Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet opibus non esse fidendum, nec superbiendum, usque ad vers. 4, ubi tractat de conversione ad paenitentiam, usque ad vers. 11. Inde usque ad finem capitis agit de constante sinceritate in dictis et factis.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 5
1. Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita; nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. 2. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui; 3. et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 4. Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 5. De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 6. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est; multitudinis peccatorum meorum miserebitur. 7. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 8. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. 9. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. 10. Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. 11. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et justitiae. 13. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas; et cum sapientia proferas responsum verum. 14. Si est tibi intellectus, responde proximo tuo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis, subversio est ipsius. 16. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. 17. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem; susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18. Justifica pusillum, et magnum similiter.
Prima Pars Capitis
1. NOLI ATTENDERE AD POSSESSIONES INIQUAS.
1. NOLI ATTENDERE AD POSSESSIONES INIQUAS. — To iniquas jam non est in Graeco, Syro et Arabico; sic enim habet Graecus et Syrus: Ne confidas in divitiis tuis, Arabicus: Ne confidas in armentis tuis. Hebraeum enim מקנה micne significat et possessiones et pecora, sive armenta; in his enim consistebat priscorum, Abrahae, Isaac, Jacob,
sua. Haec enim conspecta pelliciunt, et velut magnes etiam ferreum attrahunt vectis. Idem, nescio an potentius efficit auri fulvus ille color: igitur ne ad ipsum attendas. Basiliscus est ille, quem attendis, aureus splendor: nisi quod ille occidit corpus, hic animam. Ergo, sicut qui in veste sua viperam invenit, non moratur eam aspiciendo; sed quam citissime potest, eam excutit et fugit: ita qui in arca habet aurum injustum, quantocius potest, aurum exterminet et fugiat.
ET NE DIXERIS: EST MIHI SUFFICIENS VITA. — "Vita," id est victus, et vitae subsidia. Graece: Est mihi sufficiens ad vitam, q. d. Ipse mihi meis opibus sufficio, alterius non egeo, nullius opus habeo; mihi enim meis sufficiens sum, imo abundans; hic enim graece vocatur αὐτάρκης. Ita videmus divites aestimare se sibi sufficere. Syrus, ne dicas: Satis habeo; Arabicus, ne dicas: Substantia mea multa est; Tigurina, ne dicas: Ad vitam meam abunde sum instructus, q. d. Habeo opes, ut agam vitam lautam, splendidam, longam, uti dicebat dives ille Evangelicus animae suae, Lucae cap. XII, 19: "Anima, habes multa posita in annos plurimos, acquiesce, comede, bibe, epulare." Ideoque illico "dixit illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cujus erunt? Sic est, qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives." Graece πλουτών, id est ditescens; ut, scilicet per eleemosynas aliaque bona opera ditescat apud Deum, utque per amorem et spem in Deum, ut ei placeat, eoque fruatur, tendat, ac multa merita et praesidia apud Deum quasi divitias recondat, ibique reconditas possideat. Quare recte Regius Psaltes monet: "Divitiae, si affluant, nolite cor apponere," Psalm. LXI, 11.
NIHIL ENIM PRODERIT IN TEMPORE VINDICTAE ET OBDUCTIONIS. — Tigurina, aggressionis, id est, punitionis et calamitatis, uti dixi cap. II, vers. 2, praesertim mortis, in qua avaro et injusto omnia sunt obducta et conclusa, ac de ejus avaritia, dolis et rapinis acris a Deo sumetur ultio. Falso ergo, o avare, credis opes iniquas tibi sufficere ad vitam, utpote quae Deum provocant, ut tibi auferat vitam. Quia enim in iis credis te habere sufficientem vitam, hinc hoc ipso irritas Deum ad adimendum tibi vitam, ut intelligas eam non
Job, etc., possessio et opes. Alii, ne innitaris pecuniis tuis; hoc enim significat Graecum μη ἐπέχε, Hebraice אל השען al tiscan. Alii pro ἐπέχε legunt ἐπίχαιρε, vertuntque, ne laeteris in opibus tuis. Noster ergo, uti vetustius, ita plenius habuit exemplar Graecum, in quo continebatur to iniquas, ut patebit vers. 11. Monet enim Siracides, ne opibus inhiemus, praesertim per injusta lucra, ait Rabanus. Unde vers. 3, Graeca Complutensia habent, Deus enim vindicabit tuam injuriam, qua alios oppressisti, ut habent Syrus et Arabicus, vers. 14. Rursum possessiones indigitat iniquas, quia saepe per iniquitatem acquiruntur, juxta illud: "Omnis dives, aut iniquus, aut iniqui haeres;" quod citat et probat S. Hieronymus epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. I. Unde huc alludens Christus mammonae dat epithetum iniquitatis, id est iniqui, Lucae XVI, vers. 9 et 11, idque quadruplici sensu et causa. Primo, S. Hieronymus in cap. IV. S. Matthaei: "Divitiae, ait, vocantur mammona, quia de iniquitate collectae sunt," quasi mammona derivetur ex מן min, id est a, et כוונה mona, id est violentia, a radice ינה iana, id est vim intulit; licet verius derivetur a מכון taman, id est abscondit; inde enim addito mem heemanttico, Hebraice vocatur מכומון matmon, et Chaldaice elisa littera tet, euphoniae causa, mammon et mammona, q. d. Thesaurus absconditus; solent enim opes et nummi abscondi. Secundo, divitiae vocantur iniquitatis, sive iniquae, id est infidae et fallaces, per hebraismum; quia vanae sunt et mendaces, non verae, non fideles et stabiles; sed illico possessorem deserunt et ad alium herum transeunt. Unde huc alludens Christus, Lucae cap. XVI, vers. 11, ait: "Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis?" Ubi iniquum mammonum opponit vero, puta veris opibus coelestibus et aeternis, quae nulli invito eripi possunt, cum terrenae sint falsae et mendaces, quia specie verarum opum homines fallunt; nec enim mentem explent, et cito pereunt, ac facile eripiuntur. Ita Theophylactus, Euthymius, Beda, Irenaeus, Cyprianus, Cassianus, Gaudentius, et alii quos citat et sequitur ibidem noster Maldonatus. Tertio, "iniquitatis;" quia divitiae sunt materia et illecebrae fraudum, furtorum omnisque peccati, praesertim iniquitatis et injustitiae. Quarto, "iniquitatis;" quia iniqui et impii putant eas solas esse divitias; non enim norunt divinas et coelestes. Ita S. Augustinus, serm. 35 De Verbis Domini. Hasce omnes causas spectat hic Siracides. Unde capite praecedenti, versu ultimo, vetuit earum cupiditatem et studium; hic vero vetat in iis, utpote falsis et fugacibus, collocari spem et fiduciam; versu vero proximo vetabit earumdem ad arrogantiam et fastum, abusum.
Nota metalepsin: "Attendere" enim "ad possessiones iniquas," est eas amare, concupiscere, corradere, in iis sperare, confidere, laetari, superbire; quia quae amamus, concupiscimus et speramus, illa crebro aspicimus, illis attendimus et intendimus; ubi enim est amor, ibi est et oculus. Unde Palacius sic explicat, q. d. Noli opes iniquas concupiscere. Et si eas habes, neque intuitu eas digare; indignae sunt, quae videantur. Jubet Dominus ne aspiciamus vinum in splendore suo; nec meretricem blandientem in pulchritudine
hora sermo completus est," Daniel. cap. IV, 29. Et blasphemus tumidusque Sennacherib: "Quis, ait, est ex omnibus diis terrarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?" Isaiae cap. XXXVI, 20. Ideoque mox angelus e copiis ejus cecidit 185 millia, ac ipsummet per filios trucidavit, Isaiae XXXVII, vers. 36. Quocirca subdit Siracides:
ab opibus, sed a Deo pendere; utque mortalem tuam avaritiam, injustitiam et praefidentiam merita puniat morte, praesenti et aeterna. Idem monuere Poetae. Unde Ovidius lib. V Tristium, eleg. 15:
Divitis ad manes nil feret umbra suos.
Propertius lib. III, Eleg. 4:
Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
Nudus ad infernas, stulte, vehere rates.
Sic etiam Job. XXVII, 19: "Dives, cum dormierit, nihil secum auferet." Psalm. XLVIII, 17: "Ne timueris, cum dives fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; quoniam, cum interierit, non sumet omnia;" hoc est, nihil sumet.
2. NE SEQUARIS IN FORTITUDINE TUA CONCUPISCENTIAM CORDIS TUI
2. NE SEQUARIS IN FORTITUDINE TUA CONCUPISCENTIAM CORDIS TUI, — ut tibi persuadeas et dicas, Per opes viresque meas fortis et potens sum, ideoque mihi licent quaecumque libent. Haec enim divitum opibus suis superbientium et praefidentium est vox. Unde Vatablus vertit, neque ideo animo tuo, aut potentiae, cupiditates cordis tui sequendo indulgeas; Syrus, ne confidas in fortitudine tua, ut ambules in desideriis cordis tui; Arabicus, ne fiduciam habeas in virtute tua, et ne obsequaris concupiscentiae tuae. Prudenter Seneca Tragoedus in Troade: Minimum, ait, libere debet, cui plurimum licet.
3. Et ne dixeris: Quomodo potui (efficere et consequi quod volui et concupivi? q. d. Quam potens evasi, invalui, caeterisque omnibus praevalui; hoc enim significat Hebraeum יכול (yachol), id est, "potui"; Syrus: Quis ita potens est ut ego?) AUT QUIS ME SUBJICIET PROPTER FACTA MEA?
3. Et ne dixeris: Quomodo potui (efficere et consequi quod volui et concupivi? q. d. Quam potens evasi, invalui, caeterisque praevalui; hoc enim significat Hebraeum יכול iachol, id est, potui; Syrus: Quis potens ut ego?) AUT QUIS ME SUBJICIET PROPTER FACTA MEA? — Arabicus: Quisnam me tolerabit? Divitum enim fastus, cupiditas, rapina, ambitio et dominatio est saepe intolerabilis. Vatablus: Quis me propter facinora mea perdomabit? Alii: Quis in me potentatum obtinebit? vel, Quis mei dominabitur? Hoc enim significat Graecum, τίς με δυναστεύσει. Alii: Cujus potentia in facta mea inquiret? Divites enim potentes et superbi eo arrogantiae sensim conscendunt, ut putent se quasi esse deos quosdam terrestres; nec esse Numen, quod eos opibus spoliare, deprimere et subjugare possit. Unde dicunt: "Quis noster Dominus est?" Psalm. XI, vers. 6. Ita insolenter jactabat se Nabuchodonosor dicens: "Nonne haec est Babylon, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae?" Ideoque Deum hac sententia se fulminantem eodem momento audivit: "Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua. Fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Eadem
DEUS ENIM VINDICANS VINDICABIT, — id est, omnino et acriter vindicabit, σού τὴν ὕβριν, id est, tuam injuriam et petulantiam, ut addunt Graeca Complut., qua, scilicet, alios depressisti et oppressisti. Unde Arabicus vertit, Dominus enim vindex est omnibus oppressis et coactis; et Syrus, Dominus enim vindex est omnium oppressorum; sed maxime vindicabit injuriam, qua Dei jugum excutere, teque Deo aequare voluisti: Deus enim saepe alia hominum peccata, licet gravia, punire differt et dissimulat; sed cum eo assurgunt, ut divinitatem invadere, et cum Deo contendere, ac quasi duellum inire velint, illico Deus sui honoris zelotes non ferens tantam arrogantiam, tales e coelo ferire et siderare solet. ut patet ex jam dictis de Nabuchodonosor et Sennacherib. Quibus adde Tyrum ejusque regem, de quo Ezechiel. cap. XXVIII, vers. 2: "Eo quod elevatum est cor tuum et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus; et dedisti cor tuum quasi cor Dei, etc., idcirco interficient et detrahent te. Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum." Et Pharaonem in Aegypti opibus superbientem, de quo Ezech. cap. XXIX, vers. 3: "Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis. Ecce adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum." Sic superbos gigantes theomachos Deus mersit diluvio, Genes. VI; et arrogantem Nemrod cum suis fabricantem turrim Babel, quae coelum contingeret, linguarum divisione mulctavit, et per totum orbem vagos dispersit, Genes. XI.
Secunda Pars Capitis: De Poenitentia
4. NE DIXERIS: PECCAVI, ET QUID MIHI ACCIDIT TRISTE? (To
4. NE DIXERIS: PECCAVI, ET QUID MIHI ACCIDIT TRISTE? (To triste non est in Syro et Graecis nonnullis; illud tamen legit S. Augustinus in Speculo, et S. Cyprianus lib. III Testimon., ac Complutensia habent λυπηρόν, id est, triste, grave, molestum, acerbum, anxium, infestum, miserum; cui opponitur τὸ τερπνόν, id est laetum, hilare, jucundum, delectabile, faustum; sic enim divites
singula ad libram justitiae examinet et praemiet, vel puniat. Sed idem) EST PATIENS REDDITOR, — q. d. Deus moratur et differt reddere et retribuere mala malis, quia ipse sat "patiens;" graece, μακρόθυμος, id est, longanimis, tum quia longanimiter exspectat impios ad poenitentiam; tum quia tarditatem supplicii gravitate compensat, juxta illud: "Dii laneos habent pedes," quibus lente pergunt ad vindictam; "sed ferreas manus," quibus validos infligunt ictus et verbera. Unde Graeca Complut. addunt: οὐ μή σε ἀνῇ, id est, non te dimittet impunitum; sed eo acrius puniet, quo tardius. To redditor jam non est in Graeco, Syro et Arabico. Arabicus sic habet, ne dicas: Deliqui, et non sum cruciatus. Deus enim excelsus est longus patientia et benevolentia; Tigurina, ne dicas: Postquam peccavi, quid mihi triste accidit? Dominus enim patiens quidem est, sed impune te non dimittet; quia enim altissimus est et potentissimus, hinc pariter altissimam habet patientiam, adeoque in ea suam potentiam, imo omnipotentiam ostendit, quod scilicet tot hominum injuriis et sceleribus indignissime lacessitus, irasci nesciat; sed irae, indignationi, vindictae dominetur, maneatque serenus, tranquillus, patiens, imperturbatus, benignus et clemens; sed altissimus pariter, altissimam et summam habet justitiam et vindictam, ut nihil, licet minimum, sinat impunitum. Unde unum peccatum mortale, puta, unum furtum et rapinam, aeternis punit gehennae incendiis.
Reveremini ergo, o mortales, o potentes, potentiores Dei oculos, et vultum omnia cernentem: Dei potentiam exhorrescite; Dei providentiam metuite; Dei patientiam amate et amplectimini; Dei justitiam et vindictam declinate et fugite. Haec ergo omnia Dei attributa notantur hisce tribus Dei epithetis: "Altissimus est patiens redditor;" vel, ut Jansenius legit, "patiens est redditor." To enim patiens notat Dei longanimitatem in dilatione vindictae; to vero redditor notat ejus justitiam in irroganda justa et adaequata poena.
Audi S. Gregorium, homil. 13 in Evangel.: "Conclusit, inquit, Dei pietas duritiem nostram. Non est jam quid homo excusationis inveniat. Deus despicitur, et exspectat; contemni se videt, et revocat; injuriam de contemptu suo suscipit; et tamen quandoque revertentibus etiam praemia promittit. Sed nemo hanc ejus longanimitatem negligat, quia tanto districtiorem justitiam in judicio exiget, quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Hinc Psalmista ait: Deus judex justus, fortis et longanimis. Dicturus quippe longanimem, praemisit justum; ut quem vides peccata delinquentium diu patienter ferre, scias hunc etiam quandoque districte judicare.
Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus enim est patiens redditor. Patiens enim redditor dicitur, quia peccata hominum et patitur et reddit. Nam, quos diu, ut convertantur, tolerat, non conversos durius damnat."
Audi et S. Paulinum epist. 18 ad Delphinum morbo afflictum: "Qui prosperatur, inquit, in vita sua, et viribus confisus sanitatis, inultus dicit: Peccavi, et quid mihi accidit triste? non audeat sibi de corporea felicitate blandiri, metu divinae potestatis adstrictus ad justitiam corrigatur, dum ultricem Domini coelestis manum impiis actibus jure expavescit, quam videt et justis severam; nam, si vos vix citra verbera castigationis evaditis, nos iniqui et peccatores ubi parebimus?"
Porro S. Augustinus, lib. De Patientia: "Patientia, inquit, Dei praedicatur, non in hoc, quod malum aliquod patiatur; sed in hoc, quod exspectat malos, ut convertantur." Quod si nolint converti, uti patiens fuit, ita acer erit redditor et ultor.
Notat S. Chrysostomus homil. 2 in Epist. ad Coloss., Deum ubique in Scriptura vocari μακρόθυμον, id est, longanimem; nusquam vero absolute vocari ὑπομένοντα, id est, patientem, eo quod longanimis dicitur is qui ulcisci potest, etsi tarde ulciscatur; patiens vero, qui tolerat, et nequit sibi injurios ulcisci et plectere. Vide Plutarchum lib. De Sera Numinis vindicta. Denique huc spectat Arabicum proverbium, quod exstat Centuria 2, num. 15: "Homo sine poenitentia, est tanquam fluvius sine aqua; et mulier sine verecundia, tanquam lampas sine lumine;" et num. 17: "O tu, qui male egisti in eo quod praeteriit, esto bene agens in eo quod reliquum est. Qui non anticipat poenitentiam ante mortem, infelix est."
Vere stulti peccatores, qui peccando aeternam damnationem incurrunt, gratiam Dei perdunt, charitatem amittunt, virtutes dilapidant, felicitatem perpetuo duraturam prodigunt; et tamen laeti et hilares dicunt: "Peccavi, et quid mihi accidit triste?" Quasi non esset miserrimum tantis malis se subdidisse, et tanta bona dilapidasse; quasi Altissimus non esset patiens redditor, quasi non esset verum, quod misericordia et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Vere stulti, quos daemones excaecant; sicut Philisthaei ducem inclytum Samsonem, et sicut Chaldaei Sedeciam regem excaecaverunt, ut nec ignominiosam occupationem agitandi molam tam inutilium laborum aspiciant, nec ingressum in Babyloniae confusionem advertant.
iniqui, quibus omnia ex voto succedunt, ex eo quod Deus ultionem differat, promittunt sibi impunitatem, quasi Deus vel non videat, vel non possit punire, vel non velit, aut non curet eorum fraudes et scelera: quibus respondet Deum esse Altissimum, ideoque ex alto omnia eorum scelera videre, posse et velle punire.) Altissimus ENIM (altissimam habet potentiam et providentiam, ut
ut addas peccata peccatis. Verum retinenda est Vulgata lectio, de propitiato peccato, juxta decretum Concilii Tridentini, sess. IV; illa enim solerter explicat lectionem Graecam, uti mox ostendam.
Porro lectio Graeca duplicem admittit sensum; potest enim accipi de propitiatione praeterita, potest et de futura. De futura accipit Jansenius, idque colligit ex eo quod sequitur: et addas peccata peccatis, ut sensus sit: Noli tibi certo promittere, quod Deus propitiabitur peccatis tuis, quodque illorum ab eo veniam obtinebis, ut de Dei misericordia et venia ab eo obtinenda praefidens liberius pecces, et peccata peccatis accumules. Itaque, postquam superiori sententia resecuit libertatem peccandi ex praesumptione impunitatis, propter vindictae dilationem; jam hac sententia eamdem libertatem resecat ex praesumptione facilis miserationis divinae: quam quia plerique se facile statim consecuturos confidunt, hinc libere peccata peccatis adjiciunt; duo enim haec sunt, quae faciunt homines libere peccare: dilatio scilicet vindictae divinae, et praesumptio de faciliter obtinenda Dei misericordia. Quare ex hoc loco non satis firmum colligitur argumentum contra haeresim hujus temporis, quae docet fideles certo credere debere sibi remissa esse peccata, seque esse justos, imo praedestinatos, certoque salvandos. Haec Jansenius.
Verum alii passim melius hunc locum accipiunt de propitiatione praeterita, indeque valide argumentantur contra haeresim jam dictam: sensus enim est, q. d. Esto confidas ad poenitentiam et sacrificia pro peccato, Levit. IV praescripta, ac Sacramenta a Christo in lege nova praescribenda, tibi peccatum esse propitiatum et condonatum; noli tamen de eo esse securus et sine metu, ne forte confidentia, poenitentia et dispositio tua sit falsa, ideoque peccatum tibi non sit condonatum; quia "nescit homo utrum amore an odio dignus sit," Eccles. IX, 1. Rursum noli esse sine metu: quia esto culpa sit remissa, remanet tamen poena tibi luenda, vel hic, vel in Purgatorio; et nescis an pro hac poena ex aequo satisfeceris.
Idem est sensus Graecae lectionis, uti solerter advertit noster Interpres, qui idcirco pro de propitiatu peccati, recte et clare vertit, de propitiato peccato. Sensus enim Graece est, q. d. Noli de propitiatione et placatione peccati esse sine metu, quasi certus sis illud tibi esse propitiatum et remissum, ut hac persuasione fias confidentior et audacior ad iterandum peccatum, et ad addendum peccata peccatis; quia, scilicet, tibi persuades, pari certitudine et facilitate, illa quoque, cum ad Deum ingemueris, tibi esse condonanda. Ita Bellarminus, lib. III De Justific. cap. IV; Gabriel Vasquez I II, tom. II, disp. CXII, cap. IV, in fine, Gregorius de Valentia I II, tractat. De Gratia, disp. VIII, Quaest. IV, puncto 4; Suarez, tract. De Gratia, part. III, lib. IX, cap. IX, et alii.
Hunc esse sensum probatur primo, quia eum exigit versio Vulgata, "de propitiato peccato;" quam esse retinendam et tuendam sanxit Concilium Tridentinum.
Secundo, quia de futura peccatorum propitiatione et remissione illico subdit Sapiens: "Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur." Ergo quod hic dicit: "De propitiatu peccati noli esse sine metu," accipiendum est de propitiatione praeterita, non futura: alioqui enim idem diceret, essetque battologia, et superflua ac inanis ejusdem repetitio.
Tertio, quia de praeterito peccato hic agi patet, ex eo quod immediate praecessit: "Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste?" Sicut ergo ibi agit de praeterita impunitate, sive remissione poenae; ita hic agit de praeterita remissione culpae.
Quarto, quia de praeterita remissione apposite dicitur modeste: "De propitiatu peccati noli esse sine metu," non de futura. De futura enim asperius et rigidius dicendum esset: Omnino metue, fuge et horre peccatum futurum, quia plane incertus es et dubius an illius veniam consequeris, tum quia nescis an illo peracto supervives; forte enim Deus in flagranti delicto, aut paulo post morte subitanea te puniet; tum quia nescis an Deus dabit tibi gratiam efficacem, ut poeniteas eo dolore et proposito serio qui ad remissionem requiritur.
Quinto, quia Syrus et Arabicus vertunt, ne confidas de remissione, quasi persuadens tibi peccata jam esse remissa: ne peccata peccatis addas. Et Tigurina, quam admittunt, imo sibi arrogant haeretici: Super data venia ne sis securus, ut peccata peccatis amplius accumules.
Sexto, quia simili modo ait Eccles. cap. XXI, vers. 1: "Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur." Ubi duplicem sollicitudinem exigit, unam pro futuris, alteram pro praeteritis; unde ait: "Et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur." Quibus verbis significat, eum qui peccavit, semper debere esse sollicitum obtinendae remissionis; quia nimirum, nunquam potest esse certus quod illam obtinuerit. Sic igitur et hic monet primo: Ne sis securus de remissione praescripta, quasi certo existimes te illam a Deo accepisse: sed adhuc conteraris, et sollicite ores, ut tibi peccata dimittantur deinde, ut caveas in futurum, et non addas peccato peccatum spe facilis indulgentiae.
Denique, et si daremus haereticis hic agi de propitiatione futura, tamen inde recte colligeremus idem de praeterita. Cur enim tibi metuendum est de propitiatione futura? Utique, quia nescis an veram seriamque acturus sis poenitentiam. Ergo, sicut non es securus de propitiatione futura; sic nec de praeterita.
Dices: Hic agi de propitiatione futura, non praeterita, arguit id quod sequitur: "Multitudinis peccatorum meorum miserebitur." Respondeo, illa verba non pertinent ad priorem hujus versiculi partem: "De propitiato peccato noli esse sine metu," quia hoc jam est propitiatum et praeteritum; sed ad posteriorem: "Neque adjicias peccatum super peccatum." Ecclesiasticus enim hic ponit duas praesumptionis species: primam, praesumptionem remissionis peccatorum praeteritorum; secundam, futurorum.
Dices secundo: Ambrosius Catharinus, opusc. De Certitudine gratiae, ubi docet justos posse esse certos certitudine, non fidei, sed theologica, de sua remissione et gratia, fatetur quidem hic agi de propitiatione praeterita: attamen metum refert non ad eam, sed ad futuram in peccatum recidivam, q. d. Esto certus sis propitiatum tibi esse peccatum; tamen noli plane esse securus et sine metu, ne videlicet in idem aliudve peccatum ex praefidentia iterum recidas et prolabaris; ac si dictum esset: Propter propitiationem, quam accepisti, noli esse sine metu. Verum aliud est propter propitiationem, aliud "de propitiatione noli esse sine metu." Ratio Catharini est: Metus omnis est de futuro, non de praeterito; de praeterito enim malo dolemus; at non nisi futurum metuimus. Respondeo, metum etiam esse de praeterito, cum praeteritum respectum habet ad futurum, v.g. metuit reus ne advocatus non satis efficaciter causam suam egerit, ut propterea a judice sit damnandus. Sic hic metuit justus, ne peccatum non sit sibi condonatum, ut propterea a Deo sit puniendus, et mancipandus gehennae.
Porro metus hic de propitiato peccato non est is, quo quis metuit ne Deus peccatum propitiatum revocet, iterumque imputet ei qui illud commisit; sicut homines subinde debita et offensas remissas revocant et puniunt. Nam, quod Deus semel condonavit, semper et in aeternum condonavit: "Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei," Rom. XI, 29.
Denique to in abundantia, id est, multum, quod habent Graeca, tum ad praecedens referri potest, q. d. De propitiato peccato noli esse securus multum; tum ad sequens, q. d. In abundantia, id est abundanter, ne addas peccata peccatis, ne eorum copiam accumules. Nove Novator quidam sic vertit et exponit: "De expiatione securus ne esto in abundantia," q. d. "Ne confidas opibus tuis fore ut iis redimas peccata tua."
Moraliter, Spiritus Sanctus justis omnibus hic sanctum timorem incutit. Non enim vult eos de venia et justitia esse certos, sed timidos et pavidos, ut hoc timore humiles semper existant, aeque ac cauti et ferventes in studio poenitentiae caeterarumque virtutum. Equidem et rei tantae magnitudo, quanta est salus aeterna, hoc efficere in omnibus hominibus debet, ut nunquam sibi satis cavisse existiment; et peccatorum odium, nempe, tam turpis rei, si verum est odium, hoc quoque requirit, ut ea etiam condonata, nos ta-
peccatorum meorum miserebitur." Respondeo, illa verba non pertinent ad priorem hujus versiculi partem: "De propitiato peccato noli esse sine metu," quia hoc jam est propitiatum et praeteritum; sed ad posteriorem: "Neque adjicias peccatum super peccatum." Ecclesiasticus enim hic ponit duas praesumptionis species: primam, praesumptionem remissionis peccatorum praeteritorum; secundam, futurorum.
men ultro vindicemus, et quasi hostes, qui tantopere nocuerunt, voluntariis poenis puniamus. Est enim in hoc genere valde considerandum quod lib. IV Moral. cap. XVII, S. Gregorius ait: "Nullum peccatum Dominus inultum relaxat; aut enim nos flendo insequimur, aut ipse judicando reservat." Atque idem, lib. IX Moralium, cap. XVII, hoc etiam illo sacrae Scripturae testimonio confirmat, ubi beatus Job Domino loquitur: "Sciens, inquit, quod non parceres delinquenti. Delinquenti Dominus non parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans punit." Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur.
Quo etiam pertinet illud S. Augustini dictum, quod merito laudatur a Possidonio, qui ejus Vitam scripsit, qui hoc monere solebat, "etiam laudatos quoslibet sacerdotes, nunquam committere debere, ut sine justa et congruenti poenitentia ex hac vita decederent." Ita S. Petrus peccatum negationis Christi, licet sibi remissum, tota vita flevit, et quotidie ad gallicinium ejus memor ubertim lacrymabatur, adeo ut ex assiduo fletu oculos haberet rubicundos et quasi sanguine respersos, teste Nicephoro lib. II, cap. XXXVII, et Baronio, anno Christi 69, cap. XXIX. Ita S. Magdalena, licet a Christo audisset: "Remittuntur tibi peccata," tamen usque ad mortem ea deflevit, ac ab hominum omnium conversatione in Baumam secessit, ibique poenitens omnibus saeculis vivum poenitentiae exemplar seipsam constituit.
Idem fecere S. Pelagia poenitens, S. Maria Aegyptiaca, S. Guilielmus Aquitaniae Dux, conversus a S. Bernardo, multique alii, ut peccati veniam, gratiam et animae salutem assecurarent, ac in tuto collocarent. Tremenda enim est sententia S. Ambrosii, lib. II De Poenitentia, cap. X: "Facilius, ait, inveni, qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam. An quisquam illam poenitentiam putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum saeculo est, somno ipsi minus indulgendum quam natura postulat, interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus, vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui: se ipsum homo abneget, et totus immutetur." Subdit exemplum: "Sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt, propter amores meretricios peregre profectum, et abolito amore regressum postea veteri occurrisse dilectae: quae, ubi non interpellata, mirata putaverit non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego sum, responderit ille: Sed ego non sum. Unde bene Dominus ait: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Etenim qui mortui et sepulti Christo sunt, non debent iterum velut viventes de hoc mundo decernere. Ne tetigeritis (inquit), nec attaminaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam
5. DE PROPITIATO PECCATO NOLI ESSE SINE METU.
5. DE PROPITIATO PECCATO NOLI ESSE SINE METU. — Ita Romana et pleraque Biblia Latina; manuscripta tamen legunt, de propitiatu peccatorum; sicque legendum esse censent, non tantum Kemnitius et haeretici; sed et Glossa, Jansenius, quin et S. Augustinus in Speculo. Probant, quia sic habent Graeca: περὶ ἐξιλασμοῦ μὴ ἄφοβος γίνου ἐν πλεονασμῷ προσθεῖναι ἁμαρτίας ἐφ᾽ ἁμαρτίαις, id est, de propitiatu seu propitiatione, ne sis sine timore, ut addas peccata peccatis.
ipso usu, eo quod ipse hujus vitae usus corruptus sit integritatis." Denique audi quid Gregoriae, quae Imperatrici erat a cubiculis, flagitanti, ut remissionis peccatorum revelationem et certitudinem acciperet, rescribat S. Gregorius, lib. VI, epistola 22: "Rem, inquit, difficilem et inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum, cui revelatio dari debeat; inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum jam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis: quae dies quousque veniat semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. Certe Paulus Apostolus jam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque deductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret; et tamen adhuc trepidans dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Adhuc timet, qui jam ad coelum ducitur; et jam timere non vult, qui adhuc in terra conversatur?"
Porro finis et fructus hujus sententiae est, ut ex ea profunde nos coram Deo humiliemus, ejusque sacro metu percellamur, ac cum timore et tremore nostram salutem operemur, cogitantes quod certi sumus nos Deum offendisse, incerti an offensam nobis condonarit. Idque significant verba S. Gregorii jam recitata; hic enim metus acer est stimulus ad veram poenitentiam omnemque virtutem; quocirca veniam et salutem nobis quasi assecurat: ipse enim est donum Dei, quod Spiritus Sanctus electis immittere solet, ut per illud quasi per viam regiam eos deducat ad suam felicitatem et gloriam: qui ergo illum in se sentit, sciat se habere pignus suae salutis. Unde S. Bernardus, serm. in illud Proverb. III, 13: Beatus homo, qui invenit sapientiam. "Invenisti, inquit, plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus saeculi desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas." Idem, serm. 15 in psal. XC Qui habitat: "Est, inquit, is ipse timor firmissima quaedam et efficax materia spei. Siquidem maximum quoddam Dei donum timor iste, et ex perceptione praesentium firma est exspectatio futurorum. Postremo beneplacitum est Domino super timentes eum (Psal. CXLVI, 11), et utique vita in voluntate ejus, et in beneplacito ejus salus aeterna." Idem, serm. 54 in Cant.: In veritate didici nihil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. Beatus homo, qui semper est pavidus," Proverb. XXVIII, 14. Huc facit illud Isaiae XXVI, 8, juxta Septuaginta: "A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis."
NEQUE ADJICIAS PECCATUM SUPER PECCATUM. — Est haec altera, ut dixi, praesumptionis species, qua quis praesumens de Dei misericordia peccata
peccatis accumulat. Unde eam explicans subdit:
6. ET NE DICAS: MISERATIO DOMINI MAGNA EST, MULTITUDINIS PECCATORUM MEORUM MISEREBITUR
6. ET NE DICAS: MISERATIO DOMINI MAGNA EST, MULTITUDINIS PECCATORUM MEORUM MISEREBITUR, — ea mihi, cum poenituero ejusque misericordiam imploravero, illico condonet. Unde Syrus hunc versum transponens, et praecedenti praeponens, aeque ac Arabicus, ita vertit, ne dicas: Misericors est Dominus, et multitudinem debitorum dimittet mihi. Est enim praesumptio haec peccatum in Spiritum Sanctum: quia misericordia et bonitate ejus abutitur ad malitiam, eamque torquet ad iterandum peccata. Misericordia Domini, ait Palacius, magna est, non ut adjicias peccata, sed ut remittenda credas, si amplius ea non committere decernas. Immane flagitium est, misericordiam Dei lenam facere diaboli; e quod per misericordiam, per quam Deo conjungi debueras, diabolo conjugare. Ergo misericordiam, quam Deus in asylum peccatoribus proposuerat (in templum sancti Dei, ubi esset Deus propitiandus), tu fecisti velut lupanar diaboli, ubi diabolo festa celebrantur. Ergo ne in misericordia ad peccatum confidas; nam misericordia et ira ab illo cito proximant.
7. MISERICORDIA ENIM ET IRA AB ILLO CITO PROXIMANT (Graece ταχυνεῖ, id est, festinabit, cito veniet). ET IN PECCATORES RESPICIT (Graece ἀναπαύσει, id est, requiescet super) IRA ILLIUS
7. MISERICORDIA ENIM ET IRA AB ILLO CITO PROXIMANT (Graece ταχυνεῖ, id est, festinabit, cito veniet). ET IN PECCATORES RESPICIT (Graece ἀναπαύσει, id est, requiescet) IRA ILLIUS, — q. d. Sicut Dei misericordia cito adest et subvenit poenitentibus, ut Magdalenae, latroni in cruce, Saulo, etc., ita et ira Dei cito ingruet peccatoribus impoenitentibus, eosque subito et ex improviso nil tale exspectantes occupabit, uti praeoccupavit Luciferum, Cainum, Saulem, ac omnes homines in diluvio, et Sodomitas in conflagratione Pentapolis. Peccatores vocat eos, qui habitum habent peccandi, in eoque se obfirmant et obdurant; ad hos enim pertinet, non misericordia, sed ira et vindicta Dei; imo super eos requiescet jugiter et in aeternum, nimirum, in aeternis gehennae tormentis. Unde Syrus vertit, quia misericordia et ira cum eo sunt, et super impios morabitur furor ejus; Vatablus, tum enim ira quam misericordia festinat ab eo, et in scelerosos furor ejus incumbet.
Porro Palacius to cito proximant, tripliciter explicat. Primo, q. d. Cum peccatoribus ira venit, quamvis tardissime veniat, cito venisse videtur. Adeo enim demersi sunt in deliciis suis, ut breve videatur quod longum est. Ita enim eum nimis delectamur aliquid videndo, audiendo, gustando, brevis omnis mora videtur. Secundo, brevis est vita nostra. In tam brevi spatio nihil est tardum. Ideo miseri dicunt: "Nos nati statim desivimus esse." Lege quae viri pii et quae iniqui dicunt de vitae nostrae brevitate, Sapient. cap. V. Tertio, omne peccatum ex natura sua citam poenam requirit, si cito illa non venit, id est misericordia Dei. Sed aliquando permittit Deus poenam jure saevire; tunc cito venit.
Rursum pondera to respicit, q. d. Ut leo famescens, in objectum sibi cadaver respicit, in illud cupiens insilire: ita ira Dei in scelera nostra conjectos oculos habet, gestiens in illa desilire; et desilit actu, cum per misericordiam Dei sibi facultas non denegatur.
Quaestio, aliqui sic explicant, q. d. Festinat quidem ira divina ad peccatores in suis malis obstinatos puniendos; at in ea festinatione non procedit solitaria, sed comite misericordia; quae tunc maxime elucet, cum peccatores cito feriuntur, ne, si diutius suis sceleribus vacare permittantur, majora ad supplicia reserventur. Ita S. Chrysostomus, homil. 25 in Genes., docet festinare Dei ultionem, cum homines in peccatis obdormiunt; idque non tantum ex justitia, ut eos puniat, sed etiam ex misericordia, ne gravius puniat, quos praevidet, si diutius supersint, gravius peccaturos, ideoque acerbius puniendos.
Tropologice, Rabanus hic docet quemlibet justum semper ob oculos sibi ponere debere tam justitiam et iram, quam misericordiam Dei, ut ex illa timorem, ex hac spem concipiat et alat. "Beneplacitum est enim Domino super timentes eum, et in eis qui sperant in misericordia ejus. Hinc in lege praeceptum est Deuter. XXIV, 6: Ne auferas loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Superior enim mola est spes, inferior est timor; spes enim ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit." Hae ergo duae molae, id est, duo lapides molares, jungi debent: "Ut una sine altera inutiliter non habeatur. In peccatoris enim pectore incessanter debet spes et formido conjungi; quia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam timeat; incassum justitiam metuit, si non etiam de misericordia confidat." Haec Rabanus.
8 et 9. Non tardes converti ad Dominum, et ne DIFFERAS DE DIE IN DIEM (ut usurpes corvinum cras, cras
8 et 9. Non tardes converti ad Dominum, et ne DIFFERAS DE DIE IN DIEM (ut usurpes corvinum cras, cras convertar, et vitam in melius commutabo. Rationem subdit): Subito ENIM VENIET IRA ILLIUS, ET IN TEMPORE VINDICTAE DISPERDET TE. — Legit Interpres cum Romanis, ἐξολοθρεύσει σε, id est, disperdet te; sic et S. Augustinus in Speculo. Verum Complut. legunt, ἀπολῇ, id est, disperderis; alii ἀφελεῖ, id est, auferet te. Porro Complut. quaedam interserunt adduntque, sic enim habent: subito enim egredietur ira Domini; et cum negligens fueris, detereris, et in tempore vindictae disperderis; Syrus, ne cuncteris poenitere coram Deo, et ne impedimentum patiaris, (q. d. Omnem poenitendi moram abrumpe et perfringe) de die in diem; quia repente egredietur furor, et in tempore retributionis perditio; Vatablus, ne differas converti ad Dominum, nec diem ex die ducas; nam ira Domini repente erumpet, rerumque securus, profligaberis, et tempore ultionis peribis. Quis enim viperam lethiferam manu ferat, et non statim excutiat? Quis pestem in corpore alat? Quis hostem capitalem intra moenia ferat? Quis cadaver vermibus horridum domi toleret? Quis daemonem in mente gestet? Peccatum lethale est vipera, est pestis, est hostis, est
cupiens insilire: ita ira Dei in scelera nostra conjectos oculos habet, gestiens in illa desilire; et desilit actu, cum per misericordiam Dei sibi facultas non denegatur.
Audi S. Basilium Admonit. ad filium spiritalem, sapienter eum de cita poenitentia monentem: "Quando, inquit, te peccatis obnoxium senseris, ad poenitentiam cito converti non confundaris; qui enim hic poenituerit, in novissimo non poenitebit. Clementer enim Dominus ad poenitentiam confugientes suscipit. Et ne misericordia Dei fretus peccata peccatis adjicias, ne velis dicere: Donec viget aetas mea, carnis concupiscentiam exercebo, et postremo in senectute malorum meorum poenitentiam geram; pius namque est Dominus, et multum misericors, nec ultra facinorum meorum memorabitur. Noli taliter, fili, cogitare; quia summa stultitia est, hoc in mente apud Dominum concipere, cum et impium sit talem licentiam a Deo exspectare quempiam." Causam subdit: "Noli, inquam, sic cogitare, cum nescias qua die moriturus sis; quis enim novit hominum diem exitus sui? non enim omnes in senectute privabuntur hac luce; sed in diversis aetatibus de hoc mundo migrabunt; et in quibus actibus vocabitur homo, in iisdem necesse est reddere rationem; nemo enim in inferno confitebitur Domino. Sed nec tu cuncteris ad poenitentiam converti. Semper ante oculos tuos versetur ultimus dies: cum enim diluculo surrexeris, ad vesperum te ambigas pervenire; et cum in lectulum ad quiescendum membra tua posueris, noli conficere de lucis adventu, ut facilius te possis refrenare ab omnibus vitiis. Semper cor tuum promissa coelestia meditetur, ut ipsa te ad virtutis viam provocent."
Audi et S. Ambrosium (vel potius Victorem Cartennae episcopum, ut patet ex fine libri, ac ex Gennadio et Trithemio De Scriptor. Eccles.), lib. De Poenitent. cap. XXVIII: "Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem; subito enim venit ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Et iterum: Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur; et ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est. Misericordia enim et ira ab illo. Nec nos usque ad mortem fieri mancipia patiamur, nec demus corpora nostra scelerum ditioni; sed obediamus Apostolo dicenti: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei; ut quia peccata deesse non possunt, certe non regnent; hoc est, ne sine respectu evadendi fiat abrupta licentia peccandi." Et mox: "Unde, cum nobis inopinatus sit exitus terminalis, et vitae nostrae dubia sint ex mortis ignorantia curricula, quomodo sibi quisque superesse ad confitendum tempus existimat, qui temporis sui tempus ignorat, cum utique audiat dicentem Scripturam: Vivens et sanus fateberis et laudabis Deum, et in partem vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem. Dilatio enim temporis confessionem creat, et
Malum hoc est offensa Dei, ira et vindicta, qua peccatores quasi læsæ majestatis divinæ reos, usque ad gehennam persequitur, idque omni jure et merito; quia peccatum est summus Dei optimi maximi contemptus, et injuria, et inhonoratio, et inobedientia, et ingratitudo; omnes enim istæ malitiæ existunt in quovis peccato mortali formaliter distinctæ, et omnibus illis sigillatim offenditur Deus; quare de singulis peccator merito dolet et pænitet.
Porro duo sunt actus, sive officia pœnitentis et pœnitentiæ. Prior et primarius, dolere de peccato, quia est offensio Dei, cum serio illud deinceps cavendi proposito, qui est actus charitatis: charitatis enim est, uti gaudere de Dei bonis, ita et dolere de Dei offensis, et, ut ita dicam, malis. Posterior est, vindicare in se peccatum admissum, qui est actus virtutis pertinentis ad justitiam, ejusque quasi pars potentialis, uti docet D. Thomas III part., Quæst. LXXXV, art. 3. Hac enim pænitens, velut sui judex, nomine Dei punit seipsum tanquam reum, et injuriam Deo factam resarcire conatur. Unde efficitur, virtutem illam, qua peccator pœnitet, non esse unam, sed duas, nimirum, charitatem et justitiam quamdam vindicativam, quæ, quia aliud nomen proprium non habet, pænitentia dici potest. Hæc liquent ex pænitentiæ definitione, quam variam varii assignant; sed eodem omnes redeunt.
Primo enim, ex ratione generis sic eam definit S. Gregorius, homil. 34 in Evangel.: «Pænitentia, inquit, est perpetrata peccata plangere, et plangenda non committere.» Et ex S. Gregorio Magister Sententiarum in IV, dist. 14: «Pænitentia est virtus, seu gratia, qua mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus.»
Secundo, ex ratione specifica sic eam definit auctor libri De Vera et falsa pænitentia, apud S. Augustinum, cap. VIII: «Pænitentia est quædam dolentis vindicta, semper puniens in se, quod dolet commisisse.» Semper, id est, quoties aliquid commissit mali. Et cap. XIX: «Pænitere est pænam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando.»
Tertio, ex fine sic eam definit auctor Hypognost. apud S. Augustinum, lib. III: «Pœnitentia est res optima,» id est, virtus eximia, quæ omnes defectus revocat ad perfectum,» hoc est, corrigit totam vitam hominis.
Quarto, respectu subjecti sic eam definit S. Ambrosius: «Pœnitentia est dolor cordis, et amaritudo animæ pro malis quæ quisque admisit.» Et Glossa in Matth. IV: «Est reformatio malæ mentis.»
Quinto, respectu terminorum a quo, et ad quem, sic eam definit Damascenus: «Pœnitentia est ab iis quæ sunt præter naturam, ad ea quæ sunt secundum naturam, reversio.» Denique pænitentia primario est peccatorum mortalium, secundarie tamen venialium.
Ex dictis liquet radicem pænitentiæ, et quasi rationem a priori, cur peccatori pœnitendum, et cito pœnitendum sit, esse ingens peccati malum, noxam et periculum, quod peccatum animæ creat.
non desperationem generet: quia exaggeratur in dilato damnatio, qui divinam patientiam pertinaci animositate cogitat. Quod sancti Noe temporibus docetur effectum, cum per centum annos pertracta patientia, implacabilem per mundi ambitum fudit cataclysnum, inundante censura.»
Scripsit de hac Ecclesiastici sententia S. Augustinus, homil. 13 inter 50, tomo X, ubi inter alia causam ejus dans, ait: «Promisit enim tibi Deus, quoniam, quo die conversus fueris, obliviscitur mala tua præterita; sed nunquam vitam crastini diei promisit tibi. An forte non tibi illam promisit Deus, et promisit illam tibi Mathematicus, ut damnet te et illum, etc. Misericordia Dei est, quia nescit homo, quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies.» Idem, serm. 202 De Temp.: «O homo, quare differs de die in diem, forte hodie habiturus ultimum diem?»
Denique S. Chrysostomus pathetice hanc sententiam exaggerat homil. 22 in epist. II ad Corinth.: «Ne moreris, ait, converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Nescis quid paritura sit superventura dies; periculum enim et metus est in differendo, salus vero certa et secura, si nulla sit dilatio. Ne dicas: Erit aliquando tempus, quando converti licebit. Verba enim hæc Deum valde exasperant. Curnam, cum ipse tibi infinita sæcula promisit, tu in præsenti vita laborare non vis, quæ parva et momentanea est; sed sic marcidus ac dissolutus agis, quasi hac breviorem aliam quamdam inquiras? Nonne illæ quotidianæ comessationes, nonne scorta, nonne theatra, nonne divitiæ id testantur?» Et mox ita concludit: «Inebriatus es, ventri indulsisti? rapuisti? Siste jam gradum, verte te in diversum, confitere Deo gratiam, quod non in mediis peccatis te abstulit; ne aliud quære privilegium, ut male opereris. Multi, cum aliis damnum fraudulenter facerent, subito perierunt, et ad manifestum judicium abierunt. Time ne et tu hoc patiare inexcusabilis. Sed multis, inquis, dedit Deus privilegium, ut in ultima senecta confiterentur. Quid igitur, numquid et tibi dabit? Fortasse dabit? inquis. Cur dicis, Fortasse? Contingit aliquoties? Cogita quod de anima deliberas; proinde etiam de contrario cogita, et dic: Quid autem, si non det? Quid autem, si det? inquis. Det quidem ipse: verumtamen hoc illo certius et utilius.»
Denique huc facit proverbium Arabicum, quod exstat Centuria 1, num. 23: «Nata in aqua ante vesperam,» q. d. Sicut tarde nimis et periculose natatio sub vesperam instituitur, ita et periculose in extremam vitam pænitentia differtur. Et num. 44: «Accende lucernam tuam ante tenebras,» q. d. Illumina te pœnitentia, gratia et bonis operibus, antequam superveniat tibi mors.
Unde S. Augustinus, epistol. 108 ad Seleucianam: «Est, inquit, etiam pœnitentia bonorum et humilium fidelium pæna quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim ea nobis dimitti volumus, quæ dimissa non dubitamus in baptismo; sed illa utique, quæ humanæ fragilitati quamvis parva, tamen crebra subrepunt.» Ubi nota, pœnitentiam non tantum esse novam vitam, ut volunt hæretici; sed et veteris vitæ castigationem: a pœna enim dicitur pœnitentia, quasi pænæ tentio; et pænitere dicitur, quasi pænam tenere. Unde Ausonius:
Sum dea, quæ facti non factique exigo pænas:
Ut te pœniteat, sic Metanæa vocor.
Ex dictis sequitur stultum esse procrastinare pænitentiam; sapientis vero, eam accelerare. Quocirca luget suam conversionis tarditatem S. Augustinus lib. VI Confess. cap. XI, et lib. VIII, cap. V et VII. Idem, serm. 17 De Verbis Domini, vocat corvinam vocem, cras, cras convertar. «Ipsa res est, inquit, quæ multos occidit, cum dicunt: Cras, cras; et subito ostium clauditur: remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum. Idem in Psalm. CXIV: «Deus, ait, pænitentiæ tuæ indulgentiam promisit; sed huic dilationi tuæ crastinum non promisit.» Sic et S. Gregorius, homil. 12 in Evang.: «Qui pœnitenti, inquit, veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit.» Quocirca Psaltes Psalm. XCIV, 8: «Hodie, inquit, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.» Quin et Seneca, lib. De Brevitate vitæ: «Non pudet, inquit, te reliquias vitæ tibi reservare; et id solum tempus bonæ menti reservare, quod in nullam rem conferri possit? Quam serum est tunc vivere incipere, cum desinendum est!»
10. Noli anxius esse in divitiis injustis.
Reddit ad vers. 1; unde in Græco eadem est sententia, quæ vers. 1, μή έπεχε έπί χρήμασιν αδίκοις, quod Noster, vers. 1, vertit: «Noli attendere ad possessiones iniquas.» Ex quo patet, to iniquas, vers. 1, esse addendum, uti addit Noster, licet desit in Græco: quia illud ipsum hoc versu, tam habet Græcus quam Latinus. Porro χρήματα, tam possessiones quam pecunias, adeoque census, facultates omniaque fortunæ bona significant. Rursum επέχειν significat attendere, intendere, incumbere studiose et anxie rei amatæ et concupitæ. Sensus ergo est, q. d. Noli animum adjicere, noli anxie attendere et intendere divitiis injuste per fraudes, dolos et rapinas acquirendis: noli anxie quærere et corradere opes per fas et nefas.
NON ENIM PRODERUNT TIBI IN DIE OBDUCTIONIS (puta, in die calamitatis) ET VINDICTÆ, — uti dixi vers. 1. Syrus, ne confidas in divitiis iniquitatis, quia non auxiliabuntur tibi in die angustiæ. Alludit ad Proverb. X, 2: «Nil proderunt thesauri impietatis; justitia autem liberabit a morte.»
Tertia Pars Capitis: De Constanti Sinceritate in Dictis et Factis
11. Non ventiles te in omnem ventum.
11. Non ventiles te in omnem ventum. — Noli te ventilare, agitare et accommodare ad omnem hominum, tentationum et cupiditatum ventum, id est, impulsum; «sed esto firmus in via Domini,» ut sequitur. Noli, quod vulgo dicitur, pallium aut calyptram cuilibet auræ et vento obvertere; quod est assentatorum et politicorum, qui foro utuntur et serviunt tempori. Hoc est quod ait Paulus, Ephes. IV, 14: «Ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ.» Pronomen te non est in Græco, nec Syro: Græcus enim habet, ne ventila quovis vento; Syrus, ne sis ventilans in omnem ventum. Sed sic potius vertendum esset passive, noli ventilari, id est, agitari et rapi quovis vento: nam ventilo est activum. Latinius ergo et clarius vertit Noster, «ne ventiles te,» hoc est, ne te agas, moveas et inflectas ad omnem ventum; Vatablus, ne te cuivis vento jactandum permittas, vel exponas. Sic de Crispino ait Juvenalis, Satyra 1: Ventilat æstivum digitis sudantibus aurum.
Sic flatus ventilat faces accensas; sic rusticus ventilabro ventilat frumentum; sic aura ventilat jubas equi; sic tauri olim irritati pilas stramineas cornibus ventilabant, et in astra jaciebant, non secus ac paleæ ventilabris sparguntur. Unde Zachar. I, 19 et 21, dicitur: «Hæc sunt cornua, quæ ventilaverunt Judam.» Porro ventilare est in ventum jactare, dividere, dispergere, juxta illud Jerem. cap. XLIX, 36: Ventilabo eos in omnes ventos istos; et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Ælam.» Sic Hebræum פרש paras, dividere, dispergere, ventilare significat.
ET NON EAS IN OMNEM VIAM. — Alia est paræmia, idem significans quod, «non te ventiles in omnem ventum.» Vide de ea dicta cap. II, vers. 14. Syrus, ne sis curiosus ad omnem semitam.
SIC ENIM OMNIS PECCATOR PROBATUR IN DUPLICI LINGUA, — ut pro varietate personarum et locorum nunc aiat, nunc neget; nunc laudet, nunc vituperet. To omnis delet Græcus, Glossa et Lyranus: nec enim omnis peccator probatur in duplici lingua, sed tantum adulator et perfidus. Unde Græca habent, sic est adulator bilinguis, et juxta hoc explicandus est Vulgatus Interpres, quasi dicat: «Sic enim omnis peccator in duplici lingua,» hoc est, peccator bilinguis (hic enim peccat duplici lingua) «probatur» et convincitur, supple, ire in omnem viam, et ventilare se in omnem ventum, uti præcessit: hoc enim respicit et refert to sic, quæ est vocula nexus, exempli, similitudinis et indicis, indicans id quod præcessit.
Huic adagio similia sunt hæc: «Chamæleonte mutabilior, Cothurno versatilior, Proteo inconstantior, Polypi mentem gerit, Euripo magis varius, Duabus sellis sedet, Duodecim artium est, Punica fides, Maritimi mores, Dædali opera, Magis varius quam hydra, Sisyphi artes, Vespertilio, Trochi in morem, Vias novit, quibus effugit Eucrates,» qui dum molitor esset, et accusaretur, semper rimam aliquam, per quam elaberetur, inveniebat. Venti campus, quod dici solet in hominem instabilem, levem et inconstantem, qui sensus et mores ad quemlibet ventum commutat: nam in campo et planitie venti liberius huc illucve divagantur, nullo coerciti obstaculo: denique instabiles vocamus ventosos. Unde Horatius:
Romæ Tibur amo ventosus, Tibure Romam.
Idem:
Non ego ventosæ venor suffragia plebis.
12. ESTO FIRMUS IN VIA DOMINI, ET IN VERITATE SENSUS TUI ET SCIENTIA, ET PROSEQUATUR TE VERBUM PACIS ET JUSTITIAE.
«Optimum est enim gratia stabilire cor,» Hebr. XIII, 9. Græcus hic de more concisus est, ac per compendium bimembri sententia rem totam clare comprehendit. Ait enim: ἴσθι έσηριγμένος έν συνέσει σου ασφαλεί, καί εἰς ἔσω ὁ λόγος σου, id est, in sententia tua certa constans esto, et unus sit sermo tuus. Alii pro, in sententia tua, vertunt, in sensu tuo; alii, in intellectu tuo; alii, in prudentia tua; alii, in doctrina tua stabilis esto: σύνεσις enim est νόησις, id est, prudentia, industria, intelligentia, peritia, perspicacia, conscientia, sententia, judicium. Syrus, esto innixus super gustu tuo (id est, in sensu tuo), et verbum tuum unum est.
Est antithesis versus præcedentis: ventilationi enim in omnem ventum, id est, levitati et inconstantiæ, opponit firmitatem et constantiam, tum mentis, tum sermonis, ut quod semel secundum Deum et rectam rationem credendum vel agendum recte judicasti, idipsum constanter et voluntate conserves, et ore proloquaris. «Via» enim «Domini» est recta fides et operatio: «veritas sensus» est vera animi sententia, verum prudentiæ judicium: «scientia» est sententiæ et judicii certitudo: hanc enim significat Græcum ἀσφαλεί, quæ vox notat, ut quid rite credas vel agas, non sufficere prudens rectumque judicium, sed illud debere esse certum: in fide quidem omnino physice et speculative; in actione vero moraliter et practice certum, ut, scilicet, antequam quid agas, moraliter certus sis, id quod agis, esse licitum, honestum, Deo gratum. «Omne» enim «quod non est ex fide» (id est, credulitate et dictamine conscientiæ), peccatum est,» Rom. XIV, 23.
Porro ex constantia mentis et judicii sequitur constantia oris et sermonis, de qua subdit: «Et prosequatur te verbum pacis et justitiæ,» nimirum, verbum unum et uniforme, puta, verum, ideoque pacificum et justum, quod opponit bilingui vers. 12; bilingue enim verbum est duplex, difforme, puta, falsum, ideoque turbulentum et injustum, quod lites, discordias, seditiones et bella concitat. Bilinguis enim ob metum potentum, vel ad gratiam eorum aucupandam, a veritate flectitur ad falsitatem: simplex vero et uniformis tenaciter veritati adhæret, nec minis aut promissis ab ea se deduci patitur; sed quod mente judicavit, constanter retinet, et idipsum ore eloqui non metuit. Consulte paci justitiam adjunxit, quia mala pax est, quæ justa non est; ideoque fugienda est, quæ cum injustitia conjuncta est: veræ enim et solidæ pacis parens est justitia. O auream mentem, linguamque veritatis et justitiæ, quæ Deo nixa hominum favores et odia non curat, ideoque solidam familiis orbique pacem creat! Si ergo quæris: Quomodo firmus ero in via Dei? Respondeo, si firmus sis in veritate, veraque et justa animi tui sententia, eamque uniformi ore proloquaris et tuearis.
Præclare Philo, lib. Quod omnis probus sit liber: «Invictus animus, inquit, rationis rectæ placitis confirmatus, cedit nemini.» Citatque Zenonis, Stoicorum parentis, dictum: «Facilius est utrem inflatum mergere, quam probum virum invitum ad aliquid agendum cogere.» Celebrat Plutarchus constantiam Fabricii, qui respuens Pyrrhi regis munera, cum subito a tergo ejus elephas barriens, a Pyrrho territandi causa immissus, appareret: «Me, inquit, nec aurum heri, nec bellua hodie fecit attonitum.» Quocirca gloriose audiit: «Facilius est solem a suo cursu, quam Fabricium a suo proposito deducere.» Huc facit illud Socratis apud Stobæum, serm. 1 De Prudentia: «Ut statua basi, ita vir bonus instituto innixus honesto, nullatenus dimoveri debet.»
Nota: Hic et alibi pax jungitur justitiæ: quia ejus est effectus et comes individuus, juxta illud Psal. LXXXIV, 12: «Justitia et pax osculatæ sunt.» Psal. LXXI, 7: «Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis.» Isaiæ XXXII, 17: «Et erit opus justitiæ, pax.» Quare Augustinus in Psal. LXXXIV: «Fac, inquit, justitiam, et habebis pacem, ut osculentur se justitia et pax: si enim non amaveris justitiam, pacem non habebis: amari enim se duo ista, justitia et pax, et osculantur se: ut qui fecerit justitiam, inveniat pacem osculantem justitiam. Duæ amicæ sunt: tu forte unam vis, et alteram non facis. Nemo enim qui non vult pacem: sed non omnes volunt operari justitiam. Si ergo vis pacem, ama justitiam: quia duæ amicæ sunt, justitia et pax. Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam. Jam enim non diu illam quæres, quia ipsa occurret tibi, ut osculetur justitiam. Hinc pacis olim symbolum erat caduceus, id est, virga
(quæ symbolum est rectitudinis et justitiæ), quam circumplectentes serpentes invicem osculabantur: quia justitiam etiam perversi exosculantur. Illam manu tenebat Mercurius, qui deus erat sapientiæ, quæ parens est justitiæ et pacis.
Denique hanc sententiam adaptes pœnitentibus et ineuntibus novam vitam, ut in ea sint firmi et constantes, nec ad pristinas cupedias relabantur, quibus recte occinit S. Ambrosius lib. III, epist. 9 ad Irenæum, exemplum Lot: «Si quis, inquit, incola esse cœperit civitatis supernæ, incola, videlicet, conversatione et moribus, non discedat ab ea, non exeat, non reflectat vestigium, non revertatur retro; retro luxuria, retro impuritas est. Denique ascendens ad montem Lot, retro reliquit Sodomitana flagitia: quæ autem respexit retro, non potuit ad superiora evadere.» Eamdem Lot similitudinem ad idem probandum attulit S. Hieronymus, epist. 28 ad Lucinium: «Sodomam, inquit, reliquisti ad montana festinans; post tergum ne respicias: ne aratri stivam, ne fimbriam Salvatoris, ne cincinnos ejus noctis rore madefactos, quos semel tenere cœpisti, aliquando dimittas: ne de tecto virtutis, pristina quæsiturus vestimenta, descendas; ne de agro revertaris domum, ne campestria cum Lot, et amœna hortorum diligas, quæ non irrigantur de cœlo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Jordanis, postquam dulces aquas maris Mortui commixtione mutavit.»
Anagogice Rabanus: «Firmus, ait, in via Dei est, qui regulam Catholicæ fidei rite credendo servat, et doctrinam Evangelicam recte vivendo, ac bene operando sequitur. Hunc prosequetur verbum pacis et justitiæ, quando in meritorum retributione illi conferetur præmium æternæ gloriæ, dicente Domino: Euge, serve bone et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui.»
13. ESTO MANSUETUS AD AUDIENDUM VERBUM, UT INTELLIGAS: ET CUM SAPIENTIA PROFERAS RESPONSUM VERUM.
Multi legunt, verbum Dei, q. d. Mansuete audi verbum Dei: ita Deus illud in mente et voluntate tua loquetur, ut illud intelligas et comprehendas, juxta illud Psalm. XXIV, 9: «Docebit mites vias suas.» Sed sequentia alium sensum exigunt. Quare to Dei, cum Romanis, Rabano et Græcis delendum est. Græca enim sic habent: γίνου ταχύς (Noster legit πρᾶος, id est, mansuetus) εν ακρούσει σου αγαθή, καί εν μακροθυμίᾳ φθέγγου απόκρισιν ορθήν, id est, esto velox in auditione tua bona, et in longanimitate profer responsum rectum; Syrus, esto velox ad audiendum et cum tarditate ad responsum. Unde hinc videtur sumpsisse S. Jacobus illud cap. I, 19: «Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.» Vide ibi dicta. Rationem dat S. Augustinus tract. 59 in Joan., «Tutius enim, inquit, veritas auditur, quam prædicatur, quoniam, cum auditur, humilitas custoditur: cum autem prædicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque jactantia, in qua utique pedes inquinantur.»
Sensus ergo est, q. d. Cum quid audis et interrogaris de Deo, rebusque bonis et honestis, attende, et ne sis impatiens in audiendo, ac præceps in respondendo, ut interrogationem interrumpas, præcedas aut prævertas, ac temere respondeas, antequam plene interrogationem perceperis; uti nonnulli cholerici et temerarii faciunt, qui proinde sæpe de fabis interrogati, de aliis respondent: sed patienter audi totam interrogationem, ac ea audita bene tecum cogita quid respondere debeas; eoque cognito, leniter, mansuete et prudenter responde. Ita Maximus, serm. 13, refert Xenocratem de obscenis interrogatum tacuisse, cumque urgeretur, ut responderet, dixisse: «De talibus rebus te hominem vanum interrogare decet; me autem respondere nequaquam.» Demonax rogatus quid sentiret de conflictu duorum, quorum alter absurde proponebat, alter absurde respondebat, ait: «Alter mulget hircum, alter supponit cribrum.» Ita Plutarchus in Apophtheg.
Complutens. et Tigurina quædam interserunt; sic enim habent: ad auscultandum promptus esto: fac integra, vel sincera, vel verax (puta, sine simulatione et fuco: Græce enim est, in aletheia) sit vita tua, et cum animi lenitate responsum redde. Sed ea, quæ interseruntur, impertinentia videntur, et nexum sermonis intercipiunt, ideoque surreptitia apparent. Unde Græci codices et Romani ea delent.
14. SI EST TIBI INTELLECTUS (σύνεσις, id est, intelligentia,
sapientia, peritia, doctrina), RESPONDE PROXIMO (te consulenti et interroganti; Vatablus, si sapis, responde proximo); SIN AUTEM, SIT MANUS TUA SUPER OS TUUM (id est, claude os tuum, et sile): NE CAPIARIS IN VERBO INDISCIPLINATO (id est, imperito, indocto, imprudenti, insipienti), ET CONFUNDARIS.
Tigurina, ne verbo inepto incurras in reprehensionem, et vitupereris. Hæc verba, «ne capiaris,» etc., jam desunt in Græco. Præclare Nazianzenus orat. 1: «Valde stultorum, ait, aut temerariorum est, alios docere aggredi, priusquam ipsi satis edocti sumus, ac, ut dici solet, in dolio discere, hoc est, in aliorum animabus pietatem meditari et exercere.» Quod explicans Elias: Qui, ait, in aliorum animis pietatem inserere conantur, cum ipsi per se nondum eam exacte didicerint, faciunt perinde ut illi qui in dolio figlinam artem addiscunt. Figuli enim non statim in dolio, sed in exiguis vasculis, ut ollis aut cyathis, figlinam docent, in quibus, scilicet, si spem opera frustretur, exigua est jactura.
Notat ergo, qui majora ante minora discere conantur, quod, scilicet, faciunt, qui antequam didicerint, aliorum doctores et magistros sese profitentur. Nota proverbium: «Sit manus tua super os tuum,» id est, silentium tibi indicito, et taceto, juxta illud Juvenalis:
Digito compesce labellum.
Idipsum priscis innuebat Sigaleontis seu Harpocratis statua, digito sigillans os suum, de qua Varro lib. IV De Lingua Latina, cap. X, et Ausonius epist. 12 ad Paulinum:
Aut tua Sigaleon Ægyptius oscula signet.
Sigaleon enim erat deus præses silentii: a σιγή enim est silentium. Idem dicebatur Harpocrates, eratque simulacrum in sacris Isidis et Serapidis, quod digito labiis impresso admonebat ut silerent. Fuit autem Harpocrates revera Philosophus Græcus, cujus doctrina et præceptum in id tendebat, ut silentium præciperet, illudque rebus omnibus anteponeret. Sic Job. cap. XXI, 5: «Superponite, ait, digitum ori vestro,» id est, silentes me audite. Et cap. XXIX, 9: «Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.» Huc etiam facit proverbium Arabicum Centur. 1, num. 98 et sequent.: «Taciturnitas conciliat suis amorem. Taciturnitas super silentio, melior est pœnitentia super sermone. Taciturnitas sapientia est, sed rarus est agens eam.» Rationem hujus sententiæ subdit Siracides dicens:
15. HONOR ET GLORIA IN SERMONE SENSATI: LINGUA VERO IMPRUDENTIS, SUBVERSIO EST IPSIUS.
Pro τιμή, id est, honor, decus, Græcus jam habet contrarie ατιμία. Rursum to sensati, et to imprudentis, non est in Græco: sic enim habet, gloria et infamia in locutione: et lingua hominis, casus illius est. Alludit ad illud: «Mors et vita in manu linguæ,» Proverb. XVIII, 21. Syrus, honor et ignominia in manu ejus qui loquitur, et lingua hominum dejicit eos; Tigurina, oratio tam gloriæ capax est, quam ignominia; nec raro lingua præcipitat hominem. Huc facit proverbium Arabicum, Centur. 1, num. 75: «Cave ne feriat lingua tua collum tuum.» Multi enim propter incontinentiam linguæ capite plectuntur.
16. Non appelleris susurro.
Dat exemplum illustre linguæ imprudentis et bilinguis: susurro enim est bilinguis, quia coram laudat, a tergo vituperat et mordet: susurro enim est, qui occulte maledicendo odium in aliquem aut dissensionem molitur, qualis est detractor, ita dictus a nomine susurrus, id est, occultum et submissum murmur, quod de hominibus in aurem susurrantibus, vel de arborum foliis vento agitatis dicitur: unde verbum susurrare, id est, furtim et submissa voce loqui. Hinc vocantur occulti, humiles, tenues, dubii susurri, de quibus Ovidius, lib. XII Metamorph.:
Seditioque recens, dubioque auctore susurri:
id est, occulti rumores potius quam delationes. Græce, ψίθυρος, id est, susurrator, occultus delator, clandestinus vituperator, obtrectator. Inde ψιθυρίζειν, id est, susurrare, quod interpres Theocriti derivat ἀπό τοῦ ψίειν ἐν ταῖς θύραις, ἤγουν ταῖς ἀκοαῖς, id est, tenuiter movere in audiendi januis. Pollux vero hoc hirundinum proprium esse ait lib. V.
Id alii vocant trinsare: nam sic ait Auctor Philomelæ carminis:
Pupillat pavo, trinsat hirundo vaga.
Est onomatopæia: tam enim Græca vox ψίθυρος quam Latina susurro, a sono, quem edunt garruli et susurrantes, sus, sur, conficta videtur. Ita Isidorus Hispalensis. «Susurro, ait, de sono locutionis appellatur; quia non in facie alicujus, sed in aure loquitur de altero detrahendo.» Hinc Pythagoræ fuit symbolum et dogma: «Hirundinem sub eodem tecto ne habeas,» quod S. Hieronymus secutus Aristotelem, interpretatur, abstinendum esse a commercio garrulorum et susurronum. Alii censent Pythagoram hirundinis symbolo notasse convictorem ingratum, parumque firmum et infidum domo esse ablegandum. Ita Plutarchus Symposiac., decad. 8. Unde et Cicero (vel quisquis est auctor) in Rhetor. ad Herennium, hirundinem ait esse symbolum infidæ amicitiæ: hirundines enim ineunte vere advolant, hieme instante avolant. Hinc Syrus vertit, ne appelleris ambulans in duobus, id est, bilinguis et duplex corde. Hoc vitium exosum est Deo et hominibus: unde de eo subdit Siracides: «Et lingua tua ne capiaris;» Syrus, et lingua tua ne offendas, vel impingas. Dum enim tua susurratio, duplicitas, falsitas et fallacia deprehenditur, uti ordinarie fit, exploderis, confunderis, et non raro verberum mortisque adis periculum. Græcus habet: et lingua tua ne insidieris, quia in tuas insidias et damna, quæ susurrando proximo struis, ipse incides et capieris. Alludit ad Proverb. XXVI, 20, ubi graphice susurronis perniciem depingit Salomon dicens: «Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis; et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.» Exemplum appositum de ancillis matris suæ Monicæ, eam apud socrum per susurros traducentibus, sed a socru castigatis, refert S. Augustinus lib. IX Confess. cap. IX. Subdit Salomon, vers. 22: «Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.» Bilingues ergo sunt quasi bisulci serpentes: quia aliud ore loquuntur, aliud in corde clausum retinent, juxta illud Eccli. X, 11: «Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.» Quocirca Rabanus hic: «Susurronem, inquit, appellat detractorem, cujus confusio vera est, quia damnatio certa.»
Porro susurratio eo pejor et pestilentior est, quo major est amicitia et amicorum copia. Talis est eorum, qui familias, congregationes, Religiones, urbes, provincias, regna, principes et reges amicos, suis apud utramque partem susurris, detractionibus et calumniis dissociant, ac inter eos lites et bella concitant, ne eorum amicitia et potentia ipsis sit formidini vel damno, sed ut inter attritos ipsi securi sint; nimirum, magna capita mutuo collisu dejici cupiunt, ut inter dejectos ipsi soli emineant. Astuti, scilicet, tumultu exteros misceri cupiunt, et aliena pericula
cula sua volunt esse commoda; parum solliciti, an amici pereant, modo ipsorum perditione ipsi salvi sint; quorum proinde amicitia insidiosa est, arundinea, et filo fragilior; promissa aurea, res vitrea; gemmam pollicentur, præstant crystallum. Hi sane sunt pestes, et odia Dei et hominum; quin et sui ipsorum sunt hostes: omnis enim hæc faba, quam aliis cuderunt, Deo vindice, in ipsorum tandem caput recidit: quia malum consilium consultori est pessimum, et noxa caput sequitur. Notus est apologus vulpis, quæ timens leonem et ursum, utrumque inter se commisit; sed dolo ab eis deprehensо, ab utroque male mulctata, mactata et laniata est.
17. SUPER FUREM ENIM EST CONFUSIO ET POENITENTIA
(dum enim deprehenditur fur et plectitur, furti eum poenitet, sed serius), ET DENOTATIO (sic legendum cum Romanis et Graecis, non devotatio, id est, mali imprecatio, exsecratio, q. d. Bilinguem omnes exsecrantur, et diris devovent.
Unde Rabanus: «Denotatio pessima, ait, est confusio sempiterna;» nec devoratio, uti legunt nonnulli: denotatio ergo, id est, nota, ignominia, confusio) PESSIMA SUPER BILINGUEM: SUSURRATORI AUTEM ODIUM, ET INIMICITIA, ET CONTUMELIA. — Comparat susurronem furi et bilingui, eisque pejorem esse asserit, q. d. Majus est vituperium et probrum bilinguis, quam furis: quia, licet uterque clam noceat, tamen fur opes duntaxat, bilinguis vero veritatem et fidem, quantum in se est, ex hominum societate aufert, qua sublata ruat necesse est respublica.
Rursum fur et bilinguis vicini et cognati sunt, et ex uno in aliud facilis est lapsus: unde vulgo dicitur: «Ostende mihi mendacem, ostendam tibi furem.» At pejor utroque est susurro, qui præter veritatem et fidem, etiam proximo famam, et sæpe amicitiam eripit. Porro, ut dicitur Prov. XXII, 1: «Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ.» Quare merito susurronem comitatur et sequitur, quod ei debetur, omnium odium, inimicitia, et contumelia insignis, sive probrum et opprobrium perenne; quia grave infert damnum, idque sæpe sine ullo suo commodo, imo cum magno incommodo. Græcus de more concisus est et bimembris: sic enim habent Complut.: super furem enim est confusio, et damnatio pessima super bilinguem; Romana, pro damnatio, habet denotatio; Tigurina, insidiatorem enim gravis sequitur ignominia, et pessima vituperatio bilinguem; Syrus, quia super furem creata est confusio, et ignominia magna super eum, qui ambulat in duobus, id est super duplicem et bilinguem: Græcum enim κατάγνωσις, et reprehensionem sive vituperationem, et condemnationem significat. Utrumque significat «denotatio,» q. d. Bilinguis, ubi agnoscitur, illico ab omnibus vituperatur, ignominia notatur, digito ostenditur, reprehenditur et damnatur.
Sic cap. XIX, 5, dicitur: «Qui gaudet iniquitate, denotabitur,» id est, vituperabitur, ignominia notabitur, et condemnabitur ab omnibus.
Sic Cicero Pro lege Manilia: «Quod is, inquit, qui uno die tota Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una litterarum significatione cives Romanos necandos trucidandosque denotavit.» Sic Plinius, lib. XXXV, cap. XVII, ait, «denotari creta pedes venalium mancipiorum.» Rursum Cicero Pro domo sua: «Notatissimus, inquit, omnium scelerum libidinumque maculis.» Idem, Pro Cluentio: «Homines, quos cæteris vitiis atque omni dedecore infames videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt.» Apposite Rabanus: «Recte, ait, inimicitia, et odium et contumelia susurratoribus adjunguntur: quia fraus illorum ac nequitia facit illos Deo et hominibus detestabiles.» Unde per Paulum dicitur Rom. I: «Susurrones et detractores Deo odibiles.» Et Psalmista Psalm. C: «Detrahentem, inquit, adversus proximum suum occulte, hunc persequebar.» Et Proverb. XXIV: «Abominatio hominum detractor.» Et cap. XIV: «In ore stulti virga contumeliæ.» Hugo vero: «Susurroni, inquit, odium in corde, inimicitia in opere, contumelia in sermone.» Robertus Holcot: «Susurroni, inquit, odium incumbit Dei, inimicitia proximi, contumelia diaboli.»
18. JUSTIFICA PUSILLUM ET MAGNUM SIMILITER.
Sic quoque legit S. Augustinus in Speculo. Jam Græca habent: ἐν μεγάλῳ καί ἐν μικρῷ μή ἀγνόει, id est, in magno et parvo ne ignora. Complut. addunt, μηδέ ἐν, id est, ne unum quidem. Forte Noster legit, μή αδίκει, id est, ne injuste agas, sed juste, puta «justifica» parvum, æque ac magnum, q. d. Ne dicas te susurrando detraxisse famam alicui parvo et vili, non magno et potenti; ac proinde parvum vel nullum admisisse peccatum: quia tam parvus habet jus ad famam suam, quam magnus ad suam: ergo, si æquus es et justus, jus suum cuique tribue, ac justifica tam parvum quam magnum, ut famam et decus quod meretur, tam parvo tribuas, quam magno: ergo bene loquere de parvo, æque ac magno. Fama aliena cujuslibet tibi sit quasi sacra et inviolabilis; nullum lingua tua injustum esse pronuntiet. Ad hunc sensum aptari potest lectio Græca, q. d. Ne ignores tam parvo tribuendum esse jus suum et famam, quam magno. Alludit ad Deuter. I, 17: «Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum; nec accipietis cujusquam personam.» Adde: forte hæc sententia a collectore sententiarum Ecclesiastici non est in suo loco posita; sed transposita, ac ponenda cap. VII, post vers. 6: «Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.» Illi enim recte subjungas: «Justifica pusillum et magnum pariter,» q. d. In judicio justifica, et causam justam adjudica tam parvo quam magno, tam pauperi quam diviti; nec ob metum potentis justum pauperem condemna, ut potenti
causam iniquam injuste adjudices, eumque justifices. Sic enim in Proverbiis Salomonis nonnullæ sententiæ ab eorum collectore transpositæ sunt, ut patet Proverb. XXV, 1, ibique docet noster Salazar.
Secundo, Græca magis hunc innuunt sensum, q. d. In lege Dei nihil est ignorandum, aut negligendum; sed tam parva ejus præcepta, quam magna facienda et opera exercenda sunt. Addit hoc, ne quis dicat, quod vulgus dicit: Verbum est verbum, in verber: verbum non hominem, sed aerem verberat et transvolat: ergo parvum est peccatum, si verbo susurrem, aut detraham proximo, modo aliam realem injuriam ejus corpori vel bonis non inferam. Huic respondet nihil in lege Dei esse ignorandum, nec omittendum: rursum, tam parva quam magna legis præcepta cognoscenda esse, et magni æstimanda, etiamsi vulgus parum ea cognoscat, parvique ea pendat: quia sæpe, quæ hominibus parva videntur, magna sunt apud Deum, et in judicio Dei, qui justus est æstimator rerum omnium, præsertim vitiorum et virtutum, gravia censentur. Tale est susurratio et detractio, quam homines parvi, sed Deus magni æstimat: detractoris enim verbum verberat proximi famam; ideoque ei sæpe plus nocet quam verber corporis. Huic sensui textus Græci aptari potest versio Latina, si to pusillum et magnum accipias in genere neutro, non masculino, q. d. Non tibi sufficiat juste sentire et judicare de rebus magnis; sed conare et stude, ut etiam de iis quæ parvæ videntur, vel parvæ revera sunt, juste sentias, justumque judicium feras. Ita Jansenius. Verum hic sensus obscurior est, et a Vulgata Latina alienior.
Tertio, Syrus vertit, multum sive parum ne noceas; Vatablus, sive magnum, sive parvum, ne quid imperite committas, q. d. Ne imperite, imprudenter, inique agas quippiam, sive parvum illud sit, sive magnum: ne sinas te capi ignoratione rerum et imprudentia, sive parvæ illæ sint, sive magnæ. Palacius, justifica opera tua, sive parva, sive magna. Nihil, nec magnum, nec parvum, inique aut injuste peregeris. Sane in hoc consistit hominis et virtutis perfectio, si omnia sua opera, etiam minima, ad justam rationis, legis et honesti normam mensuret, si ea æquissimæ Dei voluntatis regulæ adæquet, si ad Christi et Sanctorum vitæ libellam ea exigat. Justum enim dicitur, quod suæ regulæ, suæ legi, suo exemplari est commensum, et quoad fieri potest, adæquatum. Justus vero est, qui omnia sua opera, quoad humana infirmitas potest, ad justitiæ et virtutis normam metitur et componit. Quare justus parva non negligit, sed diligenter curat, ut justa sint, sciens id sibi decori esse, ac ex parvis gradum fieri ad magna; imo parva, si iterentur et multiplicentur, fieri magna: de qua re plura dixi Zachar. cap. IV, 10, et dicam inferius cap. XIX, 1. Sapuit hoc Sponsa, cujus proinde decus admirans Sponsus, ait Cantic. VII, vers. 1: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!» Et merito. Si enim sponsa mortalis sponsi, ut ei placeat, ad speculum faciem, vestes totumque habitum per multas horas componit, ut nullus in ea nævus, nil vel minimum indecens aut incompositum appareat: quid non faciet, quid non componet sponsa Dei, sponsa Christi?