Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XVIII


Index


Synopsis Capitis

Pergit in laude magnalium Dei, celebratque ejus potentiam et misericordiam erga miserum hominem, eamque nobis imitandam proponit usque ad vers. 19. Inde ad finem varia affert documenta ethica, quae omnia fere tendunt ad memoriam diei judicii, ut illud semper prae oculis habeamus, ad illudque nos comparemus per fugam concupiscentiarum et studium virtutum.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 18:1-33

1. Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus Rex in aeternum. 2. Quis sufficit enarrare opera illius? 3. Quis enim investigabit magnalia ejus? 4. Virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? 5. Non est minuere, neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. 6. Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. 7. Quid est homo, et quae est gratia illius? et quid est bonum, aut quid nequam illius? 8. Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. 9. Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. 10. Vidit praesumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est. 11. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis. 12. Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. 13. Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum. 14. Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. 15. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. 16. Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. 17. Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. 18. Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. 19. Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. 20. Ante languorem adhibe medicinam, et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. 21. Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. 22. Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari: quoniam merces Dei manet in aeternum. 23. Ante orationem praepara animam tuam: et noli esse quasi homo qui tentat Deum. 24. Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. 25. Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. 26. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. 27. Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. 28. Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. 29. Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia. 30. Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. 31. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. 32. Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. 33. Ne fueris mediocris in contentione ex faenore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.


Prima Pars Capitis


Versus 1: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul

1. QUI VIVIT IN AETERNUM, CREAVIT OMNIA SIMUL. — Quaeres, quomodo simul? nam Genes. I liquet ea esse successive creata a Deo per sex primos mundi dies. S. Augustinus et eum secutus Cajetanus, ex hoc loco contendit ad litteram omnia uno eodemque die simul a Deo esse creata: sex vero illos dies qui nominantur Genes. I, vel significare ordinem creaturarum inter se, quae scilicet prima sit, quae secunda, quae tertia; vel mystice esse accipiendos, tantumque significare varias Angelorum cogitationes et considerationes circa res creatas, quarum una secundum se poscebat prius fieri quam altera. Ita ipse, lib. IV De Genes. ad litter. cap. XXXIII et XXXIV; et lib. V, cap. XXIV; et lib. VI, cap. III; et auctor De Mirabil. S. Scriptur., lib. I, cap. 1, qui exstat tom. III S. Augustini. Sex, inquit, dies in Genesi, in Angelorum diversa intelligentia sunt accipiendi. Verum ad litteram sex illos dies ut sonant esse accipiendos, ut per eos successive res sint creatae, liquet ex simplici narratione Mosis, Genes. I. Vide ibi dicta.

Primo ergo, melius alii respondent omnia simul esse creata creatione proprie dicta. Creatio enim est et dicitur, cum res producitur ex nihilo, sine ulla materia praejacente. Talis autem fuit duntaxat primo die, imo primo instanti mundi: illo enim creavit Deus coelum, terram et abyssum ex nihilo; ex illis deinde caetera omnia sequentibus quinque diebus non tam creavit, quam formavit et distinxit. Quare omne quod proprie creavit ex nihilo, hoc totum primo die creavit: primo enim die creavit omnem mundi materiam, ex qua caeteris diebus cuncta in suas species et formas effinxit, sicut figulus ex luto varias vasorum formas effingit. Ita Franciscus Suarez, lib. I De Opere sex dierum, cap. X, num. 22.

Hinc secundo, «simul,» quia primo mundi die virtute omnia simul creata sunt: nam simul factae sunt principales mundi partes scilicet coeli et elementa, in quibus alia virtute et quasi in semine continebantur, atque ex illis postea caetera omnia facta sunt: astra enim de coelo facta sunt, viventia vero ex aquis et terra. Ita S. Gregorius, XXXII Moral. cap. IX et X, D. Thomas I p. Quaest. LXXIV, art. 2, ad 2, Rabanus, Hugo, Dionysius, Lyranus, et alii hic.

Tertio, «omnia» generice, id est, tam corporalia quam spiritualia, puta tam coelum et elementa, quam Angelos, simul primo instanti creavit Deus. Ita Concilium Lateranense, C. Firmiter, de summa

Trinit. et Fide cathol. de Deo ait: «Qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, et deinde humanam.» Ubi cum post to simul subjungat deinde humanam, indicat plane to simul excludere successionem, et opponi ad postea sive deinde, q. d. Initio temporis et mundi creati sunt Angeli et corpora, ac deinde homines; ita Suarez, lib. I De Angelis, cap. III, num. 9 et seq.

Quarto, «simul,» quia sub idem tempus brevi temporis interstitio omnia condita sunt, puta in principio temporis per sex primos mundi dies, inquit Ludovicus Molina De Opere sex dierum. Sic Genes. II dicitur: «Hae sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Deus coelum et terram; in die,» id est, in diebus, propter breve temporis intervallum. Et Marc. X: «Ab initio creaturae masculum et feminam fecit eos,» et tamen id factum non primo, sed sexto mundi die. Et Joan. VIII: «Ille homicida erat ab initio,» id est, paulo post initium; nam initio, id est in primo instanti, daemon creatus est integer et justus.

Quinto, «simul,» Graece κοινῇ, id est pariter, nulla re excepta, q. d. Omnia pariter a Deo sunt creata: nihil est quod ab eo non sit creatum. Ita Jansenius et alii.

Sexto, «creavit omnia simul,» non in propriis ipsorum naturis, sed in sua sapientia et idea: simul enim omnium ideam mente concepit, ut deinde quaelibet suo tempore produceret. Ita Rupertus, lib. II in Genes. cap. XVIII, ut to creavit significet actum non realem, sed mentalem: «creavit,» id est, creare destinavit, creatorum et creationis exemplar mente concepit: «Creavit, inquit, omnia simul in sua sapientia, ut unumquodque illorum in sua propria faceret essentia.» Haec Rupertus.

Has tres ultimas expositiones affert et sequitur Gabriel Vasquez, I p. Quaest. LXI, disp. 224, cap. II, et Gregorius de Valentia, I p. disp. 5, Quaest. II, puncto 2, ad 1.

Idem Valentia, disp. 4, Quaest. XII, puncto 2, sub finem, septimo, respondet omnia simul esse creata, quia eadem fuit actio creativa omnium in Deo: haec enim in Deo fuit una eademque simul, quae in mundo per sex dies successive varia, imo omnia et singula produxit et formavit. In Deo enim omnia sunt unum: ideoque in eo una est actio, qua omnia producit; idque simul, quia in eodem nunc aeternitatis suae, quod in eo unum idemque semper permanet. Octavo, Palacius: To simul, inquit, non significat unicum instans, sed rerum continuationem, q. d. Deus non intercidit suam operationem in creando universo, sed continenter per sex dies omnia quae in eo sunt creavit, et sabbato quievit. Itaque sensim et continue extendebat coelos ut pellem, Psalm. CIII; sensim et continue faciebat arbores suos proferre fructus, mare pisces, terram animalia et plantas. Nono, to κοινῇ, id est communiter, aliqui in Graecis Roman. sic explicant, q. d. Deus creavit res omnes communes, id est profanas, si cum Creatore conferantur, qui solus usquequaque justus est. Unde sequitur, Dominus solus justificabitur. Addunt Complutenses, distinguens in eis sancta a profanis. Decimo, S. Augustinus, De Genesi ad litter. Imperfect. cap. VII, pro creavit legit, complevit omnia simul, quia scilicet Deus die septimo absolvit totum opus creationis. Omnes hae expositiones sunt probabiles, praesertim primae quinque, sed maxime genuina videtur quinta. Primo, quia hoc significat Graecum κοινῇ, id est communiter, pariter, nullo scilicet excepto: quod proinde referendum est non ad to creavit, sed ad to omnia, q. d. Omnia simul, id est pariter, nullo excepto, creavit Deus, ita ut nullum sit ens, quod Deo suum esse non debeat, seque ab eo creatum confiteri non cogatur. Secundo, quia idem significat alibi to simul, ut Psalm. XIII: «Omnes declinaverunt simul,» id est communiter, nullo excepto. Psalm. XLVIII, 3: «Simul in unum dives et pauper;» et vers. 11: «Simul (id est pariter, non eodem tempore) insipiens et stultus peribunt;» et saepe alibi. Tertio, quia pro simul, vertunt communiter Complutenses, Romana, Tigurina et caeteri. Quarto, idem patet ex praecedentibus et seq., atque ex scopo Siracidis. Scopus enim ejus est docere, tam solem quam hominem, caeteraque omnia creata esse a Deo simul, id est communiter, pariter, ac proinde omnia omnino arguere immensam Dei potentiam, bonitatem et misericordiam; eaque jugiter indigere, ut in sua natura quam a Deo acceperunt, conserventur, suosque defectus et eclipses suppleant et restaurent. Ad hoc autem impertinens est quod simul, id est, eodem instanti temporis, omnia sint creata. DEUS SOLUS JUSTIFICABITUR (nonnulli codices Graeci legunt, justus est), ET MANET INVICTUS REX IN AETERNUM. — Hic versus pendet a praecedenti: ille enim ibi inchoatus hic expletur. Unde Tigurina vertit, qui degit aevum (inhabitator aeternitatis), cuncta creavit simul Dominus, qui solus est justus, nec praeter eum est alius, et manet invictus rex in aeternum, q. d. Qui vivit in aeternum, et creavit omnia simul, est dominus omnium, qui solus justificabitur, et manet invictus rex in aeternum. Deum enim opponit soli, homini et creaturis, quod hae omnes deficiant, peccent, mutentur, emoriantur; Deus autem perpetuo sine defectu maneat sibi similis, justus, perfectus, immortalis, immutabilis et dominans omnibus in aeternum. Unde Syrus, vers. 1 et 2, ita vertit, quis potest manifestare opera ejus, et quis metietur fortitudinem ejus? Mundus totus simul explorat, et Dominus solus justus est (immutabiliter et essentialiter). Deus enim sicut solus habet perfectionem essentiae, adeoque ipse est suum et rerum omnium esse: sic et solus habet perfectionem justitiae, potentiae et imperii; a quo uti suum esse tenue et umbraticum, ita et exilem suam et umbraticam justitiam, potentiam et imperium emendicant omnes Angeli et homines. Unde Complutenses addunt, et non est alius praeter eum gubernans (vel condens, aedificans: haec enim omnia significat οἰκίζων) mundum in palmo manus suae. Ipse enim rex omnium in sua potentia, distinguens in ea sancta a profanis; Tigurina, ipse mundum disponit spithama manus suae, cunctaque parent voluntati ipsius. Nam ipse potentia sua regit omnia, quae in eis sancta sunt disjungens a profanis. Aliter explicat Palacius, nimirum to justificabitur hic eo sensu accipi, quo sumitur a Davide Psalm. L, dicente: «Dele iniquitatem meam, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris,» id est, nisi miserearis poenitentium, videberis injustus, et vinceris ab his qui te talem audent judicare. At cum miserearis omnibus, solus justificaris, et invictus permanes ab his qui te judicare non verentur. Tu nota, juxta hunc sensum regis esse misereri, et invictum se servare ab his qui judicant eum esse crudelem. Haec Palacius.


Versus 2 et 3: Quis sufficit enarrare opera illius?

2 et 3. QUIS SUFFICIT ENARRARE OPERA ILLIUS? QUIS ENIM INVESTIGABIT MAGNALIA EJUS. — Graece ἐξιχνίασε, id est scrutatus est, investigavit, in praeterito, q. d. Nemo plene ad fundum investigavit, aut investigare potuit vel potest, magnalia Dei; ergo nemo plane et plene ea enarrare sufficit. Tigurina vertit, cuinam explicandi facta sua facultatem dedit, aut quis egregia ipsius facinora investiget? Simili modo stupens et admirabundus exclamat Apostolus: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?» Rom. XI, 33.

Quocirca S. Isidorus, lib. De Natura rerum, cap. XLIV: «Quis, ait, investigabit magnalia ejus? Ergo quod mortalium naturae secretum est, hoc divinae potentiae relinquendum est.» Notent hoc haeretici, qui volunt scrutari mysterium Eucharistiae; et quia illud non capiunt, negant, imperite Dei omnipotentiam ad naturae et ingenii sui vires arctantes.

Tropologice Cassianus, Collat. XII, XII, pulchre docet Sanctos in se mirari opus Dei, quo ex libidinosis facti sunt casti, de gulosis sobrii, ex feris mansueti. «Quis plane, inquit, non miretur opera Dei, ac toto proclamet affectu: Quia ego cognovi quod magnus est Dominus; cum vel se, vel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex delicato ac tenero squalidum hirtumque perspexerit, et egestate atque angustia praesentium rerum etiam voluntarie perfruentem! Ista sunt profecto mira opera Dei, quae peculiariter anima Prophetae, similiumque ejus mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. Ista sunt prodigia quae posuit Dominus super terram,» quae idem Propheta considerans, ad admirationem eorum cunctos populos advocat, dicens: «Venite et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrae; arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.» Subdit deinde majus Dei opus in Apostolorum creatione: «Quod enim majus potest esse prodigium, quam sub momento brevissimo ex rapacissimis publicanis Apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis Evangelii praedicatores patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem, etiam effusione sui sanguinis propagarent?»


Versus 4: Virtutem magnitudinis ejus quis enuntiabit?

4. VIRTUTEM AUTEM MAGNITUDINIS EJUS QUIS ENUNTIABIT? AUT QUIS ADJICIET ENARRARE MISERICORDIAM EJUS? Graece κράτος, id est vim, robur; unde Complutenses, fortitudinem magnificentiae ejus quis enumerabit? et quis adjiciet vel apponet, scilicet animum, ad enarrandum misericordias vel beneficia ejus? Tigurina, quis vim magnificentiae ejus percenseat? aut quis conetur miserationes ejus enarrare? Syrus haec omnia silentio praeterit usque ad vers. 6. Praeclare Jansenius: «Inter caetera Dei attributa, ait, quae nunquam satis praedicari possunt, sunt praecipue duo in Deo stupenda et admiranda: virtus scilicet, robur ac fortitudo magnificentiae ejus, et misericordia ejus atque bonitas; quae duo Deo tribuuntur, cum dicitur optimus maximus. Fortitudini ejus non est adjuncta (ut fere in hominibus) crudelitas, et misericordiae ejus non deest potentia succurrendi quibus miseretur. Fortitudo exigit ut eum suspiciamus et timeamus; misericordia, ut amemus et diligamus.» Alludit ad Psal. CV: «Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?» Vere Minutius Felix in Octavio: «Sibi solus, inquit, tantus quantus notus est.» Et S. Augustinus, lib. IV De Genesi ad litt. cap. VI, asserit neque ipsis Angelis notam esse divinam substantiam, sicut ipsa est sibi. Quocirca S. Dionysius, De Divin. nomin. et De Coelest. Hierarch., asserit Deum et divina casto potius honoranda silentio, quam audaci temeranda eloquio, juxta illud Psal. LXIV, 1: «Te decet hymnus Deus in Sion.» Ubi S. Hieronymus vertit, tibi silentium laus Deus in Sion: silens enim et muta est omnis nostra Dei laus. Hinc olim foribus templi inscriptum erat silentium, teste S. Chrysostomo, homil. 1 in I ad Timoth.


Versus 5: Non est minuere neque adjicere

5. NON EST MINUERE, NEQUE ADJICERE, NEC EST INVENIRE MAGNALIA DEI, — q. d. «Magnalia» sive magnifica opera Dei adeo sunt perfecta, ut eis nihil addere liceat; eadem adeo sunt sublimia, ut eorum rationes et causas perscrutari et invenire sit impossibile. Graeca habent, non est minuere, neque apponere, et non est investigare mirabilia Domini; Tigurina, nihil est quod demas aut addas, nec quod pervestiges miracula Domini. Orationes Isocratis dicuntur adeo perfectae, ut nihil eis addi, nihil demi possit. Et Quintilianus Graecos oratores comparans Latinis: «Demostheni, ait, nihil demas, Ciceroni nihil addas.» Nonne hoc justius conveniat operibus Dei? Circulo, ut perfectissimo, nihil addi, nihil auferri potest: ita nec magnalibus Dei, utpote perfectis a sapientissimo operatore. Quod si unquam humanum ingenium notam inurit magnalibus Dei, causa est, quia, cum sit finitum, nequit invenire rationem infiniti consilii divini. Quocirca Psaltes, Psal. CXLIV: «Exaltabo, inquit, te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis, etc. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.» Vide dicta Genes. I et II, ubi ostendi quomodo noxia quoque animalia plura commoda afferant homini totique universo. Mystice, magnalia Dei sunt perfectionis opera, quae adeo pulchra et perfecta sunt, ut nec homo in illis defectum, nec excessum inveniat, nec eorum decorem et excellentiam comprehendat. In his operibus cum homo consummatus videtur, tunc, ne ab adepta virtute cadat, oportet ut quasi incipiens ad primum fervorem revertatur et quasi novitius inchoet. Si vero omnino quieverit, et progredi ultra noluerit, tunc incipiet esse mendicus et pauper, et aporiabitur, id est, his quae se habere putabat, bonis indigebit: nam impetu suorum affectuum impulsus, in pristina vitia relabetur.


Versus 6: Cum consummaverit homo tunc incipiet

6. CUM CONSUMMAVERIT HOMO, TUNC INCIPIET: ET CUM QUIEVERIT, APORIABITUR. — Ita legunt plerique codices Rabani, Lyrani, Jansenii et aliorum: quod Jansenius sic explicat, q. d. «Significat eum qui magnitudinem Dei et operum ejus vestigare et enarrare conatus fuerit, cum omne studium eo contulerit, nihil tamen effecturum. Cum, inquit, quisquam absolvisse se putaverit investigationem et enarrationem de Deo, tum demum inveniet tantum superesse, ut quasi de novo incipiendum sit; et cum post longum laborem quiescendum sibi putaverit, quasi instituto suo bene perfecto, tum videbit sibi adhuc laborandum esse et operandum, ut quod conatur perficiat. Significat ergo, si quis hoc tentet, frustra laboraturum.» Verum pro operabitur, corrige cum Romanis aporiabitur: hoc enim respondet ἀπορηθήσεται, id est, perplexus erit, dubius, anceps. Complutenses et Interpres S. Basilii in cap. VIII Isaiae vertunt, tunc indigebit, novo scilicet examine et scrutinio; Romana, tunc dubitabit; Tigurina, incertus est, q. d. Cum homo consummaverit scrutari magnalia Dei, et ulterius progredi non potens a scrutando quieverit, tunc haerebit dubius, incertus, perplexus, quia videbit se multa non posse intelligere et penetrare. Syrus vertit, in consummatione hominum ipsi incipiunt (alius textus habet, aequales fiunt), et, si revertantur, obstupescunt. Quo enim plus penetras, inquit Palacius, plus reliquum est penetrandum; alioqui Deus non esset, si a te comprehendi posset. Recte igitur dictum est illud: «Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.» Ita Plato: «Deum, ait, invenire non facile, intelligere impossibile est.» Rex Hiero Simonidem philosophum rogavit, quid esset Deus? Petiit ille duos dies ad respondendum; tum quatuor, ac ita semper multiplicatos. Id cum miraretur Hiero, ille respondit: «Quo plus de Deo cogito, eo res mihi videtur obscurior.» Certe cum hic consummare videbatur, tunc incipiebat.

Alludit ad Job. XXVI, 14: «Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus; et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?» S. Augustinus, epist. 3 ad Volus., hanc sententiam recte accommodat studio et intellectui S. Scripturae, quia hoc est unum e praecipuis Dei operibus inscrutabilibus. «Tanta est, inquit, Christianarum profunditas litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem, maximo otio, summo studio, meliori ingenio conarer addiscere; non quoad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate: sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opaca, intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis flagrantissimisque cupiditate discendi, hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipiet.» Huc facit illud Menedemi apud Plutarchum De Profectu: Qui Athenas, inquit, ventitant, principio sibi videntur sapientes, tum philosophi; at, cum orbem scientiarum decucurrerint, omniaque consummarint, se nihil scire et omnia ignorare autumant, atque tum primum discere incipiunt.

Tropologice, multi hanc sententiam accommodant profectui in virtute, sanctitate et perfectione. Haec enim est opus gratiae Dei, quod finem et fundum non habet, q. d. Cum consummaverit homo servare mandata Dei, cum consummatus fuerit in humilitate, charitate omnique virtute, tunc incipiet dicetque cum Psalte: «Dixi, nunc coepi;» ita Rabanus. Sic S. Antonius apud S. Athanasium, hoc suis primum dat vitae spiritualis documentum: «Cogitate vos quotidie incipere servire Deo.» Idem dedit Barlaam regi Josaphat apud Damascenum in Historia. Vide Auctorem De Salutar. documentis, apud S. Augustinum, tom. IV: «Parvulis, ait, est ludere, perfectis autem viris est lugere.» Quocirca Lyranus sic exponit: «Cum consummaverit homo» investigationem de Deo, «tunc incipiet,» id est, percipiet quod est in principio; «et cum quieverit, aporiabitur,» id est, cum erit in senectute, quod tempus est quiescendi, ad bonum opus magis animabitur. Unde B. Franciscus sub finem vitae dicebat

Allegorice et anagogice, cum consummaverit homo legem Mosis, incipiet sapere legem Christi: lex enim est initium et umbra Evangelii; cum vero consummaverit Evangelium, incipiet videre Deum: lex enim ducit ad fidem, fides ad speciem et visionem, sive gratia ad gloriam, juxta illud Christi: «Qui minor est in regno coelorum, major est illo» (Joanne Baptista), Matth. XI. Hugo vero de Christo explicat, q. d. Cum Christus consummatus fuit per passionem mortis, incepit vivere per resurrectionem in gloria, tumque misit Spiritum Sanctum, quo veniente Apostoli consummati jam in schola Christi, coeperunt sapere, et ardere zelo evangelizandi. suis: «Fratres, incipiamus servire Domino; nam usque nunc parum profecimus.» Et haec est monitio Salvatoris Lucae XVII: «Cum omnia feceritis quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus;» non ergo in annis, sed in animis sita est perfectio. Is proficit et perficit se, qui semper inchoare se credit, qui ardenti incipiendi desiderio jugiter ad profectum se urget et exstimulat. Vide S. Bernardum, epist. 253 ad Guarinum.


Versus 7: Quid est homo et quae est gratia illius?

7. QUID EST HOMO (q. d. Quam abjectus et vilis est homo prae Dei majestate), ET QUAE EST GRATIA (Graece χρῆσις, id est usus, utilitas) ILLIUS (q. d. Quid utilitatis homo vilis afferre potest Deo, qui nullo indiget, estque Shaddai, id est, abundantissimus et cornucopiae)? ET QUID EST BONUM, AUT QUID NEQUAM ILLIUS? — q. d. Quid potest homo Deo boni aut nequam, id est mali, inferre? quid potest Deo aut bene aut male facere? quid potest bono suo Deum juvare, aut malo suo laedere? Est antithesis; Dei enim magnitudini opponit exilitatem hominis, ut Deum extollat, hominem deprimat, q. d. Homo prae Deo quam parvus vilisque est homuncio! quid commodi Deo afferre potest? quid Deo boni vel mali afferre? Nec enim virtutes nostrae Deo aliquid boni, puta laudis, laetitiae, gloriae, addere; nec peccata, ut blasphemiae, doloris aliquid, infamiae, aut alterius mali irrogare queunt. Rursum quid, id est, quantulum, quam exiguum est bonum, vel nequam, id est malum, hominis! quam exigua ejus virtus, sapientia, perfectio, sanctitas! quam exigua ejus ira, minae, blasphemiae! Esto enim respectu hominis haec gravia sint mala et peccata, tamen respectu Dei exigua sunt, imo nulla, quia nullam Deo maculam, laesionem aut dolorem afferre possunt, juxta illud Job. XXII, 3: «Quid prodest Deo, si justus fueris; aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?» Unde Syrus vertit, quid sunt homines, et quae jactura eorum, et quod lucrum eorum, et quae gratia eorum, et quae malitia eorum? Tigurina, quid est homo, aut quis est usus ipsius? quid in eo boni est, quiave mali?

Pathetice S. Augustinus, lib. I Confession. cap. V: «Quid tibi sum, inquit, ut amari te jubeas a me; et nisi faciam, irascaris mihi, et mineris ingentes miserias?» Soli orienti et occidenti Aethiopes nonnulli diras imprecantur, ait Plinius, lib. V, cap. VIII; at soli nocere vel lucem adimere nequeunt: sic impiorum, qui atri sunt instar Aethiopum, maledicta non sentit Deus, juxta illud Amos cap. IX: «Numquid non ut filii Aethiopum vos mihi estis?» Vere Dionysius Carthusianus et Hugo: «Mala mea, inquit, pura mala sunt, et mea sunt; bona autem mea nec pura sunt, nec mea sunt.»

Porro to quid est bonum, aut quid nequam illius? praeter jam datum sensum varie varii explicant. Palacius primo, q. d. Quid est bonum aut malum hominis, id est, quantum durat ejus felicitas aut miseria in hac vita? utique parvo tempore, imo momento uno. Nam, ut sequitur, centum anni vitae ejus si comparentur cum aeternitate, sunt sicut gutta ad mare, et sicut calculus arenae ad totum arenae cumulum: Sic et Rabanus. Secundo, q. d. O quantum erit hominis bonum, et quantum ejus malum in futuro saeculo, cum tamen ad hoc bonum et malum assequendum tam breve habeat vivendi spatium! Tertio, alii, q. d. Quam pauca sunt hominis bona, et quam multa ejus mala! Quarto, q. d. Quantula, quam modica sunt bona et mala, commoda et incommoda, prospera et adversa, jucunda et tristia hominis in hac vita! praesertim quia omnia non tantum in se modica sunt, sed et modico tempore durant, ut sequitur; nil ergo magnum, nil bonum, nil malum, nisi aeternum. Si ergo bonum verum ambis, aeternum ambi: si malum verum metuis et fugis, aeternum fuge et formida. Quinto, q. d. Quantulum est bonum quod tibi amici conferre, quantulum malum quod tibi inimici inferre queunt! utique exile et exiguum. Neminem ergo illorum, sed unum Deum ama et time, qui potest corpus et animam vel beare vel perdere in gehennam, Matth. X, 28. Hoc est quod ait Deus Isaiae LI, 12: «Ego, ego ipse consolabor vos; quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet?»


Versus 8: Numerus dierum hominum

8. NUMERUS DIERUM HOMINUM UT MULTUM CENTUM ANNI, QUASI GUTTA (ita Romana et Graeca, ὡς σταγών, id est quasi gutta; male ergo multi legunt, quasi guttae in plurali) AQUAE MARIS DEPUTATI SUNT: ET SICUT CALCULUS ARENAE, SIC EXIGUI ANNI IN DIE AEVI. — q. d. Vide quam modicus sit homo, et omnes res humanae, idque disce ex modico vitae ejus tempore, quod ut summum est centum annorum (quod spatium, ait Varro, lib. V, vocatur saeculum a senio, eo quod longissimum spatium senescentium hominum habeatur), ut si qui supersint anni, mortis sint potius quam vitae: hi autem comparati cum aevo, id est, aeternitate, non plus sunt quam gutta aquae comparata cum vasto mari, et sicut lapillus arenae comparatus cum toto arenae cumulo; imo longe minus sunt: nam inter guttam et mare, lapillum et arenam, est certa et definita proportio, cum utraque finita

sint: temporis vero centum annorum ad aeternitatem, utpote finiti ad infinitum, nulla est proportio. Vide ergo quam parum, imo nihil, sit aetas tua prae aeternitate. Complutenses, numerus dierum hominis multi anni centum, irrationabili autem cuique omnibus dormitio. Sicut gutta aquae a mari, et sicut calculus arenae, sic mille anni in diebus saeculi. Romana legunt ὀλίγα, id est exigui (pro quo Complutenses legunt χίλια, id est mille). Unde sic habent, sicut gutta aquae maris et calculus arenae, sic exigui anni in die aevi; Tigurina clare, sed libere, numerus dierum hominis centum anni, cum plurimum, nec cujusquam ex omnibus stata est obitus sui ratio. Quantula est aquae gutta e mari sumpta, et ex arena calculus, tantillum sunt anni mille pro tempore aeternitatis. Graecum enim αἰών et saeculum et aevum et aeternitatem significat. Dicitur enim αἰών quasi ἀεὶ ὤν, id est, semper existens: talis autem est aeternitas. Syrus, numerus vitae hominis, cum multum vixerit, centum anni, sicut ad implendum utrem ex mari, et sicut granum arenae; mille anni de mundo isto non sunt sicut unus dies in saeculo justorum.

Hinc ergo desumpta est communis illa similitudo maris et arenae ad repraesentandam et aliquo modo concipiendam (plene enim ab homine concipi nequit, cum sit infinita) aeternitatem; nimirum, ut eam concipias, cogita: si avicula singulis mille annis sorberet unam guttam e mari, et auferret unum arenae granum ex toto arenae cumulo, qui est in littore maris totoque mundo, quando tandem, post quot millia, imo milliones annorum exsorberet totum mare, et auferret totam arenae molem? utique auferret aliquando, sed post plurimos et homini innumerabiles annorum milliones. Gauderet Judas et damnati, si haec conditio illis a Deo daretur, ut toto illo tempore gehennae tormenta subirent, dummodo eo emenso illa finirentur. At vero illa tum necdum finientur, quia tunc non finietur aeternitas, sed rursum incipiet, ut novum mare absorbendum, et nova arenae moles auferenda sit, et post hanc alia et alia sine fine, quia immensa et intermina durabit semper in saecula saeculorum.

Quocirca aeternitatem significarunt Aegyptii per basiliscum, quia hic solus inter serpentes vi interfici non potest; quin imo tanta huic uni vis inest, ut animalia reliqua solo sibilo fuget; quo audito ferunt omnes avium cantus coerceri, fructicesque et herbas non ullo morsu, sed olfactu aspectuque solo enecari. Ita Pierius Hierogl. 14, pag. 131. Moraliter Hugo: «Gutta aquae maris,» inquit, notat tria, scilicet vitae brevitatem, inconstantiam et amaritudinem: brevitatem notat to quasi guttae: instabilitatem, to aquae; amaritudinem, to maris. Hoc cogitabat Reverendissimus D. Godefridus nuper Episcopus Bambergensis, cujus haec erat gnome, qua se quasi acri stimulo ad omnem virtutem pungebat: «Omni momento sto ad ostium aeternitatis.» Omni ergo momento vivam aeternitati. Vide dicta in fine Levitici. Idem per umbram viderunt Philosophi. Unde Cicero Tuscul. II: «Contemno, inquit, magnitudinem doloris, a quo me brevitas temporis vindicabit, ante pene quam invenerit.» Idem Seneca, lib. VI Natural. Quaest. cap. XXXII: «Omnia, inquit, feres constanter, si cogitaveris nihil interesse inter exiguum tempus, ac longum, quia finitum est.» Quod judicium omnium Philosophorum esse asseverat idem, lib. I De Tranquill. cap. X: «Sic olim, inquit, philosophi haec omnia, quae sub aspectum cadunt, sive bona, sive mala sint, propter brevitatem vel fortiter ferenda, vel facile contemnenda docuerunt.» Simonides apud Plutarchum, lib. De Consolat.: «Mille, inquit, et centum annorum millia cum aeternitate collata, sunt ut punctum temporis, imo ut puncti brevissima particula.» ris arenulas, hoc sunt centum anni inter annos innumeros aeternitatis. Si guttam injicias in mare, illico mare illam sorbet et absorbet, ut nusquam appareat, quasi ipsa jam non esset, essetque nihil; injice pariter centum annos vitae tuae in aeternitatem, aeternitas illos sorbebit, illique videbuntur esse nihilum. Hoc est quod canit Psaltes Psalm. LXXXIX, vers. 4: «Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quae praeteriit.» Et S. Petrus II epist. cap. III, 8: «Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.» Vide ibi dicta.


Versus 9: Propter hoc patiens est Deus in illis

9. PROPTER HOC PATIENS EST DEUS IN ILLIS, ET EFFUNDIT SUPER EOS MISERICORDIAM SUAM, — q. d. Quia tanta est hominis miseria, hinc sustinet eam, sublevatque immensa Dei misericordia; magna enim miseria illex est provocans magnam misericordiam. Brevitas ergo vitae nostrae sicut nos ad humilitatem, ita Deum ad patientiam excitat, ne, si statim supplicia irroget, et vitam nostram breviorem reddat, et nos quos diligit, a se rejectos in perpetuum amittat. Pro patiens est Graece est, μακροθύμησε, id est, longanimis fuit. Ita Romana; sed Complutenses legunt cum Nostro in praesenti μακροθυμεῖ, id est, longanimis est; sic et Syrus. Similiter pro effundit Noster legit in Graeco ἐκχέει: jam legunt in praeterito ἐξέχεεν, id est effudit. Ita Romana. Complutenses legunt in futuro διαχέσει, id est effundet. Verum more Hebraeo per unum tempus, sive praesens illud sit, sive praeteritum, sive futurum, significantur caetera duo; effundit ergo tum in praesenti, tum in praeterito, tum in futuro, id est effundit, effudit et effundet. Significatur enim mos, consuetudo et indoles Dei semper miserentis. Unde Tigurina vertit, propterea Deus patientia utitur in homines, et effundit in eos misericordiam suam, q. d. Deus patiens est in tolerandis tot hominum criminibus, ne statim fulmine vindictae in eos detonet; idem est longanimis in exspectando, ut resipiscant; ac misericors, dum eos sua gratia praevenit, incitatque ad poenitentiam, ac poenitentes in pristinam amicitiam recipit. Nota praepositonem in, quae est in Graeco ἐν ἡμέραις αἰῶνος, in diebus aeternitatis, q. d. Quod est gutta in mari, hoc sunt centum anni in aeternitate; quod est lapillus unus inter innumeras maris arenulas, mine vindictae in eos detonet; idem est longanimis in exspectando, ut resipiscant; ac misericors, dum eos sua gratia praevenit, incitatque ad poenitentiam, ac poenitentes in pristinam amicitiam recipit.


Versus 10: Vidit praesumptionem cordis eorum

10. VIDIT PRAESUMPTIONEM CORDIS EORUM QUONIAM MALA EST, ET COGNOVIT SUBVERSIONEM ILLORUM QUONIAM NEQUAM EST, — q. d. Vidit Deus homines a corrupta natura, et innato superbiae vitio pronos ad praesumptionem, ut multa sibi assumant et praesumant, audeantque Dei legem et voluntatem transgredi et violare. «Cognovit» pariter eorum «subversionem,» Graece καταστροφήν, id est perditionem, excidium, interitum, lugubrem finem vitae quasi tragoediae eorum (alludit enim ad tragoedias, quae laeta habent initia, sed in caedes et funera desinunt; unde tristis hic earum finis vocatur catastrophe), «quoniam nequam,» id est, valde misera, dolorosa et lugubris «est.»

Nota: Nequam saepe usurpatur ab Ecclesiastico, non pro impio et scelerato, sed pro molesto, doloroso, afflictivo. Sic Plinius, lib. XIV, cap. XX, aceti nequitiam vocat acrimoniam et mordacitatem: «Aceti, inquit, nequitiae inest virtus magnos ad usus.» Idem, lib. XII, cap. XXV: «Nequissime, inquit, gummi, quoniam ipsum quoque inhaerscit.» Sic Festus ex Lucilio vocat aurum nequam auribus, quia scilicet laedit aures suo pondere, dum eas incidit ex eisque suspenditur. Sic nequam vitis vocatur a Columella, lib. III, cap. X, et nequam liber ab Ovidio, lib. II De Tristibus. Porro praesumptionem graphice depingit S. Bernardus, tract. De Grad. humilit. in 7: «Qui alios, inquit, se praecellere putat, quomodo non plus de se quam de aliis praesumat? Primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non vocatus accedit, non missus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta, quidquid ipse non fecerit aut ordinaverit, nec recte factum, nec pulchre existimat ordinatum; judicat judicantes, praejudicat judicaturis.»


Versus 11 et 12: Adimplevit propitiationem suam in illis

11. IDEO ADIMPLEVIT PROPITIATIONEM SUAM IN ILLIS (q. d. Ob tantam eorum miseriam, puta pronitatem in malum, priusquam vitam finiant, tristemque catastrophen jam dictam sortiantur, si ad Deum redeant, ejusque gratiam implorent, plenam poenitentibus exhibet propitiationem, ut eis peccata condonet, et insuper sua gratia et justitia eos donet, quin et idcirco), OSTENDIT EIS VIAM AEQUITATIS — per Decalogum et legem in Scriptura traditam, perque lumen tum naturale rationis, tum supernaturale fidei et gratiae menti eorum inditum. Ubi recordare, ait Palacius, quod serpens proposuit homini cibum interdictum, promittens futurum ut essent dii. Irrepsit haec divinitatis cupiditas in animos omnium; nemo enim fere se natum ad obediendum legi divinae meditatur. Haec est hominum mala superbia. Inde in Adam facta subversio est. Quia ratio, quae summum locum habere debuit, in imo jacet; contra cupiditas, quae erat in imum dejecta, summum locum obtinuit. Ergo videns Deus superbiam hominis ex daemone natam, vidensque subversum hominem, cupiditate in eo tyrannidem exercente, misertus est tantae miseriae. O summam Dei misericordiam! Gravissimae injuriae, quae nos solent ad gravissimam iram provocare, hae illum ad summam miserationem fere compellunt.

Graeca de more concisa duos hos Latinos versus coarctant in unum hunc, vidit et cognovit subversionem eorum, quoniam mala est, ideo multiplicavit misericordiam suam; et Syrus, quia cognovit quod finis eorum malus est, propterea multiplicavit veniam eorum; Tigurina vero planius, ut Noster, vidit et cognovit malam esse eorum arrogantiam animi et eversionem, propterea placabilitatem suam ampliavit, et ostendit ipsis viam aequitatis. Praeclare Rabanus: «Quis suffert, inquit, fragilitatem nostram, nisi bonitas Conditoris nostri, qui indignos fovet, ingratos pascit, contemptores tolerat, aversos revocat, et conversos ad poenitentiam misericorditer suscipit, et omnium peccatorum largissimam veniam tribuit? Unde quid tantae pietati condignum possumus rependere, aut quid retribuere Domino pro omnibus quae retribuit nobis, nisi hoc quod Psalmista ait: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo? Dicamusque gratulando cum eodem Propheta: Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in aeternum, et in saeculum saeculi.» 12. MISERATIO HOMINIS CIRCA PROXIMUM SUUM; MISERICORDIA AUTEM DEI SUPER OMNEM CARNEM. — Commendavit Dei misericordiam ex sua intrinseca bonitate et immensitate, nunc eamdem commendat comparando et praeponendo eam misericordiae hominis, idque per triplicem antithesim. Prima est, quod misericordia hominis sit erga proximum sibi aequalem; «Dei autem sit erga omnem carnem,» quae infinite Deo est minor et vilior. Secunda, quod hominis misericordia arctetur ad unum alterumve proximum, id est, aliqua ratione sibi conjunctum; Dei vero misericordia se dilatet ad omnem carnem, id est, ad omne animal, ac praesertim ad omnem hominem: nullum enim animal tantam experitur Dei in se clementiam et beneficentiam, quantam homo. Tertia, quod homo misereatur proximi, id est, conjuncti et amici; Deus vero omnis carnis, id est, tam inimicorum quam amicorum. Simul hac comparatione incitat hominem, ut in omnes dilatet viscera misericordiae suae, tum ut Deum imitetur, tum ut ejus majorem in se misericordiam provocet et conciliet. Syrus vertit, misericordia cum habere debuit, in imo jacet; contra cupiditas, quae erat in imum dejecta, summum locum obtinuit. Ergo videns Deus superbiam hominis ex daemone natam, vidensque subversum hominem, cupiditate in eo tyrannidem exercente, misertus est tantae miseriae. O summam Dei misericordiam! Gravissimae injuriae, quae nos solent ad gravissimam iram provocare, hae illum ad summam miserationem fere compellunt. praecepta sancit; nimirum ejus qui festinat ut ambulet in judiciis, id est, praeceptis et mandatis, ejus. Hunc sensum clare indicant Graeca, quae ita Tigurina vertit, disciplinam admittentium miseretur, itemque jura sua studiose consectantium; et Syrus, beati qui annuntiant misericordiam ejus, et qui suscipiunt judicia ejus. Hinc disce hoc dogma, ut ejicias in te misericordiam Dei, obedias legi et voluntati Dei, et a peccato convertere ad Deum, ac praesertim miserere proximorum; «nam beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. v. Haec enim si non aequa et condigna, certe congrua est talionis divinae lex. Unde misericordes in die judicii audient a Christo: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi; esurivi enim, et dedistis mihi manducare,» Matth. xxv, 34. Nota: To doctrinam miserationis tripliciter exponi potest: primo, q. d. doctrinam ex misericordia Dei manantem; secundo, q. d. doctrinam de miserendo aliis; tertio, q. d. doctrinam qua Deus docet se velle misereri impiorum, ut ad se convertantur. Erat Augustanus perversus, erat et Saulus, inquit Palacius; Deus sua miseratione erudivit corda eorum doctrina conversionis, quae est doctrina miserationis. Illi eam doctrinam exceperunt; ideo misertus est Dominus eorum, dans scilicet eis gratiam et postea felicitatem. Nota secundo, to festinat in judiciis ejus, quia Deus gratiam suam non effundit in torpidos et lentos, sed in alacres et festinos, qui scilicet fervent in studio virtutum et cursu ad perfectionem. Unde sponsa audit sponsum se invitantem: «Surge, propera, amica mea,» Cant. II, 10. Festina igitur tuos defectus corrigere, festina te humiliare, et pati quaelibet adversa, festina exercere opera charitatis; sic copiosam Dei gratiam elicies. «Deus enim praesentior est diligentibus, negligentibus abest,» ait S. Ambrosius, lib. IX in Luc. cap. x. Idem, lib. IV in cap. IV Lucae, loquens de Naaman a lepra curato ab Eliseo: «Nemo, inquit, sanatus ostenditur, et maculosi morbo corporis absolutus, nisi qui religioso officio studuit sanitati. Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur.»


Versus 13: Qui misericordiam habet docet et erudit

hominis erga cognatos suos, et misericordiae Domini erga omnes facturas suas. 13. QUI MISERICORDIAM HABET, DOCET ET ERUDIT, QUASI PASTOR, GREGEM SUUM. — «Qui,» scilicet non homo (ut vult Lyranus), sed Deus, misericordiam habet; et suos docet et instruit, sicut pastor suum gregem curat, instruit et pascit. Patet ex Graeco, ex quo sic clare, sed suo more libere vertit Tigurina, misericordia hominis tendit in proximum ipsius; at misericordia Domini mortales omnes castigat, erudit, docet et reducit ut pastor gregem suum; Syrus, docet, erudit, instruit et convertit eas (facturas suas), sicut pastor bonus gregem suum. Hoc est quod exsultans agnoscit sibique gratulatur David Psalm. XXII, 1: «Dominus regit me (Hebr. pascit me; S. Hieronymus, Dominus pastor meus); et (idcirco) nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit.» Et Psal. LXXIII, 3: «Utquid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?» Et Psal. LXXIX, 2: «Qui regis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph.» Et Psal. XCIV, 7: «Quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.» Et Psal. CXVIII, 176: «Erravi sicut ovis quae periit; quaere servum tuum.» Ubi nota: Caetera animalia, si a via aberrent, in eam redire possunt; at ovis ita simplex et stolida est, ut, si semel aberret, in viam non redeat, nisi in eam a pastore reducatur, ut docet Aristoteles, lib. IX Histor. anim. cap. III, et S. Basilius in cap. XIII Isaiae; sic peccator, aberrans a lege Dei, in eam redire nequit, nisi a pastore Deo reducatur per gratiam praevenientem et illuminantem, quae ei viam ostendat et praemonstret. Quocirca Romae in antiquissimis templorum imaginibus, Christus pingitur quasi pastor ovem perditam humero gestans, et ad gregem reducens. Idipsum in se agnoscens S. Augustinus, lib. X Confess. cap. XXVII, ingemiscens exclamat: «Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi, etc. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; flagrasti (alii legunt fragrasti), et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.»


Versus 14: Miseretur excipientis doctrinam miserationis

14. MISERETUR EXCIPIENTIS DOCTRINAM (ita Romana et Graeca; perperam ergo Complutenses legunt miserator, vel, ut alii, misereatur excipiens doctrinam; quod Lyranus exponit, q. d. Homo qui miseretur et docet, ut praecessit, misereatur in effectu; excipiens doctrinam miserationis, id est, confirmans doctrinam suam per exercitium operis; nam in moralibus magis movent facta quam verba; MISERATIONIS, ET QUI FESTINAT IN JUDICIIS EJUS, — q. d. Deus qui misericordiam habet, ut praecessit, miseretur ejus qui excipit doctrinam suam, «miserationis,» id est, e miseratione profectam; vel «miserationis,» id est, quae de miseratione ut scilicet proximorum misereamur, praecepta sancit; nimirum ejus qui festinat ut ambulet in judiciis, id est, praeceptis et mandatis, ejus. Hinc disce hoc dogma, ut ejicias in te misericordiam Dei, obedias legi et voluntati Dei, et a peccato convertere ad Deum, ac praesertim miserere proximorum.

Nota secundo, to festinat in judiciis ejus, quia Deus gratiam suam non effundit in torpidos et lentos, sed in alacres et festinos, qui scilicet fervent in studio virtutum et cursu ad perfectionem. Festina igitur tuos defectus corrigere, festina te humiliare, et pati quaelibet adversa, festina exercere opera charitatis; sic copiosam Dei gratiam elicies. «Deus enim praesentior est diligentibus, negligentibus abest,» ait S. Ambrosius.


Secunda Pars Capitis: De Praeparatione ad Judicium


Versus 15-18: Fili in bonis non des querelam

15. FILI, IN BONIS NON DES QUERELAM, ET IN OMNI DATO (hoc enim est Graecum δόσει, pro quo tamen Complutenses legunt δεήσει, id est inopia, vel precatione et postulatione) NON DES TRISTITIAM VERBI MALI. — Apposite misericordiae Dei subjungit misericordiam hominum: Dei enim misericordiam imitari debet homo. Simul explicat hic doctrinam miserationis, de qua vers. praeced., scilicet ut misereamur non tantum facto, sed et verbo. Jam primo, Syrus sic vertit, huncque dat sensum, fili mi, eum qui benefacit proximo suo ne prohibeas, et eum qui dat, ne laedat oculus tuus. Secundo, alii, q. d. Actionibus bonis, puta virtutum, nullam addas circumstantiam vitiosam: haec enim vitiat totam actionem. Bonum enim est ex integra causa malum ex singulis defectibus, uti docet Philosophus. Tertio, et genuine, q. d. «In bonis,» id est, beneficiis praestandis non sis morosus, acerbus, onerosus, vitiosus, fraudulentus, aut talis ut jure quis de te queri, teque reprehendere possit. Pro querelam enim Graece est μῶμον, id est reprehensionem, vituperium, maculam: hanc enim significat Hebraeum mum; unde Graecum μῶμος, q. d. Ne des maculam in gloriam tuam, ne maculam injicias in eleemosynam tuam. «Et in omni dato (dono quod das) non des tristitiam verbi mali,» quo, scilicet, eum cui das, contristes; vel quia ostendis te invite et aegre dare, vel quia eum cui das taxas, improperas, conviciis et probris incessis, q. d. Eleemosynam da, et confer beneficium, non ex tristitia, sed ostendendo hilaritatem vultu et verbis benevolis: nam hilarem datorem diligit Deus, II Corinth. IX, 7. Unde ex Graeco sic clare vertit Vatablus, in rebus bonis, fili, ne adhibeas reprehensionem, nec ullo in dono verbi mali molestiam; alii clarius, fili, beneficiis ne addas reprehensionem, nec ulli dono molestiam verborum. Huic enim animo nunquam parem referam gratiam.» Porro beneficentia exigit vultus animique hilaritatem verborumque benevolentiam, juxta illud: «Qui miseretur, in hilaritate,» Rom. XII, 8. Rationem a priori dat S. Thomas I II, Quaest. XXXII, art. 2: «Benefacere alteri, inquit, est delectabile per comparationem ad triplex principium. Quorum unum est facultas benefaciendi, et secundum hoc benefacere alteri fit delectabile, in quantum per hoc fit homini quaedam imaginatio, abundantis boni in seipso existentis, ex quo possit aliis communicare; et ideo homines delectantur in filiis et operibus propriis, sicut quibus communicant proprium bonum. Aliud principium est habitus inclinans, secundum quem benefacere fit alicui connaturale; unde liberales delectabiliter dant aliis. Tertium principium est motivum, puta cum aliquis movetur ab aliquo quem diligit, ad benefaciendum alicui; omnia enim quae facimus, vel patimur propter amicum, delectabilia sunt, quia amor praecipua causa delectationis est.» 16. NONNE ARDOREM REFRIGERABIT ROS? SIC ET VERBUM MELIUS QUAM DATUM. — Graeca, nonne ros aestum sedat vel mitigat? sic et sermo potior est quam donum. Comparat sermonem benevolum rori: sicut enim ros leniter stillans calorem hominum, animalium et frugum temperat, sed ita ut nullam molestiam, sed magnam suavitatem afferat: sic et sermo jucundus miseriam, quae afflictum quasi aestus cruciat et urit, sua suaviloquentia refrigerat et recreat, ita ut nullam molestiam, sed magnam consolationem et laetitiam afferat. Ex adverso sermo asper est instar grandinis et procellae, quae etsi aestum refrigeret, tamen suo impetu homines et fruges percutit, percellit et sternit. «Verbum» ergo «bonum melius quam datum,» quia utilius et aptius ad tollendam miseriam et afflictionem inopis, quam ipsum donum. «Nam ingratum faciunt bonum donum verba injuriosa,» ait Rabanus. Huic simile est, ut in eadem roris analogia persistam, quod tradit Plinius lib. IX, cap. XXXV, margaritas esse coagulum roris coelestis, ac proinde pro varietate coeli sereni vel turbidi candidas vel sordidas formari: «Has, inquit, ubi genitalis anni stimulaverit hora, pandentes sese quadam oscitatione, impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti: si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et foetum sordescere, eumdem pallere, coelo minante conceptum, ex eo quippe constare, coelique eis majorem societatem esse quam maris; inde nubilum trahi colorem, aut pro claritate matutina serenum.» Beneficia enim et gratiae sunt quasi margaritae, rore beneficentiae concretae, quibus si vultus et verborum hilaritas addatur, hilarescunt; sin vero amaritudo et acerbitas, sordescunt et moerorem afferunt. Quocirca sapienter S. Augustinus in Psal. CII, conc. 1: «Supplicem, inquit, nullum spernas; et eum, cui dare non potes quod petierit, non spernas; si potes dare, da; si non potes, affabilem te praesta. Coronat enim Deus voluntatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo; charitas non de sacculo erogatur.» Mystice, noster Jacobus Alvarez de Paz De Extern. mali, lib. I, part. II, cap. VI: Datum, inquit, aliquod donum coeleste significat, aut aliquem actum virtutis, utputa abstinentiae aut humilitatis, quo Dominus animam justi multiplicat, et verbum internum sermonem designat, quo anima suas infirmitates in oratione pandit, aut certe quem ipsa in recessibus cordis e coelo demissum audit. Hoc verbum rori comparatur, quia, sicut ros aestivum calorem temperat, et corpora calore fatigata recreat: ita oratio, et mutua cum Domino collocutio, omnem aestum carnis refrigerat. «Incumbamus gemitibus assiduis, inquit S. Cyprianus, lib. I, epist. 1, et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma coelestia, quae stare et perseverare fortiter faciunt. Haec sunt munimenta spiritualia, et tela divina quae protegunt.» Porro ne quis dives pauperi det solum bona verba, nec ejus inopiae necessaria largiatur, dicatque illud: «Ite in pace, calefacimini et saturamini,» Jacob. II; subdit Sapiens: «Et utraque cum homine justificato,» q. d. Gratiosus et justus utrumque praestabit, videlicet tam datum, quam verbum bonum: ita largietur verbum bonum, ut non omittat datum. Hoc est quod ait S. Joannes epist. I, cap. III: «Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate.» Et S. Gregorius, XXI Moral. cap. XIV: «Dilectio nostra semper exhibenda est, et veneratione sermonis et ministerio largitatis.» Et S. Chrysostomus, lib. III De Sacerdotio, ante finem: «Donum ipsum, inquit, donantis vultus gestusque conduplicat.» Idque probat ex hisce Siracidis verbis, quae sic legit, nonne ros ardorem tollet? sic verbum melius quam datum. Ecce enim verbum supra dona ipsa excellens bonum; utrumque autem vir gratus praestat. Idem in cap. XVIII Genes. homil. 41: «Idcirco, ait, et sapiens quidam dicebat: Melior sermo quam manus. Saepe enim sermonis obsequium magis recreat accipientem, quam donum ipsum. Proinde scientes haec, ne simus difficiles erga eos qui ad nos accedunt. Quod si poterimus eorum inopiam sublevare, hoc faciamus cum gaudio laetitiaque magna, non ut praebentes aliquid, sed ut ab eis accipientes. Quod si non possumus, ne simus asperi in eos, sed vel verbis eorum curam agamus, et in mansuetudine respondeamus eis. Quare enim dure compelles eum? Num cogit? num vim facit? orat, supplicat, obsecrat. Qui autem haec facit, contumelia dignus non est. Quid dicit? orat et supplicat, innumera bona apprecatur, et haec omnia facit pro uno obolo; et neque illum erogamus. Et quam assequemur veniam, quam habebimus defensionem?» 17. NONNE ECCE VERBUM SUPER (id est, melius quam) DATUM BONUM? SED UTRAQUE CUM HOMINE JUSTIFICATO. — Graece κεχαριτωμένῳ, id est gratioso, vel gratia pleno; gratia, inquam, apud Deum reque ac homines, ideoque justificato, quia gratia gratum faciens justificat, secumque adducit justificationem. Complutenses legunt κεχαριτωμένα, id est gratiosa, quasi dicas: Utraque apud hominem gratiosa, utraque homini gratiam conciliant; Tigurina, nonne ecce munere praestantior est oratio? caeterum in homine gratioso usus utriusque est; alii, nonne ecce sermo dono melior est? et ambo sunt apud hominem gratiosum; Syrus, est enim verbum bonum quod dono melius est, et utrumque super hominem fortunatum, q. d. Experientia docet, et quisque in aliis idipsum videt, imo in seipso sentit, nimirum magis leniri mentis afflictionem ex verbo blando, quam ex dono: nam ingratum est donum quod datur verbis asperis; ex adverso verba blanda grata sunt, etiamsi desit donum. Verba ergo blanda condiunt donum, sicut sal omnem cibum condit et sapidum facit, adeo ut, si sal desit, cibus omnis licet optimus, sit insulsus et insipidus; et sicut saccharum, quod omnem rei amaritiem dulcorat. 18. STULTUS ACRITER IMPROPERABIT, ET DATUS INDISCIPLINATI TABESCERE FACIT OCULOS. — Graeca, stultus odiose exprobrat, invidique donum tabefacit oculos; Syrus, stultus improperat antequam faciat gratiam, donum impii connivere facit oculos, q. d. Vere insipiens est et stultus qui χάριν, id est gratiam, facit ἀχαρίστως, ut habent Graeca, id est ingrate, infacete et insipide, quia Charites deformat, Gratiaeque adimit gratiam, qui, scilicet, cum quippiam donat pauperi vel afflicto, illi exprobrat inopiam, mendicitatem, inertiam, importunitatem, etc.; hic enim datus, id est donum, indisciplinati, id est, hominis stulti aut rustici, Graece βασκάνου, id est, invidi (sic enim cap. XIV, vers. 6, avarum vocavit invidum, quia sibi et aliis usum opum invidet), tabescere facit oculos pauperis, dum eum contristat, affligit, pungit, cruciat suis improperiis, sua impudentia, duritie, asperitate. Nam, ut sapienter ait S. Gregorius, XXI Moral. cap. XIV, et ex eo Rabanus: «Sunt nonnulli, qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, post dona largituri in eos prius contumeliosa verba jaculantur; qui ut rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt. Ita ut plerumque videatur, quod illatae jam injuriae satisfactionem solvunt, cum post contumelias dona largiuntur. Nec magni est operis quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suae munere vix eumdem excessum sermonis tegunt, quibus bene hoc loco dicitur: In omni dato non des tristitiam verbi mali. Et paulo post: Ecce verbum super datum bonum, et utraque cum homine justificato, videlicet, ut datum exhiberi debeat per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem.» Inquit, nullum spernas; et eum, cui dare non potes quod petierit, non spernas; si potes dare, da; si non potes, affabilem te praesta. Coronat enim Deus voluntatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo; charitas non de sacculo erogatur.» Mystice, noster Jacobus Alvarez de Paz De Extern. mali, lib. I, part. II, cap. VI: Datum, inquit, aliquod donum coeleste significat, aut aliquem actum virtutis, utputa abstinentiae aut humilitatis, quo Dominus animam justi multiplicat, et verbum internum sermonem designat, quo anima suas infirmitates in oratione pandit, aut certe quem ipsa in recessibus cordis e coelo demissum audit. Hoc verbum rori comparatur, quia, sicut ros aestivum calorem temperat, et corpora calore fatigata recreat: ita oratio, et mutua cum Domino collocutio, omnem aestum carnis refrigerat. «Incumbamus gemitibus assiduis, inquit S. Cyprianus, lib. I, epist. 1, et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma coelestia, quae stare et perseverare fortiter faciunt. Haec sunt munimenta spiritualia, et tela divina quae protegunt.»


Versus 19: Ante judicium para justitiam tibi

19. ANTE JUDICIUM PARA JUSTITIAM TIBI, ET ANTEQUAM LOQUARIS, DISCE. — A misericordia descendit Sapiens ad prudentiam sive providentiam, datque praecepta de iis, quae ante opus prudenter praemittenda sunt (unde posset haec vocari lectio de Anterioribus), ut opus felicem sortiatur exitum, quae omnia eo tendunt, ut doceat nos ante Dei judicium praemittere bona opera, ut illud felix faustumque experiamur. Unde saepius ingeminat τὸ ante judicium, q. d. Haec προδίκια, haec praejudicia anteeant judicium: haec Antepraedicamenta judicii sunto. Ad litteram verba haec cum sint generalia, de quolibet judicio accipi possunt, q. d. Compariturus in tribunali hominum, sed maxime Dei, prius fac ut causa tua sit justa. Sic enim a justo judice non metues condemnationem, sed securus faustam sententiam exspectabis. Similiter antequam alios doceas, prior ipse disce, neve loquaris quod nescis, quodque forte falsum est, unde juste ut temerarius doctor vel assertor damneris: quanquam Graeca hoc ad sequens referant, cum eoque combinent, hoc modo: «Antequam loquaris disce, et ante languorem vel morbum sanare.» Porro Palacius sic explicat, q. d. Antequam loquaris, id est, respondeas Christo examinanti te in die judicii, nunc disce bene faciendo, quod tunc cum laetitia respondeas. Omnia enim haec spectant praeparationem ad judicium. Verum aptius sic explices: Sicut locuturus prius discit quid loquatur, sic tu locuturus et responsurus Christo judici te examinanti, prius hic disce practice bene vivendo quod tunc respondeas. Ita judicii divini jugiter memor, ad illud assidue se comparabat S. Julianus Anachoreta, de quo ita scribit S. Ephrem, illi familiaris, in ejus Vita: «Et quemadmodum qui carcerali detinentur custodia, dum coram tribunali judicii producendi sunt, prae timore et angore plorant: sic et beatus Julianus assidue tremendi tribunalis Christi recordabatur; quare et continenter flebat, judicium futurum cogitans. Ubi autem compunctio et lacrymae et humilitas, ibi nequaquam instabilitas et quaecumque res perversa ac improba regnat, sed optimus ordo viget, ac disciplina, et omnis res bona. Ubi vero ista non adsunt, multum a scopo, qui quaeritur, aberratur.»


Versus 20 et 21: Ante languorem adhibe medicinam

20. ANTE LANGUOREM ADHIBE MEDICINAM, ET ANTE JUDICIUM INTERROGA TEIPSUM, ET IN CONSPECTU DEI INVENIES PROPITIATIONEM. — Primo, q. d. Cum ex inappetentia, dolore, lassitudine aliisque indispositionibus quasi symptomatibus et signis praesentis, vel sentis, initia morbi, illico occurre et remedium adhibe, quo morbum avertas. Remedium est triplex: primum est abstinentia, jejunium, diaeta; secundum, exercitium corporis; tertium, pilulae aliaque catapotia. Haec enim tria humores superfluos et noxios, qui morbum causant, vel exhauriunt, vel consumunt: unde sunt multi qui semel vel bis quotannis, puta in vere et autumno, catapotiis corpus purgantes, vivunt vitam sanam et longaevam. Alii idem faciunt per abstinentiam et exercitium. Unde Joannes Salisberiensis, lib. VIII De Nugis Curialium et vestigiis Philosophorum, cap. VI: «Ferunt, ait, Galenum semper decimae diei abstinentiam, loco efficacissimae et saluberrimae medicinalis curae indixisse; nec facile posse, nisi corruptioris naturae fuerit, morbis gravioribus subjacere, qui decima quaque die ab omni cibo abstinet, aut simplicissima diaeta transigit vitam.» Et Coelius Rhodiginus, lib. XXX Antiq. Lect. cap. XII: «Memoriae, ait, proditum est, Galenum centum et quadraginta annos vixisse, tantaque in cibo et potu abstinentia usum, ut ad satietatem nunquam comederit aut biberit, nec crudum quidquam unquam gustarit: unde sit factum, ut odorificum semper anhelitum spiraret, et citra ullam omnino affectionem sola deficeret senectute; hinc etiam adagio exorto, ut Galeni valetudinem dicamus, pro ea quae ultra humanum captum nimis sit prospera, nimisque inoffensa.» Suidas tamen Galeno tantum dat annos 70, alius 87; floruit sub Antonino Pio Imperatore. Sunt et hodie Religiosi, virique sapientes et pii, qui sextam cujuslibet hebdomadae feriam in jejunio sine cibo transigant, vel eo utantur parco et parvo, quod tam religioni (id enim faciunt in honorem passionis Christi) quam incolumitati certissime servit, uti experimur quotidie. Porro tunc maxime jejunandum, cum corpus plethora, id est plenitudine, distenditur: nam haec in paralysim et pessima morborum genera erumpit. Quocirca qui in conviviis bene pransi infartique sunt, si sanitati consultum velint, a coena abstineant, vel modicum quid coenent. Certe novi permultos, qui omnes morbos curant et praevertunt jejunio, eoque sanitatem et vires licet modicas et debiles tuentur. Quin et Aristoteles, lib. V Ethic.: «Abstinentia cibi, inquit, confert febricitanti sanitatem.» Tritum est illud Scholae Salernitanae: Cum tibi desuerint medici, medici tibi fiant Haec tria: mens hilaris, requies facilis, moderata diaeta. Vide dicta Daniel. I, vers. 8 et 15. Simili modo ante judicium interroga teipsum, q. d. Antequam judices alios, judica teipsum, ut illis compati discas, utque prius in te damnes et corrigas, quod damnare et corrigere vis in aliis. Porro apposite hoc subnectit τὸ ante languorem Quare qui eleemosynis suis miscent jurgia aut verba aspera, dant panem arena aut lapillis mistum, qui dentes laedit et palatum corrumpit. Aut potius una manu dant panem, altera alapam infligunt. Audi Senecam lib. II De Beneficiis, cap. VII: «Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum, panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Tiberius Caesar rogatus a nepote M. Allio praetorio, ut aeri alieno ejus succurreret, edere illum sibi nomina creditorum jussit. Hoc non est donare, sed creditores convocare. Cum edita essent, scripsit, Nepoti jussisse se pecuniam solvi; adjecta contumeliosa admonitione, effecit, ut nec aes alienum haberet, nec beneficium. Liberavit illum a creditoribus, sibi non obligavit.» Idem lib. II, cap. XV: «Saepe, inquit, nihil interest inter amicorum munera et hostium vota.» Quocirca Epaminondas sprevit munera Artaxerxis et Jasonis, Alcamenes Messeniorum, Phocion Mitili et Alexandri, ait Plutarchus in Lacon.; ac Socrates Alcibiadis, et Ephialtes amicorum, teste Aeliano, lib. IX. Rursum Seneca, lib. II De Beneficiis, cap. IV: «At plerique, inquit, sunt qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt, eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse poeniteat.» Et lib. I, cap. I, pleraque enumerat vitia, quae nostra beneficia corrumpunt, atque inter alia sic disserit: «Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus, et de industria non invenientibus exitum, occasionem petendi abstulit, et variis artibus properantes necessitates elusit: angusto vero aspere datum, panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum. Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus esse adversus eum quisquam potest, qui beneficium aut superbe injecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, ut molestia careret, dedit?» Ac non longo verborum interstitio: «Utique non contumeliose; nam cum ita natura comparatum sit, ut altius injuriae quam merita descendant, et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat; quid exspectat qui offendit dum obligat? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio ejus ignoscit.» Lege S. Chrysostomum homil. 11 in Epist. ad Hebraeos, ubi multis suadet eleemosynam ita pauperibus erogandam, ut omnis absit contumelia et injuria. Denique Cato in Distichis ita praecipit: Gratior officiis quo sis, mage charius esto; Ne nomen subeas, quod dicitur, officiperde. Ita judicii divini jugiter memor, ad illud assidue se comparabat S. Julianus Anachoreta, de quo ita scribit S. Ephrem, illi familiaris, in ejus Vita: «Et quemadmodum qui carcerali detinentur custodia, dum coram tribunali judicii producendi sunt, prae timore et angore plorant: sic et beatus Julianus assidue tremendi tribunalis Christi recordabatur; quare et continenter flebat, judicium futurum cogitans. Ubi autem compunctio et lacrymae et humilitas, ibi nequaquam instabilitas et quaecumque res perversa ac improba regnat, sed optimus ordo viget, ac disciplina, et omnis res bona. Ubi vero ista non adsunt, multum a scopo, qui quaeritur, aberratur.» adhibe medicinam, quia correctio proprii languoris et vitii est optima dispositio et medicina ad curandum languorem et vitia aliorum. Unde SS. Anachoretae in Vitis Patrum docent dicuntque: Qui plene vicit suam gulam, iram, superbiam, etc., potest daemonem gulae, irae, superbiae et aliis depellere. Rursum Palacius ea sic connectit, q. d. Sicut ante languorem, quem credis instare, adhibes medicinam: sic ante judicium teipsum examina, circumspice, interroga, ut in conspectu judicis invenias propitiationem. Secundo, sublimius sub languore corporali accipe spiritalem, puta passiones, concupiscentias et vitia, q. d. Cum praesentis, vel sentis, initia alicujus tentationis, passionis et vitii ebullientis, illico illa amove et reseca: nam si ea crescere sinas, difficile superabis, juxta illud: Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras. Huic sensui magis cohaeret id quod sequitur: «Et ante judicium interroga teipsum,» q. d. Antequam voceris ad Dei tribunal ut judiceris, explora et examina tuam conscientiam; ac si quid ibi vitii deprehenderis, expurga per paenitentiam, perque serium propositum et studium melioris vitae, et bonorum operum. Haec enim est medicina efficax, ut in judicio languorem et mortem aeternam evadas. De judicio enim Dei hic agi, patet ex eo quod sequitur: «Et in conspectu Dei,» Graece, in die visitationis, vel inquisitionis, id est judicii, «invenies propitiationem.» Ita Rabanus et Palacius. Hinc Complutenses sic legunt, ante languorem θεραπεύειν, id est curare, fac ut cureris et saneris; ante judicium para te καλλιεργεῖν, id est ad bene faciendum (aliqui legunt καλλιερεῖν, id est ad litandum, ad sacra faciendum, ad numen victimis propitiandum), et in hora visitationis invenies propitiationem. Ubi nota Complutenses legere ἑτοίμαζε, id est para, pro quo Noster et alii legunt ἐξέταζε, id est explora, interroga; Tigurina, ante aegritudinem admitte curationem, ante judicium explora teipsum, ut tempore inquisitionis consequaris veniam; Syrus alio abit: sic enim vertit, antequam pugnes, quaere tibi adjutorem; et antequam infirmeris, quaere tibi medicinam. Notanda est aurea gnome S. Dorothei Doctrina 3, in fine: «Admonuere, inquit, crebro majores nostri, non debere pati monachum remorderi se aliquando a conscientia sua, ne una quidem re minima.» Et S. Chrysostomus, homil. 43 in Matth.: «Sedeat, inquit, mens atque cogitatio tua judex in animam atque conscientiam tuam; adducas omnia delicta tua in medium, scrutare quae animo commisisti, et pone dignas singulorum poenas; dicas tecum assidue: Quare hoc aut illud ausus es? quare illud et illud perpetrasti? Quod si ab illis quidem tua conscientia refugit, aliena vero curiose rimatur, dic ad ipsam: Non ego judex in alios, nec tu alios defensura judicio subisti. Sic assidue ipsam ad hanc scrutationem revoca; deinde si causam dicere non possit, sed balbutiat atque stupescat, quasi superbam ancillam, et fornicatione corruptam caede verberibus, ac flagellis dilania.» Et paulo post: «Non enim morietur percussa, sed mortem effugiet.» Plura de hoc conscientiae suique scrutinio vespertino et matutino, dixi Deuter. VI, 8; Thren. III, 40, ad illud: «Scrutemur vias nostras;» Roman. II, 15 et alibi. 21. ANTE LANGUOREM HUMILIA TE, ET IN TEMPORE INFIRMITATIS OSTENDE CONVERSATIONEM TUAM. — Primo, q. d. Dum sanus es, dum vales et viges, noli superbire tua sanitate, robore et viribus, ne Deus superbiam tuam puniat, tibique auferat sanitatem et vires, in quibus superbis, ut humiliare te discas. Sponte ergo dum sanus es, te humilia, humiliterque Deo sanitatem acceptam feras, non tibi, vel tuae aetati et industriae, eumque precare ut eam tibi conservet. Unde Syrus vertit, antequam apprehendat te angustia, ora, et in tempore angustiae invenies eam, et respondebit tibi. Secundo, Palacius explicat, q. d. Si vis tempore infirmitatis leniter et humiliter ferre languorem, ante eum lenis esto et humilis: nam qualem te exhibueris sanus, invenies infirmus. Igitur ante tempus judicii, in quo omnia trement, humilia te, praepara te: quiete et mansuete judicem exspectabis, si quiete et mansuete vixeris. Rursum humilia te, scilicet ἐγκρατείᾳ, id est, per continentiam et abstinentiam, ut addunt Complut., hoc est, jejuna, q. d. Antequam aegrotes, jejuna, jejunio digere et consume humores superfluos, qui tibi febres aliosque morbos creabunt: mater ergo sanitatis, aeque ac sanctitatis, est sobrietas. Nota: Hebraeum ענה ana significat affligere et humiliare: afflictio autem Judaeis praecepta et ordinaria erat jejunium. Itaque humiliare se idem est quod jejunare, praesertim quia humiliata, id est, afflicta carne per jejunium, humiliatur et spiritus. Hinc illud frequens in Scriptura: «Humiliate in jejunio animas vestras.» Quocirca Tigurina vertit, ante infirmitatem temperantia teipsum macera. ET IN TEMPORE INFIRMITATIS OSTENDE CONVERSATIONEM TUAM. — Praescripsit quid ante infirmitatem sit faciendum, nunc praescribit quid in ipsa sit agendum, dicendo: «Ostende conversationem,» id est, patientiam, humilitatem, resignationem, paenitentiam. Alii explicant, q. d. Ostende conversationem tuam praeteritam Deo, et sacerdoti in lege nova per sinceram peccatorum confessionem. Secundo et potius, «ostende conversationem,» id est conversionem (et forte ita vertit Noster) «tuam.» Sic Seneca art. epist. 75: «Sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad conversationem (id est conversionem) universi pertinere, et ex iis quae cursum mundi consummant.» Graece enim est ἐπιστροφήν, id est conversionem, regressionem; item considerationem, curam, animadversionem, castigationem. Sensus ergo est, q. d. Dum aegrotas, convertere per orationem et paenitentiam ad Deum, tum ut ipse tibi sanitatem restituat, tum ut animae tuae consulas, teque praepares ad instantem mortem Deique judicium. Convertere, inquam, regrediendo per neglectam prius viam ideoque priorem tuam vitam recognosce, introspice, animadverte, castiga, curaque summopere, ut animae tuae iturae ad mortem et ad tribunal Dei plene consulas, ut aeternitati beatae, non miserae, adjudicetur. In judicio enim de alterutra in te feretur sententia Dei. Ita Ezechias morbo afflictus conversus ad Deum, oransque cum lacrymis veniam et vitam impetravit, Isaiae XXXVIII. Ita S. Theresia confessa est aegritudines sibi fuisse initium sanctitatis et salutis. Idem omni saeculo factum legimus, et etiamnum fieri videmus. Rursum hic versus aeque ac praecedens, de morbo non tantum corporali, sed et spiritali accipi potest, q. d. Antequam in aliquem animae languorem, id est vitium et peccatum, incidas, jejuna, carnem afflige, ac humilia te, ut humilitate, jejunio, humilique oratione et invocatione opis divinae languorem et lapsum evadas; si vero jam in eum es prolapsus, illico per conversionem et paenitentiam exsurge. Unde pro infirmitatis, Noster Graece legit ἀρρωστημάτων, id est infirmitatum; jam legunt ἁμαρτημάτων, id est peccatorum. Sic enim legunt, in tempore peccatorum ostende conversionem; Tigurina, tempore peccatorum ostende emendationem; Syrus, antequam impingas, ora et precare: antequam pecces, da eleemosynam. Ita Rabanus, haec omnia referens ad paenitentiam, qua quis se praeparet ad diem judicii, ideoque omni nisu in servitio Dei usque ad finem vitae laborare contendat. «Ille discit, ait, atque justitiam sibi praeparat, qui quotidie rimatur quid de conversatione sua et actibus Deo placeat, quidve displiceat; et ita se per compunctionis lacrymas et castigationem corporis studet a delictis mundare, ut non necesse sit pro pollutione peccatorum aeternis cruciatibus in die vindictae denuo illum subire. Illam enim horam languorem appellat, et tempus infirmitatis, quando justa retributio unicuique pro actibus propriis rependitur; nec jam licet cuiquam operari, sed fas est operum suorum mercedem unumquemque recipere.» Hic enim dies qualis sit, Sophonias propheta cap. I ostendit, dicens: «Juxta est dies Domini magnus, juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.» Et S. Cyprianus, tract. De Passione: «Veniet, inquit, anima tua in manus judicis quem condemnas, fractisque tribunalibus tuis judicaberis, et demergeris in profundum inferni, eruntque tibi et Judae scelerato, in tenebris et gehennalibus flammis, poenae irremediabiles, inconsumptibiles ignes, dolores perpetui, et tormenta aeterna. Et quidem Filius hominis, sicut scriptum est de illo, vadit: qui damnatus est, ut liberaret damnatos; doluit, ut sanaret infirmos; timuit, ut faceret securos; opprobria pertulit, ut improperia detrahentium non moverent electos; deputatus inter impios, quorum alter assumptus, alter reprobatus est, ut daretur exemplum et forma indissolubilis, manans in posteros, quia nec in ultimis Dei clementia poenitentes excludit; nec ulla hora sera est, cui compunctio districta occurrit; nec eos qui vitae suae quocumque articulo temporis veri sunt judices, iterum judicari. Quia, cum judicis et tortoris vices non parcens peccator assumit, semetipsum persequens, dum confessionem confusione honorat, holocausti hujus incensio in conspectu Dei veniam impetrat. Neque enim bis in idipsum judicat Deus; sed impoenitentes ipse judicat et damnat; poenitentes vero, quia a seipsis suscipit judicatos, absolvit; neque judicio, quod poenitentiae humanae severitas protulit, aliquid justitia coelestis apponit.»


Versus 22: Non impediaris orare semper

22. NON IMPEDIARIS ORARE SEMPER, ET NE VEREARIS USQUE AD MORTEM JUSTIFICARI: QUONIAM MERCES DEI MANET IN AETERNUM. — q. d. Multa solent orationis impedimenta occurrere; haec omnia amove quoad potes, ut vaces crebro et assidue orationi, nimirum occupationes ad te non pertinentes, vel minus utiles, visitationes amicorum, convivia, ludos, studia nimia vel inutilia, somnum, otium, lites forenses, negotia saecularia, etc. Haec enim omnia quasi minus utilia postponenda sunt orationi, utpote rei divinae et utilissimae, per quam Dei gratiam omniaque bona a Deo impetramus. Quocirca Christus: «Oportet, inquit, semper orare, et non deficere,» Lucae XVIII, 1; et S. Paulus: «Sine intermissione orate,» I Thessal. V, 17. Vide ibi dicta. Tota ergo Sanctorum vita est quasi jugis oratio, uti fuit vita S. Antonii, Simeonis Stylitae, S. Mariae Magdalenae et Davidis dicentis: «Septies in die laudem dixi tibi,» Psal. CXVIII, 164. Unde S. Gregorius in Psal. VI paenit. «De profundis, inquit, clamavi ad te: non ait: Clamo, sed clamavi: habes in hoc perseverantiae documentum, etc. Esto ergo sedulus in oratione, esto in precibus importunus, cave ne ab oratione deficias. Pro non verearis, aliqui cum Pagnino legunt, ne veteris, q. d. Nil vetet, nil impediat, uti assidue orare, ita et assidue facere opera justitiae. Verum Romana et Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. X, quin et S. Augustinus in Speculo legunt ne verearis, q. d. Nullus hominum pudor, nullus timor te remoretur a profectu justitiae, quominus assidue satagas per opera justa et sancta crescere in justitia, gratia et sanctitate. Causam subdit: Quia per haec augebis mercedem et coronam tuam aeternam. Si enim mercator oblata occasione lucrandi centum pro uno, avide illam arripit; utique et nos avidissime arripere oportet occasionem augendi merita et coronas nostras, quae in hac vita singulis momentis nobis offertur, ut quolibet instanti possimus lucrari mille, imo milliones pro uno. «Non enim sunt condignae passiones (actiones et labores) hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis,» ut ait B. Paulus. Nota τὸ quoniam merces Dei manet in aeternum, q. d. Ne verearis quotidie studere justitiae, et nova merita accumulare, quia praemia Dei bene agentibus destinata exhaurire valeas; «merces» enim ejus «in aeternum manet,» quia quantumvis pro Deo laboremus, et ei serviamus, semper supersunt manentque ei praemia ingentia, quae magis laborantibus dare possit. Graeca paulo aliter et brevius habent: «Noli impedire quominus reddas votum tempestive: et ne exspectes vel differas usque ad mortem justus fieri.» Ubi nota: Pro votum Graece est εὐχή, quae vox, ait S. Hieronymus ad Suniam, nunc orationem, nunc votum significat; sed hic votum significare liquet ex verbo ἀποδοΐναι, id est reddere. Verum Noster aliud verbum videtur legisse. Rursum τὸ ne exspectes vel differas usque ad mortem justificari, sive justus fieri, dupliciter accipi potest: primo, de prima justificatione qua impius fit justus, q. d. Ne differas conversionem, ut peccatis inhaerere velis usque ad mortem, et tunc agere de iis poenitentiam, ut justitiam et gratiam Dei consequaris; secundo, de secunda justificatione qua quis ex justo fit justior et sanctior, q. d. Ne exspectes vel ad unum diem, quin quotidie usque ad mortem justificeris, id est crescas in justitia, ejus opera assidue exercendo. Et sic accipit Vulgatus Interpres Latinus, S. Augustinus et alii. Contra hanc sententiam peccant, qui vota Deo nuncupata persolvere tardant, differuntque de die in diem, imo de anno in annum; et illi qui in juventute indulgent suis concupiscentiis, tempus poenitentiae et sanctitatis rejicientes in tempus senectutis et mortis, quando saepe vel non possunt, vel nolunt converti, quia difficile est tanto tempore inolitas consuetudines et concupiscentias deponere; iis enim velut funibus colligati tenentur, imo seipsos colligarunt. Tigurina vertit, ne dubites votum reddere in tempore, nec justum probare te usque ad mortem differas, quae versio suspecta est; nam δικαιωθῆναι significat justificari, non justum probari. Vere enim per opera bona justificamur, non autem justi probamur et ostendimur duntaxat, uti volunt Calvinus et Lutherus. Syrus, ne volupteris ad transire faciendum deliciis tua, et ne negligas quoadusque angustiae te apprehendant. Ne differas paenitere a peccatis tuis, recordare quod mors non cunctatur. Moraliter, docet hic Sapiens, nos assidue studere debere tum orationi, tum profectui in justitia et sanctitate. Ad quam acres ex hoc loco stimulos adhibet Faustus Rhegiensis Episcopus, Instruct. ad monachos, quae habetur in Appendice Biblioth. SS. Patrum, pag. 1569: «Nullum sibi finem proficiendi, inquit, faciat, nullum terminum constituat acquirendi, cum sibi dici audiat: Para in exitu opera tua. Et iterum: Non verearis usque ad mortem justificari. Et iterum: Sapientia in exitu canitur. Quanto ergo plus proficimus, tanto plus humiliemur, quia quanto plus humiliati fuerimus, tanto amplius proficimus. Nullus illic senior tam indoctus appareat, ut putet quod eum non deceat obedientia, quae Deum decuit. Humilitas enim atque obedientia in junioribus adhuc necessitas, in senioribus jam dignitas est. Ille bene proficit, ille bene consummat, qui quotidie sic agit quasi semper incipiat. Quamobrem augmenta meritorum incitamenta esse perfectorum, Scriptura pronuntiat.» Quocirca S. Gregorius explicans illud Job. XXXI, vers. 18: De utero matris meae egressa est mecum miseratio: «Electis, inquit, cum foris aetas corporis, intus, si dici licet, crescit aetas virtutis.» Vers. 23. 23. ANTE ORATIONEM PRAEPARA ANIMAM TUAM: ET NOLI ESSE QUASI HOMO QUI TENTAT DEUM. — «Praepara,» primo, per animi avocationem ab omnibus curis et negotiis terrenis, ut eum totum ad orationem et Deum transferas. Ita S. Chrysostomus, homilia 9 De Diversis in Matthaeum locis: «Quid est, ait, ante orationem praepara teipsum, nisi exspoliatus cogitatione prava, sic accedas ad Dominicam orationem?» Quocirca haec praeparatio maxime requirit lectionem spiritualem, qua animus ad Deum erigatur, ac imbuatur cogitatione rerum divinarum, ait noster Suarez, lib. II De Oratione mentali, cap. II, juxta illud S. Basilii dogma: «Lectioni succedat oratio, orationi lectio;» secundo, per contritionem de offensis in Deum admissis suppliciter veniam postulando, ac proponendo seriam emendationem; tertio, per considerationem divinae majestatis et tuae vilitatis, dicendo cum S. Francisco: «Quis ego, Domine? quis tu? Tu abyssus essentiae, sapientiae, bonitatis: ego abyssus nihili, ignorantiae, malitiae.» Et cum Abrahamo: «Loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis,» Genes. XVIII, 27; quarto, per praemeditationem eorum quae quis petiturus est, ne petat injusta, iniqua, inutilia, vana, noxia; sed aequa, sancta, Deo digna et grata. Vere S. Bernardus, serm. 76 in Cantica: «Qualem te, inquit, paraveris Deo, talis tibi apparebit Deus. Cum sancto enim sanctus erit, et cum innocente innocens erit,» Psal. XVII, 26, et cum sollicito sollicitus, cum recollecto recollectus, cum diligenti et liberali diligens et liberalis. «Et quantum apposuerimus ad diligentiam (ait Eusebius Emissenus, vel potius Eucherius Lugdunensis, homilia 3 ad Religiosos), tantum ille addet ad gratiam.» Propterea enim David dixit, Psalm. LXXXVIII, 20: «Posui adjutorium in potente,» q. d. Adjuvat Deus adjuvantem se, recentesque vires ad facultatem addit bene utenti ea quam prius habebat. «O anima (ait S. Augustinus in Manuali, cap. XXIV), esto sollicita cum sollicito, cum mundo munda, cum sancto sancta, cum vacante vacans; qualis apparueris Deo, talis oportet ut appareat tibi Deus.» Et si valde fueris diligens, te praeparando, antequam ad ejus conspectum ingrediaris, admittet libenter te, et praemio afficiet tuam praeparationem, explendo tua desideria. Quo similior fueris Deo, eo libentius te audiet, tibique respondebit Deus; amicus enim cum amico sibi simili libenter conversatur, et suaviter colloquitur. Quare, si orans imparatus accedat ad Deum per orationem, non placat, sed tentat, id est irritat, et ad iram provocat Deum sua temeritate, audacia, irreverentia, impudentia, praesertim si in peccato et ira Dei, ejusque inimicus existens, eum quasi amicum sine contritione audeat interpellare. «Ille enim, ait Rabanus, Deum tentat, qui ita orat ut ipse docuit, et tamen non hoc agit quod jussit. Cujus infructuosa est oratio, quia solummodo illi ab eo audiuntur, qui recta fide et bonis operibus levant orationes suas ad Deum.» Ante orationem ergo cogita quis sis, quia homo vilissimus, quia peccator ingratissimus, quia revera pulvis et cinis, stercus et foetor; et hac cogitatione teipsum humilia. Cogita deinde quem sis oraturus, quia Deum sapientissimum, optimum, potentissimum, angelicae naturae amatorem, humanae reparatorem, omnium conditorem. Admirare divinam majestatem intime praesentem, quae te ante se sustinet; dilige immensam bonitatem, quae prona est te exaudire et benigne tibi favere; in spem erigere quod e conspectu tanti regis nec vacuus, nec desolatus exibis. Cogita tandem quem boni affectum sis ex meditatione eliciturus, ut ad eum tuas considerationes dirigas, et quid sis petiturus, ut ita custodias illud Salomonis: «Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui,» Eccle. cap. V, vers. 1. Si ille tanto intervallo cunctos homines superat, aequum est ut magno cum tremore illum alloquaris, et quid tibi dicendum sit perspectum habeas. Denique praeparatio insignis ad orationem est, si ante eam animo concipias Deoque offeras multas magnasque piae mentis intentiones, quae ut multiplicem eam aggredereris, te pellexerunt. Sic oratio fluet ex motivis variarum virtutum, ab eisque imperabitur. Sic pariter quis minore cum mentis evagatione cordisque ariditate, majori vero cum attentione cordisque ariditate, majori vero cum attentione et fervore orationem peragat. Denique haec praeparatio est optima praeparatio ad orationem, si videlicet ante orationem concipias magnos et varios actus virtutum, verbi gratia, fidei, spei, charitatis, humilitatis, patientiae, obedientiae, paupertatis, castitatis, etc., eosque Deo offeras. Sic oratio fluet ex motivis variarum virtutum, ab eisque imperabitur et informabitur. Ita docet S. Thomas II II, quaest. LXXXIII, art. 13. Graeca pariter et diversa ab his verbis Sapientis haurierunt: «Noli impedire quominus reddas votum tempestive, et ne exspectes vel differas usque ad mortem justus fieri.» Ubi nota: Pro votum Graece est εὐχή, quae vox, ait S. Hieronymus ad Suniam, nunc orationem, nunc votum significat; sed hic votum significare liquet ex verbo ἀποδοῦναι, id est reddere. Porro apposite et congrue omnia haec connectit Sapiens, quasi velit omnem vitam Christiani esse quasi perpetuam praeparationem ad mortem et judicium Dei; ideoque assidue studere orationi, profectui in justitia et sanctitate, vigilantiae super seipsum, et quasi jugem examen conscientiae. Sic semper paratus erit ad mortem et judicium, juxta illud Christi: «Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet,» Lucae XII, 40. Et illud: «Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes,» ibidem vers. 37. Denique praeparatio Sanctorum ad orationem est ipsa eorum vita sancta et recollecta. Sancti enim semper in Dei praesentia versantur, semper divina meditantur, semper virtutes exercent: itaque cum ad formalem orationem accedunt, jam praeparati sunt, et quasi ex cursu in orationem influunt. Unde S. Augustinus, epist. 130 ad Probam, cap. IX: «Illud quod certis intervallis horarum et temporum etiam verbis rogatur Deus, (ut per illa signa rerum mentes ad id quod signant excitentur), etc., ne in nobis hujus rei desiderium, quod in his certis horis orando fovere intendimus, torpeat et refrigescat. Semper ergo oremus desiderio.» Quocirca Cassianus, collat. IX, cap. 3, apud S. Augustinum in Speculo, legunt ne verearis, q. d. Nullus hominum pudor, nullus timor te remoretur a profectu justitiae, quominus assidue satagas per opera justa et sancta crescere in justitia, gratia et sanctitate. Causam subdit: Quia per haec augebis mercedem et coronam tuam aeternam. Si enim mercator oblata occasione lucrandi centum pro uno, avide illam arripit; utique et nos avidissime arripere oportet occasionem augendi merita et coronas nostras, quae in hac vita singulis momentis nobis offertur, ut quolibet instanti possimus lucrari mille, imo milliones pro uno. «Non enim sunt condignae passiones (actiones et labores) hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis,» ut ait B. Paulus. Nota τὸ quoniam merces Dei manet in aeternum, q. d. Ne verearis quotidie studere justitiae, et nova merita accumulare, quia praemia Dei bene agentibus destinata exhaurire valeas; «merces» enim ejus «in aeternum manet,» quia quantumvis pro Deo laboremus, et ei serviamus, semper supersunt manentque ei praemia ingentia, quae magis laborantibus dare possit. votum tuum, et ne sis tanquam vir qui provocat Dominum suum. Moraliter, Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 15 in Matth.: «Ille, ait, præparat animam suam ante orationem, qui faciens eleemosynam, venit ad orationem. Sicut enim oleum accendit lumen lucernæ, ita bona opera excitant fidem cordis, et dant confidentiam animæ apud Deum orandi. Ergo eleemosyna est præparatio orationis. Item jejunium est adjutorium orationis, quia oratio sine jejunio est gracilis et infirma.» Et inferius: «Quare eleemosyna ante orationem præcedit? quia moderatrix est et præparatrix viæ ante faciem orationis, ut post eleemosynam sequens oratio præparatum locum misericordiæ inveniat apud Deum.»


Versus 23: Ante orationem praepara animam tuam

Vers. 23. 23. ANTE ORATIONEM PRAEPARA ANIMAM TUAM: ET NOLI ESSE QUASI HOMO QUI TENTAT DEUM. — «Praepara,» primo, per animi avocationem ab omnibus curis et negotiis terrenis, ut eum totum ad orationem et Deum transferas. Ita S. Chrysostomus, homilia 9 De Diversis in Matthaeum locis: «Quid est, ait, ante orationem praepara teipsum, nisi exspoliatus cogitatione prava, sic accedas ad Dominicam orationem?» Quocirca haec praeparatio maxime requirit lectionem spiritualem, qua animus ad Deum erigatur, ac imbuatur cogitatione rerum divinarum, ait noster Suarez, lib. II De Oratione mentali, cap. II, juxta illud S. Basilii dogma: «Lectioni succedat oratio, orationi lectio;» secundo, per contritionem de offensis in Deum admissis suppliciter veniam postulando, ac proponendo seriam emendationem; tertio, per considerationem divinae majestatis et tuae vilitatis, dicendo cum S. Francisco: «Quis ego, Domine? quis tu? Tu abyssus essentiae, sapientiae, bonitatis: ego abyssus nihili, ignorantiae, malitiae.» Et cum Abrahamo: «Loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis,» Genes. XVIII, 27; quarto, per praemeditationem eorum quae quis petiturus est, ne petat injusta, iniqua, inutilia, vana, noxia; sed aequa, sancta, Deo digna et grata.

Vere S. Bernardus, serm. 76 in Cantica: «Qualem te, inquit, paraveris Deo, talis tibi apparebit Deus. Cum sancto enim sanctus erit, et cum innocente innocens erit,» Psal. XVII, 26, et cum sollicito sollicitus, cum recollecto recollectus, cum diligenti et liberali diligens et liberalis. «Et quantum apposuerimus ad diligentiam (ait Eusebius Emissenus, vel potius Eucherius Lugdunensis, homilia 3 ad Religiosos), tantum ille addet ad gratiam.» Propterea enim David dixit, Psalm. LXXXVIII, 20: «Posui adjutorium in potente,» q. d. Adjuvat Deus adjuvantem se, recentesque vires ad facultatem addit bene utenti ea quam prius habebat. «O anima (ait S. Augustinus in Manuali, cap. XXIV), esto sollicita cum sollicito, cum mundo munda, cum sancto sancta, cum vacante vacans; qualis apparueris Deo, talis oportet ut appareat tibi Deus.» Et si valde fueris diligens, te praeparando, antequam ad ejus conspectum ingrediaris, admittet libenter te, et praemio afficiet tuam praeparationem, explendo tua desideria. Quo similior fueris Deo, eo libentius te audiet, tibique respondebit Deus; amicus enim cum amico sibi simili libenter conversatur, et suaviter colloquitur. Quare, si orans imparatus accedat ad Deum per orationem, non placat, sed tentat, id est irritat, et ad iram provocat Deum sua temeritate, audacia, irreverentia, impudentia, praesertim si in peccato et ira Dei, ejusque inimicus existens, eum quasi amicum sine contritione audeat interpellare. «Ille enim, ait Rabanus, Deum tentat, qui ita orat ut ipse docuit, et tamen non hoc agit quod jussit. Cujus infructuosa est oratio, quia solummodo illi ab eo audiuntur, qui recta fide et bonis operibus levant orationes suas ad Deum.» Ante orationem ergo cogita quis sis, quia homo vilissimus, quia peccator ingratissimus, quia revera pulvis et cinis, stercus et foetor; et hac cogitatione teipsum humilia. Cogita deinde quem sis oraturus, quia Deum sapientissimum, optimum, potentissimum, angelicae naturae amatorem, humanae reparatorem, omnium conditorem. Admirare divinam majestatem intime praesentem, quae te ante se sustinet; dilige immensam bonitatem, quae prona est te exaudire et benigne tibi favere; in spem erigere quod e conspectu tanti regis nec vacuus, nec desolatus exibis. Cogita tandem quem boni affectum sis ex meditatione eliciturus, ut ad eum tuas considerationes dirigas, et quid sis petiturus, ut ita custodias illud Salomonis: «Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui,» Eccle. cap. V, vers. 1. Si ille tanto intervallo cunctos homines superat, aequum est ut magno cum tremore illum alloquaris, et quid tibi dicendum sit perspectum habeas. Denique praeparatio insignis ad orationem est, si ante eam animo concipias Deoque offeras multas magnasque piae mentis intentiones, quae ut multiplicem eam aggredereris, te pellexerunt. Sic oratio fluet ex motivis variarum virtutum, ab eisque imperabitur. Sic pariter quis minore cum mentis evagatione cordisque ariditate, majori vero cum attentione cordisque ariditate, majori vero cum attentione et fervore orationem peragat. Denique haec praeparatio est optima praeparatio ad orationem, si videlicet ante orationem concipias magnos et varios actus virtutum, verbi gratia, fidei, spei, charitatis, humilitatis, patientiae, obedientiae, paupertatis, castitatis, etc., eosque Deo offeras. Sic oratio fluet ex motivis variarum virtutum, ab eisque imperabitur et informabitur. Ita docet S. Thomas II II, quaest. LXXXIII, art. 13. Graeca pariter et diversa ab his verbis Sapientis haurierunt: «Noli impedire quominus reddas votum tempestive, et ne exspectes vel differas usque ad mortem justus fieri.» Ubi nota: Pro votum Graece est εὐχή, quae vox, ait S. Hieronymus ad Suniam, nunc orationem, nunc votum significat; sed hic votum significare liquet ex verbo ἀποδοῦναι, id est reddere. Porro apposite et congrue omnia haec connectit Sapiens, quasi velit omnem vitam Christiani esse quasi perpetuam praeparationem ad mortem et judicium Dei; ideoque assidue studere orationi, profectui in justitia et sanctitate, vigilantiae super seipsum, et quasi jugem examen conscientiae. Sic semper paratus erit ad mortem et judicium, juxta illud Christi: «Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet,» Lucae XII, 40. Et illud: «Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes,» ibidem vers. 37. Denique praeparatio Sanctorum ad orationem est ipsa eorum vita sancta et recollecta. Sancti enim semper in Dei praesentia versantur, semper divina meditantur, semper virtutes exercent: itaque cum ad formalem orationem accedunt, jam praeparati sunt, et quasi ex cursu in orationem influunt. Unde S. Augustinus, epist. 130 ad Probam, cap. IX: «Illud quod certis intervallis horarum et temporum etiam verbis rogatur Deus, (ut per illa signa rerum mentes ad id quod signant excitentur), etc., ne in nobis hujus rei desiderium, quod in his certis horis orando fovere intendimus, torpeat et refrigescat. Semper ergo oremus desiderio.» Quocirca Cassianus, collat. IX, cap. 3, apud S. Augustinum in Speculo, legunt ne verearis, q. d. Nullus hominum pudor, nullus timor te remoretur a profectu justitiae, quominus assidue satagas per opera justa et sancta crescere in justitia, gratia et sanctitate. Causam subdit: Quia per haec augebis mercedem et coronam tuam aeternam. Si enim mercator oblata occasione lucrandi centum pro uno, avide illam arripit; utique et nos avidissime arripere oportet occasionem augendi merita et coronas nostras, quae in hac vita singulis momentis nobis offertur, ut quolibet instanti possimus lucrari mille, imo milliones pro uno. «Non enim sunt condignae passiones (actiones et labores) hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis,» ut ait B. Paulus. Nota τὸ quoniam merces Dei manet in aeternum, q. d. Ne verearis quotidie studere justitiae, et nova merita accumulare, quia praemia Dei bene agentibus destinata exhaurire valeas; «merces» enim ejus «in aeternum manet,» quia quantumvis pro Deo laboremus, et ei serviamus, semper supersunt manentque ei praemia ingentia, quae magis laborantibus dare possit. votum tuum, et ne sis tanquam vir qui provocat Dominum suum. Moraliter, Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 15 in Matth.: «Ille, ait, præparat animam suam ante orationem, qui faciens eleemosynam, venit ad orationem. Sicut enim oleum accendit lumen lucernæ, ita bona opera excitant fidem cordis, et dant confidentiam animæ apud Deum orandi. Ergo eleemosyna est præparatio orationis. Item jejunium est adjutorium orationis, quia oratio sine jejunio est gracilis et infirma.» Et inferius: «Quare eleemosyna ante orationem præcedit? quia moderatrix est et præparatrix viæ ante faciem orationis, ut post eleemosynam sequens oratio præparatum locum misericordiæ inveniat apud Deum.»


Versus 24: Memento irae in die consummationis

24. MEMENTO IRÆ IN DIE CONSUMMATIONIS, ET TEMPUS RETRIBUTIONIS IN CONVERSATIONE FACIEI. — Ita legendum cum Romanis et Græcis; perperam ergo Complutenses et alii legunt, in conversione facies, vel faciens. Sensus est, q. d. Crebro renova tibi memoriam iræ et vindictæ, quam Deus exercebit in impios in die judicii, quo consummabitur vita hominum, et præsens mundi cursus, quoque Deus retribuet eis meritas gehennæ pœnas, ideoque faciem suam, quam in hac vita eis ostendit benevolam et beneficam, dando eis opes et felicitatem, convertet in trucem, minacem, indignabundam, spirantem ignes et flammas, adeo ut ejus terrore impii dicturi sint montibus: «Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?» Apocal. VI, 16.

Hunc esse sensum docent Græca, quæ sic habent, memento excandescentiæ ultimis diebus futuræ, et tempus ultionis in aversione vultus; Tigurina, memento iræ extremo die futuræ, et ultionis quo tempore avertetur facies; Syrus, memento quod ira est in fine omnium peccatorum, et in tempore angustiæ non avertet (iræ Dei) a te faciem. Identidem Siracides inculcat memoriam et timorem novissimorum, præsertim judicii et gehennæ, quia hic timor efficax est frenum ad cohibendum hominem a peccatis, eumque in omnibus actionibus facit cautum, providum, modestum, sollicitum.


Versus 25 et 26: Memento paupertatis in tempore abundantiae

25. MEMENTO PAUPERTATIS IN TEMPORE ABUNDANTIÆ, ET NECESSITATUM (ita Romana: male alii legunt, necessitatem) PAUPERTATIS IN DIE DIVITIARUM. — Necessitatem vocat angustias, quibus paupertas stringit et arctat pauperem, ut famem, sitim, frigus, multaque similia pati cogatur, q. d. Dum dives es et felix, metue inopiam et infelicitatem successuram; dum abundas, memor esto paupertatis tum præteritæ, tum futuræ, quæ scilicet tibi obvenire potest, quæque te arctabit, et in multas angustias rediget: sic enim fiet ut in abundantia non insolescas, utque provideas futuræ paupertati tibi obventuræ, vel hac in vita, vel in futura, dando scilicet tione et devotione orationes suas decurret; et consequenter amplius merebitur, fructumque uberiorem referet, quare in hunc modum dicere poterit: Orationi vacare intendo, primo, ut Deum colam, laudem et benedicam, nimirum ut coram Angelis et hominibus, coram cœlo et terra, profitear, Domine, ego tuus cliens, te supremam esse majestatem, infinitæ potentiæ, sapientiæ, bonitatis et pulchritudinis, esseque te Deum meum et creatorem, meque tuam esse creaturam; te meum regem supremumque dominum esse, me autem subditum ac servum tuum; te meum cœlestem esse patrem, meque tuum esse filium, licet hoc nomine indignissimum, quia ad instar obedientis filii, patrique suo complacentis non me gessi: ut hac oblatione, quidquid boni in me est, a tua immensa misericordia et liberalitate emanare profitear. En tibi hic oratio imperata ab actu religionis. Secundo, orare intendo, ut Deo placeam, gratumque ei obsequium præstem, et hac ratione in ejus gratia et amicitia me conservem et promoveam: ut rem, qua Deum unice oblectari scio, ei offeram. En oratio imperata ab actu charitatis. Tertio, orare intendo, ut Deo gratias agam pro innumeris corporis et animi beneficiis, quæ a liberalissima ejus manu recepi. En actus gratitudinis. Quarto, ut imiter Jesum Christum, B. Virginem, sanctosque omnes Angelos et homines, quorum opus in cœlo continuum est oratio, eorumque precibus et meritis meas uniam, itaque unitas iis Deoque offeram. En hyperdulia et Sanctorum cultus. Quinto, ut peccatorum meorum veniam deprecer, pro iisque satisfaciam. En actus pœnitentiæ. Sexto, ut animas e Purgatorio liberem, peccatoribus in hac vita pœnitentiam, justis justitiæ augmentum impetrem. En amor proximorum. Septimo, ut gratiæ et gloriæ augmentum exorem, ut scilicet charitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiæ, castitatis, sobrietatis, fortitudinis, constantiæ, perseverantiæ, zeli ac consequenter gloriæ in cœlo illis respondentis incrementum efflagitem. En actus spei et cæterarum virtutum. Eædem intentiones cuilibet operi bono, ut jejunio, eleemosynæ, concioni, pœnitentiæ, etc., præmitti possunt, ut opus ex omnibus hisce virtutibus profluat et promanet, quasi lilium πολύφυλλον, et variegatum ex multiplici et varia radice. Græce pro orationem rursum est εὔξασθαι, quod tam vovere quam orare significat. Unde juxta præced. versum, in quo significavit vovere, ita vertunt, priusquam voveas præpara teipsum, ad præstandum ea ipsa quod vovere vis, et ne esto ut homo tentans Dominum. Quod quasi disparatum a priori præceptum accipi potest, q. d. Ne per orationem aut votum postules a Deo miraculum, aut ut rem, quam tuo labore et cooperatione tibi parare debes, solus per se tibi elargiatur. Hoc enim est tentare Dei potentiam et clementiam. Unde Syrus, antequam voveas præpara cet eleemosynas per quas pauperes te recipiant in æterna tabernacula. Sic providit Joseph in annis fertilitatis sterilitati futuræ, Genes. XLI, 47. Unde Rabanus: «Ne perdamus, ait, otium nobis concessum, quia veniet tempus quando jam non licet operari. Hoc enim hic tempus paupertatis et necessitatis nominat.» Hinc et Græca ac Syrus sic habent, memento temporis famis, in tempore saturitatis; paupertatis et egestatis, in diebus divitiarum, juxta illud cap. XI, 27: «In die bonorum ne immemor sis malorum.» Vide ibi dicta. Huc facit illud Catonis in Distichis: Tranquillis rebus, quæ sunt adversa caveto: Rursus in adversis, melius sperare memento. 26. A MANE USQUE AD VESPERAM IMMUTABITUR TEMPUS, ET HÆC OMNIA CITATA IN OCULIS DEI. — q. d. ait Lyranus: Aliquando inter mane et vesperam mutatur tempus a divitiis in paupertatem. Dat causam cur in tempore abundantiæ memor quis esse debeat paupertatis, quia scilicet subito commutantur rerum vices et tempora, ut, sicut mane serenum sæpe desinit in vesperam caliginosam, sic qui mane est dives et felix, vespere sit inops et miser; imo qui mane est sanus et vivus, vespere sit æger et mortuus. Atque hæc omnia citata, id est, cito transeuntia, vel potius cito vicemcommutantia, repentina et subita sunt in oculis Dei, qui, dum vult, illico sortes cujusque felices in infelices convertit, et vice versa, q. d. Ergo cuilibet mundi felicitati dum arridet, noli credere, nec affigere cor tuum, quia instabilis, infida, incerta est instar auræ; sed continuo exspecta mutationem sortis et vitæ. Pro citata Græce est ταχινά, id est velocia, properantia, volucria, pernicia. Inde a celeri cursu ταχίνης vocatur lepus et cervus. Sic instar leporis et cervi transcurrit prosperitas hujus sæculi, eique succedit adversitas. Syrus pro citata vertit, pulchra: «Omnia hæc, inquit, pulchra sunt coram Deo,» q. d. Deus delectatur hac sortium et rerum omnium volubilitate et vicissitudine, quia hæc rebus ipsis in terra creatis, utpote fragilibus, connaturalis, innata et concreata est. In mundo enim hoc sublunari et volubili dominantur mors et sors, duo imperiosa numina, ait Tragicus, quæ nihil in sua quiete et statu relinquunt: ubi vices rerum et temporum, ortus et occasus, lux et tenebræ, caligo et serenitas, luctus et gaudia, metus et spes, somnus et vigilia, risus et lacrymæ, lamenta et jubilus, amor et odium, in perpetuo reciprocæ conversionis et confusionis gyro rotantur: ubi singula cadunt, surgunt, premuntur, infirmantur, convalescunt, tumultuaria quadam et necessaria vicissitudine, ut per hæc Deus hominem moneat, a mundo hoc elementari mentem avocare, et in cœlestem sustollere, ubi est perennis rerum omnium stabilitas, felicitas, et æternitas. Symbolice Rabanus: «A mane, inquit, hoc est, ab ortu nativitatis, usque ad vesperam senectutis mutabitur tempus ætatis hominis, quia repletus multis miseriis fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Vel aliter: A mane, hoc est, ab initio creationis mundanæ, usque ad vesperam sæculi, semper mutabuntur tempora; et ver, æstas, autumnus et hiems, dies et nox, nunquam requiescunt: et tamen hæc omnia ad statum æternitatis comparata cito transire videntur, nec aliquid de corporalibus rebus perpetuum manet: sed omnia coram oculis Domini transeunt, et certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.» Huc facit illud Boetii lib. II De Consol. prosa 2: «Hæc nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.» Et prosa 3: «An tu in hanc vitæ scenam nunc primum subitus hospesque venisti? ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum sæpe hominem velox hora dissolvat?» Et illud Senecæ in Thyeste: Quem dies vidit veniens superbum, Hunc dies vidit fugiens jacentem. Nemo confidat nimium secundis, Nemo desperet meliora lapsus. Miscet hæc illis, prohibetque Clotho Stare fortunam, rotat omne fatum. Nemo tam divos habuit faventes, Crastinum ut possit sibi polliceri. Res Deus nostras celeri citatas Turbine versat.


Versus 27: Homo sapiens in omnibus metuet

27. HOMO SAPIENS IN OMNIBUS METUET, — tum sortis vicissitudinem, temporisque mutationem, ut ex divite et felici fiat pauper et miser, de qua jam dictum est; tum ne in ea peccet Deumque offendat, vel superbiendo in prosperis, vel desperando animumve dejiciendo in adversis; tum judicia divina, ait Lyranus, quæ ob peccata occulta, vel alias ob causas arcanas hominem deserunt, affligunt, castigant. Alludit ad Prov. XXVIII, 14: «Beatus homo, qui semper est pavidus.» Sapienter Aristoteles, lib. Magnor. moral.: «Timendum, ait, viro forti, sed audendum; si enim non timeas, neutiquam fortis, sed audax eris.» ET IN DIEBUS DELICTORUM ATTENDET AB INERTIA. — Græce ἀπὸ πλημμελείας, id est a delicto. Verum πλημμέλεια dicitur quasi πλὴν μέλειαν, id est præter curam, idem est quod ἀμέλεια, id est negligentia, inertia, incuria, ut acute vidit vertitque Noster. Vide dicta Levit. cap. VII, vers. 1. Complutenses, ab errore, adduntque antithesin, et stultus non conservabit καιρόν, id est occasionem vel tempus; Tigurina, insipiens autem non explorat tempora, id est, temporum mutationem a me jam dictam: sed securus præsenti sorti, abundantiæ ac felicitati quasi semper duraturæ, stolide inhiat et incubat. Dies delictorum vocantur, quibus est occasio, licentia, et subinde quasi necessitas peccandi, quibus impune homines peccant, quibus passim omnes ruunt in peccata, quibus dominantur impii et impietas, ut tunc regnum peccati esse et imperare videatur. Tunc ergo maxime cavendum est ab inertia, id est, primo, ab otio: otium enim facit ut homo spectet peccantes et peccata, cum iisque colloquatur, versetur et agat, nec gratiam Dei invocet, itaque iis implicetur et consentiat; secundo, a desidia, torpore et pusillanimitate, qua quis non audet officio suo fungi, ac peccantibus et sollicitantibus alios ad peccata sese opponere, sed iis cedit et succumbit: quales multi sunt qui peccantium exemplis vel imperiis non audent resistere, ideoque eos sequuntur, q. d. Homo sapiens eo tempore quo grassantur peccata, quoque multæ peccandi occasiones se ingerunt, magis sibi cavebit, ac diligentior erit in officio et cura sui et suorum, ne peccet: quare tunc excutiet inertiam, induet magnanimitatem, ac generose se peccantibus opponet, uti fecere Machabæi Antiocho, cæterique Martyres tyrannis. Dies ergo delictorum, primo, sunt quando afflante fortuna adsunt opes, prosperitas, abundantia, adulatores; quæ hominem ad gulam, libidinem, superbiam aliaque peccata invitant, de quibus paulo ante dixit monuitque: «Memento paupertatis in tempore abundantiæ.» Quocirca Syrus vertit, sapiens hæc omnia curabit, et in diebus impietatis non timebit a malo. Felicitatem enim sequitur inertia, inertiam luxus et scelus, scelus miseria. Secundo, dies peccatorum sunt dies quibus indulgetur genio, veneri et ventri, aliisve peccatis, quales sunt dies Bacchanalium, qui proinde in Calendariis nonnullis dies stultorum nuncupantur. Unde Tigurina vertit, homo sapiens semper metuet, et diebus peccato dicatis cavebit a delicto. Tertio, dies peccatorum sunt, quando reges et principes impii dominantur, qui populum ad idololatriam, hæresin, libidinem verbo et exemplo sollicitant, imo minis, edictis et suppliciis cogunt: tunc enim est diluvium peccatorum, uti fuit tempore Noe. Tales fuerunt paulo post Siracidem, sub Antiocho Epiphane, cujus impietatem hic prophetice præsignificare voluisse videtur Spiritus Sanctus. Unde de iis ait Mathathias Judæ aliisque filiis Machabæis: «Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum,» I Machab. II, 49. Quarto, dies peccatorum sunt dies præsentis temporis, quod delictis est plenum, ait Lyranus et Glossa. Unde Palacius sic explicat, q. d. O viri, si quando felicia vobis arriserint, sive temporalia, sive spiritualia, vereamini peccatum mortale, in quod incidere potestis; in quod si inciditis, vere in tempus necessitatis et paupertatis incidistis. Cum igitur nemo sit securus ab eo, vir sapiens in tempore hujus vitæ, quod tempus est delictorum, cavebit ab inertia. Vel specialius: O vir pie, si quando in abundantia tua dixeris, «Non movebor in æternum;» memento ejus necessitatis et paupertatis, quam, si damnaris, in die judicii patieris cum impiis: et ejus rei memor in tempore hujus vitæ, cave ab inertia. Disce a formica, quæ tempore æstatis congregat, ne tempore hiemis indigeat. Disce a testudine quantum periculi creet inertia. Nam, ut ait Plinius, lib. IX, cap. x: «Capiuntur testudines evectæ in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes: quæ voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice, non queant mergi, invitæque fluitent, opportunæ venantium prædæ.» Sic iners libere voluptati indulgens, oblitus sui, fit præda dæmonis, qui inerti quasi venator et piscator insidiatur. Denique dies peccatorum sunt, cum in republica, ordine, monasterio, collegio, aliove cœtu oritur rebellio, schisma, scandala, ruina, vel laxitas disciplinæ, etc. Tunc qui animæ suæ consultum cupit, ita prudenter et fortiter agat, ut peccatum omne declinet, et animam suam salvet. Ita Franciscus Cæsarius Spirensis, S. Theologiæ Doctor, ac S. Francisci discipulus, petiit ab eo, dixitque: «Unam a te, o Pater, postulo gratiam, ut, si diebus meis fratres a pura regulæ tuæ observantia declinaverint (velut declinaturos prædixisti), possim cum tua licentia et benedictione, cum aliis sinceris professoribus regulæ a transgressoribus discedere, et separatim regulam observare.» Cui benedicens S. Franciscus: «A Christo, ait, et a me scias, fili mi, tibi esse concessum quod postulas;» ponensque manum super caput ejus, dixit ei: «Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.» Cæsarius ergo tandem Fr. Eliæ disciplinam laxanti resistens, ab ejus asseclis occisus, Gregorio IX Pontifice visus est ab Angelis ferri in cœlum. Ita habent Annales P. Wadingi anno Christi 1239, num. 6.


Versus 28 et 29: Omnis astutus agnoscit sapientiam

28. OMNIS ASTUTUS (Græce συνετός, id est intelligens, prudens, cautus) AGNOSCIT SAPIENTIAM, ET INVENIENTI EAM DABIT CONFESSIONEM, — id est, laudem. Quia Siracides res graves et difficiles dixit, quas multi, utpote mundi dictamina sequentes, non erant servaturi, addit, astutus, id est, vir prudens, agnoscet, id est, approbabit, diliget, sequetur hanc sapientiam a me jam expositam, ac insuper dabit confessionem, id est, laudabit et prædicabit eos quicumque eam inveniunt aliosque docent. Unde Tigurina vertit, omnis cordatus agnoscit sapientiam, et eruditionem, et adepto eam laudem tribuit; Syrus, omni sapienti convenit docere sapientiam, et scientibus eam (convenit) dare confessionem, vel gratiarum actionem. Nam, ut ait Aristoteles, lib. I Metaphys. 1: «Sapientis proprium est alios docere.» Allegorice Rabanus: «Astutus, ait, hoc est, diligens et intentus meditator legis Dei, agnoscit sapientiam Dei esse Christum, et postquam invenerit eum, et corde credulo ejus agnitionem perceperit, ipse dabit ei confessionem rectæ prædicationis, et studium condignæ operationis.» 29. SENSATI IN VERBIS ET IPSI SAPIENTER EGERUNT: ET INTELLEXERUNT VERITATEM ET JUSTITIAM, ET IMPLUERUNT PROVERBIA ET JUDICIA. — Ita Romana et Græca: perperam ergo multi pro impluerunt, legunt imploraverunt; Græce enim est ἀνώμβρησαν, id est tanquam imbrem affuderunt, impluerunt, instillarunt. To in verbis refer non ad sensati, sed ad sapienter egerunt, q. d. Sensati et prudentes non tantum audiunt sapientiam, laudantque eos qui illam docent, sed etiam ipsi eamdem aliis enuntiant et communicant; unde in verbis suis ita sapienter agunt ac loquuntur, ut ostendant se intelligere veritatem et justitiam, utque impluant, id est instillent, aliis proverbia et judicia, id est, sapientes sententias et præcepta, quæ doceant justitiam, virtutem et sanctitatem. Unde Tigurina vertit, cordati ipsi quoque dictis proferunt sapientiam (veritatem intelligunt et justitiam, quæ verba non sunt in Græco); et moderatione animi selecta in vitam responsa irrigant. Potest tamen to in verbis referri ad sensati. Unde aliqui clare vertunt, qui in verbis sensati et intelligentes sunt, et ipsi sapientiam profitentur, et exquisitas parœmias tanquam imbrem effundunt; Syrus, scientes doctrinam etiam ipsi sapientes fiunt, et scient usque in finem verba parabolarum, et verba sapientiæ, et doctrinam animæ. Complutenses et nonnulli alii hanc in Græco addunt sententiam: κρείσσων παρρησία ἐν δεσπότῃ μόνῳ, εἴπερ νεκρὰ καρδία νεκρῷ ἀντέχεται, id est, ut vertit interpres Complutensis, melior fiducia in Domino solo, siquidem mortuum cor mortuo adhæret; Tigurina, optima loquendi auctoritas solius est Domini, siquidem mortali cor inhæret mortuum; alii, optima res est libertas in solo hero, siquidem cor mortuum mortuo adhæret. Verum hæc sententia hoc loco obscura et impertinens videtur: unde eam omittunt Latina omnia, Syrus, et Græca editio a Caraffa et Romanis emendata. Hujus astutiæ, cautelæ et sapientiæ symbolum sunt grues. Primo enim, sicut grues volando suum sequuntur ducem, sic astutus suum sequitur doctorem. Secundo, sicut grues præsentiunt pluviam, eamque volantes vociferando prænuntiant: sic astutus præsentit sapientiam, ac denuntiat ubi et a quibus ea hauriri debeat. Tertio, laboriosæ sunt grues, volando tranantes maria, ut calorem victumque quærant: sic impense studet et laborat cautus, ut sapientiam acquirat. Mirum est quod scribit Plinius lib. XXX, cap. ult., «non lassescere in ullo labore, qui nervos ex alis et cruribus gruis habent.» Quarto, grues timentes venatores noctu excubant: ita vir cautus timet insidias hominum et dæmonum, et contra eas pervigil excubat. Sed accipe de gruibus verba Plinii, quæ commutato nomine homini cauto adaptes: sic enim scribit lib. X, cap. XXIII: «Immensus est tractus, quo veniunt, si quis reputet a mari Eoo. Quando proficiscantur consentiunt; volant ad prospiciendum alte; ducem, quem sequantur, eligunt; in extremo agmine per vices, qui acclament, dispositos habent, et gregem voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes: qui laxatus somno et decidens, indiligentiam coarguat (easque a somno suo sonitu excitet). Cæteræ dormiunt capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes. Dux erecto providet collo, ac prædicit.» Eadem habet Aristoteles, lib. IX Histor. Animal. cap. x: «Grues, inquit, prudenter multa faciunt: loca enim longinqua petunt, sui commodi gratia; et volant alte, ut procul prospicere possint: et si nubes tempestatemque viderint, conferunt se in terram, et humi quiescunt: ducem etiam habent,» etc.


Versus 30 et 31: Post concupiscentias tuas non eas

30. POST CONCUPISCENTIAS TUAS NON EAS, ET A VOLUNTATE (aliqui legunt, voluptate) TUA AVERTERE. — Græca huic sententiæ præmittunt titulum hunc: Continentia animæ vel animi. Pro a voluntate tua, Græce est, ἀπὸ τῶν ὀρέξεών σου, id est ab appetitibus vel desideriis tuis; Syrus, fili mi, post desideria animæ tuæ ne eas, et a concupiscentiis tuis prohibe eam; Tigurina clare, ne sequaris cupiditates tuas, et appetitus tuos inhibe; alii, appetitiones tuas coerce. Est hoc generale præceptum de continentia, ut per eam resistamus concupiscentiæ gulæ, libidinis, superbiæ, iræ, acediæ et cujuslibet vitii: concupiscentia enim omnem passionem et vitium tam mentis et spiritus quam carnis et sensus complectitur. Sensus ergo est, q. d. Sentire motum concupiscentiæ non est peccatum, sed ei consentire. Sentire enim est naturale, necessarium et involuntarium: consentire vero est arbitrarium, liberum et voluntarium, uti ex hisce Siracidis verbis docet S. Augustinus, lib. I De Nupt. et Concup. cap. XXIII. Si ergo sentis ebullire in te affectus iræ, odii, curiositatis, libidinis, noli eis assentiri, noli eos sequi: sed illico nega assensum, resiste, inhibe, coerce, reseca, abscinde, exstirpa quoad potes. Unde sequitur, motus concupiscentiæ magnum esse malum, juxta Aristotelis axioma, lib. II Topic. Quorum corruptiones sunt bonæ, ipsa corrupta sunt mala. Mundani et carnales nescientes quid sit concupiscentia, quid abnegatio, quid mortificatio, illico suos appetitus sequuntur et explent, velut animalia bruta: at fidelis et sensatus eis quasi hostibus suis reluctatur, sciens eos incitare ad peccatum, et ducere ad Tartara. Causæ sunt multæ: Prima, quia animal, ait Aristoteles, I Politic., constituitur ex anima et corpore, tanquam ex regente et recto. «Anima est in corpore, ait idem De Motibus naturæ, sicut monarcha in civitate bene disposita.» Anima vero rationalis in homine est rectrix, et monarcha omnium, non tantum membrorum, sed et sensuum, passionum, imaginationum et desideriorum partis sensitivæ. Regat ergo ejus concupiscentias et appetitus, nec sinat se ab eis regi. Secunda, quia concupiscentiæ ingens sunt hominis malum, imo pernicies et exitium. Ipsæ enim sunt similes equo indomito, cæco, fero et furioso, qui equitem sive sessorem præcipitem dabit in flammam, fossam, saxa, etc., nisi per frenum ab eo regatur et refrenetur. Voluntas ergo et mens, sive spiritus, quasi sessor insideat suæ concupiscentiæ, quasi equo, eamque freno rationis inhibeat, ne ab illa in præceps agatur. Sicut ergo monstrum est, si equus regat sessorem; aut si homo capite deorsum, pedibus sursum insistat vel incedat: sic et monstrum est, cum ratio regitur a concupiscentia. Quocirca S. Basilius Ad Filium spirit.: «Corpus, inquit, rege ratione, uti auriga equum freno.» Idem Ad Chilonem: «Unam, inquit, voluptatem expugnato, ne, si omnes in te irritatæ cooriantur, turbulentam accersant menti tuæ tentationum intemperiem. Corpus substerne laborum exercitio, animam tentationibus assuefacito æquanimiter tolerandis.» Successive ergo vitia et concupiscentiæ expugnanda sunt. Idem in Constitut. monast. cap. III: «Affectiones corporis, ait, tunc sunt violentæ, cum ratio cessat; easdem illa moderante, et imperium suum exercente, facillime obtemperant.» Ratio ergo pervigil eas domat et regit. Sic S. Anselmus, De Concept. Virgin. cap. V, concupiscentiam comparat feræ, quæ, nisi ratione dometur et cicuretur, hominem secum in præceps agit. Tertia, quia concupiscentiæ sunt sicut Sirenes, quæ blando cantu alliciunt ad se homines, ut allectos devorent, uti ab eis devorati feruntur socii Ulyssis: Ulysses vero prudens aures suas obturavit, ne earum cantum audiret, eoque inescaretur, dementaretur et devoraretur, itaque unus ipse earum perniciem et mortem evasit. Ulysses est speculum viri sapientis et continentis. Hinc S. Bernardus, serm. 44 in Cantic., loquens de filio prodigo, qui sua dissipavit deliciando cum meretricibus: «Quænam, ait, hæ meretrices? Carnales utique concupiscentiæ, de quibus Scriptura saluberrime te admonet: Post concupiscentias tuas non eas.» Idem De Gradibus humilitatis: «Cavendum est, inquit, ideo malum desiderium, quia mors secus introitum delectationis posita est. Unde Scriptura præcipit, dicens: Post concupiscentias tuas non eas.» Quarta, quia homo quasi conflatus est ex angelo et bruto: mente enim et parte rationali similis est angelo, concupiscentia vero et parte animali similis est bruto. Angelica ergo portio imperet animali et brutæ, ut eam faciat sibi similem et angelicam, non vero sinat animalem sibi dominari, ut et ipsa fiat animalis ac bruta. «Quare adversus tumultuantes, et ad mala trahere nitentes animæ concupiscentias, exerceat gloriosa certamina, si vivit in gratia,» ait S. Augustinus, lib. V Contra Julian. cap. III. Quinta, quia concupiscentia repugnat legi naturali et divinæ. Lex naturalis statuit homini sequendum bonum honestum, non delectabile et concupiscibile, quod honesto repugnat. Illud ergo amplectatur, hoc aversetur et fugiat. Lex divina jubet nos sequi dictamina spiritus, non carnis. Illa ergo sequamur, hæc detestemur et abnegemus. Unde S. Leo, epist. ad Anatolium, et habetur dist. 47, an. VI: «Virum Catholicum, inquit, et præcipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate violari, dicente S. Scriptura: Post concupiscentias tuas ne eas. Mens enim potentiæ avida nec abstinere novit a vetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum.» Porro concupiscentiæ non tantum sensus, sed et mentis ac spiritus mortificandæ ac resecandæ sunt. Concupiscis nimiam scientiam, nimiam sapientiam, nimiam lectionem, nimium studium? concupiscentia est, excessus est cupiditatis; quod ergo in ea nimium et vitiosum est, abscinde. Scitum est illud: «Saturitas panis mala, studiorum autem pessima.» Incessit te cupido meditandi, orandi, contemplandi, cum charitas vel obedientia poscit ut ægro servias, ut confitentibus aures præbeas, ut doceas, concioneris, etc., mortifica illam cupidinem, et velut dilectum tuum Isaac Deo in holocaustum immola. Vocatus es ad sortem Magdalenæ, malles agere Martham; aut vice versa, vocatus es ad vitam activam, desideras contemplativam: desiderium hoc irrationale mortifica, Deoque sacrifica. Quocirca hæc Siracidis sententia non tantum in malis, sed etiam in bonis custodienda est, ut scilicet illud bonum suspectum habeamus, quod non Dei beneplacitum, sed voluntas sola nostra dictaverit. Eo enim ipso quod a sola nostra voluntate progreditur, et divinis et Ecclesiæ jussis non probatur, a bonitate sua deficit, et aliqua malitiæ labe corrumpitur. Unde S. Leo, serm. 8 De Jejunio septimi mensis, sapienter ait: «Cum sint in animis hominum multæ bonæ concupiscentiæ, et laudabiles voluntates; quid est quod jubetur ut nostris non consentiamus affectibus? nisi quod ab illa concupiscentia prohibemur, et ab illa voluntate revocamur, cujus ortus ex nobis est, et ideo mala pronuntiatur. Ad distinctionem igitur concupiscentiarum quæ sunt ex Deo, bene homini dictum est: Post concupiscentias tuas non eas; ut quas cognoverit proprias, sciat esse vitandas.» Et S. Augustinus, serm. 45 De Tempore: «Noli, inquit, post eas ire. Nolunt post te ire? noli post eas ire: si velint post te ire, non erunt, quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant? rebella; pugnant? pugna; expugnant? expugna; hoc solum vide, ne vincant.» Hæc ille. Minutius explicat Hugo hoc præire, aut sequi: «Quidam inquit, præcedunt concupiscentias, ut illi qui provocant, et procurant; quidam comitantur, qui in cogitationibus illicitis commorantur; quidam sequuntur, qui consentiunt et cooperantur.» Hæc Hugo, affertque ad hoc illud II Reg. III: «Phaltiel, inquit, sequebatur Michol plorans.» Denique concupiscentiæ symbolum est lupus, de quo plura dixi cap. XIII, 21. 31. SI PRÆSTES ANIMÆ TUÆ CONCUPISCENTIAS EJUS, FACIET TE IN GAUDIUM INIMICIS TUIS, — tibi invidentibus, uti addunt Græca nonnulla, et ea secutus S. Augustinus. Ratio est, quia expletio concupiscentiæ consciscet tibi infamiam, morbos, pauperiem, et sæpe mortem, aliaque damna corporis et animæ, quæ facient te ludibrium inimicis tuis, tum hominibus, tum dæmonibus, uti Samson amans suam Dalilam, eique obsequens, a Philisthæis captus, illusus, excæcatus et enecatus est, Judic. XVI. Ita S. Augustinus, lib. V Contra Julian. cap. III: «Numquid, ait, jam iste reus est habendo tales animæ concupiscentias, quas et præstare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis ejus, qui sunt inimici atque invidi nostri?» Unde Græca habent, si præstiteris animæ tuæ beneplacitum concupiscentiæ, faciet te ἐπίχαρμα, id est, derisionem et gaudium inimicorum tuorum; Tigurina, si animo tuo indulgeas quamlibet concupiscentiam (alii, quod cupiditati lubitum est), efficiet quod invidentes tibi inimici tui de te gaudeant; Syrus nervose, si enim feceris voluntatem animæ tuæ, es sicut ille qui facit voluntatem inimici sui. Cum ergo stimulat te alicujus rei cupiditas, cogita illam non esse amicam, uti se simulat, sed inimicam tibi; quare totis viribus ei quasi inimico capitali resiste. Sicut ergo milites conspecto hoste illico se armant, eique totis viribus sese præliando opponunt: ita et tu dum sentis te quippiam concupiscere, vel in te cupiditatem aliquam suboriri, illico rationis et resolutæ voluntatis ac gratiæ divinæ arma capesse, illique toto animi nisu obluctare, ac generose præliare prælium Domini, ut victor evadas, et ab eo quasi agonotheta, in magno illo judicii die corona immortalitatis et gloriæ doneris: omnia enim hæc spectant præparationem ad judicium. Hujus rei symbolum est limax sive cochlea. Unde illud Psalm. XVII, 9: «Sicut cera quæ fluit, auferetur;» quod S. Augustinus et alii accipiunt de concupiscentiis hominem tabefacientibus; Chaldæus vertit, sicut limax tabefactus qui consumitur in itinere suo; alii, sicut limax vel cochlea, quæ liquescit, abeat. Primo enim, sicut limax dicitur a limo, cui semper adhæret, ait Festus et Varro: sic cupidus et carnalis adhæret suo carni et concupiscentiæ. Secundo, sicut limax affigitur suæ cochleæ in eaque capitur; unde illud: «Implicitus conchæ limax, hirsutaque campe;» et Aristoteles, lib. III Histor. Anim. cap. XXXII: «Limax, inquit, detracta testa, hebetescit:» sic carnalis affigitur suæ domui, agris et fundis, in eisque capitur, et propter ea sæpe mortem incurrit tum præsentem, tum æternam. Tertio, sicut limax viscosus est: sic viscosa est concupiscentia, quæ proinde hominem deprimit, nec sinit caput in altum, puta mentem in cœlum, levare. Quarto, Albertus lib. De Pisc. et aquat. tradit limaces, si sale perluantur, plane liquescere, et in aquam viscosam commutari; sua enim viscositate liquantur et tabescunt. Unde et Plinius, lib. IX, cap. LI: «Quædam, inquit, tempore anni gignuntur, et in humore, et in terra. Vere pectines, limaces, hirudines, eodem tempore evanescunt.» Quinto, limaces carent oculis, sed eorum vice parva habent cornua. Unde Plinius, lib. IX, cap. XXXII: «In eodem genere, ait, cochleæ aquatiles terrestresque, exertantes se domicilio, binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis prætentant iter.» Unde proverbialiter limax vocatur, qui exquirit ut aliquid auferat, juxta illud Plauti in Bacch.: «Limaces viri,» quod atterant et consumant. Sic concupiscentia menti adimit oculos, eamque exoculat et excæcat, ut non videat ejus malitiam æque ac damna, puta perniciem et gehennam ex ea sibi imminentem; sed carneos tantum et quasi corniculatos homini relinquit oculos, quibus terrena et carnalia intuendo prætentet et prægustet, itaque capiatur, calcetur et pereat, instar limacum, qui a porcis et perdicibus devorantur, juxta illud Aristotelis, lib. IX Histor. Anim. cap. XXXVII: «Ubi sit limax, neque sus est, neque perdix: omnes enim limaces ab his eduntur.» Vide quæ de concupiscentia ejusque mortificatione dixi Jacobi, cap. I, 14.


Versus 32 et 33: Ne oblecteris in turbis

32 et 33. NE OBLECTERIS IN TURBIS NEC IN MODICIS (Jansenius et alii legunt, nec immodicis); ASSIDUA ENIM EST COMMISSIO ILLORUM. NE FUERIS MEDIOCRIS IN CONTENTIONE EX FŒNORE, ET EST (Jansenius et alii legunt, non est) TIBI NIHIL IN SACCULO: ERIS ENIM INVIDUS VITÆ TUÆ. — Ita Romana; perperam ergo aliqui legunt, in sæculo. Græca moderna a Latina Vulgata hic valde dissentiunt; sic enim habent, nec delecteris deliciis, nec earum consortio vel symbolo alligeris, vel demunieris (Græce enim est συμβολοκοπῶν, licet Complutenses legant συμβουλοκοπῶν, vertantque, neque indigeas consilio eorum), non sis pauper de symbolis comessans ex fœnore: et nihil est tibi in sacculo. Græcum enim συμβολή significat convivium in quo singuli suas symbolas, id est collationes sumptuum, pro rata conferebant; συμβάλλειν enim est committere et conferre. Unde συμβολοκοπῶν idem est quod σύμβολον κόπτων, id est symbolum secans vel dividens, hoc est, convivium ex collatione instruens. «Ex fœnore,» scilicet ex pecunia ad fœnus accepta, q. d. Ne delecteris conviviis et compotationibus, quia depauperabunt te, adeoque cogent ut ad eorum symbolum et sumptum corrogandum, cogaris accipere pecuniam ad usuram,

ram, quam solvere non poteris, cum nihil habeas in sacculo, itaque fies fabula et probrum convivis omnibus, q. d. Ne des tesseram partemque tuam convivio, ne sumptu depauperatus cogaris tesseram nummariam dare creditori et fœneratori, qua te ei velut debitorem obliges. Unde Tigurina vertit, cave pauper evadas concinnandis de mutuo conviviis, donec tibi nil sit in sacculo; alii, ne fias pauper symbolum dando, cum tibi nil sit in marsupio. Sic et Syrus, ne læteris in multitudine deliciarum, ne fias duple pauper: ne fias pauper, et ebriosus, et intemperans, et verbosus, cum nihil habeas in marsupio tuo. Quæ lectiones connexæ sunt, et clare recteque cohærent cum eo quod præcessit: «Post concupiscentias tuas non eas, etc., nam faciet te gaudium inimicis tuis.»

Verum Græca olim aliter habuisse liquet ex Latina Vulgata, et ex dissensione Græcorum codicum. Nam alii legunt ἐν τρυφῇ, id est in deliciis; alii, ἐν τύρβῃ, id est in turba, et sic legit Noster. Rursum alii legunt συμβολῆς; alii, συμβουλῆς, uti jam dixi. Sensus ergo Latinæ versionis est, primo, q. d. Ne immisceas te populari turbæ, «nec in modicis,» id est, nec inter homines modicæ sortis, puta plebeios, viles et leves, ubi multa est scurrilitas et ineptia; nam in ea multa peccata committuntur. Ita Rabanus. Quocirca Christus sæpe fugit turbas. Idem fecere Sancti, ut Moses, S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Antonius, idque ad hoc, ut in die judicii puram et illibatam a sæculi vitiis animam sisterent Christo judici: ad judicium enim hæc omnia pertinent. Ad hanc enim puritatem mire juvat secessus a turbis et solitudo. Unde de S. Joanne Baptista canit Ecclesia: Antra deserti teneris sub annis, Civium turmas fugiens petisti, Ne levi saltem maculare vitam Famine posses. Cornelius Musius, nobilis Hollandiæ hoc ævo fidei pugil (pro ea enim dire cruciatus, fortiter occubuit), in carmin. De Laude vitæ solitariæ: «Cum morti, inquit, propinquabis, sero provocabis ad beatas cellulas. O beata solitudo, o sola beatitudo piis secessicolis.» Immisceri enim turbis, quid nisi turbas in nobis aut turbida proseminet? Ibi exempla pravitatis et morum corruptio, quæ etiam sanctos, eosque validos, seducunt et inquinant. Sicut enim botrus a proximo colorem trahit ac purpuram: ita qui mundus est, a malorum consortio vitium contrahit, affinitateque et congressu pravorum corrumpitur. Quis enim naufragium virtutum non patiatur et obruatur scelerum fluctibus, in patente illo turbidoque impuritatis oceano? Nunquam bonus, qui nunquam solus; peccatum fugit qui occasiones peccandi, puta turbas, fugit. Captivus servus est, qui agglutinatur multitudini; liber, qui ab ea semotus sui juris est, sibique ac Deo vivit. Vide dicta Oseæ, cap. II, 14. Porro, apte post vetitam concupiscentiam abdit vetatque turbas et rixas, quia hæc multorum est concupiscentia, nimirum ut in republica vel communitate concitent turbas et seditiones, idque vel quia novitatis sunt studiosi; vel quia pugnaces et rixosi sunt, ideoque quietis impatientes factiones concitant aut fovent; vel quia per eas ad honores et magistratus evadere, ut certe se ditare ex mercatorum divitumque rapinis et spoliis satagunt. Secundo, pressius et germanius, q. d. Ne oblecteris turbis, id est, hominum turbatione, tumultu, seditione, etiam modica, et in rebus modicis, quas Latini turbellas vocant, quia multa est «commissio,» id est conflictus, certamen, lites, minæ, cædes et bella in illis. Sic enim dicimus committere prælium, et committere principes inter se, dum eos excitamus ad bellum contra se invicem. Notandum enim est græcum τύρβη et latinum turba significare non tantum hominum multitudinem, sed proprie θόρυβον καὶ τάραξιν, id est turbationem, perturbationem, commotionem, seditionem, quæ fere oritur ex turba et multitudine ingeniorum et voluntatum. Unde Ulpianus De Vi bonorum et de turba, L. Prætor, ait: «Turbam appellatam esse Labeo contendit ex genere tumultus, idque verbum ex Græco tractum τύρβη. Si duo rixam commiserint, utique non accipimus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicuntur. Si vero fuerint decem, aut quindecim homines, turba dicetur. Rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait; nempe turbam multitudinis, hominum esse turbationem et cœtum.» Sic Terentius in Andria: «Quid turbæ apud forum?» Ovidius III Metamorph.: «Ruit omnis in unum turba furens.» Cicero, act. I in Verrem: «Ecce autem nova turba atque rixa.» Idem Cæcinnæ, lib. VI, epist. 6: «Exponerem quanta in turba, quantaque in confusione rerum omnium viveremus.» Hinc dicunt seditiosi concire turbas, excitare turbas populares, etc. Idem, lib. I De Natura Deorum: «Aristoteles, ait, multa turbat a magistro Platone dissentiens.» Hinc S. Bernardus mire laudat S. Malachiam: «Quod sine turbatione inter turbas versaretur.» Hoc enim signum est animi celsi et in cœlo fixi, quia turba parit turbationes. Rursum Græcum συμβολή significat non tantum collationem convivarum ad sumptum in communi convivio vel symposio, sed etiam commissionem, id est, congressum et conflictum belli. Unde vers. seq. τὸ συμβολοκοπῶν Noster vertit, «in contentione.» Sic ergo hos duos versus genuine explices et connectas: Noli delectari, nec te miscere hominum turbis, id est tumultibus, quia multæ in illis rixæ, verbera et cædes committuntur. «Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,» q. d. Ut turbas et factiones quibus te miscuisti, vel quas concitasti, alas, multo opus est ære; quod cum in arca non habeas, oportebit ut sumas ab usurario ad usuram; quare suadeo tibi ne vel mediocriter contentiones et turbas hasce foveas, quia si id feceris, cogeris accipere multa ad fœnus, itaque tuas facultates exhauries ut fœnori semper crescenti solvendo non sis, cum tibi jam nihil reliquum sit «in sacculo,» id est, in marsupio; quare eris «invidus,» id est, iniquus et noxius, «vitæ tuæ;» videberis enim tibi invidere vitam quietam, honestam, lætam et lautam. Tertio, si plane Latinam versionem Græcæ modernæ vis adaptare, sic explica: Ne oblecteris turbis convivantium et compotantium (symposia enim inter turbas plebeiorum dominari solent, ideoque turbarum et cœtuum multis in locis videntur esse proprii et individui comites), quia assidua est commissio, id est, collatio eorum ad symbolum et epulum. Sicut enim dicimus committi ludos, sic et committi epulas et symbola. Commissio ergo est læta ex symbolis comessatio. Rursum commissio est scelerum perpetratio, quia inter epulas et symposia multæ crapulæ, insolentiæ, detractiones, scurrilitates, lites et rixæ committuntur. Quare cave ne ex hac contentione compotandi et convivandi fias mediocris, id est, pauper ex fœnore, quod tibi sumendum est, ut sumptibus symposiorum par esse queas, cum nihil habeas in sacculo, id est, in crumena: sic enim videberis invidus et iniquus esse vitæ tuæ, dum depauperatus cogeris famere, misere victitare et erubescere apud homines. Huic expositioni favet codex quidam manuscriptus, quem citat Jansenius, qui ad marginem ex alia versione sic clare legit, noli delectari in multa epulatione, ne egeas ex collatione, ne sis pauper collationem faciens ex mutuo. Vetat ergo adiri epulas et prandia, ubi multi sunt convivæ, ac proinde multæ voces et clamores, ut non tam convivium, quam (ut ille ait) convicium esse videatur. Ita Lucius Verus imperator, teste Capitolino, aiebat, «septem convivium, novem convitium facere,» significans in convivium paucos adhibendos esse, alioqui fore tumultuosum et insuave, juxta illud Horatii: Locus est et pluribus umbris, Sed nimis arcta premunt olidæ convivia capræ. Varro apud Gellium, lib. XIII, cap. XI, censet convivas intra Gratiarum et Musarum numerum consistere oportere, ne aut plures sint novem, aut pauciores tribus. Plinius, lib. XXVIII, cap. II, scribit Servium Sulpitium commentum fuisse causam, cur ominosum esset mensam relinquere, quod illis temporibus nunquam numerabantur plures convivæ quam quinque. Alludit ad illud Proverb. XXIII, vers. 20 et 21: «Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt;» ubi Aquila, Symmachus et Theodotio habent, συμβολοκόπος id est symbola conferens; Septuaginta, μηδὲ ἐκτείνου συμβολαῖς, id est, ne extendas te in symbola, id est, in comessationes et symposia quæ instruuntur ex plurium collatione: quæ proinde velut gulæ, luxuriæ aliorumque scelerum irritamenta, imo officinas et armamenta vetat Concilium Laodicenum Can. LV: «Non oportet, inquit, ministros altaris, vel quoslibet Clericos, vel etiam laicos christianos ex symbolis, quæ vulgus comessalia appellat, convivia celebrare.» Eadem frequentia erant apud Gentiles. Unde Plautus in Sticho: «Eo, inquit, condictum symbolum ad cœnam, ac ejus conservum Sangarium Syrum.» Et in Curcul.: «Symbolorum collatores apud forum piscarium.» Terentius in Andria: «Symbolum dedit, cœnavit.» Et in Eunucho: «Heri aliquot adolescentuli coivimus in Pyræo in hunc diem, ut de symbolis essemus; (ederemus) Chæream ei rei præfecimus.» Aliter Jansenius: «Ne oblecteris, inquit, in turbis, id est, in copia et multitudine ciborum.» Sic Plinius, lib. XV, cap. XIII: «Turbam prunorum» vocat varia genera prunorum; et lib. XI, cap. XXXVII: «Turbam vulnerum» vocat multitudinem vulnerum; Ovidius VI Metamorph. nuncupat «rotarum turbam;» Cicero De Claris Orat., «turbam voluminum.» Verum esto simili phrasi posset dici «turba ciborum,» pro eorum copia, tamen absolute turba sine addito id non significat. Porro Rabanus alio prorsus abit; secundum enim versum explicat de studio beneficentiæ, q. d. «Ne sis mediocris in contentione ex fœnore,» etc., hoc est, ne sis parcus, lentus et piger in contentione et studio fœnerandi, id est, benefaciendi et mutuandi aliis, quia si id feceris, non erit tibi nihil in sacculo, hoc est, semper aliquid habebis quo vivas, quodque eroges, non deerunt tibi solatia temporalia; si secus feceris, eris invidus animæ tuæ, quia ei male consules: detrahes enim ei merita beneficentiæ, Deique dona et gratias, quibus ipse beneficos cumulare et compensare solet. Denique pro invidus, Græca habent ἐπίβουλος, id est insidiator, adduntque λαλητός, id est loquelæ hominum obnoxius. Unde vertunt, eris enim insidiator propriæ vitæ, incurrens in dicta hominum; Tigurina, alioqui insidiator vitæ tuæ famosus eris, q. d. Alioqui male, imo pessime, consules vitæ tuæ, ut ei videaris insidiari. S. Scriptura enim sæpe rem æstimat ex facto, non ex mente facientis: licet ergo mens et intentio accipientis ad fœnus non sit nocere vitæ suæ, tamen quia de facto ei nocet, hinc dicitur ei invidus et injurius esse, scilicet materialiter, non formaliter, uti loquuntur Philosophi.