Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus IV


Index


Synopsis Capitis

Paraenesis est ad eleemosynam: pergit enim ad eam adhortari usque ad vers. 12. A quo usque ad vers. 23, est paraenesis et cohortatio ad sapientiam, ex duodecim ejus officiis, quae ipsa suis filiis, praesertim eleemosynariis praestat. Inde, usque ad finem capitis, recenset varia hujus sapientiae praecepta, praecipue circa pudorem malum, qui hostis est sapientiae.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 4

1. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. 2. Animam esurientem ne despexeris: et non exasperes pauperem in inopia sua. 3. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. 4. Rogationem contribulati ne abjicias: et non avertas faciem tuam ab egeno. 5. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere. 6. Maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. 7. Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. 8. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. 9. Libera eum, qui injuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua. 10. In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum. 11. Et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. 12. Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et praeibit in via justitiae. 13. Et qui illam diligit, diligit vitam; et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem ejus. 14. Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt: et quo introibit, benedicet Deus. 15. Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. 16. Qui audit illam, judicabit Gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens. 17. Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius. 18. Quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. 19. Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius. 20. Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum, 21. et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiae. 22. Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui. 23. Fili, conserva tempus, et devita a malo. 24. Pro anima tua ne confundaris dicere verum. 25. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. 26. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. 27. Ne reverearis proximum tuum in casu suo. 28. Ne retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo. 29. In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiae. 30. Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. 31. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. 32. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. 33. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem


Prima Pars Capitis


1. FILI, ELEEMOSYNAM PAUPERIS NE DEFRAUDES, — hoc est, pauperem eleemosyna non defraudes. Est hypallage. Similis est illa frequens Hebraeis: Miserunt civitatem in ignem, hoc est, miserunt ignem in civitatem. Et illa Exodi cap. XII, vers. 11: «Calceamenta habebitis in pedibus,» id est, pedes habebitis in calceamentis, sive calceatos.

that is, do not defraud the poor man of his alms. It is a hypallage. Similar is that expression frequent among the Hebrews: They cast the city into fire, that is, they cast fire into the city. And that of Exodus chapter 12, verse 11: "You shall have sandals on your feet," that is, you shall have your feet in sandals, or shod.

Vox defraudes, vel, ut graece est, prives, significat eleemosynam pauperi esse debitam, illumque ad eam habere jus, non justitiae, sed charitatis, ut, scilicet, petat a divite panem, vestem, vel nummum sibi ab eo ex charitate debitum, quo quasi stimulo incitat divitem ad dandum illum, q. d. Da panem pauperi; quia panis ille est pauperis, hoc est, pauperi debitus; unde si illum ei neges, facis ei injuriam, quia eum re sibi debita defraudas. Hoc est quod ait S. Basilius in illud Evangelii: Destruam horrea mea. «At tu, inquit, numquid spoliator es, qui, quae dispensanda accepisti, propria reputas? Est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam tu in conclavi conservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis argentum, quod possides inhumatum. Quocirca tot pauperibus injuriam facis, quot dare valeres.» Et, quod magis mirere, negat S. Ambrosius, serm. 81, posse quemquam bona sua appellare, quae quis possidet: «Sed ais (inquit): quid injustum est, si, cum aliena non invadam, propria diligenter servem? O impudens dictum! Propria dicis? Quae? Ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti?» Et mox: «Non minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et abundes, indigentibus denegare.» Neque aliter sentit S. Hieronymus, qui ad Hedibiam hunc in modum scribit epist. 110, Quaest. I: «Si plus habes, quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris.»

Addo S. Chrysostomum, qui ad populum Antiochenum verba faciens: «Numquid (ait) grave quidpiam et onerosum a nobis requirit? Necessitatem excedentia vult nos facere necessaria, et quae nequidquam et inutiliter reposita sunt, haec vult bene distribui.» Et aliquanto post: «Tuarum rerum es, o homo, dispensator, non minus quam qui Ecclesiae bona dispensat.» Et mox: «Non ad hoc accepisti, ut in delicias absumeres; sed ut in eleemosynam erogares: numquid enim tua possides? Res pauperum tibi sunt creditae, sive ex laboribus justis, sive ex haereditate paterna pos-

sideas.» Et S. Bernardus, epist. 42 ad Henricum Senon., sic ait: «Nostrum est, pauperes clamant, quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod vos inaniter expenditis.» Nostrum, id est, nobis debitum est non ex justitia, sed ex charitate. Denique S. Augustinus in Psalm. CXLVII: «Superflua diviti, inquit, necessaria sunt pauperi; aliena retinet, qui ista tenet.» Porro, ne quis dicat haec concionatorie per exaggerationem dici, didactice et scholastice S. Thomas II II, Quaest. LXVI, art. 7, ita definit: «Res, quas aliqui superabundantes habent, ex naturali jure debentur pauperum sustentationi.» Idem, In IV, dist. XV, Quaest. II, art. 4, asserit hanc esse communem Theologorum omnium sententiam.

Quocirca S. Franciscus, teste S. Bonaventura et aliis in ejus actis, quae sibi quasi pauperi data erant, si pauperior quis ab eo eleemosynam petiisset, illico non tam donabat, quam jure suo cedebat. Unde audiens vetulae cujusdam inediam, dixit: «Frater mi, restituamus alienum hoc (pallium suum denotans) quod ego retinebam, donec aequioris tituli possessor appareret. Jam apparuit pauperrima quaedam soror nostra, ad quam rogo ut mittas hoc meum palliolum, cum quibusdam panibus ex eleemosyna collectis, quae dum Fratres portaverint, dicant quod suum erat sibi dari: reputo enim, quae nobis conferuntur, in nostrum cedere usum, donec indigentior supervenerit.» Sed vide miram Dei providentiam et remunerationem: eodem tempore aliqui ex Pontificiis detulerunt tot panni ulnas, quot S. Patri, ejusque sociis vestiendis sufficiebant.

Pro eleemosynam, Graece est ζωήν, id est vitam, hoc est victum, sive ea quae ad vitam conservandam pertinent. Hinc ζωή et βίος tam victum, quam vitam significat, aeque ac Hebr. חיים chaim, ut patet Proverb. XXVII, 27, in Hebr. Hinc illud vulgo tritum: βίος βίῳ δεόμενος, id est, vita victu indiget. Unde Tigurina vertit: Ne defraudes victu pauperem. Cum ergo graece dicitur ζωήν τοῦ πτωχοῦ μὴ ἀποστερήσῃς, id est, vitam, hoc est victum, mendici ne prives; sensus est, q. d. Ne prives pauperem suo victu, quasi sua vita. Novum dat stimulum ad eleemosynam; significat enim ex eleemosyna, puta ex victu, pendere vitam pauperis; ita ut, si eum prives eleemosyna et victu, prives et vita: haec enim sine victu conservari nequit. Unde Syrus vertit: Fili mi, ne irrideas vitam pauperis; Arabicus: Ne derideas victum pauperis,

ait Palacius. Graece est μὴ παρέλκυσῃς, id est, ne protrahas oculos indigentis, ut, scilicet, debeant diu in te respicere, et petere eleemosynam; sed cito eam exhibe, tum ut liberes eum longa molestia respiciendi in te et petendi; tum ne diu eum suspensum et dubium de tua donatione teneas, itaque affligas. Unde Syrus vertit, ne affligas pauperem ignobilem; Tigurina, ne oculos egenos spe diu produxeris; Arabicus, ne visu noceas dolore afflicto; tum ut cito ejus necessitati aeque ac desiderio succurras; tum ut tua promptitudine et celeritate dandi, meliorem et gratiorem facias tuam eleemosynam, magisque pauperem soleris et exhilares, juxta illud Apostoli: «Qui miseretur in hilaritate,» Rom. XII, 8; et: «Bis dat, qui cito dat.» Qui enim post longas preces dat eleemosynam, significat se eam aegre et coacte dare, nec tam dare, quam caro vendere, puta, laboriosis precibus et molestis clamoribus eam commutare; aut potius eam pene vi sibi invito extorqueri.

Imitare ergo Abraham, de quo dicitur Genes. XVIII, 2: «Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum; quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum, etc., et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum,» etc. Quare S. Ambrosius lib. I De Abraham, cap. V: «Disce, inquit, quam impiger esse debeas, ut possis praevenire hospitem, ne quis praeveniat, et te boni muneris defraudet copia.» Et S. Chrysostomus in cap. XVIII Genes.: «Currit, ait, et volat senex; vidit enim praedam quam venabatur: non vocavit famulos, quasi diceret: Magnus thesaurus est, magna negotiatio; per meipsum hanc mercem inferre debeo, ne elabatur tantum lucrum.»


2. ANIMAM ESURIENTEM NE DESPEXERIS. — Graece, μὴ λυπήσῃς, id est, ne contristes; Arabicus, ne contristes ventrem inopis, et ne prohibeas damno laesum eleemosyna; Syrus, ne dolore afficias spiritum animae indigentis. Spiritus enim pauperis dolore afficitur, cum videt se suasque preces non attendi, sed negligi et despici a divite: inde enim dolet et tristatur, ac si sit cholericus, irascitur. Unde sequitur:

In Greek, μὴ λυπήσῃς, that is, do not grieve; the Arabic: do not grieve the belly of the needy, and do not deny alms to one harmed by misfortune; the Syriac: do not afflict with grief the spirit of the soul of the needy. For the spirit of the poor man is afflicted with grief when he sees that he and his prayers are not heeded, but neglected and despised by the rich man: for from that he grieves and is saddened, and if he is choleric, he grows angry. Whence follows:

ET NON EXASPERES PAUPEREM IN INOPIA SUA, — q. d. Pauper satis habet asperitatis in sua fame et inopia: noli ergo aliam ei addere, eumque exasperare tua dissimulatione, despectu, tarditate, verbis morosis et asperis, uti nonnulli objurgare solent pauperes mendicantes, cum eos deberent consolari, itaque afflictiones addunt afflictis.

Graece rursum est μὴ παρελκύσῃς, id est, ne protrahas pauperem; Syrus, ne obliviscaris spiritum hominis contriti; Tigurina, ne inopia sua suspensum quemquam teneas. Sic enim videris eum despicere. Noster videtur legisse, μὴ παροργίσῃς, id est, non exasperes, non exacerbes, ne ad iram provoces. Praeclare Nyssenus, orat. De

Hoc est quod sancitur Jure Canonico, dist. 86, can. Pasce. «Pasce fame morientem: si non pavisti, occidisti.» Quam sententiam Gratianus ibidem, et S. Thomas II II, Quaest. XXXII, art. 5, tribuunt S. Ambrosio in lib. Offic.; sed hodie, nec ibi, nec alibi in S. Ambrosio reperitur. Simile tamen invenitur apud S. Augustinum in Psal. CXVIII: «Hoc est, inquit, occidere hominem, vitae suae ei subsidia denegare; cave ne inter loculos tuos concludas salutem inopum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.» Rursus S. Ambrosius, lib. De Naboth: «Parietes, inquit, vestitis auro, homines nudatis; clamat ante domum tuam nudus, et negligis, et sollicitus es quibus marmoribus pavimenta vestias: pecuniam pauper quaerit, et non habet; panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit.»

Porro ζωή, et victus, non tantum significat alimoniam, sed et vestitum, pharmaca, habitationem, et quidquid ad vitam tuendam est opportunum, quae omnia praestat eleemosyna: «Unde multae ejus sunt species, ait Rabanus. Non solum ergo, qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro, vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliranti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat: et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, qui misericordiam praestat.» Quae omnia Rabanus transcripsit ex S. Augustini Enchirid. cap. LXXI et LXXII, qui et causam addit dicens: «Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati; quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi, quos inimicos putant.» Et idem S. Augustinus in Psalm. CIII: «Valde, inquit, male diligit is qui bene audit, et male operatur; si potes dare, da; si non potes, affabilem te fac: coronat Deus intus bonitatem, ubi non invenit facultatem; nemo dicat: Non habeo; charitas de sacculo non erogatur.»

ET OCULOS TUOS NE TRANSVERTAS A PAUPERE, — ut, cum pauper in te intente respicit petens eleemosynam, tu ab eo aspectum ne avertas, alioque transferas. Unde Tobias, cap. IV, 7, filio praecipit: «Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; sic enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.» Vult ergo Siracides ut, si videam pauperem, figam oculos in eum, ut ea fiducia petat a me; si enim viderit me a se avertere oculos, incipiet diffidere, ac ita non petet, et in sua miseria perseverabit,

Pauperum amore: «O serve Christi, inquit, Dei atque hominum amore praedite, ne fratrem despicias, ne praetereas, ne ut scelus, ut piaculum, ut aliud quiddam fugiendum et interdictum averseris. Membrum tuum est, licet calamitate frangatur. Tibi, licet animo forti praetereas, pauper relictus est et Deo: his enim verbis fortasse te pudore promovebo.»


3. COR INOPIS NE AFFLIXERIS, ET NON PROTRAHAS DATUM ANGUSTIANTI. — «Datum,» id est, eleemosynam, quam dare debes, dare cogitas ac daturus es. Idem malum aliis aliisque verbis et sententiis exaggerat. Graece, cor irritatum ne conturbes, q. d. Cor pauperis satis offenditur, irritatur, et ad tristitiam iramque provocatur sua miseria, fame et egestate: noli ergo illud tua cunctatione vel repulsa magis concitare et irritare. Tigurina: Cor exacerbatum ne perturbes magis, nec differas quod erogaturus sis in egenum; Syrus: Viscera hominis pauperis ne dolore afficias, et ne prohibeas munus ab inope.

"Giving" means the alms which you ought to give, which you intend to give and are about to give. He amplifies the same evil with different words and expressions. In Greek: Do not trouble a heart already provoked, as if to say: The heart of the poor man is already sufficiently offended, provoked, and driven to sadness and anger by his own misery, hunger, and destitution: do not therefore stir it up and provoke it further by your hesitation or refusal. The Tigurina: Do not disturb further a heart already embittered, nor delay what you are about to bestow on the destitute; the Syriac: Do not afflict with pain the bowels of a poor man, and do not withhold a gift from the needy.

Ratio a priori est, prima, quod, qui cito facit eleemosynam indigenti, totam aufert miseriam; qui vero tarde, partem duntaxat miseriae aufert, partem vero ei relinquit. Nam, v. g. qui famelico succurrit tertia die, per duos priores dies eum famere permittit; quae sane ingens est miseria et tormentum: qui si illico succurrisset, duos pariter priores dies famis et miseriae illi ademisset. Quare, qui cito dat, plus dat quam qui tarde; quia totam homini afflictionem adimit, eumque in quiete commodoque statu constituit. Hanc rationem dat S. Basilius homil. 6 in Ditescentes: «Jam quando suppetit, inquit, quid prohibet, quo minus liberaliter impertiare? Nonne inops adest? non sunt plena horrea? non merces a Domino parata? non mandatum manifestum? esuriens fame absumitur, nudus frigore rigescit, et tu eleemosynam in crastinum differs. Audi Salomonem: Ne dicas: Regressus revertere, et cras dabo; ignoras enim quid sequens pariet dies.» Et S. Gregorius III parte Pastor., admon. 21: «Ne, inquit, quae praebenda sunt citius, sero praebeantur, audiant quod scriptum est: Ne dixeris amico tuo: Vade, et revertere, cras tibi dabo.» Et Nazianzenus, orat. 16: «Ne nox quidem, inquit, misericordiae officia tibi interrumpat. Ne dixeris: Rediens redi, et crastino die dabo tibi, ne quid inter propositum tuum et beneficium intercedat; una enim beneficentia est, quae moram non admittit.»

Secunda, quod qui cito dat, cito explet desiderium, quod cruciat indigentem; qui vero tarde, sinit eum desiderio suo cruciari: Spes enim, quae differtur, affligit animam. Quare, sicut corpus cruciatur, dum extenditur ultra naturalem modum et situm in equuleo; sic pariter cruciatur animus, dum extenditur distentione spei, et longa exspectatione rei desideratae. Quod ergo est corpori equuleus, hoc animae est extensio spei, sive

dilatio rei speratae. Si ergo hominem equuleo corporis statim liberas, si potes, nec vel ad momentum tardas; cur pariter illico non liberas eumdem equuleo animae, id est, cruciatu spei et desiderii? Hoc significat hic Siracides dicens: «Non protrahas datum angustianti.» Hanc rationem dat Seneca lib. II De Benef.: «Nihil aeque, inquit, amarum est, quam diu pendere; aequiore quidem animo ferunt praescindi spem suam, quam trahi.» Et Salomon, Proverb. XIII, 12: «Spes, quae differtur, affligit animam; lignum vitae, desiderium veniens.» Septuaginta: Melior est, qui incipit succurrere cordi, quam qui promisit et in spem remisit. In Hebr. est elegans oppositio: Spes protracta infirmat cor, vel est infirmitas cordis. Huic autem infirmitati bene opponitur lignum vitae, quod affert sanitatem et robur.

Tertia, quod qui cito dat, indicat animum benevolum, se scilicet libenter dare; qui vero tarde, indicat animum avarum et malevolum, vel certe minus benevolum. Munus autem et eleemosyna maxime aestimatur ex animo et benevolentia dantis. Quare longe gratius est munus exiguum cito, et liberali animo datum, quam magnum tarde et aegre, avaro vel pigro animo praestitum. Hanc rationem dat Seneca lib. II De Benef.: «Verissimum, inquit, existimo quod ille amicus dixit: tantumdem gratiae demi, quantum morae adjicitur.» Quare Democritus, ut Stobaeus refert, dicere solitus erat: «Si bene de aliquo mereri vis, citissime da; mora enim ingratum redditur, et parum amabile, quidquid dederis.» Idem Seneca in Prov.: «Duplex, ait, fit bonitas, cum accedit celeritas; minus decipitur, cui negatur celerius, quod recipere potuit.» S. Gregorius Nazianzenus De Pauper. amore: «Beneficii enim gratia, inquit, promptitudine et celeritate congeminatur,» juxta illud Publii Mimi: «Qui cito dat, bis dat;» et illud Luciani, ut Ausonius vertit:

Si bene quid facias, facias cito; nam cito factum Gratum erit: ingratum gratia tarda facit.

Addit quarto Siracides, quod qui negligit preces pauperis postulantis eleemosynam, eum despiciat et contristet, ac subinde ad iram et impatientiam adigat, ut mala imprecetur neganti eleemosynam, quorum omnium vindex est Deus, qui est pater pauperum. Hanc rationem dat Seneca lib. II De Beneficiis, cap. 1: «Ut majoribus, inquit, nostris gravissimum visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus, et intra nosmetipsos precari. Molestum verbum est, onerosum, et demisso vultu dicendum: Rogo.» Idem, lib. II De Benef. cap. VII, asserit «beneficium morose datum simile esse pani lapidoso, quem esurienti accipere necessarium est, sed acerbum.» Tale illud Prov. XX, 17: «Suavis est homini panis mendacii;»

id est, videtur suavis, «et postea implebitur os ejus calculo.» Quocirca Sponsa celebrans Sponsi liberalitatem Cant. V, 14: «Manus illius, inquit, tornatiles, aureae, plenae hyacinthis;» «tornatiles,» quia faciles, agiles, promptae ad dandum; «aureae,» quia aurum largiuntur; «plenae hyacinthis,» quia omnium gratiam conciliant, omnesque sibi amore devinciunt. Huc facit dictum Diogenis: «Non sunt porrigendae manus amicis, digitis complicatis,» q. d. Non sufficit amicis te exhibere amicum; sed amicitiae jungenda est benevolentia. Ita Laertius lib. VI.

Denique: «Qui tarde dedit, diu noluit,» ait Seneca lib. I De Benef. cap. 1. Et Philo: «Beneficentia, ait, sicut luna nunquam pulchrior apparet, quam cum plena est.» Plinius, in Panegyr. Trajani, celerem beneficentiam commendat. «Sic ingenui largique fontes, ut ubique prosint, ire festinant; sic celeriter in terras coelo missa perveniunt; sic denique divina illa mens, quae totum hunc mundum gubernat, quidquid cogitavit, illico fecit,» ait Eumenius orator in orat. ad Constantinum, cap. X. Xenophon, an propius Numini accesserit Persarum rex, an Agesilaus, examinans in Vita ejus: «Putabat ille, inquit, splendidum esse, quod negotia tardius conficeret; hic maxime tum laetabatur, cum homines id quod cupiebant celerrime consecutos dimitteret.» De Cimone sic scribit Aemilius Probus: «Semper pedissequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis ejus indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare.» Aurea est Theodorici regis vox apud Cassiodorum, lib. III, epistola 40: «Apud conscientiam nostram laesionis genus est, profutura tardare; nec possumus aestimare jucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum.» Nam, ut idem ait lib. XII, epist. 8: «Hoc est bona desideria suspendere, quod illicita perpetrare.» Quocirca de Gratiano Imperatore ita scribit praeceptor ejus Ausonius Burdegalensis: «Spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris; quaeque animi nostri celeritas divum instar affectat, beneficiis praeuntibus anteceditur: praestare tibi est, quam nobis optare velocius.» Hoc ergo regium est, hoc divinum.


4. ROGATIONEM CONTRIBULATI NE ABJICIAS. — Graeca Complut., supplicem in tribulatione positum, vel tribulatum ne abjicias; Tigurina, supplicem afflictum ne rejicias; Arabicus, ne avertas te a voce petentis; Syrus, deprecationem pauperis ne derelinquas. Hinc Aristoteles in Physiognom. cap. VI: «Misericors, ait, est sapiens et modestus (ut, vel det, quod petitur; vel si id nequit, det bona verba, ait Rabanus); immisericors, insipiens et inverecundus. Misericordes quicumque pulchri et albi coloris, et habent oculos pingues, et nares deorsum distantes, ac semper plorant.» Lactantius in Epitome suarum Institut. cap. V: «Ergo animal, ait, commune atque consors esse debemus, ut nos invicem prastandis recipiendisque auxiliis muniamus.»

The Greek Complutensian: do not reject the suppliant placed in tribulation, or the afflicted; the Tigurina: do not reject the afflicted suppliant; the Arabic: do not turn away from the voice of the petitioner; the Syriac: do not abandon the prayer of the poor man. Hence Aristotle in the Physiognomy, chapter 6: "The merciful man, he says, is wise and modest (so that he either gives what is asked; or if he cannot, gives kind words, says Rabanus); the unmerciful man is foolish and shameless. Merciful are all who are of fair and white complexion, and have large eyes, and nostrils pointing downward, and always weep." Lactantius in the Epitome of his Institutes, chapter 5: "We ought therefore, he says, to be a social and sharing creature, so that we may strengthen one another by rendering and receiving mutual aid."

ET NON AVERTAS FACIEM TUAM AB EGENO. — Graece, μὴ ἀποστρέψῃς, id est, ne transvertas, ut, scilicet, aliud quidpiam respiciens, pauperem oblitus despicias. Nota: hoc est variatio et explanatio praeced. puta: «Oculos tuos ne transvertas a paupere.» Facies enim significat oculos. Multi enim cum videnr et audiunt pauperem postulantem, statim vel faciem, vel oculos avertunt; ne pauper videns eos se aspicere, a se eleemosynam posse sperare et exigere; ideoque a spe sua desistant.

Multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subjecta est; speres tibi accidere posse, quod alteri accidit: ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris ejus animum, qui opem tuam tunc in malis constitutus implorat: si quis victu indiget, impertiamur; si quis nudus occurrerit, vestiamus.»


5. AB INOPE NE AVERTAS OCULOS TUOS PROPTER IRAM. — Cujus? Primo, accipe iram divitis, a quo pauper eleemosynam petit, q. d. Ne irascaris pauperi, eamque repellas quasi importunum, qui clamoribus suis tuas aures obtundat. Si enim id feceris, ipse tibi maledicet, et Deus eum exaudiet. Innuit hoc Rabanus, et Tigurina, dum vertit, oculum per iram ne dejicias ab egeno. Hoc enim est χάριν ὀργῆς, quod est in quodam vetusto codice Graeco, etsi in aliis passim, aeque ac Syriacis, id desit. Unde et S. Augustinus in Speculo legit propter iram. Secundo, accipi potest ira pauperis; de ea enim immediate ante dixit: «Non exasperes pauperem.» Et mox explicans subjungit: «Et ne relinquas quaerentibus tibi retro maledicere.» Nam, ut ait Comicus: Fames et mora bilem in nasum concitant.

Whose anger? First, take it as the anger of the rich man, from whom the poor man seeks alms, as if to say: Do not be angry at the poor man, and do not repel him as importunate, who assails your ears with his cries. For if you do this, he himself will curse you, and God will hear him. Rabanus indicates this, and the Tigurina, when it translates: do not cast down your eye in anger from the destitute. For this is χάριν ὀργῆς, which is found in a certain ancient Greek codex, although in others generally, as well as in the Syriac, it is missing. Hence St. Augustine also in the Speculum reads "because of anger." Second, it can be taken as the anger of the poor man; for immediately before he said: "Do not exasperate the poor man." And immediately explaining, he adds: "And do not leave those who seek from you the occasion to curse you behind your back." For, as the Comic poet says: Hunger and delay drive bile up to the nose.

Hoc est quod ait Salomon Proverb. cap. XXI, 14: «Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.» Tertio, accipi potest ira Dei, quam concitat ira et maledictio pauperis, q. d. Noli avertere oculos a paupere; hocque neglectu et despectu ejus iram concitare, quia ipse iratus suas contra te querelas deponet apud Deum, ejusque maledictionem tibi imprecans, vindictam ejusdem tibi accerset. Hoc est quod subdit:

ET NON RELINQUAS (occasionem) QUAERENTIBUS TIBI RETRO (id est secreto, post tergum tuum, cum coram et in faciem non audeant) MALEDICERE. — Graeca et Syrus, et ne des illi locum, ut maledicat te; Arabicus, ne facias illi viam adversum te, ut tibi maledicat; Tigurina, nec locum male tibi precandi cuiquam des. Sensus ergo est, q. d. Ne tua aversione et ira des occasionem pauperibus, qui a te quaerunt et postulant eleemosynam, ut tibi post tergum maledicant, id est, mala apprecentur a Deo. Rationem subdit:


6. MALEDICENTIS ENIM TIBI IN AMARITUDINE ANIMAE (quam tu tua avaritia, duritia et ira inique concitasti) EXAUDIETUR DEPRECATIO ILLIUS (Septuaginta: illius per pleonasmum Hebraeis usitatum redundat: Hebraei enim antecedenti substantivo subnectunt pronomen demonstrativum, quod apud Latinos et Graecos redundat. Causam subdit): EXAUDIET AUTEM EUM QUI FECIT ILLUM, — q. d. Deus creator exaudiet illum, tanquam suam creaturam afflictam, a te spretam et sibi derelictam; ipse ergo quasi pauperum et pupillorum advocatus et pater, justam ejus contra te querelam et causam suscipiet, teque condemnabit et puniet. Unde Syrus nervose vertit: maledicit enim ipse amarus palato ex tota anima

as if to say: God the Creator will hear him, as His own creature, afflicted, spurned by you and left to Himself alone; He therefore, as the advocate and father of the poor and orphans, will take up his just complaint and cause against you, and will condemn and punish you. Hence the Syriac forcefully translates: for he himself curses, bitter in palate, from his whole soul,

sua, et vocem clamoris ejus exaudit Creator ejus; et Arabicus, prae iracundia enim maledicit de extremis cordis sui, et exaudit Creator illius vocem humiliationis ejus; et Tigurina, nam animi prae acerbitate male tibi precantis orationem Creator ejus exaudiet. Huic affine est illud Salomonis Proverb. XXI, 13: «Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.» Haec enim est justa lex talionis. Similis de vidua et pupillo sancita est Exodi XXII, 22.

Appositum hujus rei exemplum recenset Sigebertus in Chronico, tempore Sabiani Pontificis, sub annum Christi 605, et ex eo Cardinalis Baronius in Annal. anni jam dicti, de nautis quibusdam, qui cum pauperi eleemosynam petenti insulse respondissent, «se in navi nil nisi lapides habere,» respondens ille imprecando dixit: «Verum ergo sit, quod dicitis.» Quo dicto, omnia versa sunt in lapides, colore tamen pristino et forma eadem in singulis remanente.

Quocirca Nazianzenus in Tetrastichis, hos ad eleemosynam dat stimulos: 1. Depelle cuncta: sint opes solus tibi Christus. 2. Tuae, quas porrigis, non sunt opes. 3. Debitorem praefer omnibus Deum, Frusto rependit sceptra qui coelestia. 4. Alit tegitque pauperes pascens, Deum. 5. Accessit ad me pauper: at frustra tamen? Christe, extimesco ne tuam quaerens opem, Abeam vicissim prorsus abs te nil ferens. Nam quod negat quis alteri, frustra petit.

The same in his Monostichs:
If you are beneficent, you will imitate God;
Be kind, so that you may have a kind God.

Porro notat Palacius Deum non audire cujusvis pauperis imprecationes; sed, si justus pauper, inquit, in re gravi juste petat, et tu injuste negas, audiet Deus cruentam imprecationem, et juste te damnabit injustum. Secus erit, si bona quavis ratione negabis; sunt enim quidam pauperes improbi, adeoque audaces et importuni, ut, nisi illico des quaecumque petunt, diras omnes imprecentur. Hos non audit, sed potius retundit et respuit Deus.


7. CONGREGATIONI PAUPERUM AFFABILEM TE FACITO. — Graeca et Syrus non habent τὸ pauperum; sic nec Arabicus, qui vertit, dilectum te fac ecclesiae; sed ex praecedentibus et sequentibus liquet id subintelligi, praesertim quia in coetu et congregatione populi, plerique sunt tenues et pauperes. Rursum pro affabilem habent, προσφιλῆ, id est amabilem; Complut., amicabilem; sed amabilis est affabilis. Est haec sententia bimembris, duoque docet: scilicet, quomodo cum paribus et inferioribus, quales sunt plebeii et pauperes, nos gerere debeamus, nimirum amabiliter et affabiliter, quasi pares, aeque ac socii, ac quomodo cum superioribus, quales sunt presbyteri, seniores et magnates, nimirum humiliter et submisse. Palacius tamen

The Greek and the Syriac do not have the word "poor"; nor does the Arabic, which translates: make yourself beloved to the assembly; but from the preceding and following context it is clear that this is implied, especially because in the gathering and assembly of the people, most are of modest means and poor. Again, instead of "affable" they have προσφιλῆ, that is, lovable; the Complutensian: amicable; but he who is lovable is affable. This is a two-part statement, and teaches two things: namely, how we should conduct ourselves with equals and inferiors, such as the common people and the poor — namely lovably and affably, as equals and companions — and how with superiors, such as elders, seniors, and magnates — namely humbly and submissively. Palacius however

omnia refert ad pauperes, quia de eis hic continuus est sermo, q. d. Coetui pauperum esto affabilis; sed et, si qui inter eos sint presbyteri, id est senes aut magnates, qui gradu suo exciderunt, et ad inopiam redacti sunt, eos honora, et coram eis te humilia: nobilis enim ob paupertatem, nobilitatem suam et honorem non amisit; sed potius, si probus sit et patiens, adauxit, et sicut in sene resplendet aeternitas Dei Patris, ita in nobili refulget ingenuitas Dei Filii.

ET PRESBYTERO HUMILIA ANIMAM TUAM. — Haec verba desunt in Graeco et Syro. Presbyterum intellige, tum aetate, puta seniorem, ut vertit Tigurina; tum gradu et ordine, puta sacerdotem; huic enim maxime credita est cura animae, quae proinde illi humilianda est, ut ab eo se instrui, duci, regi, absolvi et perfici sinat.

ET MAGNATO (Graece μεγιστᾶνι, id est, magnati), HUMILIA CAPUT TUUM. — Arabicus, subjice te praefectis civitatis; Syrus, praesidibus urbis humilia caput tuum; Tigurina, optimati caput tuum submitte; μεγιστᾶνες enim vocantur quasi μέγιστοι. Sic μάγνητες, id est magnetes, apud Macedones dicebantur, qui apud nos senatores dicuntur, sive principes et capita urbis. Unde et summum magistratum vocant Magnetarchen, teste Livio, lib. V Belli Macedoniae. Magnatibus ergo, ut talibus, debetur submissio et reverentia, quam proinde eis jubet deferri Siracides. Sunt enim nonnulli plebeii, ita vel rustici, vel stolidi et arrogantes, ut cum magnatibus agere velint quasi cum aequalibus, quasi par cum pari, socius cum socio: quo merito offenduntur magnates, ideoque tales humiliare et castigare satagunt.


8. DECLINA (inclina) PAUPERI SINE TRISTITIA AUREM TUAM. — Arabicus, humilia animam tuam indigenti. Τὸ sine tristitia non est jam in Graeco, nec Syro; sed legit illud S. Chrysostomus lib. III De Sacerdot., scilicet, ἀλύπως; et Tigurina, praebe aurem tuam pauperi citra molestiam. Multi enim audiunt pauperes, sed cum molestia, taedio, tristitia: qua proinde tollunt, vel valde imminuunt decus suae patientiae et misericordiae. «Quia qui coactus aliquid facit, mercedem non habet,» ait Ambrosiaster in II Epist. ad Corinth. cap. VIII.

The Arabic: humble your soul before the needy. The phrase "without sadness" is no longer in the Greek nor the Syriac; but St. Chrysostom reads it in Book III On the Priesthood, namely, ἀλύπως; and the Tigurina: lend your ear to the poor without annoyance. For many hear the poor, but with annoyance, weariness, and sadness: by which accordingly they take away or greatly diminish the merit of their patience and mercy. "Because he who does something under compulsion has no reward," says Ambrosiaster on II Corinthians, chapter 8.

Praeclare S. Chrysostomus, homilia 21 in Epist. ad Rom., explicans illud cap. XII: Qui miseretur, in hilaritate, causam et stimulum dat: «Quis, inquit, regnum accipiens moestus est? Quis peccatorum remissionem recipiens, in moerore manet? Noli itaque pecuniarum respicere sumptum, sed magis, qui ex illo sumptu est, proventum. Si enim qui seminat, gaudet, tametsi in incertum seminet; multo magis qui coelum quasi agrum colit.» Denique «hilarem datorem diligit Deus,» II Corinth. IX, 7; non eum qui moerore afficiatur, perinde ac si pecuniam in pauperes erogatam perdat: cui audiendus est S. Cyprianus, tract. De Opere et Eleemosyna: «Metuis, inquit, ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis?

Quando factum est, ut justo possent deesse subsidia vitae? Danieli in lacu ad leonum praedam jussu regis incluso prandium divinitus apparatur; et tu metuis ne operanti tibi, et Dominum promerenti desit alimentum? Unde haec incredula cogitatio? unde impia ac sacrilega ista meditatio?» etc.

ET REDDE DEBITUM TUUM. — Deest id in Graeco et Syro: «Debitum» intellige, tum eleemosynae, tum affabilitatis et facilitatis in audiendo pauperem. Unde Arabicus vertit, redde illi responsum et pacem in mansuetudine; Tigurina, fungere officio tuo; officium enim significat debitum, puta, omne id quod alteri exhibere debemus, sive illud debitum sit ex justitia, sive ex charitate, sive ex misericordia, sive ex affabilitate et modestia, sive ex quacumque alia virtute. Porro divites saepe debent pauperibus multa ex justitia pro mercibus, servitiis, laboribus, etc., ab eis sibi exhibitis, ac in illis persolvendis sunt morosi, tardi et difficiles, quia superbe pauperibus dominari volunt, ab eisque quasi subditis sibi omnia deberi censent. Qua in re peccant non tantum contra charitatem, sed etiam contra justitiam. Jubet ergo eis Siracides ut pauperibus praestent omne debitum, primo justitiae, deinde charitatis et caeterarum virtutum.

Ex hoc loco liquet eleemosynam non esse quid liberum, sed esse debitum. Unde S. Ambrosius lib. De Naboth, cap. XII: «Debitum igitur reddis, inquit, non largiris indebitum.» Ideoque dicit tibi Scriptura: «Declina pauperi aurem tuam, et redde debitum tuum.» Et S. Augustinus in Psalm. CXLVII, ante medium: «Quaere, inquit, quantum tibi Deus dederit, et ex eo tolle quod sufficit. Caetera, quae superflua jacent, aliorum sunt necessaria; superflua igitur necessaria sunt pauperum; res alienae.» Et serm. 219 De Temp.: «Quidquid, excepto victu mediocri et vestitu rationabili, superfuerit, non luxuriae reservetur, sed in caelesti thesauro per eleemosynam pauperum reponatur. Quidquid enim Deus nobis, plus quam opus est, dederit, non nobis specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit; quod si non dederimus, res alienas invasimus.» Idem dicit S. Hieronymus, vel quisquis est auctor, in Regula Monachorum, cap. VI, relatus a Gratiano in Decretis.

ET RESPONDE ILLI PACIFICA (corrige cum Romanis, pacifice; hoc enim significat Graecum εἰρηνικά) IN MANSUETUDINE, — q. d. Responde pauperibus mansuete et benigne ea quae animo eorum pacem ac serenitatem afferant, non iram et indignationem moveant, ut tibi benedicant, non maledicant, uti dixit vers. 5. Syrus, responde illi pacem (ea quae pacis sunt, ea quae pacificant mentemque tranquillant) cum mansuetudine; Tigurina, responde eidem amice cum mansuetudine. Vere S. Ambrosius, vel quisquis est auctor (non enim videtur esse Ambrosii), in Epist. I ad Timoth. cap. IV: «Omnis, inquit, summa disciplinae nostrae (Christianae) in misericordia et pietate est.»


9. LIBERA EUM, QUI INJURIAM PATITUR, DE MANU SUPERBI. — Arabicus, vindica damno affectum ab illo qui eum damno afficit; Syrus, libera afflictum ab affligentibus eum; Tigurina, injuriam patientem eripe e manu injuriam inferentis. Graece, ἐξελοῦ ἀδικούμενον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος, id est, eripe injuriam patientem de manu injuriantis. Hic enim est actus misericordiae par, vel major, illi qui dat panem et necessaria pauperi. Sic Abraham liberavit Lot captum ab hostibus, Genes. XIV. Moyses liberavit Judaeum ab Aegyptio, Exodi II. Idem sanxit Salomon Proverb. XXIV, 11: «Erue, inquit, eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad perditionem, ne cesses liberare. Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit.» Hoc est quod cum imitatus Siracides subjungit:

The Arabic: vindicate the one harmed from him who harms him; the Syriac: free the afflicted from those who afflict him; the Tigurina: snatch the one suffering injury from the hand of the one inflicting injury. In Greek, ἐξελοῦ ἀδικούμενον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος, that is, snatch the one suffering injury from the hand of the one inflicting injury. For this is an act of mercy equal to, or greater than, that of giving bread and necessities to the poor. Thus Abraham freed Lot when he was captured by enemies, Genesis 14. Moses freed a Jew from an Egyptian, Exodus 2. Solomon decreed the same in Proverbs 24:11: "Rescue, he says, those who are being led to death, and those who are being dragged to destruction, do not cease to free. If you say: I do not have the strength; He who examines the heart understands, and nothing escapes the guardian of your soul." This is what Sirach, imitating him, adds next:

ET NON ACIDE FERAS IN ANIMA TUA, — hoc est, «taediose, vel indigne, ait Rabanus, quia charitatis fervorem erga proximum se non habere ostendit, qui eum ab hoste eripere non contendit.» Ubi nota: Τὸ acide potest primo accipi pro acede, ut sit adverbium derivatum ab acedo et acedia, pro quo vulgo (licet barbare) dicitur accidia. Unde et nonnulli codices hic habent, accide, quomodo Interpretem Latinum vertisse est verisimile, sicut et cap. VI, 26: «Ne acedieris in vinculis ejus;» et cap. XXII, 16: «Non acediaberis in stultitia,» ubi Graece est μὴ ἀκηδιάσῃς. Quare τὸ acide, vel accide, pronuntiandum est penultima longa: respondet enim longae vocali η, quae est in Graeco ejus etymo ἀκηδία et ἀκηδής, id est acedia, torpor, taedium, pigritia, moeror, ita dicta a κῆδος, id est cura, labor, et α privativo; unde ἀκηδής idem est, quod sine cura, expers laboris, incurius, negligens, torpidus, acedus. Sensus ergo est: hanc, quam dixi praestandam, injuriam patientis liberationem, non feras in animo tuo acide, hoc est, cum taedio et tristitia, q. d. Non sit tibi taediosum eam praestare, ne sis acedus, piger, lentus et tardus ad eum liberandum; sed libenter, alacriter et velociter eum libera. Ita Jansenius. Favent Graeca, quae habent, μὴ ὀλιγοψυχήσῃς, id est, ne sis pusillanimis, quod Interpres Romanus vertit, non acedieris; acedus enim est pusillanimis. Acediae enim filiae sunt pusillanimitas, metus, torpor, tristitia, taedium, tarditas, desperatio. Tigurina, ne dimittas animum.

Secundo, τὸ acide latine et proprie cum Lyrano deducas non ab acedia (sic enim acede dicendum fuisset, non acide), sed ab acor et acidus, ut idem sit quod aegre, iracunde, moleste, indignanter, sive, ut Rabanus ait, indigne, vultuque acido et moroso, quasi acetum bibisses, aut acidum pomum comedisses; fructus enim acidi molestant dentes eosque obstupefaciunt, ideoque maxillas contrahunt, faciemque acidam exhibent. Pusillanimes enim, cum opus arduum occurrit, cui se impares arbitrantur, aut cui ex parvitate animi succumbunt, ut illud excutiant, irascuntur et in-

dignantur, faciem acidam et iratam praeferentes; quibus opus est magnanimitate et alacri animo. Quare Graece est μὴ ὀλιγοψυχήσῃς, id est, ne sis pusillanimis. Quod si secundo modo accipias τὸ acide, hic erit sensus, q. d. Hanc liberationem injuriam patientis non feras acide in animo tuo, hoc est, eam ne aegre feras, ne ea irascaris et indignere, quasi res ardua sit et importuna, sed potius alacriter et libenter eam suscipe ac praesta.


10. IN JUDICANDO ESTO PUPILLIS MISERICORS UT PATER, ET PRO VIRO MATRI ILLORUM. — Arabicus, fac judicium orphano sicut pater misericors, et esto matri eorum sicut maritus earum; Syrus, sis orphanis sicut pater, et viduis earum sis sicut maritus; Tigurina, in judicio praesta te pupillis misericordem ut patrem, illorumque matri virum. Hic loquitur de judice, q. d. Tu judex, judica pro pupillis, quasi eorum sis pater, et matri, id est, viduae (quarum mariti obierunt, ac post se reliquerunt uxorem viduam et liberos pupillos), esto quasi maritus, ut eorum causam, quasi tuam, tueare. Nota: Loquitur de judice, sed et quivis alius idem praestare debet, ut tutor, advocatus, procurator, amicus, consanguineus.

The Arabic: render judgment to the orphan as a merciful father, and be to their mother as their husband; the Syriac: be to orphans as a father, and to their widows be as a husband; the Tigurina: in judgment show yourself merciful to orphans as a father, and a husband to their mother. Here he speaks of a judge, as if to say: You, judge, judge in favor of orphans, as if you were their father, and to the mother, that is, the widow (whose husbands have died, and after themselves left a widowed wife and orphaned children), be as a husband, so that you may defend their cause as your own. Note: He speaks of a judge, but any other person ought to do the same, such as a guardian, advocate, procurator, friend, or kinsman.

Breviter Palacius: Hunc versum totum refert ad pauperes, q. d. Libenter et celeriter pro miseris judica, vel judica de suo cuique tribuendo, id est, duc eorum causam contra potentes; et in judicando, vel causas eorum agendo, fac ut pater pupillorum, et ut maritus matri eorum, id est, viduae, q. d. Tam alacriter et strenue eos tuere et defende, quasi pater sis pupillorum, et maritus viduae illorum, quae est illorum mater; Syrus, sis sicut pater pupillis, et sustenta viduas, et eris sicut filius Altissimi.


11. ET ERIS TU VELUT FILIUS ALTISSIMI OBEDIENS, ET MISEREBITUR TUI MAGIS QUAM MATER. — Syrus et Arabicus non habent to obediens; itaque hoc est praemium eleemosynae et misericordiae, scilicet quod fies, o eleemosynarie, per adoptionem filius Dei; filius, inquam, obediens, id est, Deo obsequens et placens, et proinde Dei gratia et paterno favore donandus. Hac enim phrasi significat Scriptura eum qui Deo charos est, vocari ejus filium, praesertim adoptionis. Ita Palacius et alii.

The Syriac and Arabic do not have the word "obedient"; and so this is the reward of almsgiving and mercy, namely that you, O almsgiver, will become a son of God by adoption; a son, I say, obedient, that is, compliant and pleasing to God, and therefore to be endowed with God's grace and fatherly favor. For by this phrase Scripture signifies that he who is dear to God is called His son, especially of adoption. So say Palacius and others.

Graeca Romana: Et eris sicut filius Altissimi (τοῦ Ὑψίστου, id est, Dei), et diligit te magis quam mater tua. Nota: Subjectum est Deus, non sapientia; Deus enim est qui pauperibus et pupillis misericordiam praestat, ut supra v. 6: «Exaudiet autem eum, qui fecit illum.» Unde Arabicus: Et eris sicut filius Dei Altissimi, et diliget te amplius quam te mater tua dilexit.

Quare Gregorius Thaumaturgus in Metaphrasi: «Et amavit te, inquit, sicut mater amat fructum ventris sui;» et Tigurina: Altissimus magis quam mater tua te diligit. Quanta autem sit matris dilectio, ostendit Deus Isaiae XLIX, 15: «Numquid potest mulier oblivisci infantis sui, ut non misereatur filii uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui;» et S. Chrysostomus, homilia 35 ad Popul. Antioch., pluribus prosequitur, concludens: «Nulla mater sic extimescit, ut Deus;» et homil. 2 ad Rom.: «Quis, inquit, non sit benignus ad filios? Et si ferarum sit, nullaene teneantur visceribus? At nullo nostrum magis Deus nos amat: at nostra viscera mater gerit, viscera Deus habet;» et S. Augustinus, serm. 63 De Temp.: «Deus pius est pater, et pia mater Ecclesia.»

« Plus, inquit, viduarum et orphanorum causas et impensius ducimus exsequendas, quam tueri a nobis, vel ob omnibus, divina manifestat assertio. » Idem, can. 2: « Pupillis tuitionem, inquit, etiam Divinitas jussit impendi. » Hoc enim tam miserorum et desolatorum patrocinium, est sacrificium Deo gratissimum, juxta illud: « Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, » Jacob. I, vers. ult. Causas ibidem assignavi.

Idipsum præstitit Job; unde coram Deo illud sibi laudi ducens allegat, ut similem sibi opem ab eo impetret; sic enim ait cap. XXIX, 11: « Auris audiens beatificabat me, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum. Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam prædam. » Similia habet cap. XXXI, vers. 16 et sequentibus. Plura hac de re S. Ambrosii exempla recenset Sozomenus, lib. VII Histor. cap. XXIV. Intellige hæc de pupillis et viduis quæ justam habent causam, et in ea injuste a potentibus opprimuntur. Nam, si injustam causam foveant, sequenda est lex Exodi XXII: « Non misereberis pauperis in judicio, » ut propter iniquam misericordiam justitiam pervertas, causam injustam pauperi adjudicando.

dignantur; ergo to acide magis impatientiam et indignationem hominis difficilis et morosi sonat, quam acediam et torporem incurii. Unde Complut. vertunt, ne sis impatiens; Syrus, ne abbrevietur spiritus tuus, id est, esto patiens, fortis et longanimis; Arabicus, ne fastidias veritatem, id est, veritatis et innocentiæ patrocinium. Quare Interpres noster vertens acide, non barbarus est, uti nonnulli putant; sed egregie Latinus. Sic enim Plautus homines acerbos, molestos, iracundos dicaces, mordaces, vocat acidissimos. Idem in Pseudol.: « Ecquid, inquit, habet is homo aceti in pectore? » Idem in Bacchid.: « Nunc experiar sitne acetum tibi acre in pectore. » Et Horatius, Sermon. I: At Græcus, postquam est Italo perfusus aceto: id est, postquam amara mordacitate Itali est reprehensus; acetum enim Italiæ est acutum, acre, mordax, ideoque acidum ab acuendo, quia cibos et linguam acuit, eisque suum acorem indit.

Sensus ergo est, q. d. Cum tibi liberandus de manu superbi occurrit injuriam patiens, non acide feras, hoc est, non concipias inde animi molestiam, impatientiam, morositatem, iram, quasi æquo gravius onus, tuisque humeris impar tibi portandum offeratur; non ostendas te in eo liberando acidum, amarum, difficilem et morosum, quod verearis potentem et superbum offendere, eoque non audeas contendere; noli irasci et indignari; sed magno, tranquillo, misericordi, sereno et generoso animo ei succurre, eum protege et libera, cogitando te Dei causam defendere, justitiæ esse hyperaspistem, misericordiæ patronum agere, pupillorum et pauperum jura tueri, ideoque injustitiæ esse domitorem, superbiæ mastygem, injuriæ vindicem.

The Greek and the Syriac connect 'in judging' with what precedes, in this manner: 'do not be faint-hearted in judging,' that is, in vindicating and freeing the one suffering injury at the hand of the proud man, and then they begin a new sentence: 'Be merciful to orphans.' For it belongs properly and authoritatively to a judge to free the one suffering injury and to defend his right and innocence; but whether you connect it with what precedes or what follows, the sense comes to nearly the same thing. For the topic is the liberation of the poor, the wretched, and the forsaken, such as orphans and widows especially are. He commands, therefore, that such people not be neglected in judgment, nor their cases be postponed, much less that judgment be rendered perversely and unjustly in favor of the opposing party who is powerful.

ET PRO VIRO MATRI ILLORUM. — Syrus, esto ut pater pupillis, et pro viro viduæ; Arabicus, esto orphanis loco patris, et in similitudine mariti viduis. Unde Gelasius Papa, epist. ad Gerontium et Petrum Episcopos, et habetur dist. 87, can. 1, iis viduarum et pupillorum patrocinium demandat:

præsidium implorant; his ergo adest Deus, atque rex vel princeps, « cujus imperii majestas salutis est tutela, » ut ait Plinius in Panegyric. Trajani: « Principem enim, inquit ille, dat Deus, qui erga hominum genus vice sua fungatur. » Sic de Salomone, rege pio æque ac potente, et magis de Christo prædixit David Psal. LXXI, vers. 12: « Liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. » Sic et Theodoricus, rex Gothorum sapiens, apud Cassiodorum, lib. III Variar. cap. XX, ait: « Inter gloriosas reipublicæ curas, quas perpeti cogitatione Deo auxiliante revolvimus, cordi nostro est levamen humilium, ut contra potentiam superborum nostræ pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quidquam apud nos audaciæ, cujus est propositi superba calcare. »

Hinc disce quantæ utilitatis et quanti apud Deum momenti et meriti sit eleemosyna, ut merito dixerit Venerabilis Beda in Proverbiis: « Salus est divitum, subvenire necessitatibus pauperum. Manus pauperis est Christi gazophylacium. » Huc facit proverbium Arabicum, quod habetur in impressis, Centuria I, num. 80: « Liberalis vicinus est Dei, vicinus hominum, vicinus paradisi, remotus ab igne inferni, » q. d. The generous man is blessed, not only in this world, but also in the next, because he will be near to God. Quin et Seneca in Sententiis: « Eleemosyna, ait, non tam accipientibus, quam dantibus prodest. » Quare vere dixit S. Paulus: « Beatius est magis dare, quam accipere, » Actor. XX, 35. Vide ibi dicta.

Porro S. Chrysostomus, homil. 35 et 68 ad Populum: « Deus, inquit, cibari a te vult (in paupere), ut te cibet; indui, ut te induat. Pecuniam ergo contemne, ne contemnaris; ut dives sis, tua largiter da; ut colligas, disperge; imitare seminantem. Semina in benedictionibus, ut de benedictionibus et metas. » Idem, homil. 32 in II epistolam ad Timoth.: « Eleemosyna, ait, est amica Dei, semper ei propinqua, pro quibuscumque voluerit facile gratiæ munus impetrat, tantum si a nobis non lædatur, si nullam a nobis patiatur injuriam. Injuriam autem patitur, cum ex rapinis eam volumus operari; si vero fuerit munda, magnam præstat confidentiam tribuentibus eam. Tanta est virtus ejus, tantaque potentia. »

Addit deinde: « Sed etiam vincula peccatorum ipsa dissolvit, fugat tenebras, exstinguit ignem, mortificat vermem, expellit stridorem dentium. Huic portæ cœli aperiuntur, et veluti regina intrante nullus janitorum, nullus custodum qui portis assistunt, audet dicere: Quæ tu es? vel unde? sed omnes eam e regione suscipiunt.

Regina namque est vere regina, similes faciens homines Deo. Estote, inquit, misericordes, sicut Pater vester misericors est. Pennata namque est, et valde levis, habens alas aureas, et volatum qui Angelos deceat; scriptum est enim: Pennæ tuæ sicut pennæ columbæ deargentatæ, et collum ejus in fulgore auri. Sicut columba quædam

To et sumitur pro idcirco, hac de causa, ob hoc eleemosynæ meritum; illi enim subdit congruam et quasi ex æquo commensam retributionem et mercedem hanc, q. d. Si pupillum tutatus fueris ut pater, viduam ut maritus, Deus vicissim pro mercede exhibebit se tibi patrem, ac te ut filium curabit, imo indulgentior tibi erit, quam mater solet esse erga filios. Eris ergo filius Dei Altissimi, quia obediens ejus præceptis, misericordiam pupillis et viduis exhibuisti, ac consequenter eris quasi quidam Deus terrenus. Sicut enim filius hominis est homo, ita filius Dei est Deus, præsertim si propriam divinitatis dotem, puta beneficentiam et misericordiam imitetur. Hæc est ratio a priori, quæ potentissimum ad eleemosynam stimulum dat.

Hoc est quod ait S. Hilarius in Psalm. LI: « Sic auro (in eleemosynam dato) demutemur, ut ex terrenis cœlestes, et ex mortalibus simus æterni. » Et Clemens Alexandrinus, lib. I Stromat.: « Dei imago est, inquit, homo benefaciens. » Nazianzenus, oratione 16 De Pauper. fovendis: « Nihil adeo divinum habet homo, quam benefacere. Fac calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando, etc. Neque enim ulla omnino res est, qua Dei benevolentiam perinde conciliet, ac misericordia. » S. Gregorius Nyssenus, lib. De Beatitud.

Beati misericordes. Si misericordis, ait, appellatio Deum decet, ad quid aliud te sermo Christi hortatur, nisi ut Deus fias, tanquam insignitus propria nota divinitatis? » S. Leo, serm. 10 De Quadrag.: « Nulla, ait, devotione fidelium magis Dominus delectatur, quam ista quæ pauperibus ejus impenditur, et ubi curam misericordiæ invenit, ibi imaginem suæ pietatis agnoscit. »

Idem a Solomone, Siracide et Hebræis didicerunt Gentiles. Plinius, lib. II, cap. VII: « Deus, ait, mortali est juvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. Hac proceres ivere Romani. » Seneca in Proverb.: « Quid est dare beneficium? imitari Deum. » Idem, lib. De Form. vitæ: « Deum, ait, amabis; sed illum in hoc imitaberis, quod nobis omnibus prodesse, et nulli obesse possit. Nam, ut ait Plato in Timæo: « Deus est summum bonum, super omnem substantiam omnemque naturam, quem cuncta petunt, cum ipse sit plenæ perfectionis, nec societatis indignus. » Et Aristoteles, lib. I Ethicor. cap. XVII: « Bonum quanto communius, inquit, tanto divinius. »

ET MISEREBITUR (Græce ἀγαπήσει, id est diliget) TUI MAGIS QUAM MATER. — Recte legit spiritu leni cum Complut. Interpres ἡ μήτηρ σου. Quare minus recte aliqui spiritu aspero legunt ἡ μήτηρ σου, vertuntque, et diliget te magis mater tua. Mira Dei dignatio, qua misericordibus et eleemosynariis erga pupillos et viduas, dignatur esse non tantum pater, sed et mater, imo plus quam mater, juxta illud Isaiæ XLIV, 2: « Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus; » et vers. 24: « Redemptor tuus, et formator tuus ex utero; » et cap. XLVI, 3: « Audite me, domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva; usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo; » et cap. XLIX, 15: « Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. »

Hac de causa Philo, Orpheus aliique veteres Philosophi et Theologi Deum vocant πατρομήτορα et μητροπάτορα, id est, patrimatrem et matripatrem, eo quod omnipotentiæ patris indulgentiam matris associet. Qua de re plura dixi Actor. XVII, vers. 27, et Epist. I S. Joannis, cap. I, 1: « Causa est, ait Palacius, et quasi ratio a priori, quia paternus affectus et maternus major multo est in Deo, quam sit in patre aut matre vulgaribus. Cum enim Deus eum affectum rebus creatis communicarit, majorem sibi reservavit, ut nos majore prosequeretur. Nulla enim creatura tanti affectus capax est, quantum ipse habet, qui infinita habet cuncta quæ habet. Notabis item, quam compendiaria ratione principes et judices Deum sibi possint habere devinctum ut patrem et matrem, scilicet, jus servando pupillis et viduis. » Pauperes enim et afflicti, cum sint omni humano auxilio destituti, suo jure divinam opem regiumque

gratia decoratur. Virgo est habens alas aureas, circumspecta per omnia, venusteque succincta, vultum habens candidum atque mansuetum, pennata est, levis, et semper ante solium regale consistit. Quando judicamur, repente subvenit, et nos a suppliciis liberat imminentibus alis suis nos contegens. Hanc amplius desiderat Deus, quam sacrificia innumera. »


Secunda Pars Capitis: De Duodecim Sapientiæ Officiis


12. SAPIENTIA FILIIS SUIS VITAM INSPIRAT. — Secunda est hæc capitis pars, qua redit ad sapientiam quasi ad primarium suum thema: sicut enim cap. III, vers. 32 et 33, saliit a sapientia ad eleemosynam, quasi a genere ad speciem: ita hic resilit ab eleemosyna ad sapientiam, quasi a specie ad genus, ab hypothesi ad thesin. Dixerat enim vers. præced. Deum miserturum misericordium quasi filiorum, magis quam matrem: nunc idipsum sigillatim ostendit, quanta scilicet Deus per sapientiam suam iis præstet et communicet.

Secunda est hæc capitis pars, qua redit ad sapientiam quasi ad primarium suum thema: sicut enim cap. III, vers. 32 et 33, saliit a sapientia ad eleemosynam, quasi a genere ad speciem: ita hic resilit ab eleemosyna ad sapientiam, quasi a specie ad genus, ab hypothesi ad thesin. Dixerat enim vers. præced. Deum miserturum misericordium quasi filiorum, magis quam matrem: nunc idipsum sigillatim ostendit, quanta scilicet Deus per sapientiam suam iis præstet et communicet.

Quocirca sedecim sapientiæ officia et beneficia, quæ ipsa suis filiis, quales dixit esse misericordes, confert, recenset. Primum est, « Sapientia filiis suis vitam inspirat; » secundum, « Suscipit inquirentes se; » tertium, « Præibit in via justitiæ; » quartum, « Qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem ejus; » quintum, « Quo introibit (sapiens), benedicet Deus; » sextum, « Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto; » septimum, « Eos, qui diligunt illam, diligit Deus; » octavum, « Qui audit illam, judicabit gentes; » nonum, « Qui intuetur illam, permanebit confidens; » decimum, « Si crediderit ei, hæreditabit illam; » undecimum, « Erunt in confirmatione creaturæ illius; » duodecimum, « In tentatione ambulat cum eo; » decimum tertium, vers. 20, « Firmabit illum; » decimum quartum, « Lætificabit illum; » decimum quintum, « Denudabit absconsa sua illi; » decimum sextum, « Thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. »

Primum ergo est, « Sapientia filiis suis vitam inspirat, » puta, vitam gratiæ et gloriæ, quæ est vita supernaturalis, cœlestis, divina, beata et æterna. Comparat sapientiam matri. Sicut enim mater filios in utero animat et vivificat, eisque aspirat vitam naturalem, ita sapientia suis inspirat supernaturalem. Fertur pelicanus avis eliciendo pectore sanguinem, eoque rigando pullos jam mortuos, vel verius deficientes et moribundos vivificare. Pelicano similis est sapientia. Unde pelicanus est symbolum Christi, qui suo sanguine nos peccato mortuos, aspirando spiritum gratiæ et charitatis vivificavit.

Audi S. Hieronymum, epist. 29 ad Præsidium, tom. IX, vel quisquis est auctor; stylus enim arguit non esse S. Hieronymum, imo esse assummentum epistolæ continens fabulosa de phænice, vipera, pelicano, etc.: « Pelicani, inquit, cum suos a serpente filios occisos, mortuos inveniunt, lugent; et se et sua latera percutiunt, et sanguine excusso corpora mortuorum sic reviviscunt. » Idem habet S. Augustinus in Psalm. CI, Kiranides, Isidorus, Gesnerus, et Aldrovandus lib. X De Avibus, cap. XII, in Onocrotalo; hunc enim censent esse pelicanum, æque ac S. Hieronymus in Psalm. CI, Plinius et Oppianus. Verum de veritate hujus rei merito dubitat S. Augustinus. Negant Albertus, Gesnerus et Aldrovandus; qui tamen addit Horum et Ægyptios tradere vulturem Ægyptium ardentissime suos pullos amare, ac, si quando nutrimenti facultas desit, ne fame illi pereant, femori suo vulnus infligere, et effluentem sanguinem eis dare exsorbendum: pelicanum vero adeo pullos suos diligere, ut dum ignem circa nidum ab aucupibus excitatum exstinguere alis ventilando conatur, illas sibi adurat et torreat. Idem tradit Pierius. Addit Gesnerus pelicanum forte vocari vulturem Ægyptium jam dictum.

Talis vultur, talis pelicanus nobis est Christus, qui est ipsa increata et incarnata Dei Sapientia; ipse enim suo sanguine in cruce, et sua carne in Eucharistia nos pascit et vivificat. Porro, cum sapientia hæc unica sit, unicam pariter habet vitam, qua ipsa vivit, quamque filiis per inspirationem communicat, nisi quod vita hæc in ipsa est per naturam, filiis vero communicatur per gratiam. Hujus symbolum et initium fuit in suscitatione Lazari; Christus enim clamando: « Lazare, veni foras, » eum a morte ad vitam revocavit, Joan. XI. Idem facit cuilibet peccatori, dum eum peccato mortuum spiraculo gratiæ quasi filium sapientiæ vivificat.

Rursum hæc sententia valde apposite accipi potest de sapientia creata; ipsa enim vitam, id est, doctrinam vitalem et vivificam, puta, normam bene beateque vivendi suis aspirat. Unde

Arabicus vertit, Sapientia corripit filios suos, et egredietur in omni sermone suo; Syrus, Sapientia filios suos erudivit, et illuminabit omnes, qui intelligunt eam. Sicut ergo lux solis est vivifica, vitamque plantis et animalibus aspirat: sic et sapientia, quæ est lux spiritalis et divina, juxta illud Psal. XXXV, 10: « Quoniam apud te est fons vitæ. » Quis hic fons? utique lumen, quod explicans subdit: « Et in lumine tuo videbimus lumen. » Notent hoc doctores, quique alios ad virtutem magno labore erudiunt et illuminant, seque solentur et excitent, cogitando quod alios illuminando vitam eis conferant, non animalem, naturalem et temporalem; sed cœlestem, supernaturalem et æternam. Hinc, sicuti Deus, inspirans in Adam spiraculum vitæ, eum animavit et vivificavit, Gen. II, 7: ita pariter Christus insufflans in Apostolos Spiritum Sanctum, Joan. cap. XX, fecit eos non tantum in animam viventem, sed et in Spiritum vivificantem, ut, scilicet, alios quamplurimos sua sanctitate et spiritu vivificarent Deo.

Tertio, Græca jam non habent, ἐψύχωσεν, id est, animavit, vivificavit, vitam inspiravit, uti legit Noster; sed ἀνύψωσεν, id est, exaltavit. Unde Tigurina vertit, Sapientia filios suos extollit; quia ex rudibus facit doctos, ex insipientibus sapientes, ex terrenis cœlestes, ex hominibus angelos. Ad hæc, quia facit eos reges, præsides, duces, rectores, doctores cæterorum; sapientum enim est alios minus sapientes regere et docere.

Rursum Clemens Alexandrinus, lib. VII Strom. legit, ἐνεφυσίωσε, id est, inflavit, vel insufflavit Sapientia filios suos; hoc est, insufflando vitam iis inspirat, ut vertit Noster. Alludit ad halitum vitalem, quem Deus inspiravit Adæ, Genes. cap. II. Inflare enim hic non significat tumefacere, sed inspirare sapientiam et vitam. « Non enim (inquit Clemens Alexandrinus lib. VII Strom.) iis qui sunt in doctrina singulari, fastum et arrogantiam ingeneravit Dominus; sed in veritate habere fiduciam, et esse magnificum in cognitione, quæ traditur per Scripturas; effici contemptorem eorum quæ trahunt ad peccatum: quod significat dictio, inflavit, quæ docet magnificentiam sapientiæ, quæ implantatur iis qui sunt per doctrinam filii. »

Tertullianus in Scorpiaco, cap. IX, legit, « Sophia jugulavit filios suos; » sed potius hanc sententiam Tertullianus ex Proverb. cap. IX, 2, quam ex hoc loco sumpsisse videtur, uti annotavit ibidem Pamelius.

Symbolice, Sapientia increata, puta, ipse Deus, est vita essentialis et increata, quam filiis suis aspirat, infundendo eis vitam creatam, puta, gratiam et charitatem, quæ est quasi anima supernaturalis animæ et hominis. Ubi recte notat noster Lessius, lib. VI De Perfectionibus divinis, cap. V: « Vita, inquit, dicitur et substantia vitalis, ut est anima et natura angelica; et operatio vitalis, quæ nimirum in operante, a quo emanat,

remanet; qualis est intelligere, amare, sentire, appetere, se movere. Utroque modo Deus est vita (semotis imperfectionibus), nec solum vita, sed prima vita, et æterna vita, et ipsa vitæ plenitudo ac universitas, omnis vitæ origo et consummatio, principium et finis: in quo etiam omnia, quæ non vivunt, vita sunt. Ipse enim est supervitalis essentia, et superessentialis vita, omnem vitalem substantiam intra se eminentissime et simplicissime præhabens, et causaliter complectens, et extra se quamlibet juxta suam speciem formans, conservans et perficiens. Ipse est sua vitalis operatio, nimirum, sua intellectio, suus amor, suum gaudium, sua beatitas. Ex illo supervitali fonte omnia, quæ aliquo modo vivunt, vitam hauriunt, et vitales facultates motusque accrescunt, alia præstantiores, alia minus præstantes, juxta gradum cujusque et ordinem. Inde vita omnis et plantarum, et animalium, et hominum, et dæmonum, et Angelorum; omnis vita naturalis et supernaturalis hujus sæculi et futuri, temporalis et æterna. Denique, sicut ipse est omnium existentium esse superessentiale, ita omnium viventium vita supervitalis, ut S. Dionysius ait, cap. VI De Divinis Nomin.

Tribuitur Deo vita, maxime ratione intelligentiæ et sapientiæ; hæc enim est prima et suprema vita, seu vitalis operatio, a qua omnis alia vita procedit. A sapientia enim manat amor: per hæc autem cætera omnia sunt condita et formata. Deinde in ipsius sapientia omnia vivunt; ipsum enim intelligi, et intellectu formari est quoddam esse, et vita intelligibilium; et intellectio rei, est ipsa res modo intelligibili. Itaque sapientia divina est omnium vita, et per eam Deus sibi et omnibus vivit, et omnia ipsi vivunt, et adsunt, et splendent, et immutabiliter in ipso perseverant ex omni æternitate in omnem æternitatem. »

ET SUSCIPIT INQUIRENTES SE, — q. d. Sapientia velut mater et magistra, sui studiosos velut manu porrecta ad se allicit, eosque ultro in suam disciplinam, alimoniam, fidem et tutelam recipit. Unde Tigurina vertit, et sectatores suos amplectitur. Unde S. Dionysius: « Suscipit, » ait, id est preces eorum exaudit. Amplius et plenius Hugo discutiens to suscipit: « Suscipit, inquit, id est sursum capit, ut omnis eorum cogitatio et conversatio sit in cœlis. » Rursum « suscipit, » ad protegendum; unde in Psalmis: « Susceptor et protector noster; » et Psal. XL: « Me autem propter innocentiam suscepisti; » et Psal. CXXXVIII: « Suscepisti me de utero matris meæ. » Item « suscipit, » ad reficiendum, Matth. cap. XI: « Venite ad me, omnes, qui laboratis, et onerati estis; et ego reficiam vos. » Quo sensu dicitur Psal. III: « Ego dormivi, et exsurrexi; quia Dominus suscepit me; » et Matth. XVIII: « Qui susceperit unum, etc., me suscipit. » Item « suscipit, » ad erudiendum; « suscipit, » ad glorificandum. Psal. CXLVI: « Suscipiens mansuetos Dominus. » Isaiæ XLII: « Ecce

servus meus, suscipiam eum. » Pergit Hugo: « Suscipit timidos ut dominus, famelicos ut pater, ignaros ut magister, miseros ut Deus. »

ET PRÆIBIT IN VIA JUSTITIÆ, — quasi facem præferens, ostendens quid justum sit et sanctum, quid injustum et impium, ac monens hortansque suos ut justum capessant, itaque efficiens, ut in via justitiæ claro et constanti gressu incedant. Hujus typus fuit columna ignis noctu præiens castra Hebræorum, quæ eos securos salvosque duxit in terram promissam, de qua dixi Exodi XIII, et Num. IX; unde de eo securus Jeremias ait cap. XVII, 16: « Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens. »

Porro Sapientia increata, puta Christus, nobis præit viam justitiæ, non tantum sua doctrina et exemplo, sed et sua gratia præveniente, qua voluntatem languidam excitat et corroborat ad opera justitiæ, eorumque occasiones suggerit, tentationes amovet, omnemque justitiæ viam complanat, facilemque et expeditam reddit. Christus ergo nos præit, sicut pastor præit oves, eas deducens ad pascua, protegens a lupo, viam ostendens, et per omnia dirigens: et sicut pater præit filium, eum, apprehensa manu, deducens per salebras et rupes, juxta illud Psalm. LXXII, 24: « Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. » Insuper præit, sicut dux præit milites ad pugnam, æque ac ad victoriam et triumphum, juxta illud Michæe II, 13: « Ascendet pandens iter ante eos, etc. Et Dominus in capite eorum. » Vide ibi dicta.


13. ET QUI ILLAM DILIGIT, DILIGIT VITAM. — Syrus, amatores ejus sunt illi qui amant vitam. Quia sapientia creata est animæ vita, tum formalis per doctrinam et gratiam, tum causalis per gloriam, ad quam nos deducit. Sapientia vero increata, puta Christus, est « via, veritas et vita, » Joan. XIV, 6. Ergo « filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? » Si diligitis peccatum, vere puram diligitis mortem. Si diligitis mundum, utique diligitis vanitatem, et mixtam cum multa morte exiguam vitam. Diligite sapientiam, ita puram; et sine labe vitam diligetis. Igitur sola sapientia digna est vestra dilectione, ait Palacius. Prudenter Plato, lib. VI De Republica: « Fieri, inquit, non potest, ut illud non imitetur aliquis, cui cum amore admirabundus adhæret: quare, cum Philosophus divino atque decoro prudenter adhæreat, divinus ipse atque decorus, quoad homini possibile est, efficitur. »

The Syriac: 'her lovers are those who love life.' Because created wisdom is the life of the soul, both formally through doctrine and grace, and causally through glory, to which she leads us. But uncreated Wisdom, that is Christ, is "the way, the truth, and the life" (John 14:6). Therefore, "O children of men, why do you love vanity and seek after falsehood?" If you love sin, you truly love pure death. If you love the world, you surely love vanity, and a meager life mixed with much death. Love wisdom, so pure; and you will love life without stain. Therefore wisdom alone is worthy of your love, says Palacius. Plato wisely says in book VI of the Republic: "It cannot happen that someone does not imitate that to which he clings with wondering love: wherefore, since the philosopher wisely clings to the divine and the beautiful, he himself becomes divine and beautiful, insofar as is possible for a man."

ET QUI VIGILAVERINT AD ILLAM, COMPLECTENTUR PLACOREM EJUS. — « Placorem, » id est placiditatem, suavitatem, jucunditatem et lætitiam sapientiæ. Hæc enim significat Græcum εὐφροσύνη. Sicut enim Sapientia creata et increata, puta Christus, est vita: sic est et dulcedo ac lætitia ineffabilis animæ sapienti et sanctæ. Syrus vertit, et qui intueantur eam, percipient voluntatem, vel desiderium a Domino, puta percipient id quod volunt optant et desiderant, ideoque lætabuntur. Desiderium enim rei amatæ absentis, parit lætitiam et gaudium, si res amata et optata fiat præsens, eaque fruamur. Unde Tigurina, qui eam mane adeunt, replebuntur lætitia.

Nota: To vigilaverint significat primo mane surgendum ad quærandam sapientiam; aurora enim sapientiæ et Musis amica. Rursum, quod sapientia offert sese et occurrit iis, qui mane studiose et sollicite eam investigant; hi enim sunt, ut habent Græca, ὀρθρίζοντες πρὸς αὐτήν, id est manicantes, sive mane evigilantes et surgentes ad ipsam perquirendam. Sic Psaltes, Psalm. LXII, 1: « Deus, Deus meus, inquit, ad te de luce vigilo; » et Isaias, XXVI, 9: « Anima mea, inquit, desideravit te in nocte; sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te; » et Moses, Deut. VI, vers. 7: « Meditaberis in eis (verbis Dei et sapientiæ) sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. » Vide ibi dicta. Facit ergo vigiliam amor et amans sollicitudo: si amor Christi te accenderit, excitaberis summo mane e somno, nihil aliud quam Christum et cogitans et amans. Tunc senties placorem, seu placidissimam et jucundissimam esse sapientiam; tunc gustabis quam suavis sit Dominus; tunc prælibabis quam beata sit æternitas, quam Deus suis, puta sapientiæ, studiosis promisit. Tunc jubilabis Deo cum Angelis, juxta illud S. Job cap. XXXVIII, 7: « Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. » Hæc sciunt et sapiunt, qui mane vacant orationi et meditationi sapientiæ.

Hujus dulcedinis sapientiæ symbolum erat manna, omne delectamentum in se habens, et omnem saporem suavitatis, quod ante solis ortum vigilantes colligere debebant, ne liquesceret, Sapient. XVI, 27: « Quod enim, inquit, de manna loquens, ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. » Quocirca S. Bernardus, serm. 70 in Cantic.: « In principio vigiliarum tuarum, inquit, accelera; quantumvis etiam ipsas anticipares vigilias, invenies eum, non prævenies: temere in tali negotio vel prius aliquid tribuis tibi, vel plus, et magis amat, et ante. » Idem Bernardus, serm. De Septem donis Spiritus Sancti: « Omnes, inquit, sapientiam quærimus, omnes concupiscimus eam; sed frustra quærit, qui in lectulo suo quærit; neque in terra suaviter viventium invenitur: lectulus est, et ibi gigantem quæris? Si quæritis, inquit, quærite, convertimini et venite. Quæris unde? A lectulo tuo. Quæris, unde convertaris? A voluptatibus, inquit, tuis avertere. »

Pro placorem, alii vertunt malaciam, id est sedatissimam animi quietem, sublatis animi et conscientiæ scrupulis æstibusque, similem mari tranquillo, nullisque ventis aut fluctibus agitato.

Mystice, hæc sapientia est Christi mater Deipara, quæ omnes ad se confugientes quibuslibet angoribus animique perturbationibus liberat, serenat ac tranquillat. Unde S. Bonaventura in Speculo: « Ad te, ait, Domina, clamavi in angustia animæ meæ: et tu serenasti conscientiam meam. »

Moraliter, nota effectum signumque certum veræ sapientiæ et sanctitatis esse placorem, puta animum placidum, quietum, hilarem; hunc enim efficit sanctitas et sancta conscientia, quia animam Deo assimilat. Deus autem est ipsa placiditas, tranquillitas, hilaritas. Quocirca S. Ephrem in hac animi quiete constituit perfectionem virtutis et sanctitatis; sic enim scribit tomo I, tract. De Vera renuntiatione: « Universum certamen nostrum in eo est positum, ut ab iis, quæ intra nos sunt, perturbationibus conquiescamus ac liberemur, et veris tumultibus renuntiemus, cum universa turba pravarum cogitationum, quæ ab adversis illis potestatibus nobis ingeruntur. Vera siquidem renuntiatio hæc est, interna animi pace atque quiete perfrui, eamque tueri. Quando igitur coram Deo in oratione persistis, cave ne pulchra tua vasa, in quibus Deo ministras, hoc est cogitationes tuæ, ab hostibus tuis rapiantur. Et quo pacto, precor, vel in quo ministrabis Deo universorum, captis, id est abreptis, et quasi in captivitatem abductis cogitationibus? Non enim indiget Deus ut os vel lingua oret. Cultus autem Deo placens hic est, ut cogitationes, et tota fortitudo ac vis animæ, cum mente tota absque ulla distractione in Deum ferantur. »

Idem, tract. De Beatitudinibus, eas sic orditur: « Beatus, qui a cunctis rebus terrenis vanæ hujus vitæ totus est liber in Domino, ac Deum solum bonum ac misericordem amplectitur. Beatus, qui spiritali gaudio suos reficit conservos, ex fructu virtutum, quas suo excoluit labore, ut fructum referret in Domino. Beatus, in cujus pectore semper Dei memoria insederit; erit enim totus ille quasi Angelus cœlestis super terram, cum timore et amore Domino sacrificium offerens. Beatus, qui in cella sua, in Domino, tanquam Angelus cœlestis, castas retinet cogitationes, suoque collaudat eum ore, qui omnium spirituum habet potestatem. Beatus, qui factus est sicut Seraphim et Cherubim, et in divino ac spiritali officio nunquam est segnis, sed assidue glorificat Dominum. Beatus, qui semper spiritali gaudio plenus est, nec in portando suavi Domini jugo pigrescit: coronabitur enim in gloria. »

Divine vero S. Cyprianus lib. II, epistola 2 ad Donatum, animi sancti in hac quiete omnia terrena, tam prospera quam adversa, despicientis, imo ridentis, celsitudinem ita describit: « Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma securitas, si quis ab his inquietantis sæculi turbinibus extractus, salutaris portus statione fundatus, ad cœlum oculos tollat a terris, et ad Domini munus admissus, ac Deo suo mente jam

proximus, quidquid apud cæteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, intra suam jacere conscientiam glorietur. Nihil appetere jam, nihil desiderare de sæculo potest, qui sæculo major est. » Et mox: « Ut sponte sol radiat, dies illuminat, fons rigat, imber irrorat: ita se spiritus cœlestis infundit, postquam auctorem suum cœlum intuens anima cognovit, sole altior, et hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit, quod esse se credit. Tu tantum, quem jam spiritalibus castris cœlestis militia signavit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam. Sit tibi vel oratio assidua, vel lectio; nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum: ille te præceptis suis instruat, ille disponat; quem ille divitem fecerit, nemo pauperem faciet. » Denique S. Augustinus, lib. I De Sermone Domini in monte, cap. IX, explicans illud Matth. V, 9: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; » ita sapientiam definit: « Sapientia est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens similitudinem Dei; » quia facit, ut sapiens instar Dei sit placidus, serenus, tranquillus, imperturbatus, excelsus, tam in adversis quam in prosperis, quasi angelus aliquis in carne obambulans.


14. QUI TENUERINT ILLAM VITAM HÆREDITABUNT, — præsentem sæpe longævam, et futuram semper æternam. Pro vitam Græce est δόξαν, id est gloriam; via enim ad gloriam perennem est sapientia. Sic et Arabicus, qui pervenient, inquit, in illa invenient honorem a Deo. Utrumque jungit Syrus, vertitque, amatores ejus sunt illi, qui amant vitam. Et mox, et qui adhærent illi, honorem ab ante Dominum (id est, a Domino) inveniunt; Græce ὁ κρατῶν αὐτῆς κληρονομήσει δόξαν, id est, qui eam apprehenderit, et constanter tenuerit ac possederit; Tigurina, qui ea potitus fuerit, gloriam consequetur. Græca ergo legunt in singulari, et hoc apte concordat cum singulari, introibit, quod sequitur.

the present life, often long, and the future life, always eternal. For 'life,' the Greek has δόξαν, that is, 'glory'; for wisdom is the way to eternal glory. So also the Arabic: 'those who attain to her,' he says, 'shall find honor from God.' The Syriac joins both, and translates: 'her lovers are those who love life.' And shortly after: 'and those who cleave to her find honor from before the Lord (that is, from the Lord)'; in Greek, ὁ κρατῶν αὐτῆς κληρονομήσει δόξαν, that is, 'he who has grasped her and constantly held and possessed her'; the Zurich Bible: 'he who has obtained her will achieve glory.' The Greek therefore reads in the singular, and this fittingly agrees with the singular 'he shall enter,' which follows.

ET QUO (quocumque) INTROIBIT (aliqui clarius magisque connexe legunt, introibunt, non sapientia, sed qui tenuerit illam), BENEDICET DEUS, — q. d. Quocumque introibit sapiens, comitabitur eum Dei benedictio, qua Deus omnibus ejus itineribus et actionibus benedicet, easque prosperabit, et ad felicem exitum fructumque insignem perducet. Syrus rursus vertit dupliciter, qui inquirunt eam, accipient voluntatem (id est desiderium, puta id quod volunt et desiderant) a Domino. Et mox, et locus cui benedixit Dominus, domus habitationis eorum; Arabicus, et mansio eorum mansio est cui benedixit Deus; Tigurina, quocumque introierit, accedet favor Domini. Hoc est, quod Israelitis sapientibus, puta timentibus Deum, promisit Moses, Deuteron. cap. XXVIII, vers. 2: « Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, etc. Benedictus tu in civitate, et benedictus tu in agro, etc.; benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ. Benedictus tu

dictus eris ingrediens et egrediens; » et vers. 8: « Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum, benedicetque tibi in terra, quam acceperis. » Ita benedixit Abrahæ, Isaac et Jacob, quin et propter Jacob benedixit infideli Laban socero ipsius. Unde Laban ad Jacob volentem discedere, supplicans ut maneat: « Inveniam, ait, gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te, » Genes. XXX, 27.

Alludit Siracides ad historiam Obededom, in cujus domum arca Dei introivit, ac ideo herum domus, totamque ejus familiam Deus benedixit, II Reg. VI. Si Deus benedixit Obededom ob ingressum arcæ, quanto magis benedicet animam, in quam divina Sapientia, id est Sanctitas, introibit?

In Greek, οἱ λατρεύοντες αὐτῇ, λειτουργήσουσιν ἁγίῳ, that is, those who worship her (wisdom) with latria, these perform liturgy, that is, render sacred ministry to the Holy One, namely to God, or rather to the sanctuary and temple: for this in Greek is called ἅγιον without the article, that is, 'holy' par excellence; and therefore its more secret part, in which were the ark and the Cherubim, was called ἅγια ἁγίων, that is, 'the Holy of Holies,' that is, 'the most holy.' He alludes to that passage of Proverbs 9:1: "Wisdom has built her house," that is, the temple — that is, the Church, both of the law of nature, of the Mosaic law, and of the Gospel: "She has slain her victims, mixed her wine, and set her table" — both of wisdom and indeed of doctrine, and of sacrifice, especially of the Eucharist.

Sensus ergo est, q. d. Qui se addicunt et quasi devovent sapientiæ, ut illam discant, aliosque doceant, eaque ratione eamdem latria, id est, cultu quodam sacro et religioso colunt, hi sunt quasi sacerdotes mystici, qui Deo in templo, puta, in Ecclesia, liturgiam, id est, ministerium sacrum, exhibent, dum alios docent Deum latria colere, pie vivere, et in omnibus sapienter agere. Significat ergo primo, studiosos et cultores sapientiæ eo fore honore, ut sint quasi λειτουργοί, id est, sacerdotes templi et Dei. Alludit ad illud Isaiæ LXI, 6, ubi Septuaginta eodem nomine utentes vertunt, ὑμεῖς δὲ ἱερεῖς Κυρίου κληθήσεσθε, καὶ λειτουργοὶ Θεοῦ, id est, vos autem sacerdotes Domini vocabimini, et ministri sacrorum Dei. Huc pariter allusit S. Paulus, cum se cæterosque sapientiæ, puta, Evangelii, præcones vocat λειτουργούς, id est, sacerdotes Dei, qui Deo sacrificent Evangelium, hoc est Evangelium, hoc est, Evangelii prædicationem Deo offerant, quasi victimam mysticam, sed gratissimam, Roman. XV, 16. Vide ibi dicta.

Simili modo D. Henricus Suso vocabatur Minister æternæ Sapientiæ, ut dixi cap. I, 15.

Notent hæc Philosophi et Theologi, Philosophiæ et Theologiæ non tantum speculativæ, sed et practicæ studiosi, sive doctores, sive discipuli; sciant se mysticos esse Dei sacerdotes, Deoque sacrificare studium et doctrinam sapientiæ.

Secundo, consequenter indicat studioso sapientiæ ita pure, caste et sancte eam colere, et vivere debere, perinde ac si sacerdotes essent, sacrisque in templo fungerentur. Unde Syrus vertit, ministri ejus (sapientiæ), ministri sanctitatis; et Arabicus, ministri illius, ministri puri et sancti. Unde Palacius sic explicat: Obsequentes erunt sancto, id est, sanctitati: « Nemo putet, inquit, se diligere sapientiam, aut ei inservire, si sanctitati non obsequatur; ut enim, juxta Paulum, II Timoth. cap. II, 19, recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini, ita recedat ab iniquitate, qui servit sapientiæ. Cur ita? Quia sapientia sanctitas est. Igitur, ut qui se totum tradit sapientiæ, credere debet se tradidisse sanctitati: ita qui partem suam dedit iniquitati, credat se totum sapientiæ abstulisse. Tu jam, lector, intelligis, cur Angelus Mariæ dixit: Quod enim ex te nascetur Sanctum, scilicet, quia, ut vere ex Virgine Sapientia Dei nata est, ita et Sanctitas Dei nata est; omnino siquidem necessarium est ut sapientia infinita sit sanctitas infinita. » Hæc Palacius.

Tertio, quod eos quasi suos sacerdotes diliget, intimos et familiarissimos habebit, proteget et benedicet Deus. Unde subdit: « Et eos, qui diligunt illam, diliget Deus; » Syrus et Arabicus, et domum habitationis ejus (sapientiæ) diliget Deus. »

Porro latria hæc exhibenda sapientiæ creatæ, æque ac victima et sacrificium, est metaphorica et mystica; latria vero exhibenda Sapientiæ increatæ (hæc enim est Deus) et incarnatæ (hæc enim est Christus), est proprie dicta; tam enim Christus homo quam Deus latria colendus et adorandus est; hic enim homo, puta Jesus Christus, subsistit in persona Dei, estque Deus.

ET EOS, QUI DILIGUNT ILLAM, DILIGIT DEUS. — Tigurina, amatores ejus (sapientiæ) diligit Dominus. Sapientiam accipe tum creatam, tum increatam et incarnatam. Unde Palacius sic explicat, q. d. « Ne credas, si te totum cultui et dilectioni Sapientiæ dedicaveris, quod ideo Deus offendetur, quasi iratus, quod eum non colas, sapientiam colens. Minime. Imo contra; quia sapientia ex ore Dei prodiit, Deus est, scilicet, Filius Dei natus ex Deo. At necessario Deus Pater diliget eum, qui ejus Filium unicissime dilexerit. Ergo, si Christianus nihil aliud, nisi Christum in memoria gerat, non ideo Pater, velut Christi gloriæ invidus, Christianum odio prosequetur; sed contra, velut ejus gloriæ cupidus, diliget eum, qui Christum ardentius amat. »

Tropologice ex hac gnome disce, servire sapientiæ et Deo, esse veram libertatem, imo summam nobilitatem et dignitatem; talis enim est sacerdotium munusque sacrificandi, quod Siracides tribuit ei qui servit sapientiæ, dum eum facit mystam et λειτουργόν Dei. Hinc Franciscus Piccolominæus De

principiis virtutum, gradu 2, cap. XXXVII, proponit duo paradoxa, eaque verissima esse demonstrat. Primum est: « Optimus usus libertatis hominis, est usus veræ servitutis ejus. » Alterum est: « Homini melius est servire, quam regnare; et universa perfectio regni hominis, in servitute est posita. » Fundamentum veritatis utriusque enuntiationis illud est, quia vera servitus naturæ rei congruens, ea est, per quam inferiora suo superiori subjiciuntur; dum vero e contra superiora subjiciuntur inferioribus, ea est perversio naturæ rerum, et dispositio præter naturam; non autem naturalis servitus, et quoniam infera a superis perficiuntur, hinc evenit, quod, dum per naturam serviunt, sua perfectione fruuntur. Ita corpus per naturam inservit animæ, anima rationi et menti, mens Deo; ac ut corpus ab anima, anima a mente, ita mens a Deo perficitur. Homo tunc recte utitur munere libertatis, dum ea præeligit, quæ legibus et voluntati Dei sunt consentanea; dum autem id facit, vero et legitimo domino subjicitur, et inde ortum ducit veritas primæ enuntiationis, quæ fuit, optimum usum libertatis, esse usum veræ et naturalis servitutis.

Huic simile illud est, quod a Theologis dicitur: « Servire Deo, regnare est; » ut etiam servire principi justo, recteque institutis legibus. Id enim verum est: primo, quia illa servitus est rectus usus libertatis; secundo, quia, dum nobis Deum statuimus ducem, libertatem nobis principem facimus, cum Deus sit ipsa libertas; tertio, quia juncti regi et principi cum eo regnare dicimur; Deus autem Rex regum est: juncti autem servis dicimur induere vilem conditionem servitutis; sic cum servis servi sumus, juncti regi sumus reges. Demum, quia homines ita affecti vere agunt, quod per naturam recte formatam velle ac præeligere debent.

Altera enuntiatio erat, homini melius esse inservire quam regnare. Et jure profecto. Dum enim homo imperat et regnat, eatenus bono fruitur, quatenus id facit quod voluntati et decretis Dei est consentaneum, et ideo in eo est posita perfectio imperii sui, ut Deo et legibus ejus obtemperet; nemo igitur recte regnat, nisi recte serviat; et quia recte servit, ideo bene regnat. Hinc majorem hominis dignitatem et præstantiorem ejus conditionem indicamus, dum illum appellamus servum Dei, quam dum regem et principem mundi. Nitendum est igitur ingenua servitute majoribus nostris servire; cavendum est ab ea servitute, quæ nos inferioribus subjicit, et vilioribus mancipat, ut evenit dum ratio sensui, et sensus corpori obtemperat.

Servitus ergo nobilissima et regia est, servire Deo. Deus enim sibi servientes exaltat, glorificat, beat, facitque reges et sacerdotes, Apocal. cap. V, 10. Porro hæc Dei servitus, uti recte docet noster Lessius, lib. I De Perfect. divin. cap. VI, consistit in quatuor: Primo, in cognitione Dei, et eorum quæ ad ipsum pertinent, hoc enim est fundamentum obsequii totius et famulatus. Secundo, in officiis charitatis et benevolentiæ, dum de bonis ipsius gaudemus, et illa ex intimo animi affectu ipsi gratulamur; dum ejus gloriam promovere omni studio conamur, animam, corpus, curas et cogitationes ipsius dignitati tuendæ et amplificandæ devoventes. Sic boni aulici suo principi toti addicti faciunt: illius enim virtutes et potentiam ubique extollunt, ut omnes in ejus amorem et obsequium alliciant, nec sustinent ipsius nomen a quoquam lædi. Tertio, in officiis religionis, dum illum colimus sacrificiis, cæremoniis, hymnis, laudibus, precibus, votis. Hoc est officium Angelorum et Sanctorum in cœlo, qui toti in eo sunt, ut Deum honorent, laudent, benedicant. Itaque perfecta servitus Dei est vita æterna, et beatitudo nostra. Quarto, in custodia mandatorum, et in officio virtutis, dum aliquid boni facimus, ut mandatis ejus pareamus, vel ut ipsi gratificemur. Hoc autem esse maximi momenti ex eo patet, quod minimum Dei bonum, qua Dei est, sit pluris æstimandum, quam omne bonum creaturarum, quatenus ad ipsas creaturas pertinet. Hinc fit, ut Deus pro singulis operibus bonis promittat nobis vitam æternam, atque adeo seipsum cum omnibus bonis suis; tantum nobis effectu respondens, quantum nos ei affectu boni volumus. Damus ei affectu totum bonum suum, reddit ille nobis effectu idem bonum; illius enim amor est efficax, noster inefficax.


16. QUI AUDIT ILLAM, JUDICABIT GENTES. — Græce ἐπακούων, id est, qui obaudit, sive obedit illi; Tigurina, qui paret illi, judex erit gentium. Futurum judicabit, hic et alias sæpe accipiendum est κρινεῖσας, sive pro modo potentiali, q. d. Poterit judicare, aptus dignusque est qui judicet. Multi enim sapientes sunt, qui actu non sunt, imo nolunt esse judices; sapiens enim mavult agere vitam privatam, quam publicam, sibique vivere et Deo, nisi ad regimen vocetur, imo cogatur, ut dicit S. Augustinus lib. XIX De Civit. cap. XIX: « Otium sanctum, inquit, quærit charitas veritatis, negotium justum suscipit necessitas charitatis; quam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. » Sic Job IX, 6, dicitur: « Qui commovet terram de loco suo: commovet, » id est, commovere potest. Nec enim Deus unquam globum terræ e loco et centro suo dimovit, nisi forte in passione Christi, uti reipsa factum esse asserit ibidem in Catena Didymus.

In Greek ἐπακούων, that is, 'he who hearkens,' or 'obeys her'; the Zurich Bible: 'he who obeys her shall be a judge of nations.' The future 'shall judge,' here and often elsewhere, must be understood as κρινεῖσας, or in the potential mood, as if to say: 'He will be able to judge; he is fit and worthy to judge.' For many who are wise are not actually, and indeed do not wish to be, judges; for the wise man prefers to lead a private life rather than a public one, and to live for himself and for God, unless he is called — indeed, compelled — to governance, as St. Augustine says in book XIX of the City of God, chapter 19: "Holy leisure," he says, "is sought by the love of truth; just business is undertaken by the necessity of charity; if no one imposes this burden, one must devote oneself to perceiving and contemplating truth. But if it is imposed, it must be undertaken on account of the necessity of charity." Thus in Job 9:6 it is said: "Who moves the earth from its place: He moves," that is, He can move. For God has never actually displaced the globe of the earth from its place and center, except perhaps in the Passion of Christ, as Didymus in the Catena asserts actually happened there.

Ergo to judicabit, significat primo, dignitatem et aptitudinem ad judicandum, adeoque neminem esse aptum ut judicet et regat, nisi sit sapiens. Unde Syrus vertit, qui me audit judicabit veritatem; Arabicus, qui obedit mihi, judicet in veritate. Secundo, actum, quia veri dignique judices et principes delecti a Deo, vel

sevens, si credideris ei, hæreditabis illam. Sed Græca Complutensia legunt ut Latinus Vulgatus, in tertia persona; habent enim, ἐὰν ἐμπιστεύσῃ, id est, si crediderit ei; si fidelis fuerit sapientiæ; si firmiter ei adhæserit, uti vertunt Romana. Syrus, si crediderit in me, hæreditabit me; Arabicus videtur legisse, ἐν πίστει; vertit enim, in veritate mea hæreditabit me. Ad verbum ἐμπιστεύσῃ, est, in πίστιν (id est, fidem sapientiæ) se tradiderit, si se totum ejus fidei crediderit et commiserit, ac ut verbotenus reddam, infidarit; Tigurina, si se præstiterit ei fidum, hæres ejus erit, tum in hac vita per gratiam, tum potius in futura per gloriam, eamque certam et securam, ut nullum sit periculum illam amittendi; sapientia enim, æque ac Deus, sapientem, puta, justum non deserit, nisi prius ab eo deseratur, uti ex S. Augustino definit Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. xi et xiii.

ET ERUNT IN CONFIRMATIONE (scilicet, possessionis et hæreditatis sapientiæ) CREATURÆ ILLIUS. — Græce enim est, καὶ ἐν κατασχέσει ἔσονται αἱ γενεαὶ αὐτῶν, hoc est, et in occupatione, detentione, possessione, firma retentione, amplexu, custodia sapientiæ, erunt generationes, id est, filii, tum carnales, tum maxime spiritales illorum, qui, scilicet, se totos crediderint, et imbuendos regendosque commiserint sapientiæ, q. d. «Creaturæ,» id est, filii eorum qui se addicunt sapientiæ, ideoque illam hæreditant, vestigiis parentum insistent, ac totis viribus incumbent et satagent, ut avitam hanc sapientiæ possessionem, a parentibus quasi hæreditaria traditione relictam, complectantur, planeque sibi confirment. Nota enallagen crebram Hebræis et Ecclesiastico, qua a numero singulari transit ad pluralem: unde ait illorum, pro illius, qui, scilicet, crediderit sapientiæ, quia τὸ illius universim accipitur pro omni, vel quolibet: quicumque enim crediderit sapientiæ, hæreditabit illam. Quocirca aliqui codices Græci et Latini pro αὐτῶν, id est, illorum, legunt αὐτοῦ, id est, illius. Unde Tigurina vertit, et possessionem retinebit ejusdem progenies.

Secundo, Arabicus et Syrus, τὸ γενεαί vertunt, generationes, id est, sæcula. Unde sic transfert Syrus, si crediderit in me, hæreditabit me, et suscipiet me omnibus generationibus sæculi; Arabicus, in veritate hæreditabit me, et perdurabo ei in omnes generationes sæculi. Ut significetur fidelitas, constantia et æternitas sapientiæ, qua suos nunquam deserit; sed perpetim eis adest, eos docet, tuetur, regit ducitque ad beatitudinem æternam.

Tertio, Jansenius censet hic agi de possessione, non tam sapientiæ quam terræ, q. d. Sapiens ejusque filii possidebunt terram, in ejusque possessione confirmabuntur, juxta illud Psalm. CXI: «Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur.» Et illud Christi: «Beati mites (sapientes enim sunt humiles et mites), quoniam ipsi possidebunt terram,» Matth. v, 4. Hoc modo

Dixit Ecclesiasticus vers. præced. sapientes esse sacerdotes: hic addit eos pariter esse reges et judices orbis. Unde fideles alloquens S. Petrus, ait: «Vos genus electum, regale sacerdotium,» I Petri II, 9.

ET QUI INTUETUR ILLAM, PERMANEBIT CONFIDENS. — Græca hic variant. Romana enim legunt, προσελθών, id est, qui accesserit ad illam; Complutens. προσέχων, id est, qui attendit, vel intendit illi; unde Noster vertit: «Qui intuetur illam.» Qui enim alicui intendit et auscultat, in eum respicere, eumque intueri solet. Forte etiam Noster in Græco legit, προσορῶν, id est, qui intuetur illam. Ita, scilicet, ut ipse sapientiæ intendat, et vicissim sapientia se illi spectandam et intuendam exhibeat. Pro permanebit, Græce est κατασκηνώσει, id est, habitabit scilicet in sapientia, quasi in asylo «confidens» et securus, juxta illud Psalm. xc, 1: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.» Inde Syrus vertit, qui auscultat me, habitabit intra me, Arabicus, qui recipit sermonem meum, habitabit in diuturnitate.

Pro confidens, Græce est πεποιθώς, quod Tigurina vertit, secure; alii, fretus, certus, fidens; juxta illud Proverb. cap. xxviii, vers. 1: «Justus quasi leo confidens, absque terrore erit,» tum quia confidit, certusque est et resolutus, quod nihil sum a sapientiæ amore et charitate separabit, dicitque cum Apostolo: «Quis nos separabit a charitate Christi? Certus sum (Græce πέπεισμαι, id est, confido, certo mihi persuadeo) quia neque mors, neque vita,» etc. Roman. viii. 35; tum quia confidit Deum, qui sibi tantum sapientiæ donum contulit, etiam cætera minora collaturum: «Qui (enim) confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebuntur in æternum,» Psal. cxxiv, 1. Sic Susanna accusata falso de adulterio: «Flens suspexit ad cœlum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino,» Daniel. XIII, 35.


17. SI CREDIDERIT EI, HÆREDITABIT ILLAM. — Græca Romana legunt in secunda persona ἐμπι-

πειρασμῷ, et sic habet codex manuscriptus, quem citant Roman.) AMBULAT CUM EO. — Primo, Palacius sic explicat, q. d. Sapientia suis adest in tentatione, eosque solatur et roborat. Alludit ad Angelum ambulantem cum tribus pueris in fornace Babylonia, eosque ab igne protegentem, Daniel. III, 49. Pari enim modo cum suis ambulat, eosque protegit sapientia. Unde David ea comitatus ait Psalm. xxii, 4: «Non timebo mala, quoniam tu mecum es.» Et Paulus I Corinth. xii, 9: «Virtus Dei (in infirmitate mea) perficitur.» Quare? quia, ut ait ei Christus: «Sufficit,» quæ tibi adest, «gratia mea.» Et interim agnosce cui debeas in tentatione victoriam. Non enim potes eam viribus tuis arrogare, sed sapientiæ, quæ tecum ambulat in tentatione; ideoque Petrus eam deserens, et Judæis Christi hostibus se adjungens, in tentationes cecidit, et Christum negavit, Matth. xxvi.

Verum alium plane hujus versiculi esse sensum liquet ex Græco, qui sic habet, ὅτι διεστραμμένως πορεύσεται μετ' αὐτοῦ ἐν πρώτοις, id est, quia oblique, distorte, dure ambulabit cum eo in primis, vel in principio, q. d. Sapientia, et Deus, qui est prima sapientia, sui studiosum et discipulum solet initio per tentationes et aspera quæque probare, et in primis eligit eum, id est, in principio delectum ejus facit, eum explorat et probat per adversa, an docilis, stabilis et se dignus sit, antequam ei se insinuet, eumque consoletur, ut dicit vers. 21. Probat enim quod dixit vers. præcedent.: «Si crediderit ei,» id est, si fidum se ei (sapientiæ) præstiterit, «hæreditabit illam,» q. d. Ut sapientia sui asseclæ fidelitatem et constantiam exploret, solet eum tentationibus exagitare, in quibus si ille fidelis et constans persistat, tunc demum sapientia eum ut idoneum et dignum se discipulum amplectitur, solatur, instruit, perficit, omnibusque suis bonis et donis cumulat.

Hunc sensum dat Syrus, dum vertit, e converso (ex adverso) ambulabo cum illo, et in principio tentabo (probabo, experiar) illum; et Arabicus, qui in repugnantia incedam cum illo: prius enim contristo illum. Clarissime vero Tigurina hunc versum et sequentes usque ad vers. 24, ita vertit: Nam perverse primum cum tali conflictari solet, et eum injecto territare metu, suaque disciplina excruciare, donec fides animi ejus constiterit, et eum per jura sua reddiderit probatum: tum demum se rursum convertit recto itinere, et exhilarato arcana sua detegit: deinde locupletat eum scientia et cognitione justitiæ. Quod si ille defecerit, deserit eumdem, et permittit eum potestati ruinæ ipsius.

Ex hoc versu sumptus fuit vetus ille Athenarum et Academiarum mos probandi eos, qui eo studiorum causa ventitabant: Athenis enim solebant novos scholares scommatibus, conviciis, sibilis, risibus excipere, iisque probare eorum patientiam et modestiam, itaque probatos ad Academiam admittebant, uti refert S. Gregorius Nazianzenus orat. 20, ubi S. Basilium Athenas venientem

viris prudentibus, fuerunt et sunt sapientes, uti Moses, Samuel, David, Salomon, qui proinde oravit Deum pro sapientia ad gubernandum, dicens: «Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,» etc., Sapient. IX, 4, ideoque eam sibi a Deo inditam accepit, III Reg. III, 12. Sic et Apostoli fuere judices orbis, quia Sapientiam incarnatam in carne loquentem audierunt. Tertio, omnis qui obedit sapientiæ, judicabit gentes, in die judicii; Christi enim sententiam approbabunt omnes sapientes, id est, Sancti, juxta illud: «Nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? nescitis quoniam Angelos judicabimus?» I Cor. vi, 3. Et illud: «Justi judicabunt nationes, et dominabuntur populis,» Sap. iii, 8. Denique, qui sapientiam audit, est spiritalis: «Animalis enim homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei;» at qui «spiritualis, judicat omnia,» I Cor. ii, 15.


18. QUONIAM IN TENTATIONE (legit Interpres, ἐν

τὸ γενεαί, id est, generationes, hic accipi possent pro frugibus et fructibus, puta, opibus et prædiis, quas sapienti et justo affert, et quasi generat sapientia. Sic cap. i, vers. 21, de sapientia dixit: «Omnem domum illius implebit a generationibus,» id est, fructibus suis. Et cap. vi, 20: «Cito edes de generationibus illius.» Et cap. xxiv, 26: «A generationibus,» id est, fructibus, «meis implemini.» Significat ergo hic Siracides opes et opera sapientum esse stabilia et perpetua.

Quarto, Palacius per creaturas accipit virtutes, heroicas actiones et facinora, quas sibi per sapientiam gratiamque Dei parit et creat justus. «Sicut enim, inquit, anima rationalis in corpore, ita gratia et virtutes infusæ non gignuntur, sed creantur in anima. Ut enim nulla potentia naturæ inducere potest animam in corpus, ita nec gratiam et virtutes infusas in anima. Ergo gratia et virtutes infusæ sunt creaturæ piorum. Hæ creaturæ in igne tentationis non comburuntur, quia non sunt fenum, stipula, aut paleæ: quin potius confirmantur, quia sunt argentum et aurum. Carnalis vir, ut qui palea est, cum venit ignis tribulationis, deficit, non firmatur: spiritualis, quia velut aurum in fornace probatur, confirmatur, non evanescit. Quæris discriminis causam? eam auctor subdit: Quia cum pio Deus ambulat in tentatione, cujus flammam in aurum convertit: ut olim fecit, quando cum pueris in igne Babylonis ambulabat.» Verum hæ creaturæ mysticæ potius sunt, quam litterales: valde tamen huic loco appositæ. Anagogice: «Erunt in confirmatione opera justi, ait Rabanus, quia ad præmia æternæ hæreditatis remuneranda servabuntur, pro cujus amore omnia fecit; ita ut eorum acceptor tunc dicat cum Propheta: Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo, quoniam præelegi eam.»

Denique valde congrue κατάσχεσις, id est, possessio et confirmatio, hic accipi posset, non sapientis, sed sapientiæ possidentis et regentis sapientem, q. d. Omnes γενεαί, id est, generationes, puta, filii, opes et opera sapientum, sunt in κατασχέσει, id est, dominio et gubernatione sapientiæ: ipsa quasi pædagogus sapientem, et omnia, quæ ejus sunt, occupat, moderatur, regit, dirigit, prosperat, et ad felicem exitum perducit. Græcum enim κατέσχημαι, id est, κάτοχός εἰμι, verbum est peculiare iis, qui tanquam alieno feruntur arbitrio, ut qui in Dei alicujus redacti sunt potestatem, qui illos pro sua potestate moderatur, possidetque et agit, quocumque lubet. Sic Lucianus ait, αὐτῷ Θεῷ κατέσχημαι, id est, ab ipso Deo occupor, feror et regor. Felix, qui Deo sessore regitur! Felix, quem Dei sapientia regit! Vide dicta Apocal. vi, 2. Hac phrasi significat Siracides sapientiam ita esse hæreditatem sapientis, ut vicissim potius ipse sit hæreditas sapientiæ: sapientiam enim hæreditatem esse, non tam passivam quam activam, quæ, scilicet, sapientem agat, regat et ducat ad omne bonum.

ita exagitatum fuisse commemorat. Similem morem vidi olim Coloniæ Ubiorum, scilicet, novos philosophos non tantum verbis, sed et verberibus probabant, dictitantes ita beanismum deponi. Beanus enim, inquiebant ipsi, juxta singulas nominis litteras, est asinus nesciens vitam studiosorum. Sed cavendum hic ne quid nimis. Multo magis in omnibus Religionibus solent variis durisque experimentis probari novitii, tum ut eorum propositum, an serium et solidum sit, explorent; tum ut eos præparent ad dura quælibet in Religione subeunda; ac præsertim ut faciant eos humiles, dociles, obedientes; de quo vide Cassianum lib. IV De Instit. renunt. cap. iii: «Igitur, inquit, ambiens quis in cœnobii recipi disciplinam, non ante prorsus admittitur, quam diebus decem, vel eo amplius pro foribus excubans indicium perseverantiæ ac desiderii sui, pariterque humilitatis ac patientiæ demonstraverit. Cumque omnium prætereuntium Fratrum genibus provolutus, et ab universis de industria refutatus atque despectus, tanquam non religionis, sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare; injuriis quoque et exprobrationibus multis affectus experimentum dederit constantiæ suæ, qualisque futurus sit in tentationibus, opprobriorum tolerantia declaraverit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus; diligentia summa perquiritur num de pristinis facultatibus suis inhæserit ei vel unius nummi contagio.» Deinde cap. vii et viii, narrat novitios solere probari in xenodochiis serviendo ægrotis, ac deinde tradi magistro, qui eorum non tantum passiones, sed et voluntates cruciet, domet et frangat.

Idem facit Deus cum omnibus Sanctis, præsertim eximiis et heroibus, uti sunt martyres, de quibus Sapient. III, vers. 5, dicitur: «In paucis vexati, in multis bene disponentur.» Græca significantius habent, ὀλίγα παιδευθέντες, μεγάλα εὐεργετηθήσονται, id est, exiguis castigati, multis beneficiis vel felicitatibus afficientur. Causam subdit Sapiens: «Quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.» Hoc est quod ait Apostolus Roman. v, 4: «Tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.» Ita Rabanus.


19. TIMOREM ET METUM, ET PROBATIONEM INDUCET SUPER ILLUM. — Hic ostendit modum, quo sapientia suos discipulos tentat, probat et explorat, nimirum, incutiendo eis «timorem et metum.» Τὸ et probationem non est in Græco, sed ab Interprete additum explicationis gratia, q. d. Inducet ei timorem et metum ad probationem, vel qui sit ejus proba et exploratio. Unde Arabicus clare

he shows the manner in which wisdom tests, proves, and examines her disciples, namely, by striking them with "fear and dread." The words "and trial" are not in the Greek, but were added by the translator for the sake of explanation, as if to say: She will bring fear and dread upon him for testing, or as his trial and examination. Hence the Arabic clearly

vertit: Prius enim contristo illum, et induco super illum timorem et terrorem, et probo illum in tentationibus, quibus illum tento, ut, cum pervenero ad tempus meum, et immersa sit in corde illius doctrina mea, inclinem me ad illum, et colligam illum ad me, et revelem illi universa secreta mea; et Syrus: Timorem et tremorem injiciam ei, et scrutabor eum in tentationibus meis usque ad justitiam, quo implebitur (consolationem recipiet) cor ejus in me, convertar, firmabor cum illo, et revelabo illi omnia abscondita mea.

Prima ergo via, qua Deus utitur erga suos, est via afflictionis, timoris, tristitiæ: eam deinde excipit via consolationis, libertatis, lætitiæ, eo major, quo major præcesserit tristitia. Hinc justificatio impii incipit a timore et terrore mortis, judicii, inferni, etc., ut docet Concilium Tridentinorum sess. VI, cap. vi. Ex adverso via prima, qua utitur dæmon erga suos, est via lætitiæ, lasciviæ et gaudiorum; sed eam mox excipit via tristitiæ, angustiæ et lamenti tum hujus vitæ, tum gehennæ, ad quam ducit. Unde serio, sed sero dicent: «Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.»

ET CRUCIABIT ILLUM IN TRIBULATIONE DOCTRINÆ SUÆ. — Græce, ἐν παιδείᾳ αὐτῆς, id est, in disciplina, vel castigatione sua. Sapientia enim, sive Ethica Christiana castigat et resecat omnes motus gulæ, iræ, superbiæ, concupiscentiæ nobis innatæ, itaque nos cruciat, sicut pueri petulci et lascivientes cruciantur disciplina et virga magistri: παιδεία enim est παίδων, id est, puerorum eruditio, castigatio, institutio. Homo enim animalis similis est puero qui sensu, non ratione, regitur, ideoque puerili virga castigandus est, non hostili gladio necandus. An non castigatur et cruciatur libidinosus continuo a sua carne stimulatus ad libidinem, continuo vicissim a lege Dei ad castitatem adactus? An non cruciatur avarus a lege Dei, quæ ab eo nummos, velut oculos, extorquet, et in pauperes erogari jubet? An non cruciatur a lege charitatis, quæ inimicos diligi jubet, is qui spiritu vindictæ agitatus inimicum in mille frusta concideret, si posset?

DONEC TENTET (et tentando exploret) EUM IN COGITATIONIBUS SUIS. — Perperam pro suis aliqui legunt illius. Nam Græce est δικαιώμασιν αὐτῆς, id est in justificationibus suis, quod Hebræi dicunt bechuccotach, id est, in statutis et legibus suis, an, videlicet, fidelis se subjiciat legibus sapientiæ per omnia, quantumvis naturæ et carni molestis. Itaque credat animus illius, ut confidat illius constantiæ, utque tuto ei se suaque dogmata communicet et committat, utpote qui tantum specimen. Hinc liquet τὸ suis referri ad sapientiam, non ad ejus discipulum.


20. Et firmabit illum, — q. d. Jam probatum

as if to say: Now that he has been tested

et exploratum in stabili et firmo virtutis pacisque statu collocabit. Hæc verba desunt in Græco.

ET ITER ADDUCET DIRECTUM AD ILLUM, — q. d. Faciet viam expeditiorem, sublatis difficultatibus, qua redeat ad ipsum; sive via commodissima ad illum veniens, iter adducet directum ad illum. Græce enim est καὶ πάλιν ἐπανήξει κατ' εὐθεῖαν πρὸς αὐτόν, id est, et rursus redibit recta ad illum. Dixerat enim vers. 18, sapientiam initio oblique et torte ambulare cum discipulo, ut eum probet; hic vero ait eamdem ad jam probatum recta re-

dire, id est, vultum ei rectum, planum et serenum ostendere, eum exhilarare et consolari: sicut enim via obliqua est afflictionis et tentationis, sic ex adverso via recta est consolationis et exsultationis. Unde Arabicus vertit, ut inclinem me ad illum, et colligam illum ad me. Hinc et sequitur:


21. ET LÆTIFICABIT ILLUM (quoad affectum; quoad intellectum vero) DENUDABIT ABSCONSA (arcana) SUA ILLI, ET THESAURIZABIT SUPER ILLUM SCIENTIAM ET INTELLECTUM JUSTITIÆ.

Nota: τὸ thesaurizabit, q. d. Non modice, sed abunde ditabit illum, quasi ingenti thesauro. Celebre est illud Arabum proverbium: «Acquire tibi aurum in mensura, et scientiam sine mensura.» Exstat inter proverbia Arabica, Centuria 2, numero 29.

Moraliter disce hic quanta bona pariat obedientia, qua quis obedit, tum voci et legi, tum inspirationi sapientiæ divinæ.


22. SI AUTEM ABERRAVERIT, DERELINQUET EUM (clare Tigurina, quod si ille defecerit, deseret eumdem, q. d. Si deseras sapientiam, ipsa vicissim deseret te), ET TRADET EUM IN MANUS INIMICI SUI. — Græce, εἰς χεῖρας πτώσεως αὐτοῦ, id est, in manus

(the Zurich version clearly: but if he has fallen away, she will abandon him, as if to say: If you abandon wisdom, she in turn will abandon you), AND SHE WILL HAND HIM OVER TO THE HANDS OF HIS ENEMY. In Greek, εἰς χεῖρας πτώσεως αὐτοῦ, that is, into the hands of

casus sui, q. d. Sinet eum ferri in casum et ruinam suam, in quam deserens viam sapientiæ et salutis sponte incurrit, seque præcipitat. Unde Syrus vertit, si diverterit a me, abjiciam eum et dabo eum in manus raptorum; Arabicus, si reliquerit me, subvertam illum, et tradam illum raptoribus. Tigurina, permittit eum potestati ruinæ ipsius. Hebræi enim per prosopopæiam cuilibet rei tribuunt manum, per eamque significant potestatem, imperium, actionem. Sic dicunt: Non venies in manus peccati, id est, non peccabis, peccato non subjacebis. Ita hic ruinæ datur manus, id est, jus et potestas in ruentem. Hoc est quod ait Paulus Hebr. vi, 4: «Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi futuri, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pænitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.»

Nota prosopopæiam: Toto enim hoc loco inducitur sapientia quasi persona et pædagogus qui suos discipulos docet, eosque primo terret et castigat, deinde obsequentes consolatur et lætificat; contumaces vero deserit sinitque agi in ruinam: quo significat primo, legem Dei (hæc enim est sapientia practica) peccatori initio esse gravem et molestam, eo quod ejus cupiditatibus resistat, easque resecet; eidem vero jam justificato et legi assuefacto esse facilem et jucundam. Secundo, Deum qui est æterna et increata sapientia, eos quos ad se suumque obsequium et regnum vocat, primo tentare et affligere, deinde roborare et exhilarare, uti paulo ante dixi.


Tertia Pars Capitis: Præcepta circa Pudorem Malum


23. FILI, CONSERVA TEMPUS. — Siracides ab encomio sapientiæ transit ad ejus præcepta et dogmata. Quocirca hic incipit tertia pars capitis, qua agit de veritate dicenda, et malo pudore cavendo. Hoc ergo est primum sapientiæ dogma: «Fili, conserva,» vel observa «tempus,» idque dupliciter: primo, ut tempus sumatur pro occasione et opportunitate temporis; unde Tigurina vertit, occasiones observa; nam omnia tempus habent, tempus loquendi, tempus tacendi, etc. Eccli. cap. iii, 1. Magna enim sapientia est nosse et uti occasione dicendi, docendi et agendi, uti ostendi Act. I, 7; unde Arabicus vertit, cognosce loca verborum.

a time to speak, a time to be silent, etc., Ecclesiastes chapter 3:1. For great wisdom consists in knowing and using the occasion for speaking, teaching, and acting, as I showed in Acts 1:7; hence the Arabic translates: know the places of words.

Nota: Græcum συντήρησον verti potest, observa et conserva; tempus enim non tantum observandum, sed et conservandum est, quasi res pretiosissima nobis a Deo concessa ad comparandas opes immortales, puta virtutum, gratiæ et gloriæ æternæ. Hanc temporis gemmam nobis eripere conantur dæmones et mali socii, ut garruli, ludiones, etc., qui idcirco fures temporum appellantur, qui nos sollicitant, ut illud cum ipsis prodigamus, et rebus vanis, imo noxiis et damnosis, impendamus. Jubet ergo Siracides tempus hoc, velut cymelium præstantissimum, et si perdatur irrecuperabile, studiosissime conservari, impendendo illud operibus virtutum, et a vitiis abstinendo. Unde addit: «Et devita a malo.» Hinc a συντήρησον dicitur συντήρησις, id est synteresis, quæ significat attentio-

nem animi et stimulum conscientiæ eam jugiter admonentis, ne quid contra seipsam committat, et ut seipsam integram et a vitiis intactam circumquaque conservet. Unde Syrus vertit, serva tempus; et Palacius, «conserva tempus,» inquit, id est, utere occasione. Ideo enim Litteræ sacræ dicunt: «Omnia tempus habent.» Et humaniores occasionem pingunt cæsarie capillata, occipite nudo, ut, nisi cæsariem a facie arripueris, ab occipite arripere nequeas.

Altior fortasse sensus est, ut noveris vitæ præsentis tempore uti, ne, dum ejus damna vitare studes, in æternæ vitæ damna cadas. Tertius et altior sensus est: Impiis vita fugit; tempus vadit velut vapor, umbra, fumus, nubes, etc. At pii jubentur tenere et servare tempus; quod præstant, cum in tempore æternitatis opera faciunt. Et, licet temporalia sint, quæ nunc gerunt; tenent tamen ea in æternum secum in cœlo duratura. Merita enim nostra et coronæ æternum nobiscum durabunt, dicente Christo: «Thesaurizate vobis thesauros in cœlo,» etc. Quantum sit pretium temporis, intelligunt damnati, qui pro hora pænitentiæ darent totum mundum, omnesque labores et tormenta libenter subirent. Unde Satyricus:

Damna fleo rerum, sed plus fleo damna dierum: Rex poterit rebus succurrere, nemo diebus.

Et Seneca, epist. 118: «Non tam benignum et liberale, inquit, nobis tempus natura dedit, ut ex illo vacet perdere;» et mox: «Ex hoc tempore tam angusto et rapido, et nos auferente, quid juvat majorem partem mittere in vanum?» Tempus hoc est momentum, ex quo pendet Æternitas, vel beatissima, vel miserrima.

Rursum tempus sumi potest pro malitia temporis et sæculi, q. d. Hoc sæculum plenum est laqueis et tentationibus; illas ergo observa, «et devita a malo,» juxta illud Apostoli: «Videte, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt,» Ephes. v, 15. Vide ibi dicta.


24. PRO ANIMA TUA NE CONFUNDARIS DICERE VERUM. — Duo ultima verba non sunt in Græco; sic enim habet, περὶ τῆς ψυχῆς σου μὴ αἰσχυνθῇς, id est, pro anima tua non erubescas. Quod primo, aliqui sic exponunt, q. d. Ne te pudeat animæ tuæ, hoc est, ne te tui ipsius pudeat. Ita Tigurina. Secundo, Vatablus, q. d. Ne quid committas, cur te animæ tuæ pudere possit, aut ne te pudeat animæ tuæ cavere, et prospicere ejus bono ac saluti, vel ea uti fortiter; unicam enim habes animulam, quasi oviculam tibi a Deo concreditam: vide ergo ut eam non perdas, sed salves in æternum. Tertio, Syrus vertit, cave a malo, et a teipso non confundaris, vel contumeliam accipias, q. d. Devita a malo, quia si illud non vitaveris, pudefacies et contumelia afficies te et animam tuam. Accedit huc Arabicus, ne redeas in

last two words are not in the Greek; for it reads thus: περὶ τῆς ψυχῆς σου μὴ αἰσχυνθῇς, that is, for your soul do not be ashamed. First, some explain it thus, as if to say: Do not be ashamed of your soul, that is, do not be ashamed of yourself. So the Zurich version. Secondly, Vatablus says, as if to say: Do not commit anything for which you might be ashamed of your soul, or do not be ashamed to take care of your soul and to provide for its good and salvation, or to use it courageously; for you have but one little soul, like a little sheep entrusted to you by God: see therefore that you do not lose it, but save it forever. Thirdly, the Syriac translates: beware of evil, and do not be ashamed of yourself, or receive insult, as if to say: Shun evil, because if you do not shun it, you will put to shame and insult yourself and your soul. The Arabic also approaches this: do not return to

id, in quo non est mansio præ confusione tua. Quarto, Noster solerter vertit: «Pro anima tua ne confundaris dicere verum.» Omnia enim sequentia usque ad vers. 33, spectant ad pudorem, quo quem pudet dicere verum. Unde multas hujus mali pudoris species recensent. Transit enim Siracides a genere ad speciem usitatissimam, aut certe ad exemplum ubique obvium. Dixerat enim: «Devita a malo;» jam dicit: «Devita a malo pudore; sic enim vitabis omne malum, cujus hic pudor est causa.» Forte etiam Noster in exemplari Græco olim legit, λέγειν τὸ ἀληθές, id est, dicere verum.

Jam τὸ pro anima dupliciter accipi potest: primo, q. d. Non confundaris, non verearis dicere verum pro anima, id est, pro vita tua liberanda a periculo mortis, infamiæ, similisve mali; noli tanti æstimare vitam, ut pro ea tuenda neges veritatem, sed dicito cum Paulo: «Non facio animam meam pretiosiorem quam me,» Act. xx, 24; et cum Davide Psalm. cxviii, 109: «Anima mea in manibus meis semper,» ut eam pro veritate tradam et prodigam. Sensus ergo est, q. d. Non sit tibi carior vita, quam veritas, ut pro illa tuenda hanc neges, neces et jugules præ pudore et timore: pudor enim est pars et species timoris; noli ergo violare veritatem, ut vitam serves; sed si alterutra perdenda sit, potius perde vitam quam veritatem. Ita Palacius.

Secundo et aptius ad sequentia, animam accipias pro conscientia, q. d. «Pro anima,» hoc est, pro animæ tuæ salute, ut scilicet animam, id est, conscientiam tuam illæsam a culpa et pæna serves, non confundaris, nec metuas dicere veritatem, ut significetur causa ob quam non est erubescenda veritas, nempe, salus animæ propriæ, quæ per præposterum pudorem confitendæ veritatis amittitur, inquit Jansenius. «Qui enim, ait Christus Lucæ ix, erubuerit me et sermones meos, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua.» Erubescit autem confiteri veritatem et Christum, non tantum qui negat fidem, sed et qui proximi famam et innocentiam, cum potest et debet, non tuetur; aut qui peccantem non corripit; aut qui peccatum proprium confiteri, cum oportet, erubescit; aut qui veritatem, cum opprimitur, non defendit; quos casus sequentibus versibus exponit et proponit Siracides. In fide res clara est: martyr enim pro anima, id est, æternæ animæ salute, non debet confundi, nec metuere, sed intrepide confiteri veram et orthodoxam fidem, juxta illud Rom. x, 10: «Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem.» Rursum res clara est in mendacio vel silentio pernicioso, cum scilicet quis ex pudore silet veritatem, qua alium injusta morte similive damno liberare poterat et debebat. Igitur in genere, «pro anima,» ut scilicet

vites peccatum mortale, quod mortem affert animæ, «ne confundaris dicere verum.» Nam, ut

ait S. Gregorius in illud Job. xxxi: «Si abscondi quasi homo peccatum meum,» lib. XXII Moral. cap. xxiii: «Usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum defendendo multiplicare.» Hinc illud vulgo tritum: «Error gignit arrogantiam.»

Nota: Verecundia, sive pudor, proprie non est virtus, sed naturalis passio, qualis est ira, miseratio, dolor, timor; timoris enim pars vel comes est pudor. Pudor enim non est aliud quam timor dedecoris, vel infamiæ. Si ergo verum sit dedecus, bonus erit pudor, ut cum quem pudet ebrietatis, similisve vitii: sin falsum sit dedecus, pravus erit pudor, ut cum quem pudet vitii omissi, v. g. quod cum ebriosis non se inebriet, quod cum impudentibus non sit impudens: sicut bona est ira, qua irascimur sceleri et sceleratis; mala, cum irascimur ob negatas cupiditates, aliave vana de causa. Virtutis enim est regere pudorem, iram cæterasque animi passiones, iisque uti ad bonum, ac impedire ne exorbitent et ferantur in malum. Docet ergo hic Siracides in particulari, quibus in rebus pudor sit bonus, et in quibus malus. Ita Aristoteles, lib. IV Ethic. cap. ix, docet verecundiam non esse virtutem, sed passionem naturalem. Nam: «Definitur, inquit, infamiæ metus quidam; existit autem similiter atque metus, qui in rebus formidolosis versatur. Erubescunt enim ii qui pudore afficiuntur; pallescunt autem qui mortem extimescunt. Apparet igitur utrumque quodam modo ad corpus pertinere: quod quidem perturbationis potius, quam habitus proprium videtur.» Idem docet Damascenus, et ex eo S. Thomas II II, Quæst. CXLIV, art. 1, ubi ait: «Verecundia non est virtus, sed laudabilis passio.»

Dices: Aristoteles lib. III Ethic. cap. viii, verecundiam vocat virtutem, dicens: «Hæc fortitudo simillima videtur ei quæ primo loco posita est, quoniam ejus effectrix virtus est: pudor enim et honesti appetitio, videlicet honoris, ac dedecoris, quod turpe est, fuga, eam efficit.» Respondeo, vocatur virtus, id est semivirtus, semen virtutis, via ad virtutem; quia oritur ex desiderio honesti, et timore infamiæ, quæ sunt principia virtutis, et calcar ad eamdem. Dici etiam potest virtus quædam naturalis, quia est congrua constitutio per naturam nobis competens. Denique proprie dicta est virtus, cum est actus non naturalis, sed libere elicitus, quod pudet nos peccati vel vitii, illudque libere refugimus et abhorremus. Unde Plato in Protagora ait: «Justitiam et pudorem esse munera Jovis per Mercurium tributa hominibus, quæ civitates ornarent, et mutua benevolentia cives conciliarent.» Et post pauca: «Omnes siquidem horum participes esse debent.» Idem in Sophista ait, «Homerum asserere, cum deos alios, tum maxime hospitalem Deum inter homines, qui justi pudoris participes

sunt, versari, et hominum contumelias injuriasque inspicere.»

Hinc pudor, cum sit infamiæ metus, pertinet ad appetitum irascibilem: ira enim famæ et honoris est custos. Porro pudor maxime decet pueros, virgines et juvenes, in quibus sæpe est nimius. Unde non plane resecandus, sed moderandus et in bonum dirigendus est. Hinc Plutarchus, tract. De Vitiosa verecundia, ait: «Agricola, cum vitem putat, caute manum admovet, timens ne quid ex his quæ sana sunt, resecet. Sic in vitioso pudore, cave ne imprudens reseces etiam ingenuum pudorem.» Subditque: «Nutrices quoque, dum frequenter pressius extergunt sordes ab infantibus, nonnunquam una cum sordibus carnem abstrahunt, læduntque; sic qui malum pudorem expellunt, lædere quandoque solent etiam bonum.» S. Ambrosius vero lib. I Offic. cap. xviii: «Pulchra, inquit, virtus verecundia, etc., pudicitiæ comes est, cujus societate castitas ipsa tutior est: bonus enim regendæ castitatis pudor est comes; qui, si se prætendat ad ea quæ prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinet.»


25. EST ENIM CONFUSIO ADDUCENS PECCATUM, ET EST CONFUSIO ADDUCENS GLORIAM ET GRATIAM. — Syrus, est confusio, quæ creat peccata; et est confusio, cujus honor gratia ejus; Tigurina, est pudor trahens secum peccatum; est item pudor gloriæ gratiæque conciliator; Græca habent, est confusio adducens peccatum, et est confusio gloria et gratia, id est, causans gloriam et gratiam, q. d. Duplex est pudor: unus vanus et mundanus, quo quis ex pudore et timore hominum non audet dicere verum, aut agere quod justitia agendum dictat; hic adducit peccatum: alter honestus et sanctus, quo quem pudet peccare, aut peccasse, ideoque pœnitet, et vitam emendat; aut quo justus erubescit de sua modica justitia, ideoque ad majorem seipsum excitat; hic adducit gratiam et gloriam, tam apud Deum, quam apud homines. Talis confusio fuit illa S. Antonii, qua, viso S. Paulo Eremita, tantæ sanctitatis memoria compunctus, et ad eam æmulandam accensus, suis discipulis dicebat: «Væ mihi peccatori, qui falso monachi nomen fero! Vidi Eliam, vidi Joannem in deserto, et vere vidi Paulum in paradiso,» uti refert S. Hieronymus in Vita S. Pauli. De utroque hoc pudore fuse aget Siracides in fine cap. xli, et initio cap. xlii.

there is a shame that creates sins; and there is a shame whose honor is its grace; the Zurich version: there is a shame that drags sin along with it; there is also a shame that reconciles glory and grace; the Greek has: there is a shame that brings sin, and there is a shame that is glory and grace, that is, that causes glory and grace, as if to say: Shame is twofold: one is vain and worldly, by which one out of shame and fear of men does not dare to speak the truth or to do what justice dictates should be done; this brings sin. The other is honorable and holy, by which one is ashamed of sinning or of having sinned, and therefore repents and amends his life; or by which a just man blushes at his meager justice and therefore spurs himself to greater things; this brings grace and glory, both before God and before men. Such was the shame of St. Anthony, who, having seen St. Paul the Hermit, was stung by the memory of such great sanctity and inflamed to emulate it, and said to his disciples: "Woe to me, a sinner, who falsely bear the name of monk! I have seen Elijah, I have seen John in the desert, and truly I have seen Paul in paradise," as St. Jerome relates in the Life of St. Paul. Sirach will treat at length of both kinds of shame at the end of chapter 41 and the beginning of chapter 42.

Nota: «Confusio» hic non significat ignominiam, quæ Græce dicitur ἀτιμία, sed pudorem, ut et sæpe alibi: hunc enim significat Græcum αἰσχύνη. Porro S. Gregorius per confusionem accipit perturbationem mentis pœnitentis; hanc enim inducit pudor: explicans enim illud Job. iii: «Occupet eum caligo,» lib. IV Moralium cap. xvii: «Quia, inquit, in caligine oculus confunditur, ipsa per pænitentiam mentis nostræ confusio caligo no-

minatur. Nam, sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdam dicitur: Est confusio adducens gloriam. Cum enim ad mentem male gesta pœnitendo reducimus, gravi mox mœrore confundimur, perstrepit in animo turba cogitationum, mœror conterit, anxietas devastat, in ærumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginis obscuratur. Hæc namque caligo confusionis eorum mentem salubriter oppresserat, quibus Apostolus dicebat: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Hunc ergo peccati diem caligo occupet, id est, blandimentum nequitiæ, afflictio pænitentiæ digno mærore perturbet.» Idem clarius, lib. I, homil. 10 in Ezech.: «Sicut verecundia, ait, laudabilis est in malo; ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientiæ est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Unde scriptum est: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Qui enim erubescit pœnitendo mala quæ fecit, ad vitæ libertatem pervenit; qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit.»

Talis fuit verecundia Lucretiæ, quæ timens infamiam falsam adulterii, qua se eam infamaturum Tarquinius minabatur, permisit se ab eo vitiari: hic ergo mundanus et vitiosus pudor adduxit peccatum, quin et infamiam ac mortem, quam per eumdem effugere cogitabat. Ex adverso pudor S. Susannæ, quo puduit eam peccare in conspectu Dei, ideoque infamiæ, quam ei minabantur senes impudici, periculo ultro se exposuit, adduxit ei gratiam et gloriam apud homines, æque ac apud Deum, Daniel. XIII.

Audi et S. Bernardum, serm. ad Milites templi, cap. xii: «Est pudor adducens peccatum, et pudor adducens gloriam. Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe peccare confunderis: et omnis licet humanus arbiter forte absit, divinum tanquam humanum tanto verecundius revereris aspectum, quanto et verius Deum quam hominem cogitas puriorem; tantoque eum gravius offendi a peccante, quanto constat longius ab illo esse omne peccatum. Hujuscemodi procul dubio pudor fugat opprobrium, parat gloriam, dum aut peccatum omnino non admittit, aut certe admissum et pænitendo punit, et confitendo expellit, si tamen gloria etiam nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Quod si quispiam confiteri confunditur id quoque, unde compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de conscientia perdit, quando malum, quod ex profundo cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit exire, cum eum exemplo Davidis dicere potius oporteret: Et labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. Qui et seipsum redarguens, puto super hominum stulto et irra-

tionabili pudore: Quoniam tacui, inquit, inveteraverunt ossa mea.»

Porro S. Ephrem hunc pudorem ad versum sequentem refert, eique postponit, uti mox ostendam. Exemplum illustre pudoris boni dat S. Hieronymus Pammachium, epist. 36 ad eumdem: Pammachius enim Consul Romanus, defuncta Paulina uxore, S. Paulæ filia, publice monachum professus, spectaculum se facere urbi et orbi non erubuit. Audi S. Hieronymum: «Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut se deridentes derideret? Est confusio, quæ ducit ad mortem; et est confusio, quæ ducit ad vitam. Prima virtus est monachi, contemnere hominum judicia, et semper recordari Apostoli dicentis: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem,» Galat. cap. 1. S. Gregorius exemplum dat Davidem saltantem ante arcam, I Reg. xvi, 14; sic enim ait lib. XXVII Moral. cap. xxxix: «Quid de ejus facto ab aliis sentiatur, ignoro; ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit; saltando autem coram Domino semetipsum vicit.» Sic Martyres, Apostoli et Prophetæ ab impiis ludibria et verbera experti, hæc fortiter pro Deo sustinuerunt, nec illa sibi pudori, sed gloriæ esse duxerunt, uti docet Apostolus Hebr. xi.

Denique S. Augustinus epistola 48, citato hoc loco Eccles.: «Confusio, inquit, adducit peccatum, cum erubescit quisque pravam mutare sententiam, ne aut inconstans putetur, aut diu errasse, seipso judice teneatur. Confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate, et pænitendo in melius commutatur.» Et S. Gregorius hunc locum Eccles. nectens cum illo Ezech. iii, 9: «Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam,» in adamante honorem, in silice ignominiam intelligit: «Si ab auditoribus, inquit, honoraris, si calcaris, aut despiceris, ut nec per illatum honorem refrenetur lingua ex verecundia, nec per despectum taceat ex infirmitate.» S. Ambrosius in Psal. xliii, explicans illud vers. 16: Tota die verecundia (Symmachus, confusio) mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me. «Quæ, inquit, confusio Christi, nisi crux, quod nudus pependit in ea? Et bene tota die: quia ex quo affixus est cruci, usque in horam nonam tenebræ factæ sunt, et post horam nonam lux refulsit usque in vesperum.» Subdit deinde: «Sed, quemadmodum est confusio adducens peccatum; ita est confusio quæ peccatum abolet: ut confusio crucis Domini nostri Jesu Christi, per quem peccata mundantur. Est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa; si, verbi gratia, in persecutione lex sit, ut verberetur Christianus, ut dignitatem

amittat, ut careat privilegio, ut in vincula ducatur.» Nam, ut ait Nazianzenus, Iamb. 23: Est decus summum, pietatis ferre dedecus.

It is the highest glory to bear the disgrace of piety.


26. NE ACCIPIAS FACIEM ADVERSUS FACIEM TUAM, NEC ADVERSUS ANIMAM TUAM MENDACIUM. — Primo, Syrus sic vertit et explicat, ne sis hypocrita, et ne erubescas confiteri offensionem tuam, id est, quod offenderis vel cecideris in aliquod peccatum. Accedit Arabicus, ne decipias temetipsum, et ne confundaris præ confessione delictorum tuorum.

translates and explains it thus: do not be a hypocrite, and do not be ashamed to confess your offense, that is, that you have offended or fallen into some sin. The Arabic concurs: do not deceive yourself, and do not be ashamed before the confession of your sins.

Secundo, Græcum πρόσωπον, tam personam, quam faciem significat. Rursum Hebræi per נשא פנים neso panim, id est, accipere faciem, significant acceptionem personarum. Unde aliqui sic vertunt, ne accipias personam contra animam (Græce enim est ψυχῆ) tuam, et ne confundaris ad casum tuum; sicque exponunt, contra animam tuam, id est, contra teipsum, q. d. Si quis famam tuam læserit, ne ejus personæ, licet magnæ et potentis, ita habeto rationem, ut non ausis teipsum defendere, aut innocentiam tuam tueri. Nam in tali casu pudor noxius est, et homini exitium creat.

Tertio, Palacius sic explicat, q. d. Neminem plus quam te æstimes, ut illius causa pecces; nemo te sit tibi pretiosior. Ideo subjungit: «Nec adversus animam tuam mendacium;» id est, si mendacium est mortale peccatum, scilicet, contra animam tuam, nullius hominis gratia mentiare, puta, propter nullius amorem aut timorem. Si tam pretiosa est anima tua, ut propter eam Deus funderet suam; cur tu non eodem pretio eam æstimes? Eumdem sensum habent sequentia: «Ne reverearis proximum tuum in casu suo;» id est, nihil timeas proximum minantem tibi casus et ruinas, ut propter ejus minas «retineas verbum in tempore salutis.»

Quarto, Tigurina more suo libere vertit, ne cedas ulli faciei, quod animæ tuæ damno fiat; nec in tuam perniciem erubescas, hoc est, uti explicat Vatablus, ne cuivis truculentiæ cedas, aut blanditiis, quominus quæ justa sunt, dicas et facias.

Hic sensus valde est appositus, illique Vulgatam Latinam versionem sic recte adaptes, q. d. Non accipies «faciem» vel personam potentis «adversus faciem tuam,» id est, adversus teipsum, ut, scilicet, præ personæ potentis pudore et timore mentiaris, aut taceas veritatem, quam eloqui necessarium est, vel tibi, vel proximis; itaque tuo mendacio, vel noxio silentio tuam aliorumve famam, vitam, vel animam et conscientiam in periculum præsens et æternum adducas. Unde Græca addunt, et ne reverearis in casum tuum, vel in perniciem tuam; ut, scilicet, ex nimia reverentia et pudore cujuspiam, cadas in peccatum, mortem, infamiam, etc. Hinc et subdit Vulgata versio: «Nec adversus animam tuam mendacium,» scilicet, accipias, vel sustineas, illive cedas, ut illo sinas tuam

animam,» id est, conscientiam, vitam, vel famam opprimi vel infamari a quopiam potente præ pudore; quia, scilicet, ex pusillanimitate non audes illi resistere; sed illi fidenter et animose te oppone, ac veritatem et teipsum, tuamque animam tuere. Posterius enim hoc hemistichium idem est cum priori, illudque explicat more Hebræo. Igitur «adversus animam tuam,» id est, adversus teipsum, vel adversus conscientiam tuam. Ita Jansenius. Quare idem est, «Non accipias adversus animam tuam mendacium,» cum eo quod paulo ante dixit: «Pro anima tua ne confundaris dicere verum.» Siracides enim congeminat sententias, aliisque et aliis idem dicit et inculcat.

Prudenter Plutarchus lib. De Vitiosa verecundia: «Sæpe, inquit, fumum ignominiæ fugientes in ignem ruimus. Egregie Zeno, cum incidisset in adolescentem juxta mœnia furtim ambulantem audissetque quod fugeret amicum, a quo postulabatur ad ferendum falsum testimonium: Quid vis, inquit, ignave? ille ausus est te malo injuriaque afficere, nec erubescit; et tu illi pro justitia non audes obsistere?» Nimirum, pro veritate oportet stare fortes et inverecundos, ac contra impudentes induere impudentiam, ne ex fuga pudoris vani verum incurramus, ac volentes vitare Scyllam incidamus in Charybdim: qui enim ex pudore pravo mentitur, pejerat, etc., ne offendat amicum; hic in longe majorem apud Deum et homines infamiam et vindictam incidet, ob admissum mendacium et perjurium, etc.

Exemplum illustre est in S. Sothere virgine et martyre, quæ cum alias pudoris et castitatis studio faciem velaret; in martyrio tamen eamdem nudavit, ac tyranno constanter opposuit, eamdemque carnifici cædendam ultro læta intrepide exposuit. Audi S. Ambrosium Exhortat. ad Virgin., ante finem: «At non Sotheris vultus sui curam gerebat, quæ cum esset decora facie valde, et nobilis virgo majorum prosapia, consulatus et præfecturas parentum sacra posthabuit fide, et immolare jussa non acquievit. Quam persecutor immanis palmis cædi præcepit, ut tenera virgo dolori cederet aut pudori. At illa, ubi audivit hanc vocem, vultum aperuit, soli invelata atque intecta martyrio, et volens injuriæ occurrit, vultum offerens, ut ibi martyrii fieret sacrificium, ubi solet esse tentamentum pudoris. Gaudebat enim dispendio pulchritudinis, periculum integritatis auferri.» Et mox: «Hæc triumphales retulit martyrii cicatrices, ut imaginem Dei, quam acceperat, reservaret.» Idem, lib. III De Virgin.: «S. Sotheris, inquit, persecutionis ætate servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum, qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit injuriæ, et spectare potius tormenta, quam perpeti, carnifici dedit: tam fortis et patiens, ut cum teneras pœnæ offerret genas, prius carnifex cædendo deficeret, quam Martyr injuriæ cederet.»

Secundo, id est, consolationis, vitam, vel famam; Syrus vertit, et Vincula Justorum, Natan. et Alexandrin. lib. 23.

Ex hoc effatur, paucis hisce docemur: Primo, ne accipias faciem adversus faciem tuam, ne sis hypocrita, et ne cedas ulli offensionum tuarum, ne absorptes personam potentis, vel famam alicujus, aut ex timore aut ex pudore, sinas tuam animam, id est, conscientiam, vitam, vel famam opprimi. Secundo, Gerson, vertit, lata persona, accipere facies, significat acceptiones personarum. Unde aliqui sic vertunt: ne accipias personam contra animam tuam, et ne confundaris ad casum tuum. Tertio, libere Vatablus, ne cuivis truculentiæ cedas aut blanditiis. Quarto, ne cedas ulli faciei quod animæ tuæ damno fiat, nec in tuam perniciem erubescas.

ruinas, ut propter ejus minas a retineas verbum. Non vultum inflexit, non ora convertit: non in tempore salutis, » quo, scilicet, veram fidem gemitum, non lacrymam dedit. Denique, cum et virtutem profitearis et prædices. Sic et Rabanus hæc omnia explicat de Martyribus.

Finally, St. Ephrem, in his treatise On Abstaining from Carnal Desires, places this verse before the preceding one, as if assigning the cause to the effect, and reads it thus: "Do not accept persons against your own face, nor be confounded in your fall. For there is a shame that brings sin, and there is a shame that brings glory and grace;" or, as the same author reads with the Greeks in his treatise On the Fear of God, "there is a shame that is glory and grace."

Est hæc prima pudoris mundani et mali species, qua quis reverentia potentis non audet dicere verum, et mentitur, vel mendacio consentit, in perniciem sui suæque animæ. Sequitur secunda, qua quis erubescit corrigere proximum peccantem vel errantem, de qua ait:

Græce, εἰς κάλλωσιν, id est, ad ornatum, vel pulchritudinem. Quod, primo, sic aliqui explicant, q. d. Ne abscondas sapientiam, ut videaris esse bellus et pulcher, puta, doctus et sapiens. Secundo, melius alii, q. d. Ne abscondas sapientiam, cum illa pandenda et decoranda est, cum, scilicet, pulchrum et decorum est eam promere: quod fit, cum per eam promi poscit Dei gloria, et proximorum salus; quod paulo ante dixit: « in tempore salutis. » Unde Tigurina vertit, ne sapientiam tuam celes, quo minus reddas illustrem. Hunc ergo honorem debemus, non nobis, sed sapientiæ, ut eam enuntiemus, cum per hoc illa decoratur; cum vero illa a stolidis ridetur et spernitur, silenda et celanda est, ne sanctum demus canibus, neve margaritas projiciamus ante porcos, qui illas conculcent et conspurcent, uti monet Christus Matth. VII, 6.

Tertia, est hæc mali pudoris et silentii species, qua quis ex pudore silet sapientiam, cum ipsa eloquio honoranda et decoranda est. Huc facit illud Proverb. XI, vers. 26: « Qui abscondit frumenta, inquit, maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. » Quod explicans D. Gregorius III parte Pastor., admon. 26: « Frumenta, inquit, abscondere, est prædicationis sanctæ apud se verba retinere; in populis autem talis quisque maledicetur, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere poterat, pœna damnatur. »


27. Ne reverearis (Tigurina, ne reformides) PROXIMUM TUUM IN CASU SUO, — q. d. Non pudeat te corripere proximum, cum cadit in aliquod peccatum vel errorem. Unde subdit:

as if to say: Let it not shame you to correct your neighbor when he falls into some sin or error. Whence he adds:


28. NEC RETINEAS VERBUM (correptionis, instructionis et consilii) IN TEMPORE SALUTIS, — quo, scilicet, potes ejus saluti, eum corripiendo et instruendo, consulere. Græca jam aliter habent, nimirum: non erubescas ad casum, vel perniciem tuam; Syrus et Arabicus, non erubescas confiteri delicta tua, uti paulo ante recensui. Porro, pro nec retineas verbum in tempore salutis, Arabicus vertit, ne avarus sis in sermone tuo, cum proderis, id est, cum prodesse poteris; Tigurina, salutiferam occasionem nactus, ne comprimas sermonem. Vere Seneca in Proverbiis: « Amici, inquit, vitia si feras, facis tua. Cum his conversare, qui te corrigant. Secreto admone amicos, palam lauda: vitia transmittit ad posteros, qui præsentibus culpis ignoscit. Bonis nocet, qui malis parcit. » Sic Jethro non erubuit corripere Mosen, ac admonere ut adjutores sibi in regendo populo ascisceret, Exodi XVIII; quin et Comicus amicum hac nota certissima designat: Si quid, inquit, me scis fecisse inscite aut improbe, Si id non accusas, tu ipse objurgandus es.

by which, that is, you can serve his salvation, by correcting and instructing him. The Greek already reads differently, namely: do not be ashamed at your fall, or ruin; the Syriac and Arabic have: do not be ashamed to confess your offenses, as I mentioned a little earlier. Furthermore, for "do not hold back a word in the time of salvation," the Arabic translates: do not be stingy with your speech, when you will be useful, that is, when you can be useful; the Zurich Bible has: having found a salutary occasion, do not suppress your speech. Truly Seneca says in his Proverbs: "If you tolerate a friend's vices, you make them your own. Associate with those who correct you. Admonish friends in secret, praise them openly: he who pardons present faults transmits vices to posterity. He who spares the wicked harms the good." Thus Jethro was not ashamed to correct Moses, and to advise him to take on helpers in governing the people, Exodus 18; and indeed the Comedian designates a friend by this most certain mark: If you know, he says, that I have done something foolishly or wickedly, If you do not accuse me of it, you yourself deserve to be rebuked.

Secundo, « Ne reverearis proximum in casu suo, » q. d. Ne vereare proximum visere et solari, nec te pudeat ejus, cum videris eum a statu suo honorato cecidisse in inopiam et ignominiam: nec retineas eo tempore verbum salutiferum, puta consolatorium, quo eum erigas, instruas, sustentes, uti fecerunt amici Job eum afflictum visitantes et consolantes.

Tertio, Palacius hæc refert ad Martyres animandos in persecutione, q. d. Ne reverearis, id est, ne timeas proximum minantem tibi casus et

facta a docente: opera enim, quia realia, magis vocalia sunt verbis. Ita Lyranus. Aliter Jansenius: Hisce verbis, ait, significatur de qua doctrina sit sermo, nempe, de ea quæ sit firmamentum justitiæ, hoc est, qua homines firmantur in operibus bonis. Aliter quoque Palacius: Sicut, inquit, per verbum agnoscitur magistri doctrina; ita « firmamentum, » seu firmitas et constantia animi agnoscitur in operibus justitiæ: si enim tempore persecutionis operaris justitiam, minime ab ea deflectens, firmum te esse demonstras. Vis hæc omnia velut in speculo videre? Christi vitam coram oculis statue. Videbis eum dicentem: « Non abscondi justitiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo. » Quam vero magni constitit hanc sapientiam non abscondisse, audi sequentia: « Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me. Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, » etc. Ergo in lingua Christi dignoscitur sapientia, sensus, scientia et doctrina, et in ejus operibus firmitas animi.

Græca pro his omnibus tantum habent: nam ex sermone sapientia cognoscitur, et e verbis linguæ eruditio; Syrus, ne abscondas sapientiam tuam, quia in sermone cognoscitur sapientia, et intelligentia in confabulatione; Arabicus, Quoniam scientia ex eloquio cognoscitur, et intelligentiam peccare facit lingua. Sermo enim est mentis speculum et imago. Unde Socrates ad adolescentem: « Loquere, inquit, ut te (tuam mentem, prudentiam, sensa) videam. » Sunt enim verba vehiculum mentis. Est oratio interpres animi. Sermo est lux, qua cor, et ea quæ sunt in corde, videntur. Vere Seneca in Proverbiis: « Imago animi, ait, est sermo; qualis vir, talis oratio. » Et Menander: « Viri character ex sermone cognoscitur. » Porro sermonis firmamentum est opus justitiæ, quod Hebræi dicunt: « Non sermo radix, sed opus, q. d. Semper plus facere debemus, quam dicere. Plus in negotiis gerendis res, quam verba prosunt. Qualis arbor sine radice, talis est sermo sine opere. Quod Orator de virtute dixit, « rem esse, non verba; » idem de scientia dicas. Qui hoc sæculum cum patrum ævo comparant, dicunt patres plus conscientiæ, minus scientiæ habuisse; nos vero plus scientiæ, minus conscientiæ habere. Scientiam adeptus es? laudo; sed magis, si conscientiam: vera enim scientia ita tractanda est, ut melior potius quam doctior evadas, ut pectus instruas magis quam mentem acuas, inquit Palacius.


30. NON CONTRADICAS VERBO VERITATIS ULLO MODO. — Est enim tam divina res veritas, ut sit ipse Deus, ait Palacius. Torquet hæc verba S. Augustinus lib. III Contra Parmen. cap. VI, contra Donatistas, qui imprudenter veritati, æque ac edicto Constantini imperatoris resistebant: « Nonne, inquit, scriptum est: Non contradicas ullo modo veritati? Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? Sed rex homo qui minatur, vel qui judicat ad tempus, molestus est: non sic ille Rex, qui etiam

For truth is so divine a thing that it is God Himself, says Palacius. St. Augustine applies these words in Book III Against Parmenian, chapter 6, against the Donatists, who foolishly resisted truth, just as they resisted the edict of Emperor Constantine: "Is it not written," he says, "Do not contradict truth in any way? But against whom is there contradiction, if not against truth, when one resists even a king who commands something in accordance with truth? But a human king who threatens, or who judges for a time, is troublesome: not so that King, Who is also

ET DE MENDACIO INERUDITIONIS (Græce ἀπαιδευσίας, id est, indisciplinationis, inscitiæ, imperitiæ) TUÆ (hoc est, indisciplinate, inscite, imperite, temere, imprudenter prolato), CONFUNDERE. — Ita Romana et Græca nonnulla, licet Complutensia, Tigurina et alii deleant τῷ mendacio, legantque tantum, de ineruditione tua confundere. Sed tum quoque per ineruditionem intelligitur mendacium, vel falsitas, qua veritati contradicitur; de eo enim sermo præcessit: sicut enim veritas est res divina; ita mendacium est res diabolica. Diabolus enim est « mendax et pater ejus, » scilicet mendacii, Joan. cap. VIII, 44. Est ergo turpissimum a castris veritatis deficere ad castra mendacii (hoc enim est transire a castris Dei ad castra diaboli), maxime viro Christiano, cujus tota laus et salus in veritate consistit.

Est hæc quarta mali pudoris species, opposita secundæ vers. 27. Sicut enim ibi jussit vinci pudorem, qui hominem detinet, ne proximum peccantem corripiat; ita vice versa hic monet eum qui corripitur, ne ex superbo pudore contradicat veritati, ac mendaciter neget se commisisse peccatum de quo arguitur, aut illud quasi recte factum velit excusare et defendere. Unde de eodem subdit: « Non confundaris confiteri peccata tua. » Sensus ergo est, q. d. Si quod mendacium per imprudentiam, incogitantiam, præcipitationem, inscitiam prolocutus es, ubi hoc adverteris, noli illud tueri, sed confundere, revoca et emenda: pudor enim laudabilis est, quo quis errorem humiliter agnoscit et confitetur; vituperabilis vero est, quo quis superbe errorem tueri satagit, ne errasse videatur; nolle enim pudere de pudendo, magnæ est impudentiæ; ac nolle pœnitere de pœnitendo, arrogantis est impœnitentiæ. Huic expositioni favet Tigurina, dum vertit, cave contradicas veritati ullo modo, quamobrem fallacis imperitiæ te pudeat.

Secundo, Jansenius apposite sic exponit, q. d. Pudeat te deprehendi mendacem, dum per imprudentiam tuam, inscitiam et audaciam veritati contradicis, ut quod dicitur, « de mendacio confundere, » accipiatur de mendacio non commisso, sed committendo; hoc enim apte respondet ei quod præcessit: « Non contradicas verbo veritatis, » ideoque « de mendacio confundere, » q. d. Ideoque pudeat te mentiri, quia per mendacium contradicis veritati. Huic expositioni favet Syrus: Ne garrias contra veritatem, et a stultitiis tuis contine te; et Arabicus: Ne adverseris æquitati, neve cum illa contendas, et regredere a delictis tuis, et averte te ab eis.

Unde S. Augustinus, lib. III Contra Parmen. cap. VI, hæc applicans hæreticis qui resistunt fidei, qualis erat Parmenianus et Donatistæ: « Cui autem, inquit, nisi veritati contradicitur, cum etiam regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? Sed rex homo qui minatur, vel qui judicat ad tempus, molestus est: non sic ille Rex, qui etiam

hujus vitæ pudorem, futuri sæculi pudorem ignominiamque fugias; » et S. Augustinus loco citato: « Melius, inquit, est coram uno aliquantulum ruboris tolerare, quam in die judicii coram tot millibus hominum, gravi repulsa, denotatum tabescere. » Secundo, cogitando confessionem nemini esse pudori, sed gloriæ, quod per illam de superbia, peccato, nobis ipsis ac dæmone triumphemus. Unde Nazianzenus loco jam citato: « Perspicuum, inquit, facias te serio atque ex animo peccatum odisse, dum illud tanquam contumelia dignum traducis, ac velut ludibrio exponis, deoque triumphum agis. » Exempla hujus triumphi illustria recenset Climachus grad. 4 et 5 de Pœnitentia.

31. NE CONFUNDARIS CONFITERI PECCATA TUA. — Est hæc quinta pudoris pravi species, qua quis erubescit confiteri peccata. Non loquitur Siracides præcise de Confessione Sacramentali, quippe quæ nondum eo tempore erat instituta; sed generaliter de confessione, qua quis legitime interrogatus, admonitus vel correctus de peccato, illud false negat.

Whence the Greek here adds what our text has in the following verse: Nor contend against the current of a river, as if to say: Do not, by denying the sin of which you are accused, contend against the truth running from the mouth of all, especially of Superiors, against you; because by the force and common voice of truth, as of a river, you will be overcome, and your iniquity, falsehood and impudence will be made more manifest. Wherefore much more does this saying apply to Sacramental Confession, after it was instituted by Christ, in which God commanded and ordained that sins be laid bare, and that one be confounded and repent of them.

Against this teaching and law sinned Adam, when he impudently cast his fault upon Eve, Genesis 3, and was therefore cast out of paradise and punished with death together with all his posterity. But you, if you desire God to be propitious to you, say with David: "Against You alone have I sinned, and done evil before You." Humbly therefore confess your sins to God or to a person, especially if that person has the power and wisdom to convince and punish you, or to forgive your sins and apply a remedy, so that through humble confession and acknowledgment of sin you may obtain pardon, escape punishment, and win mercy and grace.

Moreover, the devil is accustomed to take away the shame that he removed from the sinner while he was sinning, and restore it to him when he wishes to confess, in order to impede confession and keep him captive in sin. Wherefore Tertullian, in his book On Repentance, chapter 10, says: "I presume that many either flee from this work of public confession, or put it off from day to day, being more mindful of shame than of salvation." And soon after ironically: "Truly you have a fine modesty — bold-faced for sinning, but bashful for seeking pardon;" and St. Augustine, or whoever is the author of Book II On Visiting the Sick, chapter 5: "Alas! why are you ashamed," he says, "to confess what you were never ashamed to do?" And St. Bernard in his Sentences: "Why are you ashamed," he says, "to speak of your sin, when you are not ashamed to commit it?"

This shame must be shaken off, first, by fear of the greater shame with which the sinner will be afflicted on the day of judgment; for thus one nail is driven out by another. Whence St. Gregory Nazianzen, in his oration On Holy Baptism, says: "Do not find it burdensome to confess your sin, so that, by means of the shame of this life, you may flee the shame and disgrace of the future age;" and St. Augustine in the passage cited: "It is better," he says, "to endure a little blushing before one person than to waste away on the day of judgment, marked out with severe rejection before so many thousands of people." Second, by reflecting that confession brings not shame but glory to anyone, because through it we triumph over pride, sin, ourselves, and the devil. Whence Nazianzen in the passage already cited: "Make it clear," he says, "that you seriously and sincerely hate sin, by exposing it as deserving of reproach, and setting it forth as something to be mocked, and celebrating a triumph for God." Illustrious examples of this triumph are recounted by Climacus in steps 4 and 5 on Repentance.

Quocirca merito exclamat S. Bernardus, epist. 185 ad Eustachium: « O verecundia, inquit, expers rationis, inimica salutis, totius ignara honoris et honestatis. Hæc plane illa, quam Sapiens loquitur, confusio adducens peccatum. Itane verecundum est homini vinci a Deo, et probro ducitur humiliari sub potenti manu Altissimi? Nam ita rex ille gloriosus David: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Summum victoriæ genus, divinæ cedere majestati; et auctoritati matris Ecclesiæ non reluctari, summus honor et gloria. O perversitas! Non pudet inquinari, et ablui pudet! Est pudor (juxta Sapientem) adducens gloriam; si videlicet peccare pudeat: si non, pudeat vel peccasse; et ita vel sera gloria non carebis; reducente nimirum pudore, quam culpa fugaverat. Secundum tenent beatitudinis locum, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Honorabile tegumentum, de quo loquitur: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Quis mihi tribuat videre te in vestitu deaurato, ut dicamus et tibi: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. »

Idem, serm. 4 inter minores: « Melior est, ait, in malis factis humilis confessio, quam in bonis factis superba gloriatio. » Idem, in Medit. cap. XXXVII: « Omnia in confessione lavantur, conscientia mundatur, amaritudo tollitur, peccatum fugatur, tranquillitas redit, spes reviviscit, animus hilarescit. Post Baptismum nullum aliud est remedium, quam confessionis refugium. Sit ergo devota cordis compunctio, vera oris confessio, discreta carnis mortificatio, repentina vitiorum exstirpatio, læta bonorum operum exhibitio. » Et mox: « Simulata confessio non est confessio, sed duplex confusio. Excludit enim miserationem Dei miseriæ simulatio. Nec dignatio locum habet, ubi fuerit dignitatis præsumptio. Mutuatus est Siracides hanc gnomen a Salomone, Proverb. XVIII, 17: « Justus prior est accusator sui. » Ubi plura de confessione dicam.

ET NE SUBJICIAS TE OMNI HOMINI PRO PECCATO, q. d. Non confundaris confiteri peccata tua; confundere autem de ipso peccato, ita ut nulli (Hebr.

enim, non omni, idem est quod nulli) homini ad peccatum sollicitanti te subjicias ad illud perpetrandum. Priori ergo hemistichio Siracides hortatur ad confessionem peccati patrati, posteriore dehortatur a consensu patrandi. Ita Rabanus, Glossa Interlinearis et Palacius. Hunc sensum exigunt Græca, ne te submittas stulto homini; et Syrus, ne subjicias dementi teipsum; et Arabicus, ne contendas cum insipiente, et ne præbeas nomen tuum stulto. Aliter Lyranus, q. d. Noli te subjicere cuilibet homini, ut cuilibet peccata confitearis; sed ei tantum, qui illa novit, potestque iis salutare remedium adhibere vel ostendere. Aliter quoque Jansenius, qui, ut hæc omnia inter se nectat, ita explicat, q. d. Ne confundaris confiteri peccata tua, dum a sapiente, vel superiore et judice de eis argueris, et « ne pro peccato » a te admisso ulli « homini te subjicias, » hoc est obnoxium facias majori, et novæ reprehensioni ac ultioni, si scilicet mendax inveniaris, dum vis negare, vel excusare peccata commissa. Quare « noli resistere contra faciem potentis, » pro peccato, scilicet a te admisso; hoc est, cum judex, aut quivis alius, qui potest tua mendacia confutare et vindicare, te peccato arguit, noli mendaciis te contra eum defendere, « nec coneris contra ictum fluminis, » id est, nec contra potentiam ejus, qui te veritate oppugnat, obnitere. Id enim perinde est, ac si coneris contra ictum, id est vim fluminis. Verum hæc expositio, licet magis connexa, minus tamen plena, magisque coacta videtur, eique adversatur textus Græcus, Syrus et Arabicus.


32. NOLI RESISTERE CONTRA FACIEM POTENTIS, NEC CONERIS CONTRA ICTUM (Græca Complut., cursum; Romana, fluxum) FLUVII, — q. d. Noli resistere potenti, sive homini, sive populo et multitudini; quia illi resistere non poteris, sicut resistere nequis ictui, id est impetui fluminis. Est disparatum et diversum hoc a præcedenti præceptum, qualia sunt pleraque in hoc libro; apte tamen præcedenti subnectitur, q. d. Ne subjicias te homini pro peccato; sed neque resistas potenti, ubi ille ad peccatum te non urget; illud enim pravitatis est, hoc imprudentiæ. Frustra enim niti, et nihil aliud laborando, quam odium quærere, extremæ dementiæ est, ait ex Sallustio S. Hieronymus. Sic Samuel populo temere regem poscenti, consulte cessit, deditque Saulem, I Regum VIII. Porro Complut. et S. Augustinus in Speculo pro fluminis legunt fulminis. Potens enim et audax similis est fulmini, cujus ictus omnia etiam durissima penetrat, liquat et siderat. Quis huic resistat? Hæc est quasi ratio a priori.

as if to say: Do not resist a powerful person, whether a single man, or a people and multitude; because you will not be able to resist him, just as you cannot resist the force, that is, the rush of a river. This is a separate and different precept from the preceding one, as are most in this book; yet it is aptly connected to the preceding, as if to say: Do not subject yourself to a person on account of sin; but neither resist a powerful person, when he does not urge you to sin; for the former is wickedness, the latter is imprudence. For to strive in vain, and by laboring to achieve nothing other than hatred, is the height of folly, as St. Jerome says, quoting Sallust. Thus Samuel wisely yielded to the people rashly demanding a king, and gave them Saul, 1 Samuel 8. Moreover, the Complutensian and St. Augustine in his Mirror read "lightning" instead of "river." For a powerful and audacious person is like lightning, whose stroke penetrates, melts, and blasts even the hardest things. Who can resist this? This is, as it were, a reason from first principles.

Nota: Hi duo versus, scilicet 30 et 31, qui sic habent in Latina Vulgata: « Ne confundaris confiteri peccata tua, et non subjicias te omni homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. » aliter habent in Græcis codicibus, qui etiam sententiarum membra trajiciunt, puta quædam præponunt, quædam postponunt; sic enim habent, ne erubescas confiteri peccata tua, ne adversus cursum fluminis contendas. Ne te submittas, vel substernas stulto homini, nec vultui potentis cedas. Porro Syrus ad Græcum accedit; ab eo tamen nonnihil discrepat; sic enim habet: ne erubescas confiteri peccata tua, et ne resistas stulto. Ne subjicias dementi teipsum, et ne contendas adversus dominum.

puta principem vel herum; et Arabicus, ne confundaris confiteri peccata tua; ne contendas cum insipiente, et ne præbeas nomen tuum stulto: ne contendas cum principe. Verum hæ versiones et lectiones non tam apte cohærent quam Latina Vulgata: quare ejus auctor Latinus Interpres videtur habuisse emendatius exemplar Græcum, uti hic fatentur et annotarunt Interpretes, non tantum orthodoxi, sed et heterodoxi, imo cacodoxi in fide.

Hanc Siracidis gnomen illustrat apologus arundinis et olivæ apud Æsopum: « De viribus, inquit, arundo et oliva contendebant; cum arundini oliva convicium faceret, utpote imbecillæ, ac facile cedenti ventis omnibus, arundo tacendo nihil locuta est. Ac parumper præstolata, ubi acer afflavit ventus, arundo succussa et inclinata ventis, facile evasit; oliva autem, cum ventis restitisset, vi diffracta est. Affabulatio: Fabula significat eos, qui tempori ac præstantioribus non resistunt, meliores esse iis qui cum potentioribus contendunt. »

Porro Nazianzenus, epist. 57 ad Eudoxium, hanc paræmiam adaptat naturæ, q. d. « Ne coneris contra ictum fluvii, » hoc est, ne coneris contra propensionem naturæ, juxta illud: Tu nihil invita facies dicesve Minerva.

You will do and say nothing if Minerva is unwilling.


33. PRO JUSTITIA AGONIZARE PRO ANIMA TUA, ET USQUE AD MORTEM CERTA PRO JUSTITIA, ET DEUS EXPUGNABIT PRO TE INIMICOS TUOS. — Græca de more hic magis sunt concisa; enim habent, ad mortem usque decerta pro veritate, et Dominus pugnabit pro te. Et sic legit Joannes Maxentius, Præfat. in Dialog. contra Nestor. Et Syrus, usque ad mortem certa pro veritate, et Dominus certabit pro te. Addit Arabicus, et victorem te reddet. Hic versus respicit et spectat ad versum 24: « Pro anima tua ne confundaris dicere verum: » et ad versum 30: « Non contradicas verbo veritatis. » Illis enim hic per gradationem addit: « Usque ad mortem certa pro veritate; » ut ostendat quam nobis curæ et cordi debeat esse veritas, quamque ejus tutelam et patrocinium suscipere debeamus, scilicet ut pro ea dimicemus usque ad mortem. Veritatem intellige, tum fidei et religionis, tum morum, actionum et virtutum, præsertim justitiæ proprie dictæ. Unde Noster solerter vertit, justitiam. Justitia enim generatim hic capitur pro religione, æquitate et qua-

The Greek is here, as usual, more concise; for it reads: Fight unto death for truth, and the Lord will fight for you. And so reads John Maxentius in the preface to his Dialogue against Nestorius. And the Syriac: contend unto death for truth, and the Lord will contend for you. The Arabic adds: and He will make you victorious. This verse looks back to verse 24: "For your soul do not be ashamed to speak the truth;" and to verse 30: "Do not contradict the word of truth." For to those this verse adds by gradation: "Contend even unto death for truth;" to show how much truth ought to be our care and concern, and how much we ought to undertake its guardianship and defense, namely that we should fight for it even unto death. Understand truth both of faith and religion, and of morals, actions, and virtues, especially justice properly so called. Whence our translator skillfully rendered it "justice." For justice is here taken broadly for religion, equity, and every

libet virtute; sed maxime pro justitia proprie dicta: pro ea enim quasi pro anima certare debemus, quia ex justitia et virtute pendet animæ felicitas præsens et æterna, adeoque virtus est animæ salus, imo animæ anima. Ne quis enim dicat: Justitiæ patrocinium ad me non pertinet. Addit: « Agonizare pro anima tua, » q. d. Dum pro justitia agonizas et certas, certas pro anima tua, imo certas pro Deo, qui est prima et increata veritas et justitia, quique animam tibi dedit, ut pro ea et veritate certes usque ad mortem. Unde Dionysius apud Antonium in Melissa, part. I, cap. XXI: « Veritas, inquit, est Deus, utpote unum, non multa secundum naturam. Verum quippe unum est; mendacium autem multiplex. Nam et Christus inquit: Ego sum via, veritas et vita, » Joan. XIV. Hinc Jamblicus apud Stobæum, serm. 11 de Veritate: « Veritas, inquit, ut Græcum ejus etymon indicat, circa Deum et incorruptam Dei actionem versatur. » Græce enim veritas dicitur ἀλήθεια, quod ἀλεῖ, id est molat, θεῖα, id est divina, quod scilicet circa Deum et divina occupetur, ipsaque sit quasi ἄλημα, id est farina Dei et Deitatis.

Nota Græcismum, quo verbum passivum agonizare, quasi deponens sumitur active pro agoniza, certa, conflige, contende, pugna, dimica; Græci enim crebrius usurpant passivum ἀγωνίζομαι, quam activum ἀγωνίζω, pro certo, dimico, etc. Simili modo Noster, certari usurpat pro certare, cap. XI, 9. Porro τὸ agonizare emphasim habet, q. d. Pro anima tua, ut scilicet salves animam tuam, omnes vires exere, totoque conatu certa pro justitia, scilicet ea contentione et agone, qua moribundi in agonia cum morte luctantur. In his enim natura, ut se suamque vitam tueatur, omne suum robur expromit, et extremum potentiæ suæ exerit. Unde multi e mortis periculo eluctantur, et vitæ restituuntur. Aut potius, « agonizare, » id est acerrime certa pro justitia, æque ac olim pugiles et olympionicæ in agone pro corona certabant usque ad mortem. Alludit ad agones Olympicos, similesque Græcorum. In Græcia enim quatuor fuere certamina sacra, quos agones appellabant, scilicet Nemæa, Pythia, Isthmia, Olympia, de quibus vide Budæum in Pandect. De iisdem exstat Archiæ epigramma: Quatuor Argivis certamina sacra feruntur, Bina hominum natis, binaque cœlitibus. Phœbo, ipsique Jovi, Archemoro, et parvo Melicertæ, Poma, oleastra, apium, præmia, pinus erant.

Four sacred contests are celebrated by the Argives,
Two for the children of men, and two for the heavenly ones.
For Phoebus, and for Jove himself, for Archemorus, and little Melicertes,
Apples, wild olives, celery, and pine were the prizes.

Huc quoque allusit Apostolus I Corinth. IX, vers. 25: « Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. » Vide dicta ibidem et Apoc. III, in fine.

Præclare Philo, lib. Quod omnis probus sit liber: « Spectavi, inquit, aliquando certantes pancratio: alterum obtundentem pugnis et calcibus, totisque viribus contendentem ad victoriam, tandem lassum et incoronatum a stadio discedere; alterum carnosum, nervosum, musculosum, refertumque spiritu vere athletico, tanquam saxeum ferreumque nihil plagis cedere, solaque patientia superare adversarium, et ad extremum adipisci victoriam. » Et statim ad mores, uti solet, digressus: « Huic similem, inquit, bonum virum censeo, qui valide confirmatus, certo animi proposito efficit, ut adversarius prius delassetur inferendo injurias, quam ipse quidquam agat præter animi sui sententiam. » Et S. Hieronymus ad Heliodorum: « Quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi vallum? ubi fossa? ubi hiems acta sub pellibus? Ecce de cœlo tuba canit. Ecce cum nubibus debellaturus orbem, Imperator armatus egreditur. Et tu mihi de cubiculo ad aciem: tu de umbra egrederis ad solem? Corpus, assuetum tunicis, loricæ onus non fert; caput, opertum linteo, galeam recusat: mollem otio manum durus exasperat capulus. »

Talis justitiæ pugil fuit S. Joannes Baptista, qui pro jure matrimonii certans et corripiens adulterum Herodem, ab eo martyrio laureatus est. Similes fuere cæteri Martyres. Talis quoque fuit Judas, Jonathas cæterique Machabæi, qui pro justitia, id est, pro justa patriæ et Ecclesiæ defensione, contra Antiochum fortissime depugnarunt, ideoque Deus pro eis, imo pro justitia pugnans, fecit eos victores et gloriosos, ut pauci ingentes hostium copias profligarent, uti narratur in lib. Machab. Milites ergo pro justitia certent usque ad mortem: quin et fidelis quilibet in tentatione positus, quasi miles Christi pro Deo et justitia confligat cum dæmone, mundo et concupiscentia usque ad mortem, cogitans rem agi de anima sua, ejusque salute æterna. Vide S. Cyprianum, Exhortat. ad Martyr., et Tertullianum in Scorpiaco et Exhort. ad Martyres.

Porro apposite hanc sententiam præcedenti subjicit Siracides, q. d. Dixi: « Noli resistere contra faciem potentis. » Sed intellige, si potens ad peccatum te non cogat, aut sollicitet; si enim sollicitet, dico et edico: « Pro justitia agonizare pro anima tua; » quod Palacius sic explicat, q. d. Si silentium tuum injustitiæ periculum, aut damnum cedit, tunc pro ea in agoniam mortis te conjice. Certa contra totum mundum pro pietate, uti certavit S. Athanasius contra orbem pene totum Arianum. Non solus certabis, non solus agonem sustinebis; Deus stat pro te. Resiste ergo iis qui justitiam oppugnant. Intellige, si resistere tibi ex officio incumbat, aut si religio et fides, vel salus propinquorum ex tua resistentia pendeat. Alioqui non adeo obligaris principi iniquo resistere, maxime si non speres ex resistentia remedium affuturum.

Ita S. Cornelius gloriosus Pontifex et martyr, magno et invicto corde restitit Decio, Gallo et Volusiano Imperatoribus omnes ad idololatriam co-

gentibus, ac Romanis cæterisque Christianis resistendi dux et auctor fuit. Quocirca anno Domini 255, truncato capite, martyrii laurea coronatus evolavit in cœlum; ac non multo post S. Leo I, in pontificatu successor, via Appia, ubi illustrem fidei agonem obiverat, templum æternæ quasi gloriæ theatrum in ejus honorem excitavit. Eumdem magnis virtutum elogiis celebrat coævus illi et commilito S. Cyprianus, epistola 1 ad Cornelium: « Exprimi satis non potest, inquit, quanta istic exsultatio fuerit, etc., ducem te illic confessionis fratribus exstitisse, ut, dum præcedis ad gloriam, multos feceris gloriæ comites; et confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri. Virtus illic episcopi præcedentis publice comprobata est, adunatio fraternitatis ostensa est, dum apud vos unus animus, et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est. » Et lib. IV, epist. 2 ad Antonianum de Cornelio: « Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur. » Et inferius: « Quanta in ipso suscepto episcopatu suo virtus! quantum robur animi! qualis firmitas fidei! quod nos simplici corde et perspicere penitus, et laudare debemus, sedisse intrepidum Romæ in sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur; cum multo patientius et tolerabilius audiret levari adversus se æmulum principem, quam constitui Romæ Dei sacerdotem. Nonne hic, frater carissime, summo virtutis et fidei testimonio prædicandus est? Nonne inter gloriosos Confessores et Martyres deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices, et tyranni ferocientis ultores; qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem, et minas, et cruciatus, et tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel cruci figerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere pœnarum viscera ejus et membra laniarent? Etiamsi majestas Domini protegentis, et bonitas sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit; tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit; et tyrannum armis, et bello postmodum victum, prior sacerdotio suo vicit. »

Coævus et fortitudine suppar S. Cornelio fuit S. Babylas, Patriarcha Antiochenus, qui Decium Imperatorem magno satellitio et fastu ingredientem ecclesiam, majore animo et virtute ex ea expulit, ideoque gloriosum obiit martyrium: unde et post mortem in Daphne sepultus, inde dæmones expulit. Quæ admirans S. Joannes Chrysostomus, lib. Contra Gentiles, exclamat: « O animum impertterritum, mentemque excelsam! o cœleste pectus et constantiam Angelicam! Etenim ipsum Sanctæ Litteræ erudierant, mundi hujus res omnes non nisi umbram esse et somnium, et si quid his vanius est. Idcirco cogitationem tra-

ducebat ad supremum illum Regem sedentem super Cherubim, intuentem abyssos, ad thronum illum gloriosum, ad Angelorum myriadas, ad chiliadas Archangelorum. »


34. NOLI CITATUS ESSE IN LINGUA TUA; ET INUTILIS ET REMISSUS IN OPERIBUS TUIS. — In Græcis est hic triplex lectio. Pro citatus enim primo, Noster legit ταχύς, id est celer, velox, citus et citatus; secundo, Romani, legunt τραχύς, id est asper, durus, ferox; tertio, Complut. legunt θρασύς, id est audax, temerarius. Sic et Tigurina, ne in lingua tua, inquit, confidens sis; nec rursum in operibus tuis segnis (νοθρὸς, id est ignavus, imbellis, segnis, tardus, piger, somnolentus); Syrus, ne sis elatus, inquit, in lingua tua, et remissus et debilis in operibus tuis; et Arabicus, ne sis tumidus in lingua tua, et iners et negligens in operibus tuis. Sed melior est lectio nostri Interpretis: sic enim constat antithesis inter citatum in lingua, et remissum in opere; vetat enim hic duo: primo, velocitatem ad loquendum; secundo, tarditatem ad bene operandum, quæ duo vitiosiora sunt, si

In the Greek there is here a triple reading. For "hasty," first, our translator read tachys, that is, swift, fast, speedy and hurried; second, the Roman edition reads trachys, that is, rough, harsh, fierce; third, the Complutensian reads thrasys, that is, bold, reckless. Likewise the Zurich Bible says: do not be, in your tongue, presumptuous; nor again in your works sluggish (nothros, that is, lazy, unwarlike, sluggish, slow, idle, drowsy); the Syriac: do not be exalted, it says, in your tongue, and slack and weak in your works; and the Arabic: do not be swollen in your tongue, and idle and negligent in your works. But the reading of our Translator is better: for thus the antithesis stands between hasty in tongue and slack in work; for he here forbids two things: first, speed in speaking; second, slowness in doing good, which two vices are worse when

jungantur, uti sæpe ea jungi videmus. Cum enim in homine una eademque sit anima, quæ per linguam loquitur, et per manum operatur, atque ipsa sit limitatæ et exiguæ attentionis et virtutis, si totam illam ipsa applicet et exerat in lingua, parum residui habet, quod exerat in manu et actione, præsertim cum lingua et manus, locutio et operatio sint valde disparata et pene contraria. Unde vulgo dicitur: Impigræ linguæ, ignavi animi.

Quocirca prudenter Seneca Lucilium monet, epist. 72: « Summa summarum, inquit, hæc erit: tardiloquum te esse jubeo. » Quin et Psaltes Psal. XXXVIII, 2: « Dixi, ait: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. » Causam dat ibidem S. Augustinus. « Non enim, inquit, lingua frustra in ludo est, nisi quia facile labitur. Custodi ergo vias tuas, et noli delinquere in lingua; perpende quod dicturus es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad exteriorem auditorem. » Ibidem S. Ambrosius: « Aliæ, inquit, sunt viæ, quas debemus sequi; aliæ, quas custodire: sequi vias Domini, custodire nostras, ne in culpam dirigantur. Potes autem custodire, si non cito loquaris. »

Porro hæc sententia, cum sit generalis, variis aptari potest: Primo, promissis, q. d. Noli esse celer in promittendo, tardus in præstando promissum. Secundo, mandatis et imperiis, q. d. Noli esse celer in mandando, tardus in operando, ut multa aliis ordines et mandes; sed nolis ipse manum operi admovere. Verus enim familiæ cœtus et belli dux non dicet suis: Ita facite hoc, milites; sed, eamus, faciamus, commilitones. Primusque suis anteibit et manum operi admovebit, uti dicebat et faciebat Julius Cæsar. Tertio, pigris et acediosis, qui multi sunt in loquendo, remissi in laborando, ut totum sensum, motum et vitam videantur habere in lingua, ac consequen-

philosophi, ac rationem a priori assignat: Nimium manus insensibiles, immobiles et quasi emortuae. Quarto, superbis, qui magna de se jactant, cum nihil opere efficiant. Talis est miles ille Thraso apud Comicum, qui facinora in bellis a se patrate pleno ore buccinabat, cum esset imbellis, ignavus et timidissimus. Quinto, magistris et concionatoribus, qui multa docent sermone, sed nihil opere praestant. Unde illi simile est illud Hebraeorum adagium: « Thalmud sine opere non est magnum Thalmud; » sive: « Doctrina absque opere non est doctrina, » q. d. Non est magnificanda doctrina, aut doctor, qui aliter vivit quam docet. Hujusmodi enim doctrina cadit super corda, sicut imber cadit super saxa, ut quidam sapientum ait; vera enim doctrina exigit ut ad suam quisque vivat, ne ab oratione mores dissentiant: « Non enim est in sermone regnum Dei, sed in virtute, » I Corinth. IV, 20. Sexto, otiosis, loquacibus, garrulis, maledicis, qui sua garrulitate et maledicentia sibi aliisque periculum creant: « Os enim lubricum operatur ruinas, » ait Rabanus. Unde S. Jacobus, cap. 1, vers. 19: « Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. » Ita Zeno audiens adolescentem garrulum: « Aures, inquit, in linguam defluxere, » significans adolescentis esse multa audire, pauca loqui, teste Laertio lib. VII, cap. 1. Idem dicas otioso et loquaci: « Hujus manus in linguam defluxerunt. » Et, ut aiebat Theocritus Chius: « Hujus in ore omnis supellex est, et unicum domicilium. » Idem cum Anaximenes esset dicturus, ita praefatus est: « Incipit verborum flumen, mentis gutta, » significans illum esse multiloquum, sed parum sapientem, uti refert Stobaeus, serm. 34. Tales sunt desidiosi et garruli. Denique R. Samai in Pirke Avoth: « Parcum, ait, te volo in loquendo, multum in agendo. »

Huic gnomae antistrophus est apologus leonis et asini apud Cyrillum, lib. I Apologorum moralium, cap. XVI, cujus titulus: Dic voce tenui, et age actu grandi. « Leonem, inquit, socius asinus antecedens, cum de longe luporum turmam aspiceret, eminus coepit vocem emittere, ut ejus granditate ventosa grex inimicus discederet perculsus. At vero cum hostes a clamore hunc esse asinum cognoscerent, fixi stantes coeperunt ridere, scientes tantum sonitum pectoris minime respondere virtuti cordis. Tunc leo percepta voce statim cucurrit ad socium, atque dixit: Amice, quid tibi est, quod clamasti? — cui ille: Mi frater, grex luporum apparuit, quem grandi voce perterrui, nec se movet; sed mox ad odorem tuum non sine mea admiratione disparuit. Ad haec leo prudenter subridens: Si nosti, inquit, nequam lupus est callidus, clamorem deridet, ac virtutem tantum timet, latratum canis subsannat, dummodo morsum effugiat. »

Idipsum deinde confirmat exemplo militis et

rum expertus miles tubam bellicam, non pavescit, sed gladium; et eruditus philosophus nubis tonitruum non veretur, sed fulgur. Quid enim est clamor, nisi pectoris evacuati et oris sonus effusus? nempe vacua magis sonant, ventosaque concrepant. Quapropter, carissime, qui clamoribus utitur, a sapiente minime timetur. Quoniam ventosus et vacuus sine virtutis soliditate fore cognoscitur. Clamore siquidem iracundiae flamma in clibano cordis accenditur, de qua statim fumus exeritur, et obfuscata ratione virtutis splendor fuscatur. Ex lumine namque rationis oritur virtus. Quare magis prudenter id efficitur, quod inanis apparentiae spreta voce, rei granditate finitur. Sic regularis coeli motus, cum sit actus virtuosus, grandi virtute sine sono completur. Quo dicto de clamorosa voce confusus asinus, a leonis societate discessit. »


35. Noli esse sicut leo in domo tua (dominans, clamans, saeviens, ideoque) evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi. — Graece πανασιαχοπών, id est, phantasia laborans, cerebrosus, qui vanis imaginibus percellitur, insanus in domesticos suos. Syrus pro leo vertit canis, puta molossus, qui est instar leonis; leo enim interiora omnia habet cani similia, uti docet Aristoteles lib. II De Histor. animal. cap. 1. Rursum leonum morsus sanatur, ut canum morsus, uti idem docet lib. IX, cap. 28; nisi pro Syro כלבא kelbo, id est canis, aliis punctis legas Hebraeum כלבוא callabi, id est, sicut leo, uti legit Noster. Sic ergo vertit, ne sis canis (puta impudens, rixosus, mordens, lacerans, devorans) in domo tua, et impetuosus et terribilis in operibus tuis; Arabicus, ne sis fastidiosus, tumultuosus in domo tua, et circumiens et multus in operibus tuis; Tigurina, ne te domi tuae geras in modum leonis, nec in domesticos tuos insane saevias. Vetat patrum et herorum in filios, familiares et servos: primo, nimiam curiositatem; secundo, importunitatem; tertio, saevitiam; quarto, clamores et jurgia; quinto, dominandi libidinem, non ex ratione, sed ex ambitione, cupiditate, saevitia; sexto, insaniam; haec enim dominium faciunt, non herile et paternum, sed tyrannicum, imo belluinum et leoninum, q. d. Noli in familia tua esse sicut leo, ut instar leonis omnia curiose velis scrutari, ad minimos errores clames et rugias, dura imperes, verberes, vindices, omniaque agas pro phantasia et cupiditate, non ex ratione et aequitate; sed potius humanum, aequum, rationabilem, benignum, et quasi socium, patrem et fratrem te eis exhibeas; sunt enim quidam, qui foris apud exteros comes, affabiles et humanos se exhibent; domi vero suis se praestant feros et barbaros, ideoque leones potius quam homines.

In Greek panasiakopon, that is, laboring under fantasy, hot-headed, who is struck by vain imaginations, insane toward his household members. The Syriac translates for "lion" as "dog," namely a mastiff, which is like a lion; for a lion has all its internal parts similar to a dog, as Aristotle teaches in book II of the History of Animals, chapter 1. Again, the bite of lions is healed like the bite of dogs, as the same author teaches in book IX, chapter 28; unless for the Syriac kelbo, that is "dog," with different vowel points you read the Hebrew callabi, that is "like a lion," as our translator reads. Thus he translates: do not be a dog (that is, shameless, quarrelsome, biting, tearing, devouring) in your house, and impetuous and terrible in your works; the Arabic: do not be fastidious, tumultuous in your house, and prowling about and excessive in your works; the Zurich Bible: do not conduct yourself in your house in the manner of a lion, nor rage insanely against your household members. He forbids fathers and masters from exercising toward sons, household members, and servants: first, excessive curiosity; second, importunity; third, cruelty; fourth, shouting and quarrels; fifth, the lust for domination, not from reason but from ambition, greed, and cruelty; sixth, insanity; for these things make dominion not paternal and masterly, but tyrannical, indeed beastly and lion-like, as if to say: Do not be in your family like a lion, so that like a lion you want to scrutinize everything with excessive curiosity, shout and roar at the smallest errors, command harshly, beat, take vengeance, and do everything according to fantasy and desire, not from reason and equity; but rather show yourself to them as humane, fair, reasonable, kind, and as a companion, father, and brother; for there are some who abroad among strangers show themselves courteous, affable, and humane; but at home they present themselves to their own as fierce and barbarous, and therefore as lions rather than men.

Celebre est illud Dionysii apud Sophoclem in Tragoedia: Quisquis tyranni ad tecta se contulit, Fit servus illi, liber et si venerit. Quod Aristippus correxit, subjungens: « Haud servus est, si liber illuc venerit; » significans sapientem, qui spe metuque vacat, esse liberum, etsi serviat. Vide Laertium, lib. II, cap. VIII.

Whoever betakes himself to the tyrant's dwelling
Becomes his slave, even if he came as a free man.

Which Aristippus corrected, adding: "He is not a slave, if he came there as a free man;" signifying that a wise man, who is free from hope and fear, is free even if he serves. See Laertius, book II, chapter 8.

Igitur, si herus natura in iram pronus est, per sapientiam illam domet et frenet. Hinc veteres pinxere leonem inclinantem caput noctuae, quae symbolum est sapientiae, ut significarent iracundos et saevos debere caput, iramque et ferociam submittere sapientiae, ut illi se subdant, ab eaque moderentur, frenentur et regantur, ne praecipites se perdant, et in exitium ruant.

Jam vero sicut sapienter dicitur: « Noli esse sicut leo; » ita pariter dicas: « Noli esse sicut vulpes in domo tua; » ut tua calliditate, dolis et fraudibus tuos fallas, circumvenias, illaquees: ac non raro fit, ut qui in familiae, vel reipublicae principatum astu se insinuat et ingreditur ut vulpes, in eadem regnet ut leo. Porro satius est esse leonem, quam vulpem; leones enim, ait Plinius lib. VIII, cap. XVI, « dolis carent et suspicione; nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. » Unde Hebraeorum est proverbium in Sanhedrin, cap. IV: « Esto potius cauda leonum, quam caput vulpium, » q. d. Da operam, ut potius postremus sis inter viros magnanimos et generosos, quam primus inter callidos et versipelles. Huc facit quod in Aesopi fabulis refertur de leaena, quae vulpi glorianti se multos foetus edere, respondit se unum tantum parere, sed leonem.

Caudae meminit, quia « leonum animi index cauda, sicut equorum aures, » ait Plinius lib. VIII, cap. XVI.

Hac de causa iidem Hebraei dicunt: « Vulpem (aeque ac leonem) in tempore suo adora, » q. d. Hominem callidum et versipellem, quem Apuleius vocat vulpionem, cole et observa, cum est in honore et dignitate, aut cum eges ejus opera; si non ut prosit, saltem ut non obsit. Sic Abraham adoravit filios Heth Gentiles et Chananaeos, ideoque vafros et potentes, Genes. XXIII, 12. Atque hoc singulare est remedium, quo se domestici conservent et tueantur in domo, in qua herus est leo; nimirum, ut humilitate, observantia, patientia, mansuetudine, cultu, leonis iras animosque infringant, eamque molliant et cicurent: nam leo humilianti se parcit, resistentem sternit. Vere enim Poeta: Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni.

It is enough for the magnanimous lion to have laid low the body.

Audi Plinium, lib. VIII, cap. XVI, penes quem sit fides: « Leoni tantum ex feris clementia in supplices; prostratis parcit: et ubi saevit, prius in viros quam in feminas fremit; in infantes, non nisi magna fame. Credit Libya intellectum pervenire ad eos precum. Captivam certe Getuliae reducem audivi, multorum in sylvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se feminam profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimis, caeterisque imperantis, indignam ejus gloria praedam. »


36. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. — Pro porrecta, graece est ἐκτεταμένη, id est, extensa, quae recte opponitur συνεσταλμένη, id est, contractae. Minus apposite ergo quidam legunt, ἐκταχθέν, id est, instructa, ab ἐκτάττομαι, id est, aciem instruo. Syrus, ne sit manus tua extensa ad accipiendum, et sit contracta ad dandum; Arabicus, ne sit manus tua extensa ad sumptionem, et retenta ab elargitione. Notat duo avaritiae vitia: primum est aviditas accipiendi et congregandi; secundum est tenacitas in largiendo. Tigurina vertit, ne manum habeas porrectam ad accipiendum; ad reddendum (ἀποδιδόναι enim significat et dare, et reddere) autem contractam. Qua versione notantur ii qui proni sunt ad emendum, et ad accipiendum mutuo, vel commodato; sed difficiles in solvendo et restituendo.

For "stretched out," the Greek is ektetamene, that is, extended, which is rightly opposed to synestalmene, that is, contracted. Less aptly therefore some read ektachthen, that is, instructed, from ektatomai, that is, I draw up a battle line. The Syriac: let not your hand be extended to receive, and contracted for giving; the Arabic: let not your hand be extended for taking, and withheld from generosity. He notes two vices of avarice: the first is the greed for receiving and accumulating; the second is tightfistedness in giving. The Zurich Bible translates: do not have your hand stretched out to receive; but contracted for repaying (for apodidonai signifies both to give and to repay). By which version are noted those who are inclined to buying, and to receiving on loan or on deposit; but difficult in paying and restoring.

Discant Christiani a Christo et S. Paulo istud: « Beatius est magis dare, quam accipere, » Actor. XX, 35. Vide ibi dicta. Quin et Aristoteles in Ethicis docet virtuti magis proprium esse εὐποιεῖν, quam εὐπασχεῖν, id est beneficium facere, quam accipere. Memorabile est dictum Artaxerxis regis Persarum, qui ab altera manu longiore cognominatus est Longimanus; hic enim cum idcirco quasi monstruosus rideretur, argute respondit « Deum sibi, quasi principi, sapienti elegantia manum ad dandum, puta dexteram, dedisse longissimam; alteram vero ad detrahendum, puta sinistram, dedisse contractam et brevissimam. Regalius enim esse addere, quam adimere; dare, quam accipere. » Sic enim Deus ad dandum est longimanus, ad accipiendum brevimanus. Ita Plutarchus in Apophth. Regum.

Denique ad hunc et praecedentem versiculum spectat illud Nazianzeni in Tetrastichis, quo docet potentiam non nocendo, sed juvando, non accipiendo, sed dando esse ostendendam: Aliis nocendo robur haud monstra tuum, Bene sed merendo, si Deum sequi cupis.

Do not display your strength by harming others,
But by doing good, if you desire to follow God.

Siracidi concinit Ben-Sira Alphabeto 1, littera Thau: « Tam liberalis sit, inquit, tibi manus, quasi semper satur fueris, et non quasi modo demum satur factus; antea vero esurieris. » Saturi enim semper sunt benefici et effusi: qui vero esuriit aliquando, ejusque recordatur, in dando est parcus, utpote memor egestatis suae.

Porro Aristoteles, lib. V Ethicor. cap. III, inter magnanimi et magnanimitatis dotes, hanc, velut unam e praecipuis assignat: « Magnanimus, inquit, talis est, ut afficiat beneficiis alios, ipse affici erubescat. Excellentis enim illud est, hoc ejus qui excellitur, estque ejusmodi, ut plura retribuat: ita enim fiet, ut qui prior contulerit beneficium, insuper debeat beneficiumque accepisse videatur.

neque Thetis beneficia Jovi dicitur commemorare, neque Lacedaemonii ad Athenienses; sed tantummodo ea quibus fuerunt affecti. Magnanimi quoque est a nemine quippiam aut vix tandem petere, sed prompte aliis ministrare. » Atque haec est ratio a priori sententiae Siracidis.

Meminisse praeterea eorum videntur, quibus benigne fecerint; eorum autem a quibus acceperint, minime; quippe cum is, qui acceperit, minor sit eo qui beneficium contulerit; ipsi autem velint esse superiores, unde etiam illa jucunde, haec injucunde audire consueverunt. Atque idcirco