Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XI


Index


Synopsis Capitis

Cap. praecedenti egit de superbia, nunc hoc capite agit de opposita illi virtute, scilicet humilitate et modestia. Primo igitur, a vers. 1 usque ad 11, sex modestiae modos et species assignat. Nam docet sapientem esse humilem et modestum in pulchritudine et statura, in vestitu, in honore, in judicio et vituperio, in responsione et loquela, in multis negotiis et opibus. Secundo, a vers. 11 usque ad 31, duos ad eam dat stimulos: primum, vers. 10 et seq., quod omnia sint Dei, qui cuique suam sortem bonam vel malam, divitias vel paupertatem, pro sua sapientia et beneplacito distribuit. Secundo, vers. 20 et seq., quod cuique instet mors, in quo Deus cuique pro meritis praemium rependet. Docet ergo non tam a labore hominis, quam a Dei manu et munere exspectandas esse divitias, aeque ac paupertatem, sapientiam, scientiam, dilectionem caeteraque omnia, ac praesertim retributionem meritorum cujusque in hora mortis. Tertio, a vers. 31 usque ad finem, docet in domum non esse recipiendos hospites dolosos, superbos, malitiosos et alienigenas. Recitat magnam hujus capitis partem juxta Latinam Vulgatam, pene ad verbum Lucius Papa et Martyr, epist. I, qui fuit coaevus Origeni, vixitque sub Gallo et Volusiano Imper. anno Domini 254. Unde colligas quam antiqua et sincera sit Latina versio Ecclesiastici.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 11:1-36

1. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. 2. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. 3. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. 4. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. 5. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. 6. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. 7. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. 8. Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. 9. De ea re, quae te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. 10. Fili, ne in multis sint actus tui: et, si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris. 11. Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit. 12. Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate. 13. Et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. 14. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. 15. Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viae bonorum apud ipsum. 16. Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo. 17. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum. 18. Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius. 19. In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: 20. et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. 21. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. 22. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo. 23. Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. 24. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. 25. Ne dicas: Quid est mihi opus, et quae erunt mihi ex hoc bona? 26. Ne dicas: Sufficiens mihi sum, et quid ex hoc pessimabor? 27. In die bonorum ne immemor sis malorum; et in die malorum ne immemor sis bonorum. 28. Quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. 29. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. 30. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. 31. Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi. 32. Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. 33. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. 34. A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. 35. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala: ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. 36. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.


Pars Prima Capitis: De Humilitate et Modestia, Cujus Sex Modos et Species Assignat


Versus 1: Sapientia Humiliati Exaltabit Caput Illius, et in Medio Magnatorum Consedere Illum Faciet

Pro humiliati graece est ταπεινοῦ, id est humilis, quod tripliciter accipi potest: primo enim humilis dicitur vilis et abjectus, qualis est pauper: ita Palacius; secundo, qui ex virtute humilitatis se deprimit et humiliat: ita Lyranus et Hugo; tertio, qui ab aliis humiliatur et deprimitur: ita Dionysius. Quilibet ergo humilis si sapiens sit, ac sapienter, id est, modeste et humiliter, sui abjectionem ferat, vel sponte capessat, certo speret sui exaltationem: nam «omnis qui se humiliat, exaltabitur.» Haec enim est lex ab aeterna Veritate sancita, tertio a Christo repetita et stabilita, nimirum Matth. XXIII, 12; Lucae XIV, 11; Lucae XVIII, 14.

Hoc non semper fit in hac vita, sed saepe: uti videre est in electione Romanorum Pontificum, Episcoporum, Praelatorum, etc. Ad haec enim munia eligendi sunt, et eliguntur non nobiles, non divites, sed sapientes, esto humili genere nati. In altera autem vita fiet omnibus humilibus, et semper, imo in aeternum. Sic S. Franciscus merito humilitatis evectus est in coelis ad summum Angelorum ordinem, collocatusque inter Seraphinos, uti revelavit Deus, teste S. Bonaventura in Vita S. Francisci. Ita sapientia exaltavit humiliatum in carcere Josephum, cum eum ad principatum Aegypti evexit; Mosen profugum, cum eum ducem et liberatorem populi constituit; Danielem, cum eum e lacu leonum ereptum Babyloni praefecit.

Humilitas ergo est scala per quam ad sublimitatem ascendere oportet; «quia haec est via, et non est alia praeter ipsam: qui aliter vadit, cadit potius quam ascendit; quia sola est humilitas quae exaltat, sola quae ducit ad vitam,» ait S. Bernardus serm. 2 De Ascens.

Exemplum memorabile et appositum est in Vita B. Alcuini, praeceptoris Caroli Magni: Carolus Magnus, orationis gratia, sepulcrum S. Martini suis cum filiis Carolo, Pipino ac Ludovico, visitare studuit. Quo in loco tenens manum Alcuini, ait secrete: «Domine magister, quem de his filiis meis videtur tibi in isto honore habere me successorem?» At ille vultum in Ludovicum dirigens, novissimum illorum, sed humilitate clarissimum, ob quam a multis despicabilis notabatur, ait: «Habebis Ludovicum humilem, successorem eximium.» Hoc tunc solus audivit Carolus; sed cum eosdem reges erecta cervice, et Ludovicum humili orationis gratia in ecclesiam S. Stephani incedere cerneret, inquit assistentibus: «Cernitis Ludovicum fratribus suis humiliorem? Certe videbitis hunc patris celsissimum successorem.» Idem Ludovicus humilitate clarissimus, prae omnibus patri sancto inclinans, ejus osculatus est manum. Tunc vir Domini ait: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur: certe Gallia hunc post patrem gaudebit habere Imperatorem.»

Simile, sed terribile exstat apud B. Petrum Damianum epist. 14, ubi narrat clericum blasphemum dixisse Christi sententiam in se falsam fuisse compertam: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur.» Hic clericus, dum haec verba proferret, in proelio gladio fulmineo e coelo percussus est.

Alludit et quasi citat illud Salomonis: «Gloriam praecedit humilitas,» Proverb. XV, 33. Ratio est quam dat S. Chrysostomus hom. 15 in Matth.: «Sicut superbia est fons omnium malorum, sic humilitas omnium virtutum est origo.»

Idipsum a Salomone, Siracide et Hebraeis didicerunt Gentium sapientes. Arabum proverbium exstat: «Esto in juventute humilis, ut in senectute exalteris.» Ex Graecis, Plato reges non creandos censuit, nisi qui sint philosophi, id est ethici et modesti. Ex Romanis, Seneca: «Vis omnibus innotescere? effice primum ut neminem noris. Vis magnum habere honorem? Dabo tibi magnum imperium: Impera tibi. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: contemnere et contemni.»

Mystice Rabanus: «Sapientia humilis est fides Christi, quae per dilectionem operatur. Haec non persequitur humanam philosophiam, nec vanam hujus saeculi jactantiam; sed semper imitatur Domini sui mansuetudinem et modestiam, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Unde fiet, ut addatur: Et invenietis requiem animabus vestris. Faciet enim possessores suos in medio magnatorum consedere, cum eis Patriarcharum et Prophetarum, Apostolorum et Martyrum, caeterorumque Sanctorum caelestis regni praestiterit esse participes.»


Versus 2: Non Laudes Virum in Specie Sua, Neque Spernas Hominem in Visu Suo

Id est, ob speciem suam, ob visibilem et contemptibilem formam, si deformis, brevis, curvus vel gibbus sit. «Vetat,» ait Rabanus, «quemquam de qualitate mentis ex corporis specie judicare, quia sicut animae et corporis naturae distinctae sunt, ita et dignitas est diversa; nec sequitur, ut mensurae sapientiae respondeat staturae mensura.»

Causa est prima, quod forma et pulchritudo sit quid femineum, ac proinde viro sapienti spernendum. Secunda, quod Deus et natura ita partiantur sua dona, ut cui dant dotem unam, negent alteram; et cui negant unam, donent alteram. Hinc feminis dedit pulchritudinem, sed negavit vim mentis et sapientiam, quam viris minus formosis dedit. Unde Cato: «Ingenio pollet cui vis natura negavit.»

Forma ergo et pulchritudo est exile et femineum bonum, ideoque caducum et despiciendum. Theophrastus dicere solebat «pulchritudinem tacitam esse fallaciam,» quia sine verbis ad illicita et noxia persuadet. Et Carneades dicebat «pulchritudinem regnum esse sine satellitibus,» quia pulchri sua vi obtinent quaecumque volunt.

Tertia, quod vis unita fortior sit se ipsa divisa. Quocirca anima vim suam uniens in parvo corpore, vegetior et potentior est quam in magno, in quo se dividit et per vasta membra disperdit. Hinc videmus parvos homines esse magnanimos, acutos et ingeniosos. Ita S. Paulus, S. Chrysostomus, S. Gregorius Nazianzenus, S. Hieronymus statura fuere parvi, et tamen Ecclesiae lumina fuerunt.

Quaerit S. Ambrosius lib. De Institut. virginis, cap. III, cur, cum Deus Genes. I omnia opera sua laudarit, ad hominem solus non videatur laudatus, cujus tamen causa omnia condita sunt. Ratio: caetera in specie consistunt, homo in abscondito. In homine nihil inferius est eo quod videtur; quod videtur servit, quod non videtur dominatur. «Non ergo praelaudandus est homo, quia prius probandus est, non ab exteriore cute, sed ab interiore natura, et sic demum acclamandus.»

Denique Deus elegit parva et abjecta, «quia elegit infirma mundi, ut confundat fortia; et ignobilia et contemptibilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus,» ait S. Paulus I Cor. I, 28. Ita elegit pauperes et indoctos Apostolos; ita elegit David, ultimum inter fratres suos, in regem Israel, reprobato magno Saule — de quo Deus dixit Samueli: «Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus; quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico; homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor,» I Reg. XVI, 7.


Versus 3: Brevis in Volatilibus Est Apis, et Initium Dulcoris Habet Fructus Illius

«Brevis,» graece μικρά, id est parva. «Initium,» graece ἀρχή, id est principatus dulcium: apis parva est, et tamen fructus ejus, scilicet mel quod producit, principatum obtinet in dulcedine. «Quid enim dulcius melle?» Judic. XIV. Rursum est initium, id est, fons, origo et causa dulcoris. Saccharum enim dulce quidem est, sed non superat dulcedinem mellis. Adde quod saccharum arte fiat, mel vero naturale sit; natura autem superat artem et artificiata.

Probat neminem sapientem ob parvitatem, deformitatem vel vilem speciem externam judicari et contemni debere, exemplo, imo typo et figura apis. Licet enim apis corpore sit parva, specie deformis, aculeo noxia, tamen inter volatilia, imo inter omnia animantia sapientissima est, melque producit, quod inter dulcia principatum obtinet. Hinc mel est typus sapientiae, quae omnia dulcorat et sapida reddit. Sicut ergo mel in parva et humili ape reperitur, ita sapientia saepe latet in parvo, deformi et humili corpore, uti contigit in Socrate, Diogene, Aristotele.

Moraliter, apis symbolum est sapientiae et prudentiae, tum ethicae, tum oeconomicae, tum politicae. Ethicae, quia seipsam mira industria tuetur, et quia mel suavissimum producit, et thymo herbisque delicatissimis et floribus pascitur. Unde Virgilius in Georgicis canit: «Aliae purissima mella stipant, et liquido distendunt nectare cellas.»

Apem ergo imitetur homo, ut non nisi rebus optimis et divinis mentem pascat. Sic S. Caecilia celebratur ab Ecclesia: «Caecilia famula tua, Domine, tibi quasi apis argumentosa deservivit,» quia maritum suum Valerianum, ejusque fratrem Tiburtium, imo quadringentos alios suo studio ac suavi sermone ad Christum convertit. Sic in S. Ambrosii, dum infans esset, ore insederunt apes, ut futuram ejus melleam eloquentiam portenderent. Idem evenit Pindaro et Platoni infanti. Sophocles poeta propter linguae suavitatem Apis Attica vocatus est.

Oeconomicae, quia apes mira industria suas cellas quasi domos conficiunt, melle et cera implent, conservant et regunt. S. Chrysostomus in Psalm. CX: «Ab ape discat diligentiam et laborem; ab ea discat et honestatis studium, et communionem, et mutuam participationem. Ipsa namque te apis docebit, ne frustra corporum pulchritudinem admireris, cum animae virtus desit, neque deformitatem contemnas, cum anima sit pulchre ornata.»

Politicae, quia apes rempublicam habent mire ordinatam, concilia, duces, leges, mores. S. Ambrosius in Hexaem. lib. V: «In una ape, vel in una formica, providentia Dei plus elucet quam in multis aliis immensis et maximis animalibus.» Et: «Sermo quidem de apibus prolixior, quia jucundior. Quid in illis omnibus admirabile est, quod solae ex omni genere animantium communem animam, communem habent cibum, commune opus, communem fructum, communem volatum, et quod est amplius, communem generationem, communem partum, et communem virginitatem corporis.»

S. Gregorius Nazianzenus, epist. 155 ad Nicobulum, lepide eum reprehendit quod uxorem Alypianam ob parvitatem despiceret: «Nunc demum intellexi animam esse mensurae subjectam, et virtutem ponderari, et lapides margaritis praestantiores esse. Quod si ejus temporaneum silentium, robur et vigorem, domesticas virtutes, quam sit amans mariti consideres, tunc dices illud Spartanum: Certe anima non cadit sub mensuram, et exteriorem hominem oportet oculos in interiorem conjicere. Si haec ita apud te perpenderis, desines jocari et deridiculum habere parvam, ac tuum connubium beatum fortunatumque judicabis.»


Versus 4: In Vestitu Ne Glorieris Unquam, Nec in Die Honoris Tui Extollaris

Haec secunda species humilitatis et modestiae, qua quis modeste se gerit in splendore vestium et dignitatum. Quoniam mirabilia opera Altissimi solius: Deus solus mirabilia operatur, et opera Ejus gloriosa, absconsa et invisa sunt. Quare nemo extollatur in die honoris sui, quia honor ille a Deo venit et a Deo quovis momento auferri potest.


Versus 5-6: Multi Tyranni Sederunt in Throno, et Insuspicabilis Portavit Diadema

Haec tertia species modestiae, circa honorem et dignitatem. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema — ut doceat honorum et coronarum distributionem in Dei manu esse, non in lineae aut expectationis humanae. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum — ostendens quam cito fortuna mutetur per Dei providentiam.


Versus 7-8: Priusquam Interroges, Ne Vituperes Quemquam; Priusquam Audias, Ne Respondeas

Haec quarta species modestiae, circa judicium et reprehensionem. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. Sapiens prius audit quam loquatur, prius examinat quam judicet.


Versus 9: De Re Quae Te Non Molestat, Ne Certeris

Haec quinta species modestiae, circa contentiones superfluas. De re quae te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. Quisque suis incumbat negotiis, nec se alienis immisceat.


Versus 10: Fili, Ne in Multis Sint Actus Tui

Haec sexta species modestiae, circa multa negotia et divitias. Ex Graeco haec sententia primo, generaliter accipi potest, quasi dicta contra πολυπράγμονας, qui omnia agere, sibique omnia arrogare volunt, ac proinde nihil bene, vel saltem non ad exitum perducunt: quod aeque est vitium praesumptionis et superbiae, ac imprudentiae. Sensus est: Ne sint tuae actiones in multis, quia qui nimia complectitur, parum stringit.

Audi Rabanum, vel potius S. Gregorium I part. Pastoralis, cap. IV: «Curae namque regiminis susceptae saepe cor in diversa dilaniant; et quisque imparem singulis invenitur, dum confusa mente in multa dividitur. Quod dum immoderate foras trahitur cura, ab intimae se firmitudine timoris evacuat, et de exteriorum dispositione sollicitum, sola sui ignorantia plenumque fit.»

Ratio a priori est, quod mens et attentio hominis sit finita, imo valde exilis et limitata; quare in multa divisa minuitur, deficit et evanescit, juxta illud: «Pluribus intentus minor est ad singula sensus.» Satius est pauca insigniter, quam multa cursim agere. Hinc Thales Milesius dicebat: «Elige unum insigne.» Et Aristoteles: «In magnis rebus uni negotio unum opus vacandum est, quia cura uni rei intenta melior est quam pluribus.»

S. Augustinus, Quaest. LXVIII in Exod.: «Quam sit observandum quod Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui,» liquet ex Mose, qui, cum vellet omnium populi querelas et lites audire, audivit a Jethro: «Non bonam rem facis; stulto labore consumeris» (Exod. XVIII, 18). Unde ejus consilio minora delegavit minoribus judicibus et officialibus, majora tantum sibi reservans. Idem faciant praelati et principes.

Ita Joannes Fischerus Episcopus Roffensis et Cardinalis — quo nullum Britannia, sed nec forte orbis Christianus tunc sanctiorem, doctiorem, aut vigilantiorem habuit Episcopum. Cui cum a rege Henrico VIII major et opulentior episcopatus offerretur, recusavit, identidem dicens se beatissimum fore, si de hac saltem pusilla grege sibi commissa in die Domini rite reddere posset rationem. Sapiens quoque hujus saeculi eleganter ait: «Nulla mater plures habeat liberos quam lac; nec prudens plura negotia quam vires.»

Haec sententia tropologice ad multa aptari potest, ut ad studia: Ne studeas simul multis scientiis, sed uni duntaxat: sic dives et doctus evades. Ita fecit Franciscus Suarezius. Imo S. Thomas Aquinas, interrogatus qua ratione posset quis fieri doctus, respondit: «Unum librum legendo.» Rursum ad virtutes et vitia aptari potest: Si vis vitia exstirpare, unum tantum aggrediaris radicitus evellendum — illud scilicet ex quo caetera pullulant. «Duos enim qui insequitur lepores, neutrum capit.»

Secundo, pressius haec sententia spectat ad divitias, vetatque cupiditatem et studium multiplicandi eas, q. d. Noli appetere multa congerere et ditescere, quia si dives fueris, non eris immunis a delicto. Ipsa enim cupiditas nimia divitiarum peccatum est, saltem veniale, et non raro mortale — scilicet cum fit per usuram, contractus illicitos, fraudes, etc. Unde S. Bernardus: «Noli appetere quod possessum onerat, amatum inquinat, amissum cruciat.» Et S. Paulus expresse: «Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem,» I Tim. VI, 9.


Pars Secunda Capitis: Omnia a Deo Sunt; Mors Cuique Imminet


Versus 11-13: Est Homo Laborans, et Festinans, et Dolens

11. Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit. Non obstante omni labore suo, impius non prosperatur, quia Deus benedictionem suam retinet.

12-13. Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate. Et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. Docet providentiam Dei, non laborem humanum, esse verum fontem prosperitatis et honoris.


Versus 14-17: Bona et Mala, Vita et Mors, Paupertas et Honestas a Deo Sunt

14. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Omnia in Ejus manu sunt et pro Ejus sapientia distribuuntur.

15. Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viae bonorum apud ipsum.

16. Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo.

17. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum.


Versus 18-20: Est Qui Locupletatur Parce Agendo

18-19. Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius. In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus.

20. Et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. Apte dicit tempus avaro praeterire, quia tempus non stat, sed continue fluit et praeterit. Avarus nescit quamdiu victurus sit, nec reputat qualis sese praebeat lucrandarum divitiarum aeternarum occasio. Si enim opes suas in pauperes et pias causas expenderit, maximas et aeternas in coelo opes sibi compararet. Nunc autem hac opportunitate non utitur; mors brevi sequetur, qua frustra sero dolebit.

Non manent bona apud avaros, triplici de causa. Prima est quod iis uti non audeant, sed in arcis recondant. Unde Bion: «Hic homo non possidet opes suas, sed opes eum possident.» Secunda, quod eas sperent jugiter frui, expleta avaritiae siti — quod numquam fiet, quia «crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.» Tertia, quod avarus nesciat quantum sibi temporis restet.

Illustratur per parabolam Evangelicam divitis qui dicebat animae suae: «Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.» Sed Deus dixit illi: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cujus erunt?» Lucae XII, 20.

S. Basilius, in Homilia de Divite Insipiente, exclamat: «O verba stultissima! O singularis amentia! Si enim porcae animam haberes, quid aliud proferre potuisses? Siquidem anima si virtutem habet, si plena est bonis operibus, si Dei gratiam possidet, tunc vere multa bona habet.»

S. Ambrosius, lib. I Offic.: «Saepe quod avarus maxima diligentia congesserat, prodigus haeres effusa dissolutione dilapidat; et decoctor aliquis in quodam velut gurgite devorat, quod quaesitum fuit diu.»

Juvenalis, Satyr. XIV, insaniam et furorem avarorum exagitans, exclamat: «Unde igitur tot divitias per tormenta parari? Cum sit certa dementia, manifesta phrenesis, vivere in egestate ut moriaris dives.» Et Satyr. XII: «Nonnulli non ratione vitae struunt fortunas, sed vitio caeci, fortunarum ratione vivunt.»

Hinc poetae avarum per Tantalum repraesentant, qui apud inferos esurit inter cibos dulces, et sitit inter aquas et vina. Unde Horatius, lib. I Serm., Satyr. 1: «Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina... Quid rides? Mutato nomine de te fabula narratur.»

Denique Septuaginta τὸ «et morietur» omittunt Rabanus et alii. Hinc Franciscus Lucas putat id in alia exemplaria irrepsisse. Sed Romana, Complutensis et caeteri Graeci Latinique codices legunt, «et morietur»: aegri enim prius condunt testamentum, quo possessiones aliis legato relinquunt, ac deinde moriuntur.


Versus 21-22: Sta in Testamento Tuo, et Veterasce in Opere Mandatorum Tuorum

Pro testamento, Graece est διαθήκη, quod Septuaginta solent reddere pro בְּרִית, id est pactum, foedus: unde fit ut Graece διαθήκη et Latine testamentum saepe significet quodlibet pactum vel foedus. Rursum pro colloquere, Graece est ὁμίλει, id est familiariter versare, frequenta, tracta, convive, colloquere, quasi dicat: Continuo versare in illo, meditare, perlege et perlustra.

Dixit avaros et impios congerere opes, ac saepe per fas et nefas ditari, innuens pios et Deum timentes pauperes fieri: nunc, ne quis piorum, amore divitiarum, impios aemulentur et per fas et nefas opes conquirant, eos monet et roborat, ut in justitia et timore Dei persistant, quia Deus, si non in hac vita, certe in altera mox ventura, eos aeternis coeli opibus ditabit.

Hinc S. Gregorius Nazianzenus, orat. XL, asserit baptismum nihil aliud esse quam quoddam pactum cum Deo initum pro secunda, puriore et praestantiore vitae ratione; ac animas nostras vigilantissima custodia servandas, ne falsum videamur edidisse professionem. Et S. Chrysostomus, in homilia De Martyribus: «Exhibe vires, pugna fortiter, contende acriter in hac pugna. Considera pactum, attende conditionem, agnosce militiam: pactum quod pepigisti; conditionem sub qua meruisti; militiam cui nomen dedisti.»

Huc pertinet proverbium Ben-Sira, Alphabeto 1, littera Gimel: «Os quod in sortem tuam cecidit, arrode.» Ejus interpres hoc de uxore explicat, quasi dicat: Uxorem quam obtinuisti, sive bonam sive malam, ne dimiseris sed retine: quia divortia, licet a lege veteri permissa, tamen multis displicebant. Et illud Platonis in Phaedone: «Non licet cuiquam ex eo quod Deus praecepit, discedere.» Et illud Ciceronis: «Non licet cuiquam de statione a summo Imperatore posita discedere.»

Moraliter, disce hinc quam magna et quam necessaria sit constantia homini in sua vocatione, gradu, officio et virtute. Hinc angelus Danieli cap. X, 11: «Sta in gradu tuo.» Humana enim infirmitas et mutabilitas tanta est, ut sine constanti et quotidiana Dei gratia ac strenua hominis cooperatione diu quis persistere nequeat in bene coeptis, praesertim cum tot alliciant carnis et mundi illecebrae, in dies accrescentes, cum continuis daemonum tentationibus.

Primum ergo medium ad constantiam est humiliter agnoscere propriam inconstantiam, et a Deo gratiam petere qua eam vincamus. «Homo enim nunquam in eodem statu permanet,» ut ait Job cap. XIV, 2. Inter vulnera quae homini intulit peccatum originale, unum praecipuum est instabilitas et inconstantia, quam propriis viribus removere non possumus, sed sola Dei gratia. «Ego Dominus,» ipse dicit Malach. III, 6, «et non mutor.» Sicut naufragus fluctibus jactatus petrae adhaeret ac sic fixus et constans manet, ita fidelis inter hujus mundi procellas Deo adhaereat, et cum Psalmista dicat: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Dominus firmamentum meum et refugium meum, protector meus et cornu salutis meae,» Psalm. XVII, 2.

Secundum medium est mortificare curiositatem videndi et experiendi varia, quae mater est inconstantiae, et e contra se exercere in actibus constantiae. Si enim in difficili munere vel tribulatione paulisper perseveremus, Deus statim nobis opitulabitur. Sic Paulus in vinculis confortatus est a Deo, Act. XXIII, 11: «Constans esto.» Sicut ut quis discat scientiam, debet constanter studere; ut quis addiscat artem fabrilem vel medicam, debet continuo exerceri: multo magis, ut quis acquirat virtutem, debet in ea jugiter se exercere. Virtus enim et perfectio acquiri nequit, nisi quis eam assidue persequatur velut leporem.

Praeterea, nihil tam difficile et arduum est quod constantia non vincat. Sic ille Abbas in Vitis Patrum excitavit discipulum quemdam pigrum, qui de exstirpandis vitiis desperabat. Duxit enim eum in hortum carduis obsitum, jussitque eum expurgare. Discipulus ita fecit, unam partem quotidie expurgans, et perseverando tandem totum agrum purgavit. Et Abbas addidit: Idem fac in horto animae tuae — nunc unum vitium exstirpa, deinde alterum: et si constans fueris, tandem omnia eradicabis.

Tertio, sibi proponere exempla virorum et mulierum constantium. Sic filii Mathathiae constanter steterunt in lege Dei. Sic Clemens Ancyranus constanter pertulit martyrium continuum sub variis Imperatoribus per annos 28. Multa millia Anachoretarum per 50, 80, 100 annos constanter steterunt in solitudine, paenitentia, oratione et paupertate.

Quarto, non multa amplecti, sed pauca tenere. S. Paulus: «Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu,» Philip. III, 13.

Quinto, sibi praescribere quoddam diei schema, puta distributionem temporis, qua cuique horae suum opus et occupationem assignes. Ita P. Franciscus Suarezius facere solebat, idque mire commendabat, dicens hac ratione diem quasi horologium ordine, pace et gaudio decurrere.

Sexto, constantiam primo generat amor. Qui enim amat opus aliquod, facile in eo constans est. Secundo, coram Eucharistia, Angelis et Sanctis, serio et crebro propone in ea constans esse. Tertio, voveas, saltem ad aliquod temporis spatium.

Septimo, crebro cogitare hoc: Omnes virtutes certant, sola autem perseverantia coronatur, ait S. Bernardus, in illud: «Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt,» Sap. V, 1.

22. «Ne manseris» — Graece, μὴ θαυμάζε, id est ne mireris — «in operibus peccatorum: sed confide in Deo, et mane in loco tuo.» S. Bernardus egregie, serm. 48 in Cantic.: «Non parvus sane virtutis titulus est, inter malos bonum vivere, et animi candorem ac morum suavitatem inter malevolos custodire; et adhuc majus, pacem his qui oderunt pacem, et amicum ipsis inimicis te exhibere.»


Versus 23-24: Facile Est in Oculis Dei Subito Honestare Pauperem

Confirmat id quod dixit, scilicet facile esse Deo justum pauperem qui Ei servit subito ditare, et Deum hoc facere cum conducit ad ejus salutem aeternam; cum vero non facit, ideo non facit, quia saluti ejus noceret. Sic Deus ditavit Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, et omnes filios Israel fugientes ex Aegypto. In nova lege promittit servientibus sibi divitias non tam temporales et terrenas, quam spirituales et coelestes.

Mystice, Lyranus: «Mane in loco tuo, scilicet per amorem in Deo, qui est locus quietis animae, juxta illud S. Augustini: Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.»

24. «Benedictio Dei in mercedem justi festinat,» quia non exspectat noctem; ideo «in hora veloci processus illius fructificat,» quia cito, in ipsa hora laboris et seminandi semen boni operis, caulem producit et crescere facit, statimque maturescere et fructum ac mercedem dare, scilicet incrementum gratiae, et coelestes illuminationes, consolationes et confortationes ad strenue in sanctis operibus progrediendum.

Moraliter, benedictio Dei festinat in mercedem justi, cum justus serio et animose proponit resecanda levia vitia, acquirendas certas virtutes, prosequendam perfectionem, assurgendam ad magnam et heroicam sanctitatem. Metire te ad magnos Sanctos; imitare gesta S. Pauli, S. Francisci, S. Mariae Magdalenae: qui subito, per intensos et heroicos actus paenitentiae et charitatis, ad culmen sanctitatis pervenerunt, quia strenue cooperati sunt potenti Dei gratiae.


Versus 25-27: Ne Dicas: Quid Est Mihi Opus?

Palacius et Jansenius censent hic esse duas voces duorum contrariorum: priorem pauperis, qui ex paupertate et aerumnis animum despondet et quasi desperat; posteriorem divitis, qui arrogantem et opibus suis fidentem sese praebet. Pauper dicit: «Quid mihi opus? ad quid vivam in hoc mundo?» Dives dicit: «Sufficiens mihi sum, et quid mali pati possum?» Monet ergo Siracides utrumque ad aequanimitatem: pauperem scilicet, ne hanc desperantem vocem edat, sed paupertatem patienter ferat, meliorem sortem sperans; et divitem, ne praesumptuosam vocem sibi assumat, sed moderationem animi in divitiis servet, adversam fortunam timens.

27. «In die bonorum ne immemor sis malorum; et in die malorum ne immemor sis bonorum.» Haec prudentissima aeque ac utilissima sententia est; suggerit enim remedium utrique sorti et fortunae, scilicet memoriam contrarii. Aptari potest ad divitias et paupertatem; ad gaudium et tristitiam; ad desolationem et consolationem divinam; ad honorem et ignominiam; ad pacem et bellum.

Ita S. Bernardus, serm. 21 in Cantic.: «Quin potius curabis in die malo bonorum non immemor esse, nec malorum in die bono. Itaque in die virtutis tuae non tibi complacebis, sed clamabis ad Deum cum Propheta. Rursum in tempore tentationis consolaberis et dices cum Sponsa: Trahe me post te. Sic nec in malo tempore deseret te spes, nec in bono deerit providentia, et inter adversa prosperaque mutabilium temporum servabis quamdam aeternitatis imaginem — hanc videlicet inviolabilem et inconcussam constantis animi aequanimitatem, benedicens Domino omni tempore.»

S. Gregorius rationem dat lib. II in Ezech., hom. XIX: «Si enim, cum bona habemus, malorum quae jam pertulimus vel adhuc ferre possumus recordamur, accepta bona mentem non elevant. Et si, cum mala habemus, bonorum quae jam percepimus vel percipere speramus recordemur, malorum pondus animum non deprimat in desperationem. Utrumque ergo conjungendum est, ut semper alterum ab altero suffulciatur.»

Quocirca Deus ipse revelavit S. Francisco: «Francisce, aspera pro suavibus amplectere, ac prorsus te despice et abjice.» Simile Christus intimavit S. Catharinae Senensi: «Amara velut dulcia persequere; dulcia velut amara fuge.» Quinimo duas ei obtulit coronas, unam spineam et alteram auream, hac conditione: ut quam in hac vita eligeret, ejus contrariam in altera reciperet. Quare illa statim spineam amplexata est.

Docet haec Siracidis sententia moderandas esse animi passiones, scilicet amorem et timorem, gaudium et tristitiam, ut nec nimium exsultemus in laetis, nec nimium doleamus in tristibus; sed alterum alterius memoria vel spe temperemus. Deus enim jucunda moerore temperat, ut animum ad passionum aequilibrium, in quo virtus ejus et perfectio consistit, adducat.


Versus 28: Facile Est Coram Deo in Die Obitus Retribuere Unicuique Secundum Vias Suas

Rationem dat cur in die malorum memores simus bonorum, et viceversa: scilicet quia Deus cuique praemium reddit pro meritis, saepe quidem in hac vita, semper autem in morte. Innuit hic Siracides Deum in hac vita non raro mittere adversa piis et prospera impiis, juxta Eccles. VIII, 14: «Sunt justi quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant;» sed in morte certo assignat cuique pio praemium, et impio poenam secundum merita.

De impiis res clara est: illi enim in morte subeunt judicium particulare, in quo, accepta damnationis sententia, statim abripiuntur ad gehennam. De piis res obscurior est, quia aetate Siracidis omnes justi descendebant in Limbum Patrum; coelum enim nondum patuerat, sed per mortem Christi reserandum erat. Nunc vero, post Christum, statim omnes animae justae a peccatis plene purgatae evolant in coelum et beatificantur visione Dei.

Τὸ «facile est» non solum significat Deo possibile esse, sed Deum facili opera et sine labore rependere in die obitus. Ex mera enim possibilitate praemii exiguum laboris incitamentum trahitur; ex facilitate autem qua Deus reddit, magnum argumentum exhortationis ducitur.


Versus 29: Malitia Horae Oblivionem Facit Luxuriae Magnae

Probat alia ratione id quod dixit vers. 27: saepe post diem bonorum sequuntur dies malorum; in quibus malitia horae, id est hora durans et brevis, oblivionem facit luxuriae, id est deliciarum et voluptatis, etiam maximae. Ut enim ait Rabanus: «Cum febris violenta, summa inopia, hominem occuparunt, omne tempus quod prius in sanitate et deliciis transegit, oblivioni mandatur, et sola miseria vel aegritudo occupatum hominem detinet.»

Hoc saepe verum est in vita, semper autem in hora mortis. Mors enim aufert homini omnem sensum praeteritarum voluptatum, et torquet eum sensu praesentium aeque ac futurarum poenarum. Ita dives epulo, in flammis inferni, oblitus omnium conviviorum, nihil aliud cogitabat, nihil aliud dicebat nisi: «Crucior in hac flamma.» Idem faciunt omnes damnati, qui inconsolabiliter flebunt, dicentes illud Sap. V, 8: «Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.»

«Et in fine hominis denudatio operum illius.» Hora mortis oblivionem inducit deliciarum totius vitae, quia in ea anima, a corpore separata, subit judicium particulare, in quo omnia ejus opera a Christo Judice denudantur. Ex quo patet statim post mortem cujusque fieri judicium particulare, nec exspectari judicium universale.


Versus 30: Ante Mortem Ne Laudes Hominem Quemquam

«Ante mortem ne laudes» — Graece enim est μὴ μακαρίζε, id est ne beatum praedices — «hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.» S. Ephrem addit antithesin: «et ante mortem de nemine desperes.» Haec conclusio est ex praedictis: ex eo quod in fine et morte hominis denudatio et judicium operum ejus fiat, sequitur ante mortem neminem beatum esse praedicandum — tum quia, quamdiu vivit, mutari potest a bono in malum; tum quia multi hypocritae boni apparent coram hominibus qui in judicio a Christo mali declarabuntur; tum quia in morte fit judicium, in quo Christus cuique pio beatitudinem decernat.

Hanc sententiam protulit Solon, unus e septem Graeciae sapientibus, trecentis fere annis ante Siracidem. Solon enim, rogatus a Croeso Lydorum rege ditissimo, num quem se feliciorem vidisset, respondit se vidisse Tellum Atheniensem. Itaque Croesus, captus a rege Cyro, cum in magnum rogum imponi juberetur, Solonis nomen ter exclamavit, eique fortunae vicissitudinem exposuit. Quo Cyrus, fragilitatis humanae commonefactus, Croesum de rogo servari jussit. Ovidius idem expressit: «Ultima semper exspectanda dies homini est, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.»

S. Ambrosius, De Bono Mortis, cap. VIII: «Ante mortem ne laudes quemquam. In novissimis enim suis cognoscitur unusquisque, et filiis suis judicatur. Mors ergo testis est vitae. Si enim gubernator laudari non potest, antequam navem in portum deduxerit, quomodo laudabis hominem, antequam ad stationem mortis pervenerit? Ipse imperator non accipit lauream, nisi confecto bello: neque miles deponit arma, nisi devicto hoste. Mors ergo plenitudo mercedis, summa praemii, gratia missionis.»

S. Bernardus, serm. 5 in Festo Omnium Sanctorum: «Prohibemur laudare hominem in vita sua. Quomodo enim tuta laudatio est, ubi ne vita quidem ipsa secura est? Laudate virtutem eorum, quorum jam certa est victoria: devotiis laudibus extollite eos, de quorum coronis potestis secure gaudere.»

Hoc intellexit S. Franciscus, qui, ut narrat S. Bonaventura in ejus Vita, cap. VI, saepe, cum beatus a multis diceretur, ejusmodi voces edebat: «Adhuc possum habere filios et filias; ne me laudetis tanquam tutum. Nemo laudandus est cujus incertus est exitus.»


Pars Tertia Capitis: Docens cum Quibus Sit Communicandum, cum Quibus Non; Cavendum a Doloso, Superbo, Maligno et Extraneo


Versus 31: Non Omnem Hominem Inducas in Domum Tuam; Multae Enim Sunt Insidiae Dolosi

Monet ne quemlibet in domum nostram introducamus, nec in domesticos et familiares admittamus, nisi prius bene probatos et examinatos, quia multi sunt dolosi, qui in domos sese insinuant ut eas earumque dominos et incolas explorent, compilent, calumnientur, accusent, diffament — imo ut perdant et occidant, sicut Judas, in domum et familiam Christi receptus, Eum dolose prodidit et perdidit. Per dolosum praesertim intelligit superbum, ut patet ex ratione quam vers. sequenti subjungit.

Quocirca Siracides hic prudenter monet ne quis ob amicitiam vel commodum privatum in domum suam ignotum hominem, praesertim suspectum, dolosum et versutum, introducat; non tamen vetat hospitalitatem, praesertim erga pauperes, profugos et miseros. Memini, cum ante annos quadraginta junior vivebam apud parentes meos in agro, in publica et generali Flandriae fame, quotidie catervam pauperum et peregrinorum eleemosynam petentium ad nostras aedes confluxisse, et parentum voluntate singulis, nemine praetermisso, eleemosynam distribuisse. Quod si nox instaret, etiam hospites recipiebamus — ea tamen cautela, ut post coenam eos in vicinum horreum ad dormiendum deduceremus.


Versus 32: Sicut Eructant Praecordia Foetentium, Sic Cor Superborum

Probat quatuor similitudinibus dolosum non esse in domum recipiendum. Prima: sicut putridae viscera, quantumvis fragrantem cibum injicis, semper tamen foetent, sic cor superbi — etiamsi beneficia cumules, semper exhalabit foetorem malitiae, doli et perfidiae. Secunda: sicut perdix in caveam, et caprea in laqueum inducitur, sic cor superbi in aliena domo est. Sicut perdix in cavea invita haeret, et omnem viam erumpendi quaerit, nihilque boni in ea facit nisi ut eam stercore suo conspurcet, sic cor superbi, alterius domum suae meliorem cernens, invidet et obmurmurat, et omnem viam excogitat qua eam supprimat et dejiciat. Ultima similitudo: «Sicut prospector» — superbus et invidus instar speculatoris e fastigio observat, explorat et irridet casum proximi sui.

Huc facit symbolum Pythagorae: «Ne hirundinem sub eodem tecto habeas.» Hirundo enim est garrula, hospiti nullam utilitatem affert nisi ut tectum stercore suo conspurcet, est omnino indocilis, et inconstans atque infida — ineunte vere advolat, imminente hieme avolat. Hirundo ergo significat garrulos, maledicos, ingratos et infidos hospites in domum non esse recipiendos.


Versus 33: Bona in Mala Convertens Insidiatur, et in Electis Imponet Maculam

Superbus, etiamsi amicum se simulet, tamen ex superbia, ut se extollat teque dejiciat, bene dicta vel bene facta tua calumniabitur, et in male dicta vel male facta convertet. Sic Pharisaei miracula, vitam et doctrinam Christi reprehenderunt, Eumque daemoniacum, bibonem et publicanorum amicum vocarunt. Sic Saul bona Davidis facta in mala convertit, eumque usque ad mortem insidiatus est. Sic Pharao contra Mosen et Hebraeos, Aman contra Mardochaeum, et Babylonii contra Danielem per calumniam insidias struxerunt.


Versus 34: A Scintilla Una Augetur Ignis, et ab Uno Doloso Augetur Sanguis

Haec nova ratio cur cavendum sit a doloso et superbo, scilicet quia unus dolosus est instar scintillae in stipula, quae serpendo per suas calumnias et susurros magnum incendium litium, odiorum, rixarum et caedium accendit. Moraliter, disce hinc parva vitia non esse negligenda, sed radicitus exstirpanda; sicut enim scintilla una in pulverem pyrium injecta turres et urbes evertit, sic unicus levis defectus, data magna occasione, gravem ruinam causat. «Modicum fermentum totam massam corrumpit,» ait Paulus, I Cor. V, 6. Huic sententiae simile est illud Sallustii: «Parva scintilla, neglecta, magnum excitavit incendium.»


Versus 35: Attende Tibi a Pestifero, Fabricat Enim Mala

Pro pestifero Graece est κακούργου, id est callidi, malitiosi, qui studiose et ex malitia nocere satagit. Quare ab eo cavendum, quia talis, quasi faber malorum, nihil nisi mala fabricat et cudit, ut tibi perpetuam infamiae maculam inurat.

Huc facit apologus alaudae galeatae apud Aesopum. Alauda, videns aucupem laqueos struere, accessit et quid aedificaret rogavit; cui ille respondit: «Civitatem aedifico.» Alauda advolavit ut novam civitatem inspiceret, et statim ab aucupe irretita et capta est. Cui alauda, jam dolens, dixit: «Si talem civitatem aedifices, paucos habebis incolas.» Docet fabula domus in quibus aliis laquei et fraudes struuntur, desertas et destructas iri.


Versus 36: Admitte ad Te Alienigenam, et Subvertet Te in Turbine, et Abalienabit Te a Tuis Propriis

Ironice, q. d. Recipe, si libet, in domum tuam alienigenam quem non nosti nec satis probasti; sed scias te gravi periculo te exponere, ne is te ab aedibus et bonis tuis callide excludat, eaque sibi usurpet, uti fecit Jugurtha, qui in regiam familiam a rege Masinissa receptus, ejus filios et familiam evertit. Et Herodes Ascalonita, in familiam Hyrcani admissus, totam Hasmonaeorum stirpem exstinxit, regnumque ejus usurpavit, seque regem Judaeae fecit.

Vidi olim Lovanii catulum vulpeculae recens natum, ex nido matris sublatum inseri nido catulorum felis, ut ab ea lactaretur; sed catulus vulpeculae crescens, post paucos dies catulos interfecit, nidum sibi soli arripuit. Idem fecerunt et faciunt alienigenae. Hinc Christus juniorem Herodem vulpem vocavit: «Dicite vulpi illi,» Lucae XIII, 32. Denique haec sententia saepe vera est, sed non semper: significat enim id quod fieri solet cum advena avido et superbo. Sunt enim honesti advenae qui hospites suos ditant et beant.

Tropologice: Admitte alienigenam, id est, opus et occupationem quae a tuo instituto et professione aliena est; ac subvertet te in turbine, et abalienabit te a propriis tuae sanctitatis exercitiis. Talibus S. Basilius ait, et ex eo Cassianus: «Perdidisti senatorem, et monachum non fecisti.» Et illud S. Gregorii: «Qui aliena captat, propriis privatur.»