tanta enim est mensura misericordiae, quanta majestatis; eadem enim est utriusque. Rursum, significat hac sententia Siracides, ex magnitudine majestatis et potentiae oriri magnitudinem divinae misericordiae, beneficentiae et clementiae: magni enim animi et celsae indolis est, irae dominari, injuriis non moveri, peccantibus parcere, imo benefacere; quo fit, ut immensa Dei magnitudo et omnipotentia maxime se exerat et ostendat per immensam clementiam, juxta id quod orat Ecclesia: «Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas,» etc. Et S. Fulgentius, epist. 7 ad Venantium, cap. IV: «Deus, ait, multus est ad ignoscendum: in hoc multo nihil deest, in quo est omnipotens misericordia, et omnipotentia misericors. Tanta est autem benignitas omnipotentiae, et omnipotentia benignitatis in Deo, ut nihil sit quod nolit aut non possit relaxare converso.» Hoc est quod ait Sapiens cap. XI, 24: «Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam,» q. d. Omnipotentia tua tibi est quasi causa et ratio omnis misericordiae: imo vero misereri peccatoris, eique poenitenti peccata condonare, est opus summae potentiae, ac majoris quam sit creare coelum et terram, ob rationes, quas ex S. Augustino recenset S. Thomas III, Quaest. CXIII, art. 9. Hac de causa Deus judicium et vindictam magistratibus inferioribus, sibique subordinatis committit; sibi vero peccatorum indulgentiam et misericordiam reservat, quasi opus regium et divinum. Unde Fulgentius, epist. 7, cap. III: «Si misericors est Deus, inquit, universa potest peccata dimittere. Non est perfecta bonitas, a qua non omnis malitia vincitur.» Denique, «superexaltat misericordia judicium,» Jacobi II, 13.

Hinc rursum Deus est summe patiens, dissimulans atrocissimas in se offensas et blasphemias, quia ipse summe sui rerumque omnium est potens: nam patientia est potentia; impatientia vero est animi impotentia, uti docet Boetius lib. III, metro 5. Quapropter Deus Moysi petenti videre Dei gloriam, omneque bonum, ostendit ei suam misericordiam, seque proinde non omnipotentem, sed misericordem indigitavit Exodi XXXIII, 7. Vide quae ibidem dixi. Idcirco addit Siracides: «Sic misericordia illius cum ipso est:» licet enim justitia, sapientia, fortitudo et caetera attributa sint pariter cum Deo; tamen id proprie attribuitur misericordiae, quia haec summe propria intimaque est Deo, ac quasi e visceribus ejus nata, in iisque conclusa. Unde misericordia et eleemosyna specie virginis pulcherrimae apparuit S. Joanni archiepiscopo Alexandrino, cognomento Eleemosynario, dicens «se esse filiam summi Regis, illique familiarissimam et intimam, quae quidlibet ab eo impetraret, et quoscumque commendaret, ei faceret amicissimos.» Quo viso ille ad tantum eleemosynae studium accensus est, ut omnia in pauperes erogaret, et pene prodigeret, ut refert

Leontius in ejus Vita. Misericordia ergo est opus divinum, quod misericordes facit quasi deos, juxta illud S. Gregorii Nazianzeni De Cura pauperum: «Esto calamitoso Deus.»

Rursum opera caetera Dei ad extra, puta, opera sapientiae, justitiae, fortitudinis sunt limitata et finita: Deus enim non creavit infinitum. At misericordiam infinitam effudit in nos, cum seipsum in carne humanatum nobis tradidit, ut peccata nostra aboleret, juxta illud: «Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto,» Lucae I. Est ergo opus incarnationis et redemptionis, aeque ac remissionis peccatorum, in se immensum. Donum enim, quod in ea fit et datur, est immensum, puta, Christus ipse, ejusque merita infiniti pretii, ac per ea gratia et gloria, quae objective (quia pro objecto habet Deum visum et possessum a Beatis), et duratione est infinita, quia durabit in aeternum.

Denique hinc disce quantas vires habeat poenitentia, quae peccatum omne abolet, immensam Dei misericordiam accersit, eaque quasi vincit majestatem et vindictam judicis, et, ut ille ait, ligat quasi Omnipotentem. Rursum, quam poenitens misericordiae Dei supplex, pro venia et gratia se humiliare eique gratias agere debeat: peccatum enim, cum sit malum summum et infinitum, ut condonetur, indiget summa et infinita Dei misericordia. Unde David lapsus in peccatum: «Miserere mei, Deus, inquit, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam,» Psalm. L, vers. 1. Hoc considerantes S. Magdalena, S. Petrus, S. Paulus, S. Pelagia, S. Matthaeus, S. Maria Aegyptiaca, etiamsi scirent peccata sibi esse dimissa; tamen tota vita ea luxerunt, ut tantae Dei misericordiae aliqua ratione satisfacerent.

Haec omnia significat hic Siracides, dicens «Secundum enim magnitudinem ejus, sic misericordia illius cum ipso est.» Hac enim misericordia Dei indigent justi, non tantum ut a peccatis purgentur, sed et ut deinceps ea caveant, tentationes omnes superent, in omni virtute conserventur et crescant, in sanctitate perficiantur et perseverent, ac aeternae gloriae bravium consequantur. Undique ergo misericordia Dei eos cingit, obvallat et coronat, ut merito ei jugiter cum Psalte canere singuli debeant: «Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos,» Psalm. V, 13. Et: «Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui (animarum fidelium) replebuntur ubertate,» virtutum et meritorum, Psal. LXIV, 12. Deus enim justis quasi continuam texit et plectit coronam tot, tantis et tam variis beneficiis et gratiis, quasi gemmis distinctam et variegatam.

O Domine, qui dives es in misericordia, qui tuis donis nos coronas et cingis; o vita perennis; vita, per quam vivo, sine qua morior; vita, per quam gaudeo, sine qua moereo; vita dulcis et amabilis, concede ut tibi jungar, te amplectar, et suavi charitate soporatus, in te, qui es pax gratissima, sancte obdormiam. Da, Domine mi, ut anima mea virtute ardentis amoris conflata, et dulcedine penetrantis charitatis liquefacta, tota effluat in te. Posside eam, o summum atque incommutabile bonum, posside eam, ut ipsa possideat te. Confige, dilecte mi, et transverbera cor meum acutissimo dilectionis telo, ut ego amore tui salubriter langueam, omnia transitoria mihi vilescant, tu solus placeas, solus incomparabili pulchritudine tua me laetifices: quia tu es tota possessio, totaque beatitudo animae meae.