Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XX


Index


Synopsis Capitis

Cap. praeced. vers. ult. tria dixit: primo, correptionem non esse faciendam in ira; secundo, esse judicium quod non probatur esse bonum; tertio, esse tacentem qui sit prudens. Haec tria ordine hic prosequitur: primum, vers. 1; secundum, vers. 2 et 3; tertium, vers. 5. Unde pergit agere de vitiis et virtutibus linguae. Quocirca, vers. 9 et seq., agit de fatuis fatuorum sermonibus aeque ac donis, eosque opponit sapientibus sapientum dictis et factis. Denique, vers. 23, agit de nimia et noxia verecundia, dedecore mendacii, sapientia quae sese promit et evehit placendo magnatibus, ideoque vetat in judicio xenia et dona:


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 20:1-33

1. Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! 2. Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: 3. sic qui facit per vim judicium iniquum. 4. Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. 5. Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum. 6. Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum. 7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. 8. Qui multis utitur verbis, laedet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. 9. Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. 10. Est datum, quod non est utile: et est datum, cujus retributio duplex. 11. Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput. 12. Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. 13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur. 14. Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt; 15. exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. 16. Hodie foeneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. 17. Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius. 18. Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum? 19. Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendum. 20. Lapsus falsae linguae, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. 21. Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. 22. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. 23. Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur. 24. Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se. 25. Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. 26. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. 27. Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo haereditabunt. 28. Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. 29. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. 30. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. 31. Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. 32. Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quae utilitas in utrisque? 33. Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.


Prima Pars Capitis


Versus 1: Quam bonum est arguere quam irasci

1. QUAM BONUM EST ARGUERE, QUAM IRASCI, ET CONFITENTEM IN ORATIONE NON PROHIBERE! — Prosequitur materiam de correptione, quam coepit, vel potius caeptam vers. 13 cap. praeced. resumpsit ibid. vers. ult., ubi dixit iratum non debere corripere, sed tacere. Unde hic infert satius esse corripere prudenter et mansuete eum qui te vel alios offendit, quam ei irasci; sic enim correptus culpam agnoscet et confitebitur, itaque offenso satisfaciet, eumque confessione culpae et petitione veniae sibi reconciliabit. Dicit ergo: «Quam bonum,» etc. q. d. O quanto melius est corripere proximum vel in se, vel in alios peccantem, quam ei irasci occulte (ut habent Graeca Complutensium), et sic consequenter confitentem peccata sua in oratione non prohibere, sed potius ad id corripiendo inducere! Est enim litote, quia minus dicitur et plus significatur: scilicet, per non prohibere, significatur inducere et impellere. Ita Lyranus. Qui enim ex charitate suaviter peccantem corripit, impellit eum ut peccatum suum confiteatur in oratione, id est, in confessione culpae, et deprecatione veniae, sive ea fiat homini offenso, sive Deo. Paulo aliter Jansenius, q. d. Bonum est corripienti, eum qui correptus confitetur peccatum suum simul cum oratione veniae, non prohi- bere a se vel a venia, sed statim ad reconciliationem et veniam admittere. Sic enim cessabit corripientis ira, et correpti culpa; per cujus confessionem, pariter cessabit utriusque offensa, imo vertetur in mutuam reconciliationem. Graeca habent, quam bonum est arguere, quam irasci! et ὁ ἀνθομολογούμενος (perperam aliqui legunt contrario sensu ἀνθολογούμενος), id est qui vicissim confitetur (qui scilicet respondens correptioni fatetur culpam), prohibetur a diminutione, id est, ab imminente sibi damno. Unde clare vertit Tigurina, quanto honestius est reprehendere quam alere indignationem! nam qui fatetur quid, protegetur a detrimento. Syrus prorsus abit alio, non est gratia ei, inquit, qui corripuit iniquum, et laudatur aliquis unde non convenit ei laudari. Aliter quoque Rabanus: «Confitentem, inquit, in oratione noli prohibere, quia non est ille prohibendus qui confitetur Deo in oratione sua, et laudat ipsum in ore suo; sed instruendus ut rectae fidei et bonorum operum concordiam adhibeat: quia non est speciosa laus in ore peccatoris, sed corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem. Proinde Propheta dicit: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Et alibi: Elevatio (inquit) manuum mearum sacrificium vespertinum.»


Versus 2 et 3: Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam

2 et 3. CONCUPISCENTIA SPADONIS DEVIRGINABIT JUVENCULAM: SIC QUI FACIT PER VIM JUDICIUM INIQUUM. — Spectat haec gnome id quod dixit cap. praeced. vers. ult.: «Est judicium quod non probatur esse bonum,» ac alludit ad spadones seu eunuchos, quibus, utpote natura vel arte excisis et impotentibus ad generationem, custodiendae tradebantur virgines et conjuges: hi enim acti stimulis concupiscentiae et libidinis, virginibus suae fidei commissis turpiter abutebantur, eisque florem virginitatis per stuprum adimebant. Dicit ergo: «Uti spadones aliqui impuri, esto vi generandi privati, non tamen omnino vi seminandi aut concupiscendi spoliati, virgines sibi concreditas vitiant: ita judices iniqui, sive privati, sive publici, justitiam (quam veteres ut virginem pingebant) per injustas et violentas sententias vitiant et constuprant.» Unde Tigurina vertit, qualis est spadonis puellam vitiandi libido, talis est qui per vim exercet judicia; Syrus desiderat eunuchus concumbere cum virgine, ita qui facit judicium per vim. Multi enim spadones peccant per turpia desideria, cum ad actum venereum omnino sint inhabiles et impotentes; sed nonnulli, ut dixi, ad eum aliqua ex parte habiles et potentes sunt. Nota: Veteres justitiam pingebant quasi virginem (quam Astraeam, quasi Coelitem vocabant), libram manu una tenentem ad aequilibrium, altera gladium; virginem, ut significarent eam debere esse integram et incorruptam. Libra significabant eam debere jus utriusque partis exacto examine librare, et cuique juris aequilibrium assignare, ut bonis praemia pro meritis, malis poenas pro demeritis geometrica proportione distribuat. Ense repraesentabant vindictam, quam justitia in reos exercet. Addit Pierius, Hieroglyph. 42, cap. LXI, ei appinxisse duas mulieres, quae captivae ab ea traherentur: unam quae fractum ensem manu praetendebat, alteram quae conto innitebatur, ut duo vitia extrema a justitia domita repraesentarent, ac ex utriusque medio virtutem ipsam astruerent: per fractum scilicet ensem severitatem nimiam retusam cohibitamque intelligentes, per contum lentorem nimium abdicatum, quo judicia plus aequo producebantur. Inde enim dicta cunctatio, quae retardationem significat. Lenti vero sunt, qui nullo quantumvis atroci scelere concitantur, neque publicis neque privatis injuriis commoventur. Vide Giraldum De Diis gentium, syntagm. 1, pag. 28. Hinc et Chrysippus apud Gellium, lib. XIV cap. IV: «Imaginem justitiae fieri solitam, ait forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus; neque humilem, neque atrocem, sed reverendae cujusdam tristitiae dignitate. Ex imaginis autem istius significatione, ait Gellius, intelligi voluit judicem, qui justitiae antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem; contraque improbos nocentesque immitem atque inexorabilem, rectumque et arduum ac potentem, vi et majestate aequitatis veritatisque terrificum.» Et Plato, lib. XII De Legibus, cap. xxxiv: «Cavere, inquit, pro viribus debet quisquis alium judicaturus est, ne sponte aut invitus supplicium mulctamve falso, et non merito inferat; judicium enim virgo quaedam pudica esse dicitur. Pudori autem atque judicio secundum naturam odio mendacium est.» Significat ergo Siracides violationem justitiae, utpote virginis integerrimae, symbolicum esse stuprum, quo et integritas justitiae, et decor fidei sive fidelitatis turpi et infami scelere corrumpatur. Judicibus enim commissa est tutela justitiae, sicut eunuchis commissa est custodia virginis, ut eam integram et illibatam conservent. Quare quam indignum contraque omne jus et fas est, a spadone inferri vim virgini sibi commissae, tam indignum et infame nefas est a judice inferri vim justitiae sibi concreditae, ut nocentes absolvat, innocentes damnet et plectat. Quocirca Cicero, lib. I, epist. ad Atticum, ait a Clodio injusto judice constupratum esse judicium: «Afflicta, inquit, respublica est empto constupratoque judicio.» Porro idipsum faciunt non tantum judices in tribunali, sed et quique particulares, qui in symbolis et symposiis, aut seorsim cum sociis detrahentibus proximo, ejus acta et mores inique censent, judicant et damnant. Agitur enim hic de correptione. Detractio ergo est construptio justitiae, calumnia est stuprum innocentiae.


Versus 4: Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam

4. QUAM BONUM EST CORREPTUM MANIFESTARE POENITENTIAM! SIC ENIM EFFUGIES VOLUNTARIUM PECCATUM. Praefixit leges corripienti, ut scilicet in veritate et lenitate corripiat; nunc sancit legem ei qui corripitur, videlicet, ut non superbe se excuset, sed humiliter agnoscat culpam, de eaque doleat, ac se poenitentem ostendat, nimirum ore confitendo in oratione, id est, in deprecatione veniae, ut dixit vers. 1, ac opere satisfaciendo iis quos offendit vel laesit. «Sic enim effugies voluntarium peccatum.» Per poenitentiam enim ostendes te lapsum esse per ignorantiam, incogitantiam vel infirmitatem, ac proinde ex parte involuntarium fuisse lapsum; sin impoenitens peccatum tueare, facies illud plane voluntarium, quia ostendes animi obstinationem et destinatam malitiam. Secundo, «effugies voluntarium peccatum,» quia per poenitentiam a peccato voluntarie admisso liberaberis, ejusque culpa et poena tibi poenitenti a Deo condonabitur. Hic versus jam deest in Graeco et Syro; in Complutensibus tamen ponitur post vers. 8. Vere Beda in Proverbiis: «Initium bonorum, inquit, est confessio malorum.» Quin et Seneca in Proverb.: «Proximum, inquit, ad innocentiam locum tenet verecunda peccati confessio.» Nota hic vim poenitentiae; nullae enim sunt tam ferreae peccati compedes, quibus peccatum peccantem constringat, quas poenitentia non frangat, et servum peccati non manumittat. Compunctio enim et dolor de peccato in Deum admisso, implicite est summus Dei amor: ob Dei enim amorem dolet de Dei offensa. Amor ergo Dei mensura est ac modulus doloris, et quantum in uno, tantum in utroque est ponderis. Generant enim se mutuo; nam et ex amore dolor, et vicissim ex dolore nascitur amor. Alter alterius fomentum est et incendium, nutrix et parens; si crescit unus, uterque capit augmentum; si ardet alteruter, in ambobus flamma gliscit. Animus amore ebrius eructat dolorem; et dolor vicissim amorem acuit, urit et accendit. Vide de utilitate confessionis et poenitentiae S. Gregorium, lib. XVIII Moral. cap. xi, et S. Augustinum, et Ambrosium, lib. De Poenitentia. Huc facit illud Hebraeorum proverbium: «Negatio peccati duplex peccatum; negatio iniquitatis duplex iniquitas;» ad verbum, «duae iniquitates sunt,» scilicet, una perpetrata, altera defensa. Dupliciter ergo peccat, duplicatque crimen, qui negat esse crimen quod commisit.


Versus 5 et 6: Est tacens, qui invenitur sapiens

5. EST TACENS, QUI INVENITUR SAPIENS; ET EST ODIBILIS, QUI PROCAX EST AD LOQUENDUM. — Respicit tertium e tribus quae dixit cap. praeced. vers. ult., nimirum: «Est tacens, et ipse prudens;» illudque hic multis prosequitur, ac docet aliquando sapientis esse silere, insipientis vero loqui, aliquando vero silere signum esse insipientiae. Unde Graeca breviter et clare sic habent, est tacens, qui invenitur sapiens; et est odibilis ex multa loquacitate, id est, ut Tigurina, est qui tacendo se probet sapientem, et est qui crebra loquacitate sit odiosus; alii paulo clarius, est qui tacendo sapiens esse deprehendatur; et est qui multa loquacitate odiosus sit. S. Chrysostomus in Psal. cxl legit: «Qui abundat in sermone, odio habebitur.» Vulgus enim homines loquaces, quasi disertos et facundos aestimat sapientes; taciturnos vero, quasi insertos et elingues esse infantes et insipientes. At viri prudentes contrarium de utrisque ferunt judicium: eum enim qui opportune tacet, censent esse sapientem; eum vero qui importune garrit, censent esse insipientem. Nam, ut vertit Syrus, est qui, quando tacet, cogitat sapiens, q. d. Est sapiens, qui, dum tacet, cogitat sapienter quid agere, quid loqui, vel silere debeat (quanquam pro cogitat videatur legendum cogitatur; sic enim habent Graeca et Latinus); et est qui odio habetur in multitudine sermonum suorum. Huc spectant tria proverbia Arabica, centuria 1, num. 98, 99 et 100: «Taciturnitas conciliat suis amorem. Poenitentia super silentio melior est poenitentia super sermone (nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum, ait Cato). Taciturnitas sapientia est, sed rarus est agens eam.» Et centuria 2, num. 52: «Saepe silentium est responsum. Dicitur id homini qui solvit delictum suum, absque ut loquatur quidquam, et respondet omittendo responsum.» Sic Menander: «Πολλοῖς, inquit, ἐπόκρισις ἡ σιωπή τυγχάνει,» multis responsum est silentium. Multorum accusationes et calumniae manifestam saepe habent falsitatem, nec responsum aut apologiam merentur; quare ad eorum criminationes silere, sufficienter respondere, et se purgare est. Ita Christus silentio respondit Judaeis, accusantibus se de affectato Judaeae regno apud Pilatum. Sic «Susanna, Daniel. cap. XIII, plus egit tacendo quam si esset locuta. Tacendo enim apud homines locuta est Deo, nec ullum majus judicium suae castitatis invenit, quam silentium. Conscientia loquebatur ubi vox non audiebatur, nec quaerebat pro se hominum judicium, quae Domini habebat testimonium. Ab illo igitur volebat absolvi, quem sciebat nullo modo posse falli,» ait S. Ambrosius, lib. I De Offic. cap. III. Denique: «Gloriosius est injuriam tacendo tolerare, quam respondendo vindicare,» ait Beda in Proverb. 6. EST TACENS, NON HABENS SENSUM LOQUELAE; ET EST TACENS, SCIENS TEMPUS APTUM, — scilicet, ad loquendum. Unde aliqui legunt, sciens tempus apti sermonis; alii, apti temporis, q. d. Duplex est tacens, unus qui tacet, quia non habet quod sapienter loquatur, quia non est peritus loquendi; alter qui tacet, quia exspectat tempus opportunum loquendi; ille tacens est prudens, hic prudentior. Explicat id quod dixit: «Est tacens qui invenitur sapiens.» respondeat, et est qui taceat sciens (peritus, gnarus) temporis loquendi et tacendi. Huc pertinet illud: «Stultus, si tacet, sapit;» quod Cleanthi tribuit Maximus cap. De Silentio. Et illud Senecae in Proverbiis: «Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.» Praeclarius S. Chrysostomus in Psal. cxl: «Tunc, ait, solum loquendum est, quando quae dicuntur plus prosunt, quam silentium.» Et S. Basilius ad filium spiritalem: «Opportuna verba, inquit, a te procedant, ut dent gratiam audientibus.» Praeclare etiam Salomon Proverb. xxv, 11: «Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.» Ubi Beda: «Hujusmodi verba, inquit, sunt mala, quia de arbore vitae, hoc est, de Dei sapientia orta; aurea, quia charitatem menti audientium infundunt; in lectis argenteis, quia requiem praestant animabus audientium, et splendore fulgent veritatis.»


Versus 7: Homo sapiens tacebit usque ad tempus

7. HOMO SAPIENS TACEBIT USQUE AD TEMPUS; LASCIVUS AUTEM ET IMPRUDENS NON SERVABUNT TEMPUS. — Magna sapientia est nosse tempus opportunum loquendi, quod est, cum loqui expedit aedificationi proximorum et gloriae Dei; insipiens vero tempus opportunum non servat, sed loquitur quolibet tempore, licet importuno, quia quidquid in mentem venit, effutit. Unde Graeca habent, transgredietur tempus; Tigurina, homo sapiens tacebit donec opportunum fuerit, nugator autem et insipiens praeteribit opportunitatem; Syrus, est qui loquitur ubi non convenit ei loqui, et vir sapiens observat tempus, et vir iniquus et arrogans non observat tempus. Arabicus alia similitudine idipsum significat; sic enim habet, sicut adeps non comeditur (comedi nequit) absque sale: sic verbum, si extra tempus proferatur, q. d. Sicut adeps sine sale insulsus est, gravatque et laxat stomachum: sic verbum intempestive prolatum insulsum est, grave, molestum et nocivum. Unde Apostolus ait: «Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.» Praeclare S. Gregorius, III part. Pastor. admonit. 15: «Sapiens, inquit, tacebit usque ad tempus, ut nimirum, cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendat. Et rursum scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut, cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat; aut, cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat.» Et S. Ambrosius, lib. I De Officiis, cap. II: «Quid autem prae caeteris, ait, debemus discere quam tacere, ut possimus loqui, ne prius me vox condemnet mea, quam absolvat aliena? Scriptum est enim: Ex verbis tuis condemnaberis. Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis loquendo, cum tacendo possis esse tutior? Complures vidi loquendo in peccatum incidisse, vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio namque loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui novit tacere. Denique sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat sermonem dicere. Merito ergo sapiens, qui a Domino accipit quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Ideo Sancti Domini, qui sciebant quia vox hominis plerumque peccato adjuncta est, et initium erroris humani sermo est hominis, amabant tacere.» Idem, cap. x: «Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi non prosit loqui. Sapiens ut loquatur multa prius considerat quid dicat, aut cui dicat, quo in loco, quo tempore. Est ergo et tacendi et loquendi modus; est etiam in factis modus. Pulchrum est igitur tenere mensuram officii.» Sapienter S. Basilius, serm. De Ascens., hanc tacendi et vivendi normam viris perfectionis studiosis praescribit: «Monachum, ait, decet multa intelligere, pauca loqui, oculos habere ad terram dejectos, animum ad coelum erectum, in tribulatione patientiam habere, spe gaudere, continenter orare, in omnibus gratias agere; non facile credere quae de altero secus dicantur, nulla prava cupiditate vinctum detineri, injuriae non meminisse, non malum pro malo reddere, injuriam accipere potius quam facere, non taedio affici in suo instituto, sed dicere: Providebam Dominum in conspectu meo semper; spiritu fervere, Deum toto corde diligere, omnia jussa exsequi, et se inutilem appellare, nil agere causa gloriae, sed Dei causa duntaxat, ut placeat Deo.» Quocirca eleganter et apposite quidam vir sapiens Religiosum Deo per tria vota desponsum, ejusque officia et mores per avium emblema depingit: Turtur in oratorio, ut jugiter gemat. Philomela in choro, ut devote canat. Pelicanus in capitulo, ut seipsum rostro laedat. Pavo in dormitorio, ut quiete incedat. Grus in locutione, ut dicenda expendat. Aquila in schola et studio, ut oculos mentis intendat. Columba in itinere, ut lecta meditetur. Accipiter in praedicatione, ut Christo praedam rapiat. Passer in refectorio, ut communia comedat.


Versus 8: Qui multis utitur verbis, laedet animam suam

8. QUI MULTIS UTITUR VERBIS, LAEDET ANIMAM SUAM: ET QUI POTESTATEM SIBI SUMIT INJUSTE, ODIETUR. — Explicata priore parte vers. 4, nunc explicat posteriorem: «Et est odibilis qui procax est ad loquendum.» Hujus ergo procacitatis duas species et modos recenset: prior est, cum quis multis utitur verbis. Hic «laedet animam suam,» graece βδελυχθήσεται, id est, abominabilis erit, tum Deo, tum hominibus; Syrus, est qui odio habetur in multitudine sermonum suorum. Verisimile est Nostrum aliter legisse in Graeco; nam ei adstipulatur Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. vi, ubi sic legit: βδελύττεται τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, id est, abominabilem facit animam suam. Posterior est, cum quis potestatem sibi sumit injuste, cum scilicet sibi quis superbe arrogat praeeminentiam, et jus in alios non sibi subditos, ut velit loquendo, docendo, imperando eis dominari. Hic enim ob fastum, injustitiam et tyrannidem odietur. Unde Syrus vertit, et qui superbit, odio habebitur vita ejus. Tales saepe sunt verbosi et multiloqui, qui soli loqui volunt, nec aliis suas interloquendi dant vices, quasi ipsi soli sapiant, velintque omnes docere. Ita Rabanus, et ex eo Glossa Interlin., qui per potestatem accipiunt magisterii dignitatem. Alludit ad Proverb. x, 19: «In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est;» Hebr. in multitudine verborum non cessabit praevaricatio. est ad loquendum.» Hujus ergo procacitatis duas species et modos recenset: prior est, cum quis multis utitur verbis. Hic «laedet animam suam,» graece βδελυχθήσεται, id est, abominabilis erit, tum Deo, tum hominibus; Syrus, est qui odio habetur in multitudine sermonum suorum. Verisimile est Nostrum aliter legisse in Graeco; nam ei adstipulatur Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. vi, ubi sic legit: βδελύττεται τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, id est, abominabilem facit animam suam. Posterior est, cum quis potestatem sibi sumit injuste, cum scilicet sibi quis superbe arrogat praeeminentiam, et jus in alios non sibi subditos, ut velit loquendo, docendo, imperando eis dominari. Hic enim ob fastum, injustitiam et tyrannidem odietur. Unde Syrus vertit, et qui superbit, odio habebitur vita ejus. Tales saepe sunt verbosi et multiloqui, qui soli loqui volunt, nec aliis suas interloquendi dant vices, quasi ipsi soli sapiant, velintque omnes docere. Ita Rabanus, et ex eo Glossa Interlin., qui per potestatem accipiunt magisterii dignitatem.

Causae sunt, prima, quia nihil tam fluxum et labile est, quam lingua et sermo. Quare ex verbis necessariis multiplicatis labitur ad superflua, ex utilibus ad otiosa, ex veris ad falsa, ex benevolis ad malevola, ex suavibus ad iracunda et rixosa. Secunda, «quia in multiloquio nequaquam qui exit, sermo trutinatur: hinc imprudenter labitur,» ait S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. IX. Tertia, quia in multiloquio mens dissipatur in varia, quibus illicitur et inficitur; unde sui sermonisque curam quam deberet, habere nequit, vel negligit. Hanc dat S. Gregorius, part. III Pastor. admonit. 15: «Admonendi sunt, inquit, multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereant, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more et circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit.» Quarta est, quam subdit ibid. S. Gregorius: «Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et, cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat. Plerumque autem, quia per quosdam gradus desidiosa mens in lapsum casus impellitur, dum otiosa cavere verba negligimus, ad noxia pervenimus; ut prius loqui aliena libeat, postmodum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas linguae contumelias erumpat. Hinc seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum. Aquam quippe dimittere, est linguam in fluxum eloquii relaxare.» Quinta est, quam dat S. Dorotheus, doctr. 24 De Compunctione, quia multiloquium exstinguit compunctionem et devotionem: «A multiloquio, inquit, abstine; hoc enim exstinguit cordi advenientes cogitationes rationales et coelestes.» Exhalant enim illae ex corde, et per os apertum evanescunt, sicut calor hypocausti vel furni exhalat et evanescit per ostium apertum. Unde S. Antiochus, homil. 102 De Silentio: «Immoderata, inquit, et effrenis verborum prolatio, qua periclitatur mentis tranquillitas, non solum circa operationem spiritualem lentescere facit eam ac desidere, sed et molestissimo daemoni acediae mancipat illam ac dedit. Et quemadmodum exaestuantis balnei fores continenter apertae si sint, intimum calorem ocius efflant et expellunt in ea quae sunt extrinsecus, ita etiam anima,» etc. Quocirca sapienter monet S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. II: «Alliga, inquit, sermonem tuum ne luxuriet, ne lasciviat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans.»


Versus 9 et 10: Est processio in malis viro indisciplinato

9. EST PROCESSIO IN MALIS VIRO INDISCIPLINATO, ET EST INVENTIO IN DETRIMENTUM. — Processio est processus, profectus, successus, prosperitas; in malis, id est ad mala vergens, quasi dicas: Subinde contingit peccatorem et nequam prosperari, ut omnia ei ex voto fluant; sed haec ei tandem cedent in malis, id est, ad mala et noxia. Est Hebraismus et Graecismus: Hebraei enim dicunt ברע bera, id est in malis, pro לרע lara, id est ad malum; Graeci ἐν ponunt pro εἰς, in malis pro in mala, ad mala. Haec sententia et sequentes pertinent ad varium et contrarium unius ejusdemque rei successum, ac praesertim ad prosperitatem insipientium, id est pravorum, desinentem in adversitatem et infelicitatem. Unde vers. seq. idem ostendit in donis et beneficiis, vers. 11 in honore et gloria, vers. 12 a rerum comparatione, vers. 13 in gratia verborum et factorum. Quod deinde fusius prosequitur. 10. EST DATUM, QUOD NON EST UTILE: ET EST DATUM, CUJUS RETRIBUTIO DUPLEX, — q. d. Beneficium alteri praestitum aliquando est inutile; aliquando vero utile, utpote duplicem retributionem recipiens. Inutile est apud homines, cum ingrato confertur; utile, cum grato, qui subinde illud non simpliciter, sed duplici retributione compensat. Inutile est apud Deum, cum malo animo et pravo fine pravisque circumstantiis confertur; utile, cum bono animo, debito fine et circumstantiis impenditur: tunc enim Deus illud duplici, id est multiplici, retributione remuneratur. Rursum duplici, quia in praesenti dat augmentum gratiae, et donum gloriae in futuro, aiunt Rabanus et Lyranus. Unde Tigurina vertit, est munus quod tibi non prosit, et est munus cujus dupla sit compensatio. Aliter Palacius: «Datum,» inquit, id est opes, honores et deliciae, quas Deus dat impio, non sunt ei utiles, siquidem in majorem illi poenam valebunt. «Datum vero, cujus retributio duplex,» est datum pro quo Deus dans duplicem requirit compensationem. Cum enim Deus hominem dono aliquo egregio afficit, duo petit ab eo, nimirum gratiarum actionem, et commissi peccati poenitentiam; si utrumque ei donatarius non praestet duplici poena castigabitur, et ingratitudinis, et doni male collocati. Secundo, vox in malis accipi potest proprie, ut sit idem quod in malitia, in scelere. Unde Tigurina vertit, est cum quis scelerosus in malis rebus successum consequitur, et est cum res inventa detrimentum afferat. Hinc Lyranus haec connectens cum praecedentibus, referensque ad eum qui potestatem sibi assumit injuste, sic explicat: «Est processio in malis,» qua quis de malo procedit in pejus, sicut ex adverso justus it de virtute in virtutem, illaque est viro indisciplinato: hic enim prius vult esse magister quam discipulus, prius docere quam discere. Et est inventio, qua talis nititur invenire nova in detrimentum sui et aliorum, quia communiter sunt erronea quae invenit. Haec Lyranus. Primo, simili modo subinde inventio, id est, res inventa, affert detrimentum, q. d. Prosperitas affluens quae videtur esse felicitas, revera non semper est talis, sed ad gravia mala et damna deducit. Hunc esse sensum patet ex Graeco, qui sic habet, est εὐοδία (minus recte Complutenses legunt, σοδοξία, id est beneplacitum), id est prosperitas, in malis viro peccatori, et est inventio in diminutionem, id est, res inventa quae opes non augeat, sed diminuat; alii, est lucrum tendens ad egestatem. Sic prosperitas et evectio Aman cessit ei in malum, quia fuit ei gradus ad furcam et patibulum, Esther. VII, 10. Sic prosperitas Jeroboam, Jehu, Achab, omniumque regum Israel, qui ex humili loco evecti sunt ad regnum, cessit eis in malum, quia omnes misere cum tota sobole trucidati sunt, ut patet lib. IV Reg. Sic inventio, id est, inventi thesauri inventoribus saepe cesserunt in detrimentum, quia propter eos a furibus, vel aemulis et avaris occisi sunt; aliis vero cessere in damnum spiritale, quia propter eos animam et salutem aeternam perdiderunt. Unde Palacius sic explicat: Processio, inquit, vocatur augmentum in opibus aut honoribus, ut illud Genes. cap. xxvi, 13: «Ibat Isaac proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est.» Est igitur sensus: Opum augmentum viro indisciplinato non est censendum in bonis, sed in malis; non enim in bonum ejus est, sed in majoris damnationis cumulum. Et similiter inventio ejus qua temporalia invenit bona, non est in profectum ejus, sed in detrimentum. Quo enim ille plus invenit, et diutius in malo perseverat, eo inventio acrius eum in inferno cremabit.


Versus 11: Est propter gloriam minoratio

11. EST PROPTER GLORIAM MINORATIO: ET EST QUI AB HUMILITATE LEVABIT CAPUT. — Quod dixit de bono utili, jam dicit de honesto, puta de honore et gloria. Pro minoratio Graece est ἐλάττωσις, id est diminutio, q. d. Est qui propter gloriam et dignitatem, quam ambitiose assecutus est, vel tyrannice, imperiose, invidiose administravit, minuatur, id est privetur dignitate, opibus, et subinde vita. Minorari ergo est damnum pati, et minoratio est damni passio. Et vicissim est qui ab humilitate, id est ab humili sorte, loco et gradu ob modestiam, humilitatem et virtutes caeteras levat caput, et elevatur ad thronum regium, judiciarium, episcopalem, ac ad alias dignitates. Breviter, q. d. Subinde gloriosi minorantur et humiliantur, ac e contrario humiles exaltantur, juxta illud Deiparae: «Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles,» Lucae. 1, 52. Et illud Psaltis, Psal. cxii, 7: «Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem,» uti corporaliter erexit Joseph, Saulem, Davidem, etc., spiritaliter S. Antonium, S. Hilarionem, S. Franciscum, etc., ac prae omnibus Virginem Deiparam, atque post eam humilem Michaelem, qui superbum Luciferum sede sua dejecit, eamque Dei dono occupavit. Ita Rabanus. Sic Jobi minoratio et humilitas fuit in duplicatos honores; sed maxime id verum in Christum, qui eo quod «de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput,» Psal. cix. Secundo, Tigurina vertit, est qui se submittat causa gloriae (humiles enim qui se submittunt, ab omnibus amantur, laudantur et exaltantur), rursumque qui ab humilitate erigat caput. Vis ergo esse gloriosus? submitte et humilia te; humilitas enim eriget caput tuum, parietque gloriam praesentem et aeternam.


Versus 12: Est qui redimat multa modico pretio

12. EST QUI REDIMAT MULTA MODICO PRETIO, ET RESTITUENS (Graece ἀποτιννύων, id est exsolvens) EA IN SEPTUPLUM, — q. d. Avarus subinde multa parvo pretio et justo minore emit, at postea septuplo plus amittit, sive Deo vindicante hanc ejus avaritiam et injustitiam, sive hominibus rapientibus (omnes enim oderunt avarum, eumque opibus avare reconditis privare student), sive judicibus in poenam peccati ad id condemnantibus. Septuplo, id est multo amplius; septenarius enim est symbolum multitudinis, plenitudinis et universitatis, ut dixi cap. VII, 3, et Genes. cap. IV, vers. 15 et 24. Graece, est qui multa parvo emat, eademque septuplo persolvat; uti saepe fit, cum de re empta moventur lites graves et longae, quae longe pluris stant quam res empta. Item, cum res empta, ab hoste vel tyranno invasa, est redimenda; cum ob eluvionem aquis est eximenda, et aggeribus vallanda; cum publica aliqua clade vastatur vel interit. Unde Tigurina, est qui multa parvo emat, cui septies tanto amplius sit rependum. Syrus loco hujus sententiae hanc habet, est qui multa mutuo accepit tanquam pauca, et reddet illi (a quo mutuum ad usuram accipit) septuplum. Usurarii enim per usuras iteratas, triplicatas et septuplicatas ab accipiente extorquent septuplum. Mystice Rabanus: «Multa, inquit, redimit modico pretio, qui per confessionem humilitatis ab omni meretur rescivi delicto; et restituit ea septuplum, quando in vitiorum locum copiosum inserit virtutum numerum. Nam, ut ait Apostolus: Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia; ut, sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum,» Rom. cap v, 20. Sic et Lyranus. Verum hic sensus non congruit litterae, sed potius ei contrariatur, ac proinde vere mysticus sensus esse nequit. Ut enim sit mysticus, debet litterali justa proportione respondere, imo ei inhaerere, incumbere, et quasi inaedificari, sicut parietes et domus inaedificantur fundamentis.


Secunda Pars Capitis: Discriminatio dictorum, factorum et donorum fatuorum et sapientum


Versus 13: Sapiens in verbis seipsum amabilem facit

13. SAPIENS IN VERBIS SEIPSUM AMABILEM FACIT: GRATIAE AUTEM FATUORUM EFFUNDENTUR. — «Gratiae,» id est verba gratiosa, facetiae, lepores, quibus aliorum gratiam captant. Secundo, «gratiae,» id est beneficia quae gratis conferunt aliis, ut eorum gratiam sibi concilient: de iis enim in sequenti versu est sermo, q. d. Fatui gratiam omnem tam in dictis quam in factis faciunt ἀχαρίστως, id est insulse et ingrate, ideoque eam temere instar aquae effundunt, ejiciunt et dissipant; perinde ac qui balsamum, oleum aut vinum pretiosum effundit in flumen, aut coram porcis. Unde Tigurina vertit, lepores stultorum fluxi sunt; Syrus vero, sicut si projicias lapidem in avem, avolare facies eam: sic perdes dilectionem amici tui veri, et non invenies eam. Stulti enim suis leporibus admiscent dicteria et probra quasi lapides, quibus amicos offendunt, omnemque gratiam in odium convertunt. Praeclare S. Chrysostomus in Psal. cxl: «Non solum, inquit, oportet tacere et loqui opportune, sed etiam cum magna gratia. Quocirca dicebat Paulus, Coloss. cap. iv, vers. 6: Sermo vester sit semper in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.» Causam, quasi stimulum subdit, dicens: «Cogita hoc esse membrum, per quod cum Deo colloquimur. Hoc est membrum, per quod imprimis reverendum, et summa veneratione dignum sacrificium suscipimus;» lingua enim excipimus sacram Synaxim. Adde linguae membrum esse quasi fecialem, qui pacem inter omnes constituat, omnes amore conglutinet, omnes gratia et dulcedine divina imbuat. Hebraeorum est proverbium: «Qui infra diligitur, supra diligitur. Si vis amari a Deo in coelo, praesta te amabilem hominibus in terra; super quemque enim spiritum hominum requiescit, super eum etiam quiescit Spiritus Dei.» Quocirca Dei donum est gratia et amabilitas loquendi et persuadendi. Ita S. Mechtildis loquebatur quasi Angelus. Porro amabilitatis hujus fons et origo est amor et suavitas interna, de qua vere Beda in Proverbiis: «Sicut, inquit, plurimi cibi nihil prosunt sine sale, sic omnes virtutes sine charitate.» Charitas enim facit homines benevolos et amabiles in verbis et factis. Id videre est in sanctis et fervidis concionatoribus, ait Palacius, qui concionibus suis amorem populi et venerationem extorquent: cum ex adverso qui impii esse sciuntur, nihil aliud sua eloquentia efficiant, quam verba profundere. Qua de causa divine S. Augustinus De Vita Christiana, tom. IX, cap. ix: «Tales, ait, convenit esse Dei cultores et servos, mansuetos, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, immaculatos, ut quisquis viderit eos, stupeat et dicat: Hi omnes sunt dii, quorum talis est conversatio. Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut nemo sit qui eum videre non velit, qui eum non audire desideret; nemo eum, cum viderit, non Dei esse filium credat, ut vere in eo propheticum illud impleatur: Fauces plenae dulcedinis, et totus desiderabilis;» et cap. vi: «Christianus est, qui non nomine tantum, sed et opere in omnibus Christum imitatur, qui sanctus, innocens, incontaminatus, intactus, cujus in pectore malitia non habet locum, cujus in pectore sola pietas consistit et bonitas, qui neminem novit laedere et nocere, sed omnibus opem ferre.»


Versus 14 et 15: Datus insipientis non erit utilis tibi

14. DATUS INSIPIENTIS NON ERIT UTILIS TIBI: OCULI ENIM EJUS SEPTEMPLICES SUNT, — q. d. Oculi ejus pro uno dato respiciunt et reposcunt septem, dona, vel obsequia, quae sibi rependi vult. 15. EXIGUA DABIT, ET MULTA IMPROPERABIT: ET APERTIO ORIS ILLIUS INFLAMMATIO EST. — Explicat quomodo insipientis datio non sit utilis: quia, scilicet, exigua dabit, multa vero improperabit, idque cum inflammatione, id est cum ira, conviciis et flamma oris ac linguae, quae quasi ignis omnia exurit et devorat, uti audies cap. xxviii, 14. Unde Tigurina vertit, pauca dabit, multa probris incesset: ac si apertis faucibus ignem evomeret. Syrus vero, quia paulatim dat et multum exaggerat (id est exprobrat et conviciis onerat); et apertio oris ejus inflammatio est, ut scilicet ignis qui ex ore ejus cum ira et conviciis prosilit, accendat iram et rixas in proximo. Alii per apertionem oris accipiunt vulgi sermones, quasi dicas, ab omnibus vituperatur et probris oneratur. Fatui enim ob insulsam et insolentem dandi rationem, omnibus sunt deridiculo et vituperio. quod dixit: «Gratiae autem fatuorum effundentur,» quia scilicet ejus datus, id est datum sive donum, non erit utilis accipienti, sed onerosus, primo, quia oculi ejus «septemplices,» id est, ut Graece, multiplices, sunt, q. d. Multis oculorum jactibus, nictibus aliisque modis ostendet se intentum ad lucrum, ut multo plus recipiat quam dederit: loquitur enim de avaro qui unum dat ut septem, id est plura, recipiat; secundo, quia «multa improperabit,» scilicet se tibi non merenti, vel ingrato, contulisse tot et tanta munera; «et apertio oris illius inflammatio,» id est ardens cholera, «est,» q. d. Aperiendo os dure, aspere, cholerice et iracunde loquetur, quasi efflans fumos et flammas cholerae et arrogantiae, quibus te uret et cruciabit, ac ad similem choleram iramque accendet. Aliter Jansenius, q. d. Avarus, dum aperit os suum, velut flammam emittit, quia longe lateque spargit et praedicat beneficia a se collata, sicuti se flamma longe lateque spargit et diffundit. Unde Graeca habent, aperit os suum velut praeco. Significat ergo a tali non esse accipiendum beneficium, cum potius sit maleficium. Hunc sensum indicant Graeca Complutensia, donum insipientis non erit utile tibi accipienti; similiter autem et invidi (id est avari, qui sibi et aliis usum opum invidet) propter necessitatem ejus datum; nam oculi ejus pro uno ad recipiendum multi sunt. Pauca dabit, et multa exprobrabit, et aperiet tanquam praeco, os suum; Tigurina, munus insipientis tibi non proderit acceptum, nec item propter ipsius importunitatem, etc.; Syrus, donum stulti non est conforme illi, quia oculi ejus positi sunt ad septuplum retributionis. Parum dat, et multum exprobrat, et aperit os suum, et loquitur quod malum est, blaterat.


Versus 16: Hodie foeneratur quis, et cras expetit

16. HODIE FOENERATUR QUIS, ET CRAS EXPETIT: ODIBILIS EST HOMO HUJUSMODI. — Quod dixit de dono, nunc dicit de mutuo, q. d. Sicut insipiens avarus est et sordidus in dando, sic et in foenerando, id est mutuando, quia hodie dabit mutuum, et cras, id est illico, illud repetet cum tua ignominia, molestia et damno: avaritia enim non sinit eum diu re sua carere. Quare ut ei dominanti satisfaciat, nec tuam egestatem, nec honestatem, nec amicitiam curabit; sed opportune importune id quod mutuo dedit reposcet, ideoque Deo et hominibus erit odibilis. Unde Tigurina, mutuum dabit hodie quod cras repetat; invisus Deo simul et hominibus talis est; et Syrus, hodie commodat, et cras repetit, et exactio ejus exactio retributionis est; qui tales sunt, Deo et hominibus odibiles sunt. Nota: Hebr. משה nasa significat mutuare, sive liberaliter, sive cum onere et foenore, puta usura, id est, mutuare simpliciter et faenerari, vel dare ad usuram. Quare faenerari in Scriptura subinde non significat dare ad usuram, sed mutuare simpliciter, ut dixi cap. viii, 15; Deut. xv, 6, et alibi. Hinc et Graecum δανείζειν (quo hic utitur Siracides) ambiguum est; nam significat ex aequo, et qui citra usuram dat mutuo, et qui ad usuram. Sed avarus dat ad usuram, quia ubique lucrum captat; unde per eam opes pauperis exsugit velut sanguisuga, donec eum exhauriat et fame enecet. Hinc fanus dicitur Latinis quasi faetus pecuniae ex se sterilis; verius quasi funus et interitus pauperum. Graecis dicitur τόκος, id est partus, quia foenus est quasi pecuniae partus, sed innaturalis et monstruosus: pecunia enim ex se infrugifera est, nec parere potest fructus, uti parit ager. Hebr. dicitur נשך nesech, id est morsus, corrosio, quod silenter censum et substantiam hominis mordeat et corrodat; alii per metathesin a נחש nachas, id est serpens, derivant, quod clanculum viscera hominis penetret, illaque erodat; «usura enim non sentitur, donec ita augeatur, ut totam substantiam alicui exhauriat,» ait R. Salomon. Quocirca vere S. Chrysostomus, homil. 5 in Matthaeum: «Pecunia usurarii, ait, similis est morsui aspidis; percussus enim ab aspide, quasi delectatus, vadit in somnum, et per suavitatem soporis moritur, quia tunc venenum per omnia membra latenter decurrit: sic qui pecuniam sub usura accipit, eo tempore quasi beneficium sentit; sed usura per omnes ejus facultates decurrit, et totum convertit in debitum, id est hominem devorat.»


Versus 17 et 18: Fatuo non erit amicus

17 et 18. FATUO NON ERIT AMICUS, ET NON ERIT GRATIA IN BONIS ILLIUS. QUI ENIM EDUNT PANEM ILLIUS, FALSAE LINGUAE SUNT. QUOTIES ET QUANTI IRRIDEBUNT EUM? — Dixit de fatuo avaro, nunc loquitur de fatuo prodigo; utrique enim extremo vitio opponitur media sapientis virtus liberalitatis. Fatuus enim hic practice intelligitur, puta vitiosus et sceleratus, qualis in dando tam prodigus est quam avarus, praesertim quia insipientes nunc avari sunt, nunc prodigi, juxta illud: «Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.» Et saepe qui in pauperes sunt avari, in suos adulatores sunt prodigi. Dicit ergo: Qui fatue sua prodigit per symposia et convivia in gnathones et adulatores, huic non erit verus amicus qui ei gratiam referet, quia sua profundit in parasitos, qui non sunt amici, sed adulatores. Hi ergo qui «panem illius comedunt, sunt falsae linguae,» id est, coram et in facie ficte et dolose ei blandiuntur, eumque tanquam liberalem, splendidum, magnificum impense laudant, et ad sidera tollunt; sed post tergum irrident eum tanquam fatuum et prodigum. Quare sicut avarus pro gratia odium, sic prodigus pro gratia non gratiam, sed irrisionem reportat; quis enim non rideat ejus fatuitatem et fatuam prodigalitatem? Graeca haec habent in prima persona; inducunt enim fatuum prodigum loquentem, sed eodem sensu: Dicit stultus (id est, ut Tigurina, merito dicat stultus): Amicus mihi nullus est, nec gratiam e bonis meis colligo. Qui vescuntur pane meo, lingua falsa sunt. Quot irridebunt hunc, et quoties! Tandem enim prodigi sentiunt se a suis convivis et mensae asseclis irrideri, ac proinde eos non esse amicos, sed gnathones et assentatores, qui pro gratia irrisionem rependant. Sic et Syrus, stultus dicit: Non habeo amicum, et non est gratia gratiae meae; comedentes panem meum, tanquam saxum durissimum sunt; sed sicut ipse, irridebunt eum. Causam subdit:


Versus 19: Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit

Vers. 19. 19. NEQUE ENIM QUOD HABENDUM ERAT, DIRECTO SENSU DISTRIBUIT: SIMILITER ET QUOD NON ERAT HABENDUM. — q. d. Causa profusionis et irrisionis prodigi est, quod non directo sensu, id est, non recta prudentia, judicio et discretione, sed perperam, imprudenter et indiscrete distribuat et profundat in adulatores, id quod ei habendum et retinendum erat, ad honestam familiae sustentationem et ad futuras necessitates; quodque simili modo non recte distribuat id «quod non habendum erat,» quod, scilicet, licite retinere non poterat, quia injuste per usuras, dolos vel contractus illicitos partum, ideoque restitutioni obnoxium: illud enim quod suis dominis restituendum erat, prodigus injuste retinet, et prodige consumit. Similiter superflua quae danda erant pauperibus, ipse in parasitos effundit. Igitur perperam distribuit tam habenda, quam non habenda. Graeca pleraque hunc versum non habent; Complutenses tamen habent, sed hoc modo, neque enim ipsum habere in recto sensu accipit, et ipsum non habere similiter indifferens est illi. Quod Jansenius sic explicat: Significatur, inquit, prodigum non recto judicio accipere id quod ipsum habere contingit, et bonorum suorum possessionem, quia non accipit ad eum usum ad quem habet: et proinde non habere est illi idem atque habere, hoc est, indifferens est illi sive habeat, sive non habeat; nec magis prodest illi quod habet, quam quod non habet. Juxta quem sensum quod Noster vertit, non recto sensu distribuit, videtur accipiendum, non de distributione quae aliis fit per bonorum erogationem, sed de ea quae animo fit, et judicio sensus discernente apud se quomodo habitis sit utendum, ut distribuere positum sit pro discernere et dijudicare. Id enim fit «recto sensu,» aut, ut graece est, αἰσθήσει; quae dictio non prudentiam significat, sed vim illam sentiendi, qua de diversis rebus aliter sentimus, ut visu discernimus colores et distribuimus. Itaque quod habendum erat, non recto sensu distribuit, quia non discernit apud se quomodo et ubi illud sit expendendum, aut quid habendum sit. Et similiter quod non erat habendum, etiam non recto sensu distribuit, quia nec recte judicat, nec discernit quid non sit habendum, sollicitus frequenter pro his quae habere non oportet, negligens in his quae habenda essent. Haec Jansenius. Huic sensui favet versio Tigurina, neque enim quod habet opinione recta complectitur, et perinde refert ac si nihil haberet. Verum noster Interpres Graecum εἶληφε, id est accepit, vertit, distribuit, dedit: sic enim saepe Hebraeum לקח lacach, id est accepit, per metalepsin significat dedit, uti ostendi Ephes. IV, vers. 8; unde vertit, neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. Quod idem est cum eo quod habet Graecus, et ipsum non habere similiter indifferens est illi; haec enim verba significant prodigo esse indifferens habere et non habere, hoc est, perinde illi esse quod habet ac quod non habet, quia utroque abutitur, utrumque temere profundit. Quod Noster significat, dicens prodigum abuti tam eo quod habendum et retinendum erat, quam eo quod non habendum et restituendum erat. Unde ex Graeco sic aliqui clare vertunt, nam quod habet, non recta ratione distribuit. Adde Nostrum in Graeco non legisse τὸ ἀδιάφορον, id est indifferens. Hic sensus plenior est: includit enim priorem Jansenii. Qui enim male, prodige et temere sua distribuit, hic utique prius in mente eadem ita distribuere statuit et decrevit. Sensus ergo plenus est, q. d. Prodigus non recto sensu et discretione, in mente sua secernit quid habendum et retinendum, quidque non habendum, sed erogandum sit: ac sicuti in mente sua sine judicio et temere id secernit, sic et temere idem exterius distribuit et dissipat.


Versus 20: Lapsus falsae linguae

20. LAPSUS FALSAE LINGUAE, QUASI QUI IN PAVIMENTO CADENS: SIC CASUS MALORUM FESTINANTER VENIET. — Quia vers. 18 meminit falsae linguae, hinc obiter ejus poenam et ruinam hic assignat. Linguam falsam vocat mendacem et fallacem, qualis est calumniatorum et assentatorum, de quibus egit vers. 18. Assentatores enim unius solent esse calumniatores alterius, qui prioris inimicus est vel aemulus. Ut enim adulentur uni, a quo convivia et symposia, aliave lucra sperant, detrahunt alteri, quem sciunt ei cui adulantur exosum esse, vel minus gratum. Jam primo, Jansenius hunc dat sensum, q. d. Lapsus, qui provenit ex fallaci lingua, est quasi qui cadit in pavimento aliquo lapidibus strato. Sicut enim in tali pavimento quis praeter exspectationem cadit, ubi non sunt offendicula ulla; et sicut talis ob duritiem pavimenti graviter se laedit: ita et fallaces homines, dum non putant, graviter cadent, atque laedentur. Unde sequitur: «Sic casus malorum festinanter veniet,» hoc est, sic continget malos subito, et praeter eorum exspectationem ruere in multa incommoda. Sic et Palacius: Si vides, inquit, hominem in pavimento plano (ubi non erat offendiculum) cadere, an non miraberis? ita mirare, quod minister meus labatur lingua sua, me accusans, cum ego eum bene pascam et meis bonis afficiam. Dic, serve nequam, quae te ratio, quod offendiculum in bono invenisti, cujus causa me accusasti? Nonne me vituperans cadis in plano? nam bona, quae tibi confero, non merentur eam accusationem, sed potius aut admonitionem, aut certe silentium. Verum, quia lapsus in pavimento, utpote strato et aequali, ita ut nulli lapides exstent, in quos quis impingat et cadat, rarus est, nec graviter hominem labentem laedit: tantum enim hominem stantem ad pavimentum, in quo stat, pronum vel supinum dejicit; hinc secundo et magis genuine sic exponas, q. d. Lapsus linguae falsae, id est lapsus fallacis adulatoris et calumniatoris, quo scilicet ipse ob linguam fallacem corruit in graves aerumnas et calamitates, similis est lapsui quo quis ex alto in pavimentum praeceps ruit: uterque enim est improvisus, subitus, hominemque totum collidit et conquassat irreparabiliter. Unde sicut lapsus ex alto in imum cito subitoque fit: sic et «casus malorum,» puta impiorum, adulatorum et calumniatorum, festinanter veniet. Hunc sensum exigunt Graeca: ὀλίσθημα ἀπὸ ἐδάφους μᾶλλον ἢ ἀπὸ γλώσσης, οὕτω πτῶσις κακῶν κατὰ σπουδὴν ἥξει, id est, lapsus a pavimento potius quam a lingua, sic casus malorum festinanter veniet. Hoc est, ut nonnulli clare vertunt, lapsus de tecto tolerabilior est quam linguae, adeo ruina malorum celeriter advenit. Tectum enim vocat pavimentum, quia in Palaestina tecta erant non acuminata (uti apud nos), sed plana, adeoque erant pavimenta, ut in ipsis ambulare, coenare, imo et per aestatem dormire solerent. Sensus ergo est: Sicut qui labitur a pavimento summo tecti in pavimentum imum domus vel areae, toto corpore colliditur: sic et lapsus linguae saepe totum hominem collidit et evertit, q. d. Adulator, mendax et calumniator subito et dure direque corruet, cum minime putat. Paulo aliter Tigurina; vertit enim, casus e lacunari dicto (Hebr. enim מלשון millascon, id est a lingua, idem est quod prae lingua, prae sermone et dicto) citior est: ita malorum ruina repentina aderit.


Versus 21: Homo acharis quasi fabula vana

21. HOMO ACHARIS (Eusebius Papa in epist. superius citata, pro acharis legit ingratus. Hinc utrumque legit Rabanus hoc modo: Homo ingratus quasi acharis) QUASI FABULA VANA, IN ORE INDISCIPLINATORUM ASSIDUA ERIT; — alii, assidue erit. Acharis Graeca est vox (unde interpres graecizat, et forte fuit Graecus, uti dixi in prooemio), idem significans quod ingratus, sine gratia, injucundus, insuavis, insulsus, molestus. Respicit ad id quod dixit vers. 13: «Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.» Gratias enim, sive Charites, effundit acharis. In Graeco pulchra est paronomasia: ἄνθρωπος ἄχαρις μῦθος ἄκαιρος, quae latine plene reddi non potest, q. d. Homo importunus est fabula importuna; ἄχαρις enim est ἄκαιρος, hoc est, homo sine gratia est intempestivus et importunus. Sensus est, q. d. Homo sine gratia, insipidus et insipiens, est quasi fabula vana, id est, quasi fabulator (abstractum enim ponitur pro concreto ad emphasin, q. d. Homo acharis adeo fabulatione et fabulis pascitur, ut ex illis consutus, adeoque mera fabula esse videatur: sic hominem sceleratum vocamus scelus) vanus, qui non nisi fabulatur, ac fabulas inanes et futiles continuo eructat, quibus auditoribus taedium, indeque sibi odium creat, ut ab omnibus cordatis et prudentibus rejiciatur et explodatur. Fabula enim, sive fabulatio jam dicta, non nisi in ore indisciplinatorum, id est, insipientium et imprudentium, puta nugatorum et fabulonum, grata et jucunda, ideoque assidua et frequens est. Unde Tigurina vertit, homo illepidus quasi importuna fabula est, cum ore imperito frequentatur; alii, homo insulsus narratio intempestiva, ore indoctorum continuatur. Hoc enim significat Graecum ἐνδελεχισθήσεται. Unde ἐνδελέχεια vocatur continuatio, assiduitas, perpetuitas, perennitas, et ἐνδελεχισμός vocatur continua mobilitas, qualis in anima cognoscitur; quare animae quasi genus tribuitur ab Aristotele, lib. I De Anima, ubi animam definit esse actum (Graece ἐνδελεχισμόν) corporis organici. Aliter Lyranus, q. d. Homo acharis et insulsus est quasi fabula, quia in omnium est ore, omnesque de eo quasi insulso fabulantur: insulsi quidem et insipientes insulse eum laudando, sapientes vero sapienter eum velut insulsum ridendo et redarguendo. Tertio, clare sic vertas et explices: «Homo acharis,» id est hominis acharitis et insulsi, «fabula intempestiva in ore indisciplinatorum assidua erit,» q. d. Indisciplinati assidue ad jocum et risum recordabuntur, repetentque fabulam insulsam ab homine insulso prolatam, ut sit antiptosis Hebraea. Hebraei enim casum unum pro alio, puta nominativum pro genitivo ponunt, eo quod careant declinatione et casibus: quare idem nomen inflexum et indeclinatum pro quolibet casu usurpant. Sic Apostolus II Cor. cap. viii, 23 ait: «Sive pro Tito, etc., sive fratres nostri Apostoli,» pro sive pro fratribus nostris Apostolis. Similia plura saepius notavi aliis in locis. Verum quia sic perit elegans paronomasia inter ἄχαρις et ἄκαιρος, quam spectasse videtur Siracides, et quia Noster addit τὸ quasi, et quia omnes Interpretes vertunt in nominativo homo acharis, hinc ille potius quam ejus fabula hic intelligenda videtur. Unde ex Graeco Complutensi vertas masculine, homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assiduus erit. Quare duo priores sensus veriores sunt, eosque sic connectas et in unum redigas, q. d. Homo acharis ob sua insipida et insulsa dicta et facta, est quasi fabula vana et insulsa, quae omnium indoctorum et insulsorum ore assidue teritur. Insulsi enim gaudent insulsis, fabulones fabulis et fabulonibus, utpote sui similibus. Acharis ergo et insulsus est fabula insulsa, tum metonymice, quia fabulas insulsas narrat; tum quia propter eas ipse proprie fit fabula et dicterium hominum, quod ore suo assidue jactant indocti et insulsi, uti dixit Lyranus. Utrumque significat Graecum μῦθος, id est fabula, apologus. Unde Aesopus aliique fabularum et apologorum scrip- tores vocantur mythologi. Sic ergo omnes sensus jam dati eodem redeunt, et in unum conspirant.


Versus 22: Ex ore fatui reprobabitur parabola

22. EX ORE FATUI REPROBABITUR PARABOLA: NON ENIM DICIT ILLAM IN TEMPORE SUO. — Parabolam vocat gnomen sive sententiam gravem, seriam, acutam et sapientem. Occurrit objectioni. Dicet enim quis: Aliquando fatuus loquitur sententias admodum graves et prudentes: ergo tunc non erit fabula vana, id est fabulator vanus, sed sapientiae antistes, vel oraculum. Respondet, nihilominus eum esse fabulatorem, quia suo tempore illas non profert: unde intempestiva, importuna et ingrata est ejus narratio, esto aureas sententias narret et proferat. Quare perinde est ac si sus ore sordido gestet, vel effundat auream armillam; hanc enim non ornat, sed dedecorat et conspurcat: est enim porca, id est spurca. Hinc Tigurina vertit, pronuntiatum ex ore stulti gratiam amittit, quia non profertur in tempore; Syrus, in ore stulti impingit verbum, quia non dicit illud in tempore suo. Alludit ad Proverb. xxvi, vers. 7: «Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola,» q. d. Sicut claudo pulchrae tibiae deformes sunt, quia inaequales eum claudicare faciunt, ideoque eum risui intuentium exponunt: sic pulchra oratio in ore stulti deformis est, quia inaequalis est et claudicat: ipse enim nescit eam aptare et aequare tempori, loco, rebus et personis. Et vers. 9: «Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum,» quia parabola stultorum quasi spina non tantum dedecorat, sed et laedit ac cruentat, tam dicentes quam audientes, dum eos dicteria, scommata et convicia, quae parabolae imprudenter et temere quasi ebrii admiscent, in lites, rixas, pugnas et caedes impellunt.


Tertia Pars Capitis: De noxia verecundia, probro mendacii, et sapiente qui seipsum evehit


Versus 23 et 24: Est qui vetatur peccare prae inopia

23. EST QUI VETATUR PECCARE PRAE INOPIA, ET IN REQUIE SUA STIMULABITUR. — In requie, id est, cessatione a peccato, «stimulabitur,» id est, cruciabitur, eo quod malam suam voluntatem prae inopia exsequi non possit, q. d. Inopia adimit homini facultatem peccandi, at non voluntatem, imo eam magis accendit, quia nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Talis est qui vellet indulgere gulae et libidini, sed non habet nummos quibus id procuret. Josephus, lib. XII Antiq. cap. XIII, et nonnulli Rabbini censuerunt internam voluntatem peccandi, v. g. inebriandi, fornicandi, occidendi, non esse peccatum, nisi in actum externum exeat, ut reipsa homo se inebriet, fornicetur et occidat. Refellit id Siracides, ac vituperat intentionem voluntatis perversae, ait Rabanus, quod scilicet se cruciet in requie et cessatione a peccato. Vide dicta Roman. cap. VII, 8, et Deuter. cap. v, 21. Unde Tigurina vertit, est qui peccare impediatur prae inopia, qui seorsim apud se discrucietur. Hinc vulgare proverbium: «Improbitati nihil deest nisi facultas.» Graeca Complutensia et Romana contrarie legunt, οὐ κατανυγήσεται, id est, non stimulabitur, nec compungetur, q. d. Est qui vellet peccare, sed prohibetur per inopiam; et tamen de hac mala voluntate peccandi non dolet, nec compungitur. Aut potius, q. d. Est qui a peccato prohibetur per inopiam, qui proinde non stimulatur remorsu conscientiae de peccato admisso, q. d. Felix est inopia quae hominem liberat a peccato, et consequenter a remorsu conscientiae ob peccatum admissum, quia facit eum impotentem ad peccandum: infelix vero est opulentia, quae facit hominem potentem ad peccandum, quia dat ei facultatem exsequendi malam voluntatem. Sic Plato asserebat divitem esse infeliciorem paupere, quod pauper solum voluntatem habeat peccandi, dives etiam facultatem. Huic lectioni et sensui favet Syrus; vertit enim, est qui evadit a peccatis propter egestatem suam; quis est qui fuit justus, et in opibus suis requiescit? q. d. Pauper per pauperiem evadit peccata in quae incurrit dives: difficile est enim esse justum simul et divitem: justus enim in Deo, dives in opibus opes et res suas reponit. Verum tollenda est negatio, et affirmative legendum, stimulabitur, compungetur, uti legit Noster, cui consentit Tigurina. 24. EST QUI PERDET ANIMAM SUAM PRAE CONFUSIONE, ET AB IMPRUDENTI PERSONA PERDET EAM; PERSONAE AUTEM ACCEPTIONE PERDET SE. — Gnome haec taxat nimium et noxium pudorem, q. d. Est qui peccat, ideoque «perdet animam suam,» propter nimiam alicujus reverentiam et verecundiam, idque «ab imprudenti persona,» id est, ob imprudentem personam: quia scilicet imprudens, imo demens persona, quam ob potentiam vel auctoritatem reveretur, petit ab eo aliquid illicitum, scilicet aliquid turpe, vel injustum: ne ergo eam offendat peccat, et offendit Deum. Igitur acceptione personae perdit se, quia scilicet personam potentis accipit, et reveretur magis quam Deum. Tales sunt qui in judicio, in persecutione, in lite, etc., non audent confiteri veritatem, aut ferre aequam sententiam, ne divites et principes offendant. De qualibus ait Christus: «Qui erubuerit me et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum,» Luc. IX, 26. Graecus de more hic concisus et bimembris est: Est qui perdet animam suam, et ab acceptione personae perdet eam. Vel, ut Complutensis legit: «Ab imprudenti persona perdet eam.» Quod signum est olim utrumque in Graeco fuisse, ideoque nostrum Interpretem ex eo utrumque transtulisse. Nec enim inter ἄφρονος, id est imprudenti, et λήψεως, id est acceptione, est litterarum affinitas ulla, ut pro uno irrepsisse alterum dici possit. Accedit quod Latina lectio plenior sit, ideoque verior; plane enim sententiam absolvit et explet. Graecum tamen de more sequitur Syrus, imo eo concisius vertit, est qui perdet animam suam verecundia sua, et prae erubescentia perditum it.


Versus 25: Est qui prae confusione promittit amico

25. EST QUI PRAE CONFUSIONE PROMITTIT AMICO, ET LUCRATUS EST EUM INIMICUM GRATIS, — id est temere, q. d. Qui prae pudore (quia scilicet nihil ei negare audet) promittit aliquid amico, quod reipsa praestare non potest, vel non vult, hic temerarius et imprudens est, quia ex amico facit inimicum, cum promissa non solvit. Quare nihil lucratur, nisi amici inimicitiam; qui si non promisisset, et rem suam et amici amicitiam retinuisset. Tigurina, est qui causa pudoris promittat amico, et eum ultro sibi inimicum suscipiat; Syrus, est qui verecundia sua pollicetur proximo suo, et acquirit sibi inimicum gratis. Quocirca sapienter Phocion Atheniensis dicere solebat, «non magna quidem hominibus promittenda, sed magna facienda esse.» Verum ejus dictum invertunt hodie, qui aureos montes ac Croesi opes pollicentur hominibus; cum ne γρῦ quidem praestent. Phocionis dictum exstat apud Stobaeum serm. 1 De Prudent. Rursum cum Leosthenes civitatem Atheniensium ad bellum perparasset, magnificis spebus ad nomen libertatis ac principatus erectam, Phocion illius verba dicebat esse cupressis similia, quae sublimes cum sint ac pulchrae, fructum non habent. Nihil potuit dici accommodatius in sermonem splendide magnificeque pollicentem, sed infrugiferum, quemadmodum cupressus arbor sublimi compositoque in conum vertice, procul egregium quiddam polliceri videtur; at vix ulla est sterilior. Ita Plutarchus in Graecor. apophthegm. Hic est secundus effectus nimiae et praeposterae verecundiae, quod scilicet per eam quis vel rogatus, vel ultro, promittat quid amico quod praestare nequeat, eaque ratione amicum offendat, perdatque ejus amicitiam. Priorem enim assignavit vers. praecedenti, scilicet quod perdat animam per offensam Dei, q. d. Nimia verecundia offendit Deum pariter et homines, perdit gratiam et amicitiam tam Dei, quam hominum.


Versus 26 et 27: Opprobrium nequam in homine mendacium

26. OPPROBRIUM NEQUAM IN HOMINE MENDACIUM, ET IN ORE INDISCIPLINATORUM ASSIDUE ERIT. — A violatione promissi ascendit ad mendacium, quasi a specie ad genus. Docet igitur quantum malum et probrum, quamque infame sit mendacium. Dicit ergo opprobrium nequam, id est, probrum malum, imo pessimum, in homine esse mendacium; et tamen homines indisciplinatos, id est, male institutos, incompositos et dissolutos, illud assidue in ore habere, quia probrum hoc vel non considerant, vel non aestimant. Graece, μῶμος πονηρός ἐν ἀνθρώπῳ ψεῦδος, id est, macula (vituperium, probrum) pessima est mendacium in homine, ore indoctorum continuatur; Tigurina, perquam malo crimini est homini mendacium, at id ore imperito frequentatur; Syrus, malum quodpiam in homine mendacium, et in ore stulti frequens est. Hac de causa Aristoteles in Ethicis, mendacium servorum esse vitium dixit, ac proinde homine libero et ingenuo esse indignum. Praeclare S. Thomas, opusc. De Eruditione Principum, mendacium comparat falsae monetae, puta denario adulterino, quem omnes aspernantur. Additque: «Qui loquitur mendacium, diaboli figuram gerit et imaginem: hic enim mendax est ab initio. Aliquando ergo auditurus est princeps mendax, qui denarius falsus est, verba illa: Cujus est imago haec et superscriptio? et cum responsum fuerit: Diaboli; dicetur statim: Reddite ergo quae sunt diaboli, diabolo.» Quocirca Basilius Imperator Leoni filio, ita praescribit cap. xvi: «Dicere oportebit ea quae plane scies, aut quae temporis ratio postulabit; de caeteris omnibus silere satius erit, quam eloqui: nam principem non nisi vera, et opportuna, et magni momenti verba proloqui decet.» S. Basilius, in Regul. brevior. Quaest. LXXVI: «Praecise, inquit, dictum est mendacium ex diabolo esse, neque mendacii ulla omnino distinctio adhibita.» Et epist. 75, «mendacium ait, esse diaboli foetum.» Et B. Caesarius homil. 16: «Quod omnis, inquit, mendax sine maligno spiritu esse non possit, Scriptura testis est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium.» Adeo autem Deus mendacium exsecratus est, ut noluerit imagines fingi pingique, Exodi cap. xx, 4. Rationem reddit Philo, lib. De Gigant.: «Laudatas, inquit, elegantesque artes, picturam atque statuariam, a sua rep. rejecit Moyses, quod veritatem mendaciis vitient, illudentes per oculos animabus facilibus.» 27. POTIOR FUR QUAM ASSIDUITAS VIRI MENDACIS (Tigurina, quam qui frequentat mendacium), PERDITIONEM AUTEM AMBO HEREDITABUNT. — Potior, id est melior, non positive, sed comparative et negative, q. d. Minus malus, minus noxius est fur, quam qui assidue mentitur. Unde poena mendacis quam furis erit perditio, id est, interitus et mors, tam praesens quam aeterna: licet enim mendacium otiosum et jocosum non sit peccatum mortale, ac proinde non inducat reatum mortis praesentis et aeternae, tamen ex assiduitate mentiendi otiose et jocose, facile quis labitur in mendacium perniciosum, quo proximo vel famam, vel opes, vel vitam adimit. Quod proinde mortem utramque meretur, juxta illud Apoc. xxi, 8: «Idololatris et omnibus mendacibus: pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda.» Hinc pro potior Graece est αἱρετώτερον, id est eligibilius. Unde Tigurina vertit, tolerabilior est fur, quam qui frequentat mendacium, caeterum perniciem uterque contrahet; alii, eligibilior est fur, quam qui mendacio assuescit; ambo autem haeredes erunt exitii. Nota: Congrue mendacium comparat furto, tum quia haec duo jungi solent. Unde illud: «Ostende mihi mendacem, ostendam tibi furem;» tum quia mendacium est quoddam furtum: furatur enim hominibus veritatem, famam, concordiam, imo opes saepe et vitam; tum quia utrumque ignominiosum est et infame. Porro mendax pejor est fure: primo, quia fur opes, mendax vero famam, et subinde vitam homini eripit, fama autem praestat opibus; secundo, fur ex egestate et fame furatur, Prov. vi, 30, mendax autem mentitur ex petulantia et protervitate; tertio, quia mendacium turbat integras familias, urbes, respublicas, ac inter eas rixas, caedes et bella internecina et immortalia concitat, quod non facit furtum; quarto, quia esto furtum unum pejus mendacio, uno tamen furto pejor est assiduitas mentiendi, et hoc tantum ait Siracides: haec enim assiduitas multas parit culpas et noxas furto graviores; quinto, furto saepe additur mendacium, ut furtum tueatur; hoc ergo, utpote duplex peccatum, solo furto est gravius. Unde Syrus vertit, desiderat (stultus) furari et mentiri, et utraeque illae viae ejus ignominiam comparant; sexto, furi praeter opes caetera fidere potes, mendaci nihil. Sicut enim a verace omnia sunt tuta, ita a mendace nihil, non opes, non honor, non amicitia, non aliud quippiam. Equidem ego facilius feram famulum qui semel furatur, quam qui semper mentitur, ait Palacius.


Versus 28: Mores hominis mendacium sine honore

28. MORES HOMINIS MENDACIUM SINE HONORE, ET CONFUSIO ILLORUM CUM IPSIS SINE INTERMISSIONE. — q. d. Mos mentiendi facit ut omnes mores et actus mendacis sint sine honore, viles et contemptibiles. Pro mores Graece in singulari est ἦθος, id est mos, vultus, indoles, natura. «Ἦθος, ait Quintilianus, lib. VI, uno verbo latine dici non potest: hoc enim omnes mentis habitus continentur.» Pro sine honore Graece est ἀτιμία, id est, inhonoratio, infamia, ignominia. Unde Complutenses vertunt, mos hominis mendacis ignominia, et confusio ejus cum eo sine intermissione. Quid enim probrosius quam mendacem haberi? Rursum ἦθος Aristoteles, initio lib. II Ethic., deducit ab ἔθος, ac significat id quod homini familiare, proprium, consuetum est; item domicilium, locum consuetum, natale solum, sedem. Unde Tigurina vertit, familiaris homini mendaci est ignominia, suumque dedecus comitatur eum assidue; alii, proprium hominis mendacis est infamem esse, et pudor ejus illi adest assidue; alii, sedes et natale solum mendacis est infamia; Syrus, finis hominis mendacis maledictio, et ignominia cum ipso peribit. Porro mendaces semel cogniti, inter alias ignominias hanc maxime sibi congruam, meritam et debitam sustinent, ut semper audientibus suspecti sint, et, etiamsi vere dicant, eis tamen fides non habeatur, quia mentiendo sibi fidem abrogarunt. Rursum mendacibus evenit, quod mendacium omnes eorum mores (ut vertit Noster) decoloret, dehonestet et infamet. Sensus enim ejus est, q. d. Saepe fit ut quis mores habeat honestos, dignosque honore, et laudabiles, ac laudetur quod sit justus, prudens, temperans, liberalis, etc.; attamen hi mores et virtutes insignes penitus jacent, et debito honore carent, si, qui illis praeditus est, mendax jure appellari possit: mendaces enim mentiendo offuscant omnes bonos mores et virtutes. Quocirca Indi, ei qui ter mentitus esset, perpetuum indicebant silentium, uti refert Diodorus, lib. III Biblioth. cap. x, et Arrianus, lib. III De Gestis Alexandri. Addit Philostratus, lib. II De Vita Apollonii, tales magistratu exclusos in perpetuum. Eadem fere de Persis memorat Xenophon in Cyro lib. III, et Herodotus, lib. I. Plura de turpitudine et probro mendacii vide apud S. Augustinum, lib. Contra Mendacium, Climachum grad. 12, Dorotheum doctr. 9, S. Bernardum, serm. 31.


Versus 29 et 30: Sapiens in verbis producet seipsum

29. SAPIENS IN VERBIS PRODUCET SEIPSUM, ET HOMO PRUDENS PLACEBIT MAGNATIS. — Huic versui Graeci praemittunt hunc titulum: Verba parabolarum. Imitatur enim Siracides Salomonem, qui cap. x, 7, et alibi, eumdem titulum suis parabolis sive proverbiis praefigit. Opponit stulto mendaci sapientem veracem, qui suo sermone vero et prudenti seipsum promovet, ut placeat magnatibus, ab eisque ad honores et regimen exaltetur, uti contigit Josepho, Danieli, Mardochaeo, Esdrae, Nehemiae et aliis. Producet, id est, porro ducet, puta ulterius ad majores honores et dignitates; Graece enim est προάξει, id est, promovebit, provehet. Unde Tigurina vertit, sapiens seipsum dictis provehet, et vir prudens placebit proceribus. Modum et causam promovendi se subjungit dicens: «Et,» id est quia, «homo prudens placebit magnatis,» qui utique agnita ejus sapientia eum promovebunt, ac praeficient gubernaculis reipubl. Paulo aliter Syrus, plenus proverbiis sapientia, inquit, tanquam parvum monstrat seipsum (qui enim vere sapiens est, idem in oculis suis parvus est et humilis, ac apud alios parvum et humilem se ostendit), et servus sapiens dominabitur magnatibus.

30. QUI OPERATUR TERRAM SUAM, INALTABIT (altum faciet) ACERVUM FRUGUM, ET QUI OPERATUR JUSTITIAM, IPSE EXALTABITUR; QUI VERO PLACET MAGNATIS, EFFU- SIET INIQUITATEM, q. d. Sicut agricola, strenue colens terram, magnam colligit messem, altumque frugum acervum attollit: sic qui excolit animam suam per opera justa virtutum, magnum colliget meritorum et gloriae acervum et cumulum, per quem et apud Deum et apud homines exaltabitur. Quocirca qui placere cupit magnatis, ac ab eis exaltari, is omnem injustitiam et iniquitatem fugiat oportet, ac praesertim caveat ne dona accipiat, quibus excaecatus justitiam rectumque judicium pervertat, «quia xenia et dona excaecant oculos judicum,» ut sequitur. Graecus de more concisus et bimembris sic habet, qui operatur terram, altum faciet acervum suum; et qui placet magnatis, ἐξιλάσεται ἀδικίαν, id est, placabit vel expiabit injustitiam. Complutenses addunt suam, sed alii delent tò suam. Sensus est, q. d. Sicut qui colit terram, altum colligit frugum acervum: sic qui colit principes, altum apud eos colligit gratiae et benevolentiae acervum, quo suas et aliorum in eos offensas placare, illosque principibus reconciliare valet. Moraliter, monemur hic, seminando bona opera, accumulare altos meritorum acervos, ut per eos acquiramus altos gloriae thesauros in coelis; quanti enim erunt isti, tanti erunt et hi. Altitudo enim gloriae altitudini gratiae et meritorum respondebit et adaequabitur, juxta illud: «Quae (quanta) seminaverit homo, haec (tanta) et metet,» Gal. cap. vi, 8. Et illud de Apostolis: «Euntes ibant et flebant mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos,» Psal. CXXV, 7.


Versus 31: Xenia et dona excaecant oculos judicum

31. XENIA ET DONA EXCAECANT OCULOS JUDICUM, ET QUASI MUTUS IN ORE AVERTIT CORREPTIONES EORUM. — Explicat quod dixit: «Qui operatur justitiam, ipse exaltabitur,» q. d. Ut opereris justitiam, maxime caveas munera, quia haec judicium rationis et sententiam judicum ad se inflectunt, itaque a recto detorquent et corrumpunt. Citat Exod. xxiii, vers. 8: «Nec accipias munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.» Vide ibi dicta.

Pro mutus Graece est pipos, quod tam frenum, quam obturationem oris, quae hominem facit elinguem et mutum, significat. Mutus in ore ergo est frenum in ore, vel obturatio oris: haec enim facit hominem mutum. Est Hebraismus: ponitur enim cal pro hiphil, mutus pro mutum faciens, obturans os; hoc enim significat pipos, a phimoo, id est, os obturo. Porro mutus a mussando dicitur, quod hic non amplius quam mus dicat. Muti ergo videntur habere murem, quasi frenum, in ore, qui facit eos mutire et mussitare. Quod Latini simili proverbio dicunt: «Bos in lingua.» Olim enim Graeci pecuniam bovis simulacro signabant; unde illa vocabatur Bos. Et: «Argentanginam patitur,» quod Demostheni objectum est, cum diceret se anginam pati, nec posse contra Philippum perorare, quasi argento a Philippo fuisset corruptus. Quocirca aliqui legunt, et quasi frenum in ore, rursum avertit, id est avertunt. Unde S. Hieronymus in cap. III Michaeae sic legit: «Munera excaecant oculos etiam sapientum, et quasi frenum in ore avertunt increpationes.» Est Hebraismus: Hebraei enim verbum concordant saepe cum substantivo proximiori, etiamsi ad remotius referendum sit: sic hic avertit concordat cum mutus, etsi respiciat xenia et dona. Sensus est: Xenia et dona sunt quasi frena, quae faciunt judices caecos et mutos, ut non audeant corripere et castigare delinquentes, qui ea dederunt. Unde Tigurina vertit, xenia muneraque occaecant oculos sapientum, et tanquam oris obstructio reprehensiones inhibent; Syrus, largitio et donum offuscant oculos, et obturant os, et cessare faciunt increpationem, juxta illud: «Injice offam in os canis, ne latret.» Aliter Dionysius et Lyranus: «Mutus, inquiunt, vocatur species ranae, quae a Graecis calamita dicitur, et in os canis latrantis injecta adimit latrandi potentiam,» uti docet Strabo, et ex eo S. Isidorus, lib. XII Origin. cap. vi, Vincentius Belluac. Natur. Hist. lib. XX, cap. LX, Albertus Magnus lib. XXVI De Animal. in Rana, qui et addit, si ranae ossiculus in vas aqua fervens injiciatur, defervescet aqua, nec amplius bulliet: ita quantumcumque ferveat amore justitiae justaeque vindictae judex, si aurum capiat, defervescet omnis ejus amor et zelus, ac instar calamitae obmutescet. Alii censent Siracidem alludere ad ranas Seriphias, ab insula Seripho, ubi ranae mutae inveniri perhibentur, quasi hi judices ore muneribus obstructo, tanquam ranae Seriphiae obmutescant. Et sicut illae ranae monstrosae sunt, quia ut caeterae non coaxant, sed silent: sic pariter hi judices sunt quasi monstra, quia cum dicendo juri vacare debeant, tamen reticendo potius incumbunt. Id quod dixi de ranis Seriphiis, asserit Plinius lib. VIII, cap. LVIII. Hinc et proverbium apud Suidam, Didymum et alios: Rana Seriphia, id est, silens et mutus. Verum pipos non significat calamitam vel ranam; sed frenum, capistrum, camum, quo ferarum canumque ora obligantur ne mordeant: fiscellis etiam capistrantur jumenta ne segetes depascantur, quod Graeci vocant φιμοῦσθαι. Unde Plinius, lib. XVIII, cap. xix: «Fiscellis, inquit, capistrari boves oportet, ne germinum tenera praecerpant.» Ergo judices dona accipientes, inquit Palacius, sunt sicut equus et mulus, quorum maxillas munera velut camo et freno constringunt.

Moraliter, disce hic quam judici cavenda sint munera. Quocirca Justinianus Imperator, «Oportet, inquit, de Mandatis princ. Auth. collat. 3, et Novell. 25, omne omnino ei vetat munus: «Oportet, inquit, pure sumentem administrationem, et sine omni suffragio, et prae omnibus aliis mundas servare manus Deo, nobisque et legibus, et nullum contingere lucrum, neque majus, neque minus.» Nam, ut ait S. Nazianzenus in Distichis: «Munera faciunt ut sapientes quoque viri hallucinentur; atque ut aves laqueo, sic homines auro capiuntur.» Et inferius: «Auro loquente iners est omnis oratio; persuadet enim illud, etiamsi nullam vocem edat.» S. Chrysostomus, homil. 64 in Joannem: «Gravis, ait, morbus est avaritia, oculos caecat et aures obstruit, et quavis bellua saeviores reddit.» Idem censuere Gentiles. Plutarchus, lib. De Iside: «Thebis, ait, judicum imagines visuntur absque manibus, et summi judicis oculi connivent, eo quod justitia nec muneribus capiatur, nec hominum vultu flectatur.» Recte Cajetanus et ex eo Delrio, adag. 86: «Munera affectum mutant, inquit, et sic efficiunt, ut, si non speculative, saltem practice videatur accipienti fovenda, vel excusanda, vel toleranda pars a qua munera accipit. Unde Moses Deuteron. xvi, vers. 19: «Non accipies, ait, personam, nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum,» nimirum quantumvis oculatus fueris ut aquila, ut serpens, oculi tui muneribus eruentur. Donum enim tacite eblanditur et elucratur affectum ejus qui illud recipit, ac quasi cor illius non cogitantis suffuratur, illudque donanti alligat et astringit, ut non possit non eum amare, non illi favere, et vicem rependere.

Quocirca Basilius Imperator Constantinopolitanus, Exhort. ad Leonem filium, cognomento Philosophum, ita de muneribus sancit cap. XLV: «Auro et muneribus venales honores et dignitates cave ne habeas, sed eas dignis largire gratis; qui enim magistratum pretio emit, subjectos illi magistratui multo magis emit, ut muneribus quae dedit fretus, ipse audacius munera capiat. Proba ergo atque explora prius diligenter, atque ita demum ad honores provehe eos qui sine muneribus ambibunt, si vis a republica omnem sordium et concussionis labem exsulare. Nam qui dat ut magistratum capiat, quaestum sibi a magistratu captat: dat enim ut jus capiendi habeat contra leges. Ecce agens, ut nullis legibus teneatur. Qui enim magistratum mercari didicerit, is nunquam munera capere dediscet, et sine muneribus aliquid facere nunquam volet; te autem concussionis et sordium habebit magistrum, quem debuerat habere vindicem: neque ipse solum munera capiet, sed eos etiam qui sub ipso erunt, munera capere coget.» Breviter, sed nervose, Demosthenes: «Dona principum, inquit, sunt auctoramentum servitutis;» quos enim donis afficiunt, hos quasi servos sibi mancipant.


Versus 32 et 33: Sapientia absconsa et thesaurus invisus

32. SAPIENTIA ABSCONSA, ET THESAURUS INVISUS (Syrus, occultus, hic enim non videtur): QUAE UTILITAS IN UTRISQUE? — S. Hieronymus in cap. II Sophon. legit: «Sapientia abscondita, et thesaurus non comparens, quae utilitas in ambobus?» Ἀπαρής enim est non comparens, non visus, latens, occultus, obscurus, incognitus. Respicit ad id quod dixit vers. 29: «Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.» Ne enim quis otii et quietis amantior, suam sapientiam celet, eaque alios defraudet, addit: «Sapientia absconsa, etc.» Tigurina, cum sapientia occulitur, aut thesaurus abditur, quid est in utrovis utilitatis? Sicut enim thesaurus, licet in se pretiosus, nulli tamen est usui, si sit abditus: ita et sapientia, licet maxima, frustra est, nullumque habet usum, si abscondatur. Quare, sicut thesaurus a natura et Deo datur ad usum, ideoque publicandus et erogandus est, sic et sapientia. Idem docet Christus in parabola talentorum, qua docet Deum exactam exigere rationem talenti bene et cum lucro expensi, ideoque damnare eum qui talentum defodit, vel in sudario ligavit, Matth. xxv. Nam, ut recte ait S. Gregorius, I part. Pastor. cap. ix: «Pecuniam in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere.» Si ergo litteratus es, sed solitarius et absconditus, quem doces? si praedicator, quem ad bonam frugem convertis? si sapiens, cui consilium praebes? si sacerdos, cui Sacramenta ministras? si sanctus, quem aedificas? si robustus, in cujus utilitatem laboras? Quocirca Eremitae in solitudine suos docebant discipulos et advenas, eosque ad sanctitatem efformabant. Item scribebant epistolas et libros, ut iis suam sapientiam proximis communicarent.

Egregie hoc argumentum tractat S. Gregorius III part. Pastor. admonit. 26: «Admonendi sunt, inquit, qui, cum praedicare utiliter possunt, immodesta tamen humilitate refugiunt, ut ex minori consideratione colligant quantum in majoribus rebus delinquant. Si enim indigentibus proximis ipsi quas habent pecunias absconderent, adjutores procul dubio calamitatis exstitissent. Quo ergo reatu constringantur aspiciant, qui, dum peccantibus fratribus verbum praedicationis subtrahunt, morientibus mentibus vitae remedia abscondunt. Unde et bene quidam sapiens dicit: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?» Probat idipsum per tres similitudines, dum subdit: «Si populum fames attereret, et occulta frumenta ipsi servarent, auctores procul dubio mortis existerent. Qua itaque plectendi sint poena considerent, qui, cum fame verbi animae pereant, ipsi panem perceptae gratiae non ministrant. Unde et bene per Salomonem dicitur: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Frumenta quippe abscondere, est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere potuit, poena damnatur. Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur aspiciant, qui, dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum! Unde et bene per Prophetam dicitur: Maledictus qui pro- hibet gladium suum a sanguine. Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere.» Et paulo inferius: «Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit. Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Audiant quod voce angelica Joannes admonetur, cum dicitur: Qui audit, dicat: Veni, ut nimirum cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios, quo ipse rapitur, trahat, ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat. Audiant quod Isaias, quia a verbi ministerio tacuit, illustratus superno lumine, magna voce paenitentiae se ipse reprehendit, dicens: Vae mihi, quia tacui! Audiant quod per Salomonem in illum praedicationis scientia multiplicari promittitur, qui in hoc quod jam obtinuit, torporis vitio non tenetur; ait namque: Anima, quae benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui enim exterius praedicando benedicit, interioris augmenti pinguedinem recipit; et dum vino eloquii auditorum mentem deinebriari non desinit, potu multiplicati muneris deebriatus excrescit. Audiant quod David hoc Deo in munere obtulit, quod praedicationis gratiam quam acceperat non abscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu cognovisti, justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Audiant quod sponsi colloquio ad sponsam dicitur: Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam,» Cantic. cap. viii. Hac sententia Zozimas persuasit S. Mariae Aegyptiacae (ut habet ejus Vita anno Christi 630) ut angelicam vitam, quam in eremo per 47 annos nulli hominum, sed soli Deo et Angelis visa, sancte peregerat, ad aliorum exemplum panderet: «Omnia, inquiebat, quae circa te sunt edi-

cito, ut Dei magnalia facias manifesta; sapientia enim abscondita et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque?» Cui sententiae ipsa obsecuta, omnem vitam suam Zozimae enarravit, qui deinde eam scripto posteris mandavit: qua proinde tum alii, tum S. Joannes Columbinus Ordinis Jesuatorum institutor, ad Deum conversi sunt.

33. MELIOR EST QUI CELAT INSIPIENTIAM (Syrus, veram stultitiam) SUAM, QUAM HOMO QUI ABSCONDIT SAPIENTIAM SUAM. — Tigurina clare, potior est homo celans stultitiam suam, quam qui sapientiam suam supprimit. Insipientia enim sapienter celatur, ne sibi aliisve noceat; sapientia autem sapienter promitur et evulgatur ad aliorum utilitatem et instructionem. «Porro malum est abscondere sapientiam, ait Palacius, quando Deus aut Superior jubent eam in lucem proferre, aut quando necesse est eam manifestare. Alioqui consultissime sanctissimi illi Eremitae Dei sapientia pleni, in abditissimas solitudines se conjiciebant. Et plane, si sapientia mea utilis futura est Christianae reipublicae, curam Deus habet eam in lucem proferendi. Hoc demum non est silentio praetereundum, haec verba (ut arbitror) prooemium esse dicendorum, quasi vellet Auctor dicere: Sapientiam meam vobis scribo in sequentibus capitibus; quorsum enim abscondam, cum sapientia absconsa inutilis sit?» Haec Palacius.

Complutenses hanc sententiam addunt, melior est exspectatio inevitabilis in inquisitione Domini, quam carens Domino auriga propriae vitae, id est, ut clare Tigurina, pluris est inevitabilis (vel necessaria) sequenti Dominum patientia, quam vitae propriae gubernator absque Domino. Quae sane in praxi aurea est sententia. Alii, potior est potentia quae recusari non potest, ab eo qui quaerit Dominum, quam agitator vitae propriae sine Domino. Verum Graeca a Romanis correcta, Latina et Syra eam omittunt; unde non habent auctoritatem Scripturae Canonicae.