Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
In fine capitis praecedentis ostendit quanto studio studiosus sapientiae sectetur sapientiam, ut illi appropinquet; nunc vicissim ostendit quanta benevolentia eidem sapientia occurrat, quantaque dona et gratias ei conferat. Inde, vers. 7, declarat sapientiam fugere stultos, superbos, dolosos et mendaces; ambire vero sensatos, humiles, sinceros et veraces. Denique, vers. 11, docet sapientiam et Deum non esse auctorem peccati, utpote quod exsecratur, sed cuique dedisse liberum arbitrium, ut eligat bonum vel malum, vitam vel mortem. Igitur hic insignis est descriptio liberi arbitrii, in cujus potestate est eligere sapientiam vel stultitiam, id est, virtutem vel peccatum.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 15:1-22
1. Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est justitiae, apprehendet illam, 2. et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3. Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur; 4. et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, 5. et in medio Ecclesiae aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum. 6. Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum. 7. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. 8. Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. 9. Non est speciosa laus in ore peccatoris: 10. quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei stabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. 11. Non dixeris: Per Deum abest; quae enim odit ne feceris. 12. Non dicas: Ille me implanavit; non enim necessarii sunt ei homines impii. 13. Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. 15. Adjecit mandata et praecepta sua: 16. si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. 17. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. 18. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi; 19. quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. 20. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: 22. non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
Pars Prima Capitis
Versus 1: Qui timet Deum, faciet bona
1. QUI TIMET DEUM, FACIET BONA, — jam dicta opera bona et sancta faciet, ut iis placeat Deo, cap. praecedenti, vers. 11, 17, 21, 23 et sequent., ejusque gratiam demereatur; nimirum, meditabitur justitiam, cogitabit circumspectionem Dei, scilicet opera beneficentiae, justitiae, vestigationis sapientiae; sed maxime dicta vers. 22, ubi Complutenses legunt, beatus qui in sapientia meditabitur bona, et in intellectu suo disseret sancta. Eo enim alludit: haec enim sunt bona quae faciet is qui timet Deum, q. d. Timens Deum quaelibet respiciet per fenestras sapientiae, figet palum in pariete domus sapientiae, etc. Quocirca pro bona, Graeca habent auta (Noster legit agatha), ipsa, scilicet quae jam dixi. Est enim hic versus quasi anacephalaeosis et summaria repetitio totius cap. praecedent. Unde aliqui Latini legunt faciet illud, scilicet jam dictum.
ET QUI CONTINENS (id est, compos) EST JUSTITIAE, APPREHENDET ILLAM, — scilicet sapientiam, de qua toto cap. praecedenti fuit sermo. Ostendit quae sint vestigia, per quae vestigandam dixit sapientiam, docetque ea esse timorem Dei et opera justitiae; ideoque timentes Deum, et operantes justitiam, apprehendere sapientiam cum omnibus ejus donis jam dictis, scilicet, ut per eam protecti, securi vivant vitam quietam, hilarem, sanctam, et bonis omnibus abundantem. Graeca habent, qui timet Dominum, faciet illa; et qui compos est scientiae legis, comprehendet eam; Tigurina, qui Dominum reveretur, faciet haec; et cognitionem legis adeptus, hanc apprehendet; Syrus, qui timet Deum, faciet ita; et qui docet legem, ambulabit in ea. Pro continens Graece est ἐγκρατής, id est compos, sive qui tenet justitiam. In uno vetusto codice est, ὁ εἰληφὼς γνῶσιν νόμου εὑρήσει αὐτήν, id est, qui acceperit cognitionem legis, inveniet eam, scilicet sapientiam. Sensus est, q. d. Qui timet Deum, ejusque legem adimplet (quod est, facere justitiam, sive jus et justum a lege praescriptum), hic apprehendet sapientiam. Non enim sola speculatione et cognitione, sed praxi et operatione legis cognitae, acquiritur sapientia haec vera et practica. Repetit et inculcat id quod dixit cap. 1, 33: «Concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit eam tibi.» Siracidi succinit Ananias in Pirke Avoth, id est in Sententiis Patrum, cap. III: «Omnis homo, inquit, qui plus habet operum quam sapientiae, ejus sapientia permanet; qui autem e contrario plus habet sapientiae quam operum, ejus sapientia diuturna et stabilis esse nequit.» Ibidem R. Eleazar: «Qui, inquit, sapientia plus quam bonis operibus abundat, cui similis est? Utique arbori multis frondibus luxurianti, paucis autem radicibus in terra fixae. Adest ventus, repentino impetu illa concutitur, ac tandem funditus evertitur, sicut ait Jeremias, cap. XVII, 6: Erit quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum; sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis. Qui autem operibus bonis supra sapientiam affluit, cui similis est? utique arbori paucis quidem onustae ramis, sed multas ad terram radices mittenti. Nam, etsi vis magna ventorum eam succusserit, nullatenus loco movebitur, juxta illud Jerem. ibidem: Erit tanquam lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas; et non timebit, cum venerit aestus, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.»
Porro, quo magis crescimus in justitia, eo magis apprehendimus sapientiam, magisque bonorum ejus participes efficimur. Tò ergo apprehendet significat actum non solum inchoatum, sed et crescentem ac perfectum: quanto enim quis magis timet et reveretur Deum, eique per bona justitiae opera placere satagit, tanto magis apprehendit sapientiam, fitque sapientior. Quod cuique summe conandum est, ut Christum ducem suum sequatur, de quo scribit S. Lucas cap. II, 52: «Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia, apud Deum et homines.» Ita Rabanus: «Quanto, ait, quis sollicitior est in custodia mandatorum Dei, et studiosior in justa conversatione, tanto largius gaudet in sapientiae perceptione.» Horum omnium causa est timor Dei: «Qui enim, ait Noster Alvarez tract. De Timore, in timore Domini fuerit radicatus, is ab ipso timore sollicitabitur, ne otiosus et deses maneat, sed jugiter in sanctas actiones incumbat. Qui autem per exercitationem bonorum operum, justitiam ac virtutem apprehenderit, is sapientiam quoque, et Dei sapidam notitiam apprehendet. Quare timor ad omnia bona, quae ad actionem et contemplationem pertinent, suam dominationem extendit.» Unde S. Bernardus, serm. De Donis Spiritus Sancti, cap. 1: «Prima, inquit, gratia est timor Domini. Qui hanc habet gratiam, omnem odit iniquitatem, juxta illud Psalmistae: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; et alio loco: Omnem viam iniquitatis odio habui. Scriptum namque est: Timor Domini odit malum. Et item: Time Deum, et recede a malo. Et de Job dicitur: Vir timens Deum, et recedens a malo. Sine hac gratia, prima gratiarum, quae totius religionis exordium est, nullum bonum pullulare vel manare potest. Sicut enim securitas vel desidia causa est et mater omnium delictorum, sic timor Domini radix est et custos omnium bonorum.» Et S. Ephrem De Timore Dei, tom. I: «Qui timorem, inquit, Dei obtinet, huc illucque non evagatur animo, sed Dominum suum exspectat, ne forte repente veniat, ipsumque negligentia torpentem et imparatum offendat, separetque. Qui Deum timet, non est expers curae ac sollicitudinis; semper enim vigil est ac sobrius. Qui timet Dominum, immodico non est deditus somno; vigilat enim et adventum Domini sui exspectat. Cui timor Dei est, in nullo se negligentem praebet, ne Dominum suum offendat. In quo timor Dei est, inertiae atque desidiae non se tradit; semper enim sua diligenter curat, ne condemnetur a Domino. In quo est timor Dei, semper quae Domino suo placent, probat, eaque amplectitur et perficit; ut, cum Dominus ejus venerit, in multis ab eo laudetur: plurimorum enim bonorum causa est timor Dei possidentibus illum.»
Versus 2: Obviabit illi quasi mater honorificata
2. ET OBVIABIT ILLI QUASI MATER HONORIFICATA, ET QUASI MULIER A VIRGINITATE SUSCIPIET ILLUM, — quae scilicet non a viduitate, sed a virginitate, id est virgo, ducta est, factaque mulier, id est uxor. Unde Graece est, ὡς γυνὴ παρθενίας, id est, tanquam uxor virginitatis, quae scilicet in virginitate, id est virgo, ei desponsata est, factaque conjux; ideoque mariti moribus obsequitur, seseque facile conformat, et idcirco tenere diligitur. Graeca non habent tò honorificata; sed haec tantum, tanquam mater obviabit ei, et quasi uxor virginitatis excipiet eum; Tigurina, et eum tanquam uxor virgo ducta excipiet, q. d. Quanto honore, amore, suavitate et gaudio virgo sponsa excipit suum sponsum, cui recens desponsata est, tanto pariter sapientia excipiet sui studiosum, qui ejus amplexus et connubium ambit. Syrus, sicut mulier adolescentiae, quae ducitur in adolescentia, appropinquabit illi.
Significat occursum sapientiae, scilicet, sapientiam se quaerentibus occurrere mira promptitudine et benevolentia, per duas similitudines, matris scilicet honorabilis, et uxoris virginis; idque, Primo, quia nulli sunt tam intensi amores in mundo quam matris erga filium, et virginis sponsae erga sponsum. Hosce, imo multo majores, sapientia divina suo hospiti demonstrabit: majores, inquam, tanto, quanto major est spiritus quam caro, Deus quam homo, coelum quam terra. Hos amores sentiebat ille qui dixit: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum,» Psal. LXXXIII, vers. 7; et: «Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum,» Psalm. XLI, vers. 3.
Secundo, quia in utroque honor miscetur amori, ita ut nec amor minuat reverentiam, nec reverentia amorem. Mater enim honorata, v. g. regina, filiis suis occurrens, eos amanter amplectitur ut mater, honorifice ut regina. Similiter virgo sponsa occurrit sponso casto amore, ut sponsa, sed et reverenter ac pudibunda quasi virgo. Itidem facit sapientia suis discipulis.
Tertio, quia uterque amor continet amoris delicias, quae mentem consolatione adimplent, et voluptate quasi exsaturant: mater enim materno amore filiis quasi visceribus suis occurrens omnem suum affectum, ac seipsam quasi totam in eos effundit: itidem facit virgo sponsa erga sponsum. Idem facit Deus, Deique sapientia et gratia, juxta illud (quo alludit hic Siracides) Isaiae LXVI, vers. 13: «Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos; videbitis, et gaudebit cor vestrum;» et vers. 11: «Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus, etc.; ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.» Porro tantus est amor Dei ejusque sapientiae et gratiae erga homines, ut non solum se quaerentibus occurrat, sed et non quaerentes, imo fugientes et aversantes, insequatur, eosque ad se alliciat et invitet, imo cogat. Quam ergo ingrati, inhumani, stolidi et barbari sunt, qui Deum adeo sui amantem negligunt, imo contemnunt et spernunt, adeoque contra eum pugnant!
Quarto, Rabanus: «Merito, ait, sapientia mater nuncupatur propter gratiam nutrimenti, et virgo propter speciem pulchritudinis, et sanctitatem castitatis, quoniam nihil est in ea immundum, neque coinquinatum. Ipsa est enim candor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius; et per ipsam sanati sunt quicumque Deo placuerunt a principio.» Hoc est quod ait Sapiens, cap. VI, vers. 13: «Clara est et quae nunquam marcescit sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.»
Ratio est, quia sapientia Dei est ejus bonitas; bonitatis autem est se ultro communicare: bonum enim est sui diffusivum; bonitas autem infinita infinite desiderat se communicare et diffundere. Talis est bonitas Dei et sapientiae increatae. Sapientiam quasi matrem sequantur ejus filii, puta sapientes et doctores, ut, scilicet, facile suam sapientiam, dona et gratias aliis communicent: ad hoc enim ea a Deo acceperunt, et per hoc magis ea augebunt, tum quia qui docet alios, docet seipsum; tum quia quo quis alacrius et diligentius docet alios, eo magis docetur a Deo; tum quia Deus liberalitate se vinci non patitur, sed liberali liberalius erogat, ut liberalior in alios esse pergat.
Allegorice B. Virgo, aeternae Sapientiae, puta Christi Domini, genitrix, justis eam invocantibus occurrit quasi mater honorificata, ut eam appellat S. Ildefonsus, serm. 1 De Assumpt., ac S. Bonaventura in Psalterio Virginis. Et recte: nam primo, ipsa est mater Dei, sive Deipara, qui post Deum summus est honoris titulus; secundo, quia eam honoravit Filius Deus, cum in terra se illi quasi matri subjecit: rursum in coelo honoravit eam, collocando a dextris suis. Cujus typus fuit in Salomone, qui simili modo honoravit Bethsabee matrem suam, III Regum, cap. II, vers. 19: «Surrexit, inquit, rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus.» Nam, ut ait Methodius, oratione De Purificatione: «Qui dixit: Honora patrem et matrem, ut decretum a se promulgatum observaret, omnem gratiam matri et honorem impendit;» tertio, quia ipsa est mater omnium fidelium et Sanctorum. Unde a Patribus vocatur, «mater viventium,» sicut Eva vocatur «mater morientium;» quia, ut ait S. Epiphanius, haeresi 78, «a Maria haec vita mundo genita est, ut viventem gigneret, et fieret Maria mater viventium.»
Exemplum illustre et rarum est in Vita B. Hermani Josephi Ordinis Praemonstratensis. Hic enim a puero B. Virgini apprime devotus, eam per omnem vitam expertus est matrem honorificatam; quae proinde assidue ei pecunias ad victum et vestitum procurabat, morbos sanabat, tentationes fugabat, ac in omnibus aderat, et de cunctis rebus ad salutem opportunis velut pia et liberalis mater providebat: quin et eum in sponsum accepit, nomenque sponsi sui, scilicet Joseph, ei indidit. Lege Vitam ejus, et miraberis tantam tantae matris in suos clientes dignationem et pietatem. Exstat Vita ejus apud Surium ad diem septimum aprilis, in ultima (quae valde adaucta est a Mosandro) editione Coloniensi.
Versus 3: Cibabit illum pane vitae et intellectus
3. CIBABIT ILLUM PANE VITAE ET INTELLECTUS, ET AQUA SAPIENTIAE SALUTARIS POTABIT ILLUM. — Tò vitae et salutaris desunt in Graeco; sic enim habet, cibabit illum pane συνέσεως (id est intelligentiae), et aqua sapientiae potabit eum. Dixit vers. praeced. sapientiam sui studiosis occurrere amicissime, quasi matrem et quasi sponsam; nunc hujus occursus effectus fructusque significat: primus est, quod eum cibabit et potabit sicut mater cibat filios, praesertim infantes et parvulos, et sicut sponsa prandium mensamque instruit sponso.
Porro intellectus, sive intelligentia, et sapientia idem sunt, licet etymo et connotato differant. In rebus enim spiritalibus, uti in mente, idem est cibus et potus; sicut idem est auditus, visus et gustus. Una enim eademque mens, sive intellectus, omnes sensus eminenter in se continet, omniumque vices et actus obit. Sensus ergo est, q. d. Sapientia mentes suorum cibat et potat, id est, pascit pane et potu spiritali, puta intelligentia et sapientia, hoc est, seipsa suisque dogmatibus, institutis et praeceptis, quae salutem et vitam gratiae et gloriae ei conferunt.
Allegorice Christus, qui est Patris nostraque sapientia, seipso quasi pane divino nos realiter pascit in Eucharistia, itaque nos vivificat, et faciet resurgere ad vitam immortalem, juxta illud Joan. VI, vers. 33: «Panis Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo.» Et vers. 35: «Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet unquam.» Et vers. 51: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.» Rursum aqua sapientiae salutaris est Spiritus Sanctus, ejusque dona et gratiae, de quo Christus Joan. IV, vers. 13: «Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.»
Sane S. Catharina Senensis ex sacra Synaxi tantum robur mentis et corporis hausit, ut nulla re mundi turbaretur aut moveretur, imo ut sine cibo corporali viveret fortis et vegeta. Rursum Martyres invictum in quibuslibet tormentis robur adepti sunt ex S. Eucharistia, quam proinde domum deferebant, et in periculo persecutionis sumebant, ut liquet ex Tertulliano, S. Cypriano et aliis. Hujus rei figura fuit manna, quod aluit et corroboravit Hebraeos ad omnes itineris et bellorum labores per 40 annos in deserto. Et panis subcinericius ab angelo datus Eliae, cujus virtute Elias ambulavit per 40 dies et noctes usque ad montem Dei Horeb, ac animose opposuit se impietati Jezabelis et Achab, quos antea timidus fugiebat, III Reg. XIX, vers. 8 et seq.
Versus 3-4: Firmabitur in illo, et non flectetur
3 et 4. ET FIRMABITUR IN ILLO, ET NON FLECTETUR: ET CONTINEBIT ILLUM, ET NON CONFUNDETUR. — Secundus est hic effectus et fructus sapientiae suo discipulo occurrentis, scilicet, quod pascat illum non per modum transeuntis, sed in eo se firmet et maneat; ipsumque confirmet in vero et bono, nec ad falsum et malum eum inflecti sinat: quare in virtute continet illum, ne cadat in vitium, itaque confundatur et pudefiat. Sapientia ergo mentem fulcit et firmat, sicut theriaca fulcit corpus, ut a peste grassante infici laedique nequeat. Et sicut balsamum corpora mortua corroborat, ut ea corrumpi et tabescere non sinat, quia sua vi et vigore permeat per omnes eorum venas, partes et meatus, itaque ea sibi similia et incorrupta efficit: simili modo sapientia, sua vi penetrans omnes animae sinus, eos in bono integros et incorruptos conservat.
Ratio a priori est: Prima, quod sapientia menti et per mentem voluntati, sapientes suggerat rationes et motiva ad constantiam et fortitudinem: ut, quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quod nobile sit pati pro virtute et pro Deo, quod Deus patientes pro se corroboret, praemiet et coronet. Secunda, quod sapientia sit ipsa prudentia et virtus; virtus autem a viro dicitur quasi virilitas, ait Cicero II Tusculan., et proprie fortitudinem significat, quod viro propria sit fortitudo. Tertia, quod sapientia suggerat modum adipiscendi gratiam, quae mentem corroboret per Sacramenta, praesertim panis Eucharistici.
Versus 4: Exaltabit illum apud proximos suos
EXALTABIT ILLUM APUD PROXIMOS SUOS. — Graece, παρὰ τοὺς πλησίον αὐτοῦ, quod alii vertunt, supra proximos suos. Sapientia enim facit ut sapiens inter indoctos et insipientes emineat, velut sol inter planetas, qui ab illo lucem participant, velut oculus inter membra quae illuminat, velut rex in populo, velut doctor inter discipulos. Ita sapientia exaltavit S. Petrum, ut a fidelibus coleretur quasi Dei interpres; et S. Paulum, ut a Lycaoniis adoraretur ut Deus, et vocaretur Mercurius, Act. XIV, 11, ac caeteros Apostolos virosque Apostolicos; adeo ut reges et principes eos quasi homines coelestes venerarentur, juxta illud: «Erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent,» Isaiae XLIX, vers. 23.
Versus 5: In medio Ecclesiae aperiet os ejus
5. ET IN MEDIO ECCLESIAE APERIET OS EJUS. — Haec est tertia dos et fructus sapientiae, scilicet, quod sui studiosos non tantum sapientes, sed et aliorum doctores constituat. Audi Rabanum: «Eleganter, inquit, expressit formam Apostolorum et praedicatorum sancti Evangelii, quos divina Sapientia, Christus videlicet, qui est Dei virtus et sapientia, universae praeposuit Ecclesiae, et prae caeteris fidelium turbis in arce dignitatis collocavit. Hunc ergo coetum eximium Doctorum divina potentia intus spiritus sui gratia illuminavit, et foris copiam elocutionis administravit, ut bonum quod ipsi intelligebant mente, aliis facundo exponerent sermone.»
Quocirca haec Siracidis verba legit Ecclesia in officio divino S. Joannis Apostoli, et in Introitu Missae Doctorum. S. Joannes enim recumbens in pectore Christi, inde hausit eximiam sapientiam, qua non tantum caeteros fideles, sed et Apostolos superavit; unde omnes Asiae Ecclesias, quasi sol illuminavit, praesertim dum illud ter sacrum Divinitatis et Trinitatis arcanum initio Evangelii intonuit: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Hinc et Apocalypsim conscripsit, «quae tot habet sacramenta quot verba,» ait S. Hieronymus. Quamobrem merito ipse unus prae aliis meruit cognomen Theologi.
ET ADIMPLEBIT ILLUM SPIRITU SAPIENTIAE ET INTELLECTUS, ET STOLA GLORIAE VESTIET ILLUM. — Hic versus jam deest in Graeco et Syro. Explicat quomodo sapientia sui discipuli aperiat os in Ecclesia, nimirum infundendo ei plenitudinem sapientiae in corde, quam ore eructet. Sophistae enim jactantes sapientiam, eam ore ostentant, quam in corde non habent: at sapientes plus sapientiae habent in corde, quam ore exprimant. Sophistae ergo sunt similes canalibus, qui nihil aquae retinent, sed totam quam receperunt, effundunt: sapientes vero similes sunt conchis quae prius sese implent, deinde quod reliquum est aquae, alio emittunt. Audi S. Bernardum serm. 18 in Cant.: «Si sapis, inquit, concham te exhibebis, et non canalem. Hic siquidem pene simul et recipit, et refundit: illa vero donec impleatur, exspectat, et sic quod superabundat, sine suo damno communicat, sciens maledictum qui partem suam facit deteriorem, etc. Verum canales multos hodie habemus in Ecclesia, conchas vero perpaucas. Tantae charitatis sunt per quos nobis fluenta coelestia emanant, ut ante effundere quam infundi velint, loqui parati quam audire, prompti docere quod non didicerunt, et aliis praeesse gestientes, qui seipsos regere nesciunt.»
Haec est ergo quarta dos et fructus sapientiae.
Versus 6: Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit
6. JUCUNDITATEM ET EXSULTATIONEM THESAURIZABIT SUPER ILLUM, ET NOMINE AETERNO HAEREDITABIT ILLUM. — q. d. Copiosum gaudium instar thesauri coacervabit super illum, ac faciet ut nomen aeternum, id est, fama et celebritas aeterna, quasi haereditas, tum in terra, tum in coelo ei obtingat; nimirum «tibicen fortunae est virtus.» Gaudet enim sapiens sua sapientia, velut thesauro pretiosissimo; gaudet et sua doctrina, qua discipulos erudit, sapientes sanctosque efficit. Nam «in memoria aeterna erit justus,» Psalm. CXI, 7. Alludit ad Isaiae LVI, vers. 5: «Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.»
Est haec quinta sapientiae dos et fructus, quod exhilaret sapientem, ejusque nomen aeternet, juxta illud Sapient. VIII, 13: «Habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam.»
Secunda Pars Capitis, Qua Docet Sapientiam Non Occurrere Stultis, Superbis, Dolosis Et Mendacibus, Sed Sensatis, Humilibus, Sinceris Et Veracibus
Versus 7: Homines stulti non apprehendent illam
7. HOMINES STULTI NON APPREHENDENT ILLAM, ET HOMINES SENSATI OBVIABUNT ILLI; HOMINES STULTI NON VIDEBUNT EAM: LONGE ENIM ABEST A SUPERBIA ET DOLO. — Stultos practice vocat peccatores, qui stulte sequuntur suam concupiscentiam, ac mundanos honores, opes, delicias: hi veram sapientiam practicam non apprehendunt, quia haec sita est in mundi contemptu, et concupiscentiae mortificatione: ipsa enim docet amare spiritalia et coelestia, ac spernere carnalia et terrena. Quocirca sensati, id est prudentes, qui idipsum intelligunt et sapiunt, obviabunt illi; stulti vero et insensati, sive imprudentes, adeo longe absunt ab illa, ut ne quidem illam videant: illa enim fugit superbiam et dolum, quae sunt vitia stultorum mundi hujus sectatorum.
Stultos ergo vocat peccatores, praesertim superbos et dolosos, subdit enim: «Longe enim abest a superbia et dolo.» Ambis igitur sapientiam? esto humilis et sincerus: dum enim studes humilitati, studes sapientiae. Hoc est quod ait Salomon Sapient. I, 4: «In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum,» graece, δόλον, id est dolum, fictionem. Et Proverb. VIII, 13: «Arrogantiam, et superbiam, et os bilingue detestor.» Et Christus de Spiritu Sancto, qui est spiritus sapientiae et veritatis, ait: «Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem (o sensati Apostoli) cognoscetis eum, qui apud vos manebit, et in vobis erit,» Joan. XIV, 17. Et: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus (juxta carnem et mundum), et revelasti ea parvulis,» Matth. XI, 25.
Versus 8: Viri mendaces non erunt illius memores
8. VIRI MENDACES NON ERUNT ILLIUS (sapientiae) MEMORES: ET VIRI VERACES INVENIENTUR IN EA, ET SUCCESSUM HABEBUNT USQUE AD INSPECTIONEM DEI. — Explicat quod dixit vers. praeced., sapientiam abesse a superbia et dolo: superbos enim et dolosos vocat mendaces; utrique enim multa mentiuntur: superbi quidem de sua excellentia, ut se extollant; dolosi vero de suis machinationibus, ut alios fallant. Dicit ergo mendaces non esse memores sapientiae, qui eam non quaerunt, imo fugiunt ejus dictamina, utpote contraria suis mendaciis et dolis: veraces autem, quales sunt humiles et sinceri, inveniri in ea, quia hi student sapientiae, quae non est aliud quam veritas practica, docens scilicet quid juxta Dei legem agere, quidque loqui debeant. Unde his Deus dabit successum, eorumque acta et dicta prosperabit usque ad judicium tum particulare, tum universale, quo eorum, uti et caeterorum, actiones omnes inspiciet, id est examinabit, judicabit, et praemiabit visione Dei et gloria aeterna, ut scilicet inspiciant Deum facie ad faciem, eaque beentur, juxta illud Psalm. XVI, 15: «Satiabor cum apparuerit gloria tua.»
Versus 9-10: Non est speciosa laus in ore peccatoris
9. NON EST SPECIOSA LAUS IN ORE PECCATORIS. — Nam, ut ait S. Chrysostomus, homil. Cum presbyter esset designatus: «Sicut in coronis non satis est flores esse puros, nisi pura sit et manus eos contexens: sic et sacris hymnis oportet non verba tantum esse pia, sed et animum hymnos concinentem.» Unde subdit, Davidem Psalm. CXLVIII omnes creaturas ad Dei laudem invitare, excepto solo peccatore: «Scorpii, inquit, serpentes et dracones invitantur ad laudandum eum a quo conditi sunt; solus peccator ab hac sacra chorea submotus est, idque jure optimo. Sicut enim musicus a cithara bene modulata chordam dissonam resecat, ne reliquarum vocum harmonia vitietur: sic et Propheta (David) peccatorem velut chordam dissonam, ac velut membrum aegrum ab universo creaturae corpore resecat.»
S. Bernardus, serm. in Vigil. S. Andreae: «Si nec justus, inquit, sine modestia et verecundia quadam ad Sanctorum praesumit accedere laudes, quanto magis peccator, in cujus ore non est laus speciosa, timeat semper necesse est vocem illam: Quare tu enarras justitias meas?» Idem, serm. 45 inter parvos: «Non est speciosa, inquit, laus in ore peccatoris. Etiam quae est in ore peccatoris poenitentis non videtur speciosa, quia adhuc de peccati recordatione et memoria confusionem patitur, et frequenter inde compungitur. Sed tamen in eo est utilis et fructuosa confessio, etsi non speciosa decoraque laudatio. Postquam vero de beneficiis Dei proficiens adhaeret divinae laudi, et in ea assidue delectatur et proficit, ita ut nihil aliud placeat ei, tunc in ore ejus est speciosa laus Dei: ad similitudinem agricolae, qui dum stercorat agrum suum, totus in luto est et stercoribus; non est pulcher labor ejus, etsi sit fructuosus: sed quando colligit manipulos segetis, tunc labor est speciosus et dulcis.»
Versus 10: Quoniam a Deo profecta est sapientia
10. QUONIAM A DEO PROFECTA EST SAPIENTIA: SAPIENTIAE ENIM DEI ASTABIT LAUS, ET IN ORE FIDELI ABUNDABIT, ET DOMINATOR DABIT EAM ILLI. — Hic est discursus Siracidis: Probat non esse speciosam laudem in ore peccatoris, hoc syllogismo. Illa sola laus est speciosa quae proficiscitur a Deo: at laus peccatoris non proficiscitur a Deo; ergo laus peccatoris non est speciosa. Sensus ergo est, q. d. Sapientia soli competit vera laus, puta officium laudandi sua dogmata, sive dictamina sapientiae; sapientum enim est ea praedicare et celebrare uti verbo, ita et exemplo. Quare haec laus et praedicatio abundabit in ore fidelis et veracis, non mendacis. Et, id est quia, Dominator, puta Deus, qui est fons omnis sapientiae et laudis, dabit eam illi.
Nota τὸ in ore fideli abundabit: fideli, id est, primo, veraci; secundo, habenti veram de Deo fidem et cognitionem; tertio, qui fideliter Deum colit eique servit et obedit: in hujus enim ore laus Dei copiosa est et abundat. Unde Psaltes CXXXIV, 1: «Laudate, ait, nomen Domini; laudate, servi, Dominum.» Ubi S. Augustinus: «Psalmus iste, inquit, ut laudemus nomen Domini suadet, causamque quare justum sit illum laudare, subdit, cum dicit: Laudate, servi, Dominum: quid justius, quid dignius, quid gratius? Etenim si non laudaverint servi Dominum, superbi, ingrati, irreligiosi erunt.»
Idem, lib. I Confess. cap. 1: «Magnus, ait, es, Domine, et laudabilis valde; magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus; et laudare te vult homo aliqua portio creaturae tuae.» Et paulo post: «Tu enim excitas ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.»
Tertia Pars Capitis, Qua Docet Insipientiae, Id Est Peccati, Auctorem Non Esse Deum, Sed Liberum Arbitrium, Cui Deus Proposuit Bonum Et Malum, Ut Eligat Utrumlibet
Versus 11: Non dixeris: Per Deum abest
11. NON DIXERIS: PER DEUM ABEST: QUAE ENIM ODIT, NE FECERIS. — Est altera occupatio. Insipientes enim insipienter suae insipientiae causam ascribunt Deo, ut se excusent. Hos gravit, q. d. Ne dicas: Per Deum stat, quod a me absit sapientia, id est, virtus et sanctitas, quia jam dictum est omnem sapientiam a Deo proficisci. Careo ergo illa, quia illam ipse mihi non concessit. Hoc, inquam, ne dixeris. Causam subdit: «Quae enim odit, ne feceris,» q. d. Deus odit insipientiam, id est, vitium et impietatem; ergo ejus nequit esse auctor vel causa, sed ejus tu tibi ipsi es causa, qui scilicet illam amas et facis quam Deus odit, ideoque facere nequit. Si enim tu eam odisses uti odit Deus, utique eam non faceres sicut non facit Deus. Porro, si non faceres illa quae odit Deus, utique accederet ad te Deus et sapientia, quae omnibus se communicare gestit.
Didactice hic disce, per Deum non stare quo minus quis sit probus et justus, quo minus quis bene vivat, quo minus quis salvetur; sed haec omnia sibi suaeque culpae tribuere debere impios. Deus enim ex parte sua vult omnes salvos fieri, ideoque pro omnibus Christum Salvatorem misit, ac per eum sacramenta pro omnibus ad salutem opportuna instituit, omnibusque gratiam suam offert; sed eam excludunt impii, dum illi resistunt, vel cooperari nolunt; perinde ac sol, utpote lucidissimus, non est causa tenebrarum in domo, sed ejus incola qui fenestras soli occludit. Hoc est quod ait Osee XIII, 9: «Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum.»
Versus 12: Non dicas: Ille me implanavit
12. NON DICAS: ILLE (Deus) ME IMPLANAVIT. — Porro, haec atrox est blasphemia, quae Deum facit auctorem erroris et peccati, uti facit Calvinus et Melanchthon, dicens tam esse opus Dei proditionem Judae, quam vocationem Pauli. Quod proinde anathemate damnat Concilium Tridentinum Sess. VI, can. 6. Minus blasphemus, tamen blasphemus, fuit Manes (parens Manichaeorum), qui ne Deo peccatum ascriberet, finxit alium quemdam Deum malum (quasi diabolum), qui omnis mali esset causa. Deus enim est prima et summa veritas, cui ex diametro repugnat omnis error et falsitas: Deus est ipsa increata et immensa claritas, cui infinite repugnat omnis obscuritas, sicut soli repugnat caligo: Deus est aeterna sapientia, cui summe repugnat omnis insipientia: Deus est ipsa per essentiam puritas, sinceritas, integritas, sanctitas, cui essentialiter repugnat omnis impuritas, hypocrisis, mendacium, iniquitas: Deus odit, imo est ipsum odium et abominatio peccati; quomodo ergo illud amare aut facere potest?
Sola ergo voluntas sui peccati causa est, non Deus; omne enim peccatum ita essentialiter est voluntarium, ut, si non sit voluntarium, non sit peccatum, ait S. Augustinus, lib. De Vera religione, cap. XIV. Hoc est quod ait S. Jacobus, cap. 1, vers. 13: «Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est.» Simili modo Nazianzenus in Tetrastich. docet peccati culpam nobis ascribendam, non daemoni. Sic enim canit: Quid culpam in hostem semper ipsi vertimus, / Cum nostra robur praestent ipsi crimina? / Te criminare prorsus, aut certe magis: / Ignis tuus nam, flamma vero daemonis.
NON ENIM NECESSARII SUNT EI HOMINES IMPII. — Graece, non enim opus habet viro peccatore. Sensus est, q. d. Opus Dei, puta universum, totum a bono Deo conditum est bonum. Ad bonum autem opus non est malo, puta peccato, cum hoc bonum interimat. Igitur Deus condens universum per omnia bonum, nullum condidit, aut condere potest, malum. Malum enim ad bonum nec necessarium est, nec utile, sed inutile et noxium prorsus. Deus, ait S. Augustinus lib. De Genesi ad litteram Imperf. cap. V: «Vitiorum nostrorum non est auctor, sed ordinator, cum eo loco peccatores constituit, et ea perpeti cogit quae merentur.» Vere Rabanus: «Non est, inquit, erroris nostri et pravae actionis causa Deo deputanda, quia ruina nostra non est illi necessaria, sed magis ipse allevat omnes qui ruunt, et erigit omnes elisos.»
Versus 13: Omne exsecramentum erroris odit Dominus
13. OMNE EXSECRAMENTUM ERRORIS ODIT DOMINUS, ET NON ERIT AMABILE TIMENTIBUS EUM. — Hoc est, abominabilem errorem, qualis practice est peccatum. «Errant enim qui operantur malum,» Proverb. XIV, 22, q. d. Cum Deus peccatum oderit, ut rem exsecrabilem, quomodo illud efficiet? Rursum, cum Deus illud exsecretur, par est ut omnes qui eum timent et colunt, illud ipsum pariter exsecrentur. Nota miosin: «Non amabile,» id est, odibile, exsecrabile. Justi enim, ut Deum patrem suum imitentur, summe exsecrantur peccatum, eo quod Deus illud exsecretur: sicut pulli aquilarum insectantur draconem, eo quod aquila eum insectetur, teste Plinio, lib. X, cap. IV.
Versus 14: Deus ab initio constituit hominem
14. DEUS AB INITIO CONSTITUIT HOMINEM, ET RELIQUIT ILLUM IN MANU CONSILII SUI. — q. d. Deus hominem ab initio fecit liberi arbitrii. Hic clare demonstrat quae sit origo mali, scilicet voluntas hominis, quam Deus creavit liberam, ut possit eligere bonum vel malum, idque hoc fine ut meriti et praemii sit capax. Manus enim in Scriptura significat arbitrium, libertatem, dominium, potestatem, imperium; quia quae in manu, vel sub manu habemus, eis pro arbitrio libere uti possumus, eisque pro potestate dominamur et imperamus.
Ex hoc ergo loco liquet manifeste hominem esse liberi arbitrii. Sensus est, q. d. Deus ab initio creavit hominem naturae intelligentis et liberae, ita ut de ejus ratione et essentia sit libertas arbitrii, quae per peccatum vel aliud quodlibet accidens tolli nequit, adeo ut si ab homine tollas liberum arbitrium, tollas pariter naturam hominis, et ex homine facias brutum.
Ita explicat S. Augustinus De Gratia et Lib. arbitr. cap. II. Nam citato toto hoc Ecclesiastici loco subdit: «Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri jubet Deus? Quomodo jubet, si non est liberum arbitrium?»
Versus 15: Adjecit mandata et praecepta sua
15. ADJECIT MANDATA ET PRAECEPTA SUA. — Sensus est, q. d. Deus condidit hominem liberum, et reliquit eum in manu consilii sui; at non ita, ut eum a se et sua providentia eximeret, dimitteret, et quasi onagrum liberum ab omni lege, quo liberet abire, abire permitteret; sed quasi summus omnium gubernator, legislator, rex, dominus, judex et vindex, ei leges suas proposuit. Haec ergo tria hoc ordine instituit Deus: primo, homini indidit liberum arbitrium; secundo, addidit praecepta; tertio, adjecit praemia.
Versus 16: Si volueris mandata servare
16. SI VOLUERIS MANDATA SERVARE, CONSERVABUNT TE, ET IN PERPETUUM FIDEM PLACITAM FACERE. — q. d. In tua potestate et arbitrio quod tibi Deus dedit, est, ut serves mandata, itaque facias fidem, id est, praestes fidelitatem placitam, id est, Deo placitam et gratam. Si conserves mandata, ipsa vicissim conservabunt te: tum in vita praesenti et aeterna, tum in Dei gratia et gloria, idque primo, quia Deus conservat conservantem sua mandata. Secundo, quia ipsum exercitium mandatorum auget virtutes in anima, quae auctae dant homini vires ad resistendum tentationi et daemoni. Tertio, quia conservatio mandatorum minuit cupiditatem, quae venenum est charitatis: crescente enim virtute, necesse est ut vitium ei oppositum decrescat.
Porro, liberum arbitrium non excludit gratiam Dei, uti voluit Pelagius, sicut causa secunda non excludit concursum causae primae. Idipsum ex versione Graeca colligit S. Augustinus lib. De Gratia et Lib. arbitr. cap. XV: «Ad hoc enim valet, inquit, quod scriptum est: Si volueris, conservabis mandata; ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur, ut faciat quod jubetur: tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum volumus.»
Versus 17: Apposuit tibi ignem et aquam
17. APPOSUIT TIBI IGNEM ET AQUAM: AD QUOD VOLUERIS, PORRIGE MANUM TUAM. — Per aquam et ignem quae sunt elementa opposita, proverbialiter accipe quaelibet contraria, et praesertim ea quae sequuntur versu proximo, scilicet bonum et malum, vitam et mortem. Unde secundo, per aquam quae refrigerat, accipe refrigerium gloriae; per ignem, poenam et flammam gehennae, q. d. Deus proposuit tibi bonum, ejusque praemium, scilicet gloriam aeternam; proposuit et malum, ejusque poenam, scilicet ignem aeternum: proposuit tibi gloriam et damnationem, coelum et gehennam, felicitatem et miseriam, vitam et mortem: elige utrumlibet quod vis. Ita Rabanus: «In igne, ait, tribulatio, in aqua refrigerium exprimitur. Apposita ergo sunt coram nobis tribulatio et prosperitas; si voluerimus opere exercere mandata Dei, habebimus consolationem vitae aeternae; si autem contemptores fuerimus mandatorum ejus, sequetur nos in furore poena gehennae.»
Ex dictis patet liberum arbitrium esse instar librae, cujus libripens est homo, bilances sunt ignis et aqua, bonum et malum, praemium et supplicium, ac in utrumlibet propensio, vel utriuslibet electio. Unde Tertullianus, lib. II Contra Marcion. cap. VI, agens de homine libertate praedito: «Quasi libripens, ait, emancipati a Deo boni libertas et potestas arbitrii.»
Versus 18: Ante hominem vita et mors
18. ANTE HOMINEM VITA ET MORS, BONUM ET MALUM: QUOD PLACUERIT EI, DABITUR ILLI. — Alludit ad Deuteronom. cap. XXX, 15: «Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum.» Et vers. 19: «Testes invoco hodie coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas. Ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum.»
Moraliter, vide hic quanta hominis dos et dignitas sit liberum arbitrium, quo dotatus est a Deo, quia per hoc primo, similis est Deo et Angelis; secundo, eminet caeteris creaturis; tertio, est dominus sui ipsius suarumque actionum; quarto, capax est virtutis; quinto, capax est meriti; sexto, meretur vitam et gloriam aeternam. Unde S. Bernardus, tractatu De Diligendo Deo: «Dignitatem, ait, in homine liberum arbitrium dico, in quo ei nimirum datum est, caeteris non solum praeeminere, sed et praesidere animantibus.» Idem, serm. 81 in Cantic.: «Arbitrii libertas, ait, est plane divinum quoddam praefulgens in anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum et malum, nec non inter vitam et mortem, sed nihilominus inter lucem et tenebras, et cognitio judicii, et optio eligendi.» Quocirca summe conandum est homini, ut hac libertate arbitrii bene utatur ad bonum, ad quod ei a Deo data est, ut scilicet bona operando mereatur felicitatem aeternam.
Versus 19: Quoniam multa sapientia Dei
19. QUONIAM MULTA SAPIENTIA DEI, ET FORTIS IN POTENTIA, VIDENS OMNES SINE INTERMISSIONE. — q. d. Deus constituit hominem in manu consilii sui ex multa sapientia, ut scilicet homo libere operando eligeret bonum vel malum, itaque mereretur praemium vel poenam, ut in iis irrogandis ostenderet fortissimam suam potentiam. Et ne quis putet se in tanto hominum numero posse latere, fallere vel evadere, addit: «Et videns omnes sine intermissione,» q. d. Dei oculus singulos, et singula etiam occultissima, inspicit, ut judicet et praemiet, vel puniat.
Praeclare Boetius, lib. V, prosa 6: «Omne futurum, inquit, divinus praecurrit intellectus, et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet et revocat; nec alternat, nunc hoc, nunc illud pernoscendi vices, sed uno ictu omnes mutationes manens praevenit.» Quibus adde, Deum omnibus (praesertim si humiliter eam postulent) praeparare et dare gratiam sufficientem, cum qua possint, si velint, peccata vitare, et bona capessere. Ideo enim dicitur sufficiens: quare si cooperari velint, facient eam efficacem. Ex parte enim et intentione Dei omnis gratia est efficax in actu primo, hoc est, vim et efficaciam habet, ut opus efficiat, si voluntas ei cooperari velit, idque intendit et vult Deus.
Versus 20: Oculi Domini ad timentes eum
20. OCULI DOMINI AD TIMENTES EUM, ET IPSE AGNOSCIT OMNEM OPERAM HOMINIS. — Confirmat et exaggerat id quod dixit: «Et videns omnes.» Ut enim animet pios ad eligendum et faciendum bona, quae mundani in hac vita negligunt, imo parvipendunt et spernunt, dicit Dei oculos jugiter contemplari timentes eum, et ipsum agnoscere, imo inspicere omnem operam hominis, tam externam quam internam. Inter alia autem praemia timentium Deum est hoc, quod ipse peculiariter eos protegat, dirigat et preces eorum exaudiat, juxta illud Psalm. XXXII, 18: «Oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.» Et Psalm. CXLIV, 19: «Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.»
Nota: Tò oculi Domini ad timentes eum, primo, significat Deum acutissimo mentis oculo omnes justorum actiones, intentiones, vota et desideria inspicere; secundo, iis oblectari; tertio, eos singulariter amare, curare, protegere et de omni bono providere; quarto, timentes se a non timentibus secernere, dando eis gratiam et gloriam; quinto, Deum timentes se habere in summo pretio. Unde ait: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei,» Zachar. II, 8.
Versus 21: Nemini mandavit impie agere
21. NEMINI MANDAVIT IMPIE AGERE, ET NEMINI DEDIT SPATIUM PECCANDI. — Docuit vers. 11, Deum non esse causam peccati physicam, hic docet nec esse moralem: talis enim est imperium, jussio, consensus, q. d. Deus sicut non facit peccatum, sic nec illud imperat, aut in illud consentit. Pro spatium Graece est ἄνεσις, quod alii vertunt, licentiam, libertatem, indulgentiam: Neque illi dedit licentiam peccandi. Permittit quidem Deus homines peccare, id est non impedit, quia eos creavit liberos, ut libere eligerent quod vellent; sed nulli dedit vel dat facultatem aut licentiam peccandi, ita ut licite quis peccet. Sic enim peccatum non esset peccatum, sed res licita, utpote quae fit ex concessione et licentia Dei, quod implicat; imo vero Deus, cum permittit peccata, minatur peccatoribus gehennam, ut ostendat quam illa exsecretur.
Secundo, ἄνεσις significat impunitatem: Deus nulli peccato vel peccatori dedit dabitque impunitatem; neminem peccantem impune abire sinet; sed quemlibet pro demeritis puniet. S. Augustinus refert et refellit errorem eorum, qui putant impune sibi licere rapere aliena et facere quidquid libet, modo dent eleemosynam, Enchiridii cap. LXX: «Sane cavendum est, inquit, ne quisquam existimet infanda illa crimina quotidie perpetranda, et eleemosynis quotidie redimenda. In melius quippe est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat jam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.»
Tertio, ἄνεσις verti potest spatium, dilatio. Multi enim putant licere sibi uti flore juventutis ad omnem cupiditatem, proponentes se acturos poenitentiam in senectute. Multi principes putant quidlibet sibi licere, dummodo in hora mortis resipiscant. Multi putant in bacchanalibus licere insanire, dummodo in Quadragesima poeniteant. Sed errant; Deus enim nulli, vel horam, vel momentum concessit ad peccatum; sed quodlibet peccatum aeque peccatum est, et aeque displicet Deo in juventute atque in senectute, in principatu atque in privata vita, in bacchanalibus atque in Quadragesima.
Versus 22: Non concupiscit multitudinem filiorum infidelium
22. NON ENIM CONCUPISCIT MULTITUDINEM FILIORUM INFIDELIUM ET INUTILIUM — quales sunt peccatores et impii. Dat causam cur Deus non mandet, nec det licentiam peccandi, quia scilicet non concupiscit, imo odit et exsecratur impietatem et impios. Est miosis: minus enim dicitur, et plus significatur; non concupiscit, id est, odit et abominatur. «Apud homines, inquit Philo, lib. De Migratione, injustos multitudo pluris quam unus justus aestimatur; apud Deum vero bonitas rara praefertur iniquis innumeris.»
Porro ratio, et quasi causa a priori, cur Deus non possit mandare alicui ut impie agat, nec ei dare spatium peccandi, neminem quoque implanare, est infinita ejus sanctitas, bonitas, sapientia et potentia. Qua ratione enim Deus, qui est summa sanctitas, amet impietatem, imo eam mandet? qua ratione summa sapientia aliquem implanet, et insipientem stultumque efficiat? qua ratione summa bonitas summum faciat malum? Docet hoc pulchre Theodoretus, lib. III Contra Haereses: «Horum quidpiam non posse, inquit, infinitae potentiae signum est, non imbecillitatis indicium; posse vero, utique impotentiae, non potentiae. Quoniam unumquodque eorum Dei firmitatem immutabilitatemque depraedicat. Bonum enim malum fieri non posse, supereminentiam denotat bonitatis; et justum nunquam posse fieri injustum, nec veracem mendacem, hoc in veritate atque justitia stabilitatem soliditatemque demonstrat. Similiter lux vera non potest tenebrescere, nec is qui est, non esse. Sic et alia cuncta perlustrans, illud non posse, comperies summam potentiam significare.»