Cornelius a Lapide

Prolegomena in Ecclesiasticum


Index


Prolegomena in Ecclesiasticum

Inscribitur hic liber in Græcis Bibliis, Σοφία Ἰησοῦ υἱοῦ Σιράχ, Sapientia Jesu, filii Sirach, ut distinguatur a Sapientia Salomonis; in Latinis, Ecclesiasticus. De eo nonnulla præmittenda sunt: primum, de ejus auctoritate; secundum, de auctore; tertium, de interpretibus; quartum, de argumento; quintum, de methodo; sextum, de stylo. Quibus succedent septimo ordine Canones, qui facem toti libro præferant.


Caput I: Auctoritas Ecclesiastici

Nonnulli olim dubitarunt, imo negarunt, Ecclesiasticum esse librum Canonicum: Judæi enim non habent eum in suo Canone librorum S. Scripturæ. Unde Concilium Laodicenum, can. 59; Melito Sardensis apud Eusebium, lib. IV Hist. cap. xxvi; S. Gregorius Nazianzenus, Amphilochius, et Hilarius, Præfatione in Psalmos, texentes catalogum Sacrarum Scripturarum, omittunt Ecclesiasticum. Et S. Hieronymus, Præfat. in libros Salomonis, asserere videtur Ecclesiasticum non valere ad auctoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Idipsum aperte negant hæretici moderni. Lutherus in Colloq. Latinis, tom. II, cap. de lib. Vet. Testam., ait: "Ecclesiasticus verus est Legista et Jurista, non Propheta; nihil scit de Christo. Quid est Jesus Sirach (quamvis liber sit optimus) ad Christi et Apostolorum verba? Tantum est legalis liber. Est sicut Thalmud ex variis libris collectus; loquitur de jure et œconomia. Hoc miratur mundus, et verba Christi excellentissima negliguntur." Guilielmus Whitakerus in Disp. de S. Script., controv. I, q. 1, cap. xiii de Ecclesiastico: "Non esse, inquit, canonicum librum, ex eo colligi potest, quod græce scriptus fuerit." Calvinus, in Antidoto, Ecclesiasticum odit, quod ex eo multa fidei dogmata, quæ ipse negat, confirmentur: "Unde, inquit, melius fæcem haurient?"

Suppono libros canonicos S. Scripturæ esse duplicis generis; alii enim sunt Protocanonici, alii Deuterocanonici. Protocanonici, sive primi canonis vocantur, de quorum fide nulla unquam inter Catholicos fuit disceptatio, sed ab omnibus habiti sunt quasi libri S. Scripturæ, dictati a Spiritu Sancto. Deuterocanonici, sive secundi canonis vocantur, qui, licet vere canonici sint, tamen de eorum auctoritate aliquando ab orthodoxis dubitatum fuit; tales sunt Esther, Baruch, Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, Machabæorum uterque, Epistola ad Hebræos, Epistola S. Jacobi, S. Judæ, secunda S. Petri, secunda et tertia S. Joannis, et Apocalypsis; cæteri omnes sunt Protocanonici.

Hoc est, quod de Sapientia et Ecclesiastico agens, ait Damascenus lib. IV Orthodox. fidei, cap. xviii: "Qui omnium virtutum genere ac doctrina referti sunt, hoc est, Sapientia Salomonis, et Sapientia Jesu, quam Sirach (pater scilicet Jesu senior, et minoris avus; hic enim fuit pater Sirachi, de quo inferius) composuit, et græce interpretatus est nepos Jesu, et Sirachi filius, præclari et elegantes libri sunt; non tamen aliis annumerantur, neque in arcu siti erant;" quia scilicet non numerantur inter Protocanonicos, neque erant in Canone Hebræorum, sive S. Scripturæ ab Hebræis receptæ, quem ipsi posuerunt in arca.

Nunc dico: De fide est Ecclesiasticum esse librum canonicum S. Scripturæ. Patet hoc, primo, ex definitione Concil. Trid. sess. IV, et Concil. III Carthag., can. 43, et Concil. Florent. in Instruct. Armenorum. Concil. quoque Ephesinum, anno Christi 430, Ecclesiasticum citat ut S. Scripturam; sic enim ait epist. ad Synodum Pamphyliæ: "Cum consilio omnia fac, dicit divinitus inspirata Scriptura." Hæc autem verba sunt Eccli. cap. xxxii. Conc. Tolet. VIII, cap. ix: "Dicit, ait, Scriptura: Qui spernit minima, paulatim decidet," Eccli. cap. xix. Synodus Francfordiensis, anno Domini 794, epist. ad Præsules Hispaniæ: "Item, ait, in libro Sapientia, ipsa dicente Sapientia, id est, Filio Dei: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam," Eccli. xxiv. Idem liquet ex S. Athanasio in Synopsi, sive Catalogo lib. S. Script., qui et lib. De Virgin.: "Ait enim, inquit, Scriptura Sacra: Qui attingit picem, inquinabitur; et qui communicat superbo, similis illi efficietur;" quæ sunt verba Eccli. xiii. Idem liquet ex Synodo Alexandrina, quæ exstat apud S. Athanasium, Apolog. 2 contra Arian., et Innocentio I, anno Christi 407, epist. ad Exuperium, cap. vii, qui recensens libros S. Scripturæ: "Salomonis, ait, libri quinque; quintus autem est Ecclesiasticus." Sic et Cassiodorus, lib. I Instit. cap. xiii, et Gelasius, tom. II Concil., in Concil. Romano habito anno Christi 494, inter libros S. Scripturæ recenset librum Jesu, filii Sirach. Sic et Isidorus, lib. VI Etymol. cap. 1; Rabanus, lib. II De Institut. Cleri, cap. liii, quin et Epiphanius in Hæresi Anomæorum, numerant inter sacros et divinos libros Sapientiam Salomonis et filii Sirach, id est Ecclesiasticum. Quare, cum idem Epiphanius, lib. De Mensur. et Pond., ait hos libros non esse receptos, intellige a Judæis, eorumque sequacibus.

Secundo, idipsum docent Patres Græci, qui sententias Ecclesiastici, perinde ac cæteros S. Scripturæ libros citant, ut S. Clemens, anno Christi 90, epist. 1, ex Eccli. cap. xxviii, citat hæc verba: "Impone, homo, tuæ linguæ ostium et seram. Cessa cornu in altitudinem extollens, et loquens adversus Deum iniquitatem, et proximum tuum." Sic et S. Ignatius, anno Christi 100, epist. ad Heronem, citat illud Eccli. cap. xix: "Qui cito credit, levis est corde." Sic et Clemens Alexandrinus, anno Christi 200, lib. I Pædag. viii, et lib. V Strom. cap. v; Origenes, anno Christi 230, citans Ecclesiasticum, ait se citare S. Scripturam, ut patet homil. 8 in Num.; homil. 1 in Judic.; hom. 9 in Ezech. Sic et Eusebius, anno Christi 320, lib. VIII Præpar. cap. ii; S. Basilius, anno Christi 370, in cap. viii Isaiæ: "Ait, inquit, Scriptura: Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, tunc indigebit;" quæ sunt verba Eccli. cap. xviii. Idem in Regulis fusius disp., resp. 104: "Dicunt, ait, divinæ Litteræ: Sine consilio nihil fac;" quæ sunt verba Eccli. xxxii. S. Ephrem, anno Christi 370, adversus improbas mulieres: "Dictum est, ait, a Sapiente: Brevis omnis malitia super malitiam mulieris;" quæ sunt verba Eccli. cap. xxv. Idem, tract. De Patientia: "Ait, inquit, Scriptura: Fili, accedens ad servitutem Dei, dirige cor tuum, et sustine." Cyrillus Jerosolymitanus, Catech. 6, citat illud Eccli. iii: "Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris." Macarius Ægyptius, anno Christi 370, hom. 10, citat illud Eccli. xxiv: "Qui edunt me, adhuc esurient." S. Gregorius Nazianzenus, anno Christi 380, orat. 2 Contra Julianum: "Qui potentes, ait, de sedibus deponit, et insuspicabilem diademate ornat. Nam id quoque a Scripturis accipio," puta Eccli. xi, 5. S. Gregorius Nyssenus, anno Christi 380, hom. 3 in Eccl., citat illud Eccli. xl: "Vinum lætificat cor." S. Epiphanius, anno Christi 380, in Ancorato: "Reprehendit nos, ait, Scriptura divina, dicens: Quæ tibi præcepta sunt, ea considera;" et: "Non est opus tibi occultis;" et: "Altiora te ne quæras, et profundiora te non expendas," Eccli. iii. S. Chrysostomus, anno Christi 400, hom. 33 ad Popul.: "Audi, ait, Scripturam dicentem: Sicut qui occidit filium coram patre, ita qui offert sacrificium ex pecuniis pauperum;" quæ sunt verba Eccli. xxxiv, 24. Sic et Cassianus, anno Christi 430, Collat. I, cap. xiii, et Collat. VI, cap. xvi, et Palladius illi coævus, in Dialogo de Vita S. Chrysost. S. Cyrillus Alexandrinus ejusdem ævi, hom. quam Ephesi habuit: "Quibus rationibus, ait, patientia comparetur, id divina nos Scriptura edocet: Fili, ait, accedens ad servitutem Dei, præpara animam tuam ad tentationem, et dirige cor tuum, et constans esto," Eccli. ii. Isidorus Pelusiota, discipulus S. Chrysostomi, anno Christi 440, lib. I epist. 106: "Loquere, inquit Scriptura, in aures audientium," Eccli. xxv. Joannes Maxentius, anno Christi 500, Præfat. in Dial. contra Nestorianos: "Divina, ait, Scriptura admonet: Ne confundaris loqui verum pro anima tua, et pro veritate certa usque ad mortem," Eccli. iv. Anastasius Antiochenus, anno Christi 580, lib. IX Hexaem.: "Dicit, ait, Scriptura, quod vinum et mulieres separant a Deo," Eccli. cap. xxv. Damascenus, orat. 3 de Dormit. Deiparæ, citat quasi verba Scripturæ: "Altiora te ne quæsieris," Eccli. iii. Denique Josephus Hebræo-Græcus, lib. II Contra Apionem, Ecclesiasticum inter libros Legis (id est, sacros) reponit, ait Genebrardus lib. II Chronol.; citat enim quasi dictum a lege divina, illud Eccli. xlii, 14: "Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens," ut ibidem ostendam.

Tertio, idem probatur ex Patribus Latinis. Tertullianus, qui floruit anno Christi 200, lib. De Exhort. castitatis, cap. ii, ex Eccli. cap. xv, citat illud: "Ecce posui ante te bonum et malum." S. Calixtus Pontifex, anno Christi 218, epist. 1: "Dicit, ait, S. Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere;" quæ sunt verba Eccli. cap. xviii. Fabianus Pontifex, anno Christi 237, epist. 2: "Fili, ait Salomon, in mansuetudine serva animam tuam, et da honorem illi, cui honor competit," Eccli. x et xi. S. Cyprianus, anno Christi 250, De Opere et Eleemos.: "Loquitur, ait, in Scripturis divinis Spiritus Sanctus, et dicit: Eleemosynis et fide peccata purgantur," Eccli. cap. iii. Eusebius Pontifex, anno Christi 315, citat quasi S. Scripturam illud Eccli. cap. xiv, 11: "Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer." S. Hilarius, anno Christi 350, citat Eccli. xxviii, 28. S. Ambrosius, anno Christi 370, De Bono mortis, cap. viii: "Scriptura ait: Ante mortem non laudaveris quemquam," Eccli. xi. S. Hieronymus, anno Christi 390, epistola 33: "Divina, ait, Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiva narratio," Eccli. xxii. Ruffinus, anno Christi 390, citat illud Eccli. xxi: "Sapiens audiens verbum, collaudabit, et adjiciet ad illud." Ita ipse in Benedictione Benjamin. S. Gaudentius, anno Christi 400, tract. 13: "Loquitur, ait, Scriptura divina: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit Deum," Eccli. xxix. S. Augustinus, anno Christi 400, lib. II De Doctrina Christ. cap. viii: "Illi libri duo, ait, qui Sapientia Salomonis, et alius, qui Ecclesiasticus inscribitur, quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter Propheticos numerandi sunt." Et epist. 248, ac lib. VII De Genes. ad litt. cap. xxviii, et De Cura pro mortuis, cap. xxviii, et ad Orosium contra Priscill., Ecclesiasticum vocat divinam Scripturam. S. Paulinus, anno Christi 420, apud S. Hieronymum, tom. X, epist. 14, cap. 1: "Veteris, ait, Scripturæ celebrata sententia est, esse pudorem, qui gloria inveniatur et gratia; et esse rursus pudorem, qui soleat parere peccatum," Eccli. iv. Maximus Taurinensis, anno Domini 430, hom. 1 de Eleemosyna: "Dicit, ait, divina Scriptura: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum," Eccli. iii. S. Leo, anno Christi 450, serm. 8 de Jejunio 7 mensis: "Dicit, ait, Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas," Eccli. xviii. S. Prosper, lib. II De Vita contempl. cap. viii: "Ait, inquit, in Ecclesiastico Spiritus Sanctus." Sic Ecclesiasticum vocant S. Scripturam Salvianus, anno Christi 480, lib. III Ad Ecclesiam Catholicam; Gelasius, anno Christi 490, epist. 5; S. Fulgentius, anno Christi 500, lib. I De Remiss. peccat. cap. xii; S. Benedictus, anno Domini 500, in Regula, cap. vii; S. Gregorius, anno Domini 600, in Psalm. IV Pænitent.; Alcuinus, anno Domini 750, De Virtut. et vitiis, cap. de Pænitentia, et cap. de Castitate; Haymo, anno Christi 820, in cap. i Epist. ad Rom. et in cap. 1 ad Corinth.; Angelomus, anno Christi 830, in lib. I Reg. cap. 1; Paschasius Ratbertus, anno Christi 900, lib. De Corp. et Sang. Domini, cap. ii; S. Bernardus, anno Domini 1130, De Gradibus humilitatis; Innocentius III, anno Domini 1200, serm. 2 de Adventu; S. Laurentius Justinianus, anno Christi 1430, lib. De Ligno vitæ, tract. de Patientia, cap. iii.


Caput II: Auctor

Nonnulli censuerunt Ecclesiastici auctorem esse Salomonem, eo quod multi veterum illum citent nomine Salomonis. Ita Anacletus Pontifex, epist. 2, illud Eccli. cap. xxvii: "Qui fodit foveam, incidet in eam," citat nomine Salomonis. Alexander I, epist. 3, illud Eccli. cap. xxxv: "Sacrificium salutare est, attendere mandatis," attribuit Salomoni. Sixtus I, epist. 1, arguens hæreticos, dicit quod in Salomone Scriptura loquitur, dicens: "Sicut in conspectu eorum magnificatus es in nobis;" quæ sunt verba Eccli. cap. xxxvi. Sic Quietus Episcopus in Concilio Carthaginensi; Felix I, epist. 3; Innocentius I, epist. ad Exuperium, cap. ult.; Concilium Carthaginense III, canon. 47; Origenes, qui floruit anno Domini 230, hom. 8 in Numer.: "In libro, ait, qui apud nos quidem inter Salomonis volumina haberi solet, et Ecclesiasticus dici; apud Græcos autem Sapientia Jesu filii Sirach appellatur, scriptum est: Omnis sapientia, a Deo est." Et hom. 1 in Ezech.: "Vide, ait, Salomonem, sapientissimum omnium, quid de Dei correptionibus suspicetur: Fili, noli esse pusillanimis in disciplina Dei, neque deficias correctus ab eo," quæ verba sunt Eccli. cap. vii. Sic et S. Basilius in Regulis fusius disput., resp. 17, verba Eccli. cap. xxv citat quasi Salomonis. S. Chrysostomus in Psalm. cxxxiv: "Salomon, inquit, ait: Continens aquam in vestimento," Eccli. cap. xliii. Isychius Hierosolymitanus presbyter, anno Christi 600, lib. VI in Levit.: "Dixit, ait, Salomon: Ante mortem ne laudes quempiam hominem," Eccli. cap. xi, 30. Fabianus Pontifex, epist. 2: "Fili, ait Salomon, in mansuetudine serva animam tuam," Eccli. cap. x. S. Cyprianus, epist. 45, sive lib. III Epist.: "Sed et Salomon, ait, in Spiritu Sancto constitutus testatur, et docet quod sit sacerdotalis auctoritas et potestas, dicens: Ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica," Eccli. cap. i. Sixtus II Pontifex, anno Christi 257, epist. 1: "Quod pater est, ait, id est etiam filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam," Eccli. cap. xxiv. S. Marcellinus Pontifex, anno Christi 296, citat quasi Salomonis illud Eccli. cap. xxiv: "Ego sapientia habitavi in altissimis, et thronus meus in columna nubis." S. Hilarius in Psalm. cxliv: "In eo libro, ait, qui nobiscum Salomonis inscribitur; apud Græcos autem et Hebræos, Sapientia Sirach habetur, ita monemur: Ecce circumvalla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis jugum et mensuram," Eccli. cap. xxviii. S. Ambrosius, lib. Ad Virginem devotam, cap. xxviii: "Non legisti, ait, Salomonem dicentem: Bonis bona creata sunt ab initio, similiter impiis et peccatoribus bona et mala?" Eccli. cap. xxxiii. Optatus Milevitanus, anno Christi 370, lib. III Contra Donatistas: "Illud, ait, a Salomone dicere noluisti, quod ait: Absconde panem in corde pauperis, et ipse pro te rogabit," Eccli. cap. xxix. S. Hieronymus in cap. x Eccli.: "Salomon, inquit, ait: Qui statuet laqueum, capietur in illo," Eccli. cap. xxvii. S. Maximus, hom. 2 de festo Paschæ, Eccli. cap. xxiv citat nomine Salomonis. S. Leo ejusdem nomine citat Eccli. cap. xii, serm. 1 de Quadrages. cap. iii. Sic et Sedulius in cap. xii ad Rom., et Hormisda Pontifex, epist. 6; Cassiodorus in Psalm. lv; Pelagius, epist. ad Vigilium; S. Gregorius, hom. 1 in Ezech.; Haymo in cap. 1 Epist. ad Roman.; Paschasius, lib. II De Corpor. Domini, cap. ii; Petrus Damianus, serm. 2 de vitio linguæ; S. Bernardus, Epist. 10.

Verum certum est auctorem Ecclesiastici non esse Salomonem, sed Jesum, filium Sirach.

Probatur primo, quia sic inscribitur; hicque Ecclesiastici est titulus in omnibus codicibus Græcis.

Secundo, id docet Eusebius lib. VII De Præparat. Evangel. cap. ii: "Simonis tempestate, ait, fuit Jesus, filius Sirach, fama celebris, qui Sapientiam, titulo omnium virtutum genera profitentem, composuit." S. Athanasius in Synopsi de Ecclesiastico: "Hic itaque, ait, Jesus, cum esset Salomonis sectator, haud minus illo in illustranda sapientia, et pietatis disciplina strenuum se gessit, vere multiscius existens et doctus." Procopius Gazæus, Præfat. in Gen.: "Laudanda est, ait, illa Sirach admonitio: In supervacaneis operum tuorum ne sis curiosus; plura enim intellectu hominum ostensa sunt tibi," Eccli. cap. iii. Antiochus, hom. 7: "Jesus, ait, Sirach filius dicit: Insomnia extollunt imprudentes." Cassiodorus, lib. I Instit. cap. xiii, enumerans S. Scripturæ libros: "Salomonis, ait, libri quatuor: Jesu, filii Sirach, liber unus." S. Hieronymus in cap. ix Danielis: "Jesus, ait, filius Sirach, scripsit librum qui græce Παναρετος appellatur, et a plerisque Salomonis falso dicitur." Sic et Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 228; S. Epiphanius, lib. I, tom. I, hæresi 8.

Tertio, idipsum evincit præfatio Ecclesiastici, quam aliqui censent habere auctoritatem Scripturæ, alii ad eam proxime accedere. In præfatione enim diserte ait Jesus Siracides junior, Ecclesiasticum esse compositum ab avo suo Jesu, filio Sirach; a se vero esse traductum.

Quarto, idipsum demonstratur ex cap. l, 29, ubi sic dicitur: "Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Hierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo." Unde patet idipsum esse de fide. Hæc enim sunt verba S. Scripturæ et Spiritus Sancti, ideoque fide credenda. Denique, cap. li, titulus est: "Oratio Jesu, filii Sirach."

Quinto, quia in fine Ecclesiastici recensentur elogia Salomonis, Roboam, Ezechiæ, Josiæ, Isaiæ, Jeremiæ et cæterorum Prophetarum, qui diu post Salomonem vixerunt.

Dices: Cur ergo Origenes, Isychius et alii paulo ante citati Ecclesiasticum attribuunt Salomoni? Respondeo: Variæ sunt causæ. Prima, quia Ecclesiasticus imitatur Salomonem; habet enim similes morales sententias. Hanc causam dat S. Athanasius in Synopsi, et præfatio Ecclesiastici Græcanica: "Sane, inquit, hic Jesus Salomonis fuit sectator, nihil minus illo sapientiæ et eruditionis nomine probatus, ut qui multiscius vere fuerit, et sit appellatus." Jesus ergo, filius Sirach, sive Siracides, fuit quasi alter Salomon, imo verus ævi sui Salomon. Secunda, quia nonnulla deprompsit ex Salomone, partim edita, partim non edita; Salomon enim plurima dixit et dictavit, quæ non sunt edita, ut patet III Reg. iv, 32. Sparsas ergo Salomonis sententias collegit et digessit Siracides, suisque additis librum hunc conflavit. Simili enim modo ex sparsis Salomonis sententiis in unum collectis, conflatus est liber Proverbiorum, ut colligitur ex Prov. cap. xxv, 1. Edita a Salomone, quæ citat vel imitatur Siracides, inferius colligam. Hanc causam post Driedonem, lib. I De Scriptoribus Eccli. cap. iii, dat Bellarminus lib. I De Verbo Dei, cap. xiv, et Thomas Waldensis, lib. II Doct. fidei, art. 2, cap. xx: "Ecclesiasticus, ait, dicta antiquorum Patrum collegit, sicut ipse refert: Qui renovavit, inquit, sapientiam de corde suo." Tertia, quia Ecclesiasticus, utpote sapientialis et moralis, solet annecti libris Salomonis, puta Proverbiis, Ecclesiastæ, Canticis et Sapientiæ. Unde hi quinque libri censentur unus tomus S. Scripturæ, puta Sapientia, sive sacra Ethica. Quia ergo cæterorum quatuor auctor est Salomon, hinc et quintus ei attributus est, omnesque nuncupati sunt Sapientia, sive Libri Sapientiales Salomonis, a præcipuo et potissimo auctore. Hanc causam dat Origenes initio citatus, et Innocentius I, epist. ad Exuperium, cap. vii, enumerans S. Scripturæ libros: "Salomonis, ait, libri quinque." Quarta: "Ecclesiasticus, inquit Rabanus lib. V De Universo, cap. iii, propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem, Salomonis titulo prænotatur. Constat autem hunc librum sub Jesu, filio Sirach, editum fuisse, et inter reliquos S. Scripturæ libros pari habitum veneratione." Sic et S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. viii: "Duo, ait, libri, quorum unus Sapientia, et alius Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur," id est, propter similitudinem argumenti, styli et phrasis, ut idem ait lib. De Cura pro mortuis, cap. xv. Sic invectivæ Ciceronis in Antonium, subinde Antoninæ, sæpius Philippicæ vocantur; quia similes sunt Philippicis Demosthenis, quas ipse contra Philippum, Alexandri Magni patrem, declamavit.

Quintam dat Paulus a Palacio hic in præfatione; censet enim Jesum, filium Sirach, vocatum alio nomine Salomonem; aut (quod verisimilius est) quod Jesus hic titulum Salomonis suo libro præfixerit, ut quem Salomonis nomine faciebat, uti fecit Plato, qui nomine Socratis dialogos scripsit; et Cicero, qui nomine Catonis et Lælii, quosdam libros intitulavit. Tandem credibile est librarios hujus libri nomen imposuisse; auctor quippe S. Hieronymus est, titulum Ecclesiastici apud Hebræos esse, Misle, id est, Parabolas seu Proverbia; quo titulo etiam insigniuntur Proverbia Salomonis. Cum igitur librarii incidissent in hunc titulum, putarunt esse Salomonis, et eum nomine illo venditarunt. Hæc Palacius. Quocirca post Siracidem, Deo duce, dabo Salomonem tomo uno, puta Proverbia, Ecclesiastem, Sapientiam, et forte Cantica. Supererunt deinde duo tomi, alter librorum historialium, alter Psalmorum et Job, quibus omne Vetus Testamentum complectar. Claudet agmen quartus Evangeliorum tomus, quo universam S. Scripturæ periochen, si vitam viresque Deus dederit, absolvam, orbemque sacræ encyclopædiæ concludam: qua de causa brevis, more meo; sed nervosus, exactus et succulentus sim oportet, ne et tomi nimis multiplicentur, et vita me citius quam opus deserat. Sunt et erunt, qui partitis inter se libris, desiderantibus prolixiora, singuli in singulos Commentaria scribant.

Quæres, quis fuit hic Jesus, filius Sirach? Respondeo primo, fuit civis Hierosolymitanus, ut patet cap. l, 29; atque hæc est ejus prosapia: Sirach genuit Jesum seniorem, qui composuit Ecclesiasticum; Jesus senior genuit Sirach juniorem, cui moriens Ecclesiasticum consignavit; Sirach junior genuit Jesum juniorem, qui Ecclesiasticum ab avo compositum ex Hebræo in Græcum idioma traduxit.

Secundo, Jesus senior, auctor Ecclesiastici, fuit vir eximie sapiens, ut patet cap. li, 18 et sequent., adeo ut sui ævi Salomon vocaretur, uti paulo ante ostendi: qua de causa per varias regiones peregrinatus est; hoc enim ipse sapienti faciendum præscribit cap. xxxix, 5; unde videtur fuisse vir magnus et princeps; ait enim cap. li, 13: "Exaltasti super terram habitationem meam."

Tertio, idem fuit Propheta; eum enim Prophetam vocat S. Anacletus, epist. 2; S. Evaristus, epist. 1; S. Chrysostomus in cap. vi Genes.; Optatus Milevitanus, lib. IV Contra Donatistas; Gildas in Excidio Britanniæ; Cæsarius Arelatensis, qui floruit anno Christi 470, hom. 15: "Per Prophetam, ait, clamat Spiritus Sanctus: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum," Eccli. iii. Procopius Gazæus in cap. xxxv Isaiæ: "De se, ait, in Prophetis dixit Christus: Ecce ego inclino ad eos, tanquam fluvium pacis," Eccli. xxiv. Quocirca S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christ. cap. viii, Ecclesiasticum numerat inter libros Propheticos. Sic et S. Prosper, lib. De Prædict. et Promiss. part. II, cap. xxxv; et patet, quia Ecclesiasticus prophetat de Elia et Henoch venturis in fine mundi, cap. xliv, 16, et cap. xlviii, 10. Item de Christi descensu ad inferos, cap. xxiv, 45: "Penetrabo, ait, omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino." Idipsum confirmat S. Anselmus in II Cor. xiv, ex cap. xxiv Ecclesiastici, vers. 46, ubi ipse de se ait: "Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam."

Quarto, peregrinando per varias regiones devenit in Ægyptum, ubi videtur Ecclesiasticum composuisse; ibi enim eum nepos invenit, ut ipse ait in Prologo; Ægyptus enim tunc erat sapientiæ et sapientum domicilium. Unde ab idem tempus facta est Alexandriæ in Ægypto versio S. Scripturæ ex Hebræo in Græcum per Septuaginta Interpretes.

Quinto, Jesus, auctor Ecclesiastici, vixit paulo post Alexandrum Magnum, tempore Ptolemæi Philadelphi, qui, evocatis e Jerusalem Doctoribus, S. Scripturam ex Hebræo curavit verti in idioma Græcum per LXX Interpretes, ut ea ornaret suam bibliothecam, quam copiosissimam Alexandriæ instruebat. Id liquet primo ex eo quod nepos ejus, puta Jesus junior, qui Ecclesiasticum ab avo, puta Jesu seniore, compositum, ex Hebræo in Græcum vertit, in Prologo dicat se id fecisse tempore Ptolemæi Evergeti; hic enim Ptolemæo Philadelpho, quasi fratri frater, in regno Ægypti successit. Unde colligas Jesum seniorem vixisse tempore Philadelphi et Septuaginta Interpretum; ideoque Genebrardus in lib. II Chronol. et alii probabiliter conjiciunt eum fuisse unum e Septuaginta Interpretibus. Hinc et Aristæas in Hist. Septuaginta Interpretum, recensens eorum nomina, recenset et Jesum; quin et addit Ptolemæum instruxisse regale convivium septuaginta Interpretibus, in quo more veterum eisdem totidem quæstiones morales, ethicas et politicas proposuit, cuique scilicet unam; additque singulorum responsa et sententias, quæ plane similes, et subinde eædem sunt cum hisce Siracidis. Ac forte occasione harum propositionum regalium Siracides librum hunc ethicum conscripsit; junior vero Jesus, puta nepos, qui vixit sub Evergete, floruit paulo ante tempora Machabæorum. Secundo, idipsum liquet ex S. Hieronymo in cap. ix Daniel., dum ait: "Post mortem Jaddi sacerdotis, qui sub Alexandro Magno templo præfuit, suscepit pontificatum Onias, etc.; post Oniam præfuit Judæis Pontifex Eleazarus. Quo tempore septuaginta Interpretes S. Scripturas Alexandriæ dicuntur in græcum vertisse sermonem; post quem alter Onias, cui successit Simon; quo regente populum, Jesus, filius Sirach, scripsit librum, qui græce Πανάρετος appellatur, et a plerisque Salomonis falso dicitur. Cui successit in pontificatum alius Onias, quo tempore Antiochus Judæos diis Gentium immolare cogebat. Quo mortuo, Judas Machabæus purgavit templum." Ubi nota ex Josepho, lib. XI Antiq., in fine, et lib. XII, cap. ii, iii, iv, v; hæc fuit series Pontificum Judæorum illius ævi: Jaddo Pontifex, qui occurrit Alexandro Magno, genuit Oniam; Onias genuit Simonem Justum, et ejus fratrem Eleazarum, qui misit septuaginta Interpretes ad Ptolemæum Philadelphum; Simon Justus genuit Oniam secundum, cognomento Avarum; Onias Avarus genuit Simonem secundum; Simon secundus genuit Oniam tertium, cognomento Sanctum, qui vixit tempore Machabæorum; unde eum defunctum vidit Judas Machabæus orantem pro populo, ac ostendentem Jeremiam, qui Judæ porrigebat gladium sanctum, quo debellaret hostes Israel, de quo II Machab. cap. iii et iv, et cap. ult., vers. 12. Tertio, idipsum colligitur ex ipso Ecclesiastico, qui elogia Patriarcharum et Pontificum concludit cap. l elogiis Simonis Pontificis, qui fuit frater Eleazari, sub quo facta est versio septuaginta Interpretum; ita enim de eo scribit cap. l, ac si viderit eum pontificalibus indutum in cœtu populi hostias offerentem. Hic enim Simon non fuit secundus, scilicet, Oniæ Avari filius, uti putavit Eusebius in Chron., et ex eo Beda, lib. De Sex ætatibus mundi, in Ptolemæo Evergete, ac Lyranus; sed fuit primus cognomento Justus, ut colligitur ex dictis et ex dicendis cap. l. Hic enim paulo ante erat defunctus, cum Jesus senior hæc scripsit sub Eleazaro, qui Simoni fratri in pontificatu successit. Et hic Simon adeo fuit sanctus, ut, teste Josepho lib. XII, cap. ii, cognominationem habuerit Justi. "Eo quod et Deum, inquit, pie coleret, et cives prosequereretur benevolentia." Jesus ergo senior scripsit Ecclesiasticum sub idem tempus, quo septuaginta Interpretes cuderunt suam versionem post Alexandrum Magnum sub Ptolemæo Philadelpho, 250 annis ante nativitatem Christi. Ita Torniellus in Annal., anno mundi 3798, et Genebrardus, anno mundi 3797, Beda et alii. Jesus vero junior Ecclesiasticum in Græcum transtulit sub Ptolemæo Evergete, fratre Philadelphi. Quare errat Isidorus lib. I De Eccles. Officiis, cap. xii, qui Jesum juniorem facit auctorem Ecclesiastici, quasi ille ex avi scriptis eum composuerit, cum ille duntaxat libri ab avo compositi fuerit interpres. Sed fefellit Isidorum, quod corrupte in prologo Ecclesiastici legerit: "Volui et ipse scribere aliquid horum," cum legendum sit: "Voluit et ipse," scilicet, avus meus, "aliquid scribere."

Sexto, Jesus hic per multas et horrendas tribulationes probatus a Deo, deductus est ad culmen perfectionis. Unde ipse, cap. li, generalim eas recensens, ab iis quasi per miraculum se liberatum gratulatur, et exultans Deo gratias agit; ac tandem post superatas miserias feliciter in pace requievit. Ibidem enim ait: "Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem."

Denique, cum sermo sit mentis imago, atque ex abundantia cordis os loquatur, ex hoc ejus opere de virtutibus quibuslibet absolutissimo liquet eum iis omnibus excelluisse, suaque de iis sensa hic expressisse, adeoque se ad vivum hic depinxisse, vivamque suæ mentis ideam efformasse. Quocirca hic Jesus sua patientia, doctrina, prophetia, æque ac nomine, typum gessit, et repræsentavit Jesum Christum patientem, docentem, prophetantem.

Ubi nota: Tres fuere viri celebres, qui hoc nomen prætulerunt: primus fuit ante captivitatem Babylonicam, scilicet Josue, successor Mosi in ducatu populi; hunc enim Septuaginta vocant Jesum; hebraice enim Josue idem est quod Jescua, id est Jesus; secundus fuit in captivitate, scilicet Jesus, filius Josedec Pontificis, Zachariæ cap. iii, 1; Aggæi 1, 1; tertius fuit post captivitatem, scilicet Jesus, auctor Ecclesiastici. Sicut ergo Josue repræsentavit Christi ducatum et regimen, quo suos fideles in terram promissam, puta in regnum cœleste, deducet; Jesus vero, filius Josedec, utpote Pontifex, repræsentavit sacerdotium et pontificatum Christi, ut patet Zachar. iii, 1; ita pariter hic Jesus noster repræsentavit Christum, quatenus ipse fuit Doctor et Propheta mundi. Hinc patet errare eos qui, ex Isidoro, lib. I De Eccles. Officiis, cap. xii, Jesum hunc nostrum eumdem esse censent cum Jesu, filio Josedec; nam Jesus Josedec cum Zorobabel, Aggæo, Zacharia et Esdra floruit sub Dario Hystaspis, ut patet Aggæi 1, 1. Darius autem 200 annis præcessit Alexandrum Magnum; Alexandro autem successit Ptolemæus Lagi, ac post eum Lagi filius, Ptolemæus Philadelphus, sub quo Ecclesiasticum conscripsit noster hic Jesus. Probabile tamen est, quod censet Genebrardus in Chron., Jesum hunc prognatum de stirpe Jesu, filii Josedec Pontificis, ejusque proinde nomen usurpasse, idque omnino dicendum est, si cum Jansenio asseramus Jesum hunc fuisse nepotem Eleazari Pontificis; hic enim recta serie a Jesu filio Josedec prognatus descendit.


Caput III: Interpretes

Scriptus est hic liber idiomate Hebræo a Jesu seniore, sed a nepote ejus Jesu juniore in Græcum traductus, ut ait S. Epiphanius lib. De Ponderibus; imo ipse Jesus junior in Prologo: "Deficiunt, inquit, verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam." S. Hieronymus Hebræum se vidisse testatur Prologo in libros Salomonis.

Suspicantur nonnulli Hebræum originale esse illud ipsum, quod ab Hebræis colitur nomine Ben-Sira, adeoque Jesum Sirach esse Ben-Sira, cujus apud Hebræos exstant cum scholiis Proverbia, tum quia Ben-Sira pene easdem habet sententias cum Ecclesiastico; tum quia Ben-Sira hebraice idem est quod filius Sira vel Sirach, puta Jesus Siracides. Verum librum Ben-Sira diversum esse a libro hoc Ecclesiastici liquet utrumque conferenti.

Rursum diversum esse Jesum Sirach a Ben-Sira, quatuor rationibus probat noster Serarius in Notis ad Epist. 1 S. Bonifacii, et ex eo Gretserus, lib. I Defens. Bellarmini, cap. xiv. Prima est, quia Ben-Sira hebraice ultimam litteram habet N; Sirach autem habet ח. Secunda, quia communiter Hebræi tradunt Ben-Sira vixisse altera post Jeremiam ætate; Jesus Sirach autem vixit diu post, tempore Ptolemæi Philadelphi. Tertia, quia Ben-Sira dicitur filium habuisse Uzielem, et nepotem Josephum; Jesus Sirach autem filium habuit Sirach, et nepotem Jesum. Porro Uziel iste et Josephus, velut eximii sapientes, citantur ab Hebræo Scholiaste Proverbiorum ejusdem Ben-Sira. Quarta, quia Ben-Sira multa habet, quæ non habet Ecclesiasticus; rursum Ecclesiasticus multa habet, quæ non habet Ben-Sira, adeoque liber Ben-Sira totus alius et diversus est ab Ecclesiastico. Quis credat eumdem auctorem de iisdem pene rebus, et eodem pene modo ac phrasi adeo diversos scripsisse libros, nec ullam hujus rei dare significationem? Adde quinto, quod Ben-Sira habeat nonnulla, quæ minus sana et vera videntur, certe male sonant; quale est illud Alphabeto 2, littera Ain: "Oculos tuos absconde a muliere vidua, et ne concupiscas pulchritudinem ejus in corde tuo; quia filii ejus filii scortationum sunt." Videtur enim hic damnare viduitatem et matrimonium cum vidua; aut certe utitur similitudine longissime petita, qua viduam ad novas nuptias aspirantem comparat cum meretrice, quæ multos viros admisit: nisi dicas sensum esse, q. d. Ne in uxorem ducas viduam; quia, si id feceris, molestiam et probrum tibi accerses ob ejus filios, qui, cum patrem non habeant, et matrem non timeant, libere agunt quod lubet, ac scortationi indulgent: horum enim scortationes et scelera tibi quasi vitrico, vel adscribentur, vel infamiam afflabunt; qui sensus sane verus est et commodus.

Dicendum est ergo, Ben-Sira alium esse a Jesu Sirach, sed unum ab alio plura esse mutuatum. Si prior fuit Ben-Sira, ut volunt Hebræi, oportet dicere ex eo Jesum Sirach multa deprompsisse. Hæc omnia plane constabunt ex Alphabeto Ben-Sira, quod sub finem capitis quinti attexam. Sane vidi in Bibliotheca Vaticana Ben-Sira manuscriptum chaldaice; sed longe imparem, imo disparem nostro Siracidi; nam statim in ipso limine prologi reperi nænias Judaicas et indigna quædam, quæ Jeremiæ prophetæ affinguntur. Porro Sirach hebraice idem est quod superfluens, abundans, luxurians, scilicet sapientia, sententiis et proverbiis: סרח sarach enim est superfluere, luxuriare: aut sirach, id est, explicans implicata et obscura; vel circumflectens sermones suos: שרוך seroch enim est corrigia; inde משרכת mesarechet (Jeremiæ ii, 23) est implicans, vel circumflectens vias suas, uti corrigia ligatur in circuitu calcei. S. Hieronymus vertit, explicans; et hoc forte vult Syrus, dum pro sirach vertit asiro, id est ligatus, q. d. Colligatas et arcanas sententias enuntians et explicans: nisi malis ligatum dici, eo quod a Ptolemæo Lagi inter cæteros Judæorum captivos ligatus fuerit et ipse, vinctusque abductus in Ægyptum. Nam a Chaldæis in captivitate Babylonica ligari non potuit, utpote ea 270 annis posterior. Captivitas enim Babylonica duravit septuaginta annis usque ad Cyrum, qui eam solvit; a Cyro autem usque ad Alexandrum Magnum, cui successit Ptolemæus Lagi, fluxerunt anni ducenti.

Favet, quod Sirach per caph, in fine, syriace idem est quod corruptus, læsus, damno affectus, noxam passus: סרך sarach enim est corrumpere, lædere, nocere: sin per chet scribatur sirach, syriace idem est quod adhærens: sarach enim per chet significat adhærere. Denique sirach, per ש initio, syriace idem est quod superstes, reliquus, residuus. Igitur titulus hujus libri in Syriaco sic habet: "Liber Jesu, filii Simonis Asiro (id est ligati, vincti), qui vocatur liber Sapientiæ filii Asiro." Ex quo liquet Asiro syriace idem esse quod hebraice Sirach, illudque non esse nomen proprium (cum proprie vocetur Simon, sicuti Ben, vel Bar-Jona, puta S. Petrus, proprio nomine vocatus est Simon), sed cognomen, vel agnomen. Verum cognomen hoc usu in nomen proprium transiit; nam et nepos avum suum libri auctorem in Prologo; et Ecclesia ac Ecclesiastici scriptores eum non alio nomine, quam Jesum filium Sirach nuncupant.

Denique, si sirach per tsade scribatur, idem est quod vociferator, præco, concionator, doctor; tsarach enim, vel sarach (quia Septuaginta, S. Hieronymus cæterique Interpretes tsade Hebræum reddunt per Latinum s), idem est quod elata et contenta voce clamare, vociferari. Talis sirach, id est præco, fuit S. Joannes Baptista, juxta illud de eo oraculum: "Vox clamantis in deserto;" Isaiæ xl, 3 et 9: "Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; exalta, noli timere."

Probabile est Ecclesiasticum non puro sermone Hebræo, sed corrupto, quali utebantur Judæi post reditum e Babylone (sui enim ævi Judæis eum conscripsit Siracides), puta Syriaco esse conscriptum. Ita Bellarminus, lib. II De Verbo Dei, cap. vi, censet hunc librum primitus sy- cap. xxiv, 14: «Ab initio, et ante sæcula creata sum;» ipse scribens in Ps. lxxiii, sic vertit: «Condidit me in initio viarum suarum, ante sæcula fundavit me.» Sic illud Eccli. cap. xi, 29: «Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,» S. Hieronymus in cap. lxv Isaiæ, vertit: «Afflictio horæ oblivionem facit deliciarum;» sic illud Eccli. cap. vii, 6: «Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates,» S. Hieronymus in cap. iii Isaiæ vertit: «Ne quæras fieri judex, ne forte non possis auferre iniquitates.» Sic illud Eccli. xx, 31: «Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum,» S. Hieronymus in cap. iii Michææ vertit: «Munera excæcant oculos etiam sapientum, et quasi frenum in ore avertunt increpationes;» et illud Eccli. xxvii, 28: «Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet,» S. Hieronymus in cap. iii Sophoniæ vertit: «Qui mittit lapidem in excelsum, super caput suum mittit;» et illud Eccli. xxvii, 29: «Qui laqueum alii ponit, peribit in illo,» S. Hieronymus in cap. x Eccles. vertit: «Qui statuet laqueum, capietur in illo.» Sic illud Eccli. cap. xxviii, 29: «Verbis tuis facito stateram et frenos,» S. Hieronymus in caput xlv Ezechiel. vertit: «Sermonibus tuis facies stateram et appendiculum.» Quinto, idem liquet ex stylo: phrasis enim latina Ecclesiastici est durior et discrepans a versione et phrasi aliorum librorum canonicorum, cujus auctor est S. Hieronymus, uti patebit ex canonibus, quos subnectam, ubi proferam verba prisca; quæ usurpavit priscus Interpres Ecclesiastici, quasi suo ævo latina, quæ ævo S. Hieronymi et nostro sunt obsoleta. Tradunt Syri nonnulli versionem Syriacam librorum Veteris Testamenti, qui tunc conscripti erant, factam esse ex Hebræo, jussu Salomonis, ad instantiam Hiram regis Tyri, sui amici: cæterorum vero posteriorum, ac præsertim Novi Testamenti, factam esse a Thaddæo apostolo, cum is missus fuit ad Abagarum, regem Edessæ in Syria, licet alii a S. Marco traductam velint. Georgius Michael Omiras, Maronita Edeniensis, lib. De Chaldaicæ linguæ utilitate, prælud. 4, Syriacam translationem Novi Testamenti tradit editam ab Apostolis, vel ab Apostolorum discipulis: Veteris vero Testamenti, inquit, translatio in linguam Syriacam, tempore S. Thaddæi apostoli, et Abagari Syrorum regis, facta fuit, ut traditur in prologo quodam Syriaci Psalterii; additque Syriacam versionem Veteris Testamenti summa in veneratione apud Orientales haberi, et publice in omnibus eorum Ecclesiis antiquissimis constitutis in Syria, Mesopotamia, Chaldæa, Ægypto, et denique in universis Orientis partibus dispersis ac disseminatis, lectam hactenus, et legi assidue. Verum alii censent modernam Syriacam versionem ævo S. Marci et S. Thaddæi posteriorem esse; idque ex dialecto diversa, et idiotismis propriis, quos habet Syriaca moderna diversos a Syriaca quæ fuit tempore Christi, exstatque in nominibus propriis Novi Testamenti: quod verum esse ostendi Præfat. in Epist. ad Hebræos. Accedit quod Ephrem Syrus, qui syriace scripsit, aliter citet sententias, quam modo habeantur in versione Syriaca, ut tract. de Timore Dei, initio tomi III. Ita legit Ecclesiasticus cap. iii: «Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab homine acceptabili diligeris.» Pro quo moderna Syriaca sic legit: «Fili mi, in divitiis tuis cum humilitate ambula, et præ largiente dona diligent te.» Et mox S. Ephrem legit: «Quanto major es, tanto magis te humilia; et coram Deo invenies gratiam, quoniam magna est potentia Domini, et ab humilibus honoratur.» Pro quo moderna Syriaca legit: «In omni, quod magnum est in mundo, humilia te ipsum, et coram Domino invenies misericordiam; quia multæ sunt misericordiæ Dei, et humilibus arcana revelantur.» Et paulo post pro eo quod Eccli. cap. iii, vers. 30, nostra versio habet: «Synagogæ superborum non erit sanitas: frutex enim peccati eradicabitur in illis, et non intelligetur;» S. Ephrem legit: «Obductioni superbiæ non est sanatio; frutex enim peccati radicavit in illa.» Syrus vero modernus sic habet: «Plaga illusoris non habet medelam, quia a planta prava planta ejus.» Plura talia ibidem et alibi habet S. Ephrem diversa a moderna Syriaca, quæ plane arguunt, alia antiquiore versione Syriaca esse usum. Nam S. Ephrem non scripsisse lingua peregrina, et, ut nonnulli volunt, sibi incognita, puta Græca; sed Syriaca, utpote patria, diserte docet S. Hieronymus lib. De Scriptoribus Eccles., in Ephrem; Cardinalis Baronius, et S. Ephremi interpres, Gerardus Vossius, initio tomi II. Hinc et in monte Libano syriace exstant Commentarii manuscripti S. Ephrem (atque similes magni illius S. Jacobi Nisibis Episcopi, qui interfuit Concilio Nicæno) in universam S. Scripturam, uti Romæ a Maronitis accepi: quæ utinam quispiam in Latinum converteret et ederet! Ad hoc tamen quis respondere posset, interpretem, qui S. Ephrem ex Syro in Græcum transtulit, pro Syriaca versione S. Scripturæ S. Ephrem substituisse versionem Græcam, utpote Græcis, quibus scribebat, cognitam: sicut Evangelistæ recensentes S. Scripturæ sententias citatas a Christo hebraice, utpote apud Hebræos, recitant eas juxta versionem Græcam Septuaginta, utpote Gentibus, quibus scribebant, notiorem? Sed nec hoc per omnia satisfacit. Nam S. Ephrem citans Ecclesiasticum aliasque Scripturas nunc consentit cum Græco, nunc cum Latina Vulgata, nunc ab utraque dissentit, ut patet intuenti, et idipsum annotavit interpres S. Ephremi Gerardus Vossius, Annot. ad centum capita, sive Apophthegmata S. Ephremi.

Denique Vulgata Latina versio Græcis omnibus, Syris et Arabicis plane est anteferenda, tum quia eam præ omnibus suo calculo probavit Concilium Tridentinum sess. iv; tum quia est antiquissima, uti jam ostendi; tum quia magis pura et incorrupta est, et immediate ex Hebræo (uti et cæteræ Scripturæ) in Latinum traducta, ut videtur: idque ex eo colligitur, quod in multis discrepet a Græco; multa enim addit, multa demit, multa variat, ac imprimis præfationem continet Jesu junioris, qui avi librum in Græcum traduxit, quæ sane ex Græcis Complutensibus aliisque pluribus excidit, et in Latinis codicibus reperitur; tum quia Latina in tanta exemplarium copia ubique est eadem, sibique constans: Græca autem exemplaria mire variant, inter quæ correctissimæ sunt editio Complutensis, utpote opera Cardinalis Ximenii, magno multorum eruditorum virorum labore et industria elaborata; ac editio Romana, utpote ingenti cura ac studio a Cardinali Caraffa emendata: quas proinde præ aliis sequar. Nec mireris hanc dissonantiam Latini textus a Græco; similis enim est Esther cap. x et seq., ubi laciniæ illæ attextæ in Latino, nec in Græco nec in Hebræo reperiuntur. Et Daniel. totum cap. xiii et xiv in Hebræo non reperitur, sed ex Theodotione se transcripsisse fatetur S. Hieronymus, quin et versio Græca Septuaginta Interpretum in multis dissidet a Latina Vulgata, uti omnes norunt. Similis dissonantia est in Canonibus Apostolorum: alii enim quinquaginta duntaxat numerant, alii 84; et in Canonibus Concilii Nicæni, quos alii viginti, alii longe plures recensent. Nam S. Hieronymus, S. Ambrosius, Concilium Carthaginense et alii nonnullos citant, qui inter viginti vulgatos non continentur, uti ostendit Baronius anno Christi 325, et Bellarminus lib. De Roman. Pontif. cap. xxv, quin et unum eumdemque canonem varii recitant varie, ut patet in canone, quo comparatur Patriarcha Alexandrinus cum Pontifice Romano, de quo Catholicis litem movent hæretici. Porro tanta Græcorum exemplarium varietas videtur partim manasse ex varietate et oscitantia scriptorum, ea per tot sæcula varie et corrupte describentium; partim, quod prisci permulti censuerint Ecclesiasticum esse quidem librum pium, sed non canonicum, ideoque liberius nonnulla ejus verba vel omiserint, vel mutarint, vel in compendium redegerint, vel paraphrastice explicarint, uti subinde explicat S. Ephrem; sicut facere solent ii qui scripta aliorum transcribunt animi causa; ideoque liberius nonnulla ejus verba omittunt et immutant, imo ad libitum iis utuntur ad sua sensa significanda.

Commentatores in Ecclesiasticum pauci exstant. Primus fuit Rabanus Maurus, episcopus Moguntinus, sub Ludovico Pio imperatore, anno Domini 835. Hic more suo moralis est magis quam litteralis, scripsitque in totam S. Scripturam: unde ex ejus scriptis Glossam ordinariam contexuit Strabus Fuldensis monachus, Rabani discipulus, sub annum Domini 840. Ita Bellarminus lib. De Script. Eccl., in Rabano et Strabo. Exstant quoque, qui in totam reliquam S. Scripturæ commentati sunt, Lyranus, Hugo, Dionysius. Insuper in Ecclesiasticum scripsere Nicolaus Gorram, Alexander ab Alexandria, Robertus Holcot, Robertus Carmelita, Paulus de Palatio, Robertus Jorius, Robertus Bosæus, ac Cornelius Jansenius. Ederus tabulis suis partitiones et argumenta Ecclesiastici more suo repræsentat, tabula 132, 133, 134. Ex hæreticis scripsere Joachimus Camerarius, J. Drusus, David Hæschelius.

Ex his aliisque collegi ea quæ olim Lovanii, Ecclesiasticum prælegens, breviter annotavi: nunc vero jussus eadem typis vulgare, locupletabo, sequarque Ecclesiasticum de se dicentem cap. xxxiii, 18: «Respicite, quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam;» quin et Sapientem, qui de sua sapientia ait cap. vii, 13: «Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo; et ponam in lucem scientiam illius.» Quocirca suis quibusque locis interseram aliorum versiones, præsertim Syriacam et Arabicam, uti feci in Prophetis. Romæ Arabicam accepi ab illustrissimo et reverendissimo Domino Sergio Risio Maronita, archiepiscopo Damasceno; Syriacam, partim ab eodem, partim a pererudito viro, R. P. Hilarione Rancato, Ordinis Cisterciensis, Sancti Officii theologo, Abbate S. Crucis in Jerusalem. Illis eas acceptas ferat, gratesque referat gratus, qui eis gratis fruitur, lector. Arabicam parcius citabo, tum quia sæpe cum Syra vel Græca consentit, tum quia minus accurata et sincera est, ideoque minoris auctoritatis.

Addidi et versionem Tigurinam, a Censoribus Romanis et Hispanis castigatam, eo quod multis locis multum afferat lucis. In qua tamen duo, uti alias monui, advertas velim. Prius, auctores ejus fuisse Tigurinos in fide heterodoxos, nimirum Leonem Juda ex Judæo Zuinglianum, et Theodorum Bibliandrum. Notationes vero marginales attribui Vatablo: quia, videlicet, e scriptis Vatabli concinnatæ; sed ab hæreticis ad sua sensa detortæ et depravatæ fuere: qua de causa Vatablus Robertum Stephanum, qui ea nomine Vatabli typis vulgarat, acriter reprehendit; quin et apud judices reum falsi peragere cogitarat, ni Robertus, id præsentiens, fuga sibi consuluisset, uti refert Genebrardus in epistola ad Origenem præfatoria. Manifestiores quidem depravationes, quibus hæresi favet, a Censoribus castigatæ et abolitæ sunt: obscuriores vero et occultiores plane aboleri nequivere. Quare hæc versio caute legenda est, nec nisi a lectore contra hæresim præmunito. Posterius, quod versio hæc liberior sit, nec verbum verbo, sed sensum sententiæ, quem auctor sibi in mente statuit, reddat; ita ut sæpe textus autographi non tam versio, quam commentarius et explicatio, qualem edidit Glossa, Lyranus et alii, esse videatur; auctorque non tam interpretem, quam commentatorem agat, uti in decursu hujus operis ad oculum intuenti patebit. Quocirca Genebrardus epist. jam citata eam graviter incusat, quod «velut de industria a littera et sensu discedat:» «Ut mihi videar, ait, non sacras Litteras legere, sed farragines e verbo Dei, et humanis cogitationibus consarcinatas, quæ non tam ad veritatem, quam vertentis opinionem pertineant.» Vide nostrum Gretserum Admonitione de Bibliis Tigurinis. Porro Tigurina in Ecclesiastico, etsi de more Græca moderna sequatur; tamen ubi illa præ Latina Vulgata, uti sæpe fit, concisiora sunt, ex Vulgata suis verbis supplet ea, quæ in Græcis nunc desunt. Fidelior et tutior, ac Vulgatæ vicinior est versio Sanctis Pagnini, utpote Hebræo-Christiani, imo Religiosi Ordinis S. Dominici; qui fideliter verbum verbo reddit: sed et hæc illud incommodi habet, quod rabbinizet, ac in significatis vocum Hebræarum assignandis recentiores Judæorum Rabbinos, non tantum infideles et infidos, sed et amusos ac imperitos sequatur, potius quam veteres peritissimos Septuaginta, Hieronymum et cæteros, ut ait ibidem Genebrardus. Verum in Ecclesiastico desideratur versio propria Pagnini: ipse enim in eo Vulgatam pro sua substituit. Vulgo Tigurina versio Vatabli nomine citatur, quia ex Vatabli scriptis excerpta; unde, quod in ea boni est, Vatablo et orthodoxis; quod mali, hæreticis depravatoribus adscribatur: Vatablus enim fuit vir catholicus et eruditus clarusque.

Prodierunt nuper Apologi morales S. Cyrilli, in libros quatuor partiti, et in quatuor virtutes cardinales distributi, elegantes sane, festivi, eruditi, eloquentes, et ad mores sapienter formandos appositi ac perutiles, ideoque diu a me quæsiti. Reperti sunt in Bibliotheca Budensi, quam instituit Matthias Corvinus, rex Hungariæ famosissimus, in antiquo codice manuscripto, hoc titulo: Apologi morales S. Cyrilli. Edidit eos noster P. Balthasar Corderius, Viennæ Austriæ S. Scripturæ professor, et S. Theologiæ doctor: eosdem sæpius citat Dionysius Carthusianus commentans in Proverbia, ac Proverbia Cyrilli indigitat. Sane redolent acumen, leporem gravitate mixtum, variam eruditionem et pietatem S. Cyrilli Alexandrini: stylus tamen magis latinam, quam græcam elegantiam phrasimque redolet, præsertim in acutis argutisque antithetis et homoioptotis, quibus crebro rem probat, et adversarium stringit conficitque. Unde Cyrillus hic Latinus potius fuisse videtur quam Græcus, ac S. Cyrillo Alexandrino ætate posterior, utpote crebro citans Aristotelem et Hippocratem, cum S. Cyrillus cæterique Patres Platonici magis fuerint quam Aristotelici. Adhæc auctor sæpius Siciliam celebrat: unde nonnulli Siculum fuisse suspicantur. In hisce partim apologis, partim proverbiis, partim similitudinibus, Cyrillus plures Ecclesiastici gnomas docte, pie et eleganter explicat, imo singulas per apologos festive illustrat, et, ut ita dicam, exhilarat. Quare in lectorum gratiam suo loco singulos intexam, præsertim quia hactenus omnibus pene incognitus, avisus et inauditus hic ejus liber, in antro quasi delituit, ac anno demum Domini 1630, lucem aspexit. Citabo Cyrillum ad verbum, resectis nonnullis, quæ minus decora vel minus apposita videbantur. Illi persimilis nuper Romæ prodiit liber nomine S. Cyrilli Alexandrini de plantarum ac animalium proprietate, editus a nostro P. Hieronymo Brunello. Certe quisquis tam hujus quam illius sit auctor, cum priscis authenticisque scriptoribus conferri potest, sive orationis elegantiam et leporem, sive rerum varietatem et gravitatem, sive sententiarum acumen, sive dogmatum sensatam sapientiam, sive morum institutionem spectes. Singulos enim apologos variis gravibusque S. Scripturæ sententiis, proverbiis, ethicis similitudinibus, scitisque gnomis, æque ac rationibus physicis acutis et argutis, instar apis mella constipantis glomeratim densat et confirmat; ideoque longe superat apologos Phædri, Æsopi, Alciati et cæterorum omnium.

Porro apologis, ob leporem et acumen morale, blande et jucunde in aures animasque influens, non raro uti S. Scripturam, ac nominatim nostrum Siracidem, ostendam cap. xiii, 3, ad illa: «Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur;» et vers. 21, ad illa: «Si communicabit lupus cum agno,» etc. Causam dat Cyrillus in apologorum suorum proæmio, quod ex rebus naturalibus et animalibus, quasi ex vivis imaginibus, petere liceat ideam humanæ vitæ virtutibus omnibus adornatæ. Ad hoc enim Deus illas creavit, ut homini essent speculum recte vivendi. Totus enim mundus hic visibilis, homini quasi quædam schola sapientiæ est, in qua divinis prudentiæ rationibus plena sunt omnia: ex iis ergo per festivos rerum apologos documenta vitæ S. Scriptura colligit, ut lector ea intelligat clarius, addiscat facilius, gustet suavius, reminiscatur tenacius. Idem faciunt S. Basilius et S. Ambrosius in Hexamer., S. Epiphanius in Physiologo, ac Theodoretus De Providentia. Notus est apologus olivæ, ficus, vitis et rhamni, Judic. ix, 8; cardui et cedri, IV Reg. xiv, 9; lupi et agni, pardi et hædi, leonis et ovis, vituli et ursi, Isaiæ, xi, 1; leænæ et leunculorum, Ezech. xix; Oollæ et Oolibæ mulierum, Ezech. xxiii; aquilarum duarum ingentium, Ezech. xvii; Luciferi, Isaiæ, xiv, 12; Cherubinorum, Ezech. i; amphoræ, in qua sedet impietas; Zachar. v; et plures alii hisce persimiles. Jam vero apologationem esse antiquissimam, atque olim Ethicam doceri solitam per fabulas et apologos ad mores appositos, liquet ex Baruch. cap. iii, 23, ubi priscos fabulatores, id est fabularum concinnatores vocat «exquisitores prudentiæ.» Unde apologis usi sunt Orphæus, Pythagoras, Menander, Apuleius, Homerus, Hesiodus (quem Quintilianus lib. v, cap. xi, ubi apologis gratiam inesse docet, primum facit apologorum auctorem), Plato lib. 2 De Republ.; Demosthenes, Macrobius lib. i De Somn. Scipionis, post initium; Horatius, Cicero, lib. iii Offic., de Gygis annulo. Hinc Aristoteles, lib. ii Rhetor., apologos ponit inter rhetoricas demonstrationes. Aphthonius, initio Progym.: «Apologi, ait, delectant vehementius, et persuadent efficacius.» Delectant, quia morum faceta quadam imitatione, simplicium capiunt animos. Fidem faciunt, quia verum quasi ante oculos ponunt. Ideoque magnam vim habent ad permovendum et persuadendum. Apollonius Tyaneus apud Philostratum, lib. v: «Ego, inquit, Æsopi fabulas ad sapientiam accommodatiores, quam cæterorum esse censeo;» quas a Mercurio docet acceptas, Æsopumque in numero sapientum habitum; unde illud Aristophanis in Avibus vetus adagium, quod citat Suidas: «Ne Æsopum quidem trivisti,» dici solitum de homine plane rudi et imperito; quod qui Æsopi apologos nesciret, nil scire videretur. Præclare Plutarchus in Moral.: «Sicut iris, inquit, nil est, nisi relucentia solis refracti in nubibus; ita fabula quædam est veri repræsentatio.» Rursum Aristoteles lib. ii Rhetor. cap. xxi: «Apologi, ait, ad populum maxime accommodati sunt, habentque hanc præstantiam (præ exemplis), quod, cum difficile sit res præteritas similes adinvenire, apologos fingere est facillimum.» Neque vero prisci duntaxat Gentium philosophi, poetæ, oratores, principes, apologis usi sunt; sed et Ecclesiæ Doctores, primique Patres Græci ac Latini, non tam philosophos, quam ipsam sacram Scripturam, ac præsertim Salomonem, Siracidem ac Hebræos imitantes et assectantes. E Græcis præter S. Basilium, S. Epiphanium ac Theodoretum, quos paulo ante citavi, S. Gregorius Nazianzenus crebro apologos usurpat, ut patet ex epist. 1 ad Celeusium, ubi perelegantem cycnorum et hirundinum apologum suo silentio adaptat: ex apologo concilii gruum et anserum, quem recitat in carmine de Diversis vitæ generibus; ex apologo pavonis caudæ syrma pompose explicantis; item Pandoræ et Promethei, quos recenset tract. Adversus mulieres ambitiosius se ornantes; Synesius, serm. 1 de Providentia, asserit pueros et rudes docendos esse per fabulas et apologos. S. Irenæus in symbolicis Valentini Æonibus recensendis multus est, sed et ipse suis utitur apologis, ut lib. i, cap. 1, apologo gemmarii, imaginem regis gemmeam in similitudinem canis et vulpeculæ deformantis; ibidem cap. x, ex Homero citat fabulam de orci sive inferni galea, quæ ea tectos faciebat invisibiles; et cap. xxxiv, fabulam hydræ Lerneæ, sive feræ multorum capitum, Valentini scholæ attribuit. Idem lib. ii, cap. xii, Valentiniani similes, inquit, sunt cani Æsopi, qui panem quidem reliquit, in umbram autem ejus impetum fecit, et perdidit escam.» Et cap. xix citat apologum Pandoræ, quam Hesiodus fingit et pingit omnibus dotibus a diis adornatam. Clemens Alexandrinus, ut Gentes suis ipsorum armis et gnomis confutet, symbola et apologos ex Orphæo, Lino, Homero, Platone, Pythagora agglomerat. S. Cyrillus, cujus nomine liber Apologorum jam citatus inscribitur, symbolis et apologis gaudet. Unde, lib. ix Contra Julian., Ægyptiorum hieroglyphica et Pythagoræ symbola recenset et ethice explicat. Idem commentans in Leviticum (quanquam multi verius hunc commentarium tribuant Origeni) omnes Levitici figuras et symbola fuse pertractat. Idipsum quoque facit lib. De Adorat. in spiritu et veritate. Magis hoc ipsum liquet ex catalogo parabolarum et similitudinum, qui operum ejus indici subjicitur. E Latinis Tertullianus parcemiis et apologis abundat; unde lib. Contra Valentinum, cap. xii, citat Æsopi graculum, qui alienis plumis se ornans, iis spoliatus erubuit fuitque ludibrium; et cap. iii, citat luminis turres; et lib. De Anima, cap. vi: «Thales, inquit, in puteum,» scilicet cadens, dum cœlum intuetur, irrisus fuit a femina. Idem, lib. iv Contra Marcion. cap. xxiii: «De Æsopi, inquit, puteo asinus,» scilicet modo apparuisti, q. d. Obscurus, et ex angulo prodiens subito te velut eximium jactas; et lib. De Pudicitia, cap. viii: «Nihil ad Andromacham,» quæ tragica erat fabula; et plura alia, quæ collegit Pamelius et Tertulliano præfixit. S. Augustinus, lib. Contra Mendacium, ostendit apologos, qui per res fictas significant veras, non esse mendacia, sed veracitatem: «Sicut in speculo falsus homo (qui in speculo apparet) est vera hominis imago;» ut idem ait lib. ii Soliloquiorum. Apologis pariter utitur S. Ambrosius lib. iii Offic., et S. Isidorus lib. i Etymol. S. Hieronymus, in cap. xviii Matth., assignat causam cur Christus assidue per parabolas, quibus similes sunt apologi, concionaretur ad turbas: «Familiare, ait, est Syris, et maxime Palæstinis, ad omnem sermonem suum parabolas jungere, ut quod per simplex præceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur.» Idem, in cap. viii Ezech., sub finem, apologum Adonidis fuse recitat et ethice explicat. Idem, Ad Algasiam, Quæst. vi: «Interpretemur, ait, parabolam, hoc est similitudinem, quæ ab eo vocatur, quod alteri παραβάλλεται, hoc est assimilatur, et quasi umbra prævium veritatis est.» Ex Indis quoque S. Barlaam apud Damascenum, in historia Josaphat, regis Indorum, cui nomen Abenner, filium, mysteria fidei, ac præsertim mundi vitæque hujus vanitatem, et futuræ veritatem, docet per apologos rhinocerotis hominem insequentis, ac duorum murium arborem, cui homo adhæserat, rodentium, ut in barathrum draconibus refertum corruat. Rursum, per apologum lusciniæ hominem deludentis, ac amicorum amicum in mortis agone deserentium. Ex Hebræis præter Ezechielem, Isaiam, Zachariam, et alios initio citatos, Salomon mortalium sapientissimus per apologum duarum mulierum, unius stultæ, alterius sapientis, ipsam sapientiam et insipientiam repræsentat, Proverb. cap. ix, quem secutus noster Siracides toto cap. xxiv, apologum sapientiæ perorantis, seseque cedro, olivæ, palmæ, viti et fluminibus paradisi adæquantis, in scenam producit. Similes a Salomone apologi sanguisugæ, aquilæ, colubri, formicæ, lepusculi, locustæ, stellionis, leonis, galli, arietis et regis proponuntur Proverb. cap. xxxi, 15 et sequent. Jam Canticum Canticorum continuus est sponsi et sponsæ apologus. Demum Salomonis antitypus, imo verus Salomon, Christus Dominus non nisi per parabolas et apologos in Evangelio concionatur ad populum. Testis est S. Matthæus, cap. xiii, 34: «Hæc omnia, ait, locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi,» Psalm. lxxvii, 2. Christum Dominum secutus S. Joannes in Apocalypsi redundat symbolis et apologis, adeoque cap. iv, per Agnum Christum, per quatuor animalia voce humana Deum laudantia, puta per leonem, vitulum, aquilam et hominem, quatuor Evangelistas Christi gloriam celebrantes graphice depingit. Ratio a priori est, quod exempla et apologi ob historiæ novitatem, raritatem, facilitatem ac jucunditatem maxime accommodata sint hominum ingeniis, eorumque curiositati et sciendi cupiditati cum lepore satisfaciant: quare illico in aures mentesque subeunt, ac eas delectando docent, et simul ad sui imitationem movent longe suavius et efficacius quam præcepta. Audi Aristotelem, Problem. 18, num. 3: «Cur, ait, homines in perorando exemplis et fabulis potius gaudent quam commentis? An gaudent, quia et discunt, et celeriter discunt? atqui per exempla et fabulas facilius discitur: sunt enim quæ explorata habeantur, et particularia sint. Ratio autem commentandi, demonstratio ex universalibus est, quæ minus quam partes novimus. Ad hæc illis credere magis solemus, quæ plurimum testimoniis confirmantur. Exempla autem et fabellæ testimoniorum speciem gerunt; fides autem perfacilis est, quam testimonium fecerit. Additur quod verisimile quisque libentius discit. Exemplum autem et fabellæ rem non nisi similem docent.» Huic consona sapientum omnium vox est: «Melius docere et persuadere exempla quam præcepta;» nimirum: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Sicut ergo saccharum catapotiis sive pilulis circumlitum, eorum amaritiem obtegit et edulcorat: sic asperum et odiosum legis vel jubentis imperium exemplum, viam præeundo, et quasi complanando, dulce facit et amabile; quod enim mandans dure et imperiose præcipit: Ite, servi, et facite; hoc exemplum blande alliciendo reipsa dicit: Eamus, socii, et faciamus. Denique exemplis et apologis parce, velut sale, ad condiendam orationem utendum; hi enim sunt sales orationis: quare si quis iis sobrie, ac congruo tempore, loco et modo utatur, gratiam suis dictis conciliabit, ac perficiet illud Apostoli: «Sermo vester semper in gratia sale sit conditus,» Coloss. iv, 6; idque hoc fine et fructu, ut «det gratiam audientibus,» Ephes. iv, 29.


Caput IV: Argumentum

Jesus Sirach hoc libro omnem moralem philosophiam per breves sententias, quasi gnomas et axiomata tradit et complectitur, æque ac Salomon in Proverbiis; sed iis longe uberior est Ecclesiasticus: unde et 51 capita continet. Tradit enim virtutes non tantum ethicas, quæ personam cujusque concernunt et perficiunt; sed et œconomicas, quæ ad familiam, et politicas, quæ ad rempublicam gubernandam, vel utiles sunt, vel necessariæ, quas sigillatim recensens S. Athanasius in Synopsi, plures implet paginas. Hinc a Græcis vocatur πανάρετος, q. d. omnivirtuosus, omni virtutis genere refertus; quia de omni virtute præcepta continet, ita Rabanus. Unde Damascenus, lib. iv De Fide, cap. xviii, ait sapientiam Jesu Sirach omni virtutum genere ac doctrina refertam. Audi S. Hieronymum, Præfat. in libros Salomonis: «Fertur et panaretos Jesu, filii Sirach, liber, et alius pseudepigraphus, qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos; sed Parabolas, prænotatum, cui juncti erant Ecclesiastes, et Canticum Canticorum, ut similitudinem librorum Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coæquaret.» Alioqui sapientia Salomonis πανάρετος, id est omni virtute referta, proprie sunt ejus Proverbia; sicque appellantur ab Irenæo, Hegesippo, et aliis apud Eusebium, lib. iv Hist. cap. xxii. Et inferius: «Hæc duo volumina legit Ecclesia ad ædificationem plebis.»

Quocirca et a Latinis inscribitur Ecclesiasticus, tum ad imitationem simul et distinctionem libri Salomonis, qui Ecclesiastes dicitur, id est, concionator vel convocator et collector, ut enim ab eo distinguatur, Ecclesiasticus vocatur, non Ecclesiastes, esto etymon et significatum sit idem, vel pene idem; tum quia in Ecclesia legi solebat et solet, ut plebem per omnia, quæ officii et virtutis sunt, erudiat. Audi Rabanum, lib. v De Universo, cap. iii: «Dictus est, ait, Ecclesiasticus pro eo, quod in medio cœtu populi, id est, coram Ecclesia fuerit habitus.» Et Hugo Cardinalis hic: «Hic liber, ait, apud Græcos Panaretos, apud Hebræos Parabolæ, apud Latinos Ecclesiasticus appellatur, eo quod Ecclesiæ sit utilis, sicut et Ecclesiastes. Per hos enim duos libros maxime instruitur Ecclesia. Unde Ecclesiasticus dicitur, quasi ad Ecclesiam, id est, totum cœtum fidelium, singulosque fideles pertinens, eorumque mores ad normam divinæ legis et virtutis informans et efformans. Hinc Ecclesiasticus uberius virtutes singulas pertractat, et de singulis quasi integras exhibet conciones: qua in re differt a Proverbiis Salomonis, quæ a cap. x, ad finem libri sententias continent plane concisas et disparatas, ita ut una cum altera non cohæreat; sed singulæ novum contineant argumentum. Utilior ergo est Ecclesiasticus Proverbiis, ac uberiorem meditandi, sancte vivendi, dicendi et concionandi materiam suppeditat. Quocirca S. Apostoli in Canone ultimo Apostolorum dicunt et edicunt: «Ut adolescentes addiscant etiam sapientiam eruditi Sirach.» Sic et Clemens, Alexander, Calixtus, Fabianus aliique jam citati Summi Pontifices citant et commendant dogmata Ecclesiastici. Pontianus sæpe epist. 1, citat Ecclesiasticum, et epist. 2, totum caput xxiii Ecclesiast. et magnam partem cap. v et vi, in eam epistolam conjecit. Fabianus, cum sæpius citasset Ecclesiasticum in epistol. 1 et 2, in epistolam suam tertiam multa transtulit ex ejus cap. xxvii. Lucius mutuatus est ex Ecclesiastico bonam partem cap. x et xi. Mutuatus est et Stephanus totum cap. xiii Ecclesiast. in sua epist. 1, ut etiam Eutychianus grandem partem cap. v et vi. Addunt demum testimonia ex Ecclesiastico Dionysius, cap. vii Eccles. Hierarch., et cap. viii de Divinis Nom.; Ignatius, epist. ad Heronem; Hieronymus, epist. ad Minerium, et Alexander, epist. ad Rusticum, ad Salvinam, ad Celantiam.

Tres libri sunt partes: prima, cap. 1, continet encomium sapientiæ, sive sacræ Ethices. Deinde a cap. ii usque ad cap. xxiv, subjungit Siracides ejus præcepta et dogmata de quibuslibet virtutibus: secunda, cap. xxiv, Siracides ipsam sapientiam se suaque prædicantem inducit, ac deinde ethica ejus documenta persequitur usque ad cap. xlii, 15; tertia, a cap. xlii, 15, usque ad finem continet harum virtutum et documentorum exempla. Unde, præmisso encomio Dei, Deique operum, horum concludit elogiis Patriarcharum, Prophetarum et principum illustrium veteris Testamenti. Porro inchoat sua præcepta juxta seriem Decalogi. Incipit enim a timore et cultu Dei; inde cap. iii, progreditur ad honorem parentibus debitum; ac deinceps officia cæteris vel ex charitate, vel ex justitia præstanda prosequitur. Accipe brevem singulorum ex ordine capitum synopsin, ut sententias de qualibet virtute statim reperias.

Synopsis capitum omnium Ecclesiastici.

Cap. i, agit de sapientiæ origine. de timore et amore Dei, vers. 11; de tentatione ejusque remediis, scilicet animi præparatione, humilitate, patientia, resignatione, spe et amore Dei. Cap. iii, de honore parentum, vers. 1; de humilitate et mansuetudine, vers. 19. Cap. iv, de eleemosyna, vers. 1 et seq.; de sapientia Sanctorum, vers. 12; de pudore malo, vers. 24. Cap. v, de detestatione peccati et pœnitentia, vers. 4 et sequent.; de constantia et sinceritate, vers. 10. Cap. vi, de amicitia vera, vers. 1; de sapientia ardua, vers. 18. Cap. vii, de pietate et officiis debitis Deo, sacerdotibus, parentibus, filiis, amicis, potentibus, infirmis, afflictis, mortuis, quin et pecoribus. Cap. viii, de tranquillitate et concordia. Cap. ix, de castitate et vitando mulierum consortio, vers. 1 et seq.; de vitandis amicis novis, potentibus, injustis, loquacibus et temerariis, vers. 14. Cap. x, de prudentia principum et magistratuum, vers. 1 et sequent.; de superbia, vers. 18; de regentium virtutibus et vitiis, vers. 23. Cap. xi, de modestia, vers. 1; opes parari cultu Dei, vers. 10. Cap. xii, beneficium præstandum esse justo, non impio, vers. 1; de cavendis inimicis, vers. 8. Cap. xiii, de cavenda familiaritate potentum: amicitiam esse inter pares et similes. Cap. xiv, de liberalitate et avaritia, ac vanitate stulta avarorum, vers. 1 et seq.; beatum esse sapientem, vers. 22. Cap. xv, sapientiæ fructus, et qui eorum expertes. Cap. xvi, non esse lætandum in filiis impiis, vers. 1; de Dei vindicta in impios, vers. 7; de Dei sapientia in creatione et dispositione universi, vers. 24. Cap. xvii, de hominis creatione et perfectione, præsertim sapientiæ, vers. 1; de pœnitentia et conversione ad Deum, vers. 20. Cap. xviii, laus magnalium, puta potentiæ et misericordiæ Dei, vers. 1; de memoria divini judicii, vers. 24. Cap. xix, de vino, meretricibus, ac moderamine linguæ. Cap. xx, de linguæ virtutibus et vitiis; deque fatuis et imprudentibus. Cap. xxi, de vitando peccato, vers. 1; de stulti moribus et immodestia, vers. 14. Cap. xxii, stultos esse insupportabiles et incorrigibiles, vers. 1; de luctibus, quæ violant amicitiam, vers. 23. Cap. xxiii, orat pro sapientia practica, vers. 1; de juramento aliisque linguæ vitiis, vers. 7; de fornicatione, vers. 24. Cap. xxiv, sapientiæ encomium ab origine, officiis, domo, pulchritudine, fructibus. Cap. xxv, tria, quæ placent Sapientiæ; tria, quæ displicent, vers. 1; decem beatitudines, vers. 9; de nequitia mulierum, vers. 17. Cap. xxvi, de muliere bona et mala, puta sensata et insensata. Cap. xxvii, de falsitate, fraude aliisque linguæ vitiis, vers. 1; de revelatione secreti, vers. 17; de dolo et iis qui lapsu gaudent alieno, vers. 25. Cap. xxviii, recenset damna iræ et vindictæ, ac vers. 15, linguæ duplicis, sive bilinguis. Cap. xxix, de mutuo dando, vers. 1; de eleemosyna, vers. 11; de fidejussione, vers. 19; de miseria peregrinorum et hospitum, vers. 28. Cap. xxx, de filiorum castigatione, vers. 1; de bono sanitatis, vers. 14; de bono lætitiæ et malo tristitiæ, vers. 21. Cap. xxxi, de sollicitudine opum vitanda, vers. 1; de honestate et temperantia in mensa servanda, vers. 12. Cap. xxxii, docet quid in mensa faciet rector, juvenis, senex, vers. 1; de Dei timore et legis custodia, vers. 18; de consilio et ratione ubique adhibendis, vers. 24. Cap. xxxiii, docet Deum discrevisse bonos a malis, magnos ab abjectis, vers. 8; ne quis ante mortem opes aliis cedat, vers. 20; de regimine servorum, vers. 25. Cap. xxxiv, de somniorum vanitate, vers. 1; de utilitate tentationis, vers. 9; de utilitate spei in Deum, vers. 14; de fraudatione mercedis pauperum, vers. 21. Cap. xxxv, de virtute religionis et oblationum, vers. 1; de efficacia orationis pauperum et afflictorum, vers. 17. Cap. xxxvi, orat pro Judæis jam subditis Ægyptiis, vers. 1; de diligenda bona uxore, vers. 23. Cap. xxxvii, de amicis fictis, vers. 1; quale, et cum quibus ineundum consilium, vers. 7; de sapientia, vers. 21; de frenanda gula et concupiscentia, vers. 30. Cap. xxxviii, de utilitate et usu medicinæ, vers. 1; infirmum instituit, vers. 9; quid in morte amicorum faciendum, vers. 16; de usu agriculturæ, artis fabrilis, figulinæ et similium, vers. 26. Cap. xxxix, sapientiam acquiri oratione, lectione et studio, vers. 1; laus Dei, ejusque potentiæ, beneficentiæ et vindictæ, vers. 16. Cap. xl, de ærumnis hujus vitæ ex peccato, vers. 1; docet quæ sint magis eligenda, per varias gradationes, vers. 17; de fugienda inopia, vers. 29. Cap. xli, mors, quibus amara, quibus jucunda, vers. 1; de filiis probrosis, ac cura famæ, vers. 8. Cap. xlii, de quibus non erubescendum, vers. 1; de filia custodienda, vers. 10; laus sapientiæ et omniscientiæ Dei, vers. 16. Cap. xliii, laudat magnificentiam Dei ex pulchritudine cœlorum, stellarum, iridis, nivis, grandinis, gelu, maris et insularum. Cap. xliv, laudat Patriarchas et viros sapientes in genere, vers. 1; laudat Henoch, Abraham, Isaac et Jacob, vers. 16 et seq. Cap. xlv, laus Moysis, Aaronis et Phinees. Cap. xlvi, laus Josue, Caleb, Judicum et Samuelis. Cap. xlvii, laus Nathan, Davidis et Salomonis. Cap. xlviii, laus Eliæ, Elisei, Ezechiæ et Isaiæ. Cap. xlix, laus Josiæ, Jeremiæ, Ezechielis, duodecim minorum Prophetarum, Zorobabel, Josedec, Nehemiæ, Seth, Sem et Adam. Cap. l, laus Simonis Pontificis. Cap. li, oratio Jesu, filii Sirach, qua primo Deum laudat, eique pro liberatione ex gravibus malis gratias agit; secundo, vers. 18, docet, se oratione et studio adeptum sapientiam; tertio, vers. 31, ad eam omnes hortatur et invitat.

Hæc summatim, præcipua duntaxat capitum argumenta assignando, perstrinxi: multa enim alia sparsim hic liber pertractat, quæ suis locis indicabo, adeoque omne cujuslibet virtutis officium particulatim percenset, quæ ipsius propria est dos et laus, qua cæteros omnes S. Scripturæ libros antecellit, ideoque πανάρετος dicitur, «quasi omnis virtutis receptaculum, cujus tanta est claritas, ut ipse sibi sit commentator,» ait Rabanus. Cunctas enim moralis doctrinæ partes absolutissime tradit: Ethicam, Œconomicam, Politicam. Nam major pars ad Ethicam, minor ad Œconomicam, non minima ad Politicam spectat.

Scopus enim et finis Jesu scribendi hujus libri fuit, ut ait Siracides in prologo, instruere eos, «qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.» Quare christiani omnes, virtutis et perfectionis avidi, avide hunc librum volvant, legant et relegant, uti nonnullos præsules fecisse et facere scio, qui proinde hunc librum, quocumque proficiscentur, secum, quasi domesticum viæ et vitæ ducem, circumferunt, de eo suis dicentes illud, quod S. Cyprianus assidue lectitans Tertullianum, eum poscens dicebat: «Da magistrum.» Hoc est quod ait Rabanus lib. v De Universo, cap. iii: «Ecclesiasticus morum pene omnium disciplinam, et sanctæ religionis conversationem affatim et copiose descripsit.»


Caput V: Methodus

Methodus nostri Siracidis est, sapientiæ practicæ, et singularum virtutum præcepta tradere per breves gnomas et sententias prudentum et sapientum: ita tamen, ut singulis sæpe longius insistat, multaque earum, æque ac vitiorum contrariorum officia et actus percenseat. Qua in re miscet similitudines, adagia, ænigmata, parabolas, quibus sua prudentiæ dogmata tum ornat, tum explicat, ut hisce quasi salibus condita magis legenti sapiant, magisque in ejus cor, stomacham et mentem descendant, concoquantur, et per animæ venas et potentias spargantur, ut illam virtutibus alant, augeant, roborent, impinguent, perficiant. Hac de causa Basilius Imperator instituens filium Leonem, cognomento Philosophum; hoc ultimum ei dat præceptum: «Revolve Jesu Sirach documenta, e quibus multum civilis et regiæ prudentiæ haurire poteris.» Exstat in fine tomi V Biblioth. SS. Patrum.

Qua in re Siracides imitatur Salomonem et priscos Hebræos: simili enim modo Salomon suam ethicam brevibus sententiis tradit; ideoque librum Misle, id est Proverbia vel Parabolas inscripsit: qua ratione et Ecclesiasticus noster a nonnullis inscribitur Proverbia, teste S. Hieronymo, Præfat. in libros Salomonis. In praxi enim consultissimum est illud Poetæ: Quidquid præcipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantque fideles.

Quocirca similes Siracidis gnomas aliorum sapientum, Ben-Sira, Hebræorum, Syrorum, Arabum, quin et Philosophorum gentilium subinde, sed parcius, nec nisi ubi lucis et nervi aliquid afferunt, citabo, idque varias ob causas. Prima, quia hoc facit ad veritatis dignitatem, utpote quæ ita certa sit, ut non tantum fideles, sed et infideles ei testimonium perhibeant. Qua de causa Christus a Moyse et a Joanne Baptista, fidelibus quidem, sed longe se inferioribus, testimonium accipere dignatus est. Secunda, quod commentarius hic ab hæreticis et infidelibus forte, qui Siracidi non credunt, legetur, ut hi saltem per Hebræos et Philosophos convicti, eidem credere condiscant. Tertia, quia ratio fidei, natura gratiæ, Philosophia Theologiæ subservit et ancillatur. Cujus rei symbolo jussit Deus, filias Gentilium Judæis bello captas, post tonsionem et lustrationem in consortium et torum Hebræorum fidelium admitti, Deuter. xxi, 11. Qua de causa crebro S. Hieronymus, S. Cyrillus, S. Nazianzenus, S. Basilius, S. Augustinus, Tertullianus, Clemens Alexandrinus, quin et subinde S. Paulus, sententias Gentilium citant. Vide de hac re egregie disserentem S. Hieronymum, epist. 84 ad Magnum, et S. Basilium, tractatu de Utilitate ex Gentilium libris capienda. Quarta, quia Siracides ethicam non tantum supernaturalem, sed et naturalem pertractat, quam pariter pertractavit Socrates, Aristoteles, Seneca cæterique Ethici. Horum ergo gnomæ gnomis Siracidis sunt parallelæ. Adde quod Siracides hæc omnibus, non solum Judæis, sed et Gentibus conscripserit, ut patet ex prologo, et ex cap. xxxix, 1, 14. Quinta, quia Philosophi suam ethicam et sapientiam hauserunt a Moyse et Hebræis, uti fuse demonstrat Eusebius lib. ix Præparat. Evangel. iv, et lib. x, cap. iv; Clemens Alexandrinus, lib. i Stromat.; S. Augustinus, lib. xviii De Civitat. xxxix. Dum ergo philosophos cito, Moysen et Hebræos cito, eorumque gnomas suis assigno fontibus, ac eorum sapientiam primævis suis reddo auctoribus; quo quid æquius et justius fieri potest? Hac etiam de causa sententias Siracidis a variis varie congestæ et dispositæ sunt. Nam sententiæ quæ in Vulgata Latina habentur cap. xxxiv, in Græco Romæ correcto habentur cap. xxxi; et quæ in Vulgata habentur cap. xxxvi, in Græco Romano habentur cap. xxxiii. Sic in sequentibus cap. xxxii, xxxiii, xxxv, etc., ordo in Vulgata plane est alius ab eo qui est in Græco Romano. Idem accidit in Proverbiis Salomonis: nam quæ in Latina Vulgata habentur cap. xxx, in Græca Septuaginta exstant cap. xxiv, et ita de cæteris. Salomonem ergo et Hebræos imitatus est non tantum noster Siracides Hebræus, sed et gentiles Poetæ et Philosophi ethici, tam Græci quam Latini, quorum primi et principes fuere Phocylides et Pythagoras, qui eodem tempore floruerunt et docuerunt in Græcia, quo Jeremias in Judæa; sed Phocylides paulo ante Pythagoram claruit: ille enim olympiade LX, hic LXIII, adeoque ille hujus fuit magister, teste Eusebio in Chron.; Suida, Plutarcho in Vita Numæ, et Cicerone Tuscul. IV. Hos secuti, imo his coævi fuere Theognis, Simonides, Anacreon tempore Cyri; deinde Hesiodus, postea Socrates paulo ante Alexandrum Magnum; ac demum inter Romanos Cato et Seneca, qui omnes totam ethicam, sive recte vivendi rationem paucis sententiis et carminibus complexi sunt. Hinc Plato in Protagora scribit: «Antiquorum doctrinam nihil aliud fuisse, quam breviloquium quoddam; idque esse viri absolute sapientis, paucis videlicet multa complecti.» Hac ratione Hippocrates composuit Aphorismos, Pythagoras quoque Symbola, et Proverbia Salomon: quo enim altior intellectus est in Angelis, eo formis paucioribus plura comprehendit et agit. Hierotheus igitur post S. Paulum S. Dionysii doctor, et Apostolis excellentia proximus, theologiam summulis mira profunditate conclusit, scripsitque expilatissimis mentibus atque doctissimis. Dionysius autem, et Hierothei jussu, et Timothei rogatu, universales illas summulas Hierothei in notiones singulas derivavit De Divin. Nomin. cap. II, sub fin. Phocylides sic orditur: Furtivam vita venerem, tædasque viriles, Mitte dolos, servaque manus a sanguine puras. Ne male ditescas, de justis vive paratis, Principio venerare Deum, cole deinde parentes. Fac juste cunctis, ne te favor abstrahat ullus. Ne spernas inopem, aut personæ deditus esto. Judicio si quid falles, Deus ipse rependet. Sis castus, rebusque fidem servato gerendis. Utere mensuris (ornat modus omnia) justis, etc. Hisce synchronis, tempore Cyri, septem Græciæ sapientes suam ethicam, suaque prudentiæ et vitæ honestæ præcepta paucis complexi sunt sententiis, quas hisce versibus expressit Ausonius:


Ethica Septem Sapientum Graeciae

Ethica Biantis Prienæi: Quænam summa boni? mens, quæ sibi conscia recti. Pernicies homini quæ maxima? solus homo alter. Quis dives? qui nil cupiat. Quis pauper? avarus. Quæ dos matronæ pulcherrima? vita pudica. Quæ casta est? de qua mentiri fama veretur.

Ethica Pittaci Mitylenæi: Quod prudentis opus? cum possit, nolle nocere. Quid stulti proprium? non posse, et velle nocere. Loqui ignorabit, qui tacere nesciet. Bono probari malo, quam multis malis. Demens superbis invidet felicibus. Demens dolorem ridet infelicium. Pareto legi, quisque legem sanxeris. Plures amicos re secunda compara. Paucos amicos rebus adversis proba.

Ethica Cleobuli Lindii: Quanto plus liceat, tam liceat minus. Fortunæ invidiæ est immeritus miser. Felix criminibus nullus erit diu. Ignoscas aliis multa, nihil tibi. Parcit quisque bonis, perdere vult malos. Majorum meritis gloria non datur. Turpis sæpe datur fama minoribus.

Ethica Periandri Corinthii: Nunquam discrepat utile a decoro. Plus est sollicitus magis beatus. Mortem optare malum, timere pejus. Faxis, ut libeat, quod est necesse. Multis terribilis, caveto multos. Si fortuna juvat, caveto tolli. Si fortuna tonat, caveto mergi.

Ethica Solonis Atheniensis: Dico tunc beatam vitam, cum peracta fata sint. Par pari jungatur conjux; quidquid impar, dissidet. Non erunt honores unquam fortuiti muneris. Clam coarguas propinquum, quem palam laudaveris. Pulchrius multo parari, quam creari nobilem. Certa si decreta sors est, quid cavere proderit? Sive sint incerta cuncta, quid timere convenit?

Ethica Chilonis Lacedæmonii: Nolo minor me timeat, despiciatque major. Vive memor mortis, ut sis memor et salutis. Tristia cuncta exsuperans, aut animo, aut amico. Tu bene si quid facias, non meminisse fas est. Quæ benefacta accipias, perpetuo memento. Grata senectus homini, quæ parilis juventæ. Illa juventa est gravior, quæ similis senectæ.

Ethica Thaletis Milesii: Turpe quid ausurus, te sine teste time. Vita perit, mortis gloria non moritur. Quod facturus eris, dicere sustuleris. Crux est, si metuas vincere quod nequeas. Cum vere objurgas, sic inimice juvas. Cum falso laudas, tunc et amice noces. Nil nimium satis est, ne sit et hoc nimium.


Ethica Pythagorae

Jam ut ad Pythagoram, ejusque asseclam Isocratem, exactissimos ethicæ doctores, redeam, pauloque fusius agam, S. Hieronymus Præfat. in Proverbia: «Pythagoras, inquit, omnem doctrinam moralem hoc symbolo claudit: Fugare decet omni studio, ferroque et igne abscindere ab anima ignorantiam, a corpore et animo morbum, a victu luxum, a domo discordiam, a civitate seditionem, et ab omni negotio intemperantiam. Sic Epictetus totam ethicam his duobus verbis et præceptis complexus est: «Sustine et abstine.»

Porro magis speciatim singula de singulis virtutibus dicta et præcepta Pythagoræ colligit Augustinus Dathus lib. II, epist. 2 ad Alexandrum Bononium: Accipe paucis ea, sane in gentili aurea: «Immortales primum deos, sicut lege sanctum est, venerare. Cole jusjurandum: legitima serva. Parentes reverere, et qui proxime illos nati sunt. Reliquorum vero quisquis virtute maxime antecedit, tibi amicum para. Comis sis in sermonibus, frugi in rebus gerendis. Noli amicum tractare molestius, si parva te ac levi affecerit injuria. Imprimis ventris, somni, crapulæ, iræ abstine. Turpe aliquid neque tecum agas, neque cum altero contrahas. Justitiam et opere complectere et verbis. Nihil temere, nihil inconsulto agas, intelligens mortis fatum cunctis mortalibus impendere. Pecunias alias servare contende, alias profundere. Quæcumque tibi vivendi sors obvenerit, eam feras æquo animo: neque graviter patiaris, sed medere adversis pro viribus. Nullius impulsu, aut agas quid, aut dicas, quod tibi ipsi non conducat. Consulta ac delibera prius quam opus aggrediare. Ea perfice, quorum te factorum postmodum non pæniteat. Nihil prorsum geras, quod tibi exploratum non sit. Quod si te lateat, cura aliunde, ut discas quodcumque factum necessarium contigerit. Hoc namque pacto vitam vives jucundissimam. Tuere bonam valetudinem, et iis quæ corporis sunt adhibe diligentiam. Itaque et potionis ubique et exercitationum modum quemdam serva. Est autem is modus optimus, qui nihil afferet detrimenti. Ita te para, ut non delicato ac molli, sed simplici victu cultuque delecteris. Cave quidquam aggrediare, quod invidiosum sit. Nec pecuniam intempestive profundas, sed neque parcus nimium atque illiberalis sis. Optima omnibus in rebus mediocritas. Ea conare, quæ tibi frugifera sunt. Et priusquam aggrediare, etiam atque etiam cogita. Neque somno indulgeas, quin prius tecum commemores trifariam diei gesta: quid egi? quid dixi? quid relictum opportunius est? Turpia agere grave sit, bona ac modesta jucundum. Hæc si sectaberis, aiebat Pythagoras, divinæ virtutis consequeris vestigia.» Huc spectant symbola Pythagoræ, quæ fuse recensui, et in tres classes, puta in Theologica, Ethica, et Politica, distribui proœmio in Prophetas Majores, canone 56; quare ea hic non repetam.


Ethica Isocratis

Pythagoræ suppar est Isocratis, qui Demonico aurea honeste vivendi dat præcepta, et prudentia dictamina suis subnixa rationis principiis. Sic ergo præscribit et sancit: «Primum res cole divinas, non sacrificans solum, verum etiam stans juramentis. Nam illud divitiarum signum est, hoc probitatis atque æquitatis indicium. Deum venerare, tum semper alias, tum potissimum cum civitate: ita enim videberis simul et rem facere divinam, et legibus obtemperare. Talis esto in parentes, quales in teipsum cupis esse liberos. Exercitationes corporis, eas amplectere, quæ ad bonam valetudinem tuendam, non quæ ad robur valeant; quod utique consequeris, si adhuc laborare sufficiens desinas. Neque cachinno infreni delecteris, neque sermonis audaciore petulantia; et illud quidem stultum est, hoc autem furiosum atque inane. Quæ facere turpe est, hæc tu quoque dicere indecorum puta. Ita consuefacias, ut non difficilis, non tristis; sed cogitabundus, sed severus esse videaris: illud te contumacem et fastidiosum indicaret, hoc prudentem esse demonstrat. Decus, verecundiam, justitiam, modestiam decere te existima; his namque in rebus maxime ineuntis ætatis mores versantur. Si forte quid turpe facias, ne id confidas diutius obscurum fore: quod si alios lateas, certe tibi ipse eris conscius.» «Parentes cole. Deos metue. Amicos observa. Legibus pare. Voluptates eas tibi ascisce, quæ cum laude sunt: etenim voluptas cum honestate quidem optimum, pessimum sine illa est. Calumnias etiam falsas devita: multitudo namque et ignorat veritatem, et opinioni maxime adhærescit. Tunc probaberis maxime, si illa caveas, quæ alii si facerent, reprehendas. Si fueris discendi studiosus, multorum quoque pollebis scientia. Quæ scis, usu atque exercitatione conserva. Quæ vero ignoras, effice ac labora ut intelligas. Multum vero disciplinarum, multis existima præstare pecuniis: hæ quidem celeriter decidunt, illæ vero perpetuo ac semper durant: sola namque sapientia possessionum omnium immortalis. «Morum comitas adsit, sermonis affabilitas. Facilem te omnibus præsta. Utere autem quos optimos noveris: ita enim et bonis amicus, et improbis eris nequaquam infestus. In laboribus teipsum exerce voluntariis, quo et non voluntarios subire queas. A quibus teneri animum turpe ac flagitiosum est, eorum abstine omnium, quæstus, iræ, voluptatis, doloris. Diligentius verborum sermonumque, quam pecuniarum tuere deposita. Decere puta tam improbis fidem non esse adhibendam, quam habendam probis. Neminem tibi amicum compares prius, quam investiges, quo pacto et ipse prius fuerit amicis usus; ac spera perinde eum in te fore, qualis et erga illos exstiterit. Sero amicus fias, factus autem persevera. Periclitare adversis rebus amicos: nam aurum quidem igne probamus, amicos vero in adversa fortuna cognoscimus. Optime uteris amicis, si non rogatus, sed sponte tua et deferas beneficium, et gratificeris in tempore. Amicum fac tibi, qui non modo res tuas adversas condoleat, sed etiam non invideat secundis. Absentium te amicorum memorem præsta coram præsentibus, ne et illos, cum forte absint, floccipendere videaris. «Amictus compara, qui ornatum afferant, non qui modum excedant. Præsentium bonorum non affluentia major tibi chara sit, sed moderatus usus. Despice, qui cumulandis intendunt pecuniis, partis autem uti nesciunt. Nemini calamitatem objicias, quod et communis fortuna sit, et futurum incognitum. Assentatores fuge, ut qui fallunt homines ac decipiunt. In primis evita compotationum conventus: sin tempus te ad illos detruserit, ante ebrietatem exurge: nam intellectus quidem vino corruptus, ejus qui aurigam perdiderit, currus similis est: ille namque temere fertur rectore orbatus, et animus turpiter labitur corrupta mente. «Moderatum sermonem tanto existima loquacitate meliorem, quanto quidem solent cætera quæ turpia sunt, pleraque luctum afferre. Loquacitas magnis habentes afficit detrimentis. Quodcumque dicturus sis, prius mente voluta: in plerisque enim menti lingua præcurrit. Duplex eligendum est in loquendo tempus: aut quibus de rebus perspicue noveris, aut quæ diu necessitas ipsa coegerit: solis enim in his sermo taciturnitati præstat, in reliquis vero satius est silere quam loqui. In consultando fac tibi præteritas res exempla futurarum. Consulta quidem tarde; perfice autem celeriter quæ videntur. Arbitrare optimum esse a diis quidem felicitatem, a nobis vero ipsis sapiens consilium.

«Quem tibi socium deligis capiendi consilii, illum considera prius, quo pacto sese suis in rebus habuerit: etenim qui male res suas gesserit, nunquam recte procurabit alienas. Ex publicis muneribus labora, non ut cumulatiores divitias, sed ut majorem tibi compares gloriam: multis namque pecuniis præstabilior fama popularis. Justam potius suscipe inopiam, quam injustas divitias: eo enim amplius pecuniis justitia antecedit, quod hæ quidem viventibus solum conducant, illa etiam mortuis gloriam parit. Sed et pecuniarum quidem vel improbi participes sunt, at justitiæ omnino exsortes. «Existima nihil esse stabile in humanis rebus, nihil ratum: sic enim nec erit successibus lætitia effusior, nec calamitate tristitia major. Probrum magis quam discrimen devita; metuendum namque necesse est esse et formidabilem, improbis quidem vitæ exitum, bonis autem ignominiam. Tunc plurimum juvet te honesta sectari, cum ex his intelliges, magnas ingentesque fluere atque oriri voluptates: siquidem nequitiæ, ac libidinum voluptatumque illecebris, permultum quoque intercedit ægritudinis: at virtutis exercitatio, ac moderatio vitæ, tum veram, tum firmissimam quoque jucunditatem præstat: et illic quidem primum oblectati, magnis porro angoribus urgemur; hic vero laboribus defuncti, incredibili afficimur voluptate.»


Ethica Catonis

Trita sunt Catonis de moribus carmina: Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt, Hic tibi præcipue pura sit mente colendus, etc.

Quis hic fuerit Cato, non disputo, an scilicet priscus ille Censorius, an potius quis alius, qui prisci illius adinstar, morum censuram sibi arrogarit, eamque hisce versibus dictarit. Idipsum enim stylus humilior et rudior arguere videtur. Adde, quod inter opera Censorii hi versus non exstent. Hæc Ethnici ex solo naturæ lumine, ac proinde naturales duntaxat virtutes prosecuti, veram Dei fidem, religionem et cultum non attigerunt: cum ex adverso noster Ecclesiasticus a Spiritu Sancto illustratus, imo directus, hosce omnes transgressus, veram erga Deum pietatem, fidem, spem, timorem, charitatem ubique sanciat; nec naturales duntaxat, sed et supernaturales virtutes, quibus ad Deum quam proxime accedimus, ab eoque ad æternam felicitatem, regnumque cœleste directo tramite et cursu dirigimur, edoceat, idque succincte, et per breves gravesque gnomas et sententias, quæ facile et edisci, et mente retineri, et actionibus singulis adhiberi ac prælucere, quidque facto opus sit, commonere et commonstrare valeant. Unde Plato in Protagora scribit, antiquorum doctrinam nihil aliud fuisse, quam breviloquium quoddam, idque esse viri absolute sapientis, paucis videlicet multa complecti. Siracidi nostro, sive Ben-Sirach, consonat, et quasi ἀντιφώνως respondet homonymus illi Ben-Sira, qui sua morum præcepta tradit paucis sententiis hebraicis, inchoando singulas ab alphabeti litteris ex ordine. Illas hic subjungam, quia Siracidi lucem afferunt, brevesque sunt ac raræ.


Alphabetum I Ethicum Ben-Sira

Aleph: «Ama et honora medicum, dum non indiges ejus.» Idem sancit Siracides cap. xxxviii, vers. 1. Mystice Scholiastes Hebræus Ben-Sira hoc refert ad Deum, q. d. Cole et precare Deum qui est malorum omnium archiatrus, antequam ejus auxilio tibi opus sit. Beth: «Ben, i. filium, non filium (hoc est, filium qui non se gerit ut filium, puta filium procacem, rebellem et perversum) sine ut aquæ summo remiget.» Nam sæpe remus emendat, quem non potuit paterna castigatio. Gimel: «Os, quod cecidit in sorte tua, rode,» q. d. Uxore, et sorte, quæ tibi obtigit, contentus vive. Daleth: «Aurum tundi debet, et puer verberari.» Hoc est, ut explicat Scholiastes: «Uti aurum, si illud tundas, magis fulget: sic puer, si eum verberes, evadet melior.» He: «Esto bonus, et manum tuam a bono ne prohibeas.» «Bonus,» id est, benignus, beneficus. Vau: «Væ malo, et væ illis, qui adhærent ei.» Aut, «væ improbo, et væ vicino ejus.» Improbus enim suam culpam et pænam vicinis afflat. Zain: «Sparge panem tuum in superficie aquarum, et in arida; et in fine dierum invenies eum,» q. d. Esto liberalis in omnes promiscue, sive pauperes sint, sive divites; ac tandem justam mercedem a Deo accipies. Chet: «Vidisti asinum nigrum? Neque nigrum, neque album.» Scholiastes: «Doce linguam tuam, ut dicat semper: Nescio: ne quando in responso capiaris.» Thet: «Bene malo ne facias, et malum non continget tibi.» Simile est dogma Siracidis, cap. xii, vers. 4, 5 et 6: quod, quo sensu accipiendum sit, ibi aperiam. Iod: «Manum tuam a beneficentia ne abstrahas.» Caph: «Sponsa conscendit thalamum: sed nescit quid sibi eventurum sit,» q. d. Futura omnia incerta sunt, rerumque eventus ignorantur, etiam cum in propinquo sunt. Lamed: «Sapientem nutu, et stultum fuste;» supple, erudi et castiga. Mem: «Qui honorat contemnentes se, similis est asino, qui inservit ei a quo cæditur.» Nun: «Ignis ardens comburit multos acervos frugum,» q. d. Ex parvo initio maxima oriuntur mala: sicut ex una scintilla grande incendium; ex uno verbo aspero, multa verbera et cædes, juxta illud Jacob. iii, 5: «Ecce quantus (quantulus, quam modicus) ignis, quam magnam sylvam incendit! Et lingua ignis est, universitas iniquitatis.» Samech: «Senex in domo, bonum signum in domo.» Tum quia senium signum est probæ et temperantis vitæ, huic enim et a natura, et a Deo, præmii loco, datur longævitas; tum quia senes rerum usu et prudentia pollentes, docent juvenes, quæ familiæ profutura vel obfutura sunt. Senex ergo in domo, signum et causa est, quod in domo sit bona disciplina et œconomia. Ain: «Merces si communes habueris cum aliquo, a bono centies frustra repetes, a malo millesies.» Phe: «Mensam appara, contentio sublata est.» Tum quia, sopita contentione, in concordiæ et amicitiæ redintegratæ symbolum instrui solet mensa; tum quia vina et convivia animos iratos mulcent, leniunt, exhilarant, et ad concordiam alliciunt. Sic hodie videmus, per symposia multas rixas litesque sopiri. Tsade: «Si necesse est ut contrahas accipiendo et dando, esto sors tua cum viro bono,» q. d. Negotiare cum probo, non cum improbo. Coph: «Propinqua negotiatio comeditur a domino suo: longinqua comedit dominum suum,» q. d. Qui in locis sibi vicinis negotiantur, hi ditantur: qui in remotis, hi depauperantur. Sic Hebræi nonnulli explicant illud Proverb. xvii, vers. 24: «Oculi stultorum in finibus terræ,» q. d. Qui extremas orbis regiones obit negotiandi causa, hic stultus est. Resch: «Amicum veterem ne abnegato.» Idem monet Siracides cap. ix, vers. 14. Schin: «Sexaginta consiliarii si fuerint tibi, tamen consilium animæ tuæ ne deseras.» Idem consulit Siracides cap. xxxvii, vers. 18. Thau: «Tam liberalis sit tibi manus, quasi semper satur fueris; et non quasi modo demum satur factus, antea vero esurieris,» q. d. In dando esto benignus et liberalis, non tetricus et avarus: nihil enim ita gratiam conciliat, ut benignitas et liberalis hilaritas.


Alphabetum II Ben-Sira

Aleph: «Animum tuum ne des tristitiæ: multos enim occidit tristitia.» Idem habet Siracides cap. xxxviii, vers. 21. Beth: «Bellæ mulieris specie multi pessumdati fuerunt, et robusti omnes interfecti ab ea.» Idem tradit Siracides cap. ix, vers. 9. Gimel: «Secretum tuum revela uni e mille, licet multi fuerint, qui pacem (hoc est, salutem, incolumitatem, bonum) tuam quærant.» Daleth: «Abstrahe carnem tuam a muliere gratiosa, tanquam a carne prunarum.» Quia caro ejus ignita est, ac instar prunarum te comburet, Proverb. vi, 29. He: «Absconde oculos tuos a muliere gratiosa, ne capiaris reti ejus.» Vau: «Væ ei, qui vadit post oculos suos, quos novit esse filios scortationum;» id est, scortationi addictos. Zain: «Ne esto ex iis, qui raram aut densam barbam habent: nam nescis quid sit decretum,» q. d. Noli esse ex eorum numero, qui vel perverse callidi, vel plane stulti sunt. Nam, ut ait R. Aquila (quem ferunt, magistrum fuisse Aquilæ Pontici, qui S. Scripturam ex Hebræo in Græcum convertit) in Gemara: «Homo rara barba, callidus est: densa barba, stultus.» Chet: «Chari sunt cuivis homini mares: sed væ patri feminarum.» Filiæ enim sunt continua sollicitudo, ac non raro dedecus et probrum parentum: unde sequitur: Thet: «Thesaurus vanus est filia patri suo, cui dum metuit, noctu non dormit.» Idem dicit Siracides cap. xlii, 9. Iod: «Dormit (dormiens), non dormit custos puellæ parvulæ: forsan in adolescentia sua decipietur, et adultior facta scortabitur.» Idem habet Siracides cap. xlii, 14. Caph: «Cum nupta erit filia, tu anxius eris de ea valde, dicens: Forte liberos habebit, forte non habebit: et cum senuerit, ne forte veneficia exerceat.» Omnia hæc explicant to væ patri feminarum, littera Chet. Lamed: «Ne dormias in juventute tua, et in senectute tua ne ducas vetulam: nam uxor vetula debilitabit vires tuas, etiamsi fueris juvenis: uxor autem virgo addet tibi vires et robur.» Exemplum est in Davide sene, quem calefaciebat Abisag Sunamitis III Reg. 1, 3. Mem: «Aquæ mulieris, quæ virgo juvenis est, dulces sunt, et augent vires; sed aquæ mulieris vetulæ, amaræ sunt ut absinthium, et debilitant vires: ut cisterna, quæ aquas habuit, quas ventus hauriendo absorpsit.» Vide Prov. v, vers. 15. Nun: «Excute teipsum a muliere mala, quæ lingua sua in te dominatur: mulier enim mala similis est canibus rabidis; cui ideo fores clausæ sunt, licet verba mollia proferat ore suo, cum respondet.» Samech: «Scriba docens alios ducat virginem, et ne ducat eam quæ maritum habuit: nam aquæ virginis tibi soli erunt; aquas vero ejus quæ maritum habuit, antea alius præter te hausit.» Prov. v, vers. 17. Ain: «Oculos tuos absconde a muliere vidua, et ne concupiscas pulchritudinem ejus corde tuo: quia filii ejus, filii scortationum sunt;» non quia ex scorto nati, sed quia scortationi addicti: nam patrem non habentes, et matrem non curantes, suæ concupiscentiæ libere indulgent. Phe: «Averte faciem tuam a sociis malis; ne habeto cum eis iter: cohibe pedem tuum ab eis, ne capiaris reti ipsorum.» Sumpsit hoc ex Proverb. i, 15, et cap. iii, 26. Tsade: «Reconde, fili mi, opes tuas in vita tua, et absconde illas: et hæredibus tuis usque ad diem mortis tuæ ne dederis illas.» Ut hæredes pendeant a te, non tu ab illis; ne habitis tuis opibus te spernant, et egere sinant, uti multis contingit. Coph: «Compara tibi opes, et uxorem bonam Dei timentem: multos quoque filios procreato, etiamsi centum fuerint.» Quia si boni fuerint, et probe educati, non erunt multi, licet centum fuerint. Resch: «Procul recede a vicinis malis, ut ne annumereris societati eorum: nam pedes eorum ad malum currunt, et properant effundere sanguinem. Nihilominus misereat te vicinorum tuorum, licet mali sint; et da illis de cibo tuo: quia eo tempore, quo ad judicium stabis, pro te testimonium dicent.» Schin: «Audi, mi domine, sermones meos, et inclina aurem tuam ad verba mea. Supersede, mi domine, litigare cum vicinis tuis: et si animadverteris in sociis tuis rem malam, ne profer infamiam ipsorum lingua tua.» Thau: «Compara tibi aureos nummos et quaslibet opes; et ne indica uxori tuæ ubi sint, licet ipsa bona sit:» bonitate, scilicet, Judaica: nam christianus conjux conjugi fideli non tantum opes, sed et liberos ac seipsum credit.

His adde duas alias ejusdem Ben-Sira. «Ne te cruciet ærumna diei crastini: quia nescis quid paritura sit dies.» Sumpsit id ex Proverb. xxvii, 1. Idemque docet Christus Matth. vi, 34. «Dies brevis, et opus multum.» Cui simile est illud Hippocratis initio Aphorismorum de arte medendi: «Vita brevis, ars longa, occasio præceps, judicium incertum, experientia periculosa.» Et illud R. Simonis in lib. Avoth: «Dies brevis, et opus multum, et operarii pigri, et merces copiosa, et paterfamilias urget.» Et illud Salomonis Eccles. ix, 10: «Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas,» q. d. VIVE ÆTERNITATI, non inferæ et miseræ, sed superæ et beatæ: quia modicus labor exigui et irrevocabilis temporis, magnum et æternum tibi pariet præmium. Plures sententias conscripsit Ben-Sira, sed vix inveniuntur Hebraice; eas manuscriptas reperi in vetusto codice bibliothecæ Vaticanæ. Forte eas Latine redditas attexam fini Ecclesiastici, si Commentarium videro non nimium excrescere.


Ethica Christi, Pauli et Apostolorum

Siracidem, et Ben-Sira, æque ac Salomonem secuti sunt Apostoli et viri Apostolici, imo Christus Dominus, qui totam Ethicam Christianam paucis sententiis complexus est, quas recenset S. Matthæus tribus Evangelii sui capitibus, puta cap. v, vi et cap. vii. Christum Dominum imitatus S. Paulus, officia christiani hominis recensens, ea uno cap. xii ad Romanos comprehendit, æque ac S. Petrus, Jacobus, Joannes eadem una eaque brevi epistola percensent. Paulum et Apostolos æmulatus S. Basilius, paucis gnomis ideam vitæ christianæ sanctæ et perfectæ describit epistola ad Canonicam, quæ habetur pag. 337. At S. Gregorius Nazianzenus paucis distichis et monostichis, quæ habentur in fine operum ejus, omnia vitæ honestæ præcepta concludit. Monosticha, quia breviora sunt, hic appono. Sic ergo se habet hoc ejus vitæ christianæ alphabetum.


Alphabetum Ethicae S. Gregorii Nazianzeni

Agendorum initium sit et finis, Deus. Beata lucra vitæ, quotidie mori. Cognoscere bonorum facta egregiorum stude. Durum est egere; pejus litem esse improbe. Eris si beneficus, imitaberis Deum. Fac sis benignus, ut benignum habeas Deum. Geras cave carni morem, sed eam doma. Habenis retine iram, ne te occupet furor. Inhibeto visum: quædam linguæ norma sit. Clavem auribus obde: risum lascivum fuge. Lucerna sit ratio vitæ tibi totius. Missam fac opinionem, remque amplectere. Noscenda cuncta putato; sed quæ fas, age. Omnem exhibe hospiti honorem, cum hospes ipse sis. Procella timeri cursu debet prospero. Quæcumque dat Deus, animo grato accipe. Virga justi potior est, quam honos mali. Sapientum mihi fores, non locupletum tera. Tibine pusillum est, unde quid ingens provenit? Vir magnus esse potes, frenans petulantiam. Probe tibi cave: alterius lapsum haud riseris. Gratum invideri; at invidere, ingens probrum. Præstat animum quam cætera offerri Deo. O quam beatus, hæc quisquis servaverit.


Ethica S. Basilii

«Studiose operam dato, ut omnium novissimus sis, ac servus omnium, quando ista una ratione veram tibi ac solidam gloriam paries, non autem illam vanam cassamque. Aures assidue ad audienda ea quæ imperentur attentas habeto: itemque manus ad ea quæ jussa sint exequenda promptas. Sit tibi taciturnitas in ore, circumspectio in corde. Futiles, qui habeantur, sermones tu magnopere ne attendito: sed, si quæ ex divinis litteris ad salutem animæ pertinentia memorare audieris, tum vero ad ea audienda doceto, te intellectu esse et scientia præditum. Acerba gustatu tibi ea sunto, quæcumque de mundanis rebus memorentur: contraque favis mellis assimilia, quæ a pietatis colentibus viris narrentur. Enitere porro ut eos imitere qui, ut animi sui sedatas affectiones componerent, priores te in eo vitæ genere elaboraverunt: neque exspectes, dum singula doceare. Studeto ut majorum virtutum compos efficiare; neque minores tamen negligito. Nullum omnino sit erratum, quod parvi pendas, quamvis illud tenuissima bestiola minutius sit, potiusque eo magis sedulo contende, ut per pœnitentiam illud emendes.» Et inferius: «Nolito alienorum te erratorum judicem constituere. Ab hominibus tibi majore aliqua propinquitate conjunctis abditor quantum potes, atque in Dei conspectum te frequentissime dato. Egressus es e cella tua? Ibi continentiam reliquisti, in mundum introspexisti. Difficilibus ac morosis senibus aures libenter præbeto, qui proverbiorum sententiis adolescentes ad recta studia exhortantur. Omni custodia serva cor tuum. Aures tuas cave, ne quibusvis garrientibus aperias, neque temere negantibus respondeas. Cave curiosus sis: aspectionem, auditionem, locutionem, responsionem, omnia ista utilitate metitor. Interrogatus de re aliqua, gravi ac submissa voce responde. Ad orationem quotiescumque vocaris, libenter succinat os tuum; in eaque permaneto, donec canoni satisfeceris; magnamque jacturam te facere arbitreris, si ante inde discesseris: siquidem ea cœli quasi imago est quædam. In ministeriis pro communi re fratrum, ad laborem corporis, verborum quoque lenitatem adhibeas, ut ii, quibus ministras, charitatem te habere erga illos intelligant. Ne patiare, ut quæ propria muneris tui sunt, ea alius faciat. Assignato tibi ministerio cum modestia fungitor sedulitateque, perinde ac si Christo ipsi ministrares. Opta ut sis de numero paucorum: violentorum est enim regnum cœlorum, et violenti rapiunt illud. Noli in eo properare, ut fratribus præsis, ne alienorum peccatorum onere cervices aggraves tuas. Quæ singulis diebus feceris, ea vespere tecum ipse commemora, studioseque operam dato, ut melior in dies evadas. Processum in virtutibus facito, ut hoc modo Angelis efficiare propinquior. Intra cellam tuam te contineto, ibique continenter Deum laudato, et Cherubim imitator.» Hæc S. Basilius Ascetarum princeps, tract. de Abdicatione.


Ethica S. Ambrosii

S. Ambrosius serm. 58: «Christianus, inquit, dicitur, qui castitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit. Ille vere bonus christianus est, qui furtum non facit, falsum testimonium non dicit; qui non mentitur, qui adulterium non committit, qui ad Ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat, nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat; qui decimas Deo annis singulis erogandas pauperibus reddit; qui sacerdotibus suis honorem impendit; qui omnem hominem, sicut seipsum, diligit; qui nullum hominem odio habet. Ille vero non solum bonus christianus est, sed et ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas, et mensuras duplices, velut gladium diaboli, pertimescit. Ille bonus christianus est, qui, quando ad Ecclesiam venit, et oblationem quæ altari debetur, exhibet; et pauperibus, secundum quod vires habet, aut argentum, aut buccellam porrigit; qui peregrinos in domum suam recipit; qui hospitum pedes lavat; qui non solum lites non excitat, sed etiam discordes ad concordiam revocat; qui majoribus et parentibus honorem, et veræ charitatis amorem impendit; qui et ipse caste vivit, et filios suos vel vicinos ut caste et sobrie vivant, et verbis admonet, et exemplis docet. Ille bonus est christianus, qui quoties Sanctorum solemnitates veniunt, ut securius communicet, castitatem cum propria uxore, etiam plures dies, ante custodit; sicque sincera conscientia ad altare Domini casto corpore et mundo corde præsumit accedere; qui Symbolum et orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias, ut et ipsi memoriter teneant, fideliter docet.» Ethicam fusiorem, eamque plenam et exactam conscripsit S. Ambrosius lib. De Officiis.


Ethica S. Augustini

S. Augustinus De Vita Christiana, tom. IX, cap. xiv: «Christianus, ait, ille est, qui omnibus misericordiam facit; qui omnino non movetur injuria; qui opprimi pauperem, se præsente, non patitur; qui miseris subvenit; qui indigentibus succurrit; qui cum mærentibus mæret; qui dolorem alterius, sicut proprium, sentit; qui ad fletum fletibus alienis provocatur; cujus omnibus communis est domus; cujus janua nemini claudi- dus unicam habuit sororem, eamque conjugatam, non virginem, uti recte advertit Bellarminus lib. De Script. Ecclesias. in S. Bernardo.


Ethica S. Thomae Aquinatis

Angelici Doctoris Angelicae gnomae Ethicae sunt hae: Paupertas juncta impatientiae est sumptus sine lucro. Religiosus orationis spiritu destitutus, similis est militi gladio carenti et inermi. Religiosus solus incedens est daemon solitarius. Capere nequeo, qua ratione existens in peccato mortali possit ridere et laetari. Item, qua ratione Religiosus possit aliud, quam Deum cogitare: unitus enim Deo, despicit omnia, quae Deo minora sunt: Passio Christi est instar radii et caloris solaris, qui licet creatus sit in utilitatem omnium, non tamen prodest omnibus.

Rogatus, cur adeo fugeret feminas, cum ex matre femina natus esset, respondit: Ideo fugio omnes, quia ex una prognatus sum. Rogatus, quibus signis colligi possit, quempiam profecisse in vita spiritali, esseque perfectum, respondit: Duobus. Priore, si abstineat a verbis jocosis et otiosis. Posteriore, si se despici non aegre, sed patienter ferat, imo gaudeat, si enim doleat se contemni, scito eum non esse perfectum, etiamsi miracula patret; quia caret vero virtutis et sanctitatis fundamento, quod est humilitas.

Moriens rogatus, num qua re indigeret, respondit: Nulla, quia brevi habebo omnia, inquit, potiarque summo omnique bono. A sorore interpellatus, primo, quomodo salvari posset, respondit: Volendo, si, scilicet, salvari velis efficaciter: haec enim voluntas efficax finis, puta salutis, impellet te ut media omnia ad eam necessaria ultro capessas. Secundo, quid maxime in hac vita desideraret, respondit: Bene mori. Tertio, quid esset paradisus, respondit: Id sciri nequit, donec quis reipsa meritis suis illum consequatur, ejusque bona ineffabilia actu gustet et sapiat. A monachis rogatus, quomodo haec vita sine errore et lapsu transigi posset, respondit: Si in qualibet actione quis ita agat, ut rationem reddere possit, cur eam faciat: sic enim non sinet se transversum agi a cupiditate, passione, casu, aliave re, quae eum in errorem inducat. Rogatus, cur per triennium, navans operam Alberto Magno, tacuisset, respondit: Quia necdum didiceram bene loqui coram Alberto. Otium est hamus diaboli, per quem omnis sca et illecebra sapit. Si vis evadere doctus, unum duntaxat lege librum. Haec Apophthegmata ethica S. Thomae Aquinati assignant, tum alii, tum Ferdinandus Castiglius in Histor. S. Dominici, p. 1, lib. III, cap. XXXVII. Ethicam S. Bernardi vide in Formula vitae, et lib. De Modo bene vivendi, ad sororem virginem: qui libri utilissima vitae honestae continent documenta; sed non videntur esse S. Bernardi, tum quia stylo ab eo discrepant, tum quia S. Bernardus


Ethica S. Gregorii, Romani Pontificis

S. Gregorius, lib. X Moralium cap. XVI: « Sapientia, inquit, justorum est, nil per ostentationem fingere; sensum verbis aperire; vera, ut sunt, diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere; nullam injuriae ultionem quaerere; pro veritate contumeliam lucrum putare. » Et mox: « Mentem verbis ostendere; nil callida machinatione simulare; nullis injuriis contumelias reddere; pro maledicentibus orare; paupertatem quaerere; possessa relinquere; rapienti non resistere; percutienti maxillam alteram praebere. »

Et cap. XVII: « Electus quisque, etc., honorari metuit, despici non refugit, corpus continentia afficit, sola in animo dilectione pinguescit, mentem semper ad patientiam praeparat, et erectus pro justitia de perceptis contumeliis exultat; afflictis ex corde compatitur; de bonorum prosperitatibus, quasi de propriis laetatur; sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat; et inquisitus quodlibet, eloqui dupliciter ignorat. »


Ethica S. Bonaventurae

S. Bonaventura in Opusculis, tom. II, sub initium, epistolam scripsit, continentem 25 memorialia ethica. — Primum est, spem tuam totam fige in Domino, ut de omnibus hujus mundi consolationibus penitus desperes. — Secundum, emunda cor ab omnibus vitiis et concupiscentiis, quoad potes. — Tertium, dissolve omnem colligationem extrinsecam, ut sana et pura mente possis Deo colligari. — Quartum, omnes tribulationes patienter, imo hilariter feras, ut solum in Christi passionibus recreeris. — Quintum, de nulla re vel creatura conqueraris, memor te Creatorem tuum offendisse. — Sextum, despice te, et opta ab aliis despici; caeteros vero honora. — Septimum, fuge saeculi honores, favores et auras vanae gloriae, quasi mortiferas pestes. — Octavum, humilia te, ac omnium te servum effice et reputa, ut sequaris Christum, qui, cum esset Deus, formam servi propter te assumpsit. — Nonum, nulli rei te implices, ubi non invenis animae tuae lucrum. — Decimum, custodi sensus et linguam, ut nihil velis sentire, audire vel dicere, nisi quod utile est animae tuae. — Undecimum, sectare sanctam solitudinem, ut vaces orationi. — Duodecimum, divinum officium tam devote et reverenter persolve, ac si inter Angelos coram Deo consisteres. — Decimum tertium, summe venerare B. Virginem. — Decimum quartum, fuge consortia virginum et mulierum. — Decimum quintum, fuge acediam et tristitiam, ut serenus semper et tranquillus existas; ideoque nulli resistas, vel contradicas, nisi Dei honor, vel salus animae tuae id exposcat. — Decimum sextum, in omnibus conforma te voluntati Dei: omnia te aedificent, nulla re offendaris. — Decimum septimum, omni custodia custodi cor tuum. — Decimum octavum, esto beneficus in omnes, ut Deum imiteris. — Decimum nonum, continue mentem habeas ordinatam cum Deo, ut omnia opera tua, licet humilia, tanto facias charitatis fervore, ac si ea Christo corporaliter exhiberes. — Vigesimum, obedito, non solum superioribus, sed et aequalibus et inferioribus, ut semper studeas alterius facere voluntatem, nullum offendas, nulli obmurmures, vel detrahas, nullique murmurandi vel detrahendi fias occasio. — Vigesimum primum, virtutes, gratias, consolationes, aeque ac tentationes et tribulationes celato, nec revelato nisi Patri spiritali, vel speciali ac probato amico, ut ejus consilium vel auxilium exquiras. — Vigesimum secundum, Deum semper et ubique in memoria menteque habeto, cogitans te in ejus praesentia versari, ab eoque aspici, ut eum timeas et ames. — Vigesimum tertium, esto vigil, ut diaboli laqueos praevideas et caveas. — Vigesimum quartum, quotidie conscientiam examina, et errata humiliter confitere, ut puritatem animae conserves vel recuperes, fugiendo omnes peccandi occasiones, memor mortis, judicii, coeli et inferni. — Vigesimum quintum, cum haec omnia feceris, te servum inutilem et peccatorem recognosce.

Porro Ethicam particularem, et singulis hominum statibus adaequatam, minutim, solerter, acute et eleganter conscripsit S. Hieronymus in variis epistolis. Officia virginis aureis gnomis descripsit epist. ad Eustochium, et ad Demetriadem; conjugis, epist. ad Celantiam; viduae, epist. ad Furiam, et ad Salvinam; Clerici et Sacerdotis, epist. ad Nepotianum; monachi, epist. 1 ad Heliodorum, et epist. 4 ad Rusticum, et epist. 13 ad Paulinum; pueri et adolescentis, epist. 7 ad Laetam, et epist. 12 ad Gaudentium. Denique S. Ephrem tomo I, tract. de Recta vivendi ratione, sententiis 91, et tract. de Vita spiritali, sententiis 96, omnem vitae Evangelicae Ethicam complectitur. Idem, tract. de Timore, et de Beatitudinibus angelicis, gnomis perpaucis, omnem vitae perfectae normam ad vivum repraesentat. Gnomas Ethicas S. Athanasii vide tract. de Virgin., et Exhort. ad Monachos.


Caput VI: Stylus

Stylus Ecclesiastici, tam auctoris quam interpretis, Graeci aeque ac Latini, planus est, simplex, candidus, non involutus, non fucatus, non ornatus. Quare in Interprete Latino, veritati et simplicitati studenti, phrasis neglecta subinde est, incultior et inelegantior, adeo ut barbarismos et solaecismos admittat. Idem videre est in Latina versione Novi Testamenti, et Psalmorum, quam emendans S. Hieronymus tantum detulit venerandae antiquitati, ut phrasim hanc mutare, et latiniorem reddere sibi religioni duxerit: quare eam intactam reliquit, malens canae veritati et versioni, quam proprietati sermonis, et candori orationis curam tempusque impendere: sententiarum enim gravitas verborum lenocinia respuit. Idem fecit subinde in propria versione, qua Scripturam Hebraicam in Latinum convertit. Audi illum in cap. XL Ezech.: « Illud saepius monuisse sufficiat, nosse me, cubitum, et cubita, neutrali appellari genere; sed pro simplicitate et facilitate intelligentiae, vulgique consuetudine, ponere et genere masculino. Non enim curae nobis est, vitare sermonum vitia, sed Scripturae sanctae obscuritatem quibuscumque verbis disserere. » Idem in cap. XLVII: « Quod cubitos genere masculino, et non neutrali cubita dicimus, juxta regulam grammaticorum, non ignorantia id facimus, sed consuetudine, propter simplices quosque et indoctos, quorum in congregatione Ecclesiae major est numerus. » Idem fuit sensus caeterorum Patrum.

Idem dicat interpres: interpretem ago, non oratorem: interpretem, inquam, S. Scripturae, quae gravior est, quam ut flosculis ornatae orationis comi velit. Hic enim verum est illud Horatii: Ornari res ipsa vetat, contenta doceri. Et illud Satyrici, satyra 5: Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo. Et Cicero « indisertam mavult sapientiam, quam stultam loquacitatem, » ait Joannes Picus, comes Mirandulae, epist. ad Hermolaum. Quocirca S. Gregorius Praefatione in Job, epist. ad Leandrum, in fine, protestatur se simplici facilique stylo usurum. ut S. Scripturam quam explicat, quae illo gaudet, imitetur. « Quaeso, inquit, ut hujus operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras: quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant servare despexi. Nam sicut hujus quoque epistolae tenor enuntiat, non metacismi collisionem fugio; non barbarismi confusionem devito; situs, motusque, et praepositionum casus servare contemno: quia indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque vero haec ab aliis interpretibus in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt: ex qua, nimirum, quia nostra expositio oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. » B. Petrus Chrysologus, serm. 18: « Qui maturitatis, ait, fructum quaerit, despicit amoena camporum: violae siquidem, lilia, rosae, narcissus, grati flores, sed gratior panis: et quod est odor naribus, hoc est auribus sermonis ornatus. Quod ergo panis confert hominum vitae, hoc scientia dat hominum saluti. »

S. Augustinus, lib. VI De Doctrina Christiana, cap. XI: « Bonorum, ait, ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. » Et S. Prosper, lib. III De Vita contempl. cap. XXXIV: « Mihi, ait, pudori non est disputatio mea, quae forte probatur in rebus, si aliquos verborum inanium sectatores horrore incomptae orationis offendat; cum sententiarum vivacitatem sermo ex industria cultus enervet, et totam vim dictionum splendor elaboratus evacuet, etc. Prudentibus viris non placent phalerata, sed fortia: quando non res pro verbis, sed pro rebus enuntiandis verba sunt instituta. »

Et mox: Multa renascentur, quae nunc cecidere; cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est, et vis, et norma loquendi. Rursum, unum idemque vocabulum volvente saeculo, volvitur, mutatque significationem, ut aliud priore aevo, aliud posteriore significet.

Insuper Interpres Ecclesiastici, quia vetustus, vetustas usurpat phrases, nomina et verba suo saeculo usitata, jam vero antiquata et obsoleta: quae altera est causa cur versio ejus nobis videatur incultior et illatinior, cum suo saeculo habita fuerit culta et latina: quaeque enim aetas, et quodque saeculum suam habuit latinitatem, suum stylum, suam elegantiam, dictiones et phrases sibi proprias, quae a sequenti saeculo novum quid parturiente fastitidae, visae sunt minus latinae et inelegantes. Verum enim est illud M. Varronis, lib. IV De Lingua Latina: « Vetustas non pauca depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium saeculum non videt eum hominem, quem vidit primum. » Et illud Horatii, epist. de Arte Poetica: Ut sylvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata, vigentque. Hinc Interpres Ecclesiastici, aeque ac Sapientiae, voces nonnullas in peculiari significato usurpat. Sic primo, « traductionem » vocat correptionem aut punitionem; secundo, « allocutionem » vocat consolationem; tertio, « honestas, » id est, opes et divitiae: « honestare, » id est ditare; quarto, « infrunitus, » id est, impudens et inexplebilis; quinto, « replere, » id est, plenum afferre: « implere, » id est, accumulare; sexto, « generatio, » id est, fructus aut proventus in agro aut vinea geniti; septimo, « scandalizari, » id est, offendere, impingere, ruere; octavo, « indoctus, » id est insipiens; nono, « certari, » id est, certare, contendere; decimo, « nequitia, » vel « malitia, » id est, afflictio; undecimo, « fenerari, » id est, mutuare; duodecimo, « monstra, » id est, prodigia; decimo tertio, « implanatus, » id est, deceptus; decimo quarto, « natio, » id est, progenies et res natae in mundo, etiam animalia, et herbae ac plantae; decimo quinto, « sensus, » id est, prudentia; decimo sexto, « tabitudo » id est, tabes, corruptio; decimo septimo, « reverentia, » id est, pudor, confusio: « revereri, » id est, confundi, pudore affici; decimo octavo, « obductio, » id est, tentatio, calamitas, aerumna, qua totus homo quasi obducitur et obnubilatur, ait Hesychius; decimo nono, « mulieres viratas » vocat viriles, puta viragines; vigesimo, « pessimare, » id est, pessime tractare, affligere; vigesimo primo, « continens, » id est, compos, vel particeps; vigesimo secundo, « defunctio, » id est, mors, qua vita defungimur; vigesimo tertio, « incredibilis, » id est, incredulus, diffidens; vigesimo quarto, « illius, » id est suus; vigesimo quinto, « placor, » id est, placabilitas, favor; graece eudokia; vigesimo sexto, « homo acharis, » id est, sine gratia, vocatur homo insulsus, insipidus, ineptus. Denique Franciscus Lucas in Notis ad Eccles. censet Interpretem Latinum Ecclesiastici fuisse hominem natione Graecum, ideoque graecizare, et phrasibus minus latinis uti. Idem de Interprete Latino Novi Testamenti, et Psalmorum autumant nonnulli.