Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XII


Index


Synopsis Capitis

Pergit docere a quibus cavendum sit, nimirum ab impiis et ab inimicis. Igitur, vers. 1 usque ad 8, docet benefaciendum esse justo, non impio. Inde, vers. 8 usque ad finem, docet inimico non esse fidendum etiamsi amicitiam simulet.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 12:1-19

1. Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. 2. Benefac justo, et invenies retributionem magnam; et si non ab ipso, certe a Domino. 3. Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. 4. Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae. 5. Da bono, et non receperis peccatorem. 6. Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit. 7. Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. 8. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. 9. In bonis viri, inimici illius; in tristitia et in malitia illius, amicus agnitus est. 10. Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum, aeruginat nequitia illius: 11. et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. 12. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnoscas verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. 13. Quis miserebitur incantori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. 14. Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. 15. In labiis suis indulcat inimicus: et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. 16. In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine: 17. et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. 18. In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. 19. Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.


Pars Prima Capitis: Benefaciendum Esse Pio, Non Impio


Versus 1: Si Benefeceris, Scito Cui Feceris, et Erit Gratia in Bonis Tuis Multa

Primo ergo et genuine, q. d. Cum benefacis, vide ne benefacias ei qui beneficio tuo abutetur ad luxum, crapulam, libidinem, fastum, nequitiam, aut certe ad acediam et pigritiam. Multi enim pauperes robusti mendicant, quos satius esset laborare, et labore manuum victum sibi parare: qui ergo talibus benefacit, alit eorum inertiam et socordiam, ac vitia inde nasci solita. Unde contra hos exstat tit. in Jure De validis mendicantibus, ac in civitatibus bene ordinatis tales non permittuntur mendicare, tum ne alantur in otio, tum ne eleemosynas aliis laborare non valentibus praeripiant, tum ne civitati et civibus sint oneri et periculo.

Secundo, q. d. Cum benefacis, vide ne beneficium vel officium conferas indigno, vel minus digno, omisso digniore. Hoc enim est contra justitiam distributivam, et saepe commutativam. Huic simile est illud Christi: «Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos,» Matth. VII, 6.

Tertio, q. d. Cum benefacis, vide ne benefacias ingrato, doloso, invido et superbo, qui beneficio tuo armatus, et potentior factus, contra te insurget, teque supplantabit.

Quarto et optime, vult Siracides ne beneficium indiscrete, caece et sine ratione projiciatur in quemvis obvium, sed videatur cui conferatur, ut habeat gratiam. Gratia autem et decus beneficii in eo consistit, ut deceat donantem, aeque ac donatarium, id est, eum cui donatur: decet enim beneficium beneficiato, et donum donatario esse proportionatum et commensum. Puero poma dones, viro nummos, seni vina, rustico armenta, militi arma, studioso libros, doctori officium, nobili praefecturam: sic enim δῶρον est δῶρον, non ἄδωρον; et χάρις est εὔχαρις, non ἄχαρις.

Nota: Non est hic sermo de eleemosynis minutis et quotidianis: «In his enim praestandis, ait Palacius, non est necesse considerare et nosse quis sit cui damus; sed sermo est de grandioribus beneficiis, quae est necesse ut dignis dentur.» Docent Hebraei in beneficio quatuor esse observanda. Primum, ut detur quoties alter eo indiget. Secundum, ut eleemosyna detur clam et in occulto. Tertium, ut detur vultu hilari: «Hilarem enim datorem diligit Deus,» ut ait Apostolus II Cor. IX, 7. Quartum, ut eum cui damus, blandis verbis alloquamur.

Siracidi adstipulantur, et quasi antistropha respondent axiomata Philosophorum. P. Mimi: «Beneficium dando accipit, qui digno dedit.» Ennii: «Benefacta male locata malefacta arbitror.» Democriti: «Male pereas, quia Gratias virgines meretrices effecisti.»


Versus 2: Benefac Justo, et Invenies Retributionem Magnam; et Si Non ab Ipso, Certe a Domino

Hic ostendit quibus sit conferendum beneficium, scilicet justis, misericordibus, humilibus. Quod enim justo confertur, Christo, qui in justo per gratiam habitat, tribuitur, Christusque sibi tributum aestimat. Quod ut reipsa ostenderet, ipse subinde in specie pauperis eleemosynam petiit et accepit. Unde in die judicii dicet: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare,» Matth. XXV, 34. Et: «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.»

Unde ex hac Christi sententia recte colligit S. Ignatius epist. ad Smyrnenses: «Nimirum, inquit, qui honorat vinctum Jesu Christi, Martyrum accipiet mercedem.» Ergo qui viros Religiosos, Doctores, Apostolicos recipit et alit, quia tales sunt, hic mercedem Religiosorum, Doctorum et Apostolorum recipiet.


Versus 3: Non Est Enim Ei Bene Qui Assiduus Est in Malis, et Eleemosynas Non Danti

Sensus est, q. d. Benefac justo, non autem peccatori, quia «non bene,» id est, male, imo pessime, erit ei qui assidue peccat, qui in peccatis assiduus et quasi affixus est, ideoque non cogitat de paenitentia et eleemosyna.

Noster Interpres addit: «Quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.» Quae verba dant causam cur bene non sit nec erit peccatori, quia scilicet Deus odit peccatores: a Deo autem Deique amore omne bonum manat. Si autem peccator a peccato resiliat et poeniteat, Deus eum in gratiam recipiet.


Versus 4: Da Misericordi, et Ne Suscipias Peccatorem

Inter justos enim maxime digni sunt beneficentia et misericordia illi, qui in alios sunt misericordes, ut scilicet inveniant apud nos misericordiam ii, apud quos alii invenerunt, juxta illud Christi: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. V, 7. Nota: Misericordi opponit peccatorem, quia peccatores solent esse immisericordes, ut justi solent esse misericordes.

Quaeres, quo sensu Siracides hoc vers. et seq. prohibet beneficium conferri in peccatorem. Respondet S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. XVI, hoc praeceptum figurate esse accipiendum: «Ne suscipias peccatorem» intelligas figurate positum, pro peccato, peccatorem, ut peccatum ejus non suscipias, q. d. Ne consentias, juves, foveas peccatorem ad perpetrandum peccatum. Accedit S. Thomas II II, Quaest. XXXII: «In peccatore, inquit, duo sunt, scilicet culpa et natura. Est igitur subveniendum peccatori, quantum ad sustentationem naturae; non est autem ei subveniendum ad fomentum culpae. Hoc enim non esset benefacere, sed potius malefacere.»

Censet Bellarminus Siracidem hic non loqui de eleemosyna quae datur pauperi, sed de beneficio quod in amicum vel cognatum confertur; quare eum prohibere ne histrionibus, meretricibus, parasitis pecuniae effundantur. Item ne nimis ditentur filii et juvenes, qui inde accipient occasionem prodigalitatis, luxuriae, superbiae. Qua in re peccant saepe parentes, Praelati, principes, qui suos quos amant, officiis, censibus, opibus, beneficiis onerant, ut iis incrassentur ac sua quasi pinguedine suffocentur.


Versus 5-6: Da Bono, et Non Receperis Peccatorem; Benefac Humili, et Non Dederis Impio

Puta superbo et doloso: hic enim opponitur humili: humilis enim dignus est eleemosyna, superbus vero indignus, imo dignus qui esuriat et egeat, ut discat se humiliare. Syrus, instrumenta armorum tuorum ne dederis ei, ne cum eis pugnet adversum te. Hinc patet per peccatorem intelligi non quemlibet, sed superbum et dolosum. Causa enim cur vetet dari peccatori, est, ne is dono elatus donantem supprimat.

Alias simplici peccatori egenti conferenda est eleemosyna ex obligatione charitatis et misericordiae: quia peccator ejusdem nobiscum est naturae, puta homo nobis congener. Ita Aristoteles cum beneficium praestitisset improbo, dicebat se homini dedisse: «Non mores, inquit, sed hominem commiseratus sum.» Et Seneca: «Si deos imitaris, da etiam ingratis; nam et sceleratis sol oritur, et piratis maria patent.»

Per peccatorem hic accipe assiduum in malis, hoc est impaenitentem et obstinatum, praesertim superbum, dolosum et insidiatorem. Siracidi consonat Ben-Sira: «Bene malo ne facias, inquit, et malum non continget tibi.» Maxime vero improbis non sunt conferendi honores et dignitates; his enim ipsi abuti solent in bonorum omnium perniciem. Huc facit apologus Phaedri de lupo et grue: grus os devoratum e faucibus lupi longitudine colli exemit suo cum periculo; pro quo postulans praemium, hoc a lupo retulit: «Ingrata es, inquit, ore quae nostro caput incolume abstuleris, et mercedem postulas.»

Haec ergo secunda et potissima est ratio cur benefaciendum sit peccatori, ut scilicet per beneficia alliciamus eum ad amorem Dei, ad paenitentiam, ad salutem. Ita legimus S. Vitalium meretricibus ut qualibet nocte abstinerent a scelere, tantum pretii quotidie persolvisse, quantum illae nocte ex scelere acquirere potuissent, atque hac sua charitate multas ad paenitentiam convertisse.


Versus 7: Duplicia Mala Invenies in Omnibus Bonis Quaecumque Feceris Illi

«Duplicia,» id est multiplicia, adeoque quo plus ei benefeceris, eo plus maleficii ab eo recipies. Duplum, quia et beneficium perdidisti, et per id hostem potentem effecisti, ut pro beneficio reddat maleficium. Hinc illud Socratis: «Malis faciens bene, nutrit lupos.»

«Quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.» Est haec secunda ratio, q. d. Ut quid ames peccatores quos odit Deus? ut quid beneficentiam impendas hostibus Dei, quos Deus reservat ad acerrimam vindictam? Vere S. Augustinus: «Utilius, inquit, panis esurienti tollitur, si de cibo securus justitiam negligit, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat.»

Ita D. Thomas docet quemlibet in conscientia obligari, ad beneficia eligere meliorem et digniorem. S. Augustinus: «Omnes homines aeque diligendi sunt; sed, cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur.» Quare in beneficio praeponendi sunt parentes cognatis, cives peregrinis, grati ingratis, digni indignis, boni malis.


Pars Secunda Capitis: Non Esse Fidendum Inimico, Etiamsi Se Simulet Amicum


Versus 8-9: Non Agnoscetur in Bonis Amicus, et Non Abscondetur in Malis Inimicus

Ratio prioris est, quod in bonis, id est, prosperis, multi amicitiam simulant, qui veri amici non sunt, ut scilicet de tua prosperitate participent. In adversis autem falsus amicus recedit et verus inimicus proditur. Unde Ovidius: «Cum fueris felix, multos numerabis amicos; tempora si fuerint nubila, solus eris.» Et: «Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.»

Siracidi et Salomoni consonant gnomae Philosophorum. Demetrii Phalerei: «Veri amici in rebus laetis adsunt vocati, in adversis invocati et ultro.» Ennii: «Amicus certus in re incerta cernitur.» P. Syri: «Prospera res amicos invenit; adversa comprobat.»


Versus 10: Non Credas Inimico Tuo in Aeternum; Sicut Enim Aeramentum, Aeruginat Nequitia Illius

Monet, inimico, etiamsi reconciliatus videatur, et amicitiam simulet, non facile esse credendum nec fidendum, quia sicut aeramentum, licet politum sit et splendeat, facile tamen contrahit aeruginem si madefiat: sic pariter inimicus, licet reconciliatus videatur et amicitiae splendore coruscet, facile tamen redit ad pristinas inimicitias; radix enim malitiae in ejus animo haeret, quae naturaliter tendit ad erumpendum in solitam obtrectationem et malitiam.

Recte inimicitia comparatur aerugini: primo, quia utraque est defectus et corruptio; secundo, utraque est mordax et corrosiva; tertio, sicut aerugo male olet, ita inimicitia male audit; quarto, utraque amara est et viridis; quinto, utraque est tenax et saepe perpetua; sexto, utraque est acida; septimo, sicut aerugo aes corrodit, ita livor hominem invidum corrodit. Unde Seneca: «Irato breviter devita, inimico diu.»

Nonnulli per «aeramentum» accipiunt speculum, quod olim fiebat ex aere terso et polito. Speculum enim est imago amicitiae: sicut enim imago in speculo sese accommodat objecto, sic amicus voluntati amici se conformat. «Idem velle et idem nolle, ea demum firma amicitia est,» ait S. Hieronymus. At si speculum est aereum, repraesentat amicitiam vitiatam, hypocrisi, dolo et inimicitia velatam: semper enim denuo aeruginem evomit.

Intellige jam dicta, nisi constet inimicum omnem omnino inimicitiam ex animo deposuisse. Jam vero post Christum, Ejus exemplum et gratia dominantur naturae; a Christo enim audimus: «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,» Matth. V, 44. Charitas Christi adeo potens est ut omnes inimicitiae fibras ab animo evellat. Vis vincere inimicum et amicum reddere? Benefac inimico tuo, nec desinas donec igne charitatis tuae ejus hostilitatem accenderis et consumpseris.


Versus 11: Si Humiliatus Vadat Curvus, Adjice Animum Tuum, et Custodi Te ab Illo

Si bene advertas, videbis ejus humilitatem esse temporariam et fictam, eumque nequitiam tantum extrinsecus deposuisse, intrinsecus vero adhuc ejus reliquias et radices servare: perinde ac si speculum aereum defergas, tantum externam superficiem deterges, ex qua rursum tempore solitam aeruginem effundet.

12. «Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne conversus stet in loco tuo, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam.» 13. «Quis miserebitur incantatori a serpente percusso?» Et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus.


Versus 14: Una Hora Permanebit Tecum; Si Autem Declinaveris, Non Supportabit

Iniquus, puta falsus amicus, hora prosperitatis permanebit tecum; si autem a prosperitate declinaveris, et decideris in adversitatem, non perseverabit in amicitia tua, sed deseret te, instar hirundinum, quae verno tempore adveniunt, hiberno avolant. Unde Seneca: «Falsus amicus cum fortuna venit, et cum fortuna abit.»


Versus 15: In Labiis Suis Indulcat Inimicus; et in Corde Suo Insidiatur, ut Subvertat Te in Foveam

Labiis suis dulcia loquitur inimicus, at in corde amaras coquit insidias, quibus te in foveam, id est, in ruinam et exitium, praecipitet. Sic Homerus de Nestore dicit ejus orationem melle fuisse dulciorem. Divinius Psalmista eloquia Dei pronuntiat esse «dulciora super mel et favum,» Psalm. XVIII, 11. Et Salomon: «Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus; novissima autem illius amara quasi absinthium,» Prov. V, 3. Unde tropologice infert Palacius: «Sic ergo caro nostra inimica nostra est; etiamsi dulcia loquatur, etiamsi lacrymas fundat, nequaquam est ei fides habenda: nam insidiatur ut nos in foveam gehennae praecipitet.»


Versus 16-18: In Oculis Suis Lacrymatur Inimicus; et Si Invenerit Tempus, Non Satiabitur Sanguine

Non tantum fictis verbis, sed et oculis blanditur inimicus. Sed data opportunitate nocendi in te hostiliter irruet, teque conficiet, adeo ut sanguine tuo satiari nequeat, donec totum effuderit teque occiderit; imo post mortem tuam in cadaver, sepulcrum, famam, sobolem et familiam tuam saeviet. Magna vis fallendi est in fictis lacrymis. Sic impius Ismael ibat incedens et plorans, itaque decepit octoginta viros, quos illico trucidavit, Jerem. XLI, 6. Hic valet vetus illud: «Oculus columbae in corde serpentino.»

17. «Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem» — non ad ficte condolendum, sed ad vere nocendum tibi. Si in mala incideris, inimicus te praeveniet, priorque illa suscitabit, vel suscitata augebit.

18. «Quasi adjuvans suffodiet plantas tuas» — finget se velle te adjuvare, ideoque lacrymabitur quasi condolens tibi, sed occulte te ruere faciet; perinde ac qui sub plantis alicujus terram suffodit, facit ut ille corruat in fossam subjectam.


Versus 19: Caput Suum Movebit, et Plaudet Manu, et Multa Susurrans Commutabit Vultum Suum

Prae gaudio quod te inimicum suum supplantarit, quod tantopere desiderabat, nictabit capite, manibus plaudet, et occulte multa immurmurans, quae palam proloqui non audet, vultum a ficta prius tristitia in laetitiam commutabit.

Tropologice, haec obvenient peccatori in hora mortis et judicii. Tunc enim diabolus, qui in hac vita blanditur, ei insultabit, eumque accusabit, et a Christo damnatum laetus, plaudens, subsannans et cachinnans abripiet in tartara. Memorabile aeque ac horribile est, quod de plausu daemonis, et planctu Udonis Praesulis Magdeburgensis scribunt. Cum enim Udo impure vivens, coelitus hac voce: «Udo, Udo, cessa a ludo, quia lusisti satis, Udo,» admonitus, nihilominus persisteret, raptus est ad tribunal Christi. Ejus anima ad tartara rapta, Lucifero oblata est, qui ficta urbanitate eam irridens, foedissimis cruciatibus subjecit. Cum Udo prae desperatione blasphemare coepisset, omnes daemones manibus plauserunt, dicentes: «Vere hic meretur nobiscum manere, quia rem nostram optime novit.» Et eum in abyssum demerserunt. Haec qui legis, Udonis exemplo sapias, et diaboli blandas suggestiones, ut mortalis inimici insidias, caveas.