Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Agit de iis quae vitanda sunt in feminis, ac de periculo quod est in earum aspectu, colloquio et consortio, usque ad vers. 14. Inde usque ad finem agit de iis quae vitanda sunt in viris, docetque vitandos esse novos amicos, potentes qui jus habent vitae et necis, injustos, linguosos et temerarios.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 9:1-25
1. Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam. 2. Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. 3. Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. 4. Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. 5. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. 6. Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. 7. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. 8. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. 9. Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. 10. Omnis mulier, quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. 11. Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. 12. Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum: 13. et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. 14. Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. 15. Vinum novum, amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. 16. Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit illius subversio. 17. Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. 18. Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. 19. Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. 20. Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. 21. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. 22. Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. 23. Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. 24. In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. 25. Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.
Pars Prima Capitis: De Iis Quae in Mulieribus Vitanda Sunt
Versus 1: Non Zeles Mulierem Sinus Tui, Ne Ostendat Super Te Malitiam Doctrinae Nequam
Id est, ne sis zelotypus uxoris tuae, quae in sinu tuo requiescit, et male de ea suspicans, quod scilicet alium virum amet magis quam te, aut alius rivalis tuus eam amet et insequatur. Tigurina: Uxorem quam complecteris, ne prosequaris zelotypia. Zelotypia ingens est conjugii morbus et malum. «Zelotypia,» ait Cicero, Tuscul. IV, «est aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod quis ipse concupiverit;» vel, ut Chrysippus, «est aegritudo animi ex eo concepti metu, ne alter idem possideat, quod quis solus habere voluit.» Haec est causa suspicionum, rixarum, caedium et omnium malorum inter conjuges, uti docet Tiraquellus. Imo S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: «Quid, ait, juvat vel diligens custodia, cum uxor impudica servari non possit, et pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas; et illa vere pudica est dicenda, cui licuit peccare, si voluit.»
Porro «mulier sinus» vocatur, quae in sinu mariti cubat et requiescit, non tantum cum dormit, sive per diem, sive per noctem in thalamo nuptiali; sed etiam cum prandet et coenat. Olim in mensa discumbebant, id est cubabant in toris sive lectulis mensalibus, in singulis bini vel terni: ita ut in summo recumberet frater vel amicus, in medio maritus vel pater, in imo uxor et liberi, qui proinde recumbebant in sinu mariti vel patris.
Ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam — ne scilicet te decipiat, veneno perimat, aliterve noceat, aut saltem odiat, vel minus amet, et ad alios viros affectum transferat. Nam doctrina nequam sive perversa est, qua vetulae perversae, vel etiam veneficae, docent uxores juvenculas improbas artes, quibus maritum zelantem decipiant vel perimant. Ne nimium ames et zeles uxorem, ne nimis eam custodias et observes, ne doceas eam adulterare — ne, scilicet, faciat contra te, quod fieri vides aut suspicaris: tum quia continua adulterandi suspicio continuam ejus imaginationem ingerit, et ex ea desiderium; tum quia mulier nimis custodita impatienter erumpit, ut libertatem suam vindicet; tum quia feminae ingenium est curiosum et pertinax, et quod vehementer vetitum videt, maxime videre et experiri cupit, juxta illud:
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Vere Seneca: «Quidam, inquit, fallere docuerunt, dum timent falli, et illius peccati suspicando occasionem praebuerunt.» Et Ovidius, lib. III De Art.:
Desine, crede mihi, vitia irritare vetando:
Obsequio vinces aptius ipse tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua frena tenacem,
Ore reluctanti fulminis ire modo:
Constitit, ut primum concessas sensit habenas,
Frenaque in effusas laxa jacere jubas.
Sapiens zelotypiae remedium dat Aristoteles lib. I OEconom. cap. IV: «Primum, inquit, leges sint viro ad uxorem, ut injuria cesset: sic nec ipse injuriam patietur;» et lib. II, cap. II: «Maximus honor, ait, est sobriae mulieri, si cernat virum suum observantem sibi castitatem, nec de ulla muliere magis cogitantem, sed illam omnibus praeferentem, tanquam suam, et sibi fidam.» Et Lactantius, lib. VI De Vera Relig.: «Docenda est continentiae exemplo uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim exigere, quod praestare ipse non possis.»
Porro, quam damnosa et funesta sit zelotypia disce ab exemplis: Clytemnestra zelotypa fuit Agamemnonis regis sui mariti, suspicando eum adamare Chryseidem, ideoque ipsum occidit. Arsinoe occidit Demetrium, putans ab eo diligi Berenicen. Cleopatra occidit Nicatorem ob zelum Rhodogynae. Apollonius Rhodius scribit Lemnias mulieres, zelo accensas quod mariti earum captivas amarent, omnes maritos dormientes trucidasse, imo et universum masculinum sexum. Medea suspicata maritum amare alias, ut se de eo vindicaret, occidit filios proprios, quos ex eo genuerat.
Versus 2: Non Des Mulieri Potestatem Animae Tuae, Ne Ingrediatur in Virtutem Tuam, et Confundaris
Metaphora est a militibus, qui muros scandunt, et sic urbem vel arcem expugnant. Sensus est: ne permittas uxori tuae exercere dominium, ut regat et imperet voluntati tuae et tibi ipsi; ne sibi usurpet jus, auctoritatem et imperium maritale tuum, ac te sibi subjiciat, cui ipsa jure naturae, divino et humano subjecta esse debet; hoc enim tibi erit pudori, cum diceris effeminatus, et pariter servituti et damno; mulier enim, quia passionibus agitur, et intemperantis est animi, intemperanter te reget.
Cato senior objurgans summam uxorum Romae licentiam et potentiam: «Omnes, inquit, homines uxoribus dominantur: nos omnibus hominibus, nobis autem uxores;» hoc modo colligens uxores esse rerum omnium dominas. Rursum Cato apud Livium lib. XXXIV, maritos monet ne uxores sibi pares fieri sinant: «Statim enim, simul ac pares esse coeperint, superiores erunt.» Ita Salomon, permittens sibi a mulieribus dominari, ab iis tractus est ad colenda idola. Ita Adam Evae se subjiciens, se et posteros omnes perdidit.
Versus 3: Ne Respicias Mulierem Multivolam, Ne Forte Incidas in Laqueos Illius
Multivolam, id est meretricem, quae multos vult amasios. Graece vocatur hetairozoumen, quae, scilicet, amat multos hetairous, id est socios, procos et amasios. Graphice hanc mulierem ejusque laqueos depingit Salomon Proverb. VII, 10: «Occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians, apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur.»
Tropologice, mulier multivola est concupiscentia: haec enim instar mulieris, muliebria habet desideria, multaque vult et concupiscit, adeoque est insatiabilis, ac semper dicit: «Affer, affer» (Prov. XXX, 15).
Versus 4: Cum Saltatrice Ne Assiduus Sis, Nec Audias Illam, Ne Forte Pereas in Efficacia Illius
Mulieres enim saltandi peritae ad numeros mirifice movent animos virorum, eosque ad amorem suo saltu pelliciunt, uti filia Herodiadis captivit Herodem et omnes ejus convivas, adeo ut dimidium regni pro mercede obtulerit, imo caput S. Joannis Baptistae. Porro hi saltus fiunt ad numerum et cantum lyrae, testudinis, clavicymbali, etc., quibus ad delicias musica vocum et cantus adjungitur; quin et ipsae saltatrices illecebrose saltando canere solent, ut tam cantu quam saltu instar Sirenum dementent et rapiant animos juvenum, juxta illud Virgilii VI Aeneid.:
Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Praeclare S. Cyprianus, De Singul. Cleric.: «Mulier, inquit, nunc detegit membra, nunc fatigata jactatur, aut in risum aliquando dissolvitur, nunc blanditias exhibet, et quod omnibus venenatius est, musice ludens aut canens delectat. Tolerabilius est audire basiliscum sibilantem, quam illam canentem. Adversus quam Salomon ita nos cautos reddit: Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.»
Versus 5: Virginem Ne Conspicias, Ne Forte Scandalizeris in Decore Illius
Virginis enim multiplex est decor: primus, aetatis florentis; secundus, sexus feminei; tertius, virginitatis; quartus, elegantiae vestium et cultus. Qua de causa sapienter Job cap. XXXI, 1: «Pepigi, ait, foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.» Quin et Alexander Magnus noluit videre Darii filias jam a suis captas, dicens: «Non committam, ut cum viros vicerim, a mulieribus vincar.»
Praeclare Nazianzenus in Praeceptis ad Virgines:
Virgo sis oculis, sis ore atque auribus ipsis.
Et:
Christus amore tui flagrat: ne forma virilis
Te premat, et medio sedem sibi pectore figat.
Porro, nihil est quod ita libidinem accendat ac decor et forma. «Pulchritudo,» ait Leucippus, «acutius, aut, si malis, velocius vulnerat quam sagitta, et per oculos in animum defluit.» Et Socrates pulchritudinem appellat «tyrannidem brevem.» Ergo: sicut ignis urit ligna, ita aspectus urit corda. Sol aspicit speculum politum, et statim oritur flamma; vir aspicit mulierem formosam, et statim in viro oritur flamma amoris.
S. Basilius, lib. De Virgin., docet, virgini summe custodiendos esse oculos, ne ullius viri vel feminae species menti infigatur. Singularis in hac re fuit S. Hugo, Gratianopolis Episcopus, per 52 annos, qui, licet saepe audiret confessiones illustrium feminarum, ita ab iis oculos avertebat, ut nullam earum facie agnosceret.
Versus 6: Ne Des Fornicariis Animam Tuam in Ullo, Ne Perdas Te et Haereditatem Tuam
Dare animam est animum adjicere, seipsum addicere, et quasi totum dedere: quo enim se adjicit anima et voluntas, eo adjicit se totus homo. Dicit in ullo, quia qui in una re, puta in aspectu, animum adjicit meretrici, mox etiam vocem et linguam et mentem, totamque animam adjicit: sicut scintilla, si unum culmum apprehenderit, mox serpit ulterius, et reliqua omnia consumit.
Meretrix est bonorum charybdis et vorago, quae divitias, licet ingentes, absorbet, ut patet in filio prodigo, qui opes suas cum meretricibus absumpsit. Praeclare S. Basilius, serm. 2 In Divites avaros: «Nullus, ait, concupiscentiae muliebri satis est thesaurus: non si fluminibus fluxeris.» Quotidie videmus meretrices esse patrimoniorum vorticies, opum Scyllas, fortunae Charybdes, et a meretricibus ditissimos quosque exhauriri, pauperrimosque fieri, et ad interulam redigi.
Versus 7: Noli Circumspicere in Vicis Civitatis, Nec Oberraveris in Plateis Illius
Quia haec curiositas vagandi et circumspiciendi, vagi cordis est indicium, et libidinis incentivum; necessario enim incurrit in species mulierum, quae ejus oculos tenent, mentemque rapiunt. Sicut enim impudicus oculus, ait S. Augustinus, nuntius est impudici cordis, sic incustoditus oculus nuntius est incustoditi cordis. Monet ergo Siracides ut non vagis, sed rectis oculis incedas, rectaque via pergas quo tendis. Ita enim Dina, filia Jacob, a Sichem vitiata est, quia nimis curiose per vicos civitatis vagabatur et circumspiciebat (Gen. XXXIV, 1).
Versus 8: Averte Faciem Tuam a Muliere Compta, et Ne Circumspicias Speciem Alienam
Graece, eumorphou, id est formosam, ob formam tum naturalem, tum ascititiam per ornatum comae et vestium. S. Nazianzenus, orat. Adversus mulieres ambitiosius se ornantes, docet eas, quae fuco gaudent, esse plerumque impudicas. «Dicunt, inquit, superbum pavonem, cum cervice recurva et gemmeis plumis circulum facit, voce sua feminas ad amorem invitare. Similiter equidem mirarer, si ulla alia de causa faciem tuam pingas, quam ut incautos et lubrici animi viros ad tui amorem convertas.»
Versus 9: Propter Speciem Mulieris Multi Perierunt, et ex Hoc Concupiscentia Quasi Ignis Exardescit
Amoris enim objectum est pulchrum. Sicut ergo bonum rapit voluntatem, verum rapit intellectum: sic pulchrum rapit amorem et affectum. Ben Sira canit Siraci in Alphabet 2: «Propter speciem mulieris formosae multi destructi sunt, et omnes fortes interfecti sunt ab ea.» Et: «Remove carnem tuam a muliere decora, sicut a carnibus prunarum ardentium.» Et: «Absconde oculos tuos a muliere decora, ne capiaris reti ejus.» Oculi enim sunt peccati proxenetae: sicut enim proxeneta est mediator inter emptorem et venditorem ad conficiendum contractum, ita oculi sunt mediatores inter cor et mulierem formosam, eosque conciliant et copulant.
Porro concupiscentia et libido recte comparatur igni exardescenti, tum quia per eam physice incalescit sanguis, spiritusque vitales et animales, qui generationi deserviunt; tum quia per eam animus exardescit amore rei venereae. Idem docent Philosophi et Poetae. Virgilius, de Didone amante Aeneam, IV Aeneid.:
«Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens.»
Et Tibullus, lib. II, eleg. 4:
«Uror! io, remove saeva, puella, faces.»
Ita Cupido, deus libidinis, fingitur cum face, qua hominum mentes inflammat.
Versus 10-11: Omnis Mulier Fornicaria Quasi Stercus Conculcabitur; Multi Admirati Sunt Speciem Mulieris Alienae et Reprobi Facti Sunt
Hic versus et sequens jam desunt in Graeco et Syro. Unde Jansenius censet eos ab Interprete vel alio quopiam additos, ad explanationem versuum praecedentium. Verum hoc parum est verisimile: tunc enim non haberent auctoritatem canonicam Sacrae Scripturae; et quis tam audax fuisset, ut suas sententias insereret Sacrae Scripturae, quae est epistola Spiritus Sancti, ut ait S. Gregorius? Dicendum ergo antiquum Interpretem Latinum plenius et copiosius habuisse Graecum exemplar, quam quod nunc exstat.
Porro fornicatrix, sive meretrix, recte comparatur stercore: primo, propter foetorem, tum corporis, tum animae; secundo, propter parem utriusque foeditatem; tertio, propter vilitatem; quarto, propter abominationem. Meretrix enim omnibus passim se prostituit, et instar stercoris se conculcare sinit: unde ab omnibus honestis contemnitur, abominatur et execratur. Denique meretrix est cloaca spurcitiae et excrementorum. Unde Ezech. XVI, 25: «Abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti pedes tuos omni transeunti.»
11. «Colloquium enim illius quasi ignis exardescit» — in actu perfecto, ita ut non tantum in se ardeat, sed et audientes sui amore succendat, et ardere faciat. Hoc est quod ait Salomon Prov. V, 3: «Favus enim distillans labia meretricis: novissima autem illius amara quasi absinthium.» Apte Hugo Victorinus, lib. De Vitando Carnal. Conjug., ait: «In favo duo sunt, scilicet, mel et cera: in facie meretricis duo sunt, scilicet, decor et gratia, hoc est, pulchritudo oris, et dulcedo sermonis. Cera succendit ignem, mel praebet dulcedinem. Sic pulchritudo meretricis igne libidinis inflammat carnem, blandimento lenocinalis sermonis subvertit mentem. Stillat mel ex cera, dum meretrix verba sua mollit et facit dulcia.»
Versus 12-13: Cum Aliena Muliere Ne Sedeas, Nec Alterceris cum Illa in Vino
12. Docuit vitanda esse consortia virginis, viduae, meretricis; nunc et conjugatae vitanda esse docet, quia similis in ea est illecebra, et periculum majoris peccati, puta adulterii. Olim enim prandituri vel cenaturi non sedebant ad mensam in sellis, sed recumbebant cubantes in toris sive lectulis mensalibus, in singulis bini vel terni, ita ut cubito innixi proni recumberent in sinum alterius. Monet ergo ne quis juxta uxorem alterius sedeat, praesertim in mensa eodem toro cum ea in ejus sinu, vel vice versa, recumbens, quia hic contactus cum uxore alterius est indecorus et illecebrosus; corpus enim mulieris est instar ignis animum viri urentis. Imo ipse mulieris tactus, ait S. Hieronymus lib. I Contra Jovinian., tam contagiosus et venenatus est viro fugiendusque, non secus ac morsus canis rabidi.
Praeclare S. Cyprianus lib. De Singular. Cleric.: «Nunquam, inquit, securus cum thesauro latro tenetur inclusus, nec intra unam caveam habitans cum lupo tutus est agnus. Ipse se voluit superari, qui hostem proprium in suas portas induxit.» Vir enim mulieri cohabitans alter alteri est latro, lupus, vipera, gladius et pestis. Addit S. Cyprianus: «Qui fretus est conversari cum scandalo, sine causa dicit: Pacatus volo esse cum diabolo,» contra Apostolum dicentem: «Nolite locum dare diabolo» (Ephes. IV, 27).
13. Et non alterceris cum illa in vino. Romana editio vertit: «nec convivia cum illa habeas in vino.» Sensus est: ne cum ea certes in bibendo, ut tuis proportione poculis plenis haustibus respondeat; vel cum ea certes in facetiis, jocis, tactibus et risu, quae omnia sunt libidinis flabella.
Ne forte declinet cor tuum in illam — quia tam assessio quam compotatio, puta vinum, suscitat libidinem: et sanguine tuo labaris in perditionem. Sensus est, q. d. Noli conversari cum uxore alterius, ne irrites ejus maritum ad jurgum et pugnam, in qua effundatur sanguis tuus, vel mariti, vel utriusque, itaque labaris in perditionem vitae tuae vel alienae, et in perditionem aeternam gehennae. Vere Apollonius e cupidine et amore mulieris impudicae omnia mala oriri docet, dum ita canit:
«Supplicium crudele viris ac poena cupido,
E te sunt rixae, certamina, bella, querelae.»
Pars Secunda Capitis: De Iis Quae in Viris Vitanda Sunt
Versus 14-15: Ne Derelinquas Amicum Antiquum; Vinum Novum, Amicus Novus
14. Novus amicus non erit similis veteri — tum quia vetus magis est cognitus et perspectus quam novus; tum quia cum veteri assuevisti, eique te et tua accommodasti, cum novo autem multa mutanda et accommodanda erunt; tum quia vetus fidelitatem et constantiam longa experientia probavit. Sunt enim quidam novitatis cupidi, qui, ut in aliis rebus, ita saepe in amicis mutant et commutant. Alii fastidiosi, qui levi offensione ab amico laesi, statim eum deserunt et novum quaerunt. Sed in talibus nulla stabilis nec prudens amicitia est, quia in novo similia, imo plura et graviora vitia invenient. Hi ergo perpetuo amicos mutant; nec animadvertunt vitium non tam in amico quam in seipsis esse. Vere S. Hieronymus in Mich. cap. VII: «Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur.» Cicero, in libro De Amicitia, quaerens an novi amici veteribus sint praeferendi, sicut equis junioribus grandiores praeferimus, respondet: «Dubitatio indigna viro. Non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates: veterrimae quaeque, tanquam ea vina, quae vetustatem ferunt, debent esse suavissimae.»
Mystice, vetus amicus est Deus, qui nos amando praevenit, amavitque ab aeterno, et amabit in aeternum. Unde S. Augustinus in Confess.: «Sero te amavi, pulchritudo antiqua, pulchritudo nova.»
15. Sicut novum vinum, puta mustum, cum aetate defaecatur, vim suam exerit, corroboratur, incalescit, fitque suave ad bibendum: sic plane et amicus novus; non ergo novus amicus rejiciendus est, quod vetus illi praelatus sit, sed sustinendus, amor et fides illi exhibenda, donec veterascat; tunc enim ex ejus amicitia suavitatem, nec parvam utilitatem senties. Quocirca Christus Luc. V, 39: «Nemo, ait, bibens vetus, statim vult novum; dicit enim: Vetus melius est.»
Versus 16: Non Zeles Gloriam et Opes Peccatoris; Non Enim Scis Quae Futura Sit Illius Subversio
Zelus multa significat: zelare enim primo, est invidere; secundo, dolere et indignari; tertio, vehementer amare; quarto, aemulari et imitari. Primo ergo, sensus esse potest: Ne invideas peccatori divitias et gloriam, quia brevi corruent, et cum eo subvertentur. Secundo: Ne indignare quod peccatores sint divites et gloriosi. Ita David Psalm. LXXII, 3: «Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.» Tertio: Ne ames et concupiscas divitias et gloriam peccatoris. Quarto, ne aemuleris acta et artes peccatorum ad acquirendas divitias et gloriam, juxta illud Psalm. XXXVI, 1: «Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem.»
Rationem subdit: Non enim scis quae futura sit illius subversio. Graece catastrophe, id est finis, exitus, subversio, vastatio, interitus, mors. Nescis, aut non cogitas, nec consideras, quod haec felicitas peccatorum brevi subvertenda sit, et in magnam infelicitatem, paupertatem et ignominiam commutanda, sicut laetum tragoediae initium desinit in tristem catastrophen. Hoc enim saepe in hac, et semper in altera vita contingit.
Versus 17: Non Placeat Tibi Injuria Injustorum, Sciens Quoniam Usque ad Inferos Non Placebit Impius
Impii maxime gaudent prosperitate, opibus et gloria, cum omnia ex voto fluunt, eaque pro summo bono aestimant, ideoque ad haec acquirenda saepe aliis injuriam faciunt, per rapinas, calumnias et alias injustitias: tu vero, qui sapiens es, noli eos aemulari, noli talem animum habere, noli eorum laudes magni aestimare, nec eorum prosperitatem concupiscere.
Sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. Adeo Deo displicet impius, ut eum brevi ad inferos dejiciat, juxta illud Psalm. XLVIII, 15: «Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos.» Per litoten, non justificabuntur idem est ac condemnabuntur. Sensus ergo est: Non placeat tibi injuria impiorum, quia non placebit tibi eorum vindicta et flamma inferorum, quae iis a Deo praeparata et destinata est ab aeterno; non placeat tibi culpa, ne placere cogaris et poena; non placeant tibi impii, ne placeant et inferi.
Versus 18: Longe Abesto ab Homine Potestatem Habente Occidendi, et Non Suspicaberis Timorem Mortis
Non anxiaberis timore mortis, non suspicaberis timide mortem. Qui enim suspectam habent mortem, perpetuo se hac suspicione et metu cruciant; unde ad levissimos rumores et strepitus trepidant, more leporum omnia pavide circumspiciunt, omnia suspecta habent. Hae suspiciones et continui mortis metus longe pejores sunt ipsa morte, imo multis mortibus, juxta illud: «Pejus est bello bellorum metus.»
Plenius accipe habentem potestatem occidendi generatim pro quovis principe, qui jus habet vitae et necis, praesertim infideli. Qui enim talem offendit, incurrit periculum vitae, idque saepe ob levem duntaxat offensam. Principes enim, potestate sublimi, non raro utuntur, imo abutuntur potestate sua pro arbitrio. Ita fecit Nero, cujus dictum erat, teste Suetonio: «Nemo ante me princeps scivit, quid et quantum sibi liceret.» Caligula, cum eum avia Antonia moneret ut aliter ageret, respondit: «Memento omnia mihi et in omnes licere.» Quocirca philosophus sapienter dicere solebat, regem ita esse adeundum ut ignem — nec nimis prope, ne ab eo uraris; nec nimis procul, ne ab eo non calefias.
Versus 19-20: Et Si Accesseris ad Illum, Noli Aliquid Committere; Communionem Mortis Scito
19. Graeca addunt parachronema, id est, continuo, protinus, illico: cautus esto, et omnia diligenter circumspice, ne vel levem offensam committas, propter quam te condemnet et morti adjudicet.
20. Communionem mortis scito. Habitare cum principe habente potestatem occidendi, praesertim cum tyranno, idem est ac habitare cum morte, communionem habere cum morte, quia facile communicabit et infliget tibi mortem, quam mente et manu gestat. «Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum» (Apoc. VI, 8).
Quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis — si, scilicet, verseris in aula principis et tyranni, continuo incedes inter laqueos, id est, insidias et pericula mortis. Sicut enim difficile est, et quasi impossibile, ambulanti ubique inter laqueos ita caute ambulare, ut omnes prorsus evitet — dum enim unum vitat, alterum vix potest vitare; et si tres aut quatuor vitet, incidit in quintum — ita si principi in una alterave re placeas, vix potes in alia non displicere, si pius sis et Deo servire ac conscientiae tuae satisfacere contendas.
Mystice, in hac vita ambulamus in medio laqueorum, quos nobis tendunt mundus, caro, daemon callidissimus, potentissimus et ferocissimus. Unde S. Antonius, teste S. Athanasio, vidit totum hunc mundum usque ad caelos plenum laqueis, ac ingemiscens rogansque: «Domine, quis evadet hos laqueos?» audivit: «Humilitas.»
S. Augustinus in Psalm. CXLI: «Nescis quia in medio laqueorum ambulas, sicut dicit Scriptura? Et hic laquei, et ibi laquei; a dexteris laquei, a sinistris laquei; a dexteris: prosperitas saeculi; a sinistris: adversitas saeculi; a dexteris: promissiones; a sinistris: terrores. Ambula per medios laqueos, ne discedas a via, nulla te capiat promissio, nulla te conterat terribilitas.»
S. Chrysostomus, homil. 4 ad Populum: «Agnosce, inquit, quod in medio laqueorum transis, et super propugnaculis urbium ambulas. Laqueus obumbratus est, quia nec mors aperte apparet, nec calamitas manifesta est; sed undique obtecta et abscondita latet: sicut enim pueri laqueos, quos avibus moliuntur, terra cooperiunt, ita diabolus peccata vitae voluptatibus involvit. Et si lucrum se praebuerit, noli solum lucrum videre; sed diligenter explora, ne forte mors et peccatum intra lucrum lateant: et si videris, fuge.»
Versus 21: Secundum Virtutem Tuam Cave Te a Proximo Tuo, et cum Sapientibus et Prudentibus Tracta
Id est: Quantum vales et potes, cave tibi a proximo tuo, ut, scilicet, caute eum, ejusque actus et consilia explores, ne quid mali tibi machinetur, nec nisi bene explorato credas, ac te et tua committas. Unde pro cave, graece est stochazai, quod significat collimare et intentissime aspicere, sicut facit qui sagittam in scopum emittit. Ne consilia et secreta tua cum quovis communices, nec cum eo tractes, nisi prius bene exploraveris, eumque fidelem, sapientem et prudentem compereris.
Versus 22-23: Viri Justi Sint Tibi Convivae, et in Timore Dei Sit Tibi Gloriatio
22. Ut convivium tuum sit honestum et sobrium, ac conditum honestis piisque sermonibus; injusti enim ita vacant implendo ventri, ita linguam petulanter solvunt in verba scurrilia et obscaena, detractoria, maledica, ut eorum convivia sint peccatorum plenissima; ideoque sapienter hic monet Siracides, ea non nisi cum justis et Deum timentibus habenda esse. Quocirca S. Augustinus inscriptos habebat in mensa suos illos versus, ut a convivis jugiter legerentur:
Quisquis amat dictis absentum rodere vitam,
Hanc mensam vetitam noverit esse sibi.
Et ait Possidius in Vita S. Augustini: «Omnem convivam a superfluis et noxiis fabulis, et detractionibus, sese abstinere debere admonebat. Nam et quosdam suos familiarissimos Coepiscopos illius scripturae oblitos, et contra eam loquentes, tam aspere aliquando reprehendit, ut diceret, aut delendos esse versus de mensa, aut se a medio prandio surrecturum in cubiculum suum.»
Et in timore Dei sit tibi gloriatio — id est: Gloriare quod justos et timentes Deum habeas familiares et convivas, potius quam nobiles et divites, quia gloria vera est timor Dei. Talia erant primorum Christianorum convivia, quae a charitate et amore, ac laude Dei vocabantur Agapae, de quibus ita sancit S. Paulus Ephes. V, vers. 18: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.»
23. Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. Non sit cogitatio tua de Deo erronea, discors, absurda et Deo indigna; sed sensata et prudens sit cogitatio et indagatio tua de Deo: ut, scilicet, de Deo, deque ejus attributis ita sentias, sicut fides, Sacrae Litterae et Patres ea depingunt. Rursum, sicut cogitatus de Deo in corde et mente debet esse sensatus, ita et in ore omnis enarratio et sermo tuus de lege Altissimi esse debet. Cum non occuparis aliis negotiis, de Deo cogita, et de ejus lege loquere, praesertim in conviviis. Ita de S. Thoma Aquinate et S. Dominico legimus, quod omnis eorum sermo fuerit cum Deo vel de Deo.
Versus 24: In Manu Artificum Opera Laudabuntur, et Princeps Populi in Sapientia Sermonis Sui
Sicut industria manus laudabile efficit opus artificis, ita sapiens sermo laudabilem efficit principem: hoc enim est opus principis, ut, scilicet, suo sapiente sermone populum persuadeat de recto, utili et justo, lites componat, tumultus et seditiones sedeat, unionem, pacem et concordiam stabiliat: quod si praestet, certe magnus erit artifex; magnus rector et gubernator populi. Transit Siracides a praeceptis ethicis, quae vitam cujusque ad normam legis et virtutis efformant, ad politica, quae rempublicam componunt. Deinceps ergo usque ad cap. XI, vers. 7, instruit principes et magistratus, docetque quae in administratione fugere, quae sectari debeant.
Versus 25: Terribilis in Civitate Sua Homo Linguosus, et Temerarius in Verbo Suo Odibilis Erit
Est antithesis. Sapienti enim eloquio principis, quo civitatem totam componit, opponit linguosum et temerarium in loquendo, qui totam civitatem confundit et perturbat, ideoque procul ab ea arcendus et ablegandus est. Hic enim omnibus est terribilis, qui omnes suis dicteriis instar tauri cornupetae impetit, litesque et rixas concitat, ideoque cunctis est odibilis.