Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet rempublicam optime gubernari a principe prudente, qui in omnibus pendet et subjicit se Deo; unde vers. 7 usque ad 23, novem rationibus demonstrat, quam prava et noxia sit superbia. Denique, vers. 23 usque ad finem, docet, verum honorem et gloriam hominis consistere, non in superbis opibus et dignitatibus, sed in timore et obsequio Dei.
Porro novem rationes ad cavendam superbiam sunt hæ. Prima, vers. 7, quia ipsa odibilis est Deo et hominibus. Secunda, vers. 8, quia superbia est causa injustitiæ, rapinæ, contumeliæ et doli, ob quæ Deus transfert bona et regna gentium. Tertia, vers. 9, quia homo, licet potens et rex, ex natura sua est vilissimus. Quid ergo superbit terra et cinis? Quarta, vers 11 et 12, quia honor omnis, æque ac vita, brevis est et vanus: nam rex hodie est, et cras morietur. Quinta, vers. 13, quia homo post mortem erit esca serpentium et vermium. Sexta, vers. 14, quia superbia est apostasia a Deo. Septima, vers. 15, quia initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, implebitur maledictis. Octava, vers 16 et sequent., quia Deus subvertit thronos, opes, pompas, et memoriam superborum; humilium vero elevat et firmat. Nona, vers. 22, quia superbia est creatura, non Dei, sed diaboli.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 10:1-34
1. Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. 2. Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3. Rex insipiens perdet populum suum; et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. 4. In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. 5. In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. 6. Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. 7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et exsecrabilis omnis iniquitas gentium. 8. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. 9. Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? 10. Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. 11. Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum. 12. Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est et cras morietur. 13. Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. 14. Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo. 15. Quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor ejus: quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. 16. Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. 17. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. 18. Radices gentium super- barum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. 19. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. 20. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21. Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. 22. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. 23. Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. 24. In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. 25. Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. 26. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. 27. Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo, qui timet Deum. 28. Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. 29. Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. 30. Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane. 31. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. 32. Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33. Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. 34. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
Pars Prima Capitis: Regimen Bonum Reipublicae Proficisci a Prudentia Principis, Agnoscentis Se Potestatem Omnem Habere a Deo
Versus 1: Judex Sapiens Judicabit Populum Suum, et Principatus Sensati Stabilis Erit
JUDEX SAPIENS JUDICABIT POPULUM SUUM, ET PRINCIPATUS SENSATI STABILIS ERIT. — Judex, id est princeps: potissimum enim munus principis est judicium et judicare, puta, in judicio et æquitate regere populum; ut exclusa injustitia et iniquitate, servetur debitus justitiæ ordo, indeque pax et quies publica. Quæ omnia breviter complexus est regius Propheta, prænuntians regnum Salomonis, et in eo regnum Christi, Psal. LXXI, 1, dum ita canit: «Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. Hinc principes vocantur judices; unde inscribitur liber Judicum, id est, principum Israel: tales enim fuere Othoniel, Barac, Gedeon, Samson, Samuel, etc, quorum gesta in libro Judicum describuntur. Pro judicabit, græce est παιδεύσει, id est docebit, erudiet juxta leges justitiæ et Dei. Rabanus legit, vindicabit, scilicet innocentes a nocentium injuriis.
Pro stabilis, Complutenses legunt τεταμένη, id est protensus; Romana τεταγμένη, id est ordinatus, et, ut Tigurina, compositus erit. Complutenses ergo sic habent: Judex sapiens erudiet populum suum, et principatus prudentis protensus erit, puta, exstendet se ad multas gentes, et ad multos annos, quia, ut Romana, ordinatus erit. Ordo enim facit pacem, pax utilitatem, stabilitas longævitatem et amplitudinem, juxta illud Prov. XXIX, 14: «Rex, qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum fundabitur.» Rursum Lyranus et Jansenius pro stabilis, legunt terribilis, q. d. Princeps sapiens terrori erit improbis, ut nemo audeat eum invadere, uti fuit Salomon: videtur enim alludere ad illud Cantic. VI, 9: «Terribilis ut castrorum acies ordinata.» Verum Biblia Latina et Græca constanter habent, stabilis, vel ordinatus, non terribilis. Sic et Syrus: Judex sapiens, inquit, docebit populum suum, et princeps sapiens stabiliet civitatem suam. Præclare Plinius in Panegyrico ad Trajanum: «Nullum, ait, est præstabilius et pulchrius Dei munus erga mortales, quam castus, sanctus et Deo simillimus princeps;» et Plutarchus in Numa: «Cum reges, inquit, sapientes sunt et sancti, tunc resp. maximum quoddam ac divinum donum a Deo se accepisse existimet.» Ratio a priori est, quod tota recte gubernandi ratio consistat in sa- pientia. Hac ergo pollens princeps sapiens omnes et omnia sapienter moderatur, componit, dirigit, gubernat. Unde Cassiodorus, lib. X Var., epist. 3, agens de sapientia: «Ibi, inquit, prudens invenit unde sapientior fiat; ibi bellator reperit, unde animi virtute roboretur; inde princeps accipit, quemadmodum subditos sub æqualitate disponat.»
S. Thomas, III part. Quæst. LIX, art. 1, docet Christo homini appropriari judiciariam potestatem, quia hæc requirit tria, quæ plane competunt Christo. «Primo enim, inquit, ad eam requiritur potestas coercendi subditos; secundo, zelus rectitudinis, ut non ex odio vel livore, sed amore justitiæ judicium proferat; tertio, sapientia, secundum quam formatur judicium; unde dicitur Eccli. X, 1: Judex sapiens judicabit populum suum. Prima autem duo præexiguntur ad judicium; sed proprie tertium est, secundum quod accipitur forma judicii, quia ipsa ratio judicii est lex sapientiæ vel veritatis, secundum quam judicatur. Et quia Filius est sapientia genita, et veritas a Patre procedens, et ipsum perfecte repræsentans, ideo proprie judiciaria potestas attribuitur Filio Dei.» Porro judicare hic generatim sumitur pro regere et gubernare, quod proprium est munus sapientiæ: illud autem ipsa obit per beneficentiam, qua a subditis mala quælibet arcet, et bona cuncta sapienter et benefice procurat cuique pro gradu, statu et ordine suo; in ordine enim consistit pax et bonum reipublicæ. Qua de causa prudenter Justinianum Imperatorem ita ad beneficam sapientiam, et sapientem beneficentiam exstimulat Agapetus Diaconus in Admonit., num. 60: «Vestimentum invetustabile est beneficentiæ amictus, et incorrupta stola est charitas erga pauperes. Eum igitur oportet, qui pie regnare vult, talium indumentorum pulchritudine animam exornare. Amoris enim in egenos qui indutus est purpuram, cœlestis quoque regni compos efficitur;» et num. 61: «Sceptrum imperii cum a Deo susceperis, cogitato quibusnam modis placebis ei qui id tibi dedit; quoque omnibus hominibus ab eo sis prælatus, magis omnibus eum honestare festina. Porro id ipse honestamentum arbitratur maximum, si quasi teipsum, factos a se tuearis; atque ut debiti exsolutionem, benefaciendi munus adimpleas.» Sapientiam hanc regendi particulatim septem regulis, quas dictat septiformis Dei Spiritus, complectitur Ferrandus Diaconus Carthaginensis, in Parænetico ad Reginum militiæ ducem (exstat tomo V Biblioth. SS. Patrum): «Si enim, inquit, gratiam confitearis, requiescet super te spiritus timoris Domini. Si vita tua speculum sit, ubi milites videant quid agere debeant, requiescet super te spiritus pietatis. Si non præesse desideres vel appetas, sed prodesse, requiescet super te spiritus scientiæ; ille enim scit præesse, qui vult prodesse. Si diligas rempublicam sicut te ipsum, requiescet super te spiritus fortitudinis. Si humanis divina præponas, requiescet super te spiritus consilii. Si libenter audias, Noli esse multum justus, requiescet super te spiritus intellectus. Si memineris te esse Christianum, requiescet super te spiritus sapientiæ, et per septiformis spiritus abundantiam, misericors Deus.» Quæ deinde singula ordine fuse, eleganter et sapienter prosequitur.
Basilius Imperator, Exhort. ad Leonem filium, cap. XX: «Manus meæ, inquit, imposuerunt capiti tuo coronam imperii a Deo delatam tibi. Redde ergo donatori munus eo dignum. Honora Deum, qui te honoravit, per honorem quem patri tuo defers; me autem honorabis, non eodem penitus modo quo subjecti faciunt, nempe, aut genuflectens, aut latus meum stipans, aut mihi bene precans: ista enim principe viro et rege non satis digna sunt; sed potius virtutem omnem exercens, temperantiam colens, mores tuos exornans, litterarum studia capessens, quibus animi juvenum excoli debent, et ut in summa dicam, ita te comparans, ut terreno hoc imperio dignus habeare, et imaginem regis cœlorum in terris referas. Is enim solus merito vocabitur imago Dei, a quo in regni solio collocatus es, qui omnimodam virtutem amplexatur. Isque optimo jure secundo loco post Deum a subjectis amabitur; et tanquam de se, deque suis optime meritus, omni honore dignissimus habebitur.» Hinc fit, ut principatus sensati stabilis sit; quia, scilicet, nititur et fundatur in sapientia, quæ stabilis est, solida et æterna. Unde Ægyptii pinxerunt sapientiam insistentem quadrato lapidi, fortunam vero rotundo, ut illius constantiam, hujus inconstantiam et volubilitatem significarent, teste Pierio Hierogl. 39. Ita Christi, utpote sapientissimi principis, regnum erit æternum, juxta illud Lucæ, cap. I, 33: «Et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis;» et illud Daniel. cap. VII, 14: «Omnes populi, tribus et linguæ servient ipsi: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur.»
Tropologice, principatus sensati, in quo dominatur animo suisque affectibus, stabilis est, quia hoc principatu reprimit omnes affectus sibi reluctantes; insensatus vero facit opus instabile, quia semper affectibus suis agitatus serviet, neque in libertate filiorum Dei, quam habere cœperat, permanebit. Sensati ergo sunt mystici cœli, qui sine ulla intermissione ordinatis motibus volvuntur, et in loco, in quo a Deo positi sunt, semper ad anteriora tendentes, eumdem vitæ tenorem tenent, de quibus Job, cap. XXXVII, 18: «Tu forsitan fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.»
Versus 2: Secundum Judicem Populi, Sic et Ministri Ejus; et Qualis Rector Est Civitatis, Tales et Inhabitantes in Ea
2. Secundum judicem (id est principem) POPULI, SIC ET MINISTRI EJUS; ET QUALIS RECTOR EST CIVITATIS, TALES ET INHABITANTES IN EA. — Græce, qualis est ἡγούμενος, id est gubernator, vel princeps civitatis, tales et omnes ejus incolæ: ita Tigurina; Syrus: Sicut judex populi, sic ministri ejus; et sicut princeps urbis, sic habitatores ejus, q. d. Ad principis mores et vitam, quasi ad normam et exemplar, conformant se, primo ministri ejus, deinde cæteri cives et subditi, juxta illud Claudiani:
Regis ad exemplum totus componitur orbis.
Subditque:
Nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis:
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
Versu 1 assignavit duo commoda sapientis judicis, puta principis. Primum est, quod erudiat et judicet, id est, juste gubernet populum; secundum, quod faciat rempublicam æque ac principatum suum stabilem; tertium hoc vers. 2 assignat, quod suam sapientiam, justitiam et virtutem in ministros cæterosque subditos influat et transfundat, perinde ac caput suos spiritus, motum et vitam transfundit in membra sibi subjecta; sicut ergo sanitas capitis derivat sanitatem ad membra, et sicut sol toti orbi lucem communicat: ita bonus princeps suam bonitatem in populum diffundit et effundit. Nam, ut ait Quintilianus Declamat. 8: «Hæc est conditio principum, ut quidquid faciant, præcipere videantur;» et Cicero lib. III De Legibus, legem XII tabularum enarrans, qua cavebatur, «ut magistratus vitio vacarent, atque cæteris specimen essent;» hæc verba adjecit: «Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia;» et paulo post: «Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, quales summi civitatis viri fuerunt, tales totam civitatem fuisse. Quæcumque mutatio morum in principibus exstiterit, eamdem in populo secuturam.» Et apud Laertium Antigonus Macedonum rex, ad Zenonem scribens, cum multa de doctrina et felicitate promisisset, hoc tandem in calce subjecit: «Cujusmodi fuerit dux, ut plurimum subditos fieri necesse est.» Agesilaus quoque ille magnus et ipse Lacedæmoniorum rex, «interrogatus, quare vehementi hieme sine tunica ea ætate (is enim tum senex erat) circumiret? respondit: Quo juvenes imitentur, habentes ii quidem et senis et principis exemplum.» Auctor Plutarchus in Apophthegmat. Laconicis. Sed et Herodianus lib. IV: «Solent, inquit, plerumque homines vitam principis æmulari.» Ita si princeps sit bellicosus, subditi spirant bellum, nec nisi arma tractant; si sit pacis amans, omnes pacem colunt, dant se litteris, artibus, agriculturæ, etc. Si sit orthodoxus et zelans pro fide, zelum hunc imitantur vel fingunt subjecti; si sit castus, omnes castitatem profitentur; sic ex adverso, si sit hæreticus, incestus, intemperans, illico multi fiunt hæretici, incesti, intemperantes.
Narrat Q. Curtius in Vita Alexandri Magni, et Panormitanus in Vita Alfonsi Aragon. reg., aulicos utriusque torto collo incessisse, eo quod rex uterque obstipus esset, et torto collo incederet. Rationem a priori dat Lactantius lib. IV Divin. instit.: «Quoniam, inquit, mores ac vitia regis imitari genus obsequii judicatur, abjecerunt omnes pietatem, ne exprobrasse scelus regi viderentur, si pie viverent;» et Plinius in Panegyr. Trajani: «Vita, inquit, principis, censura est, eaque perpetua; ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur, nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo;» et S. Hieronymus ad Heliodor.: «Domus, inquit, Episcopi et conversatio in speculo posita, magistra est publicæ disciplinæ: quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant.» Quocirca tam sedulo S. Paulus monet Titum cap. II, et Timotheum epist. I, cap. IV, dicens: «In omnibus præbe te ipsum exemplum bonorum operum,» id est, inquit S. Chrysostomus, «exemplar vitæ atque morum; ipse esto tanquam imago propositus, tanquam animata lex, velut regula ac norma bene recteque vivendi.»
Versus 3: Rex Insipiens Perdet Populum Suum; et Civitates Inhabitabuntur per Sensum Potentium
3. REX INSIPIENS PERDET POPULUM SUUM, ET CIVITATES HABITABUNTUR PER SENSUM POTENTIUM. — Aliqui legunt συνετών, id est prudentium, intelligentium; verum legendum δυναστῶν, id est potentium, principum, dynastarum; Tigurina, Rex imperitus perdet populum suum, at prudentia procerum urbis incolis frequentabitur; Syrus, Rex iniquus perdet populum suum, et habitabitur civitas in sapientia dominorum ejus, q. d. Rex imprudens, indeque iniquus, partim pravo suo exemplo, partim pravo suo regimine et ignavia perdit «populum,» id est, populi opes, pacem, concordiam, robur, et sæpe vitam ac conscientiam, ideoque perdit, id est, exhaurit populi frequentiam, tum quia facit, ut multi fame, bello, rixis, seditionibus occidantur; tum quia causa est, ut cives e civitate fugiant, et alio, ubi imperat princeps sapiens, ideoque spes est pacis, opum et cæterorum bonorum, commigrent. Ita populum perdiderunt Saul, Roboam, Jeroboam cæterique reges Israel impii et idololatræ. Unde per antithesin subdit: «Et civitates habitabuntur,» id est, frequentabuntur, «per sensum potentium.» Sensus enim et prudentia principum facit, ut cives et civitas opibus, pace, numero, mercibus, rerumque omnium copia floreant, juxta illud Proverb. XXIX, 4: «Rex justus erigit terram, vir avarus destruit eam.» «Principes ergo crebro legant, relegant et ruminent illam Sapientis cap. VI, 2, ad se concionem: «Audite, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. Præbete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum; quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis; quoniam judicium durissimum his, qui præsunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.»
Idem a Salomone et Hebræis didicit et censuit Plato, qui lib. III De Legibus: «Optimarum, inquit, reipublicæ formarum optima est monarchia, quæ bonis legibus sancita est, et utitur; proxime enim ad patriam potestatem accedit. Regum tyrannis et injustum imperium popularem libertatem induxit, quod hujusmodi regum mores populus amplius pati non posset. Omnis respublica et illius forma a seipsa, propter subortas in eamdem corruptelas, deletur et evertitur;» et rursum: «Ignorantia, vel improbitas imperantium est politiæ pestis, et pernicies summa. Infinita potestas etiam in regibus ipsis quæ sese legum vinculis coerceri non patitur, est certissima regni et reipublicæ ruina, ac proxime occasuræ prognosticon. Contra quod remedium est, ut leges observentur etiam ab ipso principe, idque facere cogatur ab ordinibus regni vel invitus.» Aristoteles quoque lib. V Politic. cap. VIII: «Rempublicam, inquit, conservant, primo, bonarum legum inviolabilis auctoritas; secundo, magistratuum in munere obeundo prudentia, diligentia et alacritas; tertio, populi erga magistratus obsequium; quarto, civium inter se concordia et consensus; quinto, magistratus erga populum paternus animus et cura.» Hisce artibus Romulus ædificavit Romam, Constantinus Constantinopolim, Antiochus Antiochiam, Alexander Alexandriam, Jerosolymam David, Salomon et Nehemias, ac præ omnibus Christus Ecclesiam toto orbe propagavit. Hoc est quod ait Sapiens cap. VI, 26: «Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens populi stabilimentum est.» Alludit ad etymon hebræum et græcum; hebraice enim princeps et dominus vocatur Adon, vel Adonai, ab אדן eden, id est fulcrum, basis; ac græce rex vocatur βασιλεύς, quasi βάσις λαοῦ, id est, basis populi. Sicut enim ad regem suum turmatim convolant apes, sic ad regem sapientem populi; apes enim, et præsertim rex apum, sapientiæ est symbolum. Denique quam rex insipiens perdat se et populum, festive docet apologus Æsopi (qui Siracidem ducentis annis antecessit) de vulpe et simio: «Quondam, inquit, in concilio irrationalium animalium saltavit simius, et approbatus, rex ab ipsis electus est. Vulpes autem ei invidens, ut in cassi (reti) quodam carnem vidit, simium secum illuc duxit, dicens se invenisse thesaurum; se tamen eo uti nolle, sed eum regi cedere; quare eum hortata est, ut illum acciperet. At ille inconsiderate profectus, et captus a casse, quod decepisset, accusabat vulpem. Illa autem ei: O simie, inquit, talem tu habens dementiam, brutis dominaberis?»
Versus 4-5: In Manu Dei Potestas Terrae; in Manu Dei Prosperitas Hominis
4. IN MANU DEI POTESTAS TERRÆ, ET EXSECRABILIS OMNIS INIQUITAS GENTIUM, ET UTILEM RECTOREM SUSCITABIT IN TEMPUS SUPER ILLAM. — Ita legunt Rabanus, Lyranus et alii, quin et Marcellus Pontifex, epist. 1. Verum Græci codices, æque ac Latini Romæ correcti, delent τὸ et exsecrabilis omnis iniquitas gentium; sed illud idem legunt vers. 7. Græcus de more brevis et bimembris est, potestas terræ in manu Domini, qui in tempus, id est, ut Vatablus, opportune, in ea suscitabit hominem utilem; alii, qui suo tempore quod expedit, excitat super eam. «Magistratus enim virum ostendit,» ut ait Bias. Syrus, in manibus Domini dominorum universum, eum, qui aptus est, in tempore constituet super illud (universum). Dicit hoc, ut reges et principes sciant se regnum et principatum primario non a se, vel suis progenitoribus, aut a populo et republica, sed a Deo habere, ac proinde ab illo pendere, illique subditos esse, ideoque se suaque sceptra et coronas (uti faciunt sancti illi principes Apocal. IV, vers. 10) ante Dei pedes ponant, eique offerant, ac ea non nisi ex Dei voluntate et lege regant et administrent. Idem per umbram vidit Homerus; nam hymno in Musas et Apollinem: «Ex Musis, inquit, et procul mittente Apolline viri poetæ sunt in terra, et citharædi; ex Jove autem reges;» et Tertullianus in Apologet.: «Inde, ait, est Imperator, unde et homo, antequam Imperator; inde potestas illi, unde et spiritus,» juxta illud Danielis cap. V, 23, ad Baltasarem: «Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti;» et illud Sapientis, cap. VI, 4: «Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.» Agnoscunt hoc reges Christiani, dum se Dei gratia regnum obtinere in suis edictis profitentur, ut: Philippus, Dei gratia, Hispaniæ rex, etc. Sicut enim a Deo omnisciente, quasi fonte derivatur omnis scientia, ita ex eodem omnipotente derivatur omnis potestas; ipse ergo quasi summus mundi rector reges et principes, in hoc regimine, quasi suos vicarios sibi substituit et arrogavit, eisque potestatem dedit regendi, puniendi malos, præmiandi bonos, leges condendi; hæ enim a prima et æterna lege, quæ est in mente Dei, quasi radii a sole, rivuli a fonte, derivantur, ac proinde «exsecrabilis est Deo omnis iniquitas gentium,» præsertim illa communis et capitalis, ac fons cæterarum, scilicet idololatria, qua se suasque respublicas, regna et principatus, non Deo vero, sed vel sibi, vel suis idolis accepta referunt; sed et hæc est in manu Dei, ut eam suo tempore, vel puniat et comprimat, vel tollat, et in bonum convertat. Ita Lyranus. Quocirca ipsius, tanquam summi terræ domini, clementiæ est suscitare in ea utilem principem, cum ita ei placuerit; sicut ipsius iræ est suscitare in ea inutilem, cum talem peccata subditorum merentur, juxta illud Job. XXXIV, vers. 30: «Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.» Porro τὸ in tempus, Græce εἰς καιρόν, id est, opportuno tempore, ut vertit Tigurina, Syrus et alii. Aliter Jansenius: «In tempus,» inquit, constituet, quia nulli unquam terræ datum est, ut in perpetuum haberet utilem rectorem; sed tantum ad tempus, ut est hic omnium rerum vicissitudo, quasi alludat ad quatuor monarchias sibi ex ordine succedentes, puta Assyriorum, Persarum, Græcorum et Romanorum, quas per symbola quatuor bestiarum describit Daniel cap. VII. Vere S. Cyprianus, orat. de Idolorum vanitate: «Regna, ait, non merito accidunt, sed sorte variantur; et acceptum tempus certo fine custodiunt.» Et Philo, lib. De Divina immutabilitate: «Totus orbis, inquit, habitabilis, more navis susque deque jactatæ alternis fluctibus, nunc secundis ventis, nunc adversis utitur. Nam Verbum divinum choreas in orbem ducit, quod vulgus hominum fortunam nominat. Et cum perpetuo feratur per civitates, gentes regionesque, res aliorum aliis, omnium omnibus tribuit, subinde variantibus apud singulos temporibus, ut totus terrarum orbis tanquam una civitas, optimo reipublicæ genere administretur populari regimine.» Quocirca sapienter Justinianum Imperatorem in Admonit. (quod a Græcis vocatur Scheda regia; exstat tomo II Biblioth. SS. Patrum), num. 1, monet Agapetus Diaconus: «Honore, inquit, quamlibet sublimiorem cum habeas dignitatem, o Imperator, honora supra omnes, qui hoc te dignatus est Deum; quoniam juxta similitudinem cœlestis regni tradidit tibi sceptrum terrenæ potestatis, ut homines edoceres justi custodiam, et eorum, qui adversus ipsum rabiunt, insectareris latratum, tum ipsius obtemperando legibus, tum subditos tibi regendo pro jure.» Et num. 5: «Scito, o pietatis divinitus fabricatum specimen, quia quanto majoribus dignus habitus es, tribuente Deo, muneribus, tanto majori vicissim debito ei obstringeris. Ergo redde benefactori debitum gratitudinis, acceptanti debitum ut meritum, et beneficio beneficium rependenti; ipse enim semper et beneficiis prior promeretur, et ut debitum beneficia repensat. Gratitudinem autem exigit a nobis, non quæ verborum blandorum prolatione, sed quæ rerum piarum oblatione peragitur.» Et num. 7: «Terrenarum opum instabiles divitiæ, fluviatilium undarum imitantur cursum. Modicum enim affluunt his qui habere se eas arbitrantur; mox vero refluentes ad alios accedunt. Solus autem beneficentiæ thesaurus, stabilis est possidentibus eum; bonarum enim actionum meritum ad auctores retorquetur.» Et num. 9: «Sollicitam Imperatoris animam speculi in modum abstergi oportet, ut divinis splendoribus semper coruscat, rerumque distincta judicia inde condiscat; nihil enim adeo facit, quæ peragenda sunt conspicere, atque custodire eam perpetuo sinceram.» Imprimis vero ipse, tempore opportuno a se præcognito et præfinito, utilem rectorem suscitabit super terram, Christum Dominum, qui abolita gentium idololatria, eas ad se convertet, ait Rabanus, Lyranus et alii; ac per eum suscitabit Christianos principes, qui sub Deo juste, fideliter et religiose populum gubernent. Quare populi et respublica continue a Deo flagitent ut sibi tales det reges et principes, aut jam datos tales efficiat. Unde Palacius: Christus, inquit, fuit utilis rector, quia se dedit in socium, cibum, pretium et præmium. Secundo, Rabanus, et ex eo Glossa interlinearis: «Exsecrabilis,» inquit, id est damnabilis, est omnis iniquitas gentium, quia disperdet Deus de civitate sua omnes qui operantur iniquitatem. Tertio, Jansenius hunc dat sensum, q. d. «Omnis iniquitas gentium, quæ exsecrabilis est,» id est, omnes gentes iniquæ et exsecrabiles, quia idololatræ, sunt in manu Dei, æque ac reges ac principes, q. d. Deus dominatur universæ terræ, omnibusque regnis, tam infidelium, quam fidelium, etsi infideles ipsum non agnoscant, ideoque corda infidelium habet in sua manu, ut ea ad se convertat, et fide sua imbuat, uti fecit per Christum. Rursum perperam aliqui, teste Rabano, pro exsecrabilis, legunt, exclamabilis est omnis iniquitas gentium; quod tamen sic explicat Rabanus, q. d. «Per prædicationem Apostolorum reprobata est infidelitas et error Gentilium, quos Salvator ad hoc misit in mundum, ut contumaces redarguerent, inscios docerent, et infirmos sanarent.» Porro τὸ in tempus, Græce εἰς καιρόν, id est, opportuno tempore, ut vertit Tigurina, Syrus et alii. Aliter Jansenius: «In tempus,» inquit, constituet, quia nulli unquam terræ datum est, ut in perpetuum haberet utilem rectorem; sed tantum ad tempus, ut est hic omnium rerum vicissitudo, quasi alludat ad quatuor monarchias sibi ex ordine succedentes, puta Assyriorum, Persarum, Græcorum et Romanorum, quas per symbola quatuor bestiarum describit Daniel cap. VII. S. Ludovicus inter aurea monita, quæ Philippo filio testamento reliquit, hoc primum assignat: «Fili mi, ante omnia in eam curam diligenter incumbe, ut diligas Deum. Nemo enim potest salvus esse, nisi Deum amet. Cave ne unquam admittas peccatum mortiferum; sed omnia potius ferre velis tormentorum genera, quam aliquam talem perpetrare culpam. Crebro agas gratias Deo pro bonis omnibus tibi ab illo collatis, ut dignus fias potioribus ejus beneficiis affici et augeri. Non patiaris quemquam, te audiente, perverse de Deo aut Sanctis ejus loqui; nec id sinas impune abire.» Basilius Imperator, Exhortat. ad Leonem filium, cap. X: «Numinis, ait, beneficio regnum accepisti; sollicite custodias illud quasi depositum fidei tuæ commissum, ut incolume conserves. Cave autem ne, illius malus custos, degeneris aliquid atque indigni committas; sed, sicuti cæteris prælatus es, ut omnibus imperares: ita contende, ut virtute quoque cæteris antecellas; virtus enim omni principatu omnique auctoritate præstantior est. Si ergo dignitate quidem reliquis præstas omnibus, virtute autem ab alio præcelleris, Imperator es in eo quod minoris excellentiæ est; in eo vero quod præclarius est, Imperator non es, imo alterius imperio subes. Ne sis ergo supposititius atque adulterinus dominus, num. 35: «Existima tunc demum te tuto regnare, cum volentibus imperas hominibus; quod enim invito animo subjicitur, seditionibus fluctuat capta occasione; quod vero vinculis benevolentiæ regitur, stabilem servat erga rectorem obedientiam.» Quocirca sapienter Justinianum Imperatorem in Admonit. (quod a Græcis vocatur Scheda regia; exstat tomo II Biblioth. SS. Patrum), num. 1, monet Agapetus Diaconus: «Honore, inquit, quamlibet sublimiorem cum habeas dignitatem, o Imperator, honora supra omnes, qui hoc te dignatus est Deum; quoniam juxta similitudinem cœlestis regni tradidit tibi sceptrum terrenæ potestatis, ut homines edoceres justi custodiam, et eorum, qui adversus ipsum rabiunt, insectareris latratum, tum ipsius obtemperando legibus, tum subditos tibi regendo pro jure.» Et num. 5: «Scito, o pietatis divinitus fabricatum specimen, quia quanto majoribus dignus habitus es, tribuente Deo, muneribus, tanto majori vicissim debito ei obstringeris. Ergo redde benefactori debitum gratitudinis, acceptanti debitum ut meritum, et beneficio beneficium rependenti; ipse enim semper et beneficiis prior promeretur, et ut debitum beneficia repensat. Gratitudinem autem exigit a nobis, non quæ verborum blandorum prolatione, sed quæ rerum piarum oblatione peragitur.» Et num. 7: «Terrenarum opum instabiles divitiæ, fluviatilium undarum imitantur cursum. Modicum enim affluunt his qui habere se eas arbitrantur; mox vero refluentes ad alios accedunt. Solus autem beneficentiæ thesaurus, stabilis est possidentibus eum; bonarum enim actionum meritum ad auctores retorquetur.» Et num. 9: «Sollicitam Imperatoris animam speculi in modum abstergi oportet, ut divinis splendoribus semper coruscet, rerumque distincta judicia inde condiscat; nihil enim adeo facit, quæ peragenda sunt conspicere, atque custodire eam perpetuo sinceram.» Hac de causa Agapetus Diaconus pie monet Justinianum Imperatorem, ut a Deo supplex postulet sibi auxilium ad sapienter et feliciter regendum; sic enim ait in Admon., num. 62: «Recurrere ad supernum auxilium cum homo quivis debet, salutem qui exspectat, tum ante omnes Imperator, utpote qui pro omnibus sollicitus est; cum enim a Deo custodiatur, tam hostes generosa manu debellat, quam suos sedulo communit.» Et num. 63: «Deus nulla re indiget, Imperator solo Deo. Imitare igitur nullius indigum, petentibusque fac uberem misericordiæ copiam, non exacta et ad vivum resecante rem, ratione impensarum tuarum erga famulatum utens; sed omnium de sustinenda vita petitionibus satisfaciens. Longe enim satius est merito dignorum etiam indignis misereri, quam indignorum vitio dignos iis defraudare.» Et alius præstantior reperiatur; sed verus Imperator, cum cæteris omnibus virtute antecedas.»
IN MANU DEI POTESTAS HOMINIS, ET SUPER FACIEM SCRIBAE IMPONET HONOREM SUUM. — Graece δόξαν, est, gloriam suam. Nota τὸ potestas; sic enim legunt passim Biblia Latina, Rabanus, Lyranus, Jansenius et alii passim; quasi Interpres legerit hic aeque ac vers. praeced. ἐξουσία, id est potestas, auctoritas, imperium, q. d. Sicut in manu Dei est potestas terrae, ut illi eum det principem, quem voluerit, uti dixi vers. praeced., sic et in manu Dei est potestas hominis, ut, scilicet, hunc hominem creet principem potius quam alium, eumque a principatu deponat, cum ei libuerit; ita ut omnium regum, principum et magistratuum potestas sit in manu Dei, tam quoad inchoationem, quam quoad progressum et consummationem ac finem: Deus enim est qui «super faciem,» id est, super personam (ex facie enim persona una ab alia discernitur et agnoscitur: unde et facies, hebr. אף aph, graece πρόσωπον, subinde sumitur pro persona, uti alibi ostendi), «scribae, id est, viri litterati et sapientis, imponit honorem suum,» quando ei dat auctoritatem, non tantum docendi, sed et regendi, legesque condendi; cum, scilicet, eum ob sapientiam evehit, facitque principem vel consiliarium, praesidem vel gubernatorem. Huic sensui favet Syrus, dum vertit: In manu Domini dominium, et timentibus se dabit gloriam suam. Verum pro potestas, corrigendum et legendum est, prosperitas; sic enim corrigunt Biblia Romana et Graeca, quae hic pro ἐξουσία, quod praecessit, legunt, εὐοδία, id est, prosperitas, felicitas, q. d. In manu Dei est prosperare hominem, ac facere ut omnes ejus actiones et molimina prosperos habeant eventus, laudem, honorem et gloriam; praesertim vero Deus est, qui regi et principi dat prosperitatem, ut scilicet, prospere succedat ejus regimen, utque utiliter et feliciter regat. Unde Tigurina vertit: Successus hominis est in manu Domini, idemque personae scribae, vel litterati, gloriam suam attribuit; Vatablus, illustrem facit; Cajetanus, spectabilem. Nota primo: Scriba, hebr. סופר sopher, graece γραμματεύς, apud Judaeos vocabatur litteratus, sapiens, doctor. Prisci enim Hebraei, quos nunc sapientes aut magistros dicimus, vocabant sopherim, id est scribas, a sepher, id est liber, litterae, graece γραμματεῖς, quod γράμματα, id est litteras et libros, tractarent, uti dixi I Corinth. 1, 20. Sic Esdras, cap. VII, 6, vocatur «scriba velox in lege Domini,» id est, legis peritissimus et promptissimus in ea; scribarum enim erat Sacras Litteras incorruptas servare, correctae earum descriptioni invigilare, illam interpretari, tum voce, tum scripto, teste Epiphanio Haeresi 15. Adde quod Esdras sacros libros restaurarit, non quasi ii interciderint; sed errores, qui irrepserant, corrigendo, et aliis characteribus, quos ipse invenit, quibusque deinceps semper usi sunt Hebraei, eos describendo. De hisce doctoribus locum hunc accipe, q. d. Deus est, qui scribae, id est doctori, suam sapientiam indit et communicat, per quam a discipulis et populo quasi sapiens, et virtute docendi pollens honoretur; dum efficit ut ea claritate et efficacia doceat, qua populo doctrinam suam persuadeat, ac populus ex ea in Dei et virtutis cognitione, amore et operatione proficiat: hoc enim est vera philosophia et sapientia practica; quod, dum fit, ingens scribae, id est doctori, accedit meritum, aeque ac honor et gloria. Porro notandum quod dicit, Deum suum honorem prae aliis imponere scribae, quia propria dos, honor et gloria Dei consistit in sapientia practica; haec enim prudentiam omnem, virtutem et sanctitatem includit, uti superius dixi. Rursum, quia saepe Deus sapientes evehit ad principatum, facitque ut ipsi sint principes, vel certe consiliarii principum, legislatores, et gubernatores regnorum et rerumpublicarum, juxta illud Platonis, l. 5, V De Repub.: «Felices erunt respublicae cum philosophi eas gubernabunt, aut gubernatores earum philosophabuntur.» Honor enim et gloria Dei consistit in dominio, principatu, legislatione, regimine et imperio Universi. Hinc scriba erat nomen dignitatis: scribae enim vocabantur tunc, qui nunc Cancellarii, qui erant proximi a rege, quorum erat nomine regis decreta concipere, scribere, promulgare, reservare. Sic Saraias fuit scriba, id est, cancellarius Davidis, II Reg. VIII; Sobna, Ezechiae, IV Reg. XVIII. Ita Deus Christo Domino, puta, Verbo incarnato, qui est scribarum et doctorum princeps, suum dedit honorem, cum suam divinitatem, auctoritatem et imperium cum sapientia ei communicavit. Unde Palacius hunc locum proprie de Christo accipit, qui est legis novae doctor, et scriba doctus in regno caelorum, ac de thesauro sapientiae suae proferens nova et vetera, Matth. XIII, 52, ut sensus sit, q. d. In manu Dei est felicem et honoratum hominem facere. Talem in primis, et in speculum caeterorum fecit Christum, dans ei honorem suum: unde in facie Christi honor Dei positus fuit, cum in transfiguratione resplenduit facies ejus sicut sol, utpote quae erat facies Dei. Ad hunc doctorum honorem et gloriam facit illud Daniel. XII, 3: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Moraliter, nota hic prosperitatem esse peculiare Dei donum, ideoque ab eo postulandum. Veteres putabant Fortunam esse deam, quae daret prosperitatem; unde eam studiose colebant, ut dixi Isaiae LXV, vers. 11. Verum Christiani sciunt hoc esse idolum et figmentum; norunt enim non alium quam Deum esse Fortunam fortunantem, qui, scilicet, omnia suorum fortunet et prosperet, a quo omnis nostra fortuna fiat fortunata. Unde, licet respectu causarum secundarum, quae contingentes ad eumdem effectum producendum concurrunt, ac respectu nostri, quibus hic causarum concursus videtur esse contingens et fortuitus, dentur effectus fortuiti, sitque revera casus et fortuna; tamen respectu Dei nihil est fortuitum, nulla sors, nullus casus, quia omnia a Deo praecognita, praevisa, provisa et ordinata sunt, «aut in regno providentiae nihil liceat temeritati,» ait Boetius. Unde S. Augustinus: «Nihil, ait, in hoc inferiori mundo geritur quod a summi illius Imperatoris aula non jubeatur aut permittatur.» Ita Jacob prosperitatem nactus a Deo, eamdem secum intulit in domum Laban soceri sui, qui proinde eum retinere cupiens et deprecans, ait: «Inveniam gratiam in conspectu tuo; experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te,» Genes. XXX, 27. Vide ibi dicta. Sic videmus hodie homines alios esse felices, quibus omnia ex voto succedant; alios infelices, quibus omnia contra votum eveniunt. Quaeritur, quae sit hujus disparitatis causa. Respondet hic Siracides esse Deum, qui felices prosperat, infelices non prosperat. Prosperitas enim est donum in manu Dei, quod ipse confert, quibus vult; negat, quibus vult: quare ipse, quos vult, facit felices; quos vult, infelices. Innuit autem hic Siracides scribas, quasi doctores, prae caeteris esse prosperos et felices; sapientia enim est felicitas prima et maxima. Hinc sapientes et sancti quotidie, dum domo exeunt vel aliquid ordiuntur, orant ut Deus omnia eorum cogitata, dicta et facta dirigat. Ita David: «Dirige, ait, me in semitam rectam propter inimicos meos,» Psalm. XXVI, vers. 11; et: «Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum tuarum dirige,» Psalm. LXXXIX, vers. 17. Tobias moriens ita filio praecepit cap. IV, 20: «Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.» Salomon Proverb. III, 6: «In omnibus viis tuis, inquit, cogita illum, et ipse diriget gressus tuos;» et cap. XVI, 9: «Cor hominis disponit viam suam; sed Domini est dirigere gressus.» Unde S. Paulus II ad Thessal. III, 5, orat, dicens: «Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi.» Maxime autem Deus prosperat principes regesque sapientes et probos, quia ab his pendet respublica: unde eos prae omnibus curae et cordi habet. Sic Trajanus caelesti voce a terrae motu omnia evertente servatus est, uti narrat Dio lib. LIII. Vespasianus in bello Judaico densissima Judaeorum tela evasit, uti refert Josephus lib. V Belli, cap. VII. Julius Caesar navarcho in tempestate trepidanti: «Quid times? inquit, Caesarem Caesarisque fortunam vehis,» teste Plutarcho in Sertorio. Idem dixit Carolus V Imperator in simili procella Tunetum obsidens; qui et maximis periculis in assiduis praeliis, quibus ipse interfuit, a Deo ereptus est.
Versus 6: Omnis Injuriae Proximi Ne Memineris, et Nihil Agas in Operibus Injuriae
6. Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus (id est, per opera) injuriae. — Graece: Ἐπὶ παντὶ ἀδικήματι μὴ μηνίσῃς τῷ πλησίον, καὶ μὴ πράσσε μηδὲν ἐν ἔργοις ὕβρεως, id est, in omni iniquitate ne irascaris proximo, et nihil agas in operibus contumeliae. Noster pro μηνίσῃς, legit μιμνήσῃς, id est memineris; Tigurina: Ne succenseas proximo ob quamvis injuriam, nec quidquam per injuriam egeris; alii: Ne ob ullam iniquitatem cum proximo simultatem exerce, et ne quidquam facito per contumeliam. Recitat et refricat legem Levit. XIX, 18: «Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum.» Vide ibi dicta. Vetat ergo privatae injuriae memoriam et ultionem, ne quis ei, qui se laesit, irroget ὕβριν, id est injuriam, contumeliam, contemptum, insolentiam, eique insolenter et petulanter insultet, q. d. «Omnis injuriae proximi ne memineris,» id est, nullius injuriae proximi ne memineris, ita ut illam crebro rumines, alta mente reponas, irascaris, indigneris, eamque vindicare velis, et par pari reddere. Hebraeis enim: omnis non idem est quod nullus vel nulla; nam, at ait S. Augustinus, epist. 54 ad Lucil.: «Injuriarum remedium est oblivio.» Jansenius haec accipit de solis principibus, non quasi illi hic moneantur nullam injuriam vindicare, sed non omnem, quia principibus multa dissimulanda sunt. Sic Cicero, ait S. Augustinus, epist. 5 ad Marcell., Julio Caesari, «mores ejus extollens, dicebat quod nihil oblivisci soleret, nisi injurias. Dicebat autem hoc tam magnus laudator, tam magnus adulator; sed si laudator, talem Caesarem noverat; si autem adulator, talem esse debere principem ostendebat, qualem illum fallaciter praedicabat.» Et Seneca, lib. De Ira, laudat Catonem, qui in balneo percussus, «postea satisfacienti: Non memini, inquit, percussum me; melius putavit non agnoscere, quam ignoscere. Nihil illi post tantam petulantiam mali factum, imo multum boni.» Aureliani Imperatoris symbolum erat teste Vopisco: «Quo major, eo placabilior.» Unde Bithyniam capiens caede abstinuit. Vere Menander: «Existimandus ille praestantissimus, injurias qui ferre novit plurimas.» Exemplum dat regem apum Seneca lib. I De Clementia: «Noluit, ait, illum natura, nec saevum esse, nec ultionem magno constituram emere, telumque detraxit (rex apum enim caret aculeo), et iram ejus inermem reliquit; exemplum hoc magnis regibus ingens est.» Denique adeo regium est ignoscere, ut Saul, hostis Davidis, ex eo quod sibi David in spelunca pepercerat, certum regni ejus omen acceperit: «Et nunc scio, inquit, quia certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel,» I Reg. xxviii, 21. Imo S. Chrysostomus, homil. 41 in Acta, audet dicere: «Non ulcisci, Deo facit aequalem.» Verum esto principibus maxime, omnibus tamen indifferenter loquitur Siracides, vetatque omnibus ultionem injuriae, quatenus ea privata est; nam, quatenus publica est, et rempublicam laesit, principes possunt, imo tenentur eam vindicare, nisi majus malum timeatur. Sapientes ergo injuriam sibi factam scribunt in pulvere, quia illius statim obliviscuntur; gratiam vero scribunt in marmore, quia ejus jugiter recordantur, ut gratias agant; superbi vero et insipientes maleficia scribunt in marmore, beneficia in pulvere, quia illorum sunt memores, horum obliviosi. Unde Aristoteles, rogatus «quid cito senesceret,» respondit: «Gratia;» «quid tarde?» respondit: «Injuria,» teste Laertio lib. I, cap. III. Praeclare Beda in Proverbiis: «Gloriosius, inquit, est injuriam tacendo tolerare, quam respondendo vindicare. Sagittas contumeliae virtus repellit patientiae. Qualis apud se quisque latet, illata contumelia probat. Infeliciores sunt, qui faciunt, quam qui patiuntur injuriam. Melius est bene vinci, quam male vincere.» Jam Syrus ita vertit, nectitque sequentibus: In omni vitio tuo ne laedas amicum tuum, et ne ambules in via delicatorum, vel superborum. Ab omnibus peccatis et mendacio elongare, et ne ambules in via superba, quia odibilis est coram Deo, et coram hominibus superbia; et adversus utrumque (superbiam et mendacium, puta, fraudem et injuriam) rapina est fraus. Porro haec maxime spectant ad principes, de quibus sermo praecessit et sequitur. Hi enim injuriarum privatarum debent esse immemores, nihilque per injuriam insolenter agere, ut propriae cupiditati satisfaciant; hoc enim est tyranni. Qua de re vere ex Salomone et Hebraeis, Plato lib. I De Rep.: «Tyrannicum, ait, est illud omne dicere justum, quod ad potentioris utilitatem pertinet; item, subditos principis vel magistratus utilitati esse destinatos. Tyrannicum est dicere principem legibus esse solutum: publica utilitas et salus debet esse scopus magistratui propositus.» Idem, lib. VIII: «Ex monarchia fit tyrannis, cum rex contempta legum auctoritate, quidvis agit pro animi sui libidine.» Et lib. IX: «Tyrannica ingenia semper improbissimis adulantur, alicui serviunt, inquieta vivunt, furiis et cruciatibus conscientiae torquentur. Denique sunt prorsus infelicia ac misera, quamcumque vitae laetitiam simulent, aut prae se ferant. Tyrannus quantumvis felix est, bono rege, quantumvis infelice, miserior septingentis viginti novem partibus, id est, infinitis modis.» Idem, lib. I De Legibus: «Civile bellum (quod ex injuriis, quae civibus et subditis a principe inferuntur, conflatur) peregrino est periculosius, ac proinde ad civile restinguendum bella externa suscipere expedit.» Et inferius: «Etiam victoriae ipsae sunt saepe ipsis quoque victoribus funestae et Cadmeae. Itaque bella minime optanda, vel ad ea respublic. componenda.» Platoni magistro astipulatur discipulus Aristoteles, lib. V Polit. cap. x et xi, ac lib. IV, cap. x: «Tyrannus est, inquit, qui omnia ad suam utilitatem, vel libidinem vindictamque animi explendam refert. Reges a civibus custodiuntur, tyranni ab extraneis. Reges amant suos cives, et ab iis amantur; tyranni eos oderunt, imo ipsosmet suos satellites metuunt. Reges sublevant subditos tributis, quantum possunt; tyranni eos onerant, ut exhauriant et opprimant. Reges nobilitatem regni, et viros bonos alunt, fovent et conservant; tyranni et nobiles et bonos viros, vel vi, vel clam tollunt.» Sic et Isocrates ad Nicoclem: «Ama, inquit, eos quibus imperas, et effice ut ab iis vicissim ameris. Amor populi diuturni imperii est fundamentum.» Plinius quoque in Panegyrico ad Trajanum: «Bonus princeps, ait, cum civibus, velut cum liberis suis versari debet. Affabilitas principis, virtus maxima. Principis fidelissima custodia est ipsius innocentia. Tyranni est, quidquid habet quisque subditus amplum, egregium, pulchrum, occupare et sibi detinere. Diligi princeps, nisi ipse diligat, non potest.» Seneca: «Nihil, ait, gloriosius principe impune laeso.» pluribus egregie idipsum persequitur, lib. I De Clementia, cap. xix et xx. Meminerit princeps quod, cum omnes apes aculeum habeant, solus rex earum illo careat.
Pars Secunda Capitis: De Noxa Superbiae
Versus 7: Odibilis Coram Deo Est et Hominibus Superbia, et Execrabilis Omnis Iniquitas Gentium
7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas (adikia, id est, injustitia) gentium. — Tangit hic radicem mali, puta injuriae, nimirum superbiam; ex superbia enim oritur injuriae ultio, injustitia, contumelia omnisque iniquitas; unde contra eam deinceps agit, eamque dissuadet novem rationibus, quas in synopsi capitis recensui. Sensus ergo est, q. d. Ne memineris injuriae proximi, nec eam per talionem simili injuria ulcisci velis, quia haec memoria et ultionis appetitus oritur ex superbia, quae exosa est Deo et hominibus, aeque ac «omnis iniquitas gentium;» quia scilicet gentes atheae, Deum vindicem non metuentes, superbe et acerbe injurias sibi illatas ulcisci solent, imo ultro injuriis alios lacessere, conviciando, spoliando, rapiendo, occidendo; ideoque Deus regnum de gente in gentem transfert propter injustitias, ut sequitur. Posterior versus pars in Graecis variat. Quidam enim legunt, ex amphoteron plemmelesei adika, id est, ex utrisque delinquet injusta, q. d. Per utramque (injuriam, scilicet, et superbiam) multa injusta ab impiis committuntur. Alii: kai ex amphoteron plemmelia adikias, id est, et ex utrisque delictum injustitiae. Ita Complutenses; quod, licet eodem sensu jam dicto accipi possit, potest tamen et alio, q. d. Ex utrisque, scilicet Deo et hominibus, puta ex sensu et judicio communi, tam Dei, quam hominum, odibile (hoc enim repetendum est) pariter est peccatum injustitiae. Unde Tigurina vertit, et utrique facinus injustum aversantur; quae versio cohaeret et concordat cum Vulgata. Accedit et Syrus, qui vertit, adversus utrumque rapina et fraus; et Arabicus: Quoniam odibilis est superbia apud Deum, et apud homines simul, et super his omnibus ira et crudelitas, vel oppressio, q. d. Deus avaritiae et superbiae congruam apposuit et opposuit poenam, rapinam et fraudes, ut sicut avari et superbi aliena rapuerunt et fraudarunt, sic et ipsi ab aliis diripiantur et fraudentur. Ratio cur superbia, et ex ea prognata injustitia et avaritia, Deo et hominibus sit exosa, est quod haec duo vitia turbent et evertant omnem rempublicam. Unde sequitur: «Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,» etc. Aliam rationem dat S. Gregorius XXXIV Moral. cap. xviii, quod omnes actus et gestus superbi sunt odibiles: «Cunctis namque, inquit, superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna; ad ea quae facere et debet et praevalet, ignava; ad ea autem quae facere nec debet, nec praevalet, parata.» Quam vero sit odibilis hominibus, inquit Palacius, «docet humilitas ipsis gratissima, et illud: Parcere subjectis, et debellare superbos. Ut sit maxime mirandum, quod adeo superbiam odiamus in omnibus, maxime tamen eam admittamus in nobis. Sed interim, quod superbi sumus, inde maxime declaratur, quia aliorum superbiam minime ferimus, aliorum subjectionem maxime desideramus. Haec igitur superbia nostra causa est, cur ita odiamus alienam; Deus vero odit superbiam, quia ipsa omnis peccati initium est.» Rationem a priori dat S. Ambrosius in Psalm. cxviii: «Deus, inquit, tanquam suae contumeliae propulsator, quoddam velut suscipit adversus superbiam speciale bellum, tanquam dicat: Meus iste adversarius est, qui me lacessit; mihi debetur ista congressio.» Et S. Hieronymus, epist. 45 ad Antonium: «Vide, frater, quale malum sit, quod adversarium habet Deum.» Superbus ergo quasi ad duellum provocat Deum; sed stulte, nam illico a tanto duellatore sternitur, uti prostrati sunt Nabuchodonosor, Antiochus, Holofernes, Aman, Herodes, etc. Quin et Seneca in Hercule furente: «Sequitur, inquit, superbos ultor a tergo Deus,» ut inopinantes dejiciat. Quocirca sapienter monet Prudentius in Psychom. humilitatis et superbiae: Desine grande loqui, frangit Deus omne superbum; Magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur: Disce supercilium deponere. Merito ergo exclamat S. Bernardus: «O doxa, ait, sapiens, in millibus mortalium nihil aliud quam aurium inflatio vana, et tamen quantam putas infelicitatem haec ipsa non tam vix vanitas, quam vana felicitas parit! Hinc namque caecitas cordis, sicut scriptum est: Popule meus, qui te beatificant, in errorem te inducunt. Hinc cervicosus furor animositatis, hinc suspicionis labor anxius, hinc livoris crudele tormentum, et cremantis invidiae miserior quam miserabilior cruciatus.» Porro superbia maxime insidiatur principibus, utpote qui sublimi caeteris eminent gradu, et saepe nullum nisi Deum superiorem agnoscunt. Quocirca Justinianum Imperatorem demissionis admonens Agapetus Diaconus in Admonit., num. 19: «Si honore, inquit, qui ab omnibus proficiscitur, perfrui vis, praesta te communem omnium benefactorem; nihil enim adeo attrahit ad benevolentiam, ut beneficii gratia, quae detur indigentibus; quod enim ob metum praestatur obsequium, fucata figurataque est adulatio, ficti honoris titulo fallens eos qui ipsi animum advertunt;» et num. 21: «Essentia corporis aequalis est cuilibet Imperator, potestate autem dignitatis cunctorum praesidi Deo; non enim habet in terris se quemquam altiorem. Oportet igitur ipsum ut Deum non irasci, ut mortalem non efferri. Nam, etsi effigie divina honoratus est, at pulvere tamen terreno connexus est; quo edocetur, ut erga omnes servet aequalitatem;» et num. 23: «Talem te praesta tuos erga famulos, qualem optas erga te Dominum esse. Prout enim audimus, audiemur; et ut respicimus, respiciemur a divino cunctaque obtuente conspectu. Priores igitur nos misericordiae misericordiam conferamus, ut pari par recipiamus;» et num. 71: «Fastuosus et superciliosus homo, ne ut taurus alticornis elevetur; sed animadvertens carnis subsistentiam, sedare debet cordis tumorem. Nam, etsi factus est princeps in terra, ne tamen ignoret sese ortum ex terra, quam ex pulvere ad solium conscendere, atque in pulverem tandem descendere possit;» et num. 68: «Imperator ut est omnium dominus, ita cum omnibus Dei servus existit. Tum igitur demum vocabitur Dominus, cum ipse sibi dominari, nec illicitis voluptatibus famulari patietur; cum adjutricem piam rationem assumens, invictam, scilicet, imperatricem animi perturbationum rationis expertium, indomitas cupiditates armatura castimoniae debellabit.» Basilius Imperator, Exhort. ad Leonem filium, cap. xiv: «In te propitium si Deum habere vis, inquit, ipse subjectis tuis esto propitius; nam et si aliorum dominus constitutus es, ipse tamen etiam servus es. Dominum enim habemus universi, eum videlicet, qui rerum omnium dominationem manu tenet; totius autem humani generis unus et idem auctor et propagator est, nempe, limus terrae; etiamsi alius pulvis adversus alium intumescimus. Tu igitur, qui nunc sublime elatus pulvis es, memento, quantumcumque modo emineas, futurum aliquando ut ad terram deprimaris; ita nunquam adversus humiliorem pulverem animo effereris. Recordare peccatorum, quae adversus Deum commisisti; ita fiet, ut facile obliviscaris peccatorum proximi adversum te.»
Versus 8: Regnum a Gente in Gentem Transfertur Propter Injustitias, et Injurias, et Contumelias, et Diversos Dolos
8. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias, et diversos dolos. — Graece chremata dolia, id est, pecunias dolosas, hoc est, dolo et fraude partas; item, quae homines dolosos faciunt: sicut mors dicitur pallida, quia pallidos facit; et fossa caeca, quia inspicientium aciem sua profunditate et caligine hebetat, et quasi excaecat. Nonnulli tamen codices expungunt to dolias, id est dolosas; sic et Syrus: Regnum, inquit, de populo ad populum mutatur propter peccata et superbiam et divitias, quibus hostes et vicini inhiant; Arabicus: Nam abstrahitur regnum de gente, ac traditur aliis propter peccata et elationem. To nam dat causam, vel potius indicium et effectum odii, quo Deus prosequitur superbiam et superbos tyrannos, q. d. Deus eos odit, nam eos privat regno. Porro, regna transferuntur «propter injurias et injustitias,» tum quia illa propter has juste punit, et translatione mulctat Deus; tum quia ipsae gentes injuriis his affectae eas ulturae armant se, omnesque vicinos concitant ad arma communia tyrannis, qui omnibus adeo infesti et injurii sunt, inferenda: uti Persae injuriis affecti ab Assyriis, eos spoliarunt monarchia: sic et Persas Graeci, et Graecos Romani. Vere Plato, lib. I De Republ.: «Omnis, inquit, felicitatis fons est justitia; infelicitatis autem mater injustitia;» idem, lib. X: «Deus humani generis curam gerit. Itaque justos principes beat, tum in hac, tum in futura vita; injustos autem utrobique punit.» Porro injustitia, graece adikia, id est vis, qua aliena occupantur, aut retinentur contra jus et leges. Injuria, graece hubris, est procacitas, petulantia, insolentia. Contumelia est convicium vel probrum jactum in alium. Doli sunt fraudes. Igitur, cum hae quatuor iniquitates in aliqua republica, civitate, vel regno abundarint, scito eam proximam esse ruinae et translationi; nam, ut canit Seneca in Thyeste: Ubi non est pudor, Nec cura juris, sanctitas, pietas, fides, Instabile regnum est. Et Plutarchus, lib. De Doct. princip.: «Scripserunt, ait, et docuerunt (Philosophi) absque justitia principatum gerere, nec Jovem quidem ipsum posse.» Nimirum, «justitia firmatur solium,» Proverb. xvi. Et Valerius Maximus initio lib. IV: «Ii demum penates, ea civitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum virium Veneris pecuniaeque cupido sibi vindicaverit.» Nam, ut ait Lactantius lib. I Divin. Instit. cap. iv: «A quibus abest studium lucri, abest etiam voluntas peccandi et causa fallendi.» Audi S. Augustinum lib. V De Civit. cap. xii, recensentem et laudantem verba Catonis, de modo quo crevit et decrevit Romanum imperium: «Nolite, inquit, existimare majores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus; quippe sociorum atque civium, praeterea armorum et equorum, major copia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque libidini, neque delicto obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum, ubi vos separatim sibi quisque consilia capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis. Eo fit ut impetus fiat in vacuam rempublicam.» Quamobrem ab injuria dehortatur, ac ad justitiam et beneficentiam adhortatur Justinianum Imperatorem Agapetus Diaconus num. 44: «Inexhaustae, ait, sunt beneficentiae opes. Nam largiendo acquiruntur et dissipando colliguntur. Has tuo insitas animo habens, munificentissime Imperator, largire omnibus affatim petentibus abs te. Infinitecuplas enim pro tuis habebis remunerationes, cum tempus reddendi vicem venerit;» et num. 47: «Tutissimam arbitrare salutis tuae custodiam, nulla quemquam ex subditis afficere injuria; qui enim offendit neminem, suspicioni habet neminem; qui, si nulla quemquam afficere injuria tutelam conciliat, longe beneficiis collatis magis id praestabit; nam, ut tutelam exhibet, ita charitatem non prodit.» S. Ludovicus non tantum per judices a se constitutos, sed et per se bis publice causas pauperum audiebat, easque illico ex justitia decidebat. Idem moriens Philippo filio, inter alia, hoc monitum testamento reliquit: «In administranda justitia sis rectus et severus, et ita ut leges praescribunt, eam exerceas erga subditos, neque ad dexteram, neque ad sinistram deflectens; pauperum querimonias non rejicias, donec veritas innotescat. Si quis adversum te habet querelam vel controversiam, semper ab illo stes contra teipsum, donec rem certam comperias. Si quid possideas rei alienae, etiam id acceperis a majoribus tuis, incunctanter restituas justo possessori, si certo tibi constiterit; sin autem dubia res est, cura ut viri sapientes accurate et sine mora inquirant. Bellum, praesertim adversus quemlibet Christianum, sine multo consilio vide ne suscipieas. Si necessitas cogat suscipere, Ecclesias et insontes nullo patiaris damno affici.» Basilius Imperator, Exhortat. ad Leonem filium, cap. xxx: «Praestantissimus, ait, medicorum ille est, qui accommodatas cuique morborum generi novit adhibere curationes; et rex optimus, qui eos instituit magistratus, qui a suis subjectis omnem injuriam arcere ac propulsare queant. Sicut enim equisonis virtus propria est, equi cujusque nosse praestantiam; et venatoris, intelligere quantum quisque canum cursu valeat ad persequendas feras; ac imperatoris, milites suos cognoscere, et quisque eorum qua fortitudine sit, perspectum habere, ut in instruenda acie intelligat, quo quemque loco debeat collocare: ita boni regis est, subditorum suorum mores, animos, actus et sententias perdiscere, ut de singulis edoctus, unumquemque sciat suo ordine disponere; ac pravos quidem et pestilentes homines a republica extorres ejicere; probos autem et veritatis amantes, honoribus et publicis muneribus praeficere.» Idem, cap. lxii: «Lectissimam esse regni tui coronam statuito, innocentiam et bonam conscientiam, qua te magis meliusque exornabis, quam sexcentis aliis ornamentis. Divitiae, infida quaedam res, et quae facile dilabitur; gloria transit, robur corporis flaccescit, voluptates diffluunt; sola innocentia et boni mores in multas aetates protenduntur, et memoriam nominis aeternam transmittunt ad posteros, quibus virtutem tuam aemulandam, quasi pharmacum adversus mala omnia relinques, eosque et laudatores et imitatores tuae administrationis efficies.»
Versus 9-10: Quid Superbit Terra et Cinis? Nihil Est Iniquius Quam Amare Pecuniam
9. Avaro autem nihil est scelestius. — Complut. philargurou gar oude anomōteron, id est, auri cupido enim nihil est iniquius. To enim dat causam praecedentium, q. d. Ideo propter avaritiam, indeque natas rapinas et injustitias transferuntur regna, quia nihil avaritia est iniquius. Noster idem innuit per to autem, q. d. Regna transferuntur, quia avara sunt et injusta, aeque ac superba; avaritia autem nihil est scelestius. Igitur illa summe exosa est Deo et hominibus, qui proinde eam cum suis regibus et regnis puniunt et exscindunt. Rursum transferuntur propter superbiam, quia superbia odibilis est Deo et hominibus: «Quid enim superbit terra et cinis?» q. d. Ideo tam exosa est superbia, et superbus, quia plane indignum est ut homo tam vilis, qui non est aliud quam terra et cinis, velit se extollere, imo aequare Deo. Quaeres, quomodo avaro nihil sit scelestius, cum alia peccata, ut homicidium, superbia, odium, haeresis, magia, sint scelestiora. Resp. Avaritia proprie est immoderatus amor pecuniae: hunc enim significat graeca vox philarguria. Hic autem, esto sit nimius, per se est peccatum veniale; mortale enim fit per aliud, si, videlicet, propter eum fiant rapinae, usurae, sacrilegia, omittatur Sacrum, aliudve praeceptum violetur, ita ut laedatur religio, justitia, aut etiam charitas: ut si neges pauperi in gravi necessitate eleemosynam, ut tuas opes conserves et augeas. Cum ergo hic dicitur: «Avaritia nihil est scelestius,» est hyperbole significans avaritiam esse rem valde scelestam. Sic per exaggerationem dicere solemus: Vino nihil est dulcius: Auro nihil fulgidius: Hoc homine nihil doctius; id est, vinum est valde dulce, esto mel sit dulcius; aurum est valde fulgidum, esto carbunculus sit fulgidior; hic homo est valde doctus, esto nonnulli sint doctiores. De sola tamen avaritia hic dicitur, quod sit valde scelesta, vel, ut graece est, iniqua. Primo, quia avaritia est injuria Deo; nam ei praefert aurum, adeoque illud suum facit idolum; unde avaritia ab Apostolo Ephes. v, 5, vocatur idololatria, et avarus idololatra. Quid ergo ea scelestius? Huc facit, quod Gentiles Jovem vocarint pecuniam, quod Jupiter pecuniae, et per illam rebus omnibus dominetur. «Sed nimirum, inquit S. Augustinus lib. VII De Civit. cap. xii, hoc avaritia Jovi nomen imposuit, ut quisquis amat pecuniam, non quemlibet Deum, sed ipsum regem omnium sibi amare videatur.» Unde idipsum redarguens subdit: «Qualis ergo est ista Theologia, ubi rex deorum ejus rei nomen accepit, quam nemo sapiens concupivit? Quanto enim facilius, etc. Deus mundi rector non ab eis pecunia, sed sapientia vocaretur, cujus amor purgat a sordibus avaritiae, hoc est, amore pecuniae?» Secundo, quia avaritia injuria est reipublicae: illam enim implet usuris, furtis, fraudibus, litibus, seditionibus, caedibus. Quocirca Hebraeorum discipulus Plato, lib. V De Legibus: «Nimiae opes, inquit, reipublicae noxiae; ex illis enim insolentia, dissidia, et immanis voluptatum foedissimarum usus et luxus oritur.» Unde idem, lib. IV: «Mediocritas, ait, melius tuetur rempublicam, quam nimiae opes.» Ac rationem subdit: «Divitiae nimiae socordem efficiunt rempublicam et superbam.» Unde Lycurgus praedixit tamdiu Spartam constituram incolumem, quamdiu cupido opum exularet; illa vero grassante, evertendam. Et verus fuit vates. Tertio, avaritia injuria est ipsi avaro, quia mentem ejus creatam ad fruendum Deo, inficit, polluit et deprimit ad fruendum auro, imo dejicit ad tartara. Nam avarus animam suam auro vendit diabolo et tartaro, uti dicetur vers. 10. Unde S. Thomas II II, Quaest. cxviii, art. 5: Nihil, ait, est iniquius avaro, non ratione aversionis a Deo, uti est odium, sed ratione conversionis: quia, scilicet, convertitur ad pecuniam, illique se subjicit, quae inter creaturas est ima et vilissima. Et Palacius: Avarus, inquit, non tantum Deo et proximo, sed et sibi ipsi est nequam, quia se defraudat rebus ad victum et vitam necessariis, ut pecunias congerat; qui sibi autem est nequam, cui bonus? Avarus ergo dicere deberet cum S. Paulino: «Domine, non excrucier propter aurum et argentum: ubi enim omnia mea sint, tu scis;» et cum Psalte Psal. xv: «Dominus pars haereditatis meae et calicis mei; tu es, qui restitues haereditatem meam mihi.» Quocirca Vener. Beda in Sententiis aureas has de avaritia assignat gnomas: «Febris corporis calor: febris animi libido et avaritia. Imperat, aut servit collecta pecunia cuique. Pecuniae imperare oportet, non servire. Quis dives? qui nil cupit: et quis pauper? avarus. Avarus propriae est causa miseriae, ingerens sibi sitim avaritiae. Avarus nihil recte facit, nisi cum moritur,» ut pauperibus, vel liberalioribus suas opes relinquat. «Avaritia semper odiosos, largitas charos facit. Avaritia desideratis opibus non exstinguitur, sed augetur. Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Egens aeque est is, qui non satis habet; et is, cui copia nulla sufficit.» Quarto, avaritia injuria est pauperibus, imo omnibus hominibus, quos defraudat, decipit, expilet, tum per usuras, fraudes et iniquos contractus; tum quia frumentum, vinum, oleum, quae creata sunt ad pauperum communemque hominum usum, ipsa sibi appropriat et reservat. Vere S. Bernardus, serm. 21 in Cant.: «Avarus terrena esurit, ut mendicus; fidelis contemnit, ut dominus: ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat.» Nam, ut ait Aristoteles I Polit.: «Amor divitiarum crescit in infinitum. Quinto, avaritia injuria est ipsi auro et frugibus. Bonum enim et quasi felicitas auri et frugum est, ut serviant communi hominum usui et necessitati; ad hoc enim creata sunt a Deo. Avarus autem hoc fine, usu et fructu ea privat, dum ea in horreis et arcis recondit, ibique sinit putrescere, corrumpi, et a tineis vermibusque comedi, juxta illud Jacobi, cap. v, vers. 2: «Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.» Vide quae ibidem dixi. Quocirca S. Chrysostomus, homil. 37 ad Populum: «Avarus, inquit, facto et reipsa dicit: Rodat tinea, et non comedat pauper; absumat vermis, et nudus non induatur; omnia tempore consumantur, et Christus non pascatur, licet esuriat. Et S. Salvianus, lib. I ad Eccles.: «Avaro nihil est scelestius: quid enim pejus, inquit, quam si quis praesentia bona in futura mala convertat?» Hoc facit avarus, dum per avaritiam, fraudes, injurias, quibus sibi opes comparat, colligit sibi miser incendia gehennae, quibus in aeternum conflagrabit. Emit ergo sibi tot opibus, tot laboribus, tot injuriis infernum, cum longe facilius coelum emere potuisset. Sexto, avaritia injuria est omnibus elementis, coelis et creaturis, quia particulas terrae, quae omnium elementorum est ima et vilissima, praefert caeteris rebus omnibus, adeoque ipsi coelo empyreo. Quid enim est aurum et argentum nisi terra alba et rubra? ait S. Bernardus. Quid sunt vestes bombycinae et sericae, nisi vermium, puta bombycum, excrementa? Quid sunt uniones, nisi concharum quisquiliae? Quid sunt gemmae, nisi terrae lapides, imo lapilli, quibus vana hominum aestimatio dat pretium? Quocirca Seneca in Proverbiis: «Monstro, inquit, similis est avaritia.» Et Cicero I Offic.: «Nihil, ait, tam angusti animi, tamque pravi, quam amare pecuniam.» «Avarus, ait Rabanus, extrema primis, et vilissima anteponit pretiosissimis.» Porro aurum et opes dicuntur res vilissimae, non praecise, sed vulgari modo loquendi, quia sunt inter vilissimas. Nam alioqui pomum v. gr. vetitum, quod comedit Adam et Eva, ac se suosque perdidit, vilius est auro. Septimo, avaritia injuria est omnibus legibus (unde pro scelestius, graece est anomōteron, id est, magis exlex, magis contra leges) et omnibus virtutibus, quia ipsa impellit ad violandas quaslibet leges et virtutes, estque causa omnis injustitiae et peccati, juxta illud I Timoth. vi: «Radix omnium malorum est cupiditas.» Ita Isidorus, lib. II De Summo bono, cap. xli. Et hoc maxime hic spectat Siracides; dat enim causam cur regnum a gente in gentem transferatur propter injustitias: quia, inquit, avaritia nihil est scelestius; graece, magis exlex et iniquius. Hinc Arabum exstat proverbium Centuria 1, num. 89: «Non est justitia cum avaritia,» quia difficile est justum simul et avarum esse; id maxime verum est in principibus, de quibus hoc loco agitur: hi enim, si avaritia laborent, totum regnum expilant et perdunt. Praeclare S. Leo, serm. 9 De Passione: «Videte, ait, quales fructus de avaritiae radice nascantur, quam merito Apostolus radicem omnium malorum esse definivit; quia nullum peccatum sine cupiditate committitur, et omnis appetitus illicitus istius aviditatis est morbus. Amore pecuniae vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida etiam pro exiguo perire non metuit, nullumque est in illo corde justitiae vestigium, in quo sibi avaritia fecit habitaculum. Hoc perfidus Judas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, pervenit ad laqueum, et tam stulte impius fuit, ut triginta argenteis et Dominum venderet et magistrum.» Vide Cassianum lib. VII De Institut. renunt. cap. vi, ubi avaritiam nuncupat receptaculum vitiorum, malorum omnium radicem, et inextricabilem nequitiae fomitem. Hanc gnomen illustri apologo corvi et vulpis elucidat Cyrillus lib. III Apologorum moralium, cap. 1. Corvus enim optans ditari, modum quaesivit a vulpe. Cui illa: «Totum, inquit, officium ditescendi in tribus assiduis vitiis, et in uno continuo tormento consistit, videlicet in insatiabili cupiditate, in inquieta rapacitate, in illiberalitate continua, et in timore perpetuo. Haec enim sunt instrumenta artis ditescendi, scilicet semper cupere: cum enim cupiditas deerit, mundanae divitiae minorantur; sed ubi semper haec adorit, augentur. Minorato siquidem appetitu, caro macrescit; et eo addito, mox resarcita pinguescit. Nam ob hoc excessiva oneratur pinguedine porcus, quia inextinguibilem patitur appetitum. Alterum vero ejus officium est, undecumque et quomodocumque rapere; propter hoc enim aestivo tempore cum plurimi fluvii deficiant, Nilus auctus fines suos transgreditur: quoniam undecumque contingit humiditas, vi caloris rapientis hauritur. Tertium est, nihil unquam donare. Ex quo namque sursum altissimae arbores rapiuntur, nisi quia foris minime in fructum effunduntur? atque ideo intestinum cavum semper est vacuum, eo quod chyli, mox cum susceperit, sit effusivum. Ultimum vero est, timore sollicito semper parta servare. Plures etsi non datis, negligentia tamen perditis divitiis caruerunt. Audax enim pavo caudam auream perdidit, et pavidus lepus propriam pellem custodivit.» Unde concludens, paucis avaritiae mala omnia oculis subjicit: «Haec igitur, frater mi, oportet diligenter servare, si mundi hujus divitias cupis acquirere. Scilicet, ut sis semper cupidus illas affectando, violentus in rapiendo, avarus in servando.» Ubi haec corvus audivit, digestam sententiam protulit: «O certe infelicissimae paupertatis fallaces divitias mundiales, et omni cum studio sapienti detestandas! utpote quarum dilectio cupiditas est, acquisitio rapacitas, possessio illiberalitas, et conservatio timiditas est horrenda. Sed quid cupiditate scelestius? quid rapacitate iniquius? quid illiberalite deformius, et timiditate molestius? sperno de caetero immoderatas divitias Craesi, et Assueri opum magnalia, et aurea scuta repudio Salomonis. Meae vero divitiae sint, sine cupiditate quietum, sine rapacitate justum, sine illiberalitate benignum, absque timiditate securum me possidere.» Quid superbit terra et cinis? — q. d. Intolerabilis est homuncio, qui superbit, cum sit terra et cinis; ac proinde non mirum, si ob avaram injustitiam et superbiam regna transferantur, uti jam dixi. Haec enim spectant ad vers. 7: «Odibilis coram Deo et hominibus est superbia.» Palacius tamen haec refert ad avaritiam, quae proxime praecessit; haec enim in principibus oritur ex superbia. Ideo enim congerunt immensam vim divitiarum, quia nihil suae magnitudini et celsitudini credunt esse satis: unde his sapienter opponit pulverem, ex quo factum est corpus, et per cinerem repraesentat avari peccatoris animam; sicut enim exstincto igne manet cinis sine luce, splendore et vita praecedenti: ita exstincta charitate manet anima, velut cinis, sine gratiae vita et splendore. Haec Palacius partim litteraliter, partim mystice. Sic et Lyranus: Quid superbis ex tuis divitiis, inquit, pulvis et cinis, id est, qui es cito in cinerem redigendus: litteraliter enim pulvis et cinis ad corpus spectant, suntque idem; sed junguntur ad exaggerationem, et quia homo formatus est ex pulvere, desinit in cinerem. Cinis enim est residuum rei corruptae, uti ligni combusti residuum est cinis. S. Hieronymus, lib. XIII in Isaiae cap. xlviii, pro superbit, legit gloriatur. «Quid gloriatur, inquit, terra et cinis, et ignorat fragilitatem suam?» Idem in cap. II Joelis: «Si eruca, inquit, parvusque vermiculus fortior est homine, quid gloriatur terra et cinis, et elata per superbiam (cum ex humo sit, a qua homo appellatur) humana contemnit?» Aliqui codices Graeci hanc sententiam praeponunt, sicque nectunt: Propter injustitias, et injurias, et contumelias, et dolos, quid superbis, terra et cinis? Alii postponunt et jungunt versui 13: Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. Et sane cum illa recte cohaeret. Unde Syrus ita nectit et vertit: Quid superbit pulvis et cinis? in cujus vita vermes serpunt, latera ejus et intestina ejus medicus scindit. Hodie ambulat, et cras moritur. Sic et alias subinde sententias transponit, alioque loco collocat Graecus, Syrus et Arabicus. Idem subinde contingit in Proverbiis Salomonis. Cum enim sententiae hae ethicae, utpote variae, in variis schedis essent descriptae, varie quoque a variis compilatae, et in ordinem digestae sunt. Audi Isidorum Pelusiotam, lib. I, epist. 493 ad Cyrinum, praefectura insolescentem, paraphrastice haec explicantem: «Quid superbit terra et cinis? Quid insolenter se gerit labes et corruptela? Quid magnifice de se sentit, ac se effert umbra? Quid te imperii ac praefecturae insomnium inflat? Quin tu eos cernis, qui turpiter ac foede diem vitae extremum claudunt? Quin tu eorum aemulum te praebes, qui probe atque insigniter vixerunt? Verum brevem principatum tanquam sempiternam potentiam arbitraris, ob quam temporis orbis conversus te curabit, praefecturam tuam ad finem impellens, atque aestui tuo terminum imponens.» Audi et S. Bernardum in Sententiis: «Tria haec semper in mente habeto: Quid fuisti? Quid es? Quid eris? Quid fuisti? sperma fetidum. Quid es? vas stercorum. Quid eris? esca vermium.» Idem in Meditat. cap. III: «Quantumcumque caro excolatur, semper caro est. Si diligenter consideres quid per os et nares caeterosque corporis meatus egrediatur, vilius sterquilinium nunquam vidisti. Si singulas ejus miserias enumerare velis, quam sit onerata peccatis, irretita vitiis, pruriens concupiscentiis, occupata passionibus, polluta illusionibus, prona semper in malum, et in omne vitium proclivis: plenam omni confusione et ignominia invenies. Quid ergo superbis, terra et cinis; cujus conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia? Unde superbit homo, cujus conceptio culpa, nasci poena, labor vita, necesse mori? Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro? Animam vero tuam non adornas bonis operibus, quae Deo ab angelis ejus praesentanda est in coelis? Quare animam tuam vilipendis, et ei carnem praeponis? Dominam ancillari, et ancillam dominari, magna abusio est. Totus quidem iste mundus ad unius animae pretium aestimari non potest: non enim pro toto mundo Deus animam suam dare voluit, quam pro anima humana dedit. Sublimius est ergo animae pretium, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit.» Drogo Hostiensis Episcopus, serm. 1 De Sacram. Dominicae passionis, ante medium, tom. XXI Biblioth. SS. Patrum: «Quid superbis, ait, terra et cinis? subter te sternetur tinea, et operimentum tuum vermis est: haec tua vestis est; illuserunt tibi, qui chlamyde coccinea circumdederunt. Sic Antiochus et Domini natalis hostis Herodes, alienis vestibus depositis, in suis vermibus expirarunt. Redi ad cor tuum tandem aliquando; redi, vetus Adam: vide ubi et quomodo te etiam vestivit novus Adam. Ostendam tibi in corpore ejus ignominias animae tuae.» Denique breviter, sed nervose Origenes homilia 9 in Ezech.: «Quid superbit, inquit, terra et cinis, ut homo arrogantia sublevetur, oblitus quid erit, et quam fragili vasculo contineatur, et quibus stercoribus immersus sit, et qualia semper purgamenta de sua carne projiciat? quid enim ait Scriptura: Quid superbit terra et cinis? et in vita ejus projecit interanea ejus? Superbia peccatis omnibus major est, et ipsius diaboli principale peccatum.» Quin et Seneca, epist. 91: «Aequat, inquit, omnes cinis: impares nascimur, pares morimur.» Mystice, cinis in terra est prorsus inutilis; at si calidissimae aquae injiciatur, sordes pannorum eluit, eosque dealbat. Cinis est memoria mortis: haec si aquae calidae, id est, ardenti et lacrymosae compunctioni injiciatur, eluit sordes animae, praesertim superbiae; ita remedium inde petendum, unde morbus est ortus, puta remedium superbiae hominis petendum est ex ipso homine, sicut caro viperae in theriaca curat morsus viperae.
10. NIHIL EST INIQUIUS QUAM AMARE PECUNIAM. HIC ENIM (qui eam amat) ET ANIMAM SUAM VENALEM HABET (Graece ποιεῖ, id est facit, quia pro auro vendit animam suam diabolo, uti faciunt magi et sagae.) Aliter et nove legit Tigurina, nimirum, hic enim animam quoque cujusvis exigit; animam, id est vitam, q. d. Avarus cogit multos mori fame): QUONIAM IN VITA SUA PROJECIT INTIMA SUA, — q. d. Avarus exuit omnem humanitatem, ac si viscera, in quibus est sedes misericordiae, ob pecuniam abjecisset. Unde S. Augustinus serm. 25 De Verbis Domini: «Quae est, ait, ista aviditas concupiscentiae? cum ipsae belluae habeant modum: tunc enim rapiunt; quando esuriunt; parcunt vero praedae, cum senserint satietatem: inexplebilis est sola divitum avaritia, semper rapit, et nunquam satiatur; nec timet Deum, nec hominem reveretur; non parcit patri, non matrem agnoscit, non fratri obtemperat, nec amico fidem servat. Quae est ista, rogo, animarum insania? amittere vitam, appetere mortem, acquirere aurum, perdere coelum.» Hujus symbolum et exemplum fuit Judas qui, vendendo Christum, vendidit animam suam daemoni: «Ideoque suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus,» Actor. 1, 18. Secundo, D. Thomas II II, Quaest. CXVIII, art. 5, ad. 1, et ex eo Palacius: «Nihil, ait, avaro ini- quius, quia ipse non tantum iniquus est in Deum et proximum, sed etiam in seipsum; habet enim animam suam venalem, id est, vitam suam exponit periculis pro pecunia, et ideo subdit: Quoniam in vita projecit intima sua, ut scilicet, pecuniam lucraretur.» Vendit ergo animam, id est vitam, hoc est, vitae suae sustentationem, ne expendat pecuniam; itaque in vita sua abjicit intima sua, hoc est, in vita abjicit vitam; non parcit vitae, et intimis suis, ut pecuniae parcat. Res mira: nihil est intimius, quam quod homo carnem suam nutriat et foveat; atqui avarus hunc intimum affectum a se pecuniae causa abjecit, multo magis abjecit affectum omnem erga proximos. Haec Palacius. Tertio, S. Augustinus, tract. 25 in Joan., haec refert ad superbiam, et per intima intelligit interiora Christi, cui per humilitatem incorporamur, e quibus per superbiam ejicimur, q. d. Superbus projicit a se viscera Christi, quibus per humilitatem incorporatus erat. Explicans enim illud Joan. vi: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, subdit: «Quid superbit terra et cinis? dicat: Quid superbit? Quoniam in vita sua projecit intima sua? Quid est, projecit, nisi porro jecit? hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere intima est; projicere intima, foras exire est. Intima projicit superbus, intima appetit humilis: superbia ejicimur, humilitate regredimur. Caput omnium morborum superbia, quia caput omnium peccatorum superbia.» Et paulo post: «Ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Filius Dei propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est. Praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus. Ille Deus factus est homo, tu homo cognosce quia es homo. Tota humilitas tua est, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus voluntatem qui misit me; haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras. Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Humilis veni, humilitatem docere veni. Qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit: quia non facit voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras, quia cum superbus esset, ejectus est foras.» Idem, lib. VI De Musica, cap. XIII: «Non potuit melius demonstrari quid sit superbia, quam in eo quod dictum est: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua. Cum enim anima per seipsam nihil sit; non enim aliter esset commutabilis, et pateretur defectum ab essentia. Cum ergo ipsa per se nihil sit, quidquid autem illi esse est, a Deo sit, in ordine suo manens ipsius Dei praesentia vegetatur in mente atque conscientia. Itaque hoc bonum habet intimum. Quando vero superbia intumescit, hoc illi est in extima progredi, et, ut ita dicam, inanescere, hoc est minus minusque esse. Progredi autem in extima, quid est aliud, quam intima projicere, id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu?» Sic et Syrus haec refert ad poenam superbiae, sed per intima accipit latera, quae ob ulcera aliosque morbos incidit medicus; sic enim vertit: Quid superbit terra et cinis? in cujus vita vermes serpunt, latera ejus et interiora ejus medicus scindit; et Arabicus: Cinis, ex quo serpit vermis in vita ejus, et projicit medicus latus ejus, et intestinum ipsius. Audi S. Chrysostomum occasione Judae in avaritiam detonantem, et hanc Siracidis sententiam explicantem hom. 81 in Matth.: «Pessima omnium haec passio (avaritia) est; hinc sepulcrorum violatores, hinc homicidae, hinc bella et pugnae, hinc alia quam plurima mala oriuntur. Ubique certe avarus inutilis est, nec ad imperandum exercitui, nec ut praesit populo, commodus. Cur dico in rebus publicis, cum in privatis etiam inutilis sit? Si uxor ducenda est, non probam, sed impudentissimam omnium pro pecunia eliget. Si domus emenda, non eam, quae homini libero conveniat, emet, sed quae pluris posset locari. Si servi, et quid aliud comparandum est, vilissimum semper inquiret. Quid minora percurro? Si regnum orbis invaserit, caeteris omnibus miserior tamen est atque pauperior, terrarum pestis, urbium pernicies, singulorum calamitas: non enim quae caeterorum sunt quasi sua tutatur, sed veluti unus ex multis omnia rapit, pauciora putans caeteris omnibus habere. Nam cum cupiditati eorum quae nondum possedit, ea quae habet, confert; nihil ea quae habet, prae illis esse opinatur.» Deinde citans hunc Siracidis locum, subdit: «Propterea quidam ait nihil esse avaro iniquius. Qui avarus est, etiam seipsum perdit: avarus communis omnium hominum hostis: avarus non parum dolet, quia terra pro spicis aurum non producit, quia fontes non manant auro, quia montes loco lapidum aurum non habent. Avarus fertilitatem temporum moleste fert, et communi felicitate contrahitur, omnemque fastidit causam unde argentum colligere non potest: e regione vero cuncta suffert, unde vel duos solummodo capere obolos possit; omnes homines, tam pauperes, quam divites odio prosequitur: pauperes, ne quid ab eo petant; divites, quia quae illorum sunt, non possidet; universos enim simpliciter, quae sua esse deberent occupare putat, ac ideo quasi ab omnibus laesus, omnibus infensus est.» Legit Interpres ἔρριψε, id est projecit; et recte. Jam Graeca variant: nam Romana legunt ἔμβρυα, et germanius habuit Graecum exemplar, a quo sic transtulit: Languor prolixior gravat medicum. 12. BREVEM (pro μακρόν enim videtur legisse μικρόν) LANGUOREM PRAECIDIT MEDICUS — SIC ET REX HODIE EST, ET CRAS MORIETUR. — Arabicus, hodie jam mortuus est, et cras jam mortuus est; hoc est, hodie vel cras certo morietur. Terra sors illius est. Comparat enim tyrannidem morbo diuturno, qui gravat rempublicam, ac Deum medico, qui ut rempublicam eo liberet, illico eum pharmacis profligat, quin et igni adurit, et ferro succidit, q. d. ait Lyranus et Jansenius: Sicut medicus brevem, id est modicum, recentem et inchoantem morbum, illico adhibitis pharmacis et catapotiis, quin et igni ferroque, si opus sit, praecidit, ne, si inveterascat, aegrum diu affligat et fiat pertinax, ac in totum corpus pervadat, ut fiat lethalis, et sanari non possit: sic et Deus regem tyrannice imperantem, cito tollit, ne confirmet tyrannidem, eaque Deum et rempublicam gravet; quin et eam suo scelere velut cancro serpente inficiat vel opprimat. Vide nostrum P. Menochium hunc locum graviter et eleganter pertractantem lib. II Hieropolit. cap. VIII, num. 1. Paulo aliter haec applicat et explicat Palacius, q. d. «Si medicus invenit languorem chronicum, non periculosum, solet eum sustinere, et per dies multos curare: at, si languor brevis est, qui cito videtur infirmum absumpturus, quique inducias non patitur, tunc medicus omnem adhibet diligentiam, quo eum praecidat et auferat. Ita facit Deus; si rex non est iniquus, sed aut negligens, aut alio minore vitio languens, eum sustinet, non subtrahit e medio; at, si rex iniquitate sua reipublicae pestis est, hunc praecidit, nec diu eum vivere patitur. Caveat igitur rex a potentatu tyrannico. Alias, hodie est, cras morietur.» Tertio, Rabanus: «Languor prolixior,» etc. «Hanc comparationem, inquit, ideo facit, ut ostendat quod avaritiae pestis, si diu mentem possederit, difficile curabitur. Si autem statim in prima fronte a spiritus ratione illi resistitur, et per Dei timorem, ac poenarum metum ei ingressus ex cogitatione noxia occluditur, facilius ejus virtus exstinguitur. Sed et hoc multum adjuvat ad resistendum avaritiae, si brevitas transeuntis vitae, et futura defectio in carne, ac gehennae horror, in anima commemoratur. Ideo subjungit: Sic et rex hodie est, et cras morietur; cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes.» Haec ergo prima et potissima est causa cur tyranni cito succidantur. Eamdem dat Salomon Proverb. XXVIII, 16: «Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.» Quo tacite monet principes, ut erga subditos sint benevoli et liberales, si velint esse longaevi. Altera est, quia res humanae, praesertim quae excelsae sunt, subjacent continuae variationi et agitationi. Sicut enim culmina arborum maxime agitantur ventis: sic et culmina honorum turbinibus invidiae, seditionis et bellorum jactantur, juxta illud: «Perflant altissima venti, feriuntque summos fulmina montes.» Gentiles id significarunt per fortunam, quae gaudet res celsas novare et variare. Tertia est, id est projeci: Quoniam in vita projeci intima ejus, quasi sint verba Dei, qui dicat se intima avari projecisse. Complutenses et alii passim legunt ἔρριφαν, id est projecerunt: Quoniam in vita sua projecerunt intima, vel intestina sua, vel ejus, scilicet avari: αὐτοῦ enim est pronomen, tam reciprocum, quam absolutum, tamque sua quam ejus significat. Quod primo accipi potest, q. d. Avari projecerunt sua viscera humanitatis, uti jam exposui, ut sit enallage numeri frequens Hebraeis, qua de avaro nunc in singulari, nunc in plurali loquatur: sicque idem est sensus Graeci, qui Latinae Vulgatae. Secundo, alii exponunt, q. d. Usurarii et avari omnibus odio sunt, adeo ut homines cupiant illorum viventium intestina dissipari, uti nonnullos exactores grandium tributorum et onerum a plebe membratim dissectos et concisos audivimus et vidimus. Ita poetae inducunt Jovem dicentem, quod Juno tum demum saturatura sit odium suum in Trojanos, si Priamum vivum devoret. Tertio, Tigurina sic legit et vertit: Hic enim animam quoque cujusvis exigit; nam pro vita ipsius eruere viscera sua quisque cogitur, q. d. Avarus animam, id est vitam, pauperum exigit; quia pro vita ipsius, ut, scilicet, ipse diviter, laute et splendide vivat, coguntur pauperes eruere viscera sua per labores, ut scilicet usuras ingentes, quas injuste exigit avarus ipsi persolvant. Quarto, Vatablus sic, q. d. Hic enim etiam animam suam venalem habet, quia in vita sua viscera quoque sua ejicere paratus est, scilicet lucri causa. Noctes enim et dies laborat avarus, ut pecunias congerat, ideoque currit ad Garamantes et Indos, fatigatur, sudat, adeoque se et viscera sua consumit.
Versus 11-13: Omnis Potentatus Brevis Vita; Rex Hodie Est, et Cras Morietur
11. Omnis potentatus (in genitivo casu, q. d. Omnis imperii et regni est) BREVIS VITA, — q. d. Omnis potestas brevem habet durationem et vitam. Aliqui legunt via; vita enim est via ad mortem, et per eam ad immortalitatem. Haec verba jam desunt in Graeco. Potentatus primo, est principatus quilibet; secundo, est tyrannis: potentatus enim significat regimen imperiosum et violentum, quia tyranni potenter, imo impotenter, superbe et avare dominantur subditis. Porro potentatus sive potestates vocantur hic potestate et potentatu praediti, puta principes et tyranni: ponitur enim abstractum pro concreto, potentatus pro potente, q. d. Omnis potentis vita est brevis. Siracides enim toto hoc loco perstringit superbiam et avaritiam tyrannorum. Unde Tigurina: Omnis tyrannus brevem vitam sortitur. Causam subdit: Quia morbus pertinax medico gravis est. Tenacem morbum praecidit medicus; ita rex hodie vivus, cras moritur. Graeca enim sic breviter de more habent: μακρὸν ἀρρώστημα κόπτει (Romana legunt σκώπτει, id est cavillatur) ἰατρός, καὶ βασιλεὺς σήμερον καὶ αὔριον τελευτήσει, id est, longum vel tenacem morbum incidit vel secat medicus: sic et rex hodie, et cras morietur. Noster vero plenius quod regimen civitatis, multo magis provinciae, regni vel totius imperii, tot afferat labores, curas, molestias, sollicitudines, angores, tristitias et melancholias, ut iis rex sollicitus brevi exedatur et consumatur. Sane Carolus V, cum Bruxellae in consessu Ordinum ditiones et regna transferret in filium Philippum II, illacrymans dixit: «Compatior tibi, fili mi, quia ingens onus humeris tuis impono. Ego enim omnibus hisce annis, quibus illud sustinui, nunquam vel quadrantem unicum quietis et laetitiae, quae multis curis et fastidiis permixta et falsa non esset, obtinere potui.» Quarta oritur ex ambitione multorum, qui ad regnum, vel alias dignitates, quas si alius princeps creetur obtenturos se sperant, aspirant; maxime vero oritur ex offensa multorum, qui insolentia tyranni oppressi, ejus jugum omnibus viribus excutere satagunt. Quocirca S. Caecilia Almachio praefecto objicienti suam Caesarisque potentiam sapienter et intrepide respondit: «Potestas hominis sic est, quasi uter vento repletus, quem si una acus pupugerit, omnis rigor cervicis ejus follescit;» alii legunt, mollescit. Et S. Valerianus ejus sponsus ad eumdem: «Quid vos estis? aut quid principes vestri? Homunciones estis vestro tempore nati, tempore vestro expleto morituri; tantam Deo reddituri rationem, quantum summae vobis tribuit potestatis.» Hasce causas dant politici, tam Christiani, quam Philosophi. Seneca orator in Proverbiis: «Errat, inquit, si quis existimat tutum diu esse regem. Nihil magnum in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.» Seneca tragaedus in Thyeste post actum III: Ima permutat brevis hora summis. Ille qui donat diadema fronti, Quem genu nixae tremuere gentes, etc. Quem dies vidit veniens superbum, Hunc dies vidit fugiens jacentem. Res Deus nostras celeri citatas Turbine versat. Idem in Agamemn.: Quidquid in altum fortuna tulit, Ruitura levat: modicis rebus Longius aevum est. Idem in Medea: Rapida fortuna ac levis, Praecepsque regno eripuit, exilio dedit. Ovidius III Tristium: Nempe dat, et quodcumque libet fortuna rapitque: Irus et est subito qui modo Croesus erat. Idem lib. V: Passibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et tantum constans in levitate sua est. Silius lib. IV: Pelle moras, brevis est magni fortuna favoris. Saturninus apud Vopiscum: «Nescis, inquit, amici, quid mali sit imperare. Gladii et tela nostris cervicibus impendent, imminent hastae undique, undique spicula; ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. Non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro judicio, non arma pro studio.» Aureae sunt gnomae Publii in Mimis. Fortuna cum blanditur, captatum advenit. Fortunam citius reperias, quam retineas. Fortuna nimium quem fovet, stultum facit. Fortuna vitrea est, quae, cum splendet, frangitur. Levis est fortuna, cito reposcit quae dedit. Ergo sequamur sapiens consilium Senecae in Thyeste: Nemo confidat nimium secundis, Nemo desperet meliora lapsus. Expertus haec Severinus Boetius consul Romanus et princeps senatus, qui a Theodorico rege Gothorum in carcerem conjectus, ac tandem necatus, martyrium obiit; unde ipse in Consol. Philosoph. ita canit: Quid me felicem toties jactastis, amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu. Cicero, orat. in Vatinium, qui paucis diebus fuerat consul, eum irridens: «Magnum, inquit, prodigium, Quirites: Vatinio consule non sensimus ver, non aestatem, non autumnum.» Idem in alium, qui paucis horis fuerat consul Romanus: «O sanctissime consul, inquit, sub quo nemo pransus est, nemo coenavit, nemo dormivit.» De Marcello puero canit Virgilius VI Eneid.: Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra Esse sinent. Idem attributum nuper Marcello II Pontifici mirae exspectationis, qui vigesimo secundo pontificatus die rebus humanis exemptus est. Vis exempla illustria Christianorum? accipe tragica. Casimirus II, Poloniae rex, instructo grandi convivio, proceribus exhilaratis regisque res gestas et felicitatem celebrantibus, ipse nonnulla de immortalitate animi et coelitum beatitudine prolocutus, hausto mediocri poculo subito concidit, et paucis horis animam exhalavit, teste Matthaeo Cromero lib. VI Histor. Ladislaus, Hungariae et Bohemiae rex, regiae pompae nuptias cum Magdalena Caroli Galliae regis filia adornans, auratas quadrigas et dynastas ac nobiles septingentos, purpura, auro gemmisque onustos, qui sponsam adducerent, Parisios misit: ecce autem eo die, quo Parisios legatio illa ingressa est, antequam consideret, de repentino Ladislai Pragae mortui interitu a tabellario admonetur. Ita nuptiae in naenias versae, uti narrat Antonius Bonfinius lib. VIII Rerum Hungar., decad. 3. Quare olim, dum coronaretur Imperator, sepulcrorum constructores quatuor ad eum deferebant marmoris frusta varii coloris, inquirentes ex quo vellet sibi construi sepulcrum, itaque eum suae mortalitatis admonebant, et ut prudenter imperaret. Testis est Leontius in Vita S. Joannis Eleemosynarii. S. Bernardus ad Eugenium suum, jam Pontificem creatum, anno Domini 1145, scribens epist. 237: «In omnibus, ait, operibus memento te esse hominem, et timor ejus qui aufert spiritum principum, semper sit ante oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum Pontificum mortes tuis oculis aspexisti (nemo Pontificum a S. Petro hucusque annos S. Petri, id est 25, attigit: multi eodem anno, imo mense quo creati, exstincti sunt)? Ipsi te praedecessores tui, tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant, et modicum tempus dominationis eorum, paucitatem dierum tuorum nuntiet tibi. Jugi proinde meditatione inter hujus praesentis gloriae blandimenta memorare novissima tua, quia quibus successisti in sede, ipsos sine dubio sequeris ad mortem.» Certe Stephanus II, Pontifex, sedit duntaxat dies 4; Caelestinus IV, dies 17; Bonifacius VI, dies 15; Sisinnius, dies 20; Damasus II, dies 23; Pius III, dies 26; Marcellus II, dies 21; Urbanus VII, dies 7; Leo XI, dies 27; qui moriens: «Quam melius, inquit, mihi foret, si monasterii, quam si coeli claves tenuissem.» Maximilianus, primus hoc nomine Imperator, testamento cavit ut exanimum corpus suum rudi linteo involutum, sine ulla exenteratione sarcophago, quem quadriennio ante mortem parari curarat, imponerent, naribus, ore auribusque viva calce oppletis, ut exedente ea calce citius consumerentur, et irent in terram suam. Cur? ut monumentum illud assidue in oculis haberet, quod diceret: «Cogita mori, et brevi mori. Quid te dilatas et extendis? Quid multa possides, plura appetis? Quem tot provinciae et regna non capiunt, loculus iste capiet.» Carolus V, Maximiliani ex Philippo nepos, brevis aevi memor, ut ad mortem instantem se compararet, relictis tot regnis et imperio universo, secessit in monasterium S. Justi, ut Deo totus vacaret, nec se Caesarem, sed Carolum vocari voluit. Imo hoc amplius ferunt, diu ante imperium abdicatum, sarcophagum sibi construi jussisse, eum funebri supellectile deportandum, clanculum tamen, quocumque iret, quem paratum habuit apud se quinque annis ubicumque locorum esset, etiam dum Mediolanum contra Gallos proficisceretur, ut jugi ejus intuitu citae mortis admone- retur. Haec referunt Petrus Gregorius, lib. VI De Republ. cap. III; Justus Lipsius, lib. II Monitor. et Exempl. cap. XIV; Laurentius Surius et alii. Quocirca Joannes Aragenum rex, cum anno Domini 1479, febri correptus, in deliquium incidisset, mox ad se reversus, astantes intuens exclamavit: «O vanas hominum cogitationes! O miseros homines, qui ad principatus aspirant; qui divitias, opes et nimios honores affectant! O felicem pauperum conditionem, et securam illorum vitam atque beatam, qui panem comedunt cum sudore sui vultus, qui vivunt labore manuum suarum! Nam mihi misero quid regnum, quid honores, quid obsequia plurimorum contulerunt? Quid? labores, scilicet magnos, et multa corporis et animae pericula subivi, nec unquam aetate tam longa potui mihi dies aliquot videre bonos. O me miserum et infelicem, qui tam sero fallacem mundum cognosco! qui vitam certe vixissem multo meliorem, si non rex, sed agricultor fuissem.» Conversus autem ad imaginem Christi crucifixi, defixis in coelum oculis: «O pientissime redemptor, inquit, parce mihi indignissimo servo tuo; miserere mei, clementissime Jesu.» Atque inter has voces et singultus animam Deo reddidit. Ita Lucius Marinaeus lib. VIII Rerum Hispaniae. Haec de regibus: de tyrannis similia, imo magis tragica, referam cap. sequenti, vers. 6. Quocirca sensate Justiniano Imperatori hanc rerum humanarum vicissitudinem objicit Agapetus Diaconus in Admonit., num. 11: «Circulus, ait, quidam humanarum revolvitur rerum, qui modo sic, modo aliter agitat ipsas et circumfert; atque in his inaequalitas est, eo quod nihil ex praesentibus in eodem statu maneat. Oportet igitur te, potentissime Imperator, in hac rerum versatili mutatione, immutabilem habere pietatis cognitionem.» Et num. 67: «Dignitatum splendores mors haud reformidat; omnibus enim voraces suos dentes infligit. Ergo ante illius ineluctabilem adventum, opum copiam transportemus in coelum. Nemo enim, quae colligit in mundo, illuc profectus abducit; sed omnibus in terra derelictis, nudus de vita sua reddit rationem.» Et num. 70: «Navis per mare commeantis imitatur transitum compendiosa praesentis vitae conditio, quae sane nos nautas fallens suos, et pedetentim cunctanti raptans cursu, tandem ad suum cujusque exitum perducit. Si igitur haec ita se habent, praetercurramus praecurrentia mundi negotia, decurramusque his quae ad saecula saeculorum permanent.» Basilius Imperator, Exhortat. ad Leonem filium, cap. XXXVIII: «Existima, ait, fili, vitam istam nihil fixum, nihilque stabile aut perpetuum habere; nam subinde res aliter atque aliter variantur; et rotae in morem quae circumvolvitur, ea quae sursum sunt, deorsum feruntur; et quae deorsum jacent, sursum evehuntur. Quapropter neque secundis rebus extollere, neque adversis dejicere, sed utraque in fortuna constans esto et invaria- bilis, unum hoc tibi proponens semper, benefacere; caetera Deo committe: neque cum secunda fortuna uteris, metu adversae a superba elatione retrahere: neque etiam cum adversa, spe melioris a praecipiti dejectione relevare. Hoc enim exigui animi est, et non regia virtute subnixi: et quod futurum est videri nequit. Neque ergo tristi ac abjecto, neque renidenti et procaci unquam vultu in publicum prodi: ita enim gravis et prudens existimaberis, et quae utrimque imminent errata vitabis, neque curiose maledicis ullam ansam praebebis obloquendi de iis quae tibi acciderint.»
13. CUM ENIM MORIETUR HOMO, HAEREDITABIT SERPENTES, ET BESTIAS, ET VERMES. — Jansenius censet esse novam rationem, cur sit cavendum a superbia, scilicet, quod superbus non tantum sit moriturus, sed et vertendus in serpentes et vermes. Hinc Graeci multi haec jungunt cum: quid superbit terra et cinis? Unde Tigurina sic legit et vertit, quid tandem superbit terra et pulvis? Nam mortuum hominem serpentes, bestiae et vermes excipient; sic et Syrus, quid superbit, inquit, pulvis et cinis, in cujus vita vermes serpunt, latera ejus et intestina ejus medicus scindit? Hodie ambulat, et cras moritur. In morte hominis tinea pars ejus, et vermis ejus coram eo serpit, q. d. Quid superbit homo, qui est pulvis et cinis, quique tam in vita, quam in morte comeditur a vermibus. Potest tamen quoque recte cum proxime praecedentibus in Latina Vulgata aptari, quasi explicet illud: omnis potentatus vita brevis. Et: Rex hodie est, et cras morietur. Ne quis enim dicat potentem et regem, licet moriatur in hac vita, post illam tamen habiturum aliam, in qua aeque sit princeps et rex, uti Gentiles autumabant; respondet nil tale fore, sed potius regem, uti et caeteros homines, haereditaturum serpentes, bestias et vermes. Ita Lyranus. Cum enim homo sepelitur, illico ex ejus carne, adipe et phlegmate nascuntur serpentes et bestiae, id est, dracones et bufones, ac vermes, puta lumbrici, scarabaei aliique horridi vermes, qui omnes ejus carnes usque ad ossa depascuntur, ac eum depasti deficiente pabulo emoriuntur, et in pulverem vertuntur; itaque homo tandem redit in cinerem et pulverem, ex quo formatus est, juxta sententiam Dei in eum latam, Genes. III, 19: «Pulvis es, et in pulverem reverteris.» Sensus ergo est, q. d. Quid superbit homo, licet potens, princeps et tyrannus, cum omnis ejus gloria, opes et luxus vertenda sint in horridos serpentes et vermes? Hoc est quod ait Job cap. XVII, 14: «Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.» Et Isaias de Balsasare monarcha Babylonis, cap. XIV, 11: «Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Rursum non tantum in sepulcro, sed et in inferno tyranni caeterique impii haereditabunt serpentes et vermes: quia torquebun- tur, non tantum igne, sed et vermibus realibus, uti ostendi Isaiae LXVI, 24; ac tradentur bestiis, id est daemonibus, qui eos tanquam leones et tigrides excruciabunt. Unde orat Ecclesia pro defunctis: «Ne tradas bestiis animas confitentium tibi.» Hinc et daemones horribiles, centaurorum et monstrorum formas assumunt, ut damnatos magis torqueant. Quocirca in Scriptura vocantur onocentauri, pilosi, lamiae, uti dixi Isaiae XXXIV, vers. 14. Mystice Lyranus: Homo superbus et avarus, inquit, tria habet bona, scilicet animam, corpus et substantiam, sive opes. Haec moriens relinquet tribus haeredibus, nimirum animam serpentibus, id est daemonibus; corpus vermibus; substantiam bestiis, id est amicis, qui instar bestiarum animaliter et carnaliter vivunt. «Humilia ergo valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis,» uti dixit cap. VII, vers. 19. «Justum enim est ut superbus, qui concupivit esse summus, fiat imus;» ut qui voluit praeesse caeteris, subsit igni: ut qui ambivit cum Lucifero esse aequalis Deo, sit socius et cibus vermium vilissimorum et putridorum. S. Ephrem, tract. De iis qui in Christo dormierunt: «Quid, inquit, est homo? nihil. Quid homo? vermis. Quid homo? cinis ac pulvis. Quid homo? somnium. Quid homo? umbra. Ecce transivit, ecce cessavit. Finem accepit magnus ille et invictus leo, tyrannus fortis, potens atque elatus, qui cunctis formidabilis erat; nunc jacet quavis ove mitior: qui magnus videbatur super multos, factus est tanquam nullus: qui alios tenebat, detentus est: qui ligabat, vinculis constrictus est.» S. Basilius, orat. De Morte: «Mortalem, ait, te recordare. Terra quippe es, et in terram rursus dissolveris. Circumspice illos, qui ante te similibus se splendoribus efferebant. Ubinam sunt illi, qui civilibus dignitatibus ornati erant? ubi duces? ubi oratores? ubi principes? ubi potestates? ubi tyranni? Nonne omnia pulvis? nonne fabula? nonne in paucis ossibus memoria vitae ipsorum conservatur?»
Versus 14-15: Initium Superbiae Hominis, Apostatare a Deo
14. INITIUM SUPERBIAE HOMINIS, APOSTATARE A DEO (Graece, ex versione Romana, initium superbiae hominis, cum apostatavit a Deo), QUONIAM AB EO, QUI FECIT EUM, RECESSIT COR EJUS. — Tigurina, initium superbiae est defectio hominis a Domino, et a Creatore suo abductus animus; Syrus, fons peccati superbiae, et praevaricatio (id est, defectio a Deo, apostasia, transgressio legis divinae) fons utriusque illorum; S. Caesarius, homil. 19 De Cura animae, legit, initium apostatare a Deo omnis superbia: S. Chrysostomus, homil. 15 in Joan. et in Psalm. CXV, vers. 1, legit, initium superbiae est nescire Deum; descivit enim a factore cor ejus. «Superbi, inquit, Deum non cognoscunt; neque seipsos, quid sint, sciunt. Quo pacto enim, qui non antea cognovit opificem, agnoscit seipsum esse figmentum? quia enim nescitur Dominus, nascitur su- perbia. Id quod attestatur Scriptura dicens: Initium superbiae est nescire Deum.» Est nova ratio docens quam turpis, enormis, ideoque fugienda sit superbia, petita ab ejus origine, quae turpissima et exsecranda est. Origo enim superbiae est apostasia a Deo: Adam enim ideo superbivit, et superbia peccavit, quia apostatavit et descivit a Deo, a quo creatus erat, conservabatur, gubernabatur, et alebatur cum tanta suavitate, honore et rerum omnium copia: descivit enim a Dei voluntate et lege, praeferens ei pomum vetitum, et promissa falsa serpentis. Idem facit quivis alius superbus, imitans patrem suum superbum Adam. Porro: «Apostasia nulla major est, ait Rabanus, quam aversio creaturae a Creatore suo; et haec merito adscribitur superbiae, quoniam superbia est, quod mediocre bonum assimilare vel adaequare se vult summo bono. Hoc fuit initium diabolici casus, hoc et humanae praevaricationis exordium.» Secundo, S. Thomas, III, Quaest. LXXXIV, art. 2, ad 1, et ibidem Gregorius de Valentia, et alii hanc sententiam explicant, non de solo Adamo, sed de quolibet homine: hic enim, dum superbit, apostatat, id est, deficit a Deo. Apostasia ergo hoc modo accipitur pro conditione quadam communi omnium peccatorum. In omni enim peccato sicut est generalis quaedam inobedientia, ingratitudo, odium et contemptus Dei: sic est et quaedam generalis apostasia, id est, defectio a Deo, ejusque lege et voluntate. Vel sensus est, q. d. Prima species superbiae est peccatum apostasiae a Deo. Ideo enim quis non vult subjici Deo (quod est a Deo apostatare), quia perverse expetit singularem quamdam excellentiam, quod est peccatum superbiae. Graecum enim ἀρχή tam principatum, quam principium significat; unde sic vertas, principatum superbiae tenet apostasia a Deo, id est, primas in regno superbiae occupat apostasia a Deo. Sic noster Interpres principium usurpat pro principatu, Psalm. CIX: «Tecum principium,» id est principatus, «in die virtutis tuae.» Et Proverb. VIII, 22: «Dominus possedit,» vel «creavit me in initio;» hebr. reschit; graece ἀρχήν, id est principium, vel principatum, «viarum suarum,» q. d. In viis, id est operibus, Dei ego sapientia primas teneo, et principatum occupo. Sic cap. I, 16, dicitur: «Initium sapientiae timor Domini;» graece ἀρχή, q. d. Sapientiae primas et principatum tenet timor Domini. Vide ibi dicta. Praeclare Caesarius Arelatensis homil. 23: «Quisquis superbus est, inquit, daemone plenus est.» Audi Scripturam: «Immundus est ante Dominum omnis qui se exaltat.» Et iterum: «Apostatare a Deo omnis superbia. Quid est apostatare, nisi a Deo discedere? et utique qui a Deo disjungitur, diabolo sociatur.» Idem, homil. 18: «Non discernuntur filii Dei, et filii diaboli, nisi humilitate atque superbia. Quemcumque superbum videris, diaboli esse filium non dubites: quemcumque humilem conspexeris, Dei esse filium confidenter credere debes. Et, ut hoc verum esse cognoscas, audi Scripturam: Initium, apostatare a Deo, omnis superbiae. Et: Omnis, qui se exaltat humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Nam quod diabolus per superbiam dejecit, Christus per humilitatem erexit: quia ad vulnus superbiae, medicamentum humilitatis exhibuit.»
15. QUONIAM INITIUM OMNIS PECCATI EST SUPERBIA. — Sic et habent Graeca Complutensia. Sed Romana invertunt, sicque legunt, quoniam principium superbiae, peccatum. Graeca omnia delent τὸ omnis. Quaere: primo, quomodo hic versus nectitur praecedenti, et cujus rei causam dat τὸ quoniam? Respondeo τὸ quoniam more Hebraeo referri potest remotius ad vers. 7, ut sit haec nova, eaque septima ratio cur odibilis sit superbia, uti dixi in synopsi. Rursum τὸ quoniam referri potest ad vers. 13 proxime praecedentem, idque primo, hoc sensu, q. d. Causa, cur superbus apostatet a Deo, est ipsa superbia: haec enim est causa omnis peccati, in quo sicut est generalis et implicita quaedam superbia, sic et est generalis quaedam apostasia a Deo; peccatum enim est aversio a Creatore, et conversio ad creaturam: peccator enim praeponit voluntatem suam voluntati Dei, et amorem creaturae amori Creatoris. Ita Jansenius. Secundo, q. d. Superbia est initium omnis peccati, ergo et apostasiae, adeoque dum quis incipit superbire et peccare, incipit apostatare et recedere a Deo. Tertio, nervosius ac pressius, q. d. Apostasia est ἀρχή, id est principatus, et praecipua species superbiae, quia superbia est ἀρχή, id est principatus peccati, seu praecipuum peccatum est apostasia. Ergo apostasia est superbia, et principatus superbiae, sive prima et maxima superbia, ideoque primum et maximum peccatum. Quarto, Hebr. כי ki, id est quoniam, saepe non causam, sed effectum significat, imo saepe encliticum est significans: Sane, equidem, certe, verum enim vero, q. d. Equidem, vel certe initium omnis peccati est superbia. Aut, q. d. Initium superbiae hominis fuit, quod a Deo recesserit et apostatarit: unde evenit et secutum est, ut superbia facta sit initium omnis peccati. Nam ex apostasia a Deo sequuntur omnia peccata, tum quia recedens a Deo, recedit a lege et virtute, abitque in vitia; tum quia Deus deserentem se pariter deserit, privatque sua gratia: quo fit ut in quaelibet peccata ruat. Sic Adamo ob apostasiam ademit justitiam originalem, qua, velut freno sublato, illico innata homini concupiscentia et superbia prosiliit, quae eum et posteros in omnia peccata impulit. Initium enim hic non metaphysice (quomodo punctum dicitur initium lineae, et unitas numeri), sed physice accipiendum est, ut sit idem quod origo, radix, causa: quomodo calor est initium calefactionis, aer rarefactionis, aqua refrigerationis, etc., superbia enim est initium, id est, origo, mater et causa omnis peccati. Quaeres secundo, quomodo superbia sit initium et causa omnis peccati, cum multa peccata oriantur ex timore, acedia, pusillanimitate, quae contraria sunt superbiae? Primo, S. Prosper lib. III De Vita contempl. cap. III et IV: «Nullum, ait, peccatum fieri potest, potuit, aut poterit sine superbia; siquidem nil aliud est omne peccatum, nisi contemptus Dei.» Loquitur de superbia generica, quae est conditio inclusa in omni peccato. Sic et S. Bonaventura in II, dist. XLII, dub. 4, et Jansenius hic hunc locum explicant de superbia secundum rationem communem, quatenus ea invenitur in omni peccato: in omni enim peccato invenitur aversio a Deo, quae est superbia. Verum alii passim hunc locum accipiunt de superbia, ut est vitium particulare oppositum humilitati. Ita S. Augustinus lib. XI De Genesi, cap. XV, S. Thomas I II, Quaest. LXXXIV, art. 2, Cajetanus ibid., et alii. De ea ergo primo sic legit et exponit Durandus in II, dist. XLII, Quaest. IV, num. 7 et 10: Non dicitur, inquit, superbia initium omnis peccati, quia peccata carnalia, timiditatis et pusillanimitatis, non oriuntur ex superbia; sed initium peccati dicitur omnis superbia: omnis enim superbia est initium alterius peccati; vel certe, inquit, superbia hic non est vitium particulare, sed amor sui immoderatus, quem S. Augustinus vocat amorem inflantem. Secundo, Gabriel Vasquez II II, Quaest. LXXXIV, disp. 136, cap. II, exponit, q. d. Peccatum Adae, quod fuit superbia, fuit initium omnis peccati; omnia enim peccata hominum ex illo prognata sunt, et, ut ait Tobias cap. IV: «in ipsa initium sumpsit omnis perditio.» Primum Adae et Evae peccatum fuisse superbiam, non infidelitatem, ut volunt haeretici, ostendi Genes. III. Vide S. Thomam Opusc. III, cap. CXC, et Bellarminum lib. III De Gratia, cap. V. Eva enim et Adam audientes a serpente: «Eritis sicut dii,» appetierunt esse aequales Deo; quae ingens fuit superbia, ideoque inobedientes Deo comederunt pomum vetitum, ac per hanc inobedientiam proprie transfuderunt in posteros peccatum originale, non per superbiam, uti docet Paulus Rom. V et XIX. Tertio, alii accipiunt de peccato Luciferi et angelorum: hoc enim fuit primum mundi peccatum, ideoque initium caeterorum, quae Adam et homines postea commiserunt. Primum enim Luciferi peccatum fuisse superbiam docent Patres et Scholastici. Ita S. Augustinus lib. XII De Civit. cap. VI, et lib. De Natura et Gratia, cap. XXIX, ac ex eo S. Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. VII: «Si initium, ait, peccati requiritur, nihil aliud nisi superbia invenitur. Dicit enim Scriptura: Initium omnis peccati superbia; quae tunc initium sumpsit, cum angelus adversus Deum elatus est.» S. Ambrosius lib. IV, epist. 33, alias 84, ad Demetriad.: «Sive in lapsu diaboli, inquit, sive in praevaricatione hominis, initium peccati superbia est.» Sic et Franciscus Suarez, tract. De Angelis, lib. VII, cap. IX, num. 7 et 8: «Initium, inquit, omnis peccati superbia est: vel quia in humano genere primum Adae peccatum fuit superbia, ut tradit S. Augustinus lib. XIV De Civit. cap. XIII; vel quia primus angelus malus a superbia initium peccandi sumpsit, et ipse fuit omnium aliorum peccatorum causa vel occasio.» Ipse enim per serpentem induxit Adamum ad peccatum, ex quo omnia deinde Adae et posterorum peccata prognata sunt. Sic et Gregorius de Valentia, tract. De Angelis, Quaest. XIII, punct. 3, sub initium: «Initium, inquit, omnis peccati est superbia, quia primum peccatum angelorum fuit superbia.» Quarto, Vasquez loco jam citato: Superbia, inquit, est initium omnis peccati, id est, plerorumque peccatorum; non enim absolute omnia, sed multa et pleraque oriuntur ex superbia, aeque ac ex cupiditate, ut ait Paulus I Timoth. VI; imo in nonnullis hominibus omnia oriuntur ex superbia: toti enim ea pleni sunt, nec aliud cogitant, dicunt aut agunt, quam ut appareant magni, et aliis antecellant. Quinto, initium omnis peccati est superbia, non actu, sed aptitudine et proclivitate, quia omne peccatum actu non procedit a superbia, sed ab ea procedere potest, et natum est. Ita D. Thomas I, Quaest. LXXXIV, art. 4, ad 5, Joannes Salasar et Gregorius de Valentia, qui et hanc rationem a priori ex S. Thoma addit: Superbiae peccatum, inquit, consistit in perverso appetitu excellentiae et perfectionis alicujus; omne autem peccatum, quod circa bona temporalia committitur, tendit in aliquam perversam excellentiam, seu commoditatem et perfectionem hominis: ergo omne peccatum ordinatur per se in finem et scopum proprium superbiae: ergo omne peccatum ex natura rei oriri potest ex superbia; et eatenus dicitur superbia esse initium et causa omnis peccati. Quocirca Syrus ample et nervose vertit: «Initium delictorum hominum superbia eorum, et opera eorum insanire faciunt cor eorum, quia fons peccati superbia, et praevaricatio fons utriusque illorum, puta, tam peccati, quam superbiae. Denique brevis, plana plenaque est expositio: «Initium omnis peccati est superbia,» tum quia primum hominis, aeque ac angeli, peccatum fuit superbia, ex qua caetera prognata sunt; tum quia ex ea omnia peccata oriri nata sunt; omnia, id est, omnis generis peccata: non enim omnia in individuo oriuntur ex superbia. Est distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, uti loquuntur Logici. Eodem sensu ait Apostolus I Timoth. VI: «Radix omnium malorum est cupiditas,» Graece φιλαργυρία, id est avaritia; quia, scilicet, nimius amor pecuniae in omnia scelera omnesque miserias avarum impellit. Vide ibi dicta. Constat enim diabolum non peccasse avaritia, vel amore pecuniae; sed superbia, et amore excellentiae. Ita D. Thomas et Valentia locis jam citatis. Addit S. Thomas art. 2, superbiam esse causam omnium peccatorum ordine intentionis, avaritiam vero ordine executionis. Subtilius S. Ambrosius lib. IV, epistola 32, et S. Augustinus lib. X De Genesi ad litter. cap. XV, et tract. 10 in Joan., et ex eo Rabanus hic Paulum cum Siracide conciliant, dicentes superbiam esse avaritiam generalem, qua quis amplius appetit quam oportet, propter excellentiam suam. «Quid avarius illo (Adamo) cui Deus sufficere non potuit?» ait S. Augustinus. Verum graece est, φιλαργυρία, quae significat amorem pecuniae, non excellentiae, uti jam dixi.
Audi S. Gregorium lib. XXXIV Moralium, cap. XVIII: «Omnis peccati initium, superbia. Per hanc enim ipse (Leviathan, id est, diabolus) succubuit; per hanc se sequentem hominem stravit. Eo enim telo salutem nostrae immortalitatis impetivit, quo vitam suae beatitudinis exstinxit.» Et mox: «Sicut enim inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur: ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret.» Et inferius: «Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt, quibus ipsae destruuntur, ut, videlicet, ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnet; superbia autem (quam vitiorum radicem diximus) nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, ac quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut, quidquid illa invadente agitur, etiamsi esse virtus ostendatur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriae serviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; et quo ditiorem quemque ceperit, eo in dominio durior exsurgit: quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur.»
S. Bernardus, tract. De Interiori domo, cap. XLI: «Superbia, inquit, sicut origo est omnium criminum, ita est ruina omnium virtutum. Ipsa enim in peccato prima, ipsa in conflictu postrema. Ipsa aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut in fine de virtutibus dejicit.» Idem, serm. 2 De S. Andrea: «Initium omnis peccati, et causa totius perditionis, superbia. Propterea quisquis es, qui salutem tuam operari studes, adversus hanc super caput tuum signum crucis habere memento, ut non eleveris in superbiam, ut non exaltetur cor tuum.» S. Fulgentius, epist. 3 ad Probam: «Superbia, ait, initium omnis peccati dicitur, ut omne peccatum de ipsa, tanquam de radice, pullulare monstretur, quae multiplici modo miseris inferens mortem, publice certamine carnales abjicit; spirituales vero si quos incautos invenerit, occultiore conflictu prosternit.»
Rursum S. Bernardus, serm. 1 De Adventu: «Fugite, inquit, superbiam, fratres mei, quaeso, multum fugite. Initium omnis peccati, superbia: quae tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius micantem, aeterna caligine obtenebravit Luciferum: quae non modo angelum, sed angelorum primum in diabolum commutavit. Unde et protinus invidens homini, quam conceperat in semetipso, in eo peperit iniquitatem: suadens ut, lignum vetitum gustans, fieret sicut Deus sciens bonum et malum.» Idem in Psalm. Qui habitat: «Ambitio, ait, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem. Quantos haec pestis nequiter supplantatos turpiter dejecit, ut caeteri quoque quos latuit occultus effossor, subito expavescerent ad ruinam? quantos trudi fecit in tenebras exteriores veste spolians nuptiali, et virtutum exercitio, et fructu pietatis evacuans?» Idem, lib. III De Consideratione, exclamat: «O ambitio ambientium crux! quomodo omnes torquens, omnibus places? Nihil acerbius cruciat, nihil molestius inquietat, et nihil tamen apud miseros mortales majus est et celebrius.»
S. Chrysostomus, homil. 59 in Matth.: «Nihil, ait, superbia pejus, quae mentis quoque vires a natura concessas ita dejicit, ut ex prudentibus stolidos et amentes efficiat. Nam, si quis cum statura cubitum non superet, instar montium, imo altiorem se putet, ac ideo se quasi montes excessurus erigat, utique insanus habebitur: sic pariter insanit, qui, cum caeteris natura sit par, iis tamen major esse et haberi contendit.» Unde subdit: «Certe quasi vile mancipium, et miserum captivum diabolus eum abducit, agitatque verberibus et mille contumeliis, quocumque velit.» Quocirca S. Gregorius III Moral. XVIII: «Vitiorum, ait, regina superbia, cum devictum plane cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit.» Hinc superbia evidens est signum reproborum, uti humilitas electorum, sicut passim docent Patres. «O quam excelsus es, Domine; sed humiles sunt domus tuae!» ait S. Augustinus lib. I Confess. cap. V.
Porro Pelagiani ex hac Siracidis sententia contendebant omne peccatum esse superbiam: «Tam peccare, inquiebant, superbire est, quam superbire peccare. Nam omne peccatum, Dei contemptus est: et omnis Dei contemptus, superbia est. Quid enim tam superbum, quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum et superbia est, etiam Scriptura dicente: Initium omnis peccati, superbia est.» Verum hos refellit S. Augustinus lib. De Natura et Gratia, cap. XXX. Esto enim in omni peccato sit generalis, id est, implicita et interpretativa quaedam superbia, non in omni est explicita, formalis et specifica. Unde non dicit Siracides omne peccatum esse superbiam, sed initium sive originem omnis peccati esse superbiam: distinguitur ergo superbia ab omni peccato, sicut causa distinguitur a suo effectu. QUI TENUERIT ILLAM (ab eaque se agi regique permiserit), ADIMPLEBITUR MALEDICTIS. — Complutenses, ἐξυβρίσει βδέλυγμα, id est, injuriabit abominationem, id est, injurias abominandas effundet. Melius Romani legunt, ἐξομβρήσει βδέλυγμα, id est, inundabit abominationem, id est, multas abominationes instar undarum effundet; Tigurina, qui praeditus est ea, profundet execrabilia, donec tandem subvertatur; alii, effundet tanquam imbrem abominationem; alii, circumfluet abominatione. B. Antiochus homil. 44 legit, abundabit in illum abominatio, id est, replebitur maledictis, ut vertit Noster, et abominationibus, id est, abominandis peccatis et culpis; consequenter et horrendis ac abominandis poenis et tormentis, adeo ut eum plane evertant. Unde addit:
ET SUBVERTET EUM IN FINEM, — scilicet, superbia subvertet suum possessorem, puta superbum, «in finem,» id est tandem, ad extremum, vel finali et extrema subversione; idque in hac vita, vel certe in futura, puta in gehenna: nam, ut dicitur Prov. XVI: «Abominatio est Domino omnis arrogans.» Rursum superbus repletur maledictis, quia omnes eum vituperant, multique illi maledicunt: omnes enim ejus fastum et mores arrogantes aversantur. Praeclare S. Bernardus, serm. 17 in Cant.: «Ergo, ait, in caelo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et aerumnarum omnium, prima parens superbia.» Caeterum in homine misero damnabilior est superbia, quam in nobili angelo: de quo idem, serm. 54: «Si sic, ait, actum est cum angelo, quid de me fiet terra et cinere? Ille in caelo intumuit, ego in sterquilinio. Vae mihi, si tam dure in potente illo animadversum est pro eo quod elevatum est cor illius, nec ei profuit quod cognata potentibus superbia esse cognoscitur! quid de me exigendum et misero et superbo?» Sed inquies: Ego sum rex, ego princeps, ego episcopus, ego doctor. Ornamenta haec pulveris sunt. Quisquis hoc dicis, memento quia pulvis es et cinis; memento quia es lutum inauratum auro regni, principatus, episcopatus, doctoratus.
Denique, sicut superbia fuit primum primi hominis et angeli peccatum, ex quo quasi fonte caetera promanarunt: sic ex adverso humilitas prima et propria est virtus Dei hominis, puta, Christi redemptoris, ex qua quasi fonte omnes virtutes et bona promanarunt et promanant. Unde S. Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 18: «In paradiso, ait, defecit humilitas, et ideo venit e caelo. Humilitate Deus ipse factus homo, non modo nihil de dignitate sua dimisit, sed eam
Versus 16-17: Propterea Exhonoravit Dominus Conventus Malorum, et Destruxit Eos Usque in Finem
16. PROPTEREA (propter superbiam) EXHONORAVIT DOMINUS CONVENTUS MALORUM, ET DESTRUXIT EOS USQUE IN FINEM, id est, in aeternum; vel «in finem,» id est, usque ad finem et radicem, funditus eos exscindendo. Pro exhonoravit, Graece est παρεδόξασε, quod et dehonestare, et admirabilem facere significat. Paradoxum enim idem est quod admirabile, praeter opinionem communem, novum, insolens, inauditum, incredibile; unde Romana vertunt, propter hoc incredibiles fecit Dominus obductiones, id est, calamitates; alii, ideo Dominus graves illustresque (novas, insolitas, admirabiles, inauditas) importat calamitates, et evertit eas in aeternum. Tigurina sequitur prius significatum, nostroque consentiens vertit, propterea Dominus agmina malorum affecit ignominia, et tales ad extremum subvertit; Syrus, propterea divisit, vel dispersit Deus percussiones (vel perturbationes) eorum, et percussit illos plaga consummata, id est, perfecta, et undequaque absoluta. Noster legit συναγωγάς, id est conventus: jam legunt ἐπαγωγάς, id est, inductiones calamitatum et cladum, qua voce gaudet Siracides, uti dixi cap. II, vers. 2. Perstringit priscas illustres clades superborum, eis a Deo ob superbiam inflictas, ut fabrorum Babel, quos Deus divisione linguarum mulctavit, et per totum orbem dispersit, Genes. XI, 8; item gigantum, quos Deus mersit diluvio, Genes. VI, vers. 4 et 17; item Sodomae: nam, ut ait Ezechiel cap. XVI, 49: «Haec fuit iniquitas Sodomae, superbia.»
17. SEDES DUCUM SUPERBORUM DESTRUXIT DEUS, ET SEDERE FECIT MITES PRO EIS. Graece thronos, sive solia principum detraxit Dominus, eorumque loco mansuetos constituit. Mites opponit superbis, quia sub mitibus comprehendit et humiles: qui enim mitis est, est et humilis; sicut ex adverso, qui superbus est, est et asper. Unde Hebr. ענו anav, et humilem, et mitem, et pauperem significat: haec enim tria solent esse connexa. Quocirca Syrus vertit, sedem superborum subvertit Dominus, et sedere fecit humiles loco eorum. Ita superbos angelos detraxit e thronis caelestibus, in iisque collocavit Apostolos, aliosque homines mites et humiles. Sic superbo Baltasare e monarchia Assyriorum dejecto, surrogavit Darium et Cyrum, qui mites fuere erga Israelitas. Sic superbum Pharaonem demersit per mitem Mosem, Holofernem stravit per mitem Judith, Aman per Esther, Sennacherib per Ezechiam, Antiochum per Machabaeos; denique Sauli inobedienti praeposuit mitem David, juxta illud Psalm. CXXXI, 4: adeo conspicuam et praestabilem reddidit erga homines, ut eos Deus humilis et humiliatus sub legi subjugaverit, et ad sui amorem et obedientiam converterit, quos Deus ipse de caelo fulgurans, et mundum majestatis suae magnitudine perterrefaciens, a daemonum cultu ad sui obsequium nunquam traduxit.» dilataris? At illa, in patientiæ firmamento humilitate fundata, patienter respondit: Ego quidem, quod asseris, fateor me esse punctum; sed hac tamen modicitate punctali corporis mundialis effecta medium, in sempiternum quiesco, cum tua tu semper magnitudine fluctues. Circa me totum cœlum revolvitur, et vitalis ejus influxus super mea stabilitate fundatur.» Deinde fusius humilitatis suæ fructus et dona recenset. «Quoniam opacum sum corpus, non sum effusa uti tu qui pervius es; imo virtutes cœlestes retineo, pretiosissimis gemmis et metallis intrinsecus ornata, rivis, herbis, brutis hominibus extrinsecus sum decorata; utpote vita viventium, materque cunctorum, universa quæ in corpore vivunt diversorum bonorum plenissimis uberibus alo. Verum, quia subtus omnia maneo, nulli unquam sum molesta, nisi cum a te mea viscera subintrante terræmotu concutior. Ut vitæ locus, quietis situs, et salutis portus, fixione perpetua gratis omnibus sum parata. Tu vero situs sursum, cum ad te confluentes vapores atque alta petentes suscipias, hinc densis nubibus dulci lumine viventia privas: hinc lethalia fulmina mandas, et coruscationum rogniferas emittis sagittas, et terribilia tonitrua fundis, et ventorum pondere rumpis, grandinis lapide conteris, procellarum turbine submergis: nimirum emissiones superbiæ tuæ gravissimæ sunt tempestates. Igitur melior est opaca humilitatis modicitas, quam sublimitatis superbæ perspicuitas procellosa. Quibus dictis arrogantem confudit.» «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.»
Hinc discant principes, si velint in principatu esse longævi, illumque in posteros perpetuare, imperare mansuete et humiliter: hoc enim conciliat Deum et homines, juxta illud cap. III, 19: «Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris.» Vide ibi dicta. Huc allusit, imo hunc versum citavit B. Virgo canens hymnum: Magnificat anima mea Dominum; ait enim: «Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.» Ita Deus deposuit de solio imperii Diocletianum, et in ejus locum exaltavit mitem Constantinum; ac arrogantem Eugenium, eique anteposuit humilem Theodosium, qui, ut canit Claudianus, 4 Honorii Consul.: Non insultare jacenti Malebat, mitis precibus, pietatis abundans, Pœnæ parcus erat: paci non intulit iram. Post acies odiis idem, qui terminus armis. Alexander Severus audiens a Mammæa matre: «Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, tua lenitate et mansuetudine;» respondit: «Imo securiorem, et diuturniorem.»
Versus 18: Radices Gentium Superbarum Arefecit Deus, et Plantavit Humiles ex Ipsis Gentibus
18. RADICES GENTIUM SUPERBARUM AREFECIT DEUS, ET PLANTAVIT HUMILES EX IPSIS GENTIBUS. Quod dixit vers. præcedenti de principibus, nunc dicit de integris gentibus, eas, scilicet, a superbia radicitus esse eversas et evulsas, ac earum loco collocatas esse alias mites et humiles. Sicut enim, radice arboris evulsa, arescit et emoritur planta vel arbor: ita dum familiæ (hæ enim sunt gentium radices, e quibus filii, nepotes, et multiplicatio gentis, quasi rami e fibris radicis progerminant) intereunt, interit et gens ex iis conflata. Unde pro arefecit, græce est ἐξέρριζεν, vel ἐξερίζωσεν, id est evulsit. Ita Romana, Tigurina et alii. Syrus, eradicavit; licet Complutenses legant, ἐξεῖλε, id est abstulit. Rursum Complutenses addunt, ἐν δόξῃ, id est in gloria; sic enim habent, et plantavit pro illis in gloria (in gloriosis regnis, thronis, urbibus et provinciis) humiles. Ita septem Chananæorum gentes ob superbiam expulit ex terra sancta, quæ a Daniele cap. VIII, vers. 13, vocatur hebr. tsebi, id est, pulchritudo, decor et gloria totius orbis, ac in ea pro illis collocavit Hebræos, qui inter gentes videbantur esse humillimi, imo fæces et quisquiliæ. Ita rursum Judæos superbos humilem Christum respuentes, in fide, gratia et gloria arefecit Deus, eisque surrogavit Gentiles humiliter se Christo subdentes.
est femininum αὐτάς, quod χώρας, id est regiones, refert, non ἔθνη, id est gentes; ἔθνος enim græce est generis neutri. Syrus tamen de gentibus quoque accipit, sed paraphrastice potius vertit quam verbum verbo, et sententiam sententiæ reddit. Sic enim habet, calcanea superborum subvertit Dominus, et perdidit de terra memoriam eorum. Sic funditus eversæ sunt potentissimæ urbes, Tyrus de qua Isaias, cap. XXIII, Ninive, Babylon, Ecbatana, etc., adeo ut vix earum ruinæ supersint, ac dubitetur quo loco sitæ fuerint.
Hujus sententiæ veritatem venustat apologus aeris et terræ apud Cyrillum, lib. II Apolog. moral. cap. 1, cui titulus, De bono humilitatis et malo superbiæ. «Tumefactus aer, inquit, de latitudine corporali, et claritate substantiali, et sublimitate locali, spernendo terram eidem locutus est, dicens: Utquid tu punctum opacum, semper deorsum manes? cur non interdum erigeris? quare non
Mystice, Deus in sanctis et religiosis viris, quos eximie diligit, vitia quælibet, et vitiosos actus et habitus, qui fere ex superbia oriuntur, et in seipsis superbi ac tumidi sunt, usque ad radicem consumit, dum eis gratiam efficacem multiplicat, qua contrarias virtutes, quæ vitiis dominantur, inserit, corroborat et amplificat. Unde S. Gregorius XXXIV Moral. XVIII: «Ut Leviathan iste, inquit, in cunctis quæ superius dicta sunt caderet, sola se superbia percutit; neque enim putat illos vitiorum ramos arescere, nisi per hanc prius in radice putruisset.» Hoc est quod occinit Ezechiel cap. VII, 10: «Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, iniquitas surrexit in virga impietatis.» Vide ibi dicta.
Versus 19-21: Terras Gentium Evertit Dominus, et Perdidit Eas Usque ad Fundamentum
19. TERRAS GENTIUM EVERTIT DOMINUS, ET PERDIDIT EAS USQUE AD FUNDAMENTUM. A gentibus descendit ad terras quas incolebant, aitque eas pariter ob superbiam incolarum funditus esse eversas. Alludit ad conflagrationem Sodomæ et Pentapolis per ignem cœlestem, quo regiones illæ antea fertilissimæ, factæ sunt sterilissimæ, imo conversæ in lacum Asphaltitem, ac proinde non tantum hominibus, sed et animalibus, piscibus, herbis, fructibus omnibus destitutæ et vacuæ, uti ostendi ex Josepho et aliis Genes. XIX. Tigurina, Dominus evertit loca gentium, easque de terra funditus abolet. Sed minus recte; non enim agitur de abolitione gentium, sed terrarum sive regionum. Unde græce
20. AREFECIT EX IPSIS ET DISPERDIDIT EOS, ET CESSARE FECIT MEMORIAM EORUM A TERRA. Arefecit (ita Romana et alii, sed Complut. legunt ἐξεῖλεν, id est abstulit) ex ipsis et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. Jansenius sic explicat: Ex ipsis, inquit, terris, quas Deus evertit, exarescere fecit homines, ita ut omnes interirent. Verum 70 arefecit spectat potius terras quam homines; pertinet enim ad versum præcedentem: «Terras gentium evertit Dominus,» etc. q. d. Ita terras gentium evertit Dominus, ut quasdam ex illis prorsus arefecerit, adeo ut nec hominem, nec vivens aliquod alant. Unde aliqui vertunt, quasdam ex eis desolavit. Græcum enim ξηραίνω, id est, sicco, arefacio, ad terram pertinet; unde ξηρά vocatur terra arida. Nam alludit ad concremationem Sodomæ, qua ita Pentapolis arefacta est, ut videatur versa in cinerem et favillam, ut dixi Genes. XIX. Unde de incolis subdit, «disperdidit eos,» Græce αὐτούς, masculine, puta incolas; nam vers. præced. cum de terris ageret, dixit αὐτάς, feminine. Sensus ergo est, q. d. Deus ex terris superborum nonnullas, uti Pentapolim, ita arefecit, ut incolas Pentapolitas cum omnibus animalibus et plantis ex ea disperdiderit, eorumque memoriam cessare fecerit, imo eorum memoriam converterit in æternam ignominiam et infamiam. Syrus, perdidit eos, et eradicavit eos, et subvertit eos, et delevit ab hominibus memoriam eorum.
21. MEMORIAM SUPERBORUM PERDIDIT DEUS, ET RELIQUIT MEMORIAM HUMILIUM SENSU. «Sensu,» id est mente et spiritu, qui scilicet in mente humiliter de se sentiunt, seque totos humiliant et prosternunt sub potenti manu Dei. «Memoriam» intellige cum honore et laude conjunctam, celebrem, illustrem; hanc enim soli consequuntur humiles et sancti: alioqui gigantes, Sodomitæ aliique superbi sunt in memoria, sed ignominiosa et infami. Hic versus jam deest in Græco et Syro; olim tamen exstitisse liquet ex S. Fabiano, epist. 2, qui illum citat. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. CXI, vers. 6: «In memoria æterna erit justus,» uti videmus fieri in sanctis Apostolis, Confessoribus, Virginibus, Martyribus, quorum memoriam festo honoramus.
Audi humilitatis officia, quæ reges et regna faciunt longæva et felicia, ex S. Augustino, lib. V De Civitate, cap. XXIV: «Felices, inquit, eos dicimus si juste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium, et obsequia nimis humiliter salutantium, non extolluntur, sed se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, majestati ejus famulam faciant; si Deum timent, diligunt, colunt; si plus amant illud regnum ubi non timent habere consortes, ac se tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendæ tuendæque Reipublicæ, non pro saturandis inimicitiarum odiis, exerunt; si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiæ lenitate, et beneficiorum largitate compensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus pravis, quam quibuslibet gentibus imperare.»
Versus 22: Non Est Creata Hominibus Superbia
22. NON EST CREATA HOMINIBUS SUPERBIA. Error et excusatio superborum est, quod censeant dicantque superbiam esse magnanimitatem concreatam homini, eique a natura insitam et ingenitam, tum ut se contra invadentes defendat, tum ut ad magna aspiret; ideoque humilitatem esse vitium naturæ tendens ad ejus depressionem, noxam et interitum: quocirca humilitas apud Gentiles fuit in vitio et vituperio, ideoque exosa, imo incognita.
Refellit hoc Siracides, dicens non esse creatam hominibus superbiam, quod primo, sic accipi potest, q. d. Superbia non est hominibus concreata et congenita, superbia non est hominibus a natura insita, vel a Creatore indita, sed aliunde, puta a dæmone ascita, et per peccatum homini impressa; superbia ergo non est homini naturalis, sed potius naturæ vitium; ortum enim habuit a natura, non sana et integra, sed per vitium corrupta; Deus enim creavit Adamum rectum et humilem. Ita Rabanus: «Vitia, inquit, non sunt creata in hominibus, sed perversa voluntate rationabilis animi reperta. Initium enim superbiæ homines apostatare a Deo fecit: quoniam ab eo qui fecit eum, recessit cor ejus.» Et S. Antiochus, homil. 44: «Non est concreata, inquit, homini superbia; non enim naturalis est superbia, sed contumacissimi dæmonis simulacrum.» Ita et Glossa, Hugo, Jansenius, Dionysius, Palacius et alii.
Secundo et magis apposite, q. d. Superbia non est pro hominibus creata, sed pro feris et belluis. Natura enim insevit leoni, tigridi, pardo, etc., animos ingentes et superbos, quia feræ sunt: at homini, qui homo et humanus est, insevit potius modestiam, æquitatem, mansuetudinem, et humilitatem. Unde Syrus vertit, non est divisa (id est, ut portio assignata) superbia hominibus, et elatio cordis filiis mulierum, q. d. Superbia non est pars et sors hominum, sed ferarum vel dæmonum, ut belluini sint qui eam assumunt; quod enim in belluis est natura, et cum natura inditum, hoc in hominibus est vitium, et peccati effectus. Hinc animalis pars hominis, in qua residet concupiscentia et superbia, nobis est cum feris et bestiis communis, imo generice eadem; sed in homine parti rationali, quasi dominæ, subditur, qua carent bestiæ. Rursum in statu innocentiæ plane supprimebatur a justitia originali, quam per peccatum perdidimus, eaque perdita, ex parte animali recrevit concupiscentia et superbia: recrevit ergo ex peccato. Si tamen homo conditus fuisset in statu puræ naturæ, tunc concupiscentia superbiæ fuisset ei naturalis, non quidem ut bonum aliquod naturæ, sed ut defectus, et quasi morbus quidam naturæ, ex conditione materiæ consequens. Vide Bellarminum, lib. V De Amissione gratiæ, cap. XV. Audi et S. Augustinum, qui lib. II De Peccato origin. cap. IV, loquens de concupiscentia, cujus reatum dicit esse originale peccatum, ut patet ex capitibus sex præcedentibus, sic ait: «Comparatur homo pecoribus per vitium, non per naturam; non pecoris vitio, sed naturæ. Tantæ namque excellentiæ est in comparatione pecoris homo, ut vitium hominis natura sit pecoris.» Idem, lib. IV Adversus Julian. cap. V: «Hæc autem libido, inquit, ideo malum non est in belluis, quoniam non repugnat rationi qua carent;» et cap. XIV: «Ideo, inquit, in pecoribus malum non
editum vel enatum, a γεννάω, id est genero, gigno, produco. Adde, Græce est γεννήμασι, in plurali, id est generationibus, puta prolibus generatis a muliere. Jungit iracundiam superbiæ, quasi filiam matri, q. d. Superbia, et ex ea fluens iracundia, non est creata ex natura hominum, nec pro natura hominum, sed per dæmonem et peccatum inducta; homines enim cum ex muliere fragili et infirma gignantur, potius occasionem habent magnæ humilitatis et mansuetudinis, quam iræ et superbiæ. Porro Rabanus: «Bene dicitur, inquit, iracundiam nationi mulierum non esse creatam, quia per mollitiem animi, quam sexus muliebris denotat, iracundiæ vitium surgit; quod tamen per constantiæ virtutem superatur et opprimitur.» Mollities enim et infirmitas, quia ad tolerandum invalida, hinc cum occurrunt adversa et tristia, illico fit impatiens et irascitur. Constantia vero roburque animi, quia ad tolerandum valet, hinc in adversis patiens est, et placida. Verum, cum infirmitas, infirmaque mulier, et muliere natus, considerant penitus seipsos, ponunt iras et animas. Potentum enim est, irasci; infirmorum et miserorum, gemere et precari. Audi Job cap. XIV, 1: «Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium.» q. d. Homo undique miseriis obrutus, est objectum misericordiæ, non judicii et iræ: quare indignum est eum superbire et irasci, dignum vero misericordiam Dei et hominum implorare. Ex muliere enim, puta ex matre Eva, trahit hoc ærumnarum pelagus. Igitur sicut pavo caudam explicans, syrmaque suum tot plumis ocellatum pictumque intuens, turgescit; sed dum oculos ad pedes deformes reflectit, detumescit, syrmaque contrahit: sic tu, o homo, qui dotibus animi et corporis superbis, intuere pedes tuæ vilitatis et miseriæ, ut ex illa discas humiliari, ex hac gemere et obsecrare. Pavo caudam suam explicat et ostentat, cum plurimos habet suæ pompæ spectatores, teste Plinio, lib. XX, cap. XX. Tu Deum et Angelos universos tuæ vilitatis æque ac humilitatis habes spectatores. Illis ergo gratum hoc spectaculum exhibe.
Pars Tertia Capitis: Verus Honor Consistit in Timore Dei
Versus 23-24: Semen Hominum Honorabitur Hoc, Quod Timet Deum
23. SEMEN HOMINUM HONORABITUR HOC, QUOD TIMET DEUM: SEMEN AUTEM HOC EXHONORABITUR (dehonestabitur), QUOD PRÆTERIT MANDATA DOMINI. Congrue a superbia transit ad timorem Dei, huncque illi per antithesin opponit; sicut enim initium omnis peccati est superbia, sic timor Dei initium est sapientiæ, id est humilitatis omnisque virtutis. Porro superbi se per superbiam extollunt hoc fine, ut honoren- tur, ne, si se humilient, despiciantur. Hæc est superbiæ radix. Hic ergo oppositum docet Siracides, itaque mali, puta superbiæ, radicem succidit, q. d. Verus honor apud Deum et homines consistit, non in fastu et ostentatione sui, sed in timore Dei: quare timens Deum honorabitur; qui autem non timent Deum, sed superbe transgrediuntur mandata Dei, hi despiciuntur et confunduntur, tam in hac vita, tum magis in futura; Deus enim superbos humiliat, humiles exaltat. Vera ergo gloria hominis est timor Dei et humilitas, quia per hæc ex homine, imo fera vel dæmone, fit Angelus, homo divinus, et quasi Deus quidam terrestris similis Christo Dei Filio, ideoque summe honorandus. Timor enim Dei dat homini esse divinum, quod longe superat omne esse naturale; quocirca timens Deum nobilior et celsior est non tantum quovis rege et principe, sed et quovis angelo, si sola ejus natura angelica spectetur. Timens enim Deum est filius et hæres Dei, eoque fruetur in æternum. Sententia hæc copiosior est in Græco: sic enim habent Græca Romana, semen honoratum quale? semen hominis. Semen honoratum quale? ii qui timent Dominum. Semen inhonoratum quale? semen hominis. Semen inhonoratum quale? qui prætereunt mandata. Complutenses vero sic, semen securitatis, qui timent Dominum; et honorata plantatio (vel pretiosa planta), qui diligunt illum. Semen ignominiæ, qui non attendunt legi; semen erroris, qui transgrediuntur mandata. Tigurina, est semen honorificum, qui Dominum reverentur; est semen infame, qui præcepta violant. Semen stabile (Vatablus, fidum vel tutum) sunt qui reverentur Dominum, et honesta planta qui eumdem diligunt. Semen infame sunt qui legem negligunt, et semen fallax (vel vanum), qui præcepta violant. Syrus, semen pretiosum (vel etiam onerosum et grave), quod seminatum est homini; semen pretiosum, ille qui timet Dominum; semen pretiosum, ille qui custodit mandatum. Semen contemptibile (vel etiam illecebrosum), voluptuosum, quod seminatum est homini. Semen contemptibile, ille qui non facit mandatum. Quæ omnia magnifica sunt elogia timoris et timentis Deum. Ex dictis liquet verum hominis honorem, dignitatem et nobilitatem consistere in timore Dei, ut is sit dignior et nobilior in conspectu Dei et Angelorum, qui magis timet, colit, amat et reveretur Deum.
Hac nobilitate nobilis et illustris fuit Noe, quem proinde ita celebrat Scriptura Genes. VI, 9: «Hæ sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis.» Causam dat ibidem S. Ambrosius, lib. De Arca et Noe cap. IV: «Noe, inquit, non genere, sed justitia laudatur; probati enim viri genus, virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus homines, ita et animarum genus, virtutes sunt.» Hinc et «cum Deo ambulavit,» quasi æqualis cum æquali, amicus cum amico. Quæ nobilitas posset esse major? Plura hac de re dixi Genes. VI, 9. Sic et Plato, Cicero, Aristoteles veram nobilitatem constituerunt non in sanguine, sed in virtute, uti alibi ostendi. Hinc et Sancti in honore prælati fuere regibus. Sic Pharao supplex fuit Mosi, ut plagas Ægypti sisteret. Dixerat enim illi Deus: «Ecce constitui te Deum Pharaonis,» Exod. cap. VII, 1. Sic Josue, cap. X, non tantum regibus terræ, sed et cœlis imperavit sistendo solem et lunam. Sic Achab reveritus est Eliam, Joram Eliseum, Jeroboam Ahiam, Ezechias Isaiam, Nabuchodonosor Jeremiam, Darius Danielem, Alexander Jaddum Pontificem, Antiochus Oniam, Constantinus Antonium, Valens Basilium, Arcadius Chrysostomum, Constantius Athanasium, etc. Et quis nescit sanctos Apostolos, Martyres, Confessores, Virgines honore plus quam humano coli a regibus et imperatoribus?
24. IN MEDIO FRATRUM RECTOR ILLORUM IN HONORE: ET QUI TIMENT DOMINUM, ERUNT IN OCULIS ILLIUS. Non rectoris, q. d. Rector peculiarem curam habebit timentium Dominum, ut explicat Dionysius et Palacius, sed Domini. Rursum repetit to in honore q. d. Sicut in honore apud fratres est primogenitus, quasi caput et rector cæterorum; item sicut honoratur a cœtu vel congregatione unanimiter instar fratrum viventium rector vel præpositus, tanquam vicarius Dei, repræsentans divinam majestatem mundi gubernatricem, juxta illud: «Ego dixi: Dii estis,» Psalm. LXXXI, 6: sic pariter, imo magis, in honore sunt in oculis Dei, hoc est apud Deum, illi qui timent Dominum. Comparat enim timentes Dominum cum rectore, quod sicut hic a subditis hominibus, sic ille a Deo honoretur. Quo significat timorem Dei majorem esse honorem, quam sit rectoratus, quia timor hic magis honoratos efficit timentes Deum quam rectoratus: summus enim honor est honorari apud Deum, imo a Deo. Hunc esse sensum patet ex sequentibus antithesibus, quibus pari modo cum aliis rebus comparat, iisque præfert timorem Dei; et ex versione Syri, quæ sic habet, inter fratres natu grandior honorabilis est; et qui timet dominum, honorabilis est præ illo; et Tigurinæ, quæ sic habet, inter fratres qui præest ipsis, honore excellit: at præ ipso qui reverentur Dominum. Audi quæ de rectore et rectrice sancit S. Augustinus epist. 109, ubi sanctimonialibus regulam vitæ præscribit: «Præpositæ tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus; multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit.» Et mox: «Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram hominibus prælata sit vobis, coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes seipsam bonorum operum præbeat exemplum; corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes, disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat, quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini, quæ inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo majori versatur.» Et paulo ante: «Quando autem necessitas disciplinæ minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas; sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas, quas plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis.» Post hunc versum Complutenses addunt alium, nimirum: πρὸ λήξεως, ἀρχή, φόβος Κυρίου, ἐκβολὴ δὲ ἀρχῆς σκληρυσμὸς καὶ ὑπερηφανία, id est, ante finem, initium, timor Domini; abjectio autem principatus, obduratio et superbia. Vel, ut clarius vertit Tigurina, quæ pro ἀρχῇ legit ἀρχῆς, ne deficiat imperium, obstat religio Domini; duritia vero et superbia imperium amittitur, q. d. Principes pii sua pietate et religione confirmant et perpetuant imperium (uti promissum et præstitum Austriacæ domui conspicimus); impii vero et superbi sua impietate et superbia abbreviant et disperdunt. Viri docti probabiliter suspicantur vice πρὸ λήξεως legendum προλήψεως; unde sic vertunt, amplificationis principium est timor Domini, ejectio autem principatus est obduratio et superbia, q. d. Timor Domini est causa amplificationis principatus; ex adverso obduratio et superbia est causa cur princeps ejiciatur e principatu.
Versus 25: Gloria Divitum, Honoratorum, et Pauperum, Timor Dei Est
25. GLORIA DIVITUM, HONORATORUM, ET PAUPERUM, TIMOR DEI EST. Pro gloria Græce est, καύχημα, id est gloriatio. Sensus ergo est, q. d. Gloriandum est tam diviti quam pauperi, tam honorato quam plebeio, non in divitiis, nec in arte qua quis excellit, sed in timore Dei: hic enim si adsit, supplet et præstat omnia; si desit, frustra adsunt cætera omnia. Unde Tigurina vertit, tam divitis et honorati, quam pauperis decus est, religio Domini; Syrus, peregrinus extraneus qui pauper est, et angustiatus sibi, gloria ejus in timore Dei, q. d. Peregrinus et pauper non dejiciat animum, nec angustietur ob suam paupertatem, et quod peregre degat; sed potius glorietur quod timeat Deum: timor enim Dei conciliabit ei Deum, qui opes sufficientes, custodiam et directionem per quaslibet gentes et vias ei præstabit. Alludit ad Jerem. IX, 23: «Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.» Vide ibi dicta.
Versus 26: Noli Despicere Hominem Justum Pauperem, et Noli Magnificare Virum Peccatorem Divitem
26. NOLI DESPICERE HOMINEM JUSTUM PAUPEREM, ET NOLI MAGNIFICARE VIRUM PECCATOREM DIVITEM. Non despicere (corrige cum Romanis, noli despicere). Græce, ut pauperem cordatum non est æquum ignominia afficere, ita virum divitem scelerosum honorari non convenit. Educit hanc sententiam quasi conclusionem ex præcedenti: «Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est;» inde enim sequitur eos qui præditi sunt timore Dei, ideoque sunt justi, esse honorandos, licet sint pauperes; eos vero qui illo carent, non esse magnifaciendos, esto sint divites: sicut enim vero honore dignum non faciunt opes, sed justitia et virtus: sic contemptu et dedecore dignum non facit paupertas, sed iniquitas. Huc alludens S. Jacobus cap. II, vers. 3, graviter insectatur personarum acceptionem, qua dives præponitur pauperi. Si enim diviti dixeritis, inquit: «Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum; nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?» Vide ibi dicta.
Præclare S. Paulinus, epist. ad Alethium, qui fuit maritus Ruffinæ, filiæ S. Paulæ, eaque defuncta opes mundumque contemnens se totum Deo dicavit: «Vide, inquit, rationem, facile judicabis parricidali crimine contemni pauperes nostro arbitrio, quos nullo videmus a nobis Dei opere discretos. Quomodo enim excludamus a nostris modicis habitationibus, quos Deus una nobiscum istius mundi conclusit domo? quomodo dedignemur terrenæ possessionis usu facere participes, quos et in una divinæ originis unitate consortes habemus?» Et superius laudans voluntariam ejus paupertatem Evangelicam, quam et ipse Paulinus profitebatur: «Tibi, inquit, frater in Christo unanime, cui sub hac pœna metus, et cum illa sede communitas, cujus os benedictione plenum est, cujus divitiæ ubera pauperum sunt, cujus domus hospitium Christi est, qui non jacere mendicum ante januam tuam epulante te sustines, sed contra tectis tuis lætus inducis, aut tecum epulaturum, aut etiam jejunante te saturandum. Tibi felix a peccatis egestas, et beatæ in virtutibus opes sunt. Tu et inter illos pauperes jure numeraberis, quorum est regnum cœlorum; et inter illos divites, quorum possessio civitas firma est; quia spiritu Dei dives es, et tuo pauper.» Et S. Chrysostomus, homil. 18 in epist. ad Hebr.: «Nihil, ait, opulentius eo qui paupertatem sponte diligit, et eam alacriter suscipit.» Fides enim et pietas opes fideli inchoat, docet S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. X.
Ex adverso Epictetus apud Stobæum, serm. 2: «Sicut, ait, viperam aut aspidem in eburneo aureoque scrinio inspiciens, non propter materiæ pretium ipsa diligis, aut magni facis tanquam felicia animalia, sed potius propter naturæ ipsorum exitialem vim abhorres ac detestaris: sic etiam in divitiis et fastu fortunæ malitiæm videns inesse, non ad materiæ splendorem obstupescere, sed morum pravitatem contemne.»
Versus 27: Magnus, et Judex, et Potens Est in Honore; et Non Est Major Illo Qui Timet Deum
27. MAGNUS, ET JUDEX, ET POTENS EST IN HONORE: ET NON EST MAJOR ILLO QUI TIMET DEUM. «Et,» id est ac, sci, q. d. Magnates, judices et potentes sunt in honore, et magni apud homines; at non sunt majores timente Deum, quia timor Dei super omnia se superposuit, ut audiemus cap. XXV, 14. Unde Græca habent μεγιστᾶνες, id est magnates, judices et dynastæ honorabuntur, et non est aliquis eorum major timente Dominum. Aliqui legunt in singulari μεγιστάν, quod noster Interpres vertere solet magnas. Unde Cardin. Sirletus, teste Francisco Luca in Notis ad hunc locum, censuit pro magnus legendum magnas. Porro varia est hic codicum Latinorum lectio. Plerique enim legunt, magnus est dies, et judex, et potens in honore; sed pro est legendum et: ita legunt Romani codices, idque exigunt Græci et Syri. Unde Tigurina vertit, proceres, rectores et potentes floreant honoribus; attamen nemo eorum reverente Dominum major est.
Versus 28: Servo Sensato Liberi Servient; et Vir Prudens et Disciplinatus Non Murmurabit Correptus, et Inscius Non Honorabitur
28. SERVO SENSATO LIBERI SERVIENT: ET VIR PRUDENS ET DISCIPLINATUS NON MURMURABIT CORREPTUS, ET INSCIUS NON HONORABITUR. Est sententia hæc in Latino trimembris, in Græco ex more bimembris; in eo enim tertium membrum deest, æque ac in Syro, qui sic habet, servo sapienti liberi servient, et vir sapiens cum corripitur non fremet. Quare Jansenius more suo censet, tertium membrum additum ab Interprete Latino explicationis gratia. Verum sic non haberet auctoritatem canonicam S. Scripturæ, quod repugnat Concilio Tridentino, sess. IV, præsertim quia illud proprium habet sensum, imo antithesin cum duobus membris præcedentibus: quare explicationis gratia additum dici nequit. Sic ergo tria hæc membra inter se connecto, applico et explico. Sensus, id est, prudentia et sapientia, adeo præstans est dos, ut etiam servos non tantum liberos, sed et dominos ac rectores efficiat, adeo ut ἐλεύθεροι, id est, homines liberi, ei serviant, imo servire et obedire gaudeant: quocirca etiam cum ab eo corripientur, non ægre ferent: quia «vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,» Græce παιδευόμενος, id est, cum instruitur, eruditur, arguitur, corripitur; sed potius sensato se corripienti gratias aget, quod maculam hanc et nævum non vesti, nec faciei, sed moribus et animæ inhærentem, eamque turbantem aperuerit, correxerit, emacularit. Sequitur tertium membrum: «et inscius non honorabitur.» Inscium sive indoctum vocat imprudentem, indisciplinatum, insensatum, qui indignus est honore, id est, functione honorata. Opponit enim eum servo sensato, cui liberi serviant, q. d. Sensatus, etsi servus sit, dignus est qui alios regat, et cui cæteri serviant: at insensatus, esto dives et nobilis, indignus est qui alios regat, cum ipse potius quasi cæcus regi ducique debeat. Ita Palacius. Unde Tigurina vertit: Neque enim honoribus afficietur imperitus. Secundo, Lyranus tertium hoc membrum connectit cum secundo, quasi ejus sit antithesis, q. d. Vir prudens, ideoque laude et honore dignus, est qui correptus non murmurat, sed erratum corrigit; at inscius ac imprudens, qui non sustinet se, etiam dum male agit, moneri et corripi, indignus est honore; unde non honorari, sed ut insipiens et arrogans despici et contemni solet. Primo membro alludit ad Proverb. X, 14: «Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur.» Hoc enim re idem est cum eo: «Servo sensato liberi» minus sapientes, ideoque imprudentes, «servient.» Causam dat Seneca lib. III De Benefic.: «Si quis existimat, inquit, servitutem in totum hominem descendere, fallitur; pars ejus melior est excepta: corpora obnoxia sunt, et ascripta dominis: mens quidem sui juris est.» Rursum qui bene servit, dignus est qui regat; ideoque bene servire, egregia est dispositio ad bene regendum. Unde Plato, et ex eo Plutarchus in Reipubl. gerendæ præceptis: «Qui ante non serviverunt, inquit, dominari recte non possunt;» et Aristoteles, lib. VII Politic.: «Necesse est, ait, futurum principem, subditum fuisse.» Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XIX De Civitate, cap. XV: «Sicut prodest humilitas servientibus, sic nocet superbia dominantibus.» Unde fidelibus et sanctis servitus est libera, imo libertas: nam, ut idem ait in Psal. XCIX: «Libera servitus est apud Dominum, ubi non necessitas, sed charitas servit. Servum te charitas faciat, quia liberum te veritas fecit.» Sic et Ambrosiaster in illud I Cor. VII, 22: «Qui in Domino vocatus est servus, libertus est Domini;» ereptus enim a peccatis, inquit, quæ vere servos probant, libertus fit. Hic enim omnino servus est, qui imprudenter agit; sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes servos. Unde Salomon: «Servo, inquit, sapienti liberi servient.» Quocirca Diogenes, teste Laertio lib. VI, bello captus, et in servum venditus, cum ab hero audiret: «Vide ut jussis meis obtemperes;» respondit, ἄνω ποταμῶν, id est, sursum flumina. Si medicum emisses æger, nonne illi obtemperares? multo magis decet herum animo ægrum, auscultare servo philosophiæ perito,» q. d. Virum sapientem, qualis ego sum, homini insipienti, qualis es tu, inservire, res est præpostera, et contra naturam, velut si quis contra cursum fluminis contendat. Idem Diogenes rogatus a præcone, quo titulo licitari vellet, respondit: «Novi hominibus liberis imperare;» quia, ut ait Siracides, «servo sensato liberi servient.» Τὸ enim liberi hic non significat filios, sed libertate gaudentes: hi enim græce vocantur ἐλεύθεροι. Ita Josepho a fratribus in servum vendito, ob sapientiam et futurorum prænotionem, servivit libera Ægyptus. Hinc et veteres, si quem servum nacti essent sapientia et prudentia pollentem, præficiebant filiis, totique familiæ, adeoque, si filii deessent, eum adoptabant, et hæredem instituebant. Quod etiamnum faciunt
Turcæ, ut superius dixi, juxta illud Prov. XVII, vers. 2: «Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.» Ita Daniel ob sapientiam, captivus licet et servus, cum tribus sociis, Anania, Azaria et Misaele, a Dario et Nabuchodonosore præpositus fuit omnibus provinciis Babylonis, Daniel. II, 49. Hic verum est illud Horatii lib. I, epist. 1: Ad summam, sapiens uno minor est Jove: dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum. Ita Servius Tullius e serva (unde et Servius appellatus) matre, puta Ocrisia, Tanaquilis reginæ, uxoris Tarquinii Prisci, ancilla natus, creatus est rex Romanorum, ac Tarquinio in regno successit, teste Plinio lib. XXXV, cap. XVII, qui multos Romanorum servos libertate donatos recenset, qui ad regimen magnasque dignitates evaserunt, ut Chrysogonum Syllæ, Amphionem Q. Catuli, Heronem L. Luculli, Demetrium Pompeii, Hipparchum M. Antonii. Talis quoque apud Claudium Imperatorem fuit Pallas, ejusque frater Felix ex servo creatus præses Syriæ, coram quo S. Paulus a Judæis accusatus causam suam egit, Actor. XXIV, 3. In his locum habet proverbium: «De remo ad regnum, de coma (servi enim comam alebant) ad coronam, de furca ad sceptrum;» servi enim collo furcam gestabant, unde furciferi dicebantur. Diogenes, teste Laertio lib. VI, cum emptus a Xeniada, ei serviret, ac amici agerent de eo liberando: «Nequaquam, inquit; an nescitis leones non iis servire a quibus aluntur, sed altores potius servire leonibus? nam leo ubicumque est, semper leo est.»
Præclare S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. III: «Bonus, inquit, etiamsi serviat, liber est: malus autem, etiamsi regnet, servus est, nec unius hominis, sed, quod gravius est, tot dominorum quot vitiorum.» Vide eumdem in Psal. LXXXIV et LXXXIX, et S. Ambrosium, lib. III, epist. 7 ad Simplic.: «Joseph, inquit, venditus in servitutem est, et electus est ad potestatem, ut suis emptoribus imperaret. Unde pulchre Psalmista ait Psal. CIV: In servum venumdatus est Joseph, humiliaverunt in compedibus pedes ejus, non animam ejus. Quomodo enim humiliata est anima, de qua dicit: Ferrum pertransiit animam ejus? Nam cum aliorum animas peccatum transeat (ferrum enim peccatum est, quod est penetrabile), sancti anima non patuit peccato, ut magis peccatum ipsa penetraret. In servum venumdatus est, non servus factus. Quomodo hic servus, qui erudivit principes populi in illa frumentaria dispensatione? aut quomodo servus, qui totam terram acquisivit, et universum populum Ægyptiorum in servitutem redegit? Denique famulo sapienti multi, ut scriptum est, serviunt liberi; et est servus intelligens, qui regat dominos stultos. Sola est sapientia libera, quæ divitibus pauperes præficit, et qua servos propriis fænerari dominis
Ratio ergo a priori cur «servo sensato serviant liberi,» est, quod sensatorum et sapientum sit regere, insensatorum vero et insipientum sit regi. Si ergo servus sit sensatus, herus insensatus, utique omnino congruum et æquum est illum regere, hunc regi.
Secundo membro significat, sapientis esse facile et libenter admittere monitores, ac monitionem, instructionem, correctionem. Novit enim neminem tam esse sapientem, qui in omnibus sapiat, qui nusquam erret, qui cuncta sciat; ac præsertim novit quemque in rebus propriis ob philautiam facile decipi et cæcutire, ac proinde melius judicare exteros de nobis ipsis. Unde Palacius: Si juste argueris, inquit, gratias agito: si injuste, bonum animum arguentis lauda; malum, aut ride, aut sustine. Ita S. Petrus, licet superior, correptus a S. Paulo, non obmurmuravit, sed modeste acquievit, uti ostendi Galat. II, 11. Idem a Christo reprehensus vocatusque Satan, et insimulatus quod esset modicæ fidei, humiliter sustinuit, Matth. XVI, 23 et XIV, 31. Alludit ad Proverb. IX, 8: «Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te;» quia, ut ibidem ait Hugo, «in hoc est quilibet sapiens, si agnoscit suam insipientiam.» Unde S. Bernardus ait: «Domine, tu scis insipientiam meam, quia scilicet in hoc sapiens sum, quod et ipse ego eam scio.» Notanda est sententia Proverb. XV, 32: «Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis;» et cap. XXIX, 1: «Viro, qui correptionem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus;» et vers. 15: «Virga atque correptio tribuit sapientiam.»
Quocirca S. Augustinus, epist. 19 ad S. Hieronymum ita scribit: «Identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim episcopatus presbyterio (erat enim S. Augustinus Episcopus, sed presbyter S. Hieronymus) major est, tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda vel dedignanda correctio.» Qua in re memorabile exemplum dedit S. Carolus Borromæus, qui mire expetebat ut quilibet eum de suis defectibus admoneret et corriperet, dictitans sibi id in optatis esse seque a monitore ingens recipere beneficium. Qua de causa in familia duos alebat sacerdotes graves, quibus id officii dederat, ut in omnes actiones suas invigilarent, et sicubi erraret, libere et fideliter admonerent. Ita habet Vita ejus lib. VIII, cap. XVI. Celebre est illud Hesiodi: Omnia qui per se prævidet, optimus est; Proximus ille tamen, qui paret recta monenti; Sed qui nec sapit ipse, nec audit recta monentem, Invida ei mentem misero natura negavit. Et illud Philonis, juniores et inexpertos debere imitari cœlos. Sicut enim hi, quia sunt rationis expertes, ab astante intelligentia reguntur, et ordinatissime moventur: sic pariter illos a senibus et expertis regi ducique oportere. facit, fænerari non pecuniam, sed intellectum.
Versus 29: Noli Extollere Te in Faciendo Opere Tuo, et Noli Cunctari in Tempore Angustiae
29. NOLI EXTOLLERE TE IN FACIENDO OPERE TUO, ET NOLI CUNCTARI IN TEMPORE ANGUSTIÆ. Græce, μὴ σοφίζου ποιῆσαι τὸ ἔργον σου, καὶ μὴ δοξάζου ἐν καιρῷ στενοχωρίας σου. Quod varie a variis vertitur. Primo, Interpres Complutens. sic, ne velis videri sapiens in faciendo opus tuum, et ne extollas te in tempore angustiæ tuæ; alii, at operis quod facis artem ostentato, neve in tempore angustiæ tuæ te efferto, aut gloriosus esto. Secundo, Vatablus, ne vafre, aut fraudulenter opus tuum agas, nec tempore difficili affectes gloriam. Tertio, et magis genuine Romana, noli excusando cunctari in faciendo opere tuo, et noli te extollere in tempore angustiæ tuæ; Syrus, ne piger sis ad faciendum opus tuum, et ne fias molestus in tempore egestatis tuæ, q. d. Esto sedulus in operando, ne, si sis piger, incidas in egestatem, et cogaris mendicare, aliisque esse molestus. Tigurina clare et germane: Ne causas nectas quo minus agas opus tuum, nec te per superbiam pudeat ipsius tempore difficili. Idem voluit noster Interpres, qui tamen priori loco legit δοξάζου, unde vertit extollere: posteriori σοφίζου, unde vertit cunctari: σοφίζομαι enim tria significat. Primo, sapere, et velle videri sapientem, ac sapientiam artemve suam ostentare; quod secutus est Complutens.; secundo, sophistice, id est vafre aut fraudulenter, agere: quod sequuntur Romana, Syrus et Tigurina. Sensus ergo est, q. d. Noli extollere te ac gloriari de tua nobilitate, prosapia, dignitate, statu, quasi eo indignum sit laborare manibus, nec sophisticas has excusationes obtendas inertiæ tuæ, ut in die angustiæ et egestatis cuncteris, et tardus sis ad laborandum, et tuæ tuorumque necessitati providendum: quia gloriatio tua inanis est, nec ventrem tuum satiabit, sed mentem vanitate et superbia implebit. Unde sequitur: «Melior est enim,» etc., ut habent Græca.
Hanc gnomen apposito arundinis cum canna saccharacea contendentis apologo repræsentat Cyrillus lib. II Apologorum, cap. XIV, cui titulus, Contra eos, qui cito adepti raptam altitudinem, gloriantur spernentes humiles: «Canna arundinea, inquit, juxta cannam melleam oriens, eamdem brevi transcendens, altitudine tumens: Canna mellis, quantum temporis habes? Cui illa respondit: Duos vitæ annos. Tunc ipsa velocius altum rapuisse se gaudens, humilemque spernens, mox arrogantia magna dixit: Bene sit naturæ, quæ me in anno fecit te transcendere. Ad hæc canna mellis ostendens fatuæ confusionem suam, dixit: Recte es arundo, sensu arida, et omnis ventositatis impetu agitata. Non attendis quoniam, ut citius cresceres, totum altitudini nihilque profunditati dedisti? Ex quo apparet quod intus es vacua, et foris tumescis infructuosa: nimirum sublimes arbores ut plurimum infructuosæ cernuntur; et quæ in granditate germinantur, cito desiccantur.» Deinde idipsum exemplo gallinæ, mellis, pulveris, montium et vallium evincit: «Gallina parvula omni die ovificat, at ingens struthio semel tantum in anno. Me quidem humilitatis firmitas a ventorum tempestate tutatur, tua vero tibi est altitudo tempestas; omnis enim quanto sublimior, tanto fere mutabilior est. Ut quid ergo de altitudine procellosa et vacua gloriaris? et stulte me plenam melle, et stabili brevitate fundatam confundis? Pulvis quippe quanto plus erigitur, tanto magis dispergitur; et fumus quo magis extollitur, amplius annullatur; vapor quoque altus ab æstu consumitur, et concretus in rorem dulcissimum condensatur. Montes aërei sæpe nubis caligine involvuntur, et terreneæ valles rivis inundantibus impinguantur. Igitur incomparabiliter melior est plenæ humilitatis parvitas, quam velox sublimitas omni bono evacuata. Quibus auditis arundo erubuit.»
Deinde idipsum exemplo gallinæ, mellis, pulveris, montium et vallium evincit: «Gallina parvula omni die ovificat, at ingens struthio semel tantum in anno. Me quidem humilitatis firmitas a ventorum tempestate tutatur, tua vero tibi est altitudo tempestas; omnis enim quanto sublimior, tanto fere mutabilior est. Ut quid ergo de altitudine procellosa et vacua gloriaris? et stulte me plenam melle, et stabili brevitate fundatam confundis? Pulvis quippe quanto plus erigitur, tanto magis dispergitur; et fumus quo magis extollitur, amplius annullatur; vapor quoque altus ab æstu consumitur, et concretus in rorem dulcissimum condensatur. Montes aërei sæpe nubis caligine involvuntur, et terreneæ valles rivis inundantibus impinguantur. Igitur incomparabiliter melior est plenæ humilitatis parvitas, quam velox sublimitas omni bono evacuata. Quibus auditis arundo erubuit.»
Aliter Rabanus: «Prohibet, inquit, ne quis pro bona operatione se jactitet, quia omnis arrogantia abominatio est apud Deum; et ne quis in adversitatibus a bono opere cesset, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem: spes autem non confundit.» Sic et Lyranus: «Noli, ait, te extollere, quia quidquid tibi est boni, totum est a Deo.»
Versus 30: Melior Est Qui Operatur, et Abundat in Omnibus, Quam Qui Gloriatur, et Eget Pane
30. MELIOR EST QUI OPERATUR, ET ABUNDAT IN OMNIBUS, QUAM QUI GLORIATUR, ET EGET PANE. Græca addunt enim, datur enim hic causa præcedentis versiculi. Græca nonnulla significantius habent, quam gloriosus obambulans et egens pane. Solent enim hi gloriosi, desides splendide et magnifice obambulare, ut suum splendorem, imo fastum ostentent, cum interim venter eorum fame latret. «Melior,» id est potior, sapientior, ditior, ventre plenior, mente felicior. Syrus: Melior est vir qui operatur, et abundans est divitiis, eo qui gravem se facit et indiget cibo. Huc facit illud Comici: «Præstat divitem esse et popularem, quam nobilem et mendicum.»
Alludit, imo citat Proverb. XII, 9: «Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane,» quia pauper per humilitatem et laborem procurat sibi victum et vestitum; gloriosus autem per socordiam et superbiam utroque se fraudat, seque fame, mærore et pudore confici permittit. Natus est homo ad laborem, ut ait Job cap. V, 7: ne fugiat ergo sibi congenitum laborem. Beati sunt qui labores manuum suarum manducabunt, Psalm. CXXVII, 2, non qui desident otiosi. Hinc conclude, meliorem esse agricolam et mechanicum, qui labore suo facit ut non egeat, quam nobilem et splendidum, cujus splendorem lurida fames obscurat. Ita Palacius. Tropologice, melior et sapientior est qui in hac vita laborat in bonis operibus: unde certa illi restat spes remunerationis, quam ut in vanitate dies suos consumat, et expers fiat panis illius qui de
Versus 31-32: Fili, in Mansuetudine Serva Animam Tuam, et Da Illi Honorem Secundum Meritum Suum
31. FILI, IN MANSUETUDINE SERVA (Graece est, δόξασον, id est, honora, glorifica) ANIMAM TUAM, ET DA ILLI HONOREM SECUNDUM MERITUM SUUM. — q. d. Da illi honorem quem meretur, Graeca, κατά τὴν ἀξίαν αὐτῆς, id est, juxta dignitatem ejus, vel pro ejus dignitate; Vatablus: Fili, per mansuetudinem gloriam animae tuae concilia, et eam honore quem meretur affice; Syrus: Fili mi, in religione honora animam tuam, et da illi suavitatem, juxta id quod necessarium est illi, q. d. Suaviter et leniter tracta animam tuam, ita et apud te, et apud alios plus proficies. Unde viri sapientes et pii docent, hominem non debere indignari animae suae, cum in aliquos defectus labitur; sed leniter et suaviter eam corripere ac instruere potius, et dirigere, quam reprehendere: haec enim lenis correptio, magis quam acris eam penetrabit et movebit ad emendationem. Jam sententia haec Siracidis primo, plane et simpliciter, ut sonat, accipi potest, q. d. Stude mansuetudini; haec enim honorem tibi conciliat, haec est decus et gloria animae tuae, quia in ea consistit animae pax et quies, aeque ac sanctitas. Hunc sensum in tres secat Palacius: Primus, inquit, convenit cum praecedentibus et sequentibus, q. d. Fili, si pauper fueris, serva te mansuetum, non iracundum aut blasphemum. Nam iracundia dejicit hominem gradu hominis: ne igitur tu te dejeceris, sed in hominis dignitate servabis. Quod si ex ira rem opereris, peccabis in animam tuam eam necessariis defraudando. Quod malum si tu tibi intuleris, quis avertet? si tu te ita dedecore afficis, quis decorabit? » Secundus sensus: « Serva te, fili, tranquillum et imperturbatum. Cum enim anima tua excelsior sit rebus aliis, indignum est te ab eis turbari aut pollui. Si vero tu te turbaveris aut pollueris, quis te justum existimet? » Tertius est: « In patientia vestra possidebitis animas vestras. Igitur impatiens amittit se. Non ergo dat honorem animae suae. Quod si tu tibi contumeliam irrogas, auferens te tibi, a quo vis honorari? » Haec Palacius. Rursum honor animae debitus est, ut illa quasi regina imperet corpori et sensibus, quasi subditis et ancillis. Nam, ut ait Aristoteles I Politic.: « Anima naturaliter dominatur corpori, sicut dominus servo; cum autem hoc dominium stat, omnia bene. » Et Plato apud Stobaeum, serm. 21: « Quae dominantur, inquit, prae illis quae serviunt semper sunt honoranda. Quapropter merito post dominantes deos, et eos qui illos sequuntur, animum nostrum colendum, secundoque loco habendum jubeo. Nemo autem recte animum suum honorat, nisi qui vitiis fugatis pietatem et justitiam colit. » Qui enim vitiis servit, eam dehonestat, et similem brutis, imo daemonibus, efficit. Porro S. Fabianus, epist. 2, sic legit: « Fili, in
mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem, cui honor competit. » Indeque probat honorandos esse praepositos, non autem reprehendendos a subditis: nam, ut ait S. Bernardus serm. 85 in Cantic.: « Modestia animi probat virum sapientem, constantia virum virtutis ostendit. » Secundo Rabanus: « In mansuetudine, ait, animam servat, qui per humilitatem opera exercet pietatis; et dat illi honorem secundum meritum suum, qui se spe futurae mercedis pro studio consolatur justi laboris: quia Deus reddet singulis secundum opera sua. » Et Lyranus: « Serva, ait, in mansuetudine, id est, moderatione et securitate virtutum, animam tuam, » subjiciendo ei carnem et appetitum sensitivum.
Tertio, solerter et apposite Jansenius haec, ut cum praecedentibus et sequentibus connectat, pressius accipit, arctatque ad studium laborandi, ut hoc labore quis sibi victum paret, quasi hic radicem inertiae, scilicet superbiam, et ex ea nascentem impatientiam, succidat per contrariam humilitatem, et ex ea nascentem mansuetudinem, q. d. Noli in laborando ob laboris molestiam et difficultatem fieri impatiens, ideoque piger et tardus; sed humiliter et mansuete laborem omnem suscipe et capesce, quia per eum glorificabis animam tuam, dando illi honorem, id est, sustentationem et alimoniam, quae ei pro sua dignitate debetur. Honor enim in Scriptura saepe alimoniam significat, ut cum dicitur: « Honora patrem et matrem, » honora, id est cole, obedi, et ale, si indigent. Et: « Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore (id est, duplici stipendio) digni habeantur, » I Timoth. v, 17. Multi enim nolunt laborare, eo quod laborem se suaque dignitate indignum putent. Hoc refellit Siracides, dicens laborem esse honorem et gloriam animae, ejusque dignitati congruum, imo debitum; quia per laborem sustentatur vita animae in corpore, ut decenter vivere, vestiri et conversari possit: quae omnia succiduntur per pigritiam, quae facit hominem egere omnibus, et fame contabescere, ut anima in corpore pereat et intereat, quae summa est animae indignitas, aeque ac injuria et calamitas.
32. PECCANTEM IN ANIMAM SUAM QUIS JUSTIFICABIT? ET QUIS HONORIFICABIT EXHONORANTEM ANIMAM SUAM? — Graece ζωήν αὐτοῦ, id est, vitam suam. Primo, juxta primum sensum praeced. vers. datum, sensus est, q. d. Serva animam tuam in mansuetudine, ut irae caeterisque animi passionibus jam sedatis domineris, in quo, uti dixi, honor et decor animae tuae consistit. Nam si per superbiam, iram, invidiam, impatientiam, etc., pecces in animam tuam, quis te justificare, id est, justum pronuntiare, vel juste a culpa excusare poterit? rursus, quis te honore dignum censebit, cum tu ita per vitia dehonestes et conspurces animam tuam? Unde Tigurina vertit: Quis justum dicat mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. » COMMENTARIA IN ECCLESIASTICUM, CAP. X. eum qui peccat in animam suam? aut quis vitam suam infamantem honoret? alii: Quis honorabit eum qui dedecorat vitam suam? Quot enim peccata perpetrat, tot dedecora conjicit in animam vitamque suam. Syrus: Fili mi, eum qui condemnat animam suam, quis justificabit? aut quis honorat eum qui contemptibilem reddit animam suam? Unde Rabanus: « Exhonorat, inquit, animam suam, qui peccatis illam polluit; et quis justitiae illi tribuit meritum, quem constat suae salutis habere neglectum? Omnes enim nos oportet stare ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. » Secundo, juxta secundum sensum vers. praeced. datum, q. d. Piger et otiosus, qui laborando non vult sibi victum parare, peccat in animam suam, quia eam famis et mortis periculo exponit: quis ergo eum justificare aut excusare poterit? Rursus idem dehonestat animam suam acedia, otio et superbia; quis ergo eum honore dignum censebit? q. d. Superbus et gloriosus per superbum otium, quo laborem manuum quasi se indignum detrectat, ambit honorem et gloriam. At errat; cum enim ipse superbia et pigritia dehonestet animam suam, imo eam fame sinat contabescere, quis eum jure honorare, aut honore dignum censere poterit?
Versus 33-34: Pauper Gloriatur per Disciplinam et Timorem Suum
33. PAUPER GLORIATUR PER DISCIPLINAM ET TIMOREM SUUM, ET EST HOMO QUI HONORIFICATUR PROPTER SUBSTANTIAM SUAM. — Pro gloriatur et honorificatur, graece est idem verbum δοξάζεται, id est honoratur, honore et gloria afficitur, q. d. Pauper honoratur ob morum disciplinam et timorem Dei, at dives honoratur propter opes et substantiam. Ergo potior est honor pauperis quam divitis, idque tanto, quanto potior est timor Dei omnibus mundi opibus. Ne ergo pauper tristetur, quod carens opibus, careat pariter honore mundano, quia honorem habet majorem et altioris ordinis, puta divinum ex timore Dei; vicissim dives non superbiat quod honoretur propter opes, quia exilis est hic honor, si ad honorem, quem parit timor Dei, comparetur. Unde Tigurina: Pauper propter scientiam suam (practicam, quae in bene operando et juste vivendo consistit) et religionem, gloriam adipiscitur, et dives ob divitias in honore est; Syrus: Est pauper qui honoratur propter sapientiam suam, et est dives qui in honore habetur propter divitias suas. Praeclare Nazianzenus in Tetrastichis: Opibus carente nil viro securius: Spes ille totas in Deo fixas tenet. Melior egestas improbe partis bonis. Vix unquam acerba sustulit quemquam fames, At certa crimen improbis mors est viris. Idem, in carmine De Beatitud.: Felix qui Christum fortunis omnibus emit; Felix qui pectus tradidit omne Deo. Idem, tract. De Vitae itineribus: Nil autem hic firmum, praevidit Christus, ut esset, Quo tua firmorum pectora tangar amor.
Contrarium est judicium mundi et mundanorum, qui felicitatem ponunt in rerum copia, infelicitatem in inopia; unde rarum quemque aestimant, quantas habet opes, juxta adagium quod citat S. Augustinus lib. De Doctr. Christ.: « Quantum habebis, tantus eris. » Et illud Juvenalis Satyr. 3: Quantum quisque sua nummorum servat in arca, Tantum habet et fidei. Et illud olim celebre: χρήματα ἀνήρ, pecuniae vir. Unde et Horatius lib. III Serm., satyra 2: Omnis enim res Divitiis paret, quas qui construxerit, ille Clarus erit, fortis, justus, sapiens, etiam rex. Et Menander: Epicharmus quidem deos esse dicit Ventos, solem, terram, aquam, ignem, stellas: Ego autem utiles deos esse arbitror Argentum nostrum et aurum. Nam illos si collocaveris in domum, Pete quidquid voles, assequeris omnia. Verum melius sapuere Philosophi, qui paupertatem divitiis aequarunt, imo antetulerunt, tanquam sapientiae et virtutis instrumentum. Unde Crates abjecit aurum, ut securius philosopharetur; Archesilaus paupertatem aiebat esse matrem frugalitatis, continentiae, modestiae, adeoque omnis virtutis gymnasium. Diogenes dictitabat eamdem omnia docere, et virtutem esse quae per se disceretur, cum opulenti multis egeant praeceptis, ut temperanter vivant, modestiam servent, corpus exerceant, etc. Ita Stobaeus serm. 95.
34. QUI AUTEM GLORIATUR IN PAUPERTATE, QUANTO MAGIS IN SUBSTANTIA? ET QUI GLORIATUR IN SUBSTANTIA, PAUPERTATEM VEREATUR. — Hic versus rursus facit ad solandam pauperum depressionem animi, et ad retundendum divitum fastum, q. d. Pauperis honor est solidus, quia situs in solido timore Dei, ideoque facile crescere et augeri potest additis ei divitiis. Saepe enim Deus timentes se ditat; quare tunc duplici titulo accedet ei honor, scilicet, titulo timoris Dei, et titulo opum. Sicut enim imago pulchra magis pulchrescit, si limbo aureo circumdetur: sic et virtus in se pulchra magis pulchrescit, si opibus honestetur: quare tunc quasi duplex viro accedit decor et honor; uti contigit Danieli, cum is ob virtutem et sapientiam praepositus fuit Babyloni, honoratus a rege omnibusque principibus, Dan. II, 48. Dives vero carens timore Dei, imo fastui et luxui vacans, vero honore caret, et vano duntaxat potitur, qui situs est in copia opum; vanum enim esse liquet, ex eo quod dives facile pauper effici possit, ut in dies fieri videmus; quare tunc omni honore, etiam vano, qui situs erat in opibus, destituetur. COMMENTARIA IN ECCLESIASTICUM, CAP. X. Alludit ad illud Ecclesiastae VII, 12: « Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. » Hunc sensum exigunt Graeca, quae sic habent: Qui vero pauper honoratus est, quanto dives esset idem honoratior? et qui infamis est in divitiis, quanto foret in paupertate magis? Ita Tigurina. Syrus: Qui honoratur in paupertate, in divitiis suis quanto magis? et qui contemptibilis (vel illecebrosus et voluptuosus) est in paupertate sua, in divitiis suis quanto magis? Quae verba alium innuunt sensum, q. d. Pauper, si timeat Deum, honoratur in paupertate sua: idem, si fiat dives, honorabitur magis. At pauper qui non timet Deum, imo sua prodigit vacando veneri et ventri, inhonoratur in paupertate sua, et multo magis inhonorabitur, si fiat dives; quia per divitias fiet intemperantior, insolentior, superbior, itaque majus odium et probrum sibi accerset. Complutenses tantum habent: Qui honoratur, vel glorificatur, in paupertate, quanto magis in substantia?
Pauperes ergo solentur se his verbis, quibus Tobias solatus est se et filium, dicens cap. IV, vers. 23: « Noli timere, fili mi; pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. » Et illis S. Jacobi cap. II, 5: « Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit diligentibus se? » Et illis Christi: « Pauperes evangelizantur. » Et: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, » Matth. v, 3. Et illis Davidis de Christo: « Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea, » Psal. LXXXVII, 16. « Vulpes enim foveas habent, et volucres coeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, » Matth. cap. VIII, 20.
Praeclare S. Leo, serm. 4 in Quadrages.: « Semper dives, inquit, est Christiana paupertas, quia plus est, quod habet, quam quod non habet; nec pavet in isto mundo indigentia laborare, cui donatum est in omnium rerum Domino omnia possidere. » Et Salvianus Massiliensis: « De illis, inquit, qui expediti ab omnibus sarcinis Salvatoris viam sequuntur, et Dominum Jesum Christum, non sanctitate solum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum, quod etiam Propheta dixit: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Vos autem non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Dei imagines colo, non aliter quam membra Christi suscipio. » Atque hi cum possessione sint divites, voluntate pauperes, possunt gloriari, tam in substantia, quam in paupertate; imo haec est summa gloria, divitiis per contemptum dominari, uti fecit Alethius gener S. Paulae, uti dixi vers. 26; item Pammachius ejusdem ge-
ner, cujus proinde gloriam ita celebrat S. Hieronymus epist. 26 ad Pammachium: « Non est parum virum nobilem, disertum, locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri; sed quanto humilior, tanto sublimior est: lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae etiam in luto radiat. » Et mox: « Antequam Pammachius Christo tota mente serviret, notus erat in senatu; sed multi alii habebant insulas proconsulares, totus orbis hujuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos praecedebat alios dignitate, sed et alios sequebatur: quamvis clarus honor vilescit in turba; et apud viros bonos indignior fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident: at nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur, mirantur; miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat. » Mortua enim Paulina uxore, S. Paulae filia, ex Consule Romae fecit se monachum, aeque ac S. Paulinus, Alethius et alii isto aevo, quorum mater et antesignana fuit S. Paula, discipula S. Hieronymi. Unde de eodem paulo ante: « Nostris temporibus, inquit, Roma possidet quod mundus ante nescivit. Tunc viri sapientes, nobiles, potentes Christiani, nunc multi monachi sapientes, potentes, nobiles, quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior, magnus in magnis, primus in primis, ἀρχιστράτηγος monachorum. » Et post nonnulla: « Quis enim crederet ut consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se derideret? » Anagogice Rabanus: « Pauper, inquit, est, qui in timore Domini, et observantia verae religionis totam gloriam suam statuit; de quo Paulus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Qui autem gloriatur in paupertate sua, quanto magis in substantia? Ille autem qui in tribulationibus gaudet, in necessitatibus, in angustiis nunc pro Christo, quanto magis gaudebit, quando pervenerit ad retributionem futuram, et ad divitias veras quae electis Dei servantur in regno coelesti? Qui autem gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Hoc est, ille qui totam fiduciam suam ponit in terrenarum rerum abundantia, paupertatem futuram vereatur, memoretque semper illam Evangelicam parabolam de divite purpurato et paupere Lazaro: quomodo ille de gloria temporali in tormenta projectus est aeterna; iste autem de miseria praesentis vitae, ad gaudia conscendit sempiterna. De quo et per Jacobum dicitur: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua; quia omnis qui adversa humiliter pro Domino suffert, sublimiter ab illo regni praemia percipiet. E contrario autem dives in humilitate sua glorietur: quod per ironiam dicitur; quando gloriam suam, qua de divitiis Mystice, cum totum hoc caput impetat et exagitet superbos et superbiam, haec accipi possunt de paupere, sed humili; ac divite, sed superbo ob suas virtutes, bona opera et merita, q. d. Melior est peccator paenitens qui pauper est meritis, sed dives humilitate, quam justus dives meritis, sed iis superbiens. Hoc est quod vulgo dicitur: « Melior est peccator humilis, quam justus superbus. » Nam ille humilitate in meritis crescet, hic superbia decrescet, imo a Deo desertus labetur in peccatum mortale, quo omnia merita perdet, fietque pauperrimus. Id ita liquet in parabola Publicani humilis et Pharisaei meritis superbi, quam recenset Christus Lucae XVIII, 10 et seq. Publicanus enim confitens, dicensque: « Deus, propitius esto mihi peccatori, » meruit audire a Christo: « Dico vobis: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. »
De quo S. Gregorius, lib. XIX Moral. XVII: « Pharisaeus, inquit, gratias recte egit, sed perverse se super Publicanum extulit; civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. » Et paulo post: « Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne, si mentem elevent, bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso, quem exstinxit, occubuit. Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subjiciunt superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. » Quocirca idem S. Gregorius lib. XXI Moral. cap. XXVI, sapienter docet eunti in coelum imitandos esse viatores, qui non quantum viae confecerint, sed quantum conficiendum restet semper considerant, et prae oculis habent. Hinc Christus detonat in Angelum Laodiceae: « Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus, » Apocal. III, 16. Audi S. Chrysostomum hom. 5 De Incomprehensibili Dei natura: « Atque ut plenius intelligas quam sit bonum nihil magnum de se opinari, finge animo bigam duplicem, quarum sub altera virtus juncta sit cum superbia, sub altera peccatum cum humilitate. Videbis enim bigam illam peccati virtutem facile anteire, palmamque decursionis celerioris obtinere, non peccati pernicitate, sed conjugatae humilitatis facultate; contra bigam alteram virtutis retardari et vinci, non imbecillitate virtutis, sed superbiue mole ac pondere. Ut enim humilitas prae summa sua excellentia peccati superat pondus, atque in coelum pervenit: sic superbia prae nimio suo pondere, ac intolerabili onere suae molis praevalet, adeo ut etiam levissimam illam et supernam virtutem vincat, deorsumque versus facile detrahat. » Optatus Milevitanus, lib. II Contra Parmen., non longe a fine: « Publicanus, ait, humilis, hominem se esse cognoscens, sic rogavit dicens: Propitius esto mihi peccatori; sic justificari meruit. Sic superbia in Pharisaeo magistro vestro de templo damnata descendit. Meliora inventa sunt peccata cum humilitate, quam innocentia cum superbia. » Quocirca prudenter S. Bernardus serm. 13 in Cantic.: « Magna, inquit, et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare, hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. »