Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus VIII


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur argumentum capitis praecedentis, quomodo scilicet quis prudenter se cum proximis gerere debeat, sed circa alia hominum genera. Rursum cap. praeced. docuit quid proximo cuique praestari debeat: hic vero et sequenti, quid non praestari. Primo ergo docet non esse litigandum cum potente, divite, linguato, indocto; secundo, vers. 6, docet non esse spernendos peccatores paenitentes, nec senes, nec inimicos mortuos; tertio, vers. 13, docet non esse reprehendendos peccatores obstinatos, contumeliosos, fortiores, judices, iracundos, audaces; quarto, vers. 20, docet consilium non esse ineundum cum fatuis et extraneis. Summa, totum fere caput suadet pacem et tranquillitatem vitae, ejusque obices et impedimenta indicat et dissuadet.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 8:1-22

1. Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. 2. Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi. 3. Multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. 4. Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. 5. Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. 6. Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. 7. Ne spernas hominem in sua senectute: etenim ex nobis senescunt. 8. Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. 9. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: 10. ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. 11. Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis. 12. Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. 13. Non incendas carbones peccatorum, arguens eos: et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. 14. Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. 15. Noli faenerari homini fortiori te: quod si faeneraveris, quasi perditum habe. 16. Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. 17. Non judices contra judicem: quoniam secundum quod justum est, judicat. 18. Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. 19. Cum iracundo non facies rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis; et ubi non est adjutorium, elidet te. 20. Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. 21. Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. 22. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.


Prima Pars Capitis: Cum Quibus Non Sit Litigandum


Versus 1: Non Litiges cum Homine Potente, Ne Forte Incidas in Manus Illius

Pro litiges, graece est diamachou, quod significat certare, tam verbis quam verberibus, puta tam litigare quam pugnare. Insipiens enim est, qui cum potentiore se contendit, sive lite forensi, sive pugnis vel armis, quia certum est periculum, quod illi succumbet, et in ejus laqueos incidet, ab eoque vincetur et proteretur. Unde Tigurina, puta Vatablus, vertit, ne concertes cum homine potente. Huc facit proverbium Latinum: "Hinnulus leonem;" imo, si sapit et sibi consultum velit, ne provocet ad litem vel duellum.

Parallelae Siracidi sunt aliarum gentium et sapientum sententiae. Celebris est illa Alcibiadis: "Cum licet fugere, ne quaere litem." Et illa S. Gregorii Nazianzeni in Distichis: "Ut peritus gubernator tempestates, quoad fieri potest, devitat, sic sapientis animus gravia omnia et periculosa." Nam, ut ait Seneca in Proverbiis: "Tempestas grandis est indignatio regis." Arabum est adagium, Centur. 1, num. 2: "Ne jace sagittas in idolum ferreum," id est, ne jace verba tua in eum qui fortior te est; "neque obsiste adversarius illi qui tibi praepollet." Sagittae enim in idolum ferreum jactae illud non transfigunt, sed resultantes jacientem potius laedunt: sic potentes imbecillorum conatibus non laeduntur, sed eos potius in ipsos retorquent. Cato in Distichis:

Cede locum laesus fortunae; cede potenti:
Laedere qui potuit, poterit quandoque juvare.

Praeclare Nazianzenus in Tetrastichis:

Non obtinere cuncta, nec semper, stude.
Bene vinci ames plus, improbe quam vincere.
Athleta nam non vincitur, quisquis jacet
Humi; sed hostem saepe sternens dejicit.

Elegans hac de re exstat apologus leonis et vulpis, apud Gabriam, aliosque mythologos: "Amicitiam, inquit, quodam tempore junxere inter se leo, asinus, vulpes, atque ita communiter venatum exiere. Copiosa autem praeda parta, jubet asinum leo illam dividere; qui similiter in tres aequales partes distribuens, sorte putabat decerni oportere, quid quisque deberet sumere. Ob haec leo ira commotus in asinum irruit, et dilacerat, atque devorat miserum. Tum vulpem dividere jubet. At illa, in acervum congestis omnibus, sibi exemit parvulam portiunculam; atque hanc justam divisionem esse dixit, ut leoni, cujus non solum auspiciis, sed etiam laboribus omnia essent quaesita, plurima extra sortem cederent. Cui leo: Quis te, inquit, optima vulpecula, tam scite partiri docuit? Asini, respondit vulpes, mi leo fortissime, asini socii nostri casus."

Similis est apologus Phaedri, lib. I Fabularum, cap. v: "Vacca, inquit, capella, ovis et leo in venatione cepere cervum, quo in quatuor partes diviso, dixit leo: Ego primam tollo, quia nominor leo; Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; Tum, quia plus valeo, me sequatur tertia; Malo afficietur, si quis quartam tetigerit. Sic totam praedam sola improbitas abstulit. Affabulatio: Nunquam est fidelis cum potente societas."

Ex hoc apologo dicta est "leonina societas," cum omne commodum ad unum redit, reliquis vi fraudatis, qualis solet esse plebeiis cum praepotentibus. Exstat in Pandectis, in quibus ex Ulpiano refert Aristo, Cassium respondisse societatem talem coire non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem "leoninam" solitum appellare. Similem apologum ollae et cacabi assignabit Siracides, cap. XIII, 3. Accedit quod sicut cameli (et elephantes) bibituri prius pedibus turbant aquam, ne in limpida videant suum gibbum et deformitatem. "Cameli bibunt," ait Plinius lib. VIII, cap. xviii, "obturbata conculcatione prius aqua." Sic potentes sua auctoritate, famulatu, clamoribus, minis, turbant rei narrationem et veritatem, ne eorum causa iniquitas, tyrannis et fastus appareat. Frustra ergo cum eis litigas, qui aquam veritatis et justitiae, limo clamorum et mendaciorum conturbant et obscurant, ut quod aequum justumque est, cerni nequeat.

Quare cum potente litigare, idem est quod cum igne belligerari, cum ignem laedere nequeas, sed certe ab eo laedendus sis et urendus: idem est ac si pusio Herculem, canis leonem, lepus lupum provocet ad duellum, quo, scilicet, ipse caedatur, lanietur ac devoretur. Quid stultius?

Quocirca Favorinus sapienter cessit Hadriano imperatori, cui tamen erat infensissimus. Rogatus causam dixit: "Quidni cedam ei qui viginti tenet legiones." Et Artaxerxes Aclidae dicaci dixit: "Tibi quidem licet, quaelibet in regem proloqui; mihi vero non tantum proloqui, sed et efficere." Augustus in Pollionem fescenninos scripserat ludibrii causa. Tum Pollio: "At ego, inquit, taceo; non est enim facile in eum scribere, qui potest proscribere." Demosthenes multa dixerat in Alexandrum: quidam ergo eum corripuit hoc versu Homeri Odyss.:

Cur libet irritare virum, miserande, ferocem?

Symbolice, homo potens est ratio et lex; haec potens est, quia omnes per obligationem sibi subditos habet, et praevaricantes potenter punit: ne ergo in manus et vindictam ejus incidas, noli cum ea litigare, sed ei consenti et obedi juxta consilium Christi Matth. V, 25: "Esto consentiens adversario tuo, cito dum es in via cum eo; ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem." Mystice enim "adversarius," graece antidikos, id est accusator, vel actor contra reum, est Dei lex, inquit S. Augustinus lib. I De Sermone Domini in monte, Anselmus et Beda in Matth. V. Via est vita praesens, judex Christus, minister diabolus, carcer infernus vel Purgatorium, quadrans minima culpa.


Versus 2: Non Contendas cum Viro Locuplete, Ne Forte Contra Te Constituat Litem Tibi

Graece, ne forte constituat contra te pondus, puta litem, quae te quasi pondus gravet et opprimat, sive quia testes et judices pecunia corrumpet, ut contra te judicent; sive quia litem ex lite seret, ut expensis et molestiis par non sis. Secundo, Jansenius pondus hoc sic explicat: ne forte suis divitiis te praegravet in judicio, et etiamsi jure non vincat, sua tamen pecunia efficiat ut meliorem causam habeat. Sumpta est similitudo a bilance, in qua altera pars opposita atque librata sua gravitate vincit, et alteri praeponderat; sic enim in lite pars potentior, quia plus potest, saepe alteram vincit, non jure, sed aere.

Exemplum appositum dat Palacius: Sicut lupus, inquit, qui jejunus in pugna et duello impar est tauro, ante duellum vorat arenam, ejusque pondere se gravat et saburrat, ac saburratus taurum degravat et prosternit: ita causa divitis jure levior, aere fit gravior. Quare, si jejuna judicem aggreditur, vincitur; si saburrata auro, ad se judicem trahit et prosternit. Unde sequitur:


Versus 3: Multos Enim Perdidit Aurum et Argentum, et Usque ad Cor Regum Extendit et Convertit

Id est, et pervertit, q. d. Aurum sua specie et fulgore inflectit et pervertit etiam corda regum, qui eo non egent, ut propter aurum, divitem praeferant pauperi, et pro divite sententiam, licet iniquam, proferant; quanto magis aurum inflectet et pervertet corda testium et judicum tenuiorum, ut contra aequitatem causam pauperi abjudicent, et diviti adjudicent! Multi enim propter aurum perdunt conscientiam, ac saepe famam et vitam. Pecuniae enim obediunt omnia. Et: "Munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum" (Deuter. XVI, 19).

Celebre est aenigma: "Mutnegra cum murva faciunt rectissima curva." Nimirum, mutnegra, si retrogrado ordine litteras colligas, est argentum; murva est aurum. "Auro enim loquente, omnis sermo obmutescit." Et: "Validius pugnatur aureis hastis, quam aereis vel ferreis."

Fabulantur Poetae Herculem Cerbero offam medicatam in os injecisse, itaque illud clausisse ne latraret: sic qui offam auri judicibus in os injiciunt, illud claudunt, ut obmutescant, nec pro paupere et justitia judicare audeant. Nam, ut canit Horatius, libro III, Ode 16:

Aurum per medios ire satellites,
Et perrumpere amat saxa, potentius
Ictu fulmineo.

Sicut enim fulmen sternit dura quaeque, ita aurum quasi fulmen sternit justorum etiam et robustorum corda, ut danti illud causam adjudicent, etiam contra fas et aequitatem.

Excipe hic casum unum, quando, scilicet, ipsi divites et potentes adeo sunt modesti et justi, ut non modo non aegre ferant, sed et cupiant litem sibi moveri a pauperibus, qui se opprimi queruntur. Qua in re excellunt reges Hispaniae, qui, ut justitiae et conscientiae suae consulant, tribunal justitiae summum erexerunt, illique se quoque subjecerunt, ac plebeio cuique dant facultatem vocandi in jus regem regiosque officiales, sicubi eis vis vel injuria facta sit; quare tunc libere contra potentem litigari potest; imo rex ipse gaudet se condemnari, ut justitiae et plebeio injuriam passo satisfiat.

Quocirca Babylonii, id est, mundani omnes, quibus dominatur opum et avaritiae confusio, adorant auream statuam Nabuchodonosoris, Daniel. III; soli tres pueri Hebraei, quia magis timuerunt Deum quam regem, illam adorare noluerunt, ideoque in fornacem ardentem conjecti, illaesi in ea perstiterunt. Qua de re praeclare S. Chrysostomus, homil. 5 in Matth.: "Aurea, ait, imago proposita est pecunia, in qua tyrannica quaedam mammonae formatur effigies, et ad serviendum sibi cupidorum corda sollicitat; sed nequaquam nos aut sonitus tubarum, aut citharae concentus, aut reliqua divitiarum incentiva commovent, ut imaginem adoremus avaritiae, sed, etiamsi ardentem fornacem intrare cogamur, paupertatem dico, eam tamen et inter ignes positi diligamus. Tunc enim nos in medio flammarum blanda circumdabit roris aspersio: ne igitur pauperei fornacem horrescamus."


Versus 4: Non Litiges cum Homine Linguato, et Non Strues in Ignem Illius Ligna

S. Augustinus in Speculo legit, linguoso. q. d. Si litiges cum linguato, perinde facis ac si ligna igni suggeras; accendis enim ejus ardorem loquendi et vindicandi se. Noli ergo cum eo contendere, quia contendendo non superabis, sed magis concitabis ejus loquacitatem: linguatus enim dicitur loquax, dicax, mordax, effrenis, qui bilis flamma succensus plaustra injuriarum eructat, estque instar canis, qui irritatus latrare non cessat.

Linguatus enim verbis et clamoribus strepit et crepitat instar lauri virentis igni impositae. Unde illud Diogenis: "Magis vociferatur, quam laurus viridis incensa." Hinc et adagium: "Insana laurus est," dici solitum in rixarum auctorem, qui quocumque se vertit, lites suscitat. Ortum habuit ex illo quod scribit Plinius, lib. XVI, cap. xlv: "Ejus (Bebricis regis) tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant; quoniam si quid ex ea decerptum inferatur navibus, jurgia fiant, donec abjiciatur."

Huic simile est illud Catonis: "Contra verbosos noli contendere verbis." Et illud Arabum, Centur. 1, num. 28: "Ne scalpito ignem gladio," id est, loquacem et iratum contendendo noli irritare: sicut enim prunae, quamdiu relinquuntur, placidae sunt, suisque cineribus ardorem suum tegunt; quamprimum vero contrectantur et fodiuntur, ignes ostentant, vim scintillarum evomunt, ac in apertam flammam tandem erumpunt: sic loquaces et iracundi, quamdiu soli et intacti vivunt, malitiam suam cohibent et tegunt; mox vero ut tanguntur, oculis scintillant, nare fumum, ore ignes ejaculantur. Juxta illud Proverb. XXVI, 20: "Cum defecerint ligna, extinguetur ignis, et susurrone subtracto jurgia conquiescent." Et: "Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem: sic homo iracundus suscitat rixas." Vide S. Basilium, homil. 21, et S. Chrysostomum hom. 29 ad Populum, ubi ait: "Ferae potius quam homini iracundo cohabitandum est: haec enim semel mansuefacta suam servat legem; illum etiam quoties mitigaveris, rursus efferatur."


Versus 5: Non Communices Homini Indocto, Ne Male de Progenie Tua Loquatur

Graece, ne colludas, id est ne converseris, ne familiaris sis jocando et colludendo cum apaideuto, id est indisciplinato, qui sub virtutis ferula, puta sub disciplina et castigatione praeceptorum et morum non fuit, in eoque non didicit virtutem, ideoque practice est indoctus. Ne, si quid maculae progenies tua occultum habet, ille proferat in lucem; solent enim tales esse libertini et arrogantes, ideoque sua magnificare et laudare, aliena parvi pendere et vituperare: quare effrenis iste colludendo effutiet id quod habet in pectore, teque et tuos parentes, vel de vilitate prosapiae, vel de paupertate, vel de rusticitate, aliove vitio, vel scelere taxabit, itaque te vilipendet et infamabit, ac lites et jurgia concitabit.

Hujus rei typus est sal, quod est symbolum sapientiae: sicut enim sal non communicat cum igne, sed in eum injectus obstrepit et crepitat, eo quod in se contineat aquam salsam igni insulso contrariam: sic pariter sapiens non convenit cum insulso et insipienti, quia illius sapientia hujus insipientiae obstrepit et adversatur.


Secunda Pars Capitis: Non Esse Spernendos Peccatores, Senes, et Inimicos Mortuos


Versus 6: Ne Despicias Hominem Avertentem Se a Peccato, Neque Improperes Ei; Memento Quoniam Omnes in Correptione Sumus

"In correptione," id est, in peccato; ob peccatum enim digni sumus correptione et reprehensione. Est metonymia; ponitur enim effectus pro causa. Sensus est: noli despicere peccatorem paenitentem, eique exprobrare peccata praeterita, quia et tu peccator es, adeoque omnes peccatores sumus, dignique reprehensione. "Omnes enim peccaverunt et egent gloria," id est gratia "Dei" (Roman. III, vers. 23). Sicut ergo Christus suscepit benigne S. Magdalenam, S. Petrum, S. Paulum, S. Matthaeum, Zachaeum, caeterosque publicanos et peccatores: sic multo magis nos, qui aeque vel magis sumus vel fuimus peccatores, eosdem benigne excipere, solari, fovere et juvare pro viribus debemus, juxta illud Pauli Galat. VI, 1: "Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi."

Adeo non est despiciendus peccator paenitens, ut singularis favor et honor ei deferendus sit, tum propter insignem Dei gratiam; tum propter heroicam animi virtutem et fortitudinem, qua animum suum frenavit, et retrorsum ab incepto cursu convertit. Sic honoramus et colimus S. Magdalenam, S. Petrum, S. Paulum, S. Pelagiam, aliosque Sanctos paenitentes. Nam, ut ait S. Gregorius: "Plerumque gratior est Deo fervens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia."


Versus 7: Ne Spernas Hominem in Sua Senectute; Etenim ex Nobis Senescunt

Non ait: Nos senescimus, vel senescemus, quia hoc saepe falsum est: ex pueris enim et juvenibus vix decima pars senescit; plurimi enim praemoriuntur, antequam ad senium pertingant. Ait ergo: "Ex nobis senescunt," id est, nemo nisi ex nobis senescit, omnesque nos senescere possumus; at non senescimus omnes, sed aliqui ex nobis: qui illi futuri sint, nobis incertum est: vide ergo, o juvenis, qui senem rides, tibi pariter posse obtingere, et forte reipsa obventurum ut senescas, tuncque ridearis et ipse.

Sensim enim incogitantibus obrepit senectus, tacitisque senescimus annis. Id exemplo ciconiarum declarat Plinius lib. X, cap. xxiii: "Ut ciconias, ait, nemo advenire sentit, sed advenisse; nemo discedere, sed discessisse: ita juventutem nemo intelligit discedere, sed discessisse; et senectutem non sentimus advenire, sed advenisse."

Praeclare S. Cyprianus, lib. De Mortalitate: "Haec sententia, ait, mundo data est, haec Dei lex est, ut omnia orta occidant, et cuncta senescant, et infirmentur fortia, et magna minuantur."

Ad hanc gnomen facit Lacedaemoniorum trichoria, sive triplicis chori cantilena, puta senum, puerorum, juvenum. Senum haec erat cantio: "Nos fuimus olim strenui juvenculi." Deinde puerorum haec erat: "Praestantiores nos futuri olim sumus." Denique juvenum haec erat: "At nos sumus, vel experire, si velis."


Versus 8: Noli de Mortuo Inimico Tuo Gaudere, Sciens Quod Omnes Morimur

Pro volumus, corrigendum est, nolumus: ita enim legunt codices Romani, Rabanus, Glossa, Lyranus. Sensus est: nolumus ut, cum mortui fuerimus, inimici de nostra morte gaudeant. Ergo et nobis pari jure de inimici morte non est gaudendum. Quod enim tibi non vis fieri, alteri ne feceris, ait prima et universalis charitatis ac justitiae lex. Solet enim Deus talionem peccantibus reddere, ut quod quis injuste aliis fecit, idem ipse juste ab aliis vicissim patiatur.

Alludit ad illud Salomonis Proverb. XXIV, 17: "Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum, ne forte videat Dominus, et displiceat ei."

Sapienter Virgilius, lib. X Aeneid., cum narrasset Turnum Pallanti a se occiso insultasse, admonens subjicit:

Nescia mens hominum fati sortisque futurae,
Et servare modum rebus sublata secundis;
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
Oderit.

Praeclare S. Gregorius in locum jam citatum S. Jobi, XXII Moral. cap. vi: "Sciendum, inquit, est, quia inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque hunc diligere aestimat, si ejus vitae contrarius non existat, sed dilectionis vim occulte et veraciter, aut profectus inimici, aut casus interrogat."


Versus 9: Ne Despicias Narrationem Presbyterorum Sapientum, et in Proverbiis Eorum Conversare

Est miosis: minus enim dicitur, et plus significatur: "non despicias," id est, studiose audias, haurias et sequaris, narrationem senum, tum historiarum et exemplorum praeteriti aevi, quas ipsi vel viderunt, vel a patribus audierunt; tum monitorum, consiliorum, documentorum similiumque rerum, quae te docebunt prudentiam; "et in proverbiis eorum conversare," mente ea pertractando, ruminando et meditando.


Versus 10: Ab Ipsis Enim Disces Sapientiam et Doctrinam Intellectus, et Servire Magnatis Sine Querela

"Sapientiam" vocat cognitionem rerum multarum et magnarum; "doctrinam intellectus" vocat Ethicam, sive prudentiam, qua quis intelligenter, id est prudenter, cum quibuslibet versetur, et munia sua peragat. Magna enim opus est prudentia et dexteritate, ut quis rite conversetur in aulis principum, vel reipublicae negotia tractet cum fide, et simul cum gratia omnium.

Aulici ergo prudentes norunt faciuntque illud Taciti: "Quanto quisque promptior obsequio, tanto citius honoribus et opibus extollitur." Et ille rogatus quomodo praeter aliorum morem in aula consenuisset, respondit: "Omnibus me substernendo, et accepta injuria gratias agendo."


Versus 11: Non Te Praetereat Narratio Seniorum; Ipsi Enim Didicerunt a Patribus Suis

Doctrina senum est sedata et solida, quia traditione a patribus accepta, longoque usu et experientia confirmata: illam ergo sequere, non juvenum inventiones et conceptus, qui uti praefervidi et acuti sunt, ita saepe instabiles, fallaces, difficultatibus et erroribus, quos non praeviderunt, quique postea deprehenduntur, se suosque involvunt et implicant.


Versus 12: Ab Ipsis Disces Intellectum, et in Tempore Necessitatis Dare Responsum

Ut respondeas apte et congrue loco, tempori et personis, quando interrogatus de re gravi, dubia vel ancipiti, necesse tibi erit respondere apposite et prudenter, ne quem offendas et periculum incurras. Magnae sapientiae et prudentiae est posse rite quibuslibet interrogantibus respondere. Huc facit illud Euripidis in Bellerophonte: "Tempus multam ac variam doctrinam parit." Et illud illius apud Apuleium, lib. V De Asino aureo: "Sum rusticanus et opilio; sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus." Hinc et illud vulgo tritum: "Vino veteri utere." Denique Job cap. XII, 12: "In antiquis, ait, est sapientia, et in multo tempore prudentia."


Tertia Pars Capitis: Non Esse Arguendos Obstinatos, Contumeliosos, Fortiores, Judices, Iracundos, Audaces


Versus 13: Non Incendas Carbones Peccatorum, Arguens Eos; et Ne Incendaris Flamma Ignis Peccatorum Illorum

q. d. Ne peccatorem suis cupidinibus affixum et incorrigibilem arguas: alioqui ejus bile velut carbonibus accensis incenderis flamma peccatorum, id est, scelerum ejus. Hoc est, ne irrites bilem scelerati, ne ejus flamma comburaris, ne scilicet ab illo irato et excandescente laedaris, vel ab eo ad similem iram, lites, rixas et caedes atque scelera provoceris. Cum enim non est spes emendationis, nec aliud ex correptione speratur, quam indignatio correpti, vel etiam corripientis, insipienter et cum periculo illa adhibetur.

Pulchra est metaphora a carbonibus: sicut carbones restincti non ardent; at, si tolle vel flabello succendantur, non tantum ardent, sed et urunt accendentem: ita qui iram et malitiam peccatoris sopitam excitat, ab ea saepe corripitur et perditur.

Hac de causa Ezechias rex vetuit populo ne Rabsaci Assyrio blasphemanti responderet, ne scilicet responsione irritatus magis insolesceret et blasphemaret (Isaiae XXXVI, 21). Ut ait S. Basilius homil. De Ira: "Sicut canis latrans alterius canis tumultum provocat, sic et animum tuum quiescentem vox illius excitat, et facti estis inter vos latrantes." Et S. Hieronymus: "Ne succendas carbones peccatoris."

Symbolum est Pythagorae: "Ignem ferro ne caedito, id est, ne irrites furentem." Simile est illud Euripidis:

Dicentibus duobus, irato altero,
Qui non repugnat dictis, est sapientior.


Versus 14: Ne Contra Faciem Stes Contumeliosi, Ne Sedeat Quasi Insidiator Ori Tuo

Noli jurgari et rixari cum contumelioso; quia ipse insidiose observabit omnia tua verba, ut ex iis te calumnietur, traducat, infamet et opprimat. Cui succinit adagium Arabicum, Centur. 1, num. 12: "Esto asinus silvestris, cui superveniunt viatores," id est, quando superveniunt tibi rixae, et rixosi, declina eas, fuge, nec consiste. Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, epist. 62 ad Eustachium maledicum: "Eruditus sum, inquit, ut, cum calvus essem, cum ariete obversa fronte ne congrederer, nec crabronem lacesserem et irritarem, hoc est, linguam ad maledicendum paratiorem."


Versus 15: Noli Foenerari Fortiori Te; Quod Si Foeneraveris, Quasi Perditum Habe

Porro faenerari, id est, mutuum dare. Hebr. enim nasa, aeque ac Graecum daneizo, tam mutuo, quam usurae tribuitur, tamque mutuare quam foenerari significat. Noli foenerari fortiori te, quia ille robore et potentia sua fretus non solvet, imo arrogans censebit mutuum suum esse, sibique debitum; nec tu audebis repetere: quod si audeas, non poteris eum cogere; imo periculum est ne pejus ab eo mulcteris.

Alludit ad Proverb. VI, 1, ubi Salomon graphice arctam fidejussionis obligationem et periculum depingit: "Fili, ait, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera. Discurre, festina, suscita animam tuam: ne dederis somnum oculis tuis. Eruere quasi damula de manu creditoris, et quasi avis de manu aucupis."


Versus 16: Non Spondeas Super Virtutem Tuam; Quod Si Spoponderis, Quasi Restituens Cogita

Cogita qua ratione illud restituere et solvere poteris. Qui enim fidejussor est pro debito alterius, saepe eo deficiente, debitum ejus solvere cogitur. Unde illud: "Sponde, noxa praesto est;" quod inter tria praecipua Apollinis oracula erat tertium, teste Laertio. Optime Salomon: "Nubes et ventus, ait, et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens" (Proverb. XXV, 14).

Tropologice S. Gregorius, III parte Pastor., Admonit. 5, haec recte adaptat Praepositis et Pastoribus; hi enim spondent, seque obligant pro cura et salute subditorum, ac proinde pro ea jugiter solliciti esse et pervigilare debent.


Versus 17: Non Judices Contra Judicem, Quoniam Secundum Quod Justum Est, Judicat

Solent plebeii, cum in lite causa ceciderunt, ex dolore et indignatione queri de judice, quasi ab eo sibi facta sit injuria; qua in re graviter errant et peccant, quia non considerant circumstantias particulares facti, quae saepe speciem acti mutant. Rursum ignorant jura positiva, sive divina, sive humana, secundum quae judex judicavit. Monet ergo eos Siracides, ut a judicio hoc fallaci et temerario abstineant.

Sicut enim philosopho in re philosophica, Theologo in re Theologica, medico in re medica: ita judici in re judicata fides est adhibenda: "Unicuique enim in sua arte credendum est." Deus cuique in officio adest, ut illo rite perfungatur. Adest ergo judici, ut recte judicet, juxta illud: "Divinatio in ore regis; in judicio non errabit os ejus" (Proverb. XVI, vers. 10). Scriptum est enim Psal. LXXXI, 1: "Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat." Et II Paral. XIX, 6: "Non homini, sed Deo judicatis, qui vobiscum est in verbo judicii."


Versus 18: Cum Audace Non Eas in Via, Ne Forte Gravet Mala Sua in Te

Cum multa faciat ex audacia et temeritate, imprudenter et periculose, ejus periculorum eris particeps, quia consiliorum et actionum ejus habeberis conscius et socius; quin et ipse te pertrahet, ut ei revera coopereris, sisque in audacia sodalis.

Ipse Enim Secundum Voluntatem Suam Vadit, et Simul cum Stultitia Illius Peries -- q. d. Ipse enim sequitur, non rationem ducem, sed suam temeritatem et cupiditatem, quae eum et te cum eo perdent. Hoc est quod ait Salomon Proverb. XVIII, 2: "Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus." Et Proverb. XXIV: "Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae."

Tales ergo fugiendi sunt ut pestes, quae sui contagio omnes inficiunt et necant. Nam, ut ait S. Basilius, Constit. Monast. cap. XXXIV: "Fit saepe ut contagio ista latius serpens, eos etiam qui recto itinere sunt, aberrare faciat." Hinc Paulus II ad Thessal. III, 6: "Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate."


Versus 19: Cum Iracundo Non Facias Rixam, et Cum Audace Non Eas in Desertum

Quoniam Quasi Nihil Est Ante Illum Sanguis; et Ubi Non Est Adjutorium, Elidet Te -- duo solent absterrere a scelere et caede, scilicet, horror facinoris, quo caret audax; et homines qui prohibeant, quibus caret solitudo, locusque desertus: quare utroque hoc freno carens audax, velut effrenis ruet in tuam necem. Quam hoc sit verum docuit parricidium Cain, qui Abelem fratrem duxit in agrum, ibique solus solum occidit.

Ratio hujus sententiae est, quod ira sit quasi fera, quae hominem in bestiam transmutat: ira enim cum sit accensio vel fervor sanguinis circa cor, perturbat judicium, mentem obnubilat, rationem excaecat, et hominem insanire facit. Hinc figuram humanam immutat, dum oculos facit scintillantes, vultum igneum, nares fumantes, os spumans, linguam balbutientem. Quocirca iracundus, ut aper, dentes ostentat; linguam, ut serpens, acuit; pedibus manibusque strepit, ut ursus; ut taurus, cornibus impetit. Nulli, nec propinquo, nec amico, nec superiori parcit.

Nam, ut ait Seneca, lib. I De Ira, cap. 1: "Caetera vitia impellunt animum, ira praecipitat." Pythagoras ait: "Ignem igni ne addito." Et: "Ignem gladio ne fodito," hoc est, "iratos noli irritare, sed iis concede."


Quarta Pars Capitis: Non Esse Consultandum cum Fatuis et Extraneis


Versus 20: Cum Fatuis Consilium Non Habeas; Non Enim Poterunt Diligere Nisi Quae Eis Placent

Jam legunt stexai logon, id est, tenere verbum, hoc est servare secretum. Graece: cum fatuo ne consulta: non enim poterit celare sermonem. Duplici ergo de causa vitandum est consilium stulti: prior, quia stultum, perinde ac ipse stultus est; posterior, quia ipse illud non servabit secretum. Nam quae eis placent sunt garrulitas et stultitia; adde proprias eorum cupidines et commoda. Fatui et perversi diligunt suadentque ea quae concupiscunt, quaeque ipsis sunt commoda, non quae tibi.

Huc facit proverbium Arabicum, Centur. 1, num. 26: "Ne aperi secretum tuum simili," id est ne detege arcanum tuum derisoribus et fatuis. Sicut enim simiae actiones gestusque hominum, quos vident, imitantur: sic derisores eorum, quos derident, dicta factaque iterant et repraesentant. Quocirca sapienter monuit filium Tobias cap. IV: "Consilium semper a sapiente perquire."

S. Bernardus, epist. ad Henricum Senonensem Archiepiscopum: "Ad consilia, ait, soli eligantur, qui prudentes esse videntur et benevoli. Vix in multitudine hominum unum reperias in utraque parte consummatum."


Versus 21: Coram Extraneo Ne Facias Consilium; Nescis Enim Quid Pariet

Nescis quid ex visis vel auditis a te, tanquam ex concepto semine apud se machinabitur, et tandem suo tempore edet in tuam perniciem, vel ignominiam. Qui enim norunt secreta alterius consilia, facile iis ad eum prodendum vel perdendum abuti possunt, praesertim extranei, quorum mens et fides incognita est, ac subinde dubia et suspecta.

Moraliter nota consilium hic vocari secretum, quia nervus et vis, ac quasi anima consilii consistit in secreto. Id patet in bellis, ubi, si consilia invadendi hostem sint secreta, milites imparatum hostem secreto adoriuntur et superant: sin emanent, hostis se munit, et consilium eludit. Idem est in procuratione officiorum, beneficiorum, mercium caeterarumque rerum.

Ita Metellus, rogatus quidnam facturus esset post domitos Macedones, respondit: "Tunicam meam exuerem, imo exurerem, si eam consilii mei consciam putarem." Et Antigonus rex rogatus a filio quando castra esset moturus: "Quid, inquit, metuis, ne solus tu non audias tubam?" Vox utique rege digna: ei arcanum non credidit, cui post mortem crediturus erat regnum.


Versus 22: Non Omni Homini Cor Tuum Manifestes, Ne Forte Inferat Tibi Gratiam Falsam, et Convicietur Tibi

"Gratiam falsam" vocat benevolentiam fictam: noli cuilibet candide animum tuum aperire, ne forte audiens candori huic tuo non respondeat, sed referat gratiam falsam, qua fingat se tibi fidum et benevolum, ut plura tuae mentis secreta expiscetur, e quibus tuas animi aegritudines ipse perspiciat, ob easque te rideat, tibique convicietur.

Huc facit proverbium Arabicum, Centuria 2, num. 54: "Arcanum tuum de sanguine tuo est; saepe aperuisti illud, et est causa mortis tuae." Et Centur. 1, num. 7: "Ne deambula nudus per plateas," id est, ne aperias secretum tuum coram hominibus, ne subsannent te. Et illud Epicharmi: "Sobrius esto, et memineris diffidere." Nam, ut ait Theognis:

Fiso res periit, diffiso salva remansit.
Paucis e multis fidus adest animus.

Hoc est quod audivimus cap. VI, 6: "Consiliarius sit tibi unus de mille."

Sane S. Ambrosius ita sancte servabat secretum sibi commissum, ut illud ne quidem cum Satyro fratre sibi carissimo communicaret, uti ipse refert in ejus obitu, causamque addit, dicens: "Erat enim fidele indicium, extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum." Et Aristoteles, rogatus quis secretum cognitum servare posset, respondit: "Qui carbonem ignitum lingua continere poterit." Sic Dalila expiscata secretum fortitudinis Samsonis, illud prodidit, et maritum perdidit (Judic. XVI). Gellius memorat Romanos senatores adeo celebrasse silentium Papyrii pueri, qui secretum senatus matri, non tantum verbis, sed et verberibus illud exigenti, prodere noluerat, ut ei inter pueros soli aditum in curiam concesserint, eique Praetextati cognomen honoris causa indiderint. Denique Plutarchus hoc remedium exquirendi fidem alicujus in servando secreto, suggerit: "Ut vas, inquit, experiamur, non vinum infundimus, sed aquam; si enim depereat, parum refert. Sic frivolum quiddam committendum amicis, quo silentii fidem experiamur, ut si effutiant, nihil sit periculi."