Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XIII


Index


Synopsis Capitis

Docuit cap. XI, vers. 31 et seq., cavendum a doloso: inde cap. XII monuit beneficium conferendum pio, non impio, nec credendum inimico, etiamsi reconciliationem simulet; nunc idem argumentum prosequitur, docetque cavendum a consortio potentum et divitum, ideoque superborum; inde, vers. 12, dat monita, quomodo si quis ab eis vocetur, cum eis agere debeat. Denique, vers. 18, docet conversandum esse cum aequalibus: amicitiam enim et familiaritatem esse debere inter aequales et similes, tum moribus, tum opibus: tales autem non esse divites et pauperes, quorum proinde dissimilem sortem et mores per varias comparationes et antitheses demonstrat. Summa, toto capite docet quam damnosa sint opulentorum et magnatum commercia.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 13:1-32

1. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam. 2. Pondus super se tollet, qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris. 3. Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. 4. Dives injuste egit, et fremet; pauper autem laesus tacebit. 5. Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. 6. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te. 7. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? 8. Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns, derelinquet te, et caput suum movebit ad te. 9. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. 10. Attende ne seductus in stultitiam humilieris. 11. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. 12. Advocatus a potentiore discede: ex hoc enim magis te advocabit. 13. Ne improbus sis, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. 14. Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. 15. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis. 16. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas. 17. Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilabis. 18. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. 19. Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. 20. Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. 21. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. 22. Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem? 23. Venatio leonis, onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. 24. Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper. 25. Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem, cum acciderit, expelletur et a notis. 26. Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superba, et justificaverunt illum. 27. Humilis deceptus est, et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. 28. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. 29. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. 30. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. 31. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. 32. Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.


Pars Prima Capitis: Cave a Consortio Superborum et Divitum


Versus 1: Qui Tetigerit Picem, Inquinabitur ab Ea; et Qui Communicaverit Superbo, Induet Superbiam

Et, id est sic, vel simili modo. Et enim Hebraeis est nota comparationis, quae quia nectit similia, hinc idem valet quod sic, uti videre est passim in Proverbiis. Unde Graeca pro induet superbiam, habent, ὁμοιωθήσεται αὐτῷ, id est, assimilabitur, vel similis fiet ei, puta superbus fiet cum superbo, et sic legit S. Athanasius tractat. De Virginit. Syrus, qui accedit ad picem, ipsa adhaeret manui ejus; et qui communicat iniquo, induit mores ejus, q. d. Sicut pix contacta manui tangentis adhaeret, eique partem sui applicat et agglutinat: sic et iniquitas, qualis maxime est superbia superbi, adhaeret eam tangenti, cum eoque conversanti, illique partem sui applicat et agglutinat, atque per eam, velut picem, eum maculat et inquinat, tum in fama, tum in conscientia: famam enim infamia dedecorat, conscientiam peccato, eoque capitali et gravi conspurcat. Exemplum est in Lucifero, qui superbiam suam omnibus suis angelis affricuit; et in Adamo, qui eamdem in omnes posteros transfudit: hinc tanta ruina angelorum, aeque ac hominum.

Porro apposite vitium, praesertim superbia, comparatur pici: primo, quia utraque colore nigro et atro; secundo, utraque viscosa est, seque aliis agglutinat et affricat; tertio, utraque gravis est odoris et fetida; quarto, pix ardens fumosa est, sic et superbia. Denique superbos manet ignis gehennae, ardens pice et sulphure. Unde Isaias cap. xxxiv, vers. 6: «Convertentur, ait, torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.» Vide Apoc. xxi, vers. 8.

Causa, cur prae caeteris vitiis superbia se affricet communicanti cum superbo, est tum proclivitas naturae corruptae in eam, ac innatus homini amor excellentiae; tum quia superbus tumet turgetque spiritu elationis, eumque ore et gestu, totoque corpore exhalat: itaque eumdem efficaciter aliis aspirat, perinde ac peste laborans, quia ardentem efflat spiritum; hinc eo statim vicinos inficit, pestemque suam aliis afflat. Adde quod superbus videatur esse generosus et magnanimus, itaque se vocet, et a suis vocetur; unde fastus ejus amatur quasi virtus, non vitium: in gula vero, libidine, ira, etc., manifeste se prodit vitium, quod virtutis speciem sibi obtendere nequit: unde mox ut apparet, omnes illud horrent et fugiunt.

Antistrophae Siracidi sunt gnomae Philosophorum: Plutarchi, lib. De Liberis educandis: «Si juxta claudum habites, subclaudicare disces.» Quaerit Aristoteles in Problem., cur lippientibus oculis unius, vicinorum oculi lippire incipiant; ac respondet: «Quoniam oculus pars nostri corporis mobilissima est, caeterarum maxime omnium rei sibi objectae similis reddi potest.» Simili modo in homine mobilissimus est oculus celsitudinis et superbiae, ut, si cujuspiam exemplum ipsum moveat, illico sponte sua moveatur ad superbiam. Sicut ergo morbi qui a spiritu corrupto nascuntur, ut pestis, illico vicinis sui contagium aspirant: sic pariter res sese habet in convictu et conversatione superborum. «Morum ergo scabiem affricat convictor convictori;» et: «Balbutire discit quisquis assidue cum balbo vivit.»

Plutarchus, tract. De Discrim. amici et adulatoris: Tanta, ait, est vis consuetudinis, ut imprudentes etiam imitemur vitia eorum quibuscum vivimus; sicut Platonis familiares ejus latitudinem humerorum imitabantur; Aristotelis amici ejus balbutiem exprimebant; Alexandri Magni familiares cervicis inflexum, et vocis in dicendo asperitatem effingebant. Causam dat Plato, lib. II De Legibus: «Dum quis, ait, cum pravis hominum improborum moribus conflictatur, non odit, sed gaudet magis approbans, quanquam velut per jocum reprehendit, somnians suam ipsius malitiam: tunc profecto necesse est ut similis evadat, gaudens utriscumque gaudeat.»

Praeclare Seneca, lib. III De Ira: «Sumuntur, ait, a conversantibus mores. Et ut quaedam in contractos corporis vitia transiliunt, ita animus mala sua proximis tradit: ebriosus convictores in amorem vini traxit; impudicorum coetus fortem et siliceum virum emolliit: avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem e diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habet mitigent.»

Moraliter, disce hic quam consortia malorum sint cavenda, quia sibi similes, puta malos, efficiunt. Sic qui in monasterio vel congregatione versatur cum imperfectis et dyscolis, multas imperfectiones incurrit. Quare, si sapit, detractores, libertatis amantes, otiosos, tepidos fugiat ut pestes. «Proclivis est malorum imitatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia,» ait S. Hieronymus epist. 7. Et S. Cyprianus, lib. De Spectacul.: «Oculi nostri et aures custodiendae sunt; cito enim in hoc assuescimus, quod audimus, scelere. Etenim vitiorum exempla oppugnant animum, impellunt, immutant, transformant.»

Porro S. Bernardus, serm. 82 in Cant., hanc gnomen adaptat animae, quae ex se caelestis, per appetitum terrenorum facta est terrena et carnalis: «Cur non, ait, quae immortalis facta est, similia sibi immortalia appetit et aeterna, ut quod est, appareat, et quod facta est, vivat? Qui tangit picem (ait Sapiens) inquinatur ab ea: fruendo mortalibus mortalitate se induit et vestem immortalitatis incidente mortis similitudine decoloravit, non exuit.»


Versus 2: Pondus Super Se Tollet, Qui Honestiori Se Communicat; et Ditiori Te Ne Socius Fueris

Honestiori, id est ditiori: honestas enim vocantur opes, quia faciunt hominem in victu et vestitu honestum: est metalepsis et catachresis. Graeca addunt, et fortiori, et ita legendum censet Jansenius. Multi ambiunt aulas et auras magnatum et divitum, ut eorum familiaritate honorati sint, ac dignitates, beneficia, officia et lucra captent. Verum Siracides hic sapienter idipsum dissuadet, quasi afferens pondus, id est, gravamen multiplex, quod in sequentibus per species enarrat. Amicitia enim et convictus, ut sit facilis et jucundus, debet esse inter pares. Unde illud Poetae: «Si vis nubere, nube pari.» Praeclare Seneca in Proverbiis: «Si in clientelam, ait, felicis hominis potentisque perveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est.» Martialis, inter ea «quae vitam faciunt beatiorem,» numerat «pares amicos.» Ubi enim sunt impares, superior vult dominari inferiori, illique multa imperat quae inferior prae metu et pudore recusare non audet; quare potius servus est quam amicus.

Huc facit illud Senecae in Troade: «Grave pondus illum, inquit, magna nobilitas premit.» Sic Euclio apud Plautum Megadoro diviti postulanti filiam suam tenuis fortunae in conjugem, respondet nolle se ut filia apud ipsum velut bovem, asinam agat. Sisyphus, Jovis et deorum amicitiam ambiens, fingitur a Poetis ab iratis diis damnatus ad saxum jugiter volvendum. Quo symbolice significant eos qui potentum amici esse cupiunt, gravia in se expensarum, opprobriorum, servitutum, etc., onera suscipere. Hinc illud: «Procul a Jove, procul a fulmine.» Et illud Horatii: «Dulcis inexpertis cultura potentis amici: expertus metuet.»

Moraliter Rabanus: «Haec, ait, juxta moralitatem nos instruunt, ut semper humilia sectemur, quae superba sunt penitus fugiamus,» ideoque divitum ac potentum consortia abdicemus, nec eorum opes aut pompas miremur. Lacides Cyrenaeus, accersitus ab Attalo rege, respondit, «imagines eminus esse spectandas,» innuens arctam familiaritatem cum principibus minuere virtutis admirationem. Adde et periculum non raro creare. Experiuntur id Confessarii magnatum, principum et divitum, qui praeter molestias illis obsequendi, non raro conscientias suas aeque ac paenitentium periculo aeternae salutis exponunt, dum vel ex metu displicendi eis, vel ex studio placendi, non audent eos monere, sed dissimulant quae dissimulanda non sunt, et laxant non laxanda. Quanto feliciores sunt Confessarii pauperum, qui eos libere monent, facileque ad omnem sanctitatem promovent! Hi domini sunt, illi servi.


Versus 3: Quid Communicabit Cacabus ad Ollam? Quando Enim Se Colliserint, Confringetur

q. d. Si cacabo aeneo allidatur olla lutea sive fictilis, utique cacabus confringet ollam: ita pariter si dives se societ et impingat in pauperem, utique eum collidet; si enim jurgentur, pauper opprimetur a divite. Cacabus ergo aeneus repraesentat potentem et divitem, olla fictilis plebeium et pauperem, vel minus divitem. Eodem cacabi et ollae apologo trecentis pene ante Siracidem annis usus est Aesopus; producit enim fabulam duarum ollarum, unius aeneae, alterius fictilis, quae cum vi fluminis raperentur, et fictilis sibi ruinam metueret, dixit illi aenea: «Ne metuas; curabo enim ego ne tu allidaris aut collidaris.» Cui fictilis: «Sive, inquit, me tecum, sive te mecum fluvius colliserit, utrumque sine tuo, utrumque cum meo fiet periculo: quare decretum mihi est a te disjungi.»

Idipsum reipsa expertus est Aesopus cum Solone. Solon enim, quia Craeso regi Lydorum liberius dixerat, ante mortem neminem censendum esse beatum, a Craeso irato neglectus et rejectus est. Doluit vicem Solonis Aesopus, qui tum Sardibus apud Craesum in honore erat, eumque monuit: «Cum regibus, o Solon, ait, aut nequaquam, aut quam jucundissime agendum.» Cui Solon: «Minime, ait, imo, nequaquam, aut quam optime.»

Ita se res habet apud homines, secus apud Deum. Deo igitur nostro benignissimo aeque ac ditissimo et potentissimo aeterna sit gloria, et gratiarum actio, qui nos homunciones vult sibi esse familiares, nec confringitur olla, sed potius aereus lebes: non enim in cruce nostra fragilitas, sed Christus, Patris opes et fortitudo, fractus est, I Cor. 1, 23.


Versus 4: Dives Injuste Egit, et Fremet; Pauper Autem Laesus Tacebit

Primus hic est modus quo olla a cacabo, id est, pauper a divite et potente, affligitur et confringitur, scilicet quod dives injuria afficiet pauperem, et insuper in eum fremet: pauper autem injuria affectus queri non audebit, sed tacebit, ne graviorem in se divitis iram et noxam concitet. Graeca efficacius pro tacebit habent orabit, supplicabit, q. d. Pauper licet sit laesus a divite, ei tamen frementi supplex erit, ut ejus indignationem leniat et benevolentiam conservet. Alludit ad Prov. xviii, 23: «Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.» Sic et Syrus, «dives enim peccat, et dissimulatur; et pauper peccat, et animadvertitur,» juxta illud Juvenalis: «Dat veniam corvis, vexat censura columbas.» Dives ergo inter pauperes est sicut leo inter animalia: sicut enim leo grassatur in quaelibet, nullumque ei se audet opponere, sed omnes etiam ferae ei se submittunt et permittunt: sic et dives grassatur in pauperes, nemoque ei contradicere valet vel audet. Quocirca Diogenes asserebat divitias nihil aliud esse quam velamenta malitiae: divites enim, cum nihilo sint aliis meliores, omnia sibi licere putant.


Versus 5-8: Si Largitus Fueris, Assumet Te; et Si Non Habueris, Derelinquet Te

Secundus est hic modus quo cacabus ollam, id est, dives pauperem affligit, quod scilicet opes et crumenam ejus emungat. Divites enim uti superbi, ita avari sunt. Quocirca S. Ambrosius et Beda, imo S. Spiritus divites avaros comparat hirudini, sive sanguisugae, quia sicut illa sanguinem hominis, sic illi facultates pauperum exsugunt. Hinc illud Horatii: «Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo.»

6. «Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te» — a se evacuato, depauperato et exhausto. Syrus: «Si habueris, jucundas faciet confabulationes suas tecum, et exinaniet te, et ipse non compatietur, donec faciat voluntatem suam tecum.» Tertius est hic modus quo dives pauperem affligit, labores ejus devorando, eum evacuando, idque sine suo labore; laborem enim relinquit pauperi, fructum vero ejus sibi otiosus et delicatus usurpat. Quocirca Solon dicebat opulentiam esse matrem saturitatis, saturitatem ferociae ac violentiae. Divitias comitatur luxus, luxus exit in tyrannidem.

7-8. «Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridebit te.» Quartus est hic modus quo dives pauperem confringit, q. d. Si dives tua opera indigeat, eam poscet; sed decipiet te, quia arridens spem dabit narrando bona quae potest et vult conferre tibi. Excipiet te opipare, ut tu illum etiam opipare reinvites, ac sic exinaniat et derideat te.


Versus 9-11: Humiliare Deo, et Exspecta Manus Ejus

9. «Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.» Noli, o pauper, dum eges, te diviti vana promittenti nimis humiliare, eique supplicare; sed Deo esto humilis et supplex, qui vere praestat quod promisit, et neminem se invocantem deserit. Humilitas proprie est virtus divinae debita majestati, ait S. Bernardus. Unde S. Petrus, epist. I, cap. V, 6: «Humiliamini, ait, sub potenti manu Dei.» Deus jam incarnatus humilitatem summam exemplo docuit magis quam verbo, dicens: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris,» Matth. XI, 29.

Porro S. Anselmus, lib. De Similit., cap. C et seq., septem recenset gradus humilitatis: primus est, culpam non occultare, sed agnoscere; secundus est, de ea dolere; tertius, eam confiteri; quartus, ut hoc ipsum quod confitemur, ita esse persuadeamus; quintus, ut talem se ab aliis judicari consentiat; sextus, ut, cum ei aliqua injuria fit, ita eam suscipiat patienter, quasi commodum sibi magnum fieret; septimus, non tantum tunc non murmurare, sed et vindictam Dei amare, eique gratias agere.

10-11. «Attende ne seductus in stultitiam humilieris. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.» Sicut est nimia justitia, de qua dicitur Eccle. XVII: «Noli esse justus multum,» sic est et praepostera nimiaque humilitas. Non negat Siracides quin pauper possit diviti humiliari, ab eoque opem petere; sed jubet ne ita ei humilietur, ut omnes spes suas in eo reponat, neglecto et posthabito Deo: ne ita totus confidat in homine, ut ab eo suspensus pendeat oblitus Dei sui; sed potius Deo fisus, parvi aestimet hominum subsidia, juxta illud: «Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus,» Psal. cxvii, 9.


Pars Secunda Capitis: Quomodo Agendum Sit cum Potentibus


Versus 12-13: Advocatus a Potentiore Discede; Ex Hoc Enim Magis Te Advocabit

Sensus est: Si potens te ad mensam vel amicitiam vocet, ne propere accedas, sed modeste discede; hac enim ipsa modestia ille trahetur ut te magis et saepius vocet. 13. «Ne improbus sis, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.» Prudenter medium tene: ne nimis te ingeras, ne extrudaris et contemneris; neque nimis te elonges, ne tui obliviscatur. Sicut Alexander Magnus rogatus, «quomodo ad principem sit accedendum?» respondit: «tanquam ad ignem, ut neque ad eum valde prope accedas, ne comburaris; neque longe nimis abscedas, ne frigeas, et non calefias.»


Versus 14-16: Ne Retineas ex Aequo Loqui cum Illo

14. «Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.» Potens, sub specie amicae conversationis, arcana tua eliciet et contra te adhibebit. 15. «Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis.» Quod illi in fide credideris, pro armis contra te adhibebit cum opportunum fuerit. 16. «Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas.»


Versus 17: Audiens Vero Illa Quasi in Somnis Vide, et Vigilabis

Id est: Cum audis blandas voces potentis, eas velut in somnis considera — cum distantia et discretione — et vigilabis, nec decipiaris. Cum audis interrogata principis, noli dormitare, et oscitanter respondere, ne verbis tuis improvide prolatis capiaris et illaquearis; sed esto similis ei qui in somnis videt aliquod grave malum vel periculum sibi imminens, ideoque illico somnum discutit et evigilat.


Versus 18: Omni Vita Tua Dilige Deum, et Invoca Illum in Salute Tua

Monitis contra fiduciam in potentibus propositis, lectorem ad verum auxilii fontem dirigit: Deum. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Deus enim solus est vere fidelis amicus qui numquam deserit eos qui in Ipso confidunt, dissimiliter potentibus hujus saeculi qui pauperes utuntur et abjiciunt. Ne periculum bonorum vel vitae incurras, cura ut per omnem vitam Deum diligas, eumque invoces; ipse enim se diligentes et invocantes tuetur et dirigit, ut salvi et incolumes per quaevis pericula incedant.


Pars Tertia Capitis: Consortium Similium cum Similibus


Versus 19-20: Omne Animal Diligit Simile Sibi; Sic et Omnis Homo Proximum Sibi

Ex generali principio quod simile cum simili conversetur, Siracides practicam colligit conclusionem, amicitiam et familiaritatem debere esse inter aequales. Aristoteles docet amicitiam in aequalitate et similitudine consistere, amicos enim idem velle et idem nolle. Hinc omne animal naturaliter suum genus quaerit: columbae cum columbis, corvi cum corvis, lupi cum lupis. Sic et inter homines: milites cum militibus, docti cum doctis, mercatores cum mercatoribus. Quia similitudo est mater amoris, et aequalitas nutrix amicitiae. Rationem a priori dat Aristoteles lib. I Ethic.: «Quoniam, ait, quod secundum naturam est, jucundum est, omniaque genera inter se conjuncta secundum naturam conjuncta sunt; idcirco ut plurimum quae similia sunt ac genere conjuncta, jucunda sunt, ut homo homini, equus equo.»

Tropologice, sicut creatura suo simili delectatur, sic et Creator. Vis placere Deo? Stude quotidie magis magisque Ei assimilari, in divinis Ejus attributis: sapientia, bonitate, justitia, puritate, integritate, sanctitate. Vis placere Christo? Imitare Ejus humilitatem, patientiam, crucem, caritatem. Ipse enim ait: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde,» Matth. XI, 29. Et Apostolus, Eph. V, 1: «Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.»

Moraliter, similitudo et aequalitas actionum in communitatibus conciliat amorem et benevolentiam aliorum, singularitas vero odium parit. Quocirca quisquis in monasterio vel congregatione vult amari, et pacifice cum aedificatione vivere, sequatur mensam communem, vestem communem, occupationes communes, exercitationes communes. Qui enim singulares esse et videri volunt, seque ab aliis separant, omnibus sunt odiosi.


Versus 21-24: Si Communicabit Lupus Agno Aliquando, Sic Peccator Justo

21. «Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.» Tanta est discordia et odium inter lupum et ovem, ut etiam post mortem perseveret: «Mortuas enim oves mortuum lupum metuunt,» ait Oppianus. In probationem, chordae ex intestinis lupi et ovis in lyra nunquam consonant, sed semper dissonant. Quin si tympanum ex pelle lupina percutiatur, tympanum ex pelle ovina ne percussum quidem sonabit. Hinc impius Zizka, haereticorum in Bohemia dux, jussit post mortem ex pelle sua tympanum fieri, ut eo percusso Catholici e praelio fugerent perterriti. Quo ipso facto lupum imitatus est, seque lupum gregis Domini, id est haereticum, declaravit, juxta verbum Christi: «Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces,» Matth. VII, 15.

Similiter pauperem compares cervo timido, et divitem superbum lupo vel leoni, juxta illud Martialis: «Dente timetur aper, defendunt cornua cervum: quid sumus imbelles praeda nisi?»

Ex dictis collige quam magna et magnifica et potens sit gratia Dei et Christi nostri, quae res tam contrarias inter se in caritate jungit et unit, juxta Isaiam cap. xi, vers. 6: «Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit.» Quod S. Franciscus ad litteram praestitit Eugubii, lupum insigniter noxium mansuefaciens, ut per urbem quotidie innoxius incederet.

22. «Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?» 23. «Venatio leonis, onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.» 24. «Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper.»


Versus 25-29: Dives Commotus Confirmatur ab Amicis Suis; Humilis Autem Cum Acciderit, Expelletur

25. «Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem, cum acciderit, expelletur et a notis.» 26. «Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superba, et justificaverunt illum.» 27. «Humilis deceptus est, et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.» Hic Siracides acutam depingit antithesin inter modum quo mundus tractat divites et modum quo tractat pauperes. Cum dives loquitur, etiam stulte, omnes applaudunt; cum pauper sapienter loquitur, nemo audit.

28-29. «Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.»


Versus 30: Bona Est Substantia, Cui Non Est Peccatum in Conscientia; et Nequissima Paupertas in Ore Impii

Divitiae per se non sunt malae sed bonae, modo eas comitetur conscientia munda, a peccato libera. Paupertas autem vocatur «nequissima in ore impii,» quia impius homo, pauper existens, Deo maledicit et sortem suam execratur, paupertatem suam non suis peccatis vel inscrutabili Dei providentiae, sed divinae injustitiae tribuens.


Versus 31-32: Cor Hominis Immutat Faciem Illius, Sive in Bona, Sive in Mala

31. Cor, id est interna dispositio et conscientia hominis, immutat faciem ejus externam. Conscientia bona producit faciem serenam et hilarem; conscientia mala producit faciem turbatam, iratam, vel tristem. Unde praeclare Cicero, lib. III De Orat.: «Omnis, inquit, motus animi suum quemdam a natura habet vultum, et sonum, et gestum. Animi imago vultus est, indices oculi.» Et De Petit. consul.: «Vultus, inquit, ac frons animi est janua, quae significat voluntatem abditam ac retrusam.»

32. «Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.» Intellige faciem bonam constanter jugiterque bonam, id est serenam et hilarem; hanc enim difficile est invenire. Exemplum est in S. Antonio, qui, ut scribit S. Athanasius, jugiter erat vultu laeto, adeo ut ex eo solo unus ipse inter tot millia monachorum agnosceretur ab iis qui eum non norant, nec viderant.