Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet quam viles, contemptibiles, probrosi, incorrigibiles et insupportabiles sint stulti et insensati, usque ad vers. 24. Inde usque ad finem recenset nonnulla quæ violant amicitiam, eaque cavenda monet.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 22:1-33
1. In lapide luteo lapidatus est piger; et omnes loquentur super aspernationem illius. 2. De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. 3. Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. 4. Filia prudens haereditas viro suo, nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. 5. Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. 6. Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. 7. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. 8. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. 9. Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? 10. Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, deficit enim sensus. 11. Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit. 12. Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. 13. Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum. 14. Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. 15. Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. 16. Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. 17. Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? 18. Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. 19. Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur: sic et confirmatum in cogitatione consilii. 20. Cogitatus sensati in omni tempore, metu non depravabitur. 21. Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt: 22. sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. 23. Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. 24. Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum. 25. Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. 26. Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. 27. Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. 28. Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris. 29. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis. 30. Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae. 31. Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. 32. Omnis qui audiet, cavebit se ab eo. 33. Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Prima Pars Capitis
Versus 1 et 2: The sluggard is stoned with a dirty stone
1 et 2. IN LAPIDE LUTEO LAPIDATUS EST PIGER, ET OMNES LOQUENTUR SUPER ASPERNATIONEM ILLIUS. DE STERCORE BOUM LAPIDATUS EST PIGER; ET OMNIS, QUI TETIGERIT EUM, EXCUTIET MANUS. — Lapidem luteum vocat non laterem ex luto plasmatum, sed lapidem luto conspurcatum et sordentem: hinc enim significat Graecum προδαλωμένω. Lapidatus est, id est, lapidari solet: sic enim Hebraei per unum tempus significant caetera. Rursum per metalepsin, lapide luteo lapidatus est, id est, lapidando luto conspurcatus est, q. d. Piger adeo vilis, contemptibilis et exosus est, ut eum homines dignum censeant qui impetatur lapidibus sordidis et stercore boum: omnes enim eum quasi torpidum et sordidum aspernantur, ita ut eum tangere, cum eoque conversari nolint; sed omnes eum refugiant et aversentur, perinde ut qui tangit lapidem sordidum, vel stercus, illico illud manibus excutit. Stultorum et stultitiae speciem unam persequitur, scilicet acediam et pigritiam; haec enim facit hominem non tantum otiosum, sibique et aliis inutilem, sed et noxium multisque vitiis commaculat: otium enim et pigritia est causa omnis mali. Noster legit κατεβλήθη, id est, telis vel lapidibus impetitus est, aut συνελιθάσθη, id est, lapidatus est, a λιθάζω, id est, lapido, q. d. Piger adeo omnibus est vilis, ut eum quasi commune naturae probrum lapidibus insectentur, in eumque jaciant lapides luto immersos, sordes et stercora. Jam legunt συνεβλήθη, id est, comparatus est; unde Graeca sic habent, lapidi inquinato vel polluto assimilatus est piger, et omnes sibilant ad ejus infamiam; ac stercori fimentorum comparatur piger: omnis qui tollit eum, excutiet manus; Complutenses et Roman., lapidi conspurcato comparatus est piger, et omnis exsultabit in ignominiam ejus, stercori boum de sterquiliniis comparatus est piger, omnis qui tollit illud, excutiet manum; Tigurina, lapidi conspurcato comparandus est piger, quem ignominiae causa omnes irrideant; piger conferendus est stercori sterquilinii: quod quicumque contigerit, manus suas excutiat; Syrus, sicut lapis sordidus qui projectus est in platea, et unusquisque fugit ab odore ejus; ita et stultus, et unusquisque recedet ab eo. Dum exit quispiam foras in plateam, conviciatur ipsi, et omnis qui videt eum, complodit manibus suis; Arabicus breviter rem acu tangit, insipiens jam sibi acquisivit contumeliam et malum.
Porro Isidorus lib. X Originum: Piger, inquit, dicitur quasi pedibus aeger. Idem, De Differentiis verborum, num. 46: Inter tardum, inquit, pigrum, inertem et segnem hoc interest, quod tardus dicitur qui trahit tempus; iners sine arte, nullius officii capax; piger per omnia aegro similis; segnis semotus est a calore et igne. Apposite pigro poenam assignat stercus boum potius quam equorum vel aliorum animalium, quia bos, utpote gravis, lentus est et tardus: symbolum et figura est pigri. Unde illud: Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. Ita Palacius: Piger, inquit, comparatur lapidi conspurcato, et stercori boum. Ut enim qui lapidem ita sordidum, aut stercus boum inopinate tangit, statim utrumque e manibus excutit; ita qui ministrum habet pigritantem, excutit et repellit a se. Ita enim ministros pigros fugimus ut stercus, ut lutatos lapides. Ex hac Graecae litterae explicatione habemus sensum Latinae, qui est hic: Talis est piger, ac si eum lapidassemus lapidibus luto sordentibus, aut stercoribus boum; ita enim sordet ille in oculis hominum, ac si rebus sordidis conspurcatus esset; ac ideo omnes loquentur super ejus aspernatione, dicentes quam sit ille spernendus, imo et excutiendus et repellendus. Si piger contemnitur a dominis temporalibus, si ab eis excutitur et repellitur, quam spernetur et repelletur a Deo! Nam quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; et, quia opus Dei facis desidiose, maledictus eris. O quantum est a Deo maledici et repelli, scilicet in ignem aeternum! Apoc. III, 16; Jerem. XLVIII, 10; Matth. XXV, 41. Adde bovem, etsi lentum, tamen laboriosum esse; quare significat pigrum suum lentorem et pigritiam vincere debere labore, ad bovis imitationem. Hinc monetae, puta didrachmis, olim imprimebatur figura bovis, ut ait Pollux lib. IX, quod labor pariat nummos et opes, pigritia vero inopiam et famem. Apposite ergo in pigri opprobrium et castigationem bovis stercus assumitur, ut bove se deteriorem et pigriorem agnoscat, et a bove suam tarditatem labore vincere discat. Accedit quod stercus boum servit stercorandis agris, ut, injecto semine, copiosam ferant segetem. Ager hic est piger: stercoratur ergo stercore boum, ut, injecto diligentiae semine, copiosos illius proferat fructus.
Ita Palacius: Piger, inquit, comparatur lapidi conspurcato, et stercori boum. Ut enim qui lapidem in manu tulerit conspurcatum, statim excutit: sic et qui tetigerit pigrum, lavat manus, etc. Si piger, inquit, a dominis temporalibus despicitur, si ab eis excutitur et repellitur, quanto magis a Deo! quia enim tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; et quia opus Dei negligenter facis, maledictus eris. O quantum est maledici et repelli a Deo, nimirum in ignem aeternum! (Apocal. III, 16; Jerem. XLVIII, 10; Matth. XXV, 41).
Versus 3: The shame of a father is an undisciplined son
3. CONFUSIO PATRIS EST DE FILIO INDISCIPLINATO: FILIA AUTEM (indisciplinata et fatua, ut habent Latina Complutens.) IN DEMINORATIONE FIET. — A probro pigri descendit ad probrum filiorum, quod male morati sibi suisque parentibus conciliant, q. d. Confunditur, et ignominia pudoreque afficitur pater, si habeat filium male institutum et dissolutum: filia autem similis, puta male morata et dissoluta, in deminoratione fiet, id est, minoris fiet, eritque contemptibilis, ut nemo eam velit habere uxorem: rursum deminorationem, id est, damnum sibi suisque afferet. Siracides enim Græcum ἐλάττωσις, id est minoratio, usurpat pro damno, ut superius ostendi. Unde vers. seq. per antithesin, opponit ei filiam prudentem et bene moratam, quæ viro suo commoda, imo hæreditatem adducit. Ita Syrus, confractio, inquit, patri est filius stultus; et femina in defectum vel in detrimentum generatur; Græca Complutens., pudor patris in generatione indisciplinati, filia autem in diminutione fit; Tigurina, ignominia patris filius ignavus est, filiaque (ignava) minoris venit æstimanda; alii, dedecus patri ex procreatione ineruditi, filia vero (inerudita) nascitur ad detrimentum, tum famæ, tum substantiæ et opum, quin subinde et vitæ. Filia enim dissoluta infamat se et patrem, dotemque suam et opes patris dilapidat, ac non raro mœroris et mortis ei est causa.
Versus 4: A prudent daughter is an inheritance to her husband
4. FILIA PRUDENS HÆREDITAS VIRO SUO: NAM QUÆ CONFUNDIT, IN CONTUMELIAM FIT GENITORIS. — q. d. Optima filiæ hæreditas et dos est prudentia, eaque magis viro optanda et ambienda est, quam opima opum dos et hæreditas; quia per prudentiam prudentemque conjugem opes quælibet conservantur et augentur. Græca habent, θυγάτηρ φρόνιμος κληρονομήσει ἀνδρὸς αὐτῆς, quod Complutenses vertunt, filia prudens hæres erit viri sui; quia solent viri uxoribus suis, si prudentes et obsequentes sint, sua credere, easque hæredes instituere. Alii pro ἀνδρός, id est viri, legentes ἀνδρά, id est virum, vertunt, hæreditabit virum suum, id est, virum suum possidebit, quasi hæreditatem, ut eum regat et dirigat instar familiæ. Aut potius, q. d. Hæreditate bona, scilicet, sua prudentia et sapientia, eum donabit, ut ejus domum et substantiam prudenter administret, eique suam prudentiam communicet et doceat. Prudenti opponit imprudentem et fatuam, dum subdit: Nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris, q. d. Quæ autem dedecus et probrum affert sua levitate, dissolutione, imprudentia, stultitia; hæc contumeliam parit suo parenti et genitori generique æque ac marito, qui apud parentem sæpe de ejus mala institutione queritur et expostulat. Græca habent, pudenda vel probrosa tristitiam affert genitori; tristatur enim parens de pudendis et probrosis filiæ moribus. Unde Tigurina vertit, filia prudens viro est vice hæreditatis, ac turpiter vivens mæstitiam affert genitori; Syrus vero, patrem suum et matrem suam confusione afficiet stulta, et ab utrisque ipsa contumelia afficietur.
Mystice et tropologice Rabanus: Filia prudens, inquit, id est, anima, quæ prudenter et devote Christo servit et adhaeret, hæreditas est viro suo, id est Christo, qui eam sibi desponsavit.
Versus 5: A bold woman shames father and husband
5. PATREM ET VIRUM CONFUNDIT AUDAX (femina et filia: Græce enim est ἡ θρασεῖα), ET AB IMPIIS NON MINORABITUR; AB UTRISQUE AUTEM INHONORABITUR. — q. d. Filia audax et inverecunda pudore et ignominia afficiet patrem æque ac maritum; quia in superbia, luxuria, gula, ebrietate cæterisque vitiis non erit minor, nec cedet viris impiis. Unde ab utrisque, puta a patre et viro, inhonorabitur. Græcus de more bimembris sic habet, patrem et virum pudore afficit quæ audax est, et ab utroque infamia afficietur; Tigurina, impudens patrem et matrem afficit ignominia (et impiis nihilo est inferior); quare ab utroque vituperabitur.
Versus 6: Music in mourning is an untimely discourse
6. MUSICA IN LUCTU IMPORTUNA (S. Hieronymus, epist. 33 legit, intempestiva) NARRATIO; FLAGELLA, ET DOCTRINA IN OMNI TEMPORE SAPIENTIA. — Complutenses, in tempore sapientiæ; Romana, in omni tempore sapientiæ. Alludit ad Proverb. cap. xxv, 20: Acetum in nitro qui cantat carmina cordi pessimo, id est, tristissimo, ut vertit Symmachus, q. d. Sicut acetum acuit et exasperat nitrum, sic cantus exasperat tristitiam mœsti. Ex adverso Nazianzenus apud Antonium in Melissa: «Mag-
Hunc sensum indicat Syrus, dum vertit, sicut musica inter luctum narratio importuna, et (id est, sic) correptio et doctrina in omni tempore sapientia est, id est, sapientiam parit. Priorem partem citat, suique silentii dat causam ob vastatam a Gothis Romam S. Hieronymus Præfat. in Ezech. «Postquam, inquit, clarissimum terrarum omnium lumen extinctum est, imo Romani imperii trunca-
Versus 7: He who teaches a fool is like one who glues together a potsherd
7. QUI DOCET FATUUM, QUASI QUI CONGLUTINAT TESTAM. — q. d. Qui docet fatuum, inutiliter et frustra laborat, agitque rem difficilem vel impossibilem, perinde ac qui testam confractam conglutinare conatur. Fatui enim cerebrum et caput est quasi testa confracta, tum quia phantasiam et sensum communem habet quasi distractum et diffractum; tum quia vires mentis et animi habet dispersas et quasi divulsas; adeo ut anima ejus confracta videatur, et divisa in duas partes, scilicet, in concupiscibilem et rationalem, ita ut concupiscibilis rationali, prout debet, subesse et connecti nolit; tum quia conceptus cogitationes et volitiones habet disparatas, imo sæpe contrarias; quas inter se combinare et connectere nequit, sicut testa diffracta nequit conglutinari, ut firmiter cohæreat sicut prius, cum esset integra. Denique sicut testa confracta liquorem, puta vinum vel oleum, continere non potest, sic nec caput stulti sapientiam.
Huc spectant duo symbola Pythagoræ. Prius: Apud quadrupedem poema ne canito; hoc est, apud ignaros et stupidos seria ne proferas. Posterius: In nive ne scribito, hoc est, incapacibus et mollibus animis dogmata tua ne committas.
Versus 8 et 9: He who tells a word to one not listening
8. QUI NARRAT VERBUM NON AUDIENTI, QUASI QUI EXCITAT DORMIENTEM DE GRAVI SOMNO. — Comparavit fatuum testæ confractæ, nunc eum comparat dormienti. Unde Græca hæc ita combinant, testam conglutinat qui stultum docet, et dormientem ex profundo somno excitare laborat. Ita Tigurina, q. d. Frustra narres sapientiæ dictamina stulto, quia is suis cupiditatibus indormit; quare quasi dormiens non audiet quid narres; aut, si subinde semiexperrectus aliquid subaudiat, leviter, et quasi dimidius, id faciet, moxque iterum in somnum suarum voluptatum relabetur; iis enim incumbens et intentus, non attendit, nec percipit, imo avertit mentem a monitis sapientis; quia hæc contraria sunt iis quæ adeo adamat, quæque nullo modo vult dimittere. Alludit ad Proverb. XXIII: In auribus insipientium ne loquaris. Et: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Idipsum luculentius explicat vers. seq.
Apposite stultum, puta peccatorem, comparat dormienti: primo, quia uti hic somno, ita ille peccato, id est voluptati, suaviter et deliciose indormit; secundo, sicut in dormiente ligatur mens et ratio: sic in fatuo funibus concupiscentiæ ligata est ratio et prudentia; tertio, sicut dormiens vivit vitam animalem, non rationalem, sic et peccator; quarto, sicut dormiens variis luditur et illuditur somniis et phantasmatibus: sic et peccator luditur specie creaturarum, quasi amasiarum, juxta illud: Et amantes sibi somnia fingunt. Quid enim sunt omnes hujus vitæ illecebræ? Quid sunt omnes res et spes mortalium, nisi somnia vigilantium? ut aiebat Plato. Denique, sicut pueri altum dormitantes, flagellis et verberibus a somno excitandi sunt: sic et stulti, puta impii, a veterno peccatorum plagis evellendi sunt. Huc facit proverbium Ben-Sira, alphabeto 1, littera Lamed: Sapientem nutu, et stultum fuste, scilicet corrige et emenda. Sapiens enim verbo monitus præstat officium, quod stultus non facit, nisi verberum ictibus coactus. Sic Pharao non nisi decem plagis coactus cessit Deo, dimisitque Hebræos.
Versus 10: Weep over the dead, for his light has failed
10. SUPRA MORTUUM PLORA; DEFECIT ENIM LUX EJUS (S. Augustinus, in Speculo, legit ei): ET SUPRA FATUUM PLORA, DEFICIT ENIM SENSUS. — Græce, defecit enim σύνεσις, id est intellectus; unde Rabanus legit, defecit enim sensus ejus; alii legunt, σύνεσεν; unde vertunt, reliquit enim intelligentiam; σύνεσεν enim tam active accipi potest, ut significet reliquit, quam neutre, ut significet defecit, eclipsin passus est instar lunæ. Comparavit fatuum testæ confractæ, deinde dormienti; nunc eum insuper comparat mortuo. Dormiens enim speciem habet mortui, juxta illud: Stulte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago? et multi dormientes in somno catarrho suffocantur, aut apoplexia aliove symptomate enecantur. Sensus ergo est, q. d. Stultus, puta peccator, non tantum est dormiens, sed et mortuus per peccatum, cui affixus adhæret. Quare sicut ploras mortem amici mortui, quia defecit ejus lux, id est vita, qua videbat et fruebatur luce solari in hoc mundo: et (id est sic, vel similiter; est enim τὸ et Hebræis nota similitudinis et comparationis, uti sæpius monui) luge et plora fatuum, quia defecit sensus, id est prudentia et sapientia, quæ est quasi vita et anima animæ. Rur-
Versus 11 et 12: Weep a little over the dead, because he has found rest
11 et 12. MODICUM PLORA SUPRA MORTUUM, QUONIAM REQUIEVIT (a laboribus, doloribus et miseriis innumeris hujus vitæ). Nequissimi enim nequissima VITA SUPER MORTEM FATUI. — q. d. Modicum plora supra mortuum, quia mors ipsi est quies a labore et dolore: at plurimum plora super vitam fatui (uti addunt quædam manuscripta); nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui; hoc est, quia fatui, id est impii et nequissimi, vita est nequissima, ideoque nequior, id est deterior, pejor, miserior, adeoque magis deploranda quam
Quocirca S. Blancha hoc aureum dogma dabat filio S. Ludovico IX, regi Franciæ: Fili, super omnia fuge peccatum. Mallem enim te videre, o fili, mortuum, quam peccatum mortale committentem. Amplius dico: Vita in peccato præcise et formaliter est pejor morte, quam subeunt damnati in inferno. Peccatum enim est pejus gehenna; quia peccatum est culpa, gehenna est pœna: culpa autem altioris est ordinis longeque gravior quam quævis pœna. Ita S. Anselmus, ut habet ejus Vita, dictitabat, hocque quasi præmeditatum fixumque habebat: Si hinc inferni ardorem, inde peccati horrorem cernerem, ac necessario alterutrum mihi eligendum foret; mallem in infernum insilire, quam peccatum committere. Peccatum enim est offensa Dei, eaque summa et gravissima, adeoque peccatum est Christicidium et Deicidium, ut alibi explicui.
Versus 13: The mourning for the dead is seven days
13. LUCTUS MORTUI SEPTEM DIES; FATUI AUTEM (et significat id est) IMPII, OMNES DIES VITÆ ILLORUM. — scilicet lugendi et plangendi sunt. Dat causam cur magis lugendus sit fatuus quam mortuus, q. d. Sufficient septem dies ad lugendum mortuum; at fatui, id est impii, dies omnes vitæ lugendi sunt, quia hi non tam vitæ quam mortis continuæ sunt dies. Hanc causam indicat Syrus, addens enim: Luctus enim, inquit, mortui septem dies, et luctus stulti omnes dies vitæ ipsius. Non negat quin pluribus diebus quam septem liceat lugere mortuos: nam Mosen planxerunt Hebræi per triginta dies, Deuter. XXXIV, Jacobum per septuaginta, Genes. cap. L, sed quod septem dies satis sint, ideoque apud Hebræos, quos postea secuti sunt Christiani, septenarius hic luctus funeris fuerit usu receptus; septenarius enim numerus est plenitudinis et revolutionis; post hebdomadam enim septem dierum, iidem dies revolvuntur, et in orbem redeunt. Unde Tigurina, defunctus septenis diebus est lamentabilis; stultus autem et impius diebus vitæ suæ omnibus; alii, luctus mortui septem dierum est; stulti autem et impii omnium dierum vitæ ipsius. Adde die septima finiri luctum; quia octava symbolum est resurrectionis, lætitiæ et felicitatis. Unde S. Augustinus, serm. 13 De Sanctis, ex nuper inventis ad finem tomi X, expendens citatum Ecclesiastici locum, ostendensque sicut homo moritur, recedente anima, ita animam recedente Deo; subdit: An vero, inquit, non in te sunt viscera Christianæ miserationis, ut plangas corpus, a quo discessit anima; et non plangas animam, a qua recessit Deus? Quasi nihil magis præposterum ac perversum esse possit.
addebant lentorem qui durabat per annum integrum. In hoc luctu funebri apud Romanos erat justitium; consules sedebant vulgari sede in curia; fasces praeferebantur inversi; laeta omnia vitabant; abstinebant publico; fugiebant convivia; focum non instruebant; uxoribus jam marito mortuo viduis, aliud inire matrimonium non licebat, tum ut maritum honeste lugerent, tum ut ejus manes placarent (quae erat Gentilium superstitio); tum, ut ait Ulpianus, lib. VIII ad Edit., "propter turbationem sanguinis," ne, si forte praegnans a defuncto marito relicta esset uxor, et illa intra legitimum tempus alteri nuberet, dubitari posset cujus esset proles. Ita Romulus luctus tempus decem mensium spatio (totidem enim mensibus annum ipse definivit, teste Macrobio, lib. XI, cap. XII, cui postea Julius Caesar duos addidit, fecitque ut essent duodecim menses in anno) circumscripsit, ut tanto tempore lugeretur hominis occasus, quanto fit ejus ortus. Novem enim vel decem mensibus homo formatur in utero matris. Unde Ovidius, lib. I Fastorum: Quod satis est utero matris dum prodeat infans, Hoc anno statuit temporis esse satis. Per totidem menses a funere conjugis uxor Sustinet in vidua tristia signa domo. Idem docet Cicero, orat. pro Cluentio. Et Seneca, epist. 63. "Annum, inquit, feminis ad lugendum constituere majores, non ut tamdiu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum." Sic de Junio Bruto consule Romano ait Livius lib. II: "Matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset." Sic et Gratianus, Valentinianus ac Theodosius Imperator annum lugendo marito praescripserunt, ut patet lib. II Codicis Theodosii.
Quod sufficit dum prodit ab alvo matris infans,
Hoc anno statuit tempus satis esse Romulus.
Tot quoque post obitum menses a conjuge luget
Quot gerit in gremio pignora maesta domus.
addebant lentorem qui durabat per annum integrum. In hoc luctu funebri apud Romanos erat justitium; consules sedebant vulgari sede in curia; fasces praeferebantur inversi; laeta omnia vitabant; abstinebant publico; fugiebant convivia; focum non instruebant; uxoribus jam marito mortuo viduis, aliud inire matrimonium non licebat, tum ut maritum honeste lugerent, tum ut ejus manes placarent (quae erat Gentilium superstitio); tum, ut ait Ulpianus, lib. VIII ad Edit., "propter turbationem sanguinis," ne, si forte praegnans a defuncto marito relicta esset uxor, et illa intra legitimum tempus alteri nuberet, dubitari posset cujus esset proles. Ita Romulus luctus tempus decem mensium spatio (totidem enim mensibus annum ipse definivit, teste Macrobio, lib. XI, cap. XII, cui postea Julius Caesar duos addidit, fecitque ut essent duodecim menses in anno) circumscripsit, ut tanto tempore lugeretur hominis occasus, quanto fit ejus ortus. Novem enim vel decem mensibus homo formatur in utero matris. Unde Ovidius, lib. I Fastorum: Quod satis est utero matris dum prodeat infans, Hoc anno statuit temporis esse satis. Per totidem menses a funere conjugis uxor Sustinet in vidua tristia signa domo. Idem docet Cicero, orat. pro Cluentio. Et Seneca, epist. 63. "Annum, inquit, feminis ad lugendum constituere majores, non ut tamdiu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum." Sic de Junio Bruto consule Romano ait Livius lib. II: "Matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset." Sic et Gratianus, Valentinianus ac Theodosius Imperator annum lugendo marito praescripserunt, ut patet lib. II Codicis Theodosii.
Versus 14-18: Do not speak much with a fool
14. CUM STULTO NE MULTUM LOQUARIS, ET CUM INSENSATO NE ABIERIS. — Est dictorum conclusio, q. d. Cum stulti, id est impii, suis peccatis affixi, sint incorrigibiles, ut moneri nolint, imo monita non audiant quasi dormientes et mortui; hinc infero et suadeo ut ab eorum consortio caveas, nec cum eis multum loquaris, incedas aut converseris; tum ne eorum insulsos improbosque sermones et mores audire et tolerare cogaris; tum ne ipsi suam stultitiam et improbitatem tibi afflent: qui enim versatur cum superbo, esto sit humilis, sensim ejus superbiam induit; qui cum avaro, ejus avaritiam; qui cum guloso, ejus gulam; qui cum luxurioso, ex ejus obscenis verbis et actibus quos quotidie aspicit, obscenitatem etiam nescius et invitus imbibit. Unde Salomon Proverb. cap. XIII, vers. 20: "Qui cum sapientibus graditur, inquit, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur; tum ne stulti et impii suum malum nomen et infamiam tibi affricent: qui enim cum improbis versantur, censentur improbi et malae famae; tum denique, quia cum eis, utpote desperatis, perdis oleum et operam. Unde Graeca Complutens. addunt, non sentiens (non audiens, nolens attendere et advertere tua monita) enim spernet omnia tua; Tigurina vertit, ne verba multa facias cum insipiente, nec ad excordem accesseris; alii, cum amente ne multiplices sermonem, et ad insipientem ne accedito; Syrus, cum stulto ne complaceas in sermonibus, et cum su (impio et carnali, qui loquitur et vivit sordide, ut sus et porcus) ne incedas per viam. Hoc est quod ait Salomon Proverb. XXIII, 9: "In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui." Et cap. IX, 8: "Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te."
15. SERVA TE AB ILLO, UT NON MOLESTIAM HABEAS, ET NON COINQUINABERIS PECCATO ILLIUS. — Solent enim impii suis sceleribus sibi familiares et amicos in periculum litium, rixarum, carceris, privationis bonorum, infamiae, mortis, peccati et gehennae adducere. Graece pro peccato est, in the entinasmo autou, id est, in concussione illius. Unde Tigurina, ne labem ex conquassatione (Vatablus, ex interitu, vel dum quid ejaculatur) ipsius contrahas; alii, ne contamineris iis quae excusserit; Syrus, recede ab illo ne contristet te, et ne conspurcet, cum ipse excusserit se, cum, scilicet, impia sua verba et opera protulerit: sicut mendicus cum suum centonem excutit, vicinos implet sordibus et vermibus. Unde Noster apte vertit, "et non coinquinaberis peccato illius." Huc facit proverbium Hebraeorum: "Vae improbo, et vae vicino ejus." Et: "Qui cum improbo habitat, cum eo vapulat;" Et: "Propter folium vapulat caulis," hoc est, propter impios pii eis familiares vituperantur.
Moraliter, disce hic quam noxia sit societas stultorum, id est perversorum, qui non ratione, sed stultitia, id est concupiscentia et imprudentia, aguntur. Horum enim consilia, colloquia, risus, actiones, etc., sunt pestifera, ac instar pestis contagium et virus suum aliis afflant. "Neque enim, inquit Nazianzenus, orat. 21, vel pannus tincturam ita facile concipit, vel is qui foetido aut suavi odori propius se adjunxit, ejus particeps fit, vel vapor quidam morbidus et noxius pari facilitate in aerem diffunditur, ac per aerem animantibus impertitur, quam nos vero nomine pestem dicimus, ut subditi praefectorum vitio celerrime imbui atque impleri solent, et quidem multo facilius quam virtute." Porro longe magis noxia est societas malorum, quam salutifera sit societas bonorum, tum quia ad malum procliviores sumus quam ad bonum, tum quia bonum est difficile et arduum, malum vero facile et in promptu. Audi S. Augustinum, lib. Contra Fulgentium Donat. cap. XVI: "Facilius, inquit, sanctus qui junctus fuerit genti huic pessimae, pessimatur, quam gens ista in melius commutetur; quia proclivius ad imitationem malorum curritur, quam ad virtutes bonorum animus excitatur. Sicut mellis plurimo parum absinthii injectum, velocem amaritudinem trahit: mellis vero etiamsi duplum injiciatur, non poterit ejus obtineri dulcedo." Eadem autem mellis et absinthii similitudine utitur Nazianzenus ad idem, aliasque affert non reticendas: "Citius, inquit, exiguum vitium uberrime largissimeque cuipiam impertiri queat, quam vel copiosissima virtus parce communicari: nam et exiguum absinthium amarorem suum melli celerrime impertiverit; mel contra ne duplo quidem majus, dulcedinem suam absinthio infuderit: ac parvo quidem lapide summoto, flumen in totum in pronum trahitur; ejusdem autem impetus firmissimo etiam aggere cohiberi reprimique vix potest." Hujus rei symbolum erat apud Judaeos, quod caro immunda et polluta suo contactu polluebat omnia quae tangebat; caro vero sancta Deoque oblata non sanctificabat tangentes vel comedentes eam, uti docet Aggaeus cap. II, 12. Vide ibi dicta.
16. DEFLECTE AB ILLO, ET INVENIES REQUIEM, ET NON ACEDIABERIS (taedio afficieris) IN STULTITIA ILLIUS. — Alii, in amentia illius; unde Tigurina, nec ab amentia ejus maerorem accipias; Complutenses, in otiositate illius. Graece enim est en aponoia autou. Aponoia autem primo, dicitur quasi aponos, id est, sine labore, puta otium, segnities, socordia; secundo, hyponoia est anoia; nam deducitur a nous noou, id est, mens, cum apo, id est, sine; et sic aponoia idem est quod sine mente, vecordia, amentia, vita flagitiosa et contaminata: item astus, superbia, arrogantia, contumacia, desperatio. Syrus, recede ab illo, et invenies requiem, et non fatigabit te multitudine narrationum suarum. Quocirca sapienter P. Syrus Mimus in Sentent.: "Amicitiae firmamentum, ait, est sapientia."
17. SUPER PLUMBUM QUID GRAVABITUR? ET QUOD ILLI ALIUD NOMEN QUAM FATUUS? — Corrupte Complutenses legunt, quam plumbum. Sensus est, q. d. Gravissimum inter metalla resque omnes est plumbum; at illo gravior, onerosior et molestior est stultus, id est impius, praesertim quia in graves aerumnas, adeoque in gehennae periculum se suosque conjicit, deprimit et demergit, quasi dicas: Impius est plumbeus, imo plumbum et plumbo onerosior. Tigurina, quid nomines aliud quod gravius sit plumbo, quam stultum? Syrus, plumbo enim valde gravior est: et quod nomen ejus nisi stultus? Alludit ad Proverb. XXVII: "Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior." Vere S. Bernardus, tract. De Vita Solit.: "Malus homo, ait, nunquam tute secum habitat, quia cum malo homine habitat; et nemo ei molestior est, quam ipse sibi;" si sibi, ergo et aliis.
18. ARENAM, ET SALEM, ET MASSAM FERRI FACILIUS EST FERRE, QUAM HOMINEM IMPRUDENTEM, ET FATUUM, ET IMPIUM, — id est, quam impium, qui est imprudens et fatuus, quia imprudenter et fatue anteponit terram coelo, tempus aeternitati, gehennam gloriae, rogum regno, venerem Deo. Non enim hi sunt tres distincti, sed unus et idem tria habens
Quocirca Boetius, lib. IV De Consolatione, docet stultos, id est impios, non tam esse homines quam bestias. "Evenit igitur, inquit, ut, quem transformatum vitiis videas, hominem existimare non possis. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? similem lupi dixeris. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercet? cani comparabis. Insidiator occultis surripuisse fraudibus gaudet? vulpeculis exaequetur. Ira intemperans fremit? leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat? cervis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpet? asinum vivit. Levis ac inconstans studia permutat? nihil ab avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur? sordidae suis voluptate detinetur. Ita fit, ut qui, probitate deserta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam." Hinc diducit haec paradoxa, sed reipsa verissima. Primum: "Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est." Secundum: "Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sunt, fieri beatos liquet: sed qui beati sunt, deos esse convenit." Tertium: "Infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt, implere non possint. Nam si miserum est voluisse prava,
Versus 19 et 20: A beam fastened in the foundation will not be loosened
19 et 20. LORAMENTUM (male nonnulli legunt, ornamentum; alii, levamentum pro ligamentum) LIGNEUM COLLIGATUM IN FUNDAMENTO AEDIFICII NON DISSOLVETUR: SIC ET COR CONFIRMATUM IN COGITATIONE CONSILII. COGITATUS SENSATI IN OMNI TEMPORE, METU NON DEPRAVABITUR — "Loramentum" proprie est lorum, quo quasi retinaculo constringuntur et retinentur canes, boves caeteraque jumenta, quales sunt habenae equorum. Hinc per catachresin loramentum significat quodvis vinculum et ligamentum, sive illud ex loris, sive ex catenis, sive ex lignis, sive ex alia materia sit factum. Hic ergo significat vinculum ligneum, sive aptam lignorum inter se connexionem et contignationem, quae fit per clavos ligneos. Idem significat Graecum imantosin, id est colligatio, conjunctio: himas enim est lorum vel corrigia qua res colligantur; item ferramentum rotae. Rursum imantosis est lignum, quod ad continendos parietes in medio structurae ponitur, ait S. Hieronymus et Suidas. Syrus pro imantosin, legit himatismos, id est vestimentum. Unde vertit, sicut vestis ex lino aut lana alba (Eulin enim et ligneum significat, et lineum vel laneum, puta gossypinum; xylon est gossypium, sive bombax aut bombasum) coram tempestate non consistit: ita et cor stulti in visceribus ejus contritum est, et coram tribulatione non potest consistere.
Graeca addunt sysseismo, id est in concussione. Sensus ergo, q. d. Sicut "loramentum," id est alligamentum vel connexio trabium aedificii, quae lignis et ligneis clavis quasi loris firmissime colligantur, non facile dissolvitur, nec vi ventorum concutitur: sic nec prudens et firmum sapientis consilium facile dissolvitur, aut vi tentationum, adversitatum, persecutionum infringitur vel concutitur: validis enim rationibus quasi clavis connexum compactum est: quo fit ut sapientis animus facile a suo proposito, prius bene expenso et consultato abducatur: cogitatus ergo sensati et prudentis, metu potentum et quarumvis difficultatum non flectitur, non concutitur, ut ejus propositum evertatur aut depravetur: metum enim assimilat concussioni. Unde ex Graeco sic vertunt Complutenses, connexio lignea ligata in aedificium, concussione non dissolvitur: sic cor firmatum in cogitatione consilii, in omni tempore non timebit; Tigurina, ut compages et jugamenta lignea aedificio indita concussu non dissolvuntur: sic animus firmatus perpenso consilio nullo tempore pertimescet. Vatablus pro compages vertit, subscudes. "Subscudes sunt tabellae, inquit Festus, quibus tabulae inter se configuntur; sic dictae, quia qua immittuntur, succiduntur." Rursum subscudes sunt lignea retinacula, quae etiam secriculae a forma vocantur, quasi securiculae, quibus duo tigna tenacissime inter se vinciuntur. Galli hirundinum caudas appellant. Sic Vitruvius, lib. XVIII, cap. X, vocat subscudem, melle ferrum molendini, quod molam continet. Et Pacuvius: "Nec ulla subscus continet compagem." Alii vertunt, compages lignea in aedificatione connexa commotione non dissolvitur: sic cor deliberato consilio firmatum nullo tempore pertimescet; Syrus, sicut structura lignorum colligata in parietibus angulorum domus: sic cor intelligens in consilio mentis suae, et omnis timor non dimovebit illud. Hoc est quod canit Psaltes Psal. CXI: "Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus: non commovebitur."
Causa est, quod prudens prudenter omnia praevideat, examinet, disponat et connectat, contraque omnes tentationes et difficultates se praemuniat et obarmet. Imitatur enim Deum, cujus providentia et provida dispositio certa et inconcussa persistit, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter; quia rerum omnium series et ordines adeo sapienter rationibus inter se connexuit, ut nulla hominum vel daemonum vi everti possint. Hanc sapientiam inconcussam et inviolabilem justis, quasi suis amicis et filiis, per gratiam aspirat Deus: quo fit ut ipsorum consilia quasi divina, contra omnes daemonum hominumque vires et fraudes inconcussa consistant. Sic de Fabricio dicebant Romani: "Facilius est solem a suo cursu, quam Fabricium a suo proposito deducere." Talis fuit S. Athanasius, qui nullis imperatorum, episcoporum, totiusque orbis persecutionibus per 46 annos a proposito tuendi homousii contra Arianos deduci potuit. Tales fuere S. Basilius, S. Chrysostomus, S. Nazianzenus caeterique heroes Ecclesiae. Tales fuere Martyres, de quibus canit Ecclesia: Hi pro te furias atque ferocia Calcarunt hominum, saevaque verbera; Cessit his lacerans fortiter ungula, Nec carpsit penetralia.
Moraliter, disce hic per Dei gratiam et consilium firmare cor tuum in proposito serviendi Deo, ut firmiter decernas nullo metu, pretio vel praemio a Dei cultu resilire. Hoc enim propositum dum perseverat, nullo temporis lapsu senescit, nullo tyrannorum metu evertitur. Si aedificium sancti-
Mystice Rabanus: "Loramentum, inquit, ligneum colligatum fundamento aedificii non dissolvitur, quoniam fines passionis Christi in cordibus credentium adjuncta doctrinae Apostolorum, indissolubile aedificium Ecclesiae facit, veraeque charitatis glutino fortiter connexum, nec persecutorum minis et flagellis, nec haereticorum insidiis unquam destrui permittit: firmum enim stat Domini fundamentum, et cor fidelis viri in hujusmodi dogmatibus confirmatum, aliqua adversitate infirmari non potest; sed summi artificis manu corroboratum, illaesum permanet in perpetuum."
Versus 21-23: Stakes set on high places will not stand
21 et 22. SICUT PALI (minus recte nonnulli legunt paleae; Graece enim est charakez, id est valli, id est firmiores pali cui vitis alligatur; pedamentum dicunt Latini et statumen) IN EXCELSIS, ET CAEMENTA SINE IMPENSA POSITA CONTRA FACIEM VENTI NON PERMANEBUNT: SIC ET COR TIMIDUM IN COGITATIONE STULTI CONTRA IMPETUM TIMORIS NON RESISTET. — Cordi sapientis firmo, quod nullo metu concutitur, eo quod in omnibus se dirigat sano consilio et prudentia, opponit "cor timidum" stulti, quod quia consilio et prudentia destituitur, timore occurrentium difficultatum agitatur, sicut vento agitantur cannae et "pali in excelso" colloti,
Metus ergo discriminat cor sapiens et stultum; nam vincit cor stulti, vincitur vero a corde sapientis. Ridica est pedamentum vinearum, quod e quercu et junipero solet fieri, et subinde olea. Ridicae ergo sunt pali quernei, aut juniperini, vel oleagini, aut sambucei, etc., qui vites sustentant: quod Romae faciunt cannae, sive calami arundinum. Porro codices Graeci et Latini hic mire variant. Vide Franciscum Lucam hic; sed sequenda nobis est Latina Vulgata Romae emendata. Syrus, ligamen parvum super lapide elevato, et qui parum bonus est coram vento non poterit stare. Siracidi attestatur Christus Matth. VII, 24: "Omnis, inquit, qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna."
23. SICUT COR TREPIDUM IN COGITATIONE FATUI, OMNI TEMPORE NON METUET, SIC ET QUI IN PRAECEPTIS DEI PERMANET SEMPER. — Jansenius et Franciscus Lucas censent hunc versum irrepsisse ex varia translatione vers. praeced., tum quia hic versus deest in Graeco, eumque omittit Rabanus, tum quia incongruum videtur habere sensum, tum quia in speciem repugnat versui praecedenti. Verum, quia Biblia Latina pleraque, etiam a Romanis correcta, eum constanter legunt: primo, Jansenius eum sic nectit et exponit: "Omni tempore non metuet sic," scilicet, sicut stultus, "et," id est etiam, "ille qui in praeceptis Dei permanet semper," q. d. Stultus metuet, at non etiam id faciet sapiens et justus. Unde Biblia Bessarionis, Brugensia et Atrebatensia, quae citat Franciscus Lucas, omittunt to sicut cor trepidum in cogitatione fatui, sicque legunt quasi sequitur: "Et in omni tempore non metuet qui in praeceptis Dei permanet semper;" quae sane lectio plena et apta est hoc loco.
Praeclare S. Gregorius Nazianzenus in Distichis: "Ut incus maxima, inquit, ictus non pertimescit: sic mens sapiens omne detrimentum extrudit. Ut foliorum strepitus exterrent lepores, ita rerum umbrae timidos homines atque ignavos." Sapiens ergo audet ut leo, insipiens pavet ut lepus; illius cor leoninum est, hujus leporinum. Hinc S. Pancratius martyr ad Diocletianum: "Noli, inquit, Imperator, frustra decipi, quod me puerum vides. Nam Dominus Jesus Christus eam mihi mentem infudit, ut nullos terrores principum aut judicum reformidem." Et S. Acathius centurio et martyr: "En, inquit, corpus ad flagella paratissimum, utere eo ut libet; animi vero mei propositum nec Imperator, nec omnis daemonum malitia evertere poterit."
Secunda Pars Capitis: De Cavendis Conviciis et Injuriis in Amicitia, Deque Servanda Fide Amico in Adversis et Secretis
Versus 24-27: He who pricks the eye brings forth tears
24. PUNGENS OCULUM DEDUCIT LACRYMAS, ET (id est similiter, simili modo) QUI PUNGIT COR, PROFERT SENSUM. — Pro sensum Graece non est obstetoo, id est sapientiam, prudentiam, sed aisthesin, id est, sensationem,
Apposite cor comparat oculo. Primo, quia utrumque est praestantissimum hominis membrum, aeque ac tenerrimum. Secundo, utrumque valde est sensibile. Unde sicut oculus est sedes lacrymarum, ita cor est sedes passionum et affectionum animi. Tertio, quia sympathia est inter cor et oculum; cor enim suos affectus amoris, odii, irae, laetitiae, tristitiae, pavoris, sollicitudinis maxime ostendit per oculos. Quarto, quia quod oculus est in capite, hoc est cor in pectore; sicut enim praecipuus sensus externus, puta visus, quo homo percipit sentitque res omnes, est in capite: sic praecipuus sensus internus, quo omnes animae affectiones circa res quaslibet sentiuntur ab homine, est in corde. Quare sicut oculus est quasi cor capitis et sensuum exteriorum: sic vicissim cor est quasi oculus pectoris et sensuum interiorum. Quinto, sicut oculus, quia tener, illico in punctura suum dolorem per lacrymas significat: ita cor suam in punctura sensationem, per affectus internos et externos manifestat.
Porro sententia haec, quia generalis, cuilibet punctioni cordis, et cuilibet ejus sensationi aptari potest; proprie tamen Siracides respicit ad puncturam, qua laeditur amicus et amicitia, de qua enim agit in sequentibus, q. d. Sicut qui oculum alterius pungit, eum dolore afficit, facitque ut ipse dolorem suum indicet per lacrymas: sic qui pungit amici cor verbis mordacibus et aculeatis, aut factis injuriosis; hic illud dolore afficit, facitque ut ipsum hunc sui doloris sensum per gemitus, fremitus, suspiria verbaque dolentia significet; cum enim sedes tristitiae cor sit, cor punctum contumelia, gemitu et lacrymis ubertim manat, quae ingentis maeroris testes sunt. Ita Syrus, plaga (vel percussio) oculi, inquit, descendere facit lacrymas, et plaga cordis aufert amicitiam. Tacite ergo admonet, ut caveamus ab omni injuria et mordacitate, ne illa amicum offendamus, et amicitiam evertamus. Idem clarius significat sequent. versu, alia avium similitudine. Unde Palacius sic explicat: "Vis, inquit, cognoscere, quali sensu quilibet est? punge cor ejus, illum aliquo verbo exstimula, aliqua injuria vel molestia affice. Ut enim naturale est oculo puncto lacrymas proferre: ita cordi puncto, sui specimen et indicium producere. Facile abscondas cor tuum, si tibi detur cogitandi locus; at, si subito pungaris, subito proferes quis sis, scilicet mansuetus, patiens, humilis, aut contra."
25. MITTENS LAPIDEM IN VOLATILIA, DEJICIET (Graece aposobei, id est, abigit, repellit, excutit, alienat) ILLA: SIC ET QUI CONVICIATUR AMICO, DISSOLVIT AMICITIAM. — q. d. Sicut jaciens lapidem in aves, dejicit et depellit illas ex arbore in qua resident, illasque abigit et avolare facit: ita "qui conviciatur amico," depellit abigitque illum, ejusque "amicitiam" alienat et "dissolvit." Monet ergo in amicitia summe cavendum a convicio, utpote quod sit quasi telum jactum in amicum, eum fugans et offendens. Amici enim ab amicis non ferunt probra, sed ab eis coli et honorari volunt. Hanc autem amicitiae legem transgreditur, qui hostis ingenium induens, dedecore afficit amicum, ejusque vitia in publicum prodit, percutiens eum mucrone convicii. Agit enim hic de convicio non levi et familiari, sed gravi, quod amici famam adimit, aut valde laedit. Unde Syrus, qui projicit lapidem in avem, avolare facit eam; et qui fraudat socium suum, tollit (alia lectio habet perdit) amicitiam ejus; Tigurina, qui volucres lapide petierit, abiget eas: qui probrum objicit amico, dirimit amicitiam. Addit Syrus, erga amicum tuum ne muteris, et si mutatus fueris, ne speres futuram tibi cum illo amicitiam. Huc facit gnome P. Syri: "Amicum laedere ne joco quidem licet." Et: "Amicum perdere est damnorum maximum. Tanti homo est absque amico, quanti corpus sine spiritu." Nimirum "amicus est fidus solatii portus. Pessima promptius cum amicis, quam solus optima perferas."
26. AD AMICUM ETSI PRODUXERIS GLADIUM, NON DESPERES: EST ENIM REGRESSUS. 27. AD AMICUM SI APERUERIS OS TRISTE, NON TIMEAS: EST ENIM CONCORDATIO; EXCEPTO CONVICIO, ET IMPROPERIO, ET SUPERBIA, ET MYSTERII REVELATIONE, ET PLAGA DOLOSA: IN HIS OMNIBUS EFFUGIET AMICUS. — "Os triste," id est, os iratum, ut iracunda, morosa, acerba, minacia verba protulerit. Sic tristis pro irato, saevo et minaci sumitur, cum dicitur: "Acheron tristis, bellum triste, arma tristia," quia tristitia in fronte hominis crudelitatis, irae, minarum indicium est. Hinc Virgilius, II Aeneid.: Quo tristis Erinnys, Quo fremitus vocat. Ibidem: Illi mea tristia facta, Degeneremque Neoptolemum narrare memento. Ibidem: Isque adytis haec tristia dicta reportat: tristia, id est minacia. Et Lucilius: "Tin eo certe ne mihi sit tristior," id est iratior. Tristitia enim et ira sese invicem comitantur; irascimur enim malo de quo tristamur, ac vicissim tristamur de
Ostendit quam convicium sit noxium amicitiae ex comparatione aliarum injuriarum, q. d. Etiamsi ex subita ira et cholera strinxeris gladium in amicum, ne desperes de amicitia; facile enim licebit per submissionem et paenitentiam cum eo in gratiam redire. Multo magis si ex mentis praecipitatione, passione, et perturbatione aperueris os triste, ut amarulentius verbum in amicum jeceris, eumque contristaveris, non timeas eum amicitiae renuntiaturum; est enim modus et locus reconciliationi. Excipe tamen convicium destinatum, superbiam, secreti revelationem, et plagam dolosam: in his enim laeditur cor amicitiae. Quocirca amicus si iis impetatur, quasi lethalibus telis confixus, irrevocabiliter aufugiet, eritque irreconciliabilis. Unde Tigurina, sive Vatablus, si gladium strinxeris in amicum, spem ne abjicias: est enim in gratiam reditio. Si verbis invectus fueris in amicum, ne metuas; locus enim reconciliationi superest; dummodo convicium, aut superbia, aut arcani patefactio, aut ictus insidiosus abfuerit: his enim omnis amicus fugabitur; Syrus, erga amicum tuum etiamsi eduxeris gladium, ne despondeas animo, est enim illi regressus. Et si adversus amicum aperueris os, ne timeas, quia est illi reconciliatio. Filius ignominiae est ille, qui revelat secretum; plaga destructionis (vel fraudulenta) aufert amicitiam. Igitur docet hic Siracides reconciliabiles esse injurias in amicum, vel verbis vel factis editas, quae ex subita passione committuntur, ac proinde honorem et famam amico non auferunt: irreconciliabiles vero esse eas quae destinato et meditato perpetrantur, ideoque indices sunt non subitae irae, sed permanentis odii; aut quae honorem et famam amico adimunt. Talem esse docet primo, convicium, id est, probrum destinatum vel deliberatum, jactum in bonum nomen et dignitatem amici, eamque laedens vel auferens.
Id ita fit saepe et communiter, si naturam et gratiam ordinariam spectes, at non semper. Omnia enim superat insignis Dei gratia, ac perfecta charitas haec et plura exsorbet, nec ulla re violari se sinit, quin potius quibuslibet offensis quasi flabellis, ejus flamma magis accenditur et inardescit. Unde S. Ambrosius, lib. II De Interpellatione Job, cap. II, explicans illud Job. cap. XIX, vers. 7, juxta Septuaginta: Ecce rideo opprobrio, et non loquar, ait Job prae gaudio ridere in contumeliis. In conviciorum vero tolerantia tres gradus assignat, nimirum tacere, ridere, benedicere. In primo collocat Davidem, qui cum esset rex, et petulanter a vili Semei malediceretur, tacitus, gemens et orans probra ejus excipiebat. In secundo, altiori utique et perfectiori, reponit Job, qui in contumeliis ridebat quasi Evangelicae perfectionis aemulator, et illius beatitudinis particeps, quam Christus octavo loco, quasi summo, tanquam perfectionis culmen constituit, dicens: Beati estis cum maledixerint vobis homines; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis, Matth. v, 11. In tertio denique, Evangelii athletam Paulum, Judaeis maledicentibus benedicentem, primipilum ponit: Et si servus, inquit, proteruit, et, si pauper conviciatur, tacet justus; et, si peccator opprobria jacit, justus ridet; et, si infirmus maledicit, justus benedicit. Tacebat David cum Semei malediceret, Job ridebat, Paulus benedicebat, sicut ipse ait: Maledicimur, et benedicimus, 1 Cor. IV. Quocirca merito exclamat Palacius: O Christo gratia, cum quo reconciliatio patet, etiamsi his omnibus eum laeserimus. Eidem sit etiam gratia, qui jussit, ut etiam his omnibus laesi, proximo reconciliemur. Si enim non dimittimus ex cordibus nostris, nec dimittetur nobis. Ergo tempora illa veteris legis non ita exigebant amicitiam nostram, ut Evangelica tempora. Tunc enim dicebatur: Odio habebis inimicum tuum; nunc autem: Diligite inimicos vestros.»
Versus 28: Keep faith with your neighbor in his poverty
28. FIDEM POSSIDE CUM PROXIMO IN PAUPERTATE ILLIUS, UT ET IN BONIS ILLIUS LETERIS.
Versus 29: In the time of his tribulation remain faithful
Quod dixit de paupertate, nunc de quavis tribulatione dicit, scilicet, in omni fidem amico servandam. Mercedem assignat haereditatis participium, nimirum, cum amicus haereditatem patris, avunculi, aut cognati nactus fuerit, ejus participem facturum amicum, qui in tribulatione, ac praesertim in exspectatione et lite haereditatis, illi fideliter opibus, ope, et opera astiterit, imo subinde eum haeredem instituturum. Ubi nota moris olim fuisse amicis partem aliquam haereditatis testamento relinquere, ut in historiis Romanis videre est. Sic enim Maecenas Augustum Caesarem, quasi amicum, ex asse haeredem instituit. Unde Tigurina vertit, fidem ei serves tempore calamitatis, ut una cum eo venias in possessionem ipsius; alii, tempore adverso permane apud ipsum, ut patrimonii ejus haeres fias; Syrus, in tempore angustiae esto illi socius, ut etiam in haereditate ejus haeredites.
Hinc moraliter infert Palacius: Ergo cum Christus in membris suis, puta in pauperibus et afflictis, paupertatem patiatur et tribulationem (ait enim ipse Saulo Actor. IX: Saule, Saule, quid me persequeris?), simus illi fideles, communicando minimis ejus opem opesque nostras, ut deinde ipse nobis communicet suas longe laetiores et copiosiores.
Versus 30: Before fire come vapor and smoke
30. ANTE IGNEM CAMINI VAPOR, ET FUMUS IGNIS INALTATUR: SIC ET ANTE SANGUINEM MALEDICTA, ET CONTUMELIAE, ET MINAE.
Apposite comparat convicium fumo, caedem flammae: primo, quia sicut ex igne latente exsurgit fumus, sic ex ira et excandescentia animi prodeunt convicia et jurgia; secundo, sicut ignis latens fumum conglomerat in altum, sic ira multiplicat convicia et rixas, ac a levibus sensim ascendit ad graves, graviores et gravissimas. Tertio, sicut fumus obnubilat oculos corporis, ut nec flammam, nec rem quae flamma aduritur, nec incolas, nec quid aliud videant; sic irae et rixae obnubilant oculos mentis, ut irati nec suam iram, nec damna ex ea sibi illisque obventura videant. Quarto, sicut fumus vertitur in flammam maximam, quae omnia populatur; sic rixae utrimque rixantium animos accendunt, ut in mutua verbera et caedes grassentur. Graeca de more breviter sic habent, ante ignem vapor camini et fumus, sic ante cruores convicia; Tigurina, vapor camini fumusque praecedit ignem; ita convicia, contumeliae atque minae praecurrunt effusionem sanguinis; Syrus, coram igne fumat fumus, et coram effundente sanguinem contumelia. Unde, sicut fumus elicit, protrudit et convolvit fumum, ac vicissim ab alio sequente elicitur, protruditur et convolvitur; sic et convicium unius elicit, protrudit et convolvit convicium alterius in quem jactum est, ac vicissim ab altero par pari referente dicitur et protruditur; quare fumi vicaria successio, exaltatio et convolutio expressa est species et imago rixae, pugnae et duelli.
Versus 31 et 32: I will not be ashamed to greet a friend
31. AMICUM SALUTARE NON CONFUNDATUR (alii legunt, non confundaris), A FACIE ILLIUS NON ME ABSCONDAM;
Nota: Pro salutare Jansenius opinatur legendum salvare. Nam Graece est σκέπασαι, id est tueri, protegere, defendere. Verum Noster legit ἄσπασαι, id est salutare (amici enim est amicum benevole salutare, imo praevenire salutando: Nam amicitias plures rumpit silentium), et ita legit S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. vii: «Amicum, inquit, salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam; siquidem vitae et immortalitatis medicamentum eum esse Ecclesiasticus cap. vi, testatur. Et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia sperat, omnia credit, omnia sustinet, I Corinth. xiii, et cap. viii. Quod si eum inveneris, qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo, ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumenta expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non
Versus 33: Who will set a guard over my mouth?
33. QUIS DABIT ORI MEO CUSTODIAM, ET SUPER LABIA MEA SIGNACULUM CERTUM, UT NON CADAM AB IPSIS (per ipsa), ET LINGUA MEA PERDAT ME? Postquam ostendit quanta ex conviciis et vitiis linguae damna inter amicos sequantur, exclamat: Quis dabit, etc., q. d. O utinam mihi aliquis det custodiam ori meo, qua quasi sigillo certo, id est,
Signaculum ergo certum est signaculum cautum et prudens, quod certis solidisque rationibus, quas dictat prudentia, nititur, indeque fidum et securum. Signaculum hoc igitur, et custodia oris, est prudens et cauta circumspectio et praemeditatio, quid, quantum, quo modo, quem hic et nunc loqui conveniat; quam Deus ponit, sine quo sunt incertae providentiae nostrae, eamdem ponit et homo, quia ipse ori suo invigilare, illudque diligenter obserare debet. Ita S. Chrysostomus in Psalm. cxl, ad illud: Pone, Domine, custodiam ori meo, duplicem oris custodiam duplexque sigillum assignat: unum Dei, scilicet, gratiae divinae auxilium; alterum, nostrum, scilicet, rationem et continentiam: Os ergo nostrum, inquit, perpetuo custodiamus, ei rationem tanquam clavem adhibentes. Non ut perpetuo claudatur, sed ut convenienti tempore reseretur. Nonnunquam enim silentium est loquela utilius, sicut loquela quoque silentio. Et ideo dicebat ille sapientissimus (Eccle. cap. iii): Tempus tacendi, et tempus loquendi. Si enim oporteret ora perpetuo patere, non factae essent portae; si autem perpetuo clausa esse, non esset opus custodia. Quod enim clausum est, cur quis custodierit? Sed propterea sunt portae et custodia, ut faciamus singula tempore convenienti. De hoc linguae sigillo plura dicam cap. xxviii, vers. 28 et 29.
Tradunt Anatomici linguam duas habere venas, quarum una tendit ad cor, altera ad cerebrum; quo significat natura linguam nil debere eloqui, esto cor id appetat, nisi cerebrum, id est, mens et ratio, consentiat, et idipsum ut rectum probet. Cor enim debet subservire cerebro, hoc est, appetitus rationi; haec enim in homine est praeses et princeps, regens appetitum.
Didactice S. Augustinus, De Gratia et libero arbit. cap. xvi, ex hoc loco contra Pelagianos docet necessitatem gratiae Dei, ac nominatim nos sine ea non posse moderari linguam; nam, ut ait Salomon Prov. xvi, 1: Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam; quocirca hoc gratiae auxilium bene vivere et loqui volenti, assidue esse implorandum, uti implorat Siracides cap. seq. Et Esther cap. xiv, 13: Tribue, inquit, sermonem compositum in ore meo, in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri. Igitur cum aliquid grave locuturus aut tractaturus es, precare ut Deus componat verba in corde et ore tuo, eo modo ut feriant corda audientium, eisque persuadeant quod dicturus es, ideoque dicito cum Psalte: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Symbolice, signaculum astutum est quod occultas habet seras, quae non nisi certis signis reserari possunt, qualia sunt quae ex circulis variis coalescunt, cuique autem circulo sua insculpta est littera; quare eousque rotandi sunt circuli, donec certam dictionem, v. g. Joannes, reddant. Ita os nostrum seras suas habeat, cum occurrit vanitas, detractio, murmur, ira, etc.; solum autem reseretur, cum honesta et sancta dicenda sunt, juxta illud S. Ambrosii: Signaculum oris tui Christus sit Verbum Dei. Christus ergo reseret os nostrum.