Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXIV


Index


Synopsis Capitis

Quod in fine capitis praecedentis dixit: Quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Dei. Gloria magna est sequi Dominum, longitudo enim dierum assumetur ab eo. idipsum toto hoc capite prosequitur. Igitur sapientia hic loquitur, seque dilaudat et commendat hominibus, ab origine, officiis, domo, pulchritudine et fructibus. Primo, itaque ostendit originem et genus se ducere a Deo; secundo, vers. 6, docet se coelos, mare, terram omniaque quae iis continentur, creasse, dirigere et gubernare sapientissime; tertio, vers. 12, asserit se domum et sedem fixisse in Sion, et populo Israel; quarto, vers. 17, sui pulchritudinem demonstrat, comparans se arboribus pulcherrimis, puta, cedro, palmae, olivae, cinnamomo, balsamo, myrrhae, terebintho, viti; quinto, vers. 24, suos fructus enarrat: nimirum, dilectionem, timorem, agnitionem, sanctam spem, omnemque veritatem, vitam et virtutem; sexto, vers. 32, docet se contineri in Lege, Moysi et Prophetis, ab eisque requirendam; sed maxime a Christo, cujus plenam sapientiam ac doctrinae abundantiam et fecunditatem comparat fluviis Phison, Tigri, Euphrati, Jordani, imo mari. Porro, Siracides de more imitatur Salomonem, qui, Proverb. viii, pari modo sapientiam se laudantem omnibusque commendantem inducit.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 24:1-47

1. Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, 2. et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, 3. et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur. 4. et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: 5. Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. 6. Ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram: 7. ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. 8. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi, 9. et in omni terra steti: et in omni populo, 10. et in omni gente primatum habui: 11. et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. 12. Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. 13. Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices. 14. Ab initio, et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. 15. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. 16. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. 17. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: 18. quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho: 19. quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata


Prima Pars Capitis

1 et 2. SAPIENTIA LAUDABIT ANIMAM SUAM, ET IN DEO HONORABITUR, ET IN MEDIO POPULI SUI GLORIABITUR: ET IN ECCLESIIS ALTISSIMI APERIET OS SUUM, ET IN CONSPECTU VIRTUTIS ILLIUS GLORIABITUR. — Est prosopopoeia; inducitur enim hic sapientia quasi persona et regina sapientissima, sanctissima, pul-

Sensus ergo est, q. d. Hucusque ego Siracides, quasi encomiastes sapientiae, multa sparsim dixi de ejus laudibus; nunc illam ipsam loquentem introducam, ut ex ore ejus haec et plura melius, carius, efficacius intelligatis, itaque ejus amore exardescatis, et in ejus admirationem studiumque rapiamini. «Et in Deo honorabitur,» id est, sapientia honorabit et laudabit seipsam; sed «in Deo,» id est, ad Domini Dei auctoris sui honorem et laudem, non ad vanam sui gloriam. Porro id faciet «in ecclesiis Altissimi,» id est, in coetibus fidelium: hi enim soli capaces sunt sapientiae verae et practicae, puta, prudentiae, virtutis et sanctitatis. Unde hos solos sibi erudiendos sumit sapientia, in iisque gloriosa sua Deique opera et virtutes celebrat et depraedicat. Quocirca subdit: «Et in conspectu virtutis illius» (Graece, δυνάμεως αὐτοῦ, id est, exercitus, vel exercituum Dei; puta, in conspectu omnium Angelorum et hominum fidelium); gloriabitur, id est, gloriosas suas Deique virtutes et facinora commemorabit et celebrabit. Hinc enim dicitur Deus sabaoth, id est exercituum; quia angelos omnes hominesque ad manum habet quasi legiones validissimas, quibus hostes suos debellat. Ubi nota: Populum Dei fidelem no-

Mystice, apte Ecclesia in Officiis divinis B. Virginis haec omnia (quidquid frustra obstrepat Lutherus, et occlament haeretici) accipit de B. Virgine, idque justissimis et gravissimis de causis: Prima est, quia B. Virgo inter puras creaturas (Christus enim matrem superans non est pura creatura, sed mixtum quid ex Creatore et creatura: qua Deus enim, est Creator; qua homo, creatura) est opus Dei sapientissimum, in cujus, scilicet, conceptione, nativitate, generatione, aeque ac sanctificatione et glorificatione Deus summam ostendit sapientiam; nimirum, longe majorem quam ostenderit in creatione coeli et terrae, ac totius universi, imo omnium Angelorum et hominum. Haec enim omnia sua dignitate, puta maternitate, gratia et gloria longe superat B. Virgo; Deus enim in ea, velut prima et nobilissima creatura, se suaque omnia quasi in speculo perfecto expressit, ut in ea ab omnibus semper laudetur et glorificetur.

Secunda, quia Deus B. Virgini in ejus conceptione, majorem quam ulli Angelo vel homini indidit sapientiam, virtutem et sanctitatem, quam deinde ipsa singulis momentis augendo et duplicando continue, per annos 72, quibus vixit, mire auxit, adeo ut ipsa sit idea omnis sapientiae et sanctitatis hominum et Angelorum. Tota enim haec panegyris potest accipi de sapientia creata: haec autem in B. Virgine fuit perfectissima, quia ipsa perfectissime post Christum participavit sapientiam Dei, ejusque quasi exemplar nobis a Deo est proposita.

Tertia, quia ipsa est mater aeternae Sapientiae in se incarnatae. Sicut ergo filius ejus est Sapientia genita et incarnata: sic ipsa est sapientia illum gignens et incarnans. Adde: ipsa Christi, qui est aeterna Sapientia, illustrissimum est membrum. Quare, cum hic laudatur Sapientia Dei, puta, Christus, utique laudatur et B. Virgo ejus mater; laus enim filii est laus matris. Quare, sicut Christus dicitur «primogenitus omnis creaturae;» sic et B. Virgo dicitur primogenita omnis creaturae, quia praedestinata fuit a Deo, ante cae-

Quarta, quia ipsa nobis est mater et causa omnis sapientiae, id est, prudentiae et sanctitatis; hanc enim per ipsam nos accipere vult Christus, qui non per aliam quam ipsam, naturam nostram induere elegit. Quare, sicut de Christo incarnato ait S. Paulus I Corinth. cap. 1, 30, quod factus sit nobis sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio: sic Christus idem analogice concessit suae matri, ut causaliter fieret nobis sapientia, justitia et sanctificatio; quia per illam nos suae gratiae, sapientiae, justitiae et redemptionis voluit fieri participes et compotes. Deus ergo illam nobis aeque ac sibi statuit matrem, ac ad eam, quasi matrem in omni tentatione, difficultate, defectu virium et gratiae nos voluit recurrere, ac per eam omne bonum omnemque gratiam impetrare, itaque in ea jugiter laudare Deum.

Dices: Quomodo cum veritate aptari possunt B. Virgini illa, quae Sapientia dicit de se, vers. 6: «Ego feci ut in coelo oriretur lumen indeficiens;» vers. 40: «Ego effudi flumina?» Respondeo, primo, mystice, q. d. Ego feci ut in coelis, id est Ecclesiis, oriretur Christus qui est sol justitiae, feci ut in iis oriretur lux fidei. Rursum, ipsa, quasi mare gratiarum, earum flumina in Ecclesiam et fideles effundit. Secundo, ad litteram hoc sensu, q. d. Ego fui causa, cur Deus crearit lucem, coelos, mare, flumina totumque universum. Hujus enim creatio ordinata fuit ad justificationem et glorificationem Sanctorum, factam a Christo per B. Virginem, tanquam ad suum finem; ordo enim naturae creatus et institutus est propter ordinem gratiae. Quia ergo B. Virgo fuit mater Christi, ac consequenter fuit medium nostrae redemptionis, ac totius ordinis gratiarum a Christo instituti; hinc pariter fuit causa finalis creationis universi; universi enim finis est Christus, ejusque mater et Sancti; ut scilicet, Sancti in universo hoc per Christum et B. Virginem, gratia et gloria donentur. Quare creationis universi causa finalis fuit praedestinatio Christi, B. Virginis et Sanctorum. Licet enim universi partes quaedam sint Christus et B. Virgo, deoque eo posteriores in genere causae materialis; tamen in genere causae finalis sunt priores. Quare inter creationem universi et nativitatem Christi ac B. Virginis, est mutua quaedam contradependentia; nec enim Deus nasci voluit Christum et B. Virginem, nisi in universo hoc; nec vicissim voluit universum hoc existere sine Christo et Beata Virgine, imo propter illos illud creavit. Totum enim universum ad Christum et Beatam Virginem, ordinemque gratiarum, velut ad sui complementum et finem referri et

3 et 4. ET IN MEDIO POPULI SUI EXALTABITUR, ET IN PLENITUDINE SANCTA ADMIRABITUR (id est, admirationi erit): ET IN MULTITUDINE ELECTORUM HABEBIT LAUDEM, ET INTER BENEDICTOS BENEDICETUR, DICENS, — q. d. Populus fidelis audiens haec praeconia sapientiae, eamdem exaltabit: et plenitudo, id est, multitudo, amplus plenusque coetus Sanctorum, eam admirabitur (sic sumitur plenitudo pro multitudine, vers. 16, et alibi); et multitudo electorum, ac qui a Deo sunt benedicti, eam laudabunt et benedicent. Hic versus jam deest in Graeco et Syro, eumque omittit S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. iv; olim fuisse in Graeco liquet ex nostro Interprete, et ex S. Cypriano, lib. II Testimon. Tigurina vertit, in medio populi sui se geret magnifice, et in sancta multitudine miraculo est. In catu electorum laudem habet, et se beatam inter beatos praedicat, et ait:

5. EGO EX ORE ALTISSIMI PRODIVI, PRIMOGENITA ANTE OMNEM CREATURAM. — Haec verba proprie competunt Sapientiae increatae, tum essentiali, tum personali, puta, Verbo aeterno, et Filio Dei: suo tamen modo competunt quoque sapientiae creatae, uti ostendi cap. 1, vers. 1.

Quaeres, quodnam os Dei, ex quo prodiit sapientia? Respondeo, anthropopathos, id est, humano more, tribuitur Deo os, cum ipse sit purissimus spiritus, carens ore et corpore. Primo ergo S. Ambrosius, lib. De Fide contra Arianos, cap. ii, per os accipit jussionem Dei, qua initio Genesis dixit: «Fiat lux, fiant luminaria, fiat firmamentum,» etc., illicoque omnia facta sunt. Tunc ergo ex ore Dei prodiit sapientia, cum ex sapientia sapientissime dixit: «Fiat coelum et terra;» itaque sapientiam ipsam opere quasi enixus est, et in lucem edidit. Sic et Jansenius: Significat, inquit, juxta litteralem sensum, sapientiam Dei verbo editam esse in mundo, cum Dei verbo omnia creata sunt, in quibus Dei sapientia (quae ante mundi creationem velut latebat in corde Dei) mire declarata est, et hominibus exhibita.

Secundo, simplicius, generalius et germanius, os hic metaphorice significat mentem et intellectum Dei: sicut enim ex ore formatur et prodit verbum oris vocale, sic ex mente formatur et prodit verbum mentis, sive mentale. Quod enim est os capiti, hoc est mens animae. Unde Lyranus: «Os Altissimi, inquit, dicitur potentia gene-

Dicit ergo: «Ego ex ore Altissimi prodivi;» id est, ego ex mente Dei, velut verbum mentis prodii, aut, mente Dei concepta sum, mentis Dei partus sum et proles. Est catachresis. Sicut enim ore dicimus verbum sensibile, ita Deus mente dicit et concipit Verbum divinum intelligibile; tum essentiale, quod commune est toti SS. Trinitati; tum notionale et personale, quod proprium est Filio, cui proprie haec competunt, teste S. Ambrosio, lib. I De Fide, cap. vii, et lib. De Filii divinitate, cap. xii. Unde aliqui pro ore legunt corde. Ita Agnellus Episcopus Ravennae, epist. ad Arminium, quae exstat tom. IV Biblioth. SS. Patrum, Arianis quaerentibus an Filius, cum venit in mundum, formam servi accipiens, deseruerit Patrem, respondit: «Sit verbum, quod exierit de ore meo, et introierit in aurem tuam, et per aurem tuam in corde tuo coeperit manere, dic mihi: Numquid, quia in pectore tuo manet, jam in meo pectore non est? Si ergo sensus per os meum egressus, in tuam mentem ingressus, meam non deserit animam; quanto magis ex Deo Patre egressus sermo, pectus Patris deserere non potuit? Nam ipse Filius dicit: Ego ex corde Patris prodii, Eccle. xxiv; et Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum bonum,» Psalm. xliv. Porro S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. iv: «Dicimus, inquit, potestatis esse, quod nos filios Dei fecit; proprietatis autem generationem esse oracula divina declarant. Dicit enim Sapientia Dei: Ego ex ore Altissimi prodivi; hoc est, non coacta, sed libera: non potestati obnoxia, sed nata, generationis arcano, privilegio dominationis, et jure potestatis.» Unde sequitur, «primogenita,» id est, primo elicita et concepta, «ante omnem creaturam.» Licet enim sapientia hic generatim capiatur, ut communis est creatae et increatae, non quomodolibet; sed quatenus ipsa est idea et causa creaturarum, ut sequitur; tamen proprie haec verba competunt Filio, qui a Patre procedit ut Verbum et idea Patris, juxta quam omnia dixit et creavit. Unde Syrus vertit, ego ex ore Altissimi processi; Tigurina, ego prodivi ex ore Altissimi; ante omnem rerum naturam primogenita; alii, ego ex ore Altissimi exivi; hoc enim significat Graecum ἐξῆλθον.

Quocirca solus Filius proprie est primogenitus Patris inque ab aeterno ante omnem creationem et creaturam: quare a S. Paulo vocatur «primogenitus omnis creaturae,» Coloss. 1, 15. Hinc patet pluralitas personarum in SS. Trinitate: genitus enim a gignente sive genitore distinguitur; nemo enim potest gignere seipsum. Judaei id pertinaciter negant, dicuntque in Deo unam esse personam, sicut est una essentia. Quare hunc locum accipiunt de lege data Mosi, quam ipsi fingunt creatam fuisse a Deo ante mundum, per duo millia annorum, quae sane insulsa est fabula. Ita Lyranus.

Ex hoc loco Theologi docent Filium procedere et gigni immediate, non a natura divina, sed ab ore, id est, ab intellectu divino Patris: ipse enim est Verbum mentis paternae; ac refutant Durandum in I, dist. 6, Quaest. ii, qui opinatus est processiones Filii et Spiritus Sancti in divinis esse immediate per naturam, et non per intellectum, vel voluntatem. Vide Suarez lib. I De Trinit. cap. v, num. 5.

Porro Jansenius, qui haec omnia accipit de Sapientia Dei essentiali, censet eam primogenitam dici ante omnem creaturam, quod ante omnia in Deo substiterit, nunquam quidem in eo incipiens; sed cum eo semper permanens. Verum hoc proprie non est esse primogenitum, sed esse ingenitum et permanens. Quare hoc epithetum proprie competit soli Sapientiae notionali, puta, Filio; sapientiae vero essentiali et increatae, abusive duntaxat per catachresin, qua primogenita idem est quod primo mente concepta. Unde Sixtus Papa, epist. 1, haec verba Ecclesiastici producit ad probandum Filium esse Patri coaeternum et consubstantialem.

Prima est haec laus sapientiae, qua ipsa se laudat ab origine nobilissima: originem enim et genus ducit a Deo, idque ab aeterno. Unde in sequentibus docet eam a Deo prodeuntem exstitisse ideam, et causam coeli et terrae, omniumque rerum creatarum; sed tandem proprie se ostendisse, et fixisse sedem in populo fideli, puta, in Israelitis, posteris Abrahae et Jacob.

Perperam Ariani ex to primogenita inferebant Christum esse creaturam, sed primam. To enim primo, inquiebant, dicit respectum ad secundum, q. d. Christus est primogenitus Dei; quia secundogeniti sunt Angeli, caeteraeque creaturae. Perperam, inquam: nam Filius est genitus, non creatus; creaturae vero sunt creatae, non genitae a Deo. Igitur to primo respicit quidem creaturas, sed in alio ordine productionis, q. d. Filius est prius genitus, quam creaturae sint creatae: nam Filius ita est primogenitus, ut idem sit pariter unigenitus, ut ait S. Joannes cap. 1, 18.

Moraliter, haec verba Siracidis legens et ruminans B. Henricus Suso, in sapientiae amorem totus exarsit, uti refert auctor Vitae ejus, cap. iv; unde ipsemet Suso in Dialog. cap. vii, ita sapientiam loquentem, et homines ad se invitantem, introducit: «Ego praecellso edita sum genere, et clarissimis orta natalibus. Ego amantissimum sum paterni cordis Verbum, et secundum suavissimam abyssum naturalis generationis meae ex purissima ac nuda Patris substantia mirifice placeo

Mystice, haec verba Siracidis adaptes B. Virgini: ipsa enim non solum excelluit sapientia et gratia omnes Angelos et omnes homines; sed et velut caput eamdem in omnes Adae posteros se invocantes transfundit. Audi S. Hieronymum vel potius Sophronium serm. De Assumpt.: «Dei genitrix, ait, electa et praeelecta, vere ab Angelo salutatur et praedicatur gratia plena, per quam largo Spiritus Sancti imbre superfusa est omnis creatura.» Et B. Petrus Chrysologus, serm. 142: «Beata, inquit, quae sola inter homines audire meruit prae omnibus: Invenisti gratiam apud Dominum. Quantam? quantam superius dixerat, plenam? et vere plenam, quae largo imbre totam funderes et infunderet creaturam. Invenisti enim gratiam apud Deum. Haec cum dicit, et ipse Angelus miratur, aut feminam tantum, aut omnes homines vitam meruisse per feminam.» Rursum Sophronius: «Talibus, inquit, decebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset gratia plena, quae dedit coelis gloriam, terris Deum pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, ordinem vitae, ac moribus disciplinam.» Et rursus: «Quid mirum, si laetitiam et gloriam plenam et superplenam habet in regno, quae gratiam plenam et superplenam habet in exilio? Quid certe mirum, si tam in coelo, quam in terra ejus plenitudo super omnem creaturam sit, de cujus plenitudine omnis natura virescit?» Utrumque locum citat S. Bonaventura in Speculo, cap. vii, quibus attexit haec S. Anselmi verba: «O femina plena et superplena gratia; de cujus plenitudinis abundantia respersa reviviscit omnis creatura!»

Ad id spectant etiam illa S. Bernardi, sermone De Aquaeductu: «Petit, inquit, supereffluentiam ad salutem universitatis: Spiritus Sanctus, ait, superveniet in te; et copiosum illud balsamum tanta plenitudine influet, ut copiosissime effluat circumquaque.» Et alibi: «Plena, inquit, sibi, superflua nobis.» Concludit S. Bernardus, serm. citato De Aquaeductu: «Deus totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundare, quae ascendit deliciis affluens. Hortus plane deliciarum, quem non modo afflaverit veniens, sed et perflaverit superveniens Auster ille divinus, ut undique fluant et diffluant aromata ejus, charismata, scilicet, gratiarum. Tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? Tolle Mariam, hanc maris stellam, maris utique magni et spatiosi, quid nisi caligo involvens, et umbra mortis, et densissimae tenebrae relinquuntur? Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur: quia sic est voluntas ejus qui totum nos habere voluit per Mariam.» Accedit Richardus Victorinus in Cant. cap. xxviii: «Omnium, inquit, salutem desideravit, quaesivit, obtinuit; imo salus omnium per ipsam effecta est.»


SECUNDA PARS CAPITIS. DE POTENTIA, CREATIONE ET GUBERNATIONE SAPIENTIAE.

6. EGO FECI IN COELIS, UT ORIRETUR LUMEN INDEFICIENS. — Tigurina, indefessum. Lux enim, initio mundi, per sapientiam Dei in coelis creata, semper in iis mansit, et luxit, imo aucta est quarta die mundi, cum ex ea factus est sol, luna et stellae.

Haec est secunda laus sapientiae ab effectu, quod, scilicet, ipsa sit causa rerum, ac praesertim lucis, quae est quasi oculus, anima et vita mundi: cum enim ipsa sit lux, hinc prae aliis creatis meminit lucis a se factae; cumque eam vocat indeficientem, significat etiam post diem judicii lucem non defuturam. Haec verba jam desunt in Graeco et Syro; sed legit ea S. Maximus homil. 2 De Festo Paschae: «Ipse est Dei Filius, inquit, cui Pater dies divinitatis suae eructat arcanum (juxta illud Psal. xviii, 3: «Dies diei eructat verbum.)» Ipse, inquam, est dies, qui ait per Salomonem: «Ego feci, ut oriretur in coelo lumen indeficiens.»

uti declaravi Genes 1, 14,

Notat Lyranus: Describitur hic, inquit, generatio sapientiae genitae, puta Christi, primo aeterna, vers. 1; deinde temporalis ex Virgine descendente ex David, vers. 34; mox, post generationem Verbi, describitur hoc vers. 6, creatio mundi. Similem ordinem servat S. Joannes Evangelista cap. 1, ubi vers. 1, assignat emanationem Verbi divini a Patre, dicens: «In principio erat verbum;» secundo, mundi creationem, dicens: «Omnia per ipsum facta sunt;» tertio, Verbi incarnationem, cum subdit: «Et verbum caro factum est.»

Mystice haec verba: «Ego feci in coelis, ut oriretur lumen indeficiens,» adaptes B. Virgini. Unde B. Petrus Damianus, serm. De Assumpt.: «Electa ut sol.» «Electa, inquit, sed praeelecta, ut sol; quia sicut sol solus orbem illuminat; sic haec sola solidiori lumine et Angelos et homines illustrat.» Et post nonnulla: «Nihil habuit Spiritus in visibilibus creaturis excellentius, cui excellentiam Virginis compararet; multo enim altius aliquid habuit claritas solis, quam lunae: quia etsi illa minores stellas obscurat, non tamen penitus occultat; hic vero lucidius incandescens, ita sibi siderum et lunae rapit positionem, ut sint quasi non sint, et videri non possint. Similiter et virga Jesse veri praevia luminis, in illa inaccessibili luce praelucens, sic utrorumque spirituum habebat dignitatem, ut in comparatione Virginis nec possint, nec debeant apparere.» Et inferius: «Considera, inquit, quam stellaris et serena obumbratio, quam luminosus fulgor circularem orbem tanti sideris

Ipse etiam S. Bonaventura, cap. v, sic ait: «O quam late, et quam longe arbor illa magna beatae virginis Mariae ramos suos extendit; quam late ad homines, quam longe ad Angelos, quam alte ad Deum!»

Quocirca D. Ludovicus Blosius in Aspirat. apte et pie ad Sapientiam anhelus ita suspirat: «O Sapientia aeterna, lumen tuum mihi praebe. Illustresce mihi, o lux fulgida et gratiosa, ut in meridiem clarissimam vertantur tenebrae caecitatis meae. Exorna, o bone Jesu, animam meam illo charitatis decore, quem diligis; impingua eam illo amoris adipe, quo delectaris; aufer ab ea quidquid oculis tuis minus placet, et eam redde tibi per omnia placentem. O ardor suavissime, vora et feliciter consume pulvisculum substantiae meae. Transfer me in te, ut ego indissolubili amoris glutino tibi adhaerens vivam ex te, et tanquam lilium effloream coram te. O venustissime atque vernantissime flos, Jesu; o vita perennis; vita, per quam vivo, sine qua morior; vita, per quam gaudeo, sine qua moereo; vita dulcis et amabilis, concede, ut tibi jungar, te amplectar, et suavi charitate soporatus in te, qui es pax gratissima, sancte obdormiam!»

ET SICUT NEBULA TEXI OMNEM TERRAM. — Syrus, sicut nebula cooperui terram; Tigurina, in modum nebulae terram omnem obtexi. Significat tenebras primigenias, de quibus dicitur Genes. 1, 2: «Tenebrae erant super faciem abyssi,» q. d. Ego sapientia tenebris, quasi nebula primitus texi terram, utpote rudem et deformem, ne ejus deformitas appareret, sicut homo nudus tegit suam nuditatem tenebris et latebris; ut 70 nebula sit ablativi casus. Sensus ergo est: Sicut nebula solet tegere terram; sic sapientia per tenebras primigenias, quasi sui nubem et nebulam, texit terram, juxta illud Job. xxxviii, 9: «Cum ponerem nubem, vestimentum ejus (maris et terrae), et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem,» q. d. Sicut infans nudus fasciis obvolvitur et vestitur; sic ego nuditatem primigeniam terrae tenebris, quasi pannis infantiae fasciisque vestivi et obvolvi.

Addit noster Gregorius de Valentia, De Opere sex dierum, in opere secundae diei: «Quasi nebula,» inquit, obtexit sapientia terram, quia aer initio mundi creatus non fuit purus, sed immixta ei fuit nebula, quae proxime texit terram, et aspectum prohibuit (etiam orta luce) ejus spatii patentis, quod nunc ex terra cernimus usque ad ipsa corpora coelestia, quousque pertingere potest acies oculorum.

Hinc secundo, exponi potest, q. d. Ego terram texi nebula, id est, continua successione tenebrarum et noctis, post creationem lucis et solis, cujus lumen indeficiens immediate ante descripsit; illi enim luci indeficienti opponit nebulam, id est tenebras noctis, quibus, sicut nebula, tegitur et obvolvitur terra, dum sol, abeunte die, mergitur sub horizon. Et hunc sensum innuit to sicut nebula; est enim comparatio, q. d. Sicut nebula solet tegere terram, sic ego tenebris noctis eam texui; texi autem eam non luce solum, sed et tenebris et nocte, ob multas sapientissimas causas: nimirum, ad requiem hominum et animalium, ad temperandam vim solis, ad humectandum et refrigerandum terram, etc.

B. Petrus Damianus, serm. De Assumpt.: «Electa ut sol.» «Electa, inquit, sed praeelecta, ut sol;» quia sicut sol solus orbem illuminat; sic haec sola solidiori lumine et Angelos et homines illustrat.»

sentia terram implebat ad eum modum, quo de divino Spiritu dicitur: «Spiritus Domini ferebatur super aquas;» quia, scilicet, fovebat illas praesentia et virtute sua.

Mystice B. Virgo, aeternae Sapientiae mater, tegit terram quasi nebula: primo, quia hominum miseriam et nuditatem tegit sua misericordia et gratia; secundo, quia eorum humorem et phlegma, id est, acediam et torporem, desiccat et calefacit, eosque efficit fervidos et fecundos bonorum operum; tertio, sicut nebula, flante Austro, adveniens solvit glaciem et rigorem ab Aquilone inductum, terramque humectat: ita Virginis intercessione, per Spiritus Sancti gratiam, solvitur gelu et obduratio cordis a diabolo inducta, ac virentes virtutum actus producuntur. Quare S. Bernardinus, tom. III, serm. 11, art. 11, verba illa Eccli. cap. XLIII: «Medicina omnium in festinatione nebulae,» adaptat B. Virgini; ait enim medicinam omnium hominum esse in festiva Assumptione Virginis: «Quia omnes, inquit, qui volunt, participes fiunt gratiae suae;» ac citat S. Bernardum dicentem Deiparam copiosissima charitate sua omnibus sapientibus et insipientibus fecisse se debitricem; et misericordiae sinum aperire, ac de plenitudine ejus accipere universos.

Tertio, nonnulli cum Lyrano apposite per nebulam metonymice accipiunt aquas nebulosas et caliginosas, quae in genesi mundi totam terram, aerem et aetherem usque ad caelum empyreum repleverunt: ex quibus Deus deinde formavit omnes caelos, elementum ignis et aeris; quaeque, Genes. I, vocatur abyssus: «Tenebrae, inquit, erant super faciem abyssi.» Sapientia ergo hic suam potentiam, providentiam et fecunditatem significat, nimirum, quod aquis nebulosis operuerit terram, ut illam irrigaret et fecundaret ad producendum ex ea herbas, arbores et plantas; homines item et animalia, caeteraque omnia. Huc facit illud Psalm. CXLVII, 5: «Qui dat nivem, sicut lanam; nebulam, sicut cinerem spargit,» q. d. Deus solus eloquio, id est verbo suo, dat nivem quae candore, levitate, mollitie, ait Theodoretus, densitate et calore similis est lanae: nam nix quasi lana terram tegit ad eam fovendam, calefaciendam et fecundandam, dum halitus et expirationes calidas terrae cohibet; et intra terram repellit, ut earum calore semina jacta altiores et latiores agant radices, itaque uberem dent messem. Et «nebulam,» Hebr. pruinam, «sicut cinerem spargit.» Pruina enim similis est cineri colore, copia, calore et virtute; nam instar cineris exurit et consumit nimium humorem terrae, itaque eam calefacit, temperat et fecundat. Unde Sextus Pompeius: «Pruina, inquit, dicitur quasi perurens.» Deus ergo sicut in aestate terram pluviis et ventis eventilat et refrigerat, ne aestu laedatur; ita in hieme, ne laedatur frigore, eam nive quasi lana fovet, pruina quasi igne calefacit, crystallo vel grandine quasi pane et cibo alit; grandines enim quasi grana sacchari terram edulcorant, humectant et nutriunt. Hoc est quod subdit Psaltes: «Mittit crystallum (id est grandinem) suam, sicut buccellas.»

Quarto, sic exponas: Sicut nebula tegit terram; ita ego sapientia texi tegoque terram, non nebula, sed gloria mea, et pulchritudine varia creaturarum. Unde Arabicus nude vertit, exivi namque de ore Altissimi, et operui terram. Porro, apte gloria comparatur nebulae, quia olim gloriam suam et splendorem majestatis suae, quam oculus humanus ferre non potuisset, infringere et obvelare Deus solet nebula. Unde per nebulam Dei gloria repraesentabatur in tabernaculo Mosis, Exodi XXXIII; et in templo Salomonis, III Reg. VIII, 10, ac Isaiae cap. VI. 4. Unde Suarez, lib. II De Opere sex dierum, cap. V, num. 6, tertiam et quartam expositionem conjungens: Sapientia, ait, terram texit aqua, perinde ac solet terra tegi nebula: vel potius, «sicut nebula,» quia majestate sua et prae-

enim hanc nebulam opponit: nebula enim est symbolum tenebrarum et noctis. Unde nebulae aenigma apud Symposium hoc exstat: Nox ego sum facie; sed non sum nigra colore, Inque die media tenebras tamen affero mecum: Nec mihi dant stellae lucem, nec Cynthia lumen.

7. Ego in altissimis habitavi, — disponendo caelum empyreum, ait Lyranus, illudque mox ut a me creatum est, replendo innumeris Angelorum myriadibus. Licet enim Sapientia divina, puta Deus, Deique Filius, sint per essentiam, praesentiam et potentiam in toto mundo, juxta illud Jerem. XXIII: «Caelum et terram ego impleo;» tamen habitatio, id est, domus et templum, in quo habitare dicitur Deus, est caelum, praesertim empyreum; quia in eo suam potentiam, magnificentiam, opes et gloriam ostendit sanctis Angelis et hominibus. Unde ait Isaias LXVI. «Caelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum.» Porro per caelum, maxime quidem empyreum, generatim tamen quodvis accipe, non tantum sidereum et aethereum, sed et aereum. Unde de eo subdit:

ET THRONUS MEUS IN COLUMNA NUBIS. — Nota: In Scriptura Deus Deique majestas dicitur habitare in nubibus, juxta illud: «Qui ponis nubem ascensum tuum;» idque multis de causis: prima, quia nubes a terra sunt elevatae et altae, alta autem et excelsa sedes debetur Deo altissimo; secunda, quia nubibus velatur et tegitur Dei majestas et gloria; tertia, quia in nubibus ostendit suam potentiam: in iis enim et ex iis mirabiliter tonitrua, ventos, imbrem, quo terram fecundat, grandinem, fulgura et fulmina vibrat; quarta, quia alludit ad columnam ignis et nubis, in qua residebat, suamque gloriam ostendebat Deus Hebraeis, eosque, praeundo, et dando manna, pascendo per quadraginta annos, deduxit in terram promissam, Exodi XXXI, 21. Vide ibi dicta. Unde Syrus vertit: ego in excelsis superorum tabernaculum meum posui (alii, fixi), et sedes mea in columnis nubium, jux-

Anagogice Christus, qui est Sapientia Patris, thronum habebit in nube gloriosa, cum venerit judicare orbem in die judicii, Matth. XXIV, 30.

Allegorice Rabanus: Thronus, inquit, Filii Dei fuit in columna nubis, id est, in humanitate excelsa, omnibusque virtutibus dotata, quae quasi nubes gloriosa velavit et decoravit ejus deitatem, juxta illud Isaiae XIX: «Ecce Dominus ascendet super nubem levem.»

Mystice, Sapientia incarnata, puta Christus, Dei Filius, novem mensibus habitavit in utero B. Virginis, quasi in caelo animato, et in columna nubis. Quocirca multi Patres B. Virginem vocant nubem, eo quod ipsa Solis, id est divinae vindictae, ardorem temperet, animamque irroret et fecundet. Ita Chrysippus homil. 2 De Deipara: «Ave, inquit, nubes pluviae potum animis Sanctorum exhibentis.» Et Hesychius, homil. 2 De Deipara, «nubem eam dicit, pluvias incorruptas continentem.» S. Epiphanius, serm. De Laud. Virg.: «Ave, inquit, gratia plena, nubes columnae similis, quae Deum habes, qui populum deduxit per desertum.» Et iterum: «O B. Virgo, nubes, inquit, es lucida, quae fulgur de caelo lucidissimum ad illuminandum mundum deduxisti Christum; nubes caelestis, quae tonitruum Spiritus Sancti in te ipsa reconditum deduxit in mundum, et imbrem Spiritus Sancti in universam terram, ad producendum fidei fructum, cum impetu demisit.» Proclus Episcopus Constantinopolitanus De Deipara: «Haec, inquit, vere levis nubes, quae super Cherubim sedentem in corpore suo gestavit.» S. Hieronymus in Psalm. LXXVII, 14: «Certe, inquit, nubem levem debemus sanctam Mariam accipere. Pulchre dixit: In nube diei; nubes enim illa non fuit in tenebris; sed semper in luce.» Andreas Cretensis orat. 2 De Deipara: «O columna, inquit, non carnalem per lucem deducens Israelem, qui fugatur; sed spiritualem, qui deducitur ad inerrantem lucem cognitionis, divinis illuminans facibus. O nubes tota lucida, et mons umbrosus, non adumbrans ingratum populum Judaeorum, sed dilectum Dei populum, gentem sanctam, maternis tuis taedis illustratam.» S. Bonaventura, in Specul. B. Virgin. cap. III, ait: «Maria est nobis columna nubis, juxta illud

Symbolice, nubes, in qua quasi in throno residet Deus, est divina caligo, de qua docte disserit S. Dionysius, epist. 5; Deus enim «lucem inhabitat inaccessibilem,» I Timoth. VI, 16. In hac caligine residet SS. Trinitas, puta, tres divinae Personae, ac primo in ea thronum suum habet Pater, deinde Filius, mox Spiritus Sanctus.

Dices: Una est essentia, majestas, adoratio et thronus (uti ait hic Siracides, et Isaias cap. VI, et S. Joannes, Apocal. cap. IV et V) SS. Trinitatis; quomodo ergo insinuas thronum Filii esse medium inter thronum Patris et thronum Spiritus Sancti?

Respondeo: Throni tribuuntur SS. Trinitati figurate et anthropopathos; constat enim illam, utpote spiritum, proprie nec egere, nec habere thronum. Throni ergo significant ipsam trium Personarum hypostasin sive subsistentiam, ejusque dignitatem et excellentiam: in hac enim subsistunt, et quasi in throno gloriae suae resident. Nam, ut ait D. Thomas, I part. Quaest. XXIX, art. 3 in corp., persona significat id, «quod perfectissimum est in tota natura, subsistens in natura rationali, atque idipsum excellentiori modo convenit Personis divinis, quam creatis.» Et ad 2: «Quia, inquit, magnae dignitatis est in rationali natura subsistere, ideo omne individuum rationalis naturae dicitur persona; sed dignitas divinae naturae excedit omnem dignitatem, et secundum hoc maxime competit Deo nomen personae.» Si persona, dignitas est; habet ergo suae dignitatis statum quasi thronum. Ratio est, quia paternitas in Patre magna, imo infinita est dignitas, ex qua,

Quod si denique dicas, in Dei sede plerumque Dei majestatem auctoritatemque significari, hoc quidem negari non potest; attamen in nulla pura creatura ita relucet Dei gloria atque majestas divina, item attributa, praesertim potentiae, sapientiae et bonitatis, sicut in Virgine Deipara. Ut propterea S. Bernardinus tom. I, concion. 61, art. 6, cap. IV, dicat Deiparam appellari, Psalm. VIII, Dei magnificentiam.

ut ait Apostolus: «Omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.» Aequalis dignitas est filiatio in Filio, et spiratio in Spiritu Sancto, quas proinde adoratione latriae colimus et veneramur. Hoc est quod ait Damascenus, lib. I De Fide, cap. XI, «Patrem et Filium distingui perfectionibus personalibus.» Atque tres relationes in personis esse tres eximias perfectiones, validis rationibus docet Suarez, lib. III De Trinit. cap. IX, ac Gregorius, De Valentia, in citatum S. Thomae locum. Unus igitur est Deus, sive unum Numen, unicusque deitatis est thronus, una pariter essentialis adoratio; at Personae sunt tres, eaeque eximiae et infinitae, ideoque singulae latria colendae: illae ergo triplicem habent personalem subsistentiam, et, ut ita dicam, thronum, consequenter et adorationem. Patrem enim, qua Pater est, adoramus ut generantem Filium, Filium adoramus ut a Patre genitum, Spiritum Sanctum ut procedentem ab utroque. Igitur, esto adoratio essentialis Dei, qua Deus est, sit una; tamen personalis est triplex, nam adoratione personali, quae propria est Patri qua Pater est, non licet adorare Filium qua Filius est, nec Spiritum Sanctum qua Spiritus Sanctus est; et vice versa: hoc enim esset cum Sabellio confundere tres Personas divinas, cum illae realiter a se invicem distinguantur, sintque tres reales hypostases et subsistentiae. Sic Ecclesia in festo Pentecostes invocat Spiritum Sanctum, ut personam distinctam a Patre et Filio, in festo SS. Trinitatis sigillatim tres personas, ut persona distinctae sunt, invocat et adorat. Sicut ergo deitatis unius una est essentialis et tribus personis communis adoratio; sic Sanctissimae Trinitatis trina trium Personarum, ac cuilibet sua propria personalis est adoratio, juxta id quod canit Ecclesia in Praefatione Missae SS. Trinitatis: «Ut et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas.» Tam ergo proprietas in personis adoranda est, quam in essentia unitas. Haec autem proprietas triplex est: ergo triplici personali adoratione adoranda. Rursum in Officio ad Magnificat, in secundis Vesperis: «Te Deum, inquit, Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum Paracletum, etc., laudamus atque benedicimus.» Pater ergo adoratur ut ingenitus, Filius non ut ingenitus, sed ut unigenitus. Hos thronos notasse videtur Daniel cap. VII, dicens: «Aspiciebam, donec throni positi sunt» Nam hos thronos fuisse Dei et SS. Trinitatis patet ex eo quod subdit: «Et antiquus dierum sedit,» etc., cujus deinde majestatem describit, nulla facta Angelorum vel Sanctorum mentione. De Angelis primis et summis dicit: «Decies millies centena millia assistebant (non assidebant) ei.» Hoc enim decorum et dignitas divinae majestatis exigit, ut Angeli illi, non sedendo assidere, sed stando assistere dicantur. Secus est de Christo judice, cui quasi homini homines, puta, Apostoli, in judicio assidebunt,

Matth. XIX. Igitur, ut fusius dicta in synopsi contraham, tres Personae divinae sunt tres reales hypostases; anthropopathos ergo eis tres tribuimus thronos, quia cuique suus debetur honor et adoratio. Unde Ecclesia in Litaniis seorsim singulas personas adorat et invocat, dicens: «Pater de caelis, Deus, miserere nobis. Fili, redemptor mundi, Deus, miserere nobis,» etc.

Rursum tres in tribus personis sunt relativae proprietates excellentissimae, ideoque in suo statu, quasi throno, honorandae et adorandae; nam cuique personae sua est propria, puta, paternitas, filiatio, spiratio. Pater enim per paternitatem generat Filium sibi coaequalem: Filius per filiationem nascitur, ut imago Patris, splendor gloriae, et figura substantiae ejus: Spiritus Sanctus procedit ut amor notionalis Patris et Filii immensus. Pater ergo adoratur ut genitor, Filius ut genitus, Spiritus Sanctus ut amor notionalis: utriusque Summa, Deitatis unus est thronus essentialis; Sanctissimae vero Trinitatis, triplex personalis.


8, 9, 10 et 11. GYRUM COELI CIRCUIVI SOLA, ET PROFUNDUM ABYSSI (Graece, abyssorum, id est, profundissimarum aquarum et voraginum, quae fundo carere videntur, quia eum explorare nequeunt homines) PENETRAVI, IN FLUCTIBUS MARIS AMBULAVI; ET IN OMNI TERRA STETI, ET IN OMNI POPULO, ET IN OMNI GENTE PRIMATUM HABUI, ET OMNIUM EXCELLENTIUM ET HUMILIUM CORDA VIRTUTE CALCAVI.

Tigurina, orbem (alii, ambitum) caeli circuivi sola, vadaque profundi perambulavi. Omnes fluctus maris, et terram omnem, necnon cunctos populos gentesque possedi, et tam excellentium, quam humilium corda calcavi omnium; Syrus, in caelo una cum eo (Deo) simul habitavi, et in fundamentis abyssorum ego ambulavi, in fontibus aquarum, et in fundamentis orbis, et in omnibus gentibus et populis dominata sum. Dicit in praeterito, habitavi, circuivi, penetravi, ambulavi, steti, primatum habui, calcavi, ut significet suam antiquitatem et aeternitatem, antiquumque et aeternum jus et dominium; alioqui haec praeterita, more Hebraeo, quamlibet temporis, etiam praesentis et futuri, differentiam significant: circuivi ergo, id est, circuivi, circumeo, et circumibo; calcavi, id est, calcavi, calco, et calcabo; et ita de caeteris.

Hisce omnibus demonstrat Sapientia amplum et universale suum herile jus, dominium et fortitudinem, ait Rabanus, aeque ac scientiam et providentiam circa omnia quae caeli et terrae ambitu continentur; se, nimirum, omnia perspicere, pervidere, providere, ordinare, disponere, seque omnibus dominari et praesidere, omniaque continere et complecti; secundo, se in omnium rerum creatione legem perpetuo servandam singulis indidisse, obedientesque suae voluntati et legi cunctas effecisse, quod proprium est sapientiae munus; tertio, se omnibus gentibus Dei cognitionem, metum et cultum, una cum ratione inseruisse. Primum enim excellentissimumque in omni republica semper habitum fuit, numinis reverentia, cultus et religio.

Nota: Cum ait Sapientia: «Gyrum caeli circuivi sola;» si per Sapientiam accipias increatam et personalem, puta Filium Dei, τὸ sola non excludit Patrem et Spiritum Sanctum. Nam, ut ait Evaristus Papa, epist. 1, sicut nihil nocet Filio, quod solus Pater habitet lucem inaccessibilem, ita nihil nocet Patri, quod ejus sapientia sola caeli gyrum circumierit: nam utrobique τὸ solus excludit caeteras non personas divinas, sed naturas creatas, puta, omnes homines et Angelos, uti docent Scholastici.

Unde Lyranus haec de Filio Dei sic particulatim exponit: «Gyrum caeli,» id est, caelum sidereum, inquit, luminaribus et stellis ornatum, «circuivi sola,» disponendo motum orbium. «Et profundum abyssi penetravi,» praeparando concavitates in terra, ut ibi congregatis aquis appareret arida, quae congregatio vocatur Oceanus vel abyssus. «Et in fluctibus maris ambulavi,» salvando Noe, et eos qui cum eo erant in arca inter aquas diluvii. «Et in omni terra steti,» stabilitatem ei dando undique circa centrum mundi. «Et in omni populo, et in omni gente primatum habui:» nam omnis potestas hominum a Deo est. «Et omnium excelsorum et sublimium corda virtute calcavi:» nam omnes, tam magni, quam parvi, Filio Dei sunt subjecti, quia toti Trinitati. Hucusque Lyranus.


ET IN HIS OMNIBUS REQUIEM QUAESIVI, ET IN HAEREDITATE DOMINI MORABOR,

q. d. In omnibus populis et gentibus, in quibus me jam dixi primatum tenere et dominari, quaesivi locum et populum, in quo proprie requiescerem per amorem et gratiam, meque oblectarem quasi in populo me cultore, sapiente, pio et sancto, fixique: «In haereditate Domini,» id est, in populo fideli, qui est peculium, haereditas et Ecclesia Domini, «morabor,» id est, morari desidero, gestio et destino. Nolo enim morari in populo infideli et gentibus idololatris: hi enim sunt haereditas, id est, coetus et ecclesia diaboli; ac proinde hi sunt stulti, incapaces, imo hostes mei: ipsi enim sunt inimici verae sapientiae, id est, verae fidei et pietatis.

Unde Graeca et Syrus pro Domini habent τούτος, id est cujus; sicque clare enuntiant, cum his omnibus requiem quaesivi, et cujus in haereditate morarer, vel figerem domicilium, repete quaesivi. Syrus, in qua haereditate quiescam?

Anagogice, Sapientia et sapiens quaerit requiem in haereditate Dei caelesti: nec enim alibi est vera requies, juxta illud Apocal. XIV: «Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.» Et illud Psalm. IV: «In pace in idipsum dormiam et requiescam.» Vide S. Bernardum serm. 7 in festa omnium Sanctorum.


TERTIA PARS CAPITIS. DE SAPIENTIAE HABITATIONE IN ISRAEL.


12. TUNC PRAECEPIT, ET DIXIT MIHI CREATOR OMNIUM: ET QUI CREAVIT ME, REQUIEVIT IN TABERNACULO MEO.

Hucusque Sapientia descripsit sui originem, nimirum quod a Deo processerit, quia ejus primogenita; suamque operationem et efficientiam, nimirum, quod caelum et terram formarit, illustrarit, gubernarit: nunc describit suum officium et legationem in terras ad homines erudiendos. Itaque poetice loquitur de se, quasi de persona distincta a Deo, cum tamen ipsa reipsa sit Deus. Quare proprie haec competunt primo, sapientiae communi, quae est attributum proprium Deo. Haec enim hic personam induit, ac per prosopopoeiam facit se velut ministram Dei, ut ejus jussa exsequatur, sique ministret in erudiendis hominibus, ac illis se communicet per sapientiam a se communicatam et creatam. Simili prosopopoeia misericordia et justitia dicuntur astare Deo, ab eoque mitti, quasi legati et judices, ad exercendum opera misericordiae et vindictae ipsius. Psalm. LVI, 4: «Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam.» Psal. LXXVII, 49: «Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem.»

Secundo, tamen possunt haec quoque adaptari Sapientiae personali, puta Verbo et Filio Dei. Huic enim appropriatur sapientia et doctrina, sicut Patri appropriatur potentia et creatio, Spiritui Sancto bonitas et sanctificatio hominum. Nam licet Filius in se majestate et dignitate, aeque ac natura et deitate par et coaequalis sit Patri; tamen quod officium legationis, quod hic assumit, ex humana hominum aestimatione videtur Patre esse minor, eique ministrare: mittitur enim hic quasi legatus, ut Patris praecepta exsequatur, eaque hominibus promulget; unde legati personam, quae regis Deique persona minor hominibus videtur, induit. Loquitur ergo anthropopathos, sive humano more: sic enim rex, licet dignior sit republica et regno suo, tamen si ipse a republica mittatur ad Imperatorem, quoad hoc officium missionis et legationis, censetur minor et inferior esse republica, et Episcopus, si a sua Ecclesia mittatur ad Pontificem, ut missus est S. Athanasius, S. Epiphanius, S. Paulinus, et hodie multi mittuntur; licet major et dignior sit Ecclesia; tamen quatenus ab ea mittitur, censetur ea esse minor. Sic quoque Filius Dei, quatenus

a Patre hic mittitur, ejusque fit legatus et doctor hominum, anthropopathos, sive apud homines, et ex hominum more et aestimatione, videtur Patre esse inferior; licet in se plane sit par et aequalis. Inducitur ergo hic Filius ante incarnationem, quasi legatus a Patre proficisci ad Judaeos et Israelitas, posteros Abrahae et Jacobi, ut eos per Mosem doceat legem, fidem et cultum Dei, veramque sapientiam qua fideles, sancti et beati evadant. Ita Lyranus. Missio, inquit, Sapientiae genitae (puta Verbi, sive Filii in mundum) vocatur praeceptum. Porro, quomodo Filius dicatur mitti a Patre, quia ab eo procedit; et Spiritus Sanctus a Patre et Filio, a quibus procedit; Pater vero non dicatur mitti a Filio et Spiritu Sancto, utpote qui a neutro procedat, vide S. Thomam et Scholasticos edisserentes I part. Quaest. XLIII. Aliter Palacius: Non dicit, inquit: «Tunc praecepit mihi,» sed solum: «Tunc praecepit,» id est, praecepit intra se, decrevit, et animo firmavit. Sic et Jansenius.

Rursum et potius id praestitit Filius per incarnationem, quando ex posteris Abrahae, puta ex B. Virgine incarnatus est, eosque verbo et exemplo docuit viam virtutis et salutis. Tunc enim reipsa Filius ex immensa sua dignatione et gratia a semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo,» ut ait Apostolus Philip. II. Nam ipsa divinitas Filii se demisit, et quasi depressit ad imum carnis et humanitatis nostrae, ut ex omni fieret quasi inane et nihil, puta creatura et homo creatus; hoc enim significat τὸ exinanivit. Porro Filius factus homo, qua homo minor fuit Patre, et seipso qua Deus est, uti omnibus clarum est. Sicut ergo Filius ante incarnationem fixit suam sapientae et doctrinae cathedram apud Judaeos, docendo eos per Mosem, Pontifices, Scribas et Pharisaeos; sic et post incarnationem eamdem ipse personaliter apud eos fixit et usurpavit, ore proprio evangelizans et praedicans arcana Patris, et abscondita a constitutione mundi. Et haec omnia significat hic Siracides, imo ipsa Sapientia, quae hic loquitur.

Dicit ergo: «Tunc praecepit,» etc., q. d. Cum tam avide et sollicite populum et sedem, puta haereditatem Domini, in qua requiescerem, quaererem; ecce tibi Deus votis meis obsecundans, populum, locum domumque mihi assignavit in Jacob, id est, in posteritate et populo Israel: hunc enim elegit ipse in haereditatem, id est, in suam possessionem, populum et Ecclesiam, in qua ego tabernaculum meum figere desiderabam et destinabam. Praecepit ergo mihi Creator omnium, dixitque: «In Jacob inhabita.» Igitur: «Qui creavit me, requievit,» id est, requiescere me fecit, «in tabernaculo meo,» id est, mihi a Deo attributo, puta «in Jacob,» id est, in Israel. Hunc sensum exigunt praecedentia et sequentia, ac Graeca, quae habent, κατέπαυσε τὴν σκηνήν μου, id est,

quiescere fecit, fixit, collocavit tabernaculum meum, et per consequens me in eo. Sic Virgilius in Pharmaceutria ait:

Et mutata suos requierunt (id est, quiescere fecerunt, collocarunt), flumina cursus.

Et Plautus in Mostellar.: «Quiesce (id est quiescere fac, seda), tumultum hunc, qui est ante ostium.»

Est hebraismus: Hebraei enim saepe cal usurpant pro hiphil, id est, verbum neutrum pro activo.

Sic Paulus ait Rom. VIII, 26: «Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus;» «postulat,» id est, postulare facit; nec enim Spiritus Sanctus postulare potest gemitibus, quia gemere nequit, ait S. Augustinus.

Unde Tigurina totam hanc sententiam a vers. 11 usque ad vers. 14, ita plane clareque connectit, vertitque, post haec omnia quaesivi quietem, et in alicujus possessione domicilium. Tum Conditor universorum mandata mihi dedit, et Creator meus fixit mihi tabernaculum meum, et ait: In Jacob habita, et inter Israelitas accipe possessionem. Alii ad Graeca pressius clariusque, in Jacob figito tabernaculum, et in Israel haereditatem adito. Graecum enim κατασκήνωσον idem est quod, figito tabernaculum, quod respondet ei quod praecessit: κατέπαυσε τὴν σκηνήν μου, id est requiescere fecit, fixit, locavit, tabernaculum meum. Sic et Syrus, in omnibus his requiem quaesivi mihi, quia in qua haereditate requiescam? Tunc praecepit mihi Dominus universorum, et qui fecit me, et collocavit tabernaculum meum, dixit mihi: In Jacob habita, et stabilire in Israel.

Si quis tamen malit τὸ et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, proprie, ut sonat, accipere; sic exponat et adaptet, q. d. Creator omnium, qui creavit me, quique requievit in tabernaculo meo, praecepit et dixit mihi: «In Jacob inhabita.» Deus enim dicitur habitare in tabernaculo sapientiae, id est, primo, in ipsa sapientia: ipsa enim sibi domus est et tabernaculum. Quo schemate et prosopopoeia significatur sapientiam Deo esse domesticam, familiarem et intimam, adeo ut in ea Deus habitare videatur. Sic Deus dicitur habitare in throno misericordiae et justitiae. Ps. LXXXVIII, 15: «Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.» Psalm. IX, 9: «Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia.» Proverb. cap. XX, 28: «Roboratur clementia thronus ejus.» Proverb. XXV, 5: «Firmabitur justitia thronus ejus.»

Secundo, Deus Pater habitat in Filio, qui est sapientia genita, per περιχώρησιν, id est, circumincessionem divinam, qua una persona est in alia quavis, nimirum Pater est in Filio et Spiritu Sancto; Filius est in Patre et Spiritu Sancto; Sanctus Spiritus est in Patre et Filio, juxta illud Christi: «Non creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est?» Joan. XIV, 10. Et vers. 20: «In illo

Tertio, Deus, praesertim Filius, est in carne et humanitate, quam assumpsit, quasi in tabernaculo suo: in ea enim «inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,» Coloss. II, 9. Humanitas ergo Christi, quae est tabernaculum sapientiae creatae et incarnatae, eadem est tabernaculum Dei, et Filii Dei: in ea enim ipse hypostatice, essentialiter et personaliter inhabitat.

Quarto, tabernaculum sapientiae, id est, verae fidei, religionis, pietatis et sanctitatis, est Ecclesia, in qua quasi in tentorio et templo suo requiescit Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus.

Tropologice, Nazianzenus in Distichis: «Perpetuum tibi sit hoc studium, inquit, ut mentem tuam templum Deo exstruas. Hinc enim assequeris, ut eum pro spirituali statua in intimo cordis habeas. Nosce teipsum, hoc est, unde originem duxeris, et qua dignitate praeditus sis: sic enim facile primarium illud pulchritudinis exemplar consequeris.» Sic et S. Bernardus, in Meditat. cap. 1: «Nihil, ait, tam simile est illi summae Sapientiae, quam mens rationalis, quae per memoriam, intelligentiam et voluntatem in illa Trinitate ineffabili consistit. Consistere autem in illa non potest, nisi ejus meminerit, eamque intelligat ac diligat. Meminerit itaque Dei sui, ad cujus imaginem facta est; eumque intelligat, diligat atque colat, cum quo potest semper esse beata. Beata anima, apud quam Deus requiem invenit, et in cujus tabernaculo requiescit. Beata, quae dicere potest: Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Negare siquidem requiem caeli ei non poterit. Cur ergo nos deserimus, et in his exterioribus Deum quaerimus, qui apud nos est, si nos velimus esse apud eum?»

Mystice, tabernaculum, in quo Deus recondidit summam sapientiam creatam, imo et sapientiam increatam et incarnatam, est B. Virgo, in qua Dei Filius, dum conciperetur, novem mensibus habitavit et requievit. Atque hinc ipsa omnem suam dignitatem accepit; accipit enim maternitatem Dei, quae est dignitas tanta, ut ab hominibus et angelis comprehendi nequeat; sed omnem omnium captum superet. Nam, ut recte docet noster Christophorus a Castro De Deipara, cap. III, Virginem Mariam esse matrem Dei, est excellentia quasi infinita; quia non potest esse mater filii excellentioris, quam Dei, sicut, proportione servata, humanam Christi naturam unitam esse Filio Dei hypostatice, est dignitas infinita: quia uniri non potest excellentiori supposito, quam divino. Hinc B. Petrus Damianus, sermone De Nativitate S. Mariae, dixit «Deum tribus modis esse in creaturis; quarto vero per identitatem in Virgine, quia idem est quod ipsa,» eo modo, quo mater

Ex hoc principio deducitur alterum: ut, quemadmodum ex unione humanitatis Christi cum Verbo, colligimus naturali quadam consecutione, datam esse illi infinitam gratiam capitis, et impeccabilitatem, et omnem rationem merendi et satisfaciendi pro hominibus, tanquam mediatori et redemptori; et omnem scientiam et cognitionem eorum, usque ad cogitationes; denique omnia charismata, tanto uberius et excellentius quam aliis, quanto excellentius nomen capitis haereditavit quam membra, et nomen filii, quam ministri ejus angeli vel homines: sic etiam fateamur quasi naturali quadam consecutione, ex matris dignitate debitam illi immensam quamdam gratiam, qua facta est Dei gratia impeccabilis, advocata, mediatrix et redemptrix omnium hominum; et indita est illi cognitio eorum omnium requisita, et tam copiosa affluentia charismatum et donorum supernaturalium, quanto excellentior est mater servis, et propinquior Verbo quam caeteri, tam angeli quam homines.

Juxta hoc recte Methodius, orat. De Purificatione: «Euge, ait, euge quae debitorem illum habes, qui omnibus mutuatur: Deo enim universi debemus; tibi autem etiam ille debet. Proinde, qui dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut is decretum a se promulgatum observet, et alios excedat, omnem matri et gratiam et honorem impendit.» S. Cyprianus quoque, serm. De Nativitate Christi: «Matri, ait, plenitudo gratiae debebatur.»

Atque hac de causa vocata est Maria, id est, excelsa, sublimis, eminens, a radice רם ram, id est, excelsus fuit; vel Maria, id est, domina, magistra et princeps: מורה more enim est dominus, magister, princeps, a radice מורה iara, id est, docuit, direxit, licet alii Maria idem esse velint quod myrrha vel amaritudo passionis, a radice מרר marar, id est, amarus fuit. Accedit, quod B. Virgo sit mater Dei sine patre, ipsa enim supplevit vicem patris et matris. Quare magis est mater Dei, quam sint matres hominum: hae enim non dant totam substantiam filio, sed partem unam duntaxat; nam alteram, eamque praecipuam, dat pater. Christus ergo totam humanitatem accepit a matre, omniaque sua, qua homo est, debet matri. Quocirca Christus Deus et homo per hanc suam a Virgine conceptionem et nativitatem, factus est B. Virgini debitor, eique quasi matri et patri obligatur, suaque accepta ferre debet magis, quam alii filii debitores sint suis parentibus, iisque suum esse acceptum referre teneantur.

Jacob et Israel, id est, in Ecclesia coetuque fidelium et Christianorum. Hi enim sunt filii Abrahae et Jacobi, non secundum carnem, sed secundum sapientiam, id est, fidem, spiritum et gratiam, uti docet Apostolus Rom. IX, 8.

Tropologice, sapientia et Christus inhabitant in Jacob et Israel, id est, in supplantatore (hoc enim Hebr. significat Jacob) vitiorum et passionum. Unde Jacob repraesentat Sanctos et electos; Esau vero, impios et reprobos, juxta illud Malachiae I, 2, quod citat Apostolus, Rom. IX, 13: «Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Iidem in Israel haereditant, id est, in viro orationi et contemplationi dedito, qui magna fiducia orans dominatur quasi Deo, ab eoque impetrat quidquid vult, uti fecit Jacob luctans cum angelo Deum repraesentante, ideoque vocatus est Israel, id est, «dominans Deo,» aut, ut alii, «vir videns Deum,» Genes. XXXII, 26. Nimirum vere sapientem et sanctum efficient hae duae virtutes, oratio et mortificatio.

Mystice, B. Virgo aeternae Sapientiae mater habitavit in Jacob; quia ex Judaeis nata inter Judaeos habitavit, ibique genuit Christianos: in his ergo quasi electis a Deo, misit primas radices Ecclesiae Christianae. Haec enim caepit in Sion et Sionidis, id est, Judaeis ad Christum conversis, opera B. Virginis et Apostolorum. Rursum B. Virgo electorum est dux, mater, magistra et custos. Unde graves Theologi docent signum praedestinationis et electionis divinae esse cultum et devotionem assiduam erga B. Virginem, juxta illud, quod ei mystice attribuit Ecclesia: «Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino,» Proverb. VIII. Unde Germanus Patriarcha Constantinopolitanus orat. De Deipara: «Sicut, inquit, continua respiratio non solum est signum vitae, sed etiam causa; sic S. Mariae nomen, quod in Dei servorum ore assidue versatur, simul argumentum est quod vere vivant; simul etiam hanc ipsam vitam efficit et conservat, omnemque ei laetitiam et opem ad omnia impertitur.»


14. AB INITIO, ET ANTE SAECULA CREATA SUM.

Laudavit se Sapientia, vers. 5, a sui origine divina, quod, scilicet, a Deo quasi primogenita Dei filia prognata sit: nunc laudat se a sui antiquitate et aeternitate. Quia enim paulo ante dixit se in Jacob habitasse, ne quis putet eam tempore Jacob aut Mosis incepisse, subjicit: «Ab initio, et ante saecula creata sum,» q. d. Ab aeterno, ante omnia saecula et tempora, tum realia, tum imaginaria, creata, id est, producta vel concepta sum. Concipe fingeque animo ante mundum centum annorum millia, milliones annorum, mille myriades myriadum annorum, ante hos, et quosvis alios quos mente concipere potes, exstiti, eosque omnes in infinitum antecessi, quia ab aeterno exstiti, Deoque coaeterna fui. Aeternitas autem omnia tempora realia et imaginaria in infinitum antecedit. Unde Graeca habent, ante saeculum (id est, ante

Quae sane magna est Deiparae dignitas, magna Filii Dei dignatio.

Porro, quod Sapientia ait se creatam, dicens: «Et qui creavit me,» intellige accommode: «creavit,» id est, quomodolibet fecit, ut vertit Syrus. Hebr. enim ברא baru, id est, creavit, amplissimae est significationis. Quare primo, de Sapientia increata et essentiali sic exponas, q. d. Creator omnium creavit me, id est, elicuit me, concepit me, ipsa enim est conceptus mentis divinae, Verbumque Dei essentiale; secundo, de Sapientia personali, puta, de Filio, q. d. «Creator creavit me,» id est, genitor genuit me; tertio, de Sapientia incarnata, puta de Christo homine, ac de sapientia creata, quam Deus Angelis, hominibus caeterisque creaturis communicat proprie, q. d. Creator creavit, id est, ex nihilo produxit me. Vide dicta cap. XIV.


13. ET DIXIT MIHI: IN JACOB INHABITA, ET IN ISRAEL HEREDITARE (haereditatem adito, Israel sit haereditas, portio et possessio tua), ET IN ELECTIS MEIS MITTE RADICES,

q. d. Deus sapientiae populum, locum et domum assignavit posteros Jacobi Patriarchae, qui alio nomine dictus est Israel, puta, Israelitas. Hi enim fuerunt Ecclesia, id est, populus fidelis a Deo electus, ut eum sua sapientia, id est, fide, cultu, religione, prae caeteris gentibus imbueret. In eo ergo dicitur quasi in haereditate sua habitasse, et misisse radices, id est, firmiter radicata fuisse sapientia Dei. Primo, quia illum solum vera puraque Dei cognitione imbuit, juxta illud: «Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus,» Psalm. LXXV, 1. Secundo, quia ei soli dedit legem, ritus et caeremonias, quibus pure coleret Deum, juxta illud: «Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis,» Psalm. CXLVII, 9. Tertio, quia ei dedit Pontifices, Scribas et Pharisaeos, sibi invicem per singulas aetates succedentes, qui hanc Dei cognitionem, legem et cultum apud posteros conservarent et propagarent. Quarto, quia solis Judaeis familiariter oracula et responsa dabat ex propitiatorio; item per urim et tummim, quae erant in Rationali pontificis. Quinto, quia his solis dedit vicissim Prophetas, ac tandem Christum a Prophetis praedictum, qui in Judaea incarnari et habitare voluit, ut eos doceret veram sapientiam. Denique Deus Judaeos tot miraculis et beneficiis, tantaque et tam peculiari providentia continuo prosecutus est, ut proprie eorum videretur esse Deus, pater, custos, tutor, provisor, juxta illud: «Ego sum... Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob,» Exodi cap. III, 16.

ET IN ELECTIS MEIS (id est in Israelitis, quos mihi in populum elegi), MITTE RADICES, — id est radicare, sedemque tuam firma. Aliter Lyranus: Radices, inquit, sunt praecepta Decalogi, et alia caeremonialia et judicialia, quae Deus Hebraeis dedit, ut per eorum observantiam radicarentur in sapientia divina.

Allegorice, Sapientia et Christus habitant in

«Ab initio» ergo, id est ab aeterno: unde sequitur: «Et ante saecula.» Appellat enim Scriptura initium id, quod erat ante tempora; hoc autem erat aeternitas. Unde Proverb. VIII, dicit eadem sapientia de se: «Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret.» Et Michaeas, cap. V: «Egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis.» Ita Gabriel Vasquez, I part., Quaest. XXXIII, disp. 139, cap. 1, in fine.

Igitur hisce verbis Sapientia significat: primo, se esse intemporalem, ideoque increatam et divinam, imo Deum; aeternitas enim separat eam, aeque ac Deum, ab omni re humana et creata. Nam, ut ait Nazianzenus, orat. 5 De Theolog.: «Temporis interstitio a Deo scindimur et dividimur.» Deus enim aeternus est; nos vero subdimur tempori, aeque ac caeterae res creatae. Unde de Jesu Filio Dei ait B. Petrus Damianus lib. II, epist. 5: «Ipse nobis et intemporale tempus, et illocalis est locus.» Secundo, significat Sapientia se vicissitudinis expertem, ac casibus omnibus, quos variatio temporis parit, superiorem, q. d. Temporarias mutationes transcendo, constans sum, et ad omnes casus invicta, perinde ac si cum Deo de aeternitate et immutabilitate certarem.

Nota: Alludit Siracides ad illud Salomonis Proverb. cap. VIII, vers. 22: «Dominus possedit me in initio viarum suarum;» ubi pro in initio Hebr. est רשית rescit, quod Noster accipit pro ברשית berescit, id est, in principio. Septuaginta autem nude acceperunt rescit, pro principio; unde verterunt, dominus creavit me initium vel principium viarum suarum in opera sua. Quare verisimile est Siracidem Seniorem, qui Hebraice hunc librum conscripsit, Salomonem imitatum, in Hebraeo hoc loco scripsisse rescit, id est principium; Siracidem vero Juniorem, qui Seniorem in Graecum transtulit, rescit accepisse pro berescit, id est ab initio, a principio, uti accepit Noster Proverb. VIII. Quare, si cum Septuaginta rescit nude accipias pro arche, id est principio, hoc quoque loco cum eis vertas, principium creata sum; idque primo, q. d. Dominus fecit me principium operum suorum, ut ego Sapientia essem prima, primoque concepta ante omnia Dei opera; secundo, q. d. Deus fecit, ut essem principium et causa omnium operum ipsius: quia per me, quasi ideam, omnia architectatus est; tertio, ἀρχὴ non tantum principium, sed et principatum significat; unde illud Psalm. 109: «Tecum principium,» id est, principatus (Graece enim est נְדָבֹת, Hebr. nedabot, id est, principatus) «in die virtutis tuae:» sic sensus erit, q. d. Ego Sapientia creata sum ut essem principatus Dei, facta sum princeps omnium operum Dei; quarto, ἀρχὴ significat primas et primitias, q. d. Ego Sapientia creata sum ἀρχὴ, id est, ut primitiae operum Dei, ut primas inter opera Dei tenerem,

Mystice, haec omnia facile adaptes B. Virgini, uti fusius ostendam Prov. VIII, 22; interim vide ibidem nostrum Salazar erudite et pie haec pertractantem. Nam B. Virgo ab aeterno praedestinata fuit, ut esset principium operum Dei, puta omnium purarum creaturarum. Secundo, ut esset idea sanctitatis, juxta quam sanctos Angelos, Apostolos, Martyres, Virgines, Confessores, Religiosos efformaret. Cum ergo Deus B. Virginem mente concepit et praedestinavit, hos omnes, adeoque fideles omnes praedestinavit. Tertio, principatum gratiae et gloriae ei decrevit, principatum sanctitatis, aeque ac dominii addixit: destinavit enim eam, ut esset omnium creaturarum princeps, regina et domina. Quarto, Deus eam fecit primitias operum suorum. Solebant Deo offerri primitiae frugum, ut per eas caeterae fruges censerentur Deo oblatae et sanctificatae; ita mundus obtulit Deo B. Virginem, quasi primitias naturae humanae, per quam omnes homines, totaque natura censeretur ei oblata, purificata et sanctificata.

Quocirca pulchre Rupertus in cap. II Cantic., B. Virginem ita de se loquentem inducit: «Priusquam nascerer, Deo praesens aderam; antequam fierem, bene illi cognita fueram. Elegit me ante mundi constitutionem, ut essem sancta et immaculata in conspectu ejus in charitate. Et si deliciae ejus esse cum filiis hominum, quanto magis deliciabatur cum ista ancilla Domini, miraculo cunctorum filiorum hominum?» Haec Rupertus. Qua de causa Damascenus, serm. 1 De Nativitate B. Virg., eam vocat «miraculorum abyssum, miraculorum officinam.»

Anagogice, haec adapta haereditati Jerusalem caelestis, in qua quasi regina regnat et triumphat B. Virgo. Unde haec ei adaptat Ecclesia in festo Assumptionis ejusdem.


ET USQUE AD FUTURUM SAECULUM NON DESINAM,

q. d. Sicut aeterna sum a parte anteriori, ita et a parte posteriori, quia, usque ad saecula, ut habent Graeca, id est per omnia futura saecula, in aeternum persistam. Ita Lyranus. Syrus, ante saecula creata sum, et in secula seculorum non desinet memoria mea.


ET IN HABITATIONE SANCTA CORAM IPSO MINISTRAVI,

q. d. In tabernaculo et templo Judaico in quo habitavi, sacra ministeria per meos ministros levitas et sacerdotes obivi, Deoque vera sacrificia obtuli: hoc enim significat Graecum ἐλειτούργησα: unde Graeca et Syrus sic clare habent, in tabernaculo sancto coram ipso sacrum ministerium obivi. Hinc Sapientia vocatur μύστης, id est sacerdos et mystes, qui arcana Dei servat, eique sanctas sacrificat victimas, uti superius dixi.

Mystice, B. Virgo ministravit Deo in templo, cum in eo fuit praesentata triennis, imo ultro praesentavit seipsam. Unde Ecclesia haec pro Epistola legit in festo Praesentationis ejusdem.

stola legit in festo Præsentationis ejusdem. Ipsa enim ab anno ætatis tertio usque ad 14, quo fuit desponsata Joseph, et, nuntiante Angelo, concepit Christum, continuo Deo ministravit in templo, vacans perpetuis orationibus, meditationibus, piis lectionibus, concionibus, ac operi manuali ad ministeria templi, ut se aptaret et disponeret ad conceptionem Verbi. Vide nostrum Canisium in Mariali et Christophorum a Castro De Vita Deiparæ.


15. ET SIC IN SION FIRMATA SUM, ET IN CIVITATE SANCTIFICATA SIMILITER REQUIEVI, ET IN JERUSALEM POTESTAS MEA.

q. d. Ego Sapientia per meum tabernaculum et templum, quod in monte Sion per Davidem et Salomonem ædificavi, firmiterque collocavi, cum prius per mobile tabernaculum moverer et vagarer per varias Judææ urbes, in Sion firmata firmiterque locata sum. Unde in civitate per templum cultumque meum sanctificata, puta in Sion et Jerusalem firmiter requievi: in arca enim et propitiatorio templi residere et requiescere dicebatur Deus, præsertim quia ex eo loquebatur dabatque oracula. Unde non tantum dignitatem Ecclesiasticam, sed et sæcularem regiamque potestatem in eadem collocavi: David enim regium thronum fixit in Sion et Jerusalem, eumque secuti sunt omnes ejus posteri. Unde Græca, Romæ emendata, habent, in Sion firmata sum, in civitate dilecta (legunt ἡγαπημένη, id est dilecta, cum Complutenses et Noster legant ἡγιασμένη id est sanctificata) similiter quiescere me fecit, et in Jerusalem potestas mea; Tigurina, et in Sion confirmata sum; tum etiam in chara civitate quietem mihi dedit, et Hierosolymis adepta sum potestatem; Syrus, et rursus in Sion steti, in civitate quæ est dilecta illi, sicut ego requievi, et in Jerusalem imperium meum fuit, puta regia sedes regumque thronus.

Mystice, hæc omnia adaptes B. Virgini. Illi ergo verius acclames id, quod Israelitæ acclamarunt victrici Judith ob cæsum Holofernem: «Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri,» Judith, XV, 10.


16. ET RADICAVI IN POPULO HONORIFICATO, ET IN PARTE DEI MEI HÆREDITAS ILLIUS, ET IN PLENITUDINE SANCTORUM DETENTIO MEA.

Quod dixit de loco, nunc dicit de populo, q. d. Sicut in Sion habito, et radicata sum, sic pariter in Sionidis, id est inter Israelitas, habito et radicata sum: hi enim soli cognoscunt coluntque verum Deum. Quare hi soli sunt populus honorificatus, et pars Dei ac hæreditas illius, sive, ut Græca habent, pars Domini hæreditatis illius, id est, pars hæreditaria et hæreditas Domini, puta peculium et sors Domini. Quare to illius, non tam refert populum honorificatum, ut vult Palacius, q. d. Pars Dei est hæreditas populi honorificati; quam Deum, q. d. Pars Dei mei, in qua radicavi, est hæreditas illius, scilicet Dei. Hos denique vocat Israel, et illius plenitudinem Sanctorum, id est plenum totumque fidelium et Sanctorum cœtum, sive Ecclesiam.

«Radicavi» ergo in Israele quasi «in populo honorificato,» et quasi «in parte» et sorte «Dei mei,» quæ pars et sors est «hæreditas illius,» scilicet Dei. Denique, in pleno Sanctorum hujus populi cœtu est «detentio» et habitatio «mea.» Unde Tigurina clare vertit, in illustri populo sum radicata, et in ea quæ Domino cesserit possessione: Syrus, educata fui in populo honorificato, in parte Domini, et in medio hæreditatis Israel. Vox enim radicavi, significat educationem et enutritionem: unde «radix in plantis similis est ori in animalibus,» ait Aristoteles, lib. II De Anima: quia sicut hæc ore sumunt cibum, ita plantæ per radicem sugunt succum ad alimentum.

Quare symbolice, to radicavi in populo honorificato, denotat Sapientiæ genitæ, puta Christi Domini incarnationem, conversationem, passionem, qua totum populum fidelem insolubili amoris debito sibi obstrinxit. De quo pulchre S. Bernardus, serm. De Quadruplici debito: a Christo Jesu, ait, debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro vita tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne et tu perpetuos sustineres. Quid tibi dirum vel durum esse poterit, cum recordatus fueris quia ille in forma Dei in die æternitatis suæ, in splendoribus sanctorum ante Luciferum genitus, splendor et figura substantiæ Dei, venit ad carcerem tuum, ad limum tuum, infixus (ut dicitur) usque ad cubitos in limo profundi? Quid non suave tibi, cum tibi collegeris omnes amaritudines Domini tui, et rememoraveris primum quidem infantilium necessitatum, deinde laborum quos pertulit in prædicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando, insidiarum in colloquendo; postremo periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, flagellorum, irrisionum, subsannationum, exprobrationum, clavorum horumque similium, quæ, in salutem nostri generis, triginta et tribus annis operatus et passus est in medio terræ? O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta mansuetudo, regem gloriæ pro despicatissimo vernaculo, imo vermiculo crucifigi! Quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile?»

Et mox: «Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud sic est sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem, granum ad acervum? Non habeo nisi minuta duo, imo minutissima, corpus et animam; vel potius unum minutum, voluntatem meam; et non dabo illam ad voluntatem illius, qui tantus tantillum tantis beneficiis prævenit, qui toto se totum me comparavit? Alioqui si illam retinuero, qua fronte, quibus oculis, qua mente, qua conscientia vado ad viscera misericordiæ Dei nostri; et audeo hæc dicas a quinque partibus corporis in meum pretium detorquere?»

Allegorice, Sapientia et Christus constanter et perenniter habitant, et habitabunt in æternum, in Ecclesia Christiana, et cœtu Christianorum. Hi enim magis quam Judæi, sunt Sion, id est, specula: quia speculantur Deum hic per fidem, in cœlo speculaturi per gloriam; et Jerusalem, id est visio pacis, quia pace præsenti et æterna fruuntur. Hi quoque sunt populus honorificatus, pars et sors Dei, ac plenitudo plenaque congregatio Sanctorum. Ita Rabanus: «In populo honorificato, inquit, id est in populo Christiano, qui nominis ejus insigni præconio meruit honorari (ut a Christo dicatur Christianus), qui pars ejus et hæreditas dicitur, quia ad sortem ejus, inter omnes nationes mundi, ipse solus pertinet: et in plenitudine Sanctorum detentio ejus, quoniam illi membra sunt corporis ejus: ipse fit omnia in omnibus.» Christianum enim populum honoravit Christus, dum propter eum homo cæteris similis fieri, pro eoque mortem et crucem pati, eumque seipso in Eucharistia pascere dignatus est, ut eum ad cœlum sublimaret, imo ad nobiles Martyrum, Virginum, Doctorum, etc., palmas et coronas eveheret. Unde Palacius legens: «In partes Dei mei hæreditas illius,» sic explicat, q. d. Ego radices amoris egi in populo honorificato, amat enim ille me. Nec frustra tamen: nam ideo in partibus et divitiis Dei hæreditatem habet populus ille qui me amat. Vel clarius: hæreditas populi illius honorati est in partibus et hæreditate Dei. O populum honoratum et fortunatum!

Mystice, B. Virgo recte de se dicit: «In plenitudine Sanctorum detentio mea.» Primo, quia, ut ait S. Bernardus in hæc ipsa Ecclesiastici verba: «Merito in plenitudine Sanctorum detentio ejus, cui nec fides defuit Patriarcharum, nec spiritus Prophetarum, nec zelus Apostolorum, nec constantia Martyrum, nec sobrietas Confessorum, nec castitas Virginum, nec fecunditas conjugatorum, nec puritas Angelorum,» q. d. Omnes dotes et gratias omnium et singulorum Sanctorum in se quasi in mari collectas, a Deo infusas accepit B. Virgo. Unde passim docent Theologi: «Quidquid alicui Sanctorum a Deo fuit indultum, id B. Virgini, utpote matri Dei, non fuisse negatum, imo plenius quam ulli concessum:» cæteris enim per partes, Mariæ autem se totam infudit gratiæ plenitudo, teste Sophronio, serm. De Assumpt., et Chrysologo serm. 143, juxta illud Proverb. cap. XXXI: «Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.» Unde S. Bernardus, serm. 174: «Quod itaque, inquit, vel paucis mortalium constat fuisse collatum, fas certe non est suspicari tantæ Virgini esse negatum, per quam mortalitas emersit ad vitam.» Et S. Thomas, III p., Quæst. XXVII, art. 5 in corp.: «Beata, inquit, virgo Maria propinquissima

Secundo, quia B. Virgo, sicut habuit plenitudinem gratiæ, ita habuit et plenitudinem gloriæ omnium Sanctorum. Ita S. Bernardinus, tom. III, serm. 11, art. 2: «In hac Assumptione Virginis impletum est, inquit, quod II Reg. vi, de David dictum est, quod deduxit arcam Domini, et erant cum David septem chori, scilicet beatorum Spirituum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, qui jam transierunt, Martyrum, Confessorum atque Virginum, ut impleatur in Virgine quod Eccli. xxiv, scriptum est: In plenitudine Sanctorum detentio mea.» Et mox hanc Virginis gloriam figuratam vult III Reg. II, cum Salomon matris thronum ad dextram suam collocavit: «Ubi contemplare, inquit, altissimam matris sublimationem, et immediatissimam conjunctionem, quia positus est thronus matri, et sedit ad dexteram filii.»

Tertio, quia, ut ait S. Bonaventura in Speculo B. Virg. cap. VII: «B. Virgo non solum in plenitudine Sanctorum detinetur, sed etiam in plenitudine Sanctos detinet, ne eorum plenitudo minuatur: detinet nimirum virtutes, ne fugiant; detinet merita, ne pereant; detinet dæmones, ne noceant; detinet filium, ne peccatores percutiat. Ante Mariam non fuit qui sic detinere Dominum auderet, teste Isaia cap. LXIV, 7, qui dixit: Non est qui invocet nomen tuum, et teneat te.» Et infra, ad hoc idem propositum citat S. Anselmum. «Et ideo, inquit, bene sic ait Anselmus: Tibi solum loquor, domina, beneficiis tuis plenum esse mundum, inferna penetrarunt, cœlos superarunt; per plenitudinem enim gratiæ tuæ, quæ in inferno erant, se lætantur liberata; et quæ supra mundum sunt, se gaudent restaurata.»

Quocirca in mystico hoc S. Ecclesiæ corpore, cujus caput est Christus, ipsa collum, quod cæteris membris eminet, et per quod omnis a capite virtus derivatur in membra, appellatur: ut jure optimo Apocal. XII, quemadmodum ait S. Bernardus, sub ejus tanquam mediatricis pedibus luna, quæ nonnunquam, propter susceptum a sole splendorem, Ecclesiam hujus temporis a Christo, Sole justitiæ, suis radiis illustratam significat, constituta legatur. Quod idem animadvertit S. Antoninus, IV part. tit. V, cap. XX, § 2, ubi de Virgine explicat illud Eccli. XXIV: «In Jerusalem potestas mea,» hoc est, in Ecclesia: «Quoniam Ecclesia, inquit, jure sub pedibus est Virginis, quia non tantum sub ejus patrocinio, verum etiam sub ejus est dominatione ac potestate. Ergo, cum sit pars secundum Christum omnium nobilissima, per quam Deus suam providentiam, et in homines misericordiam peculiari ratione exercet, præcipue commemoranda videbatur.»

Quare Petrus Damianus, serm. De Assumpt., Sanctam Sanctarum illam vocat; et Andreas Cretensis, De Dorm. Virg.: «O Sancta, inquit, et Sanctis sanctior, et omnis sanctitatis sanctissime thesaure.» Damascenus, orat. 2 De Dorm.: «Cernere, inquit, mihi videor hanc Sanctis sanctiorem, et sacris sacratiorem, piisque pietate præstantiorem,» etc. S. Bernardus, serm. De Aquæductu, ut probet magnam vim et efficacitatem precum Virginis, citat illud: «Oratio justi penetrat cœlos;» et subdit: «Et quis justus, si non Maria justa, de qua Sol justitiæ ortus est nobis?» S. Bernardinus, tom. III, serm. 11, art. 3, cap. 1: «Sicut, inquit, filius Mariæ est Sanctus Sanctorum; ita constat quod mater, quæ ipsum portavit, est Sancta Sanctarum, in qua erat ille pretiosus thesaurus, tabernaculum Dei, thronus Dei atque thalamus Dei. Ubi ergo est summa plenitudo sanctitatis humanæ et angelicæ, ibi semper Virgo Dei mater prima suæ sanctitatis jecit fundamenta, ibi detinuit gradum, et plantam fixit virgineam.» Denique noster Sebastianus Barradius in Cant. Mosis, lib. III, sect. 8, annot. 16, num. 243: «B. Virginis laus, inquit, plenitudinem, in qua gradum figat, non habet, nisi dicamus, ultra Sanctorum omnium merita concessam illi fuisse ab originali peccato immunitatem. In hac assertione sita est Sanctorum plenitudo, in qua detinetur: In plenitudine Sanctorum detentio mea.»


QUARTA PARS CAPITIS, QUA SAPIENTIA SE COMPARAT CEDRO, ALIISQUE ARBORIBUS.

Nota: Sapientia hucusque se dilaudavit a dotibus intrinsecis, nunc se dilaudat ab extrinsecis analogiis et comparationibus. Ut enim sui pulchritudinem, præstantiam, utilitatem ostendat, comparat se arboribus, aromatibus, fluminibus quæ cæteris antecellunt; iisque sacris, ut significet se sacram esse, adeoque esse ipsam sanctitatem increatam, quæ homines ad sanctitatem creatam erudit, dirigit et deducit. Quocirca Isidorus, lib. IV, epist. 228: «Salomon, ait, Sapientiam quasi personam repræsentans, cum non inveniret quo pacto per unum aliquod exemplum, aut unam plantam, ipsius pulchritudinem, sublimitatem et suavitatem exhiberet, vagatus per omnia gignentia, et ab unoquoque colligens id quod maxime conveniens et decorum erat, ad eam repræsentandam, ita eam hominibus adumbravit, ut ab hac quidem planta pulchritudinem, ab alia sublimitatem, ab alia odoris suavitatem ac fragrantiam mutuatus, occasionem præberet aliquid cogitandi quod Sapientia dignum est.»

Igitur primo, primis versibus comparat se quatuor arboribus præstantibus æque ac sacris, puta cedro, cupresso, palmæ et oleæ. Sacris dico, quia ex his fabricatum est templum, ejusque vasa, ut patet III Reg. v, 6; Cant. I, 16; III Reg. vi, 18, 29, 32. Unde et ex his compacta dicitur crux Christi, ut inferius ostendam, quam proinde hic ænigmatice adumbrat Siracides.

Secundo, vers. 21, comparat Sapientia seipsam quatuor aromatibus sacris, puta galbano, myrrhæ, stactæ et thuri, ex quibus fiebat thymiama sacrum, quod quotidie tam mane quam vespere adolebatur Deo in altari thymiamatis, quodque repræsentabat ardorem devotionis et charitatis, quo se Christus Deo in cruce obtulit, quasi incensum et thymiama in odorem suavitatis.

Tertio, vers. 35, comparat se quatuor fluminibus quasi sacris, puta Euphrati, Tigri, Phison et Geon; sacris dico, tum quia hi quatuor fluvii sunt vicini Terræ Sanctæ, puta Palæstinæ, ejusque sunt limites et termini; unde et crebro nominantur in sacra Scriptura; tum quia hi erant quatuor fluvii Paradisi, qui erat locus innocentiæ et sanctitatis, in quo scilicet vixit Adam quamdiu mansit sanctus; sed dum peccavit, illico eo expulsus est: quia hic locus a Deo destinatus erat innocentiæ, innocentibus et sanctis; erat enim ipse symbolum et inchoatio Paradisi et felicitatis cœlestis. Sapientia ergo hoc versu et sequentibus, ut sui elegantiam dotesque et virtutes miras declaret, doceatque se perfectissime habere omnes perfectiones rerum perfectissimarum, comparat se arboribus pulcherrimis, præstantissimis et pretiosissimis, quæ in Israele, puta in Judæa, et præsertim in monte Libano Judææ vicino, eminebant. Nam, ut ait S. Hieronymus in cap. XIV Osee: «Arbores Libani quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt;

Quia igitur arbores Judææ et Libani cæteris præstant, hinc iis se comparat Sapientia, ac præsertim cedro, cupresso, palmæ, platano, oleæ et rosæ, quæ ibidem excellunt et eminent. Cedro convenit immortalitas, inquit Palacius, cupresso rectitudo, palmæ victoria, platano jucunditas umbræ, olivæ pretium olei, rosæ odoris gratia. Hæc igitur universa sibi adscripsit Sapientia, scilicet quod, cum sit rerum omnium celsissima, sibi convenit melior immortalitas quam cedro, melior rectitudo quam cupresso, melior vincendi potestas quam palmæ, melior umbra (id est protectio, favor et auxilium) quam platano, odor jucundior quam rosæ, majus misericordiæ suæ pretium quam olivæ. Et quia Christus quod habet dat, ideo immortalitatem dat suis, rectitudinem justis, victoriam pugnantibus, afflictis sole tentationum, umbram suæ protectionis, devotis æternitatis odorem (nam dictum est: «In odorem unguentorum tuorum curremus»); demum omnibus suæ misericordiæ oleum largitur; ideo enim christus, id est unctus, dicitur, scilicet oleo exsultationis præ consortibus suis.


17. QUASI CEDRUS EXALTATA SUM IN LIBANO.

Tigurina, instar cedri in Libano excrevi; Syrus, nutrita fui. Itaque hi, to in Libano, referunt ad to quasi cedrus: potest et referri ad to exaltata sum, q. d. Ego Sapientia exaltata sum in Libano, id est in Jerusalem et templo, quod constructum erat e lignis Libani (ideoque vocatur Libanus, Ezech. XVII, 3) sicut cedrus exaltatur inter arbores Libani. Ante omnia Sapientia comparat se cedro, quia cedrus inter arbores eminet: primo altitudine, quæ tanta est, ut Plinius, lib. XVI, cap. XL, dicat: «In Cypro traditur ad undecimremem Demetrii succisa (cedrus) centum triginta pedum, crassitudinis vero ad trium hominum complexum.» Adde, cedrus amat montes; pari modo altissima est Sapientia, quia ad cœlos et Deum pertingit; docet enim cœlestem et divinam doctrinam, quæ homines faciat Angelos et deos quosdam terrestres, imo eos ad cœlum evehat, ibique faciat reges et hæredes regni Dei. Porro ita exaltata est in Libano, id est in Judæa, et Ecclesia populoque Dei: hic enim est Libanus, id est albus puritate, et odoratus sanctitate famaque virtutum.

Secundo, rectitudine: cedrus enim enodis et rectissima est. Rectissima pariter est Sapientia; quia nihil dat favori, gratiæ, timori, respectui humano; sed rectissime ad æternam veritatem, legem, voluntatem Dei, quæ omnis rectitudinis forma, se adaptat et conformat.

Tertio, soliditate; cedrus enim solidissima et quasi ossea; sic et Sapientia solida est, quia docet sequi rationes stabiles et æternas, non temporales et caducas. Insuper, cedrus folia non abjicit, sed perpetua coma viret, medulla rubet et odorata est; ita viret jugiter, et suavissime fragrat sapientia; corque sapientis et sancti, quia sanguine Christi respersum, rubet et ardet.

Quarto, incorruptione; cedrus enim cariem, tineam et vetustatem non sentit; imo res aliæ, perunctæ oleo cedrino, cariem aut tineam non sentiunt, ait Plinius. Idem, lib. XXIV, cap. V: «Defuncta, ait, corpora incorrupta ævis servat, viventia corrumpit: mira differentia, cum vitam auferat spirantibus, defunctis pro vita sit.»

Quinto, duratione; cedrus enim diutissime durat; unde æterna indigitatur: hinc et digna cedro vocantur, quæ æternitatem merentur. Audi Plinium, lib. XIII, cap. V: «Materiæ ipsi æternitas. Itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. Cedrinus est Romæ in delubro Apollo Sosianus.» Et lib. XVI, cap. XLI: «Memorabile, ait, est Uticæ templum Apollinis, ubi Numidicarum cedrorum trabes durant a prima urbis ejus origine, annis 1188.» Additque tectum templi Dianæ Ephesiæ fuisse e trabibus cedrinis. Porro Salomon non tantum suum palatium, sed et templum, quod fuit orbis miraculum, ædificavit ex lignis cedrinis, III Regum, cap. VII, 2, et seq., et cap. IX, 11. Æterna pariter est Sapientia, suique studiosos æternat, imo donat gloria et regno æterno.

Sexto, fructu. «Fructum ferunt (cedri, ait Plinius, lib. XIII, cap. V) myrti magnitudine, dulci sapore. Et majoris cedri duo genera: quæ floret, fructum non fert; fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus.» Vidi Romæ fructum cedri: nux erat ingens instar nucis pineæ. Fructus pariter sapientiæ et disciplinæ, licet initio amarus et asper videatur, mox tamen dulcescit, ac tandem dulcissimus evadit: «Omnis disciplina, ait Apostolus Hebr. XII, 11, in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.»

Septimo, odore; odorata enim est cedrus, ideoque incorrupta et æterna. Hinc cedrus suo odore fugat et occidit serpentes, eaque de causa in domibus et villis accendi solebat: ita Rabanus, qui id probat ex illo Virgilii, III Georg.: Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Ubi Servius: «Chelydri, inquit, sunt serpentes, ita dicti, quasi chersydri, quia in aquis et terris morantur. Nam χέρσον dicimus terram, ὕδωρ autem aquam.» Sic et Plinius, lib. XXIV, cap. V: «Cedri

Septimo, odore; odorata enim est cedrus, ideoque incorrupta et æterna. Hinc cedrus suo odore fugat et occidit serpentes, eaque de causa in domibus et villis accendi solebat: ita Rabanus, qui id probat ex illo Virgilii, III Georg.: Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Ubi Servius: «Chelydri, inquit, sunt serpentes, ita dicti, quasi chersydri, quia in aquis et terris morantur. Nam χέρσον dicimus terram, ὕδωρ autem aquam.» Sic et Plinius, lib. XXIV, cap. V: «Cedri

Septimo, odore; odorata enim est cedrus, ideoque incorrupta et æterna. Hinc cedrus suo odore fugat et occidit serpentes, eaque de causa in domibus et villis accendi solebat: ita Rabanus, qui id probat ex illo Virgilii, III Georg.: Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Ubi Servius: «Chelydri, inquit, sunt serpentes, ita dicti, quasi chersydri, quia in aquis et terris morantur. Nam χέρσον dicimus terram, ὕδωρ autem aquam.» Sic et Plinius, lib. XXIV, cap. V: «Cedri

Octavo, medicina et vi medicandi; cedrus enim resinam habet laudatissimam, quæ variis morborum generibus medetur. «Cedrus magnam, ait Plinius, lib. XXIV, cap. V, dat picem, quæ cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam.» Et inferius: «Cedrides, hoc est fructus cedri, tussim sanant, urinam cient, alvum sistunt, utiles ruptis, convulsis, spasticis, stranguriæ, vulvis admoti.» Pari modo sapientia omnibus animi ægritudinibus medetur, easque vel sanat vel lenit.

Tropologice et mystice, Sapientia omnes has suas dotes sapientibus sui studiosis, puta beatæ Virgini, et Sanctis, præsertim doctoribus, communicat. Hos enim facit primo, altos et excelsos, ut cum Paulo dicant: «Nostra conversatio in cœlis est,» Philipp. III, 20; secundo, justos et rectos, ut a linea justitiæ et honestatis, nullius metu aut gratia, vel ad punctum deflectant; tertio solidos, ut nulla adversitate frangantur; quarto, incorruptos, ut nulla voluptate, adulatione, blanditiis enerventur; quinto, æternos, et «æternitatis satores, incorruptionem omnibus, quibus eorum sermo aspersus fuerit, conferentes, qui verbum vitæ in æternitatis cibum alendæ Christi familiæ dispensant,» ait S. Hilarius canon. 27 in Matth.; sexto, dulces in sermone et consolatione, juxta illud cap. XX, vers. 13: «Sapiens in verbis seipsum amabilem facit;» septimo, odoratos, ob virtutis et sapientiæ famam; octavo, medicos, quia erroribus, passionibus et vitiis hominum medentur, tartareos serpentes expellunt, et a peccati putredine se invocantes tuentur. Audi Rabanum: «Sapientiæ doctores, inquit, virtute verbi cœlestis, solent venenata hæreticorum dogmata repellere, eosque a simplicium seductione fugare. Hoc quoque, quod ejus resina, quæ cedria dicitur, in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant: quis non videat quantum eisdem prædicatoribus sanctis conveniat: quorum sensu spiritali Scriptura sancta confecta est, quæ nulla hæreticorum astutia corrumpi, nulla potest sæculi labentis ætate consumi: adeo ut donec transeat cœlum et terra, iota unum aut unus apex non prætereat a lege, donec omnia fiant: quod cum dixerit Dominus de lege, quanto magis de Evangelio intelligendum relinquit?»

Ita S. Ildephonsus, serm. De Assumptione, loquens de Deipara: «Hæc est, inquit, quæ, ut cedrus Libani, quotidie in terris multiplicabitur, dilatabiturque ramis, et in cœlo radicibus, ut crescat amplius, solidatur.»


ET QUASI CYPRESSUS IN MONTE SION.

Græca, in monte Hermon. «Sion» ergo est Hermon. Duplex enim fuit mons Sion: unus in Jerusalem; hic scribitur Hebraice in initio per litteram tsade; alter, qui alio nomine dictus est Hermon; hic scribitur per schin; id patet Deuter. IV, 48: «Usque ad montem Sion, inquit, qui est Hermon;» et Psalm. CXXXII: «Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion,» quasi Sion fuerit pars inferior Hermonis; et Deuter. cap. III, vers. 8: «Usque ad montem Hermon, quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir.» Unde Syrus hoc loco vertit, et sicut arbor olei in Sanir monte nivis. Audi Adrichomium in Theatro Terræ sanctæ, p. 89: «Hermon mons qui ab Hebræis Chermon, a S. Hieronymo Aermon, ab Amorrhæis Sanir et Sinir, a Sidoniis Sarion et Sirion, a Phœnicibus Sanior, in Deuteronomio etiam Sion, alias Seon vocatur, Straboni Irachon, aliis Irachonus, Ptolemæo Alsadamus appellari videtur, situs est ultra Jordanem e regione civitatis Paneadis, etc. Mons iste excelsæ altitudinis est, ideoque perpetuo in eo inveniuntur nives, quas S. Hieronymus in Locis Hebr. in Aermon suo ævo Tyrum ob delicias deferri solitas scribit, ut nempe æstatis tempore æstiva pocula temperarent.»

Sapientia hic comparat se cupresso, qui et cypressus et cyparissus dicitur: primo, pulchritudine; cupressus enim est arbor pulcherrime comata; ejus enim coma rotunda in conum altissime assurgit; unde vocatur conifera. Qua de causa Romæ, et per totam Italiam, cypressi sunt decus et pulchritudo hortorum et vinearum. Ita pulcherrima est Sapientia, et altissime sublimata in Sion, id est in Ecclesia et populo Dei, quæ conum, id est aciem et intentionem mentis, in altum, id est in cœlum ad Deum, dirigit. Rursum, cupressus pro foliis frondes habet capillatas, æque ac pinus, easque densas, et in modum comæ in conum assurgentes, quæ magnam ei elegantiam conciliant; ita Sapientia non latis verborum foliis quasi phylacteriis luxuriat, sed stricta et quasi capillata rerum copia auditorem instruit, ac in omnibus sapientem efficit.

Secundo, utilitate; nam ex cupresso fiebant perticæ et asseres pretiosi, de quibus Plinius, lib. XVI, cap. XXXIII: «Utraque (cupressus scilicet, mas et femina) immittitur in perticas asseresque amputatione ramorum, qui decimo tertio anno denariis singulis veneunt. Quæstuosissima in satus ratione sylva; vulgoque dotem filiarum antiqui plantaria appellabant.» Pari modo quid utilius, quid quæstuosius sapientia? Vide ejus opes et lucra descripta Sap. VII, vers. 8 et seq.; Prov. VIII, 15; Job. XXVIII, vers. 15 et seq.

Tertio, duratione; nam cupressus semper viret,

Quarto, vi medica. Plinius, lib. XXIV, cap. V: «Cupressi, ait, folia trita serpentium ictibus imponuntur, et capiti, cum polenta, si a sole doleat; item ramici, qua de causa et bibuntur. Eadem trita, etc., pedum ac nervorum dolores sedant. Pilulæ adversus serpentium ictus bibuntur.» Sic sapientia omnibus animæ corporisque morbis medetur.

Quinto, cupressus succisa non recrescit. Quocirca priscis erat symbolum mortis et funeris, indeque vocatur feralis; unde Horatius ait arborem nullam sequi homines ad inferos nisi cupressum. Hinc Gentiles eam Diti deo inferorum dicarunt. Quocirca Suetonius in Vespasiano, cap. V, hoc ei omen præsagum imperii obtigisse narrat: «Arbor, inquit, cupressus in agro avito sine ulla vi tempestatis evulsa radicitus atque prostrata, insequenti die viridior ac firmior resurrexit.» «Hoc enim, inquit Tacitus, præsagium fuit grande prosperumque assensu aruspicum, et summa claritas juveni admodum Vespasiano promissa.» Ex adverso Severus Imperator, teste Pierio, Hieroglyph. 52, cap. V, mortis indicium accepit, cum Æthiops quidam cum corona e cupresso facta illi obviam factus, edixit: «Totum fuisti, totum vicisti: jam Deus esto victor.» Paucis vero post diebus Severus vita functus est. Ita Sapientia docet hominem memorem esse mortis, ac post mortem non esse reditum ad vitam, sed transitum in æternitatem. Quare illud assidue singulis inclamat: «Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis,» Eccli. VII, 40, quo fit ut sapientes et Sancti ex hac mortalitatis palæstra sine laurea abeant, sed ipsa eis cupressus in lauream abeat, id est dignissimam corona vitam mors honestissima et sanctissima claudendo coronet.

Sexto, deorum simulacra et heroum sarcophagi fiebant e cupresso, ob ejus perpetuitatem et suaveolentiam. Ita Junonis reginæ simulacrum factum erat e cupresso, teste Plinio, lib. XII, cap. VII. Rursum Thucydides, lib. II, refert Spartanos qui in bello Peloponnesiaco pro patria occubuerant, quasi heroes in arca cupressina esse repositos. Ita Sapientia divina est, imo ipse Deus, Deique Filius, qui suos asseclas fortes efficit athletas et heroes cœlestes. Hinc et crux Christi dicitur compacta fuisse ex cupresso, cedro, palma, olea. Unde carmen: Ligna crucis palma, cedrus, cupressus, oliva: Quod citat Glossa in Clement. 1 De summa Trinitate. Et: «Corpus tenet alta cupressus.» Et: «Pars est oliva suprema.» Vide nostrum Gretserum, lib. I De Cruce, cap. V, ex S. Chrysostomo. In cruce enim Christus quasi cedrus exaltatus fuit, quasi cupressus comata pulchruit, quasi oliva gratiæ oleum fudit, quasi palma victor de morte triumphavit.

Ligna crucis palma, cedrus, cupressus, oliva.

Sexto, deorum simulacra et heroum sarcophagi fiebant e cupresso, ob ejus perpetuitatem et suaveolentiam. Ita Junonis reginæ simulacrum factum erat e cupresso, teste Plinio, lib. XII, cap. VII. Rursum Thucydides, lib. II, refert Spartanos qui in bello Peloponnesiaco pro patria occubuerant, quasi heroes in arca cupressina esse repositos. Ita Sapientia divina est, imo ipse Deus, Deique Filius, qui suos asseclas fortes efficit athletas et heroes cœlestes. Hinc et crux Christi dicitur compacta fuisse ex cupresso, cedro, palma, olea. Unde carmen: Ligna crucis palma, cedrus, cupressus, oliva: Quod citat Glossa in Clement. 1 De summa Trinitate. Et: «Corpus tenet alta cupressus.» Et: «Pars est oliva suprema.» Vide nostrum Gretserum, lib. I De Cruce, cap. V, ex S. Chrysostomo. In cruce enim Christus quasi cedrus exaltatus fuit, quasi cupressus comata pulchruit, quasi oliva gratiæ oleum fudit, quasi palma victor de morte triumphavit.

Septimo, cupressus amara fugat blattas et tineas; ita Sapientia severa est, fugitque et fugat adulatores, quos recte Seneca non arrisores, sed arrosores nuncupandos esse censet. Audi Catonem Severum (cupressum severe pingentem) apud Plinium lib. XVI, cap. XXXIII. Cupressus «natu morosa, fructu supervacua, baccis torva, folio amara, odore violenta, ac ne umbra quidem gratiosa, materia rara, ut pene fruticosi generis, Diti sacra, et ideo funebri signo ad domos posita.»


18. QUASI PALMA EXALTATA SUM IN CADES.

Judæa abundat palmis et palmetis: unde Vespasianus de ea victa triumphans, nummum excudit, in quo Judæa capta sedens, mærensque, et manus complodens; ipse vero astans juxta palmam, pingebatur. Hinc et Palmyra urbs a Salomone ædificata in tribu Manasse, Hebraice dicta est Thamar, id est, palma; unde Palmyra, teste S. Hieronymo in cap. XLVII et XLVIII Ezechielis. Sic et alia Judææ urbs, scilicet Engaddi, a copia palmarum prius dicta est Asasonthamar, id est urbs palmarum, eo quod floreret palmis et balsamo, quod olim fere juxta eam duntaxat, ac vix in alio Judææ vel orbis totius loco, reperiebatur.

In deserto tamen Sin, quod alio nomine dictum est Cades, excellebant palmeta et palmæ, atque in eo palma una cæteris insignior et celebrior fuit, quæ nomen loco dedit, ut vocaretur Palma Cades, uti hic vocat Siracides. Testis est Adrichomius in Theatro Terræ sanctæ, p. 118, et in tabula chorographica ei annexa.

Porro S. Isidorus, lib. XVII Origin. cap. VII: «Palma, inquit, dicta, quia manus (palmæ) victricis ornatus est; vel, quia appansis est ramis, in modum palmæ hominis. Est enim arbor insigne victoriæ, proceroque ac decoro virgulto, diuturnis frondibus vestita, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Græci phœnicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiæ (phœnices) quæ diu vivere perhibetur.»

Pro Cades Græca, Complutenses habent in Gaddi, vel Engaddi: quia Engaddi situm est juxta Cades, ibique abundant palmæ et balsamum, uti paulo ante dixi ex Adrichomio: sed verius est, corrupte in Græcis legi Gaddi pro Cades; unde Græca variant. Nam ea quæ Romæ sunt emendata pro

Et qui longa dedit terris cognomina phœnix.

Porro, palma excellit robore, coma, duratione, nisu in superna, æqualitate, fructu: unde anachoretæ longævi vivebant dactylis, qui sunt fructus palmæ, et etiamnum Afri nonnulli non nisi dactylis vivunt: dactyli enim uti gustu sunt suaves, ita usu sunt sani et salubres. Talis est et Sapientia, scilicet robusta, comata, æterna, sursum vergens, ac contra omnia adversa in cœlum enitens et eluctans, justa, frugifera.

Quocirca mystice palma (æque ac phœnix, feminarum enim, imo et virorum, quin et Angelorum phœnix fuit B. Virgo) repræsentat B. Virginem, Ecclesiam et Sanctos, uti per multas analogias et parallela ostendit Auctor anonymus Hieroglyph. lib. III, p. 89. Primo, Judæa, inquit, inclyta est palmis, teste Plinio, lib. XIII, cap. IV. Sic Ecclesia catholica amœnissimum Jesu Christi palmetum est, quod passim in orbe terrarum plantatum est illius manu.

Secundo, palma Hebræis Thamar, Græcis φοῖνιξ, salsum solum diligit: ergo ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed paulo longius amandando, ut ex Theophrasto annotavit Ruellius De Natura stirpium, lib. I, cap. CVIII. Homo autem justus sapientiæ sale respersus dictis et factis id profitetur, eo quod sibi hæc dicta voluit: nam «omnis homo igne salietur, et omnis oblatio sale salietur. Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo condietis? Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos mutuo,» Marci IX, 49, 50; item Coloss. IV, 6: «Sermo vester cum gratia sit sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.»

Tertio, a fimo palmam magnopere abhorrere quidam perhibent. Spiritualis palma pari modo, videlicet sancta Ecclesia, peccatorum sordibus, ceu teterrimo fimo, gravissime offenditur. Novit enim sibi præceptum: «Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei,» II Corinth. VII, 1. Item Apocal. XXII, 11: «Qui nocet, noceat adhuc: et qui sordidus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.»

Quarto, comam palma habet in cacumine circumtensam, ramos in digitorum morem protensos, ac ejus fructus, quod digitis similes sint, palmulæ seu dactyli dicuntur. Homo justus puras supplicesque palmas ad Deum tendens, preces per fidem concipit, et in spiritu ac veritate Deum Patrem adorat, non ignarus sententiæ distichi Gregorii Nazianzeni: Non opus est manuum melius, quam tendere cœlo Castas, et toto jungere corde preces, puta, eas legibus divinis præstandis prompte et dextre adhibere.

Non opus est manuum melius, quam tendere cœlo Castas, et toto jungere corde preces,

puta, eas legibus divinis præstandis prompte et dextre adhibere.

Quinto, ex urbano genere (ait Ruellius, veterum physiologorum sententias repetens) perpetua fronde pubent olea, palma, laurus, myrtus, etc. Idem et de justis hominibus, qui constanti honore virent, dicitur, ut testantur hæc dicta: «Ego autem, sicut oliva fructifera (S. Hieronymus, virens: hoc enim significat Hebr. raanan) in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi,» Psalm. LI, 10.

Sexto, palma gaudet riguis, totoque anno bibere cum amet, anno sitienti squalidoque, lætior est. Justus pariter gaudet ea rigatione de qua dicitur: «Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit,» I Cor. III, 6, et Isaiæ LVIII, 11: «Requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquæ.» Alii vertunt, deducet te Dominus semper, et saturabit in siccitatibus animam tuam, ossaque tua impinguabit: et eris velut hortus irriguus, ac veluti scaturigo aquarum, cujus aquæ non deficiunt. Idem in medio afflictionum æstu spe gaudet, et gloriatur in oppressionibus, Rom. V, 3, ac cum Apostolo II Corinth. IV, 8, ait: «In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus.»

Septimo, folia et fructuum germina propemodum cacumine gestat palma, cum vis tota genitalis in ejus vertice resideat: quare decacuminata moritur, nec (tanquam esset adusta) germinat. Pius pariter in Christo Jesu, capite suo, summum decus obtinet, et fructus bonorum operum profert: sine Christo nihil potest facere, Joan. XV, 2. Bene autem habet, quod unum cum Christo Jesu factus, nunquam (nisi velit) ab eodem sejungi potest, Rom. VIII, vers. 38 et 39.

Octavo, Aristotele et Theophrasto attestantibus, palma victoriæ symbolum est, nec cedit oneri, quamlibet ingenti, nec inflectitur, sed contra pondus resurgit: quin et folia palmæ dura et acuta sunt instar gladii: quare ipsa quot foliis, tot gladiis armatur: ideoque fere in coronariis certaminibus aliud præmium quam palma non

"As the palm grows green pressed under a great weight, So hearts dedicated to God flourish under the cross."

Nono, palmæ translatu gaudent; quamquam in Græcia, loci mutatione sterilescant. Justi itidem lætantur se translatos esse ex morte ad vitam, I Joan. III, 14; nunquam usquam gentium sunt infrugiféri: quia Christi consortes facti a Spiritu ejus reguntur, et ad omne opus bonum instructi sunt.

Decimo: «Palma, ait Plinius, est solis amantissima.» Ita ipse lib. XVII, cap. XLIV, lib. XIII, cap. IV, asserit «nullam palmam esse frugiferam, nisi in terra et solo fervido:» hinc semper sitit, magisque gaudet aquis scaturientibus quam pluviis, ait Theophrastus, lib. II De Plantis, cap. IV. Et Palladius, scribens rem rusticam in octobri, tract. 12: «Palma, inquit, circumfodiatur assidue, ut irrigatione continua æstatis vincat ardores.» Sic et justus est amantissimus Solis justitiæ, puta Christi; hinc perpetuo vivas ejus sitit aquas gratiæ salientes in vitam æternam, Joan. IV, 14.

Undecimo, palma in sublime assurgit, sed dactylos in humum inclinat. Sic B. Virgo in cœlo meritorum verticem ad solium Deitatis erexit, ait S. Gregorius; eadem tamen fructus suæ clementiæ in terram inclinat, dum velut mater invocantibus se, opitulatur et succurrit. Id significavit Spiritus Sanctus, Cantic. VII, sponsam, quæ typus fuit B. Virginis, dilaudans: «Quam pulchra es, inquit, et decora, charissima in deliciis! Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.» Theodoretus legit: Quam decora, et quam jucunda est charitas, in deliciis tuis! Explicat vero hanc pulchritudinem, has delicias charitatis, in hunc modum: «Cum enim excelsa sis adeo, ut cœli fastigium attingas, attamen submittis te infirmis, quibus ubera præbes doctrinæ tuæ. Palma enim fructus pendentes deorsum habet.» Egregium sane charitatis symbolum palma, in sublime assurgens, deorsum tamen dactylis pendentibus onusta; ut quæ Deum intime complectitur, ad utilitatem tamen proximorum sese demittit. Id fecit et facit præ omnibus Sanctis B. Virgo: quia præ omnibus Angelis et hominibus charitate excellit et flagrat.

Hanc parabolam, sive apologum, simili palmæ, olivæ, lauri, mali aurei et ficus apologo, pulchris ex Ethica gnomis, velut corona rosis, intertexto repræsentat Cyrillus lib. Apol. moral. cap. ult.: «Inter laurum, inquit, olivam, malum aureum, atque palmam ficus exorta, cum succedente hieme, illis solida viriditate vigentibus, suis ipsa foliis velut arida nudaretur, non minus mox confusa quam livida, vicinis tetro vultu querulam proposuit quæstionem: Ut quid semper viridia folia retinetis, et transacto fructu fronde inutiles jam fovetis? Num forte umbratilis apparentia complacet? et spreta substantia cortex mulcet? At illæ pruritum invidentiae sentientes, spinam verbi, risu patientiæ confregerunt. Tantum igitur ad virtutem loquentibus illis, prima respondit laurus: Ego quippe naturali complexione concalui, et idcirco frigiditate repulsa, in me folium semper vivit. Tunc oliva subjunxit: Nimirum in me humor pinguedinis supercrescit, quo exundans radix, suas in perpetuum frondes nutrit. Mox malum aureum aiebat: Solidior substantia me componit; unde in me constans viriditas nunquam perit. Sic et palma tandem addidit: In me folium nunquam exaruit, quoniam moderatum illud germinavi. Denique laurus vice omnium eloquens dixit: Non audistis quare sapiens nunquam ponat clari nominis venustatem? Nimirum quia claritate prudentiæ, pinguedine justitiæ, soliditate constantiæ, puritate modestiæ, semper viget. Seipsum enim dirigit per prudentiam, nullum lædit per justitiam, in adversis non deficit per constantiam, et in prosperis non mollescit per temperantiam. Igitur his virtutum quatuor anchoris in portu sapientiæ ratem figit. Quamobrem nunquam eum mundialis fluctus tempestatis eludit. Quo dicto quieverunt.»


ET QUASI PLANTATIO ROSÆ IN JERICHO.

Græce φυτά, id est plantæ rosarum, ut vertit Tigurina; alii, stirpes rosarum. Rosa est regina florum et veris purpura; candidat enim ut adamas, rubet ut pyropus. Ad hæc odoris est suavissimi, et in cibis ac medicinis sana æque ac sapida, tam sapore quam vigore cæteris floribus antecellit: unde ex rosis distillatur aqua rosacea, quæ aciem oculorum clarificat et dolores mitigat. Quocirca rosa scarabæum e stercore cui incubat sordentem et fætentem, odore suo necat. Hinc et rosa Græce dicitur ῥόδον a ῥεῖν, id est fluere, quod odoris redundantia diffluat, ait Plutarchus. Talis est et sapientia, nimirum purissima, odoratissima et sapidissima. Porro Eucherius in Form. allegor. ait rosas esse hieroglyphicum martyrii, Martyresque coronari rosis, ob ruborem sanguinis pro Christo effusi. Rursum, rosa symbolum et corona est virginitatis et virginum, uti dixi Actor. XII, 13.

Audi rosæ encomia e Josepho Stephano in Defensione Rosarii B. Virginis cap. III. Rosa apud veteres lætitiæ et pulchritudinis est signum, cum inter flores omnes sola purpureo conspicua colore resplendeat, et toto rubentium rutilantiumque foliorum orbe pandatur. Sappho (apud Achillem Tacium) eam florum reginam, terræ ornamentum, plantarum decus, oculum florum, prati ruborem, pulchritudinem coruscantem, terræ risum appellavit. Rosa vero Musas coronari solitas eadem Sappho cecinit, ut lib. II Pædagogi, cap. VIII, Clemens Alexandrinus est auctor. Anacreon vetus poeta, qui in rosæ encomiis

Rosam primitus spinis caruisse S. Basilius tradit, postea vero pulchritudini floris additos esse aculeos, ut quod ex voluptate oblectamentum perceperimus, propinquo inde dolore exulcerati, qui ex delicti recordatione emergit, statim amittamus. Cujus rei monumentum spinas tribunosque tellus ipsa nobis passim ostendat. Insuper, sicut spina rosam tuetur, sic mortificatio castitatem conservat. Qua de causa S. Benedictus, sentiens tentationem carnis, in spinis se volutavit, illoque dolore noxiam voluptatem exstinxit. Dumetum hoc spinarum visitans S. Franciscus, anno Domini 1222, spinasque exosculans, eisque signum crucis imprimens, miraculo dumetum in rosetum pulcherrimarum rosarum ferax convertit, quae etiamnum perdurant, multisque aegris sanitatem attulerunt; de quo acute Poeta:

Virgineum sepit florem Benedictus acutis Vepribus, et proprii rore cruoris alit. Hinc dumeta novas tanto fecunda liquore, Franciscique manu culta tulere rosas. Falsa quidem roseo cecinere e germine Vates, Sed latuit salso carmine vera fides. Scire cupis rosei flos exeat unde pudoris? Sola rosas potuit gignere puncta Venus.

Ita Waddingus in Annal. Minorum, anno Christi 1222, num. 5.

Jam, quod comparat sapientiam rosae in Jericho, significat Jerichuntis rosas fuisse excellentiores caeteris, sive specie et rubore, sive odore (Jericho enim Hebraice odorem, vel potius exspirationem odoris notat; unde ab ea dicta videtur urbs Jericho), sive magnitudine, sive altitudine; nimirum roseta ibidem excrevisse in arbores, vel certe in arbusta. Rosam enim hic collocat Siracides inter cedrum, cypressum, palmam et oleam, quae omnes sunt arbores. Forte etiam rosae Jerichuntis alterius ab aliis fuere speciei et generis. Certe Saligniacus, tomo IX, cap. vi, scribit prope fontem Jericho, quem ex salso dulcem reddidit Eliseus IV, Reg. II, in spinosis arboribus pulcherrimos nasci flores, quas rosas Jerichuntinas vocant, illasque id habere gratiae, ut nocte Natalis Domini sese aperiant, postea se concludant, licet siccae sint et aridae, in testimonium Virginei partus, ut credere licet, ait Adrichomius in Descript. Terrae sanctae, in Fonte Elisei.

Sic rosa Chinensis arbor, vel potius arbustum est, foliis similis ficui, carens spinis, quae rosam profert similem nostrae colore; sed ita ut primum albescat, deinde sensim tota in rubrum sese con-

maximam operam et studium contulit, ita eam laudibus prosecutus est: Foliis rosa decoris, Rosa singularis, e flos, Rosa prima cura veris, Rosa coelitum voluptas, Chariton choros frequentans. at paulo post: Cum vere patre florum Socianda laus rosarum. Rosa flos odorque divum: Rosa hominum voluptas, Decus illa Gratiarum.

Et paulo post:

maximam operam et studium contulit, ita eam laudibus prosecutus est: Foliis rosa decoris, Rosa singularis, e flos, Rosa prima cura veris, Rosa coelitum voluptas, Chariton choros frequentans. at paulo post: Cum vere patre florum Socianda laus rosarum. Rosa flos odorque divum: Rosa hominum voluptas, Decus illa Gratiarum.

Olim enim Gratiis sacram fuisse rosam, ob insignem floris elegantiam, auctor est Pausanias, lib. VI; cum ejus venustas et kallipullos (ut loquitur Anacreon), id est, foliorum decor et ornatus, ipsammet vivam imaginem pulchritudinis exprimat. Aurora quoque, quae aureo vultu splendentem solis faciem reducit, quae mundum novo pingit lumine, et rutilanti lucis flore spargit omnia, ab antiquis auctoribus Dea rosea, ab Anacreonte rhododactylos, id est, roseis digitis decora, nuncupatur. Praeterea veteres Poetae quamprimum Minervam e capite Jovis prodiisse fingunt, statim nobilem rosarum stirpem editam, matrisque sinu exceptam fabulantur. Constantinus Caesar lib. XI De Agricultura, cap. XVIII, ut rosae suavitatem exprimeret, e divino nectare in terram effuso eam emanasse testatur. Haec Josephus Stephanus. Pierius vero Hieroglyph. 58, cap. 1: Flos, inquit, hic tam venustus, tam suaveolens, tam pulcher visu, tam suavi odore delectabilis, humanae sit imbecillitatis hieroglyphicum, ac boni momentanei signum; tam brevis illi vita, tam caducus decor, ut quo die florens vigensque enituerit, eodem ipso defloreat et elanguescat. Hinc elegantissimus poeta, quicumque ille fuit, qui rosam, quae Maroni adscribitur, celebravit, vel deploravit potius, repentinam hanc jucunditatis rapinam ita lamentatur:

Mirabar celerem fugitiva aetate rapinam, Et, dum nascuntur, consenuisse rosas.

Quantum vero illud habet invidiae, et acerbae in rerum naturam querimoniae!

Quam longa una dies, aetas tam longa rosarum, Quas pubescentes juncta senecta premit.

Et inferius: Illud etiam memoratu dignum, quod rosae simulacrum, bonum significat quod undique circumseptum sit malis, ac proinde voluptates nostras amaritudinis et asperitatis plenas. Nam, ut S. Ambrosius in Hexaemero philosophatur, rosam spina sepsit, tanquam humanae vitae speculum ostentaret, et quod esse potuit suavitatis, finitimis curarum stimulis saepe compunctum, amarescere videatur; vallata enim est elegantia vitae nostrae, et quibusdam sollicitudinibus obsepta, ut

Porro errant qui rosam Jericho censent esse amomi speciem, quos recenset et confutat Matthiolus in Dioscor. lib. I, cap. XIX: "Omnino, ait, explodendi sunt, qui pro certo asserere non verentur eam stirpem esse amomum, quam Jerichuntam, a Jericho Palaestinae oppido, appellant. Plantam hanc plerumque ad nos e Jericho deferunt ii qui ad sanctissimum Redemptoris nostri Sepulcrum peregre proficiscuntur. Ea enim est quam nostrates mulieres rosam divae Mariae vocant. Constat hanc amomum non esse quod folia albae vitis non proferat, nec ullo spiret odore.

Legitimum enim valde odoratum est, adeo ut nares feriat primo statim occursu, organumque recipiat. Cordus, libello De Conficiendis pharmacis, satis inconstanter de amomo disseruit; quippe in compositione aureae Alexandrinae pro certo asserit amomum verum esse rosam Jerichuntis; in compositione vero theriacae sui ipsius oblitus, habere nos amomum negat. Utuntur Jerichunta nostrates mulieres, tempore partus, ad investigandam pariendi horam; quandoquidem (ut ipsae fatentur) in aquam demissa, non prius fatiscit, quam foetus nasci incipiat. Tanta inter Christianos irrepsit superstitio!" De rosa Jerichuntica scripsit insignem librum D. Joannes Sturmius, philosophiae ac medicinae in Academia Lovanensi doctor.

Pro plantatio rosae Syrus vertit ערבת ורדא arbat vardo; quam vocem si dividas, idem est quod planta vel plantatio rosae, uti habet Noster et Graecus; sin conjunctim legas, et quasi unam dictionem accipias, significat buphthalmum; itaque Syri legunt, unde vertunt, et sicut buphthal-

Mystice, rosa in Jericho est B. Virgo in sublunari hoc orbe (Jericho enim Hebr. lunam vel odorem notat): omnia enim encomia rosae, jam data, multo aptius conveniunt B. Virgini, quae ornatissima sua pulchritudine et dignitate omnem mundi splendorem vincit. Ipsa enim est aurora rosea, virtutum gratia simul pulcherrima et uberrima, aeque ac splendidissima ac fulgentissima, quae umbris depulsis novum lumen edidit mundo, Cant. cap. VI, 9. Ipsa est, quae post longam peccati tristitiae et desolationis hiemem enata, novum ver gratiae, lucis et consolationis mundo attulit. Quocirca in Dominica Laetare, quae sub festum Annuntiationis B. Virginis occurrere solet, rosa a Pontifice Romano benedicitur, tanquam laetitiae gaudiique praenuntia (ut ait Innocent. III, sermone hac de re edito), ut inde omnes agnoscant novam prolem, et propagationis spiritalis sobolem editam in Ecclesia, cum scilicet ipsa purissima Virgo laetitiae et exsultationis florem, ornamentum humani generis, et totius orbis auctorem in se concepit et corporavit. Insuper, rosa verecundiae et virginitatis insigne, quam nisi Virginem virginum denotat? Sane Columella, lib. X, rosam

Quare B. Cyrillus Alexandrinus, orat. Contra Nestorium: "Haec est Virgo, inquit, per quam sancta Trinitas in universo orbe glorificatur et adoratur, per quam coelum exultat, per quam Angeli et Archangeli laetantur, per quam daemones fugantur, per quam tentator diabolus coelo decidit, per quam prolapsum plasma in coelum

Et velut in spinis mollis rosa surgit acutis, Nil quod laedat habens, matremque obscurat honore; Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria, Virginis antiquae facinus nova virgo piavit: Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam.

Hinc B. Hermannus Joseph, mire B. Virgini devotus et familiaris, eam nuncupare solebat rosam suam, nec sine causa. Nam quadam vice ab illa visitatus, et coelesti consolatione perfusus, vidit ab ea per cubiculum suum spargi perplures fragrantissimi odoris rosas, quas ipse reverenter colligens pretioso in calice collocavit. Unde ipsa crebro eum visitans, consolans, et familiariter colloquens, ipsum suum fidelem amicum, sacellanum, quin et sponsum appellare solebat: Quadam enim nocte apparens eidem specie pulcherrima, comitata Angelis, Angelorum unus dexteram Hermanni apprehendens et manui B. Virginis copulans, his verbis eam illi despondit: "Hanc ego Virginem tibi trado sponsam, sicut fuit olim desponsata Joseph, ut nomen sponsi pariter cum sponsa accipias, et de caetero Joseph vociteris." Hoc et plura exstant in Vita ejus apud Surium, die 7 aprilis, quam ejus familiaris amicus, vir gravis, conscripsit.

Rosa igitur B. Virginis venustatem, dignitatis item et gratiae suaveolentiam, cum puritate vitae, charitatis ardore morumque suavitate conjunctam, nobis exhibet. Unde Damascenus, orat. 1 De Nativitate: "O rosa, inquit, quae ex spinis, id est Judaeis, orta es, ac divina fragrantia omnia perfudisti." Atque hac de causa B. Virginem, quasi rosam coelestem, fideles rosario (cujus auctor et propagator fuit S. Dominicus) sive corona, centies et quinquagies iterando Salutationem Angelicam, honorant.

Similes rosae mysticae sunt virgines Dei amore flagrantes, quae magnae Dei matris asseclae, eam salutationum et laudum suarum rosariis coronant. Talis Siculae Jerichuntis rosa emicuit B. Rosalia virgo, cujus sacras corporis exuvias Deus optimus maximus hisce diebus, quibus haec scribo,

Et latet et lucet Phaetontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clausa suo. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum; Credibile est ipsam sic voluisse mori.


19. QUASI OLIVA SPECIOSA (Graece εὐπρεπής, id est decora) IN CAMPIS.

Syrus, sicut oliva nutrita fui in campo; Vatablus, ut elegans oliva, et ut platanus ab aquis excellui. Oliva speciosa est tum caudice, tum fronde semper virenti, tum maxime fructu, ex quo exprimitur oleum, quod, ut ait S. Bernardus in illud Cant. I: "Oleum effusum nomen tuum; lucet, pascit et ungit. Fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, medicina. Vide idem et nunc de sponsi (Christi) nomine. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit." Quae sigillatim deinde explicat, et fuse prosequitur serm. 15 in Cant.

Recte ergo sapientia comparatur olivae et oleo, quia oliva symbolum est primo, misericordiae; secundo, pacis; tertio, victoriae; quarto, mansuetudinis; nihil enim lenius et tranquillius oleo; unde Joannes Sinae monachus: "Velut uter oleo repletus, fluctuum rabiem in serenitatis tranquillitatem commutabat;" quinto, hilaritatis et laetitiae;

E lauro, quercu, ac olea duce digna corona, Prudentem, fortem pacificumque decet.

Haec omnia mystice adaptes B. Virgini, quae recte dicitur oliva speciosa, idque in campis, tum quia omni tempore et loco, ac pro omni morborum genere, quasi mater misericordiae, omnibus eam invocare volentibus, ad opitulandum est exposita; tum quia nobis viatoribus tentationum aestu, tanquam solis ardore afflictis, in campis apertis, ubi similes arbores desunt, optatum suo umbraculo praebet refrigerium; tum quia Deipara est veluti campus absque colono, quia sine viri opera Christum genuit, eumque omnibus accedentibus exposuit. Unde ipse ait Cant. II: "Ego flos campi." Tum denique, quia ipsa B. Virgo campus est virginitatis, omnibus ad eam necessitatum suarum causa recurrentibus patens et apertus, aeque ac frugifer et salutifer.

Denique olea est sapientiae et castitatis symbolum; unde olea Palladi sive Minervae erat sacra; vera autem Pallas est B. Virgo. Audi Pierium hierogl. 53, cap. XVI: "Quod vero pertinet ad Minervam, quae innupta, quae virgo perhibetur, merito ea sibi olea asciscit, cum puritate pudicitiaque non minus olea, quam Minerva delectetur. Graeci enim, ut Rutilius Taurus ait, jubent olivam, cum plantatur et legitur, a mundis pueris atque virginibus operandam; credo, inquit, recordati, arbori huic esse praesidem castitatem. Florentinus quoque, lib. De Re rustica, adeo puram esse oleam tradit, ut collectores etiam non nisi puros amet, qui cum ad olivationem accedunt, jurant se non aliunde quam ab uxore sua venire; ita fieri ut anno insequenti uberiorem proventum exhibeant. Praecipue vero aiunt Anaxarbi, quae Ciliciae est civitas, oleas esse fecundissimas, quoniam a castis tantummodo pueris colantur." Haec Pierius; quae tamen cum grano salis accipienda sunt, ut a superstitione Gentilium caveamus.

Memorabile est quod scribit auctor Histor. plantarum in olea, glycyrizam (vulgo regalizia, sive lignum dulce), si oleae adhaereat, et circa ejus stipitem radices agat, oleam sensim emori et enecari; sic si castitas versetur in deliciis, ab eis enecatur et suffocatur. Rursum, olea ex se insipida et agrestis, fit sapida et edulis, si sale et aceto maceretur; ita sapida fit stabilisque castitas, quae sale et aceto mortificationis perfricatur et maceratur. Denique oleae, ut fundant oleum, multis pistilli ictibus contundi debent; sic car-


ET QUASI PLATANUS EXALTATA SUM JUXTA AQUAS IN PLATEIS.

Syrus, nutrita fui sicut platanus super aquas; Graeca, ut platanus ab aqua evecta, vel exaltata sum. "Platanus" a πλάτος, id est latitudine, dicitur, eo quod late ramos et folia expandat, quibus umbram in aestu solis viatoribus et advenis praebet gratissimam; adeo "ut gentes vectigal pro umbra pendant," ait Plinius, lib. XII, cap. 1; hinc aquas adamat, quia ad tot tantosque ramos et folia alenda, multo humore indiget. Rursum, platani folia arcent vespertiliones, ait Pierius hierogl. 25. Insuper iisdem nido impositis, ciconiae ab ovis pariter et pullis arcent noctuas iis noxias et exitiales, nimirum arbor genialis opponit se aliti lethali; noctuae enim foliorum platani contactum non ferunt, sed ex eo illico in torporem illabuntur, et quasi obstupescunt, ait ex Aeliano Pierius hierogl. 17, cap. VII. Vide quae de platano dixi Ezech. XXXI, 8.

Similem umbram, refugium et refrigerium in omni ardore persecutionis, tribulationis, tentationis, aeque ac irae et vindictae divinae, ad se confugientibus praebet Sapientia et Christus, juxta illud: "Sub umbra illius quem desideraveram sedi," Cant. II, 3. Et: "Sub umbra alarum tuarum protege me," Psal. XVI, 8. Et: "Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. Scapulis suis obumbrabit tibi," Psal. XC, vers. 1. Idque facit in plateis, id est, in viis latis hujus mundi, puta, in conversatione cum tam vario tamque dissoluto et difficili hominum genere, ubi major est umbrae et refrigerii necessitas.

Rursum, platanus repraesentat B. Virginem. Nam platanus patulis diffunditur ramis, habet folia instar scutorum et peltarum; sic B. Virgo est quasi platanus, patulis diffusa ramis, quibus universos homines abscondit et protegit; perfugium est, protectio, scutum et asylum omnium ad se confugientium. Nulla est tentatio, nulla calamitas, nullus labor, nullum periculum, nullus hostis, contra quem B. Virgo validissima scuta peltasque, opem suam implorantibus, non suggerat et suppeditet.

Porro, perperam nonnulli haec aliter dispungunt, ac to in plateis referunt ad sequens, cinnamomum et balsamum, dum sic legunt, in plateis sicut cinnamomum et balsamum odorem dedi. Nec enim cinnama et balsama in plateis, sed in hortis nascuntur.


20. SICUT CINNAMOMUM ET BALSAMUM AROMATIZANS ODOREM DEDI.

Pro balsamum aromatizans, Complutenses legunt ὡς παλάθη, id est, sicut pila vel massa aromatum; alii, ὡς παλάθη, id est, sicut massa carycarum vel ficuum aridarum. Ita Vatablus. Melius Romana et caetera Graeca legunt, ἀσπάλαθος ἀρωμάτων, id est aspalathus aromatum, id est aromaticus, quia pro ὡς παλάθος, per diastolen duarum vocum, legunt per systolen, unica voce, ἀσπάλαθος. Unde Tigurina, in modum cinnamomi et aspalathi odorem spiravi aromaticum; Syrus, sicut cinnamomum et thymiama, et myrrha electa suavem reddidi odorem meum. Quocirca pro balsamum hic in Latino legendum esse aspalathus, vel aspalathum, censent nonnulli, tum quia ita legunt Graeca et nonnulla Biblia Latina manu scripta, ac diserte Rabanus, Jansenius et Lyranus qui legit aspalthum: quod non intelligentes ii qui Biblia olim descripserunt, pro aspalthum videntur scripsisse balsamum; tum quia balsami mox mentionem faciet Siracides versu sequenti.

Porro, aspalathus arbor parva, vel potius arbustum est, redolens, praesertim apparente iride, uti tradit Plinius lib. XII, cap. XXIV (cujus verba ex Rabano mox recitabo), et Aristoteles in Problem. sect. 12, num. 3, ubi et hujus rei causam indagat. Quod apte congruit ad litteram Sapientiae, ac mystice B. Virgini et Sanctis. Iris enim symbolum est misericordiae et gratiae Dei, a quo omnis sapientiae decor odorque dimanat. Rursum, iris symbolum est incarnationis Christi; haec enim est quasi arcus coelestis habens duo cornua, id est, duas naturas, divinitatem scilicet et humanitatem, uti septem analogiis ostendi Genes. IX, 13. Ab incarnatione autem Christi omnis B. Virginis nostraque sapientia et sanctitas derivantur. Quare, licet illa ante Verbi conceptionem et incarnationem plena esset gratia, uti salutata est ab Angelo, tamen mox ubi Verbum in se concepit et corporavit, quasi plena Deo mirabiles sapientiae et sanctitatis odores et ardores in Judaea, ac deinde per universum orbem sparsit.

Secundo, Dioscorides aspalatho has dat virtutes lib. I, cap. XIX: "Aspalathus, inquit, multis spinis horrens, vim calefaciendi cum astrictione obtinet. Unde decoctum cum vino ad tetra oris ulcera colluenda convenit, ad nomas genitalium et sordida ulcera infunditur; subjectum in pesso, partum extrahit. Alvum sistit ejus decoctum, et sanguinis rejectionem potu cohibet, urinae difficultatem inflationesque discutit." Galenus, lib. VI Simplic. medic.: "Aspalathus, ait, gustu quidem acris, simul et astringens est; facultate vero ex dissimilibus constat, nempe partibus sui quibusdam

Sed audi Rabanum, hunc locum egregie, tam litteraliter quam tropologice, explicantem: "Sicut cinnamomum, inquit, et aspalathum aromatizans odorem dedi: Cinnamomum et aspalathum aromaticae arbores sunt. Nam cinnamomum dictum, quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus et gracilis, gignitur in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi, duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris." De aspalatho vero Plinius Secundus ita refert: "In eodem tractu aspalathus nascitur, spina candida, magnitudine arboris modicae, flore roseo, radix ejus unguentis expetitur. Tradunt in quocumque frutice curvetur arcus coelestis eamdem, quae sit aspalatho, suavitatem odoris existere, sed in aspalatho inenarrabilem quamdam: quidam eum Erysisceptrum vocant, alii sceptrum. Ejus probatio est in colore rufo vel igneo, tactuque spisso, et odore castorei. Permutatur in libras quindecim."

Subjicit Rabanus tropologiam, dicens: "Haec ergo duo arbusta, pro sui brevitate a quibusdam inter herbas deputantur odoriferas; quae recte pro ipsa brevitate, humiles spiritu quorum est regnum coelorum, significant: qui, quasi purpureo vestiti colore, semper Dominicae sunt passionis memores, semper ipsi ad patiendum pro Domino parati, qualis erat qui ait: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Nam et haec est virtus, quae maxime inter nos animorum motus ac lascivias, quasi viscerum dolores castigare ac tollere consuevit. Cum, recogitantes quid pro nobis passus est Deus, minus nos pati quam meremur cognoscamus. Bene ergo junguntur cinnamomum et aspalathum; quia Dominicae passionis sacramento, nostrae conversationis conformari debet status; ut juxta Joannis sententiam, sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos discamus pro fratribus animas nostras ponere. Nam quod cinnamomum coloris subnigri vel cinerei esse perhibetur, animis congruit humilium, qui fragilitatis propriae conscii, quotidianis in precibus Deo dicere norunt: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et iterum: Ipse me reprehendo, et ago paenitentiam in favilla et cinere. Quod autem aspalathum spinae candidae similitudinem habet flore roseo, significat quod dolorem passionis Dominicae in nostra conversationis angustia quotidie debemus imitari, juxta illud Evangelicum: Qui vult (inquit) venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Quod autem radix ejus unguentis expetitur, significat humilitatem Christi, omnium virtutum odorem commendare, et ad suavitatem aeternae dulcedinis electis Dei redundare."

Porro, moderni medici et physici de aspalatho dissident. Aliqui enim censent aspalathum esse sandalium rubrum, quos refellit Matthiolus in locum citatum Dioscoridis. Ibidem Amatus et Ruellius censent aspalathum esse lignum Rhodium, ex quo globuli precatorii conficiuntur: Matthiolo et Cornario planta est ignota. Verum, quia Biblia omnia impressa, etiam a Romanis emendata, constanter legunt, sicut cinnamomum et balsamum, non, aspalathum, itaque pariter legit Ecclesia in Officio Ecclesiastico B. Virginis, omnesque caeteri Doctores et Interpretes; hinc hanc quoque lectionem explicandam, imo retinendam censeo. Igitur, postquam Siracides comparavit sapientiam tribus arboribus majoribus, odoratis et praestantibus, scilicet cedro, cupresso, palmae, nunc eamdem comparat tribus minoribus arbustis, sed magis odoratis et praestantibus, quorum quodque est aromatizans, id est, aromaticum odorem, quin et ipsum aroma ex se diffundens. Frutex enim cinnamomi fundit aroma cinnamomi, frutex balsami fundit opobalsamum (cum aspalathus nullam det resinam vel aroma), frutex myrrhae stillat myrrham.

Porro, cinnamomum inter aromata delicatissima numeratur, adeo ut veteres finxerint illud in nido phoenicis nasci, teste Plinio, lib. XII, cap. XIX. Odorem habet suavem, sed pariter delicatum et subtilem: quocirca aliis aromatibus, ut nardo, myrrhae, etc., misceri solebat. Unde Martialis, lib. IV, epigramm. 15:

Jam bene rara suo miscentur cinnama nardo.

Et Ovidius, Metamorph. XV:

Quassaque cum fulva substravit cinnama myrrha.

Insuper Galenus, lib. De Antidotis: "Optimum, inquit, cinnamomum dignosces, si sit odoratissimum, et indicibilem quamdam odoris gratiam super alia aromata referat."

Cinnamomum dicitur quasi canna amomi: cannae enim, vel calami speciem habet: unde Hebr. vocatur קנמון kinnamon, a קנה cane, id est canna. Ab Hebraeo autem kinnamon Graeci, Latini caeterique vocarunt cinnamomum. Quare minus vere Garcias ab Horto, lib. I Aromatum historia cap. XV, cinnamomum censet dici quasi Chinensium amomum, eo quod mercatores Chinenses ex Zeilano insula (ea enim optimum fert cinnamomum) illud in alias oras deveherent et venderent: unde Persae illud vocant Darchini, id est lignum Chinense.

Balsamum vero inter aromata excellit: unde vocatur aromatizans; Tigurina, aromaticum, id est fragrans, non tantum odore, sed et aromate ex

Audi et Brocardum, Saligniacum, Bredenbachium, et ex iis Adrichomium, in voce Engaddi, ubi nascitur balsamum: "Sunt, inquit, balsama arbusculae, uni omnium terrarum Judaeae quondam concessae, quas vineas Engaddi Salomon in Canticis nominat; quarum frutices, si acuto vitro, lapide, osseisve cultellis incidantur, stillant succum pretiosissimum, eximiae suavitatis, quem opobalsamum vocant, praeferturque omnibus odoribus. Hunc hortum, seu vineas balsami, tempore Herodis magni, Cleopatra Aegypti regina, concedente Antonio, vel amatore, vel marito, invidens tantam felicitatem Herodi, transtulit in Aegyptum, ubi irrigatur a fonte parvo, uberrime tamen fluente, in quo fama est saepe lotum a B. Virgine puerum Jesum, adeoque ex eo potum sibi et sponsae suae sancto Joseph paravisse, cum in Aegypto esset; atque ideo ab incolis in veneratione et cultu haberi maximo. Sunt tamen adhuc surculi quidem balsamorum in monte Engaddi, sed nullius cultus, nullius proventus: videlicet, hoc est justitiae Dei justissimum judicium, qui sese ulciscitur de peccatoribus et persequentibus nomen suum, ut quoniam Herodes olim balsami possessor, puerum Jesum persequebatur, Jesus fugiens in Aegyptum, post se traxerit balsami hortum." Et inferius: "Messis balsami talis est: decerpitur folium ex stipite contra solem, moxque gutta lucida et mire fragrans scaturit ex ruptura; et hic balsami pretiosissimus liquor vitreis vasis colligitur, minime fluxurus nisi ad ortum solis fiat ruptura. Fonticulus autem Jesu parvulus est, non sufficiens irrigationi totius horti: quare Saraceni alium foderunt juxta illum puteum, ex quo quatuor boves aquam protrahunt per rotam, sperantes ex vicinitate fontis Jesu aquam fore salubrem; at longe aliter res evenit, donec missis canalibus, aquam putei ducerent in fontem Jesu. Quo facto, largiter et salubriter ex aquis mixtis rigatur balsami hortus. Mirum dictu! Verumtamen a meridie sabbati usque ad auroram diei lunae, boves nullo verbere impelli possunt, ut in protrahenda aqua laborent: quod est fidei nostrae testimonium celebre. Sed et Saraceni hic se et pueros suos lavant, non ut baptizentur, sed ut corporum suorum foetorem naturalem evadant." Haec Adrichomius.

Hinc patet quam recte sapientia, sapientes et sancti, ac imprimis B. Virgo, comparetur cinnamomo et balsamo. Nam primo, balsamum proprium fuit Judaeae, sed inde delatum et celebratum per totum orbem; sic et B. Virgo nata, educata, vivens et defuncta in Judaea, sui odorem et famam sparsit per totum mundum. Eadem, sicut ex Judaea fugiens Herodem, balsamum secum traxit in Aegyptum; ita et veram Dei cognitionem cultumque, puta Christianismum, ipsa a perfidis Judaeis transtulit ad Aegyptios caeterasque gentes.

Secundo, balsami odor virtutem habet masculam et fortem: quocirca balsamum velut virile et generosum, reliquisque unguentis praecellens, viris adhiberi solebat, cum feminis daretur amomum Assyrium, aliaque id genus delicata unguenta, juxta illud Martialis, lib. XIV, epigram. 54: Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum; Delicias Nini vos redolete nurus.

Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum; Delicias Nini vos redolete nurus.

Hinc sacramenti Confirmationis, quo perfecte christiani efficimur, ungimurque quasi milites et athletae Christi ad pugnam contra diabolum, carnem et mundum, materia est chrisma, quod fit ex oleo et balsamo: ut scilicet christiani confirmati, memores jucundi odoris qui e balsamo efflatur, vitae sanctitate, morumque suavitate caeteros omnes ad vitam Christianam virtutisque studium pellicere satagant.

Rursum Christi caro in Eucharistia est quasi balsamum, balsamans (ut ita dicam) corpora nostra, ut resurgant ad vitam immortalem: de qua re vide S. Joannem, cap. VI, vers. 50, 55, 58. Simili modo virtutum Deiparae fragrantia nil habuit molle vel effeminatum, sed virilis fuit et mascula. Ipsa enim fuit virgo, imo virago, quae non tantum feminas, sed et viros fideles in sui admirationem et imitationem rapuit, ut dicerent: "In odorem unguentorum tuorum curremus," Cant. I.

Tertio, quod balsami arbor (ut recte annotavit noster Spinellus De Deipara, cap. XXI) non cultro ferreo, sed osseo ac lapideo, et vitro incidatur, et (ut quidam dicunt) ea parte quae respicit solem; inde vero fluat balsamum candidum, quod deinde rubescit et durescit. Hoc etiam Deiparae aptari potest, quae Christum, solem justitiae, aspiciens, eumque penitus in se excipiens, non ferri materialis sectione, sed filii compassione, qui lapis est angularis, et speculum sine macula vitreum, verisque ossibus constabat; transfigebatur, mittebatque non sanguinem, sed lacrymas et affectus candentes puritate, rubentes vero charitate: quorum meritum lucidissimum nullo unquam tempore mollitie evanescet, sed durum et firmum stabit.

Quarto, balsamum Deiparae nulla admixtione olei vel mellis est vitiatum. Quod hoc cap. v. 21 ex persona ejus dicitur, illis verbis: "Et quasi balsamum non mixtum odor meus." Hoc autem S. Bonaventura in Speculo B. Virgin. cap. V, eleganter explicat: "Balsamum, inquit, misceri solet et vitiari melle vel oleo; sed certe balsamum Spiritus Sancti in Maria non fuit mixtum, quia nec melle carnalitatis et mundanae consolationis, nec

Quinto, Pausanias in Boeoticis, lib. IX, scribit in Arabia plurimas viperas sub balsami arboribus latitare, easque sub illis commorantes balsami pastu venenum amittere, ipsarum item morsus ob id esse innoxios. At vero, praesidio Deiparae, quae est mystice balsami arbor, daemonibus per serpentes significatis, venenum adimitur, ne eorum morsus et nefariae quas immittunt suggestiones, Deiparae devotis noceant.

Quocirca S. Bonaventura in Speculo B. Virgin. cap. VII: "Odor, inquit, Mariae fuit sicut cinnamomum in cortice conversationis, sicut balsamum interius in unctione devotionis, sicut myrrha in amaricatione castigationis; fuit quoque odor Mariae sicut cinnamomum in actione, sicut balsamum in contemplatione, sicut myrrha in passione. O vere dives, quae tam plena fuit odorifero Spiritus Sancti balsamo! ut ait S. Bernardus super illud: Spiritus Sanctus superveniet in te." Idem ibidem, cap. V: "Balsamum, inquit, Mariae est unctio gratiae, quae Mariae copiosissime est infusa; unde S. Bernardus loquens de verbo illo: Spiritus Sanctus superveniet in te, ait: Pretiosum illud balsamum tanta tibi copia, tantaque plenitudine influet, ut copiosissime effluat circumquaque."


QUASI MYRRHA ELECTA DEDI SUAVITATEM ODORIS.

Tigurina, ut praestantissima myrrha suaviter redolevi; Syrus, sicut myrrha electa suavem reddidi odorem meum. Plinius, lib. XII, cap. XV, scribit myrrham esse arborem, id est arbustum altum quinque cubitos, spinosum, caudice duro et intorto, crassiore quam thuris, cortice levi, folio olivae, sed crispiori et aculeato, juba olusatri, quae bis per annum inciditur, ut resina, puta liquor myrrhae defluat. Sudat autem, inquit, sponte priusquam incidatur, quae vocatur stacte, sive lacryma myrrhae, eaque myrrha est praestantissima: sicut inter aliarum arborum resinas, lacryma quae sponte fluit, est optima; ac inter vina, lacryma quae ex uvis maturissimis sponte distillat, est sapidissima. Myrrha notat sapientis mortificationem, quae parit in anima miram Dei consolationem et suavitatem, quasi aroma myrrhae suavissimi odoris: haec animam a putredine vitiorum servat incorruptam, sicut myrrha corpora defunctorum servat incorrupta. Ita Rabanus. Rursum, myrrha est compunctio suaveolens Deo, et lacrymae cordis compuncti; unde myrrhae hoc exstat aenigma et hieroglyphicum:

De lacrymis, et pro lacrymis mea coepit origo; Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor: Laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.

Myrrha hac excelluit B. Virgo; unde de ea dicitur Cant. III: "Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii?" In thure enim oratio sursum ascendens, sicuti in myrrha amara carnis mortificatio, insuavis illa

Ita Sophronius, serm. De Assumptione: "Dicta sane, inquit, quasi virgula fumi, quia gracilis et delicata; quia divinis extenuata disciplinis, et concremata intus in holocaustum incendii pii amoris, et desiderio charitatis. Ut virgula fumi ex aromatibus, nimirum, quia multis repleta est virtutum odoribus; manans ex ea fragrabat suavissimus odor, etiam Angelicis spiritibus." Sic et Petrus Damianus, serm. De Assumpt.: "In myrrha, ait, continentiam, in thure devotionem intellige." Et mox: "Haec sunt duo quae virginalem substantiam totam circumdedere virtute, continentia scilicet et devotio; quorum alterum carnem, alterum mentem ita possedit, ut caro mundissima, mens purissima genitricem Domini singularius consecrarent." Et infra: "Universus pulvis pigmentarius in Virgine conjectus est, quia in ea virtutum conventus reverendum sibi thalamum consecravit; et, si caeteris per partes spiritus affuit, Mariae tamen tota pulchritudo gratiae supervenit. Haec integrae fuerunt in ea species, scilicet pigmentariorum aromatum, sed in subtilissimum pulverem comminutae: quia ipsa est quae, fortioribus tribulantium malleis suppressa, vidit suum et Dei filium affigi cruci, militari lancea perforari, inter duos latrones positum exspirare."

Porro myrrhae, id est mortificationi fuisse addictam B. Virginem patet, tum ex eo quod adstare voluit Christo filio suo cruci affixo, ut mortis et mortificationis ejus esset socia et consors; tum ex nomine: Maria enim, ut multi volunt, dicta est a marar, id est amarus fuit; tum ex eo quod scribit S. Bonaventura in Meditat. vitae Christi, cap. III, B. Virginem cuidam personae sibi devotae (quam ipse putat fuisse S. Elisabetham) haec verba dixisse: "Filia, dico tibi quod nullum donum, gratiam vel virtutem habui a Deo sine magno labore, continua oratione, ardenti desiderio, profunda devotione, multis lacrymis, et multa afflictione; dicendo cogitandoque semper placita sibi, sicut sciebam et poteram, excepta sanctificationis gratia, qua sanctificata fui in utero matris." Addididitque: "Pro certo scias quod nulla gratia descendit in animam, nisi per orationem et corporis afflictionem." Idem sibi revelatum asserit S. Brigida in suis Revelationibus.

et ex eo noster Serarius in Josue, cap. I, Quaest. VII, licet Franciscus Ribera in cap. II Habacuc, a candore nivium dictum Libanum putet: לבן laben enim Hebraeis significat album: nam, ut ait Tacitus, lib. V Hist.: «Regio haec praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus.» Utramque notionem jungunt nonnulli: quia enim thus ibi candidum nascitur, ideo Libanum appellatum censet S. Hieronymus. Porro thus laudatissimum sola profert Arabia: unde Virgilius, Georg. II:

Solis est thurea virga Sabaeis.

Addit non incisus: quae vox jam non est in Graeco, sed plane videtur ex eo excidisse scriptorum oscitantia, eo quod sequatur ἀτμίς, id est vapor, quae vox vicina est voci ἄτομος, id est non incisus: quam cum non intelligerent scribae, putarunt errore repetitam, idemque esse quod ἀτμίς, ideoque eam omiserunt. Est enim duplex libanos, id est thus: prius vocatur ἄτομος vel ἄτρητος, id est non sectum, non incisum, sed indivisum et integrum: hoc primas tenet, ideoque masculum vocatur. Posterius vocatur ἔτομος καὶ τμητός, id est incisum et sectum, sive divisum et comminutum, ac saepe cum alia re permixtum.

Porro, thus incisum censent nonnulli esse id quod ex arbore incisa stillat: non incisum, quod ex ea quasi gravida et praegnante, sponte quasi destinato et fecundo naturae partu, profluit, quod maturrimum et optime concoctum, ideoque perfectissimum et odoratissimum est. Sic enim caeterae arbores resinosae, ut myrrha, pinus, storax, balsamum, sponte sudant gummi sive resinam, quae melior est illa quae per incisionem, quasi vi ab arbore incocta et imperfecta elicitur et extorquetur: sicut embryo qui a matre sponte paritur, perfectior est eo qui a matrice per incisionem vi elicitur. Verum quia Plinius non meminit alterius thuris, quam quod per incisionem, quae bis in anno fit, elicitur, hinc Jansenius, Palacius et alii censent, thus ἄτομον, id est non incisum, sive insectum et indivisum, vocari id, quod ab arbore incisa integrum in massam sponte confluit, cum haerente lacryma priore sequens miscuit se: cui praecipua gratia est, teste Plinio, tum quia id signum est bene concocti, maturi et fecundi thuris;

micas concussu elisas mannam vocamus.» Et inferius: «Probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item, ne dentem recipiat potius quam in micas frietur.» Sic et Dioscorides, lib. I, cap. LXX: «Thus, ait, gignitur in Arabia. Primas tenet masculum, stagonias appellatum, suapte natura rotundum: tale autem individuum est, candidum cum frangitur, intus pingue, in suffitu statim ardens. Indicum vero flavescit et colore livet, sed rotundum industria factitant, etc., quod atomum aut syagrum appellant. Secundum locum habet Arabicum, quod aliqui copiscum vocant, minus multo et fulvius.»

Dicit ergo Sapientia de se: «Ego quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam,» q. d. Sicut thus masculum, carbonibus impositum, odore optimo, quem evaporat, replet domum, quo omnes noxios humores aerisque corruptiones desiccat et consumit: sic pariter ego Sapientia populum Hebraeum, in quo habitationem mihi delegi, mea suavissima doctrina et lege imbui, qua omnes infidelitatis, impietatis omniumque vitiorum errores consumpsi, eumque suavissimo coelestis gratiae virtutumque odore imbui, ac ira consolatione recreavi. Sicut ergo thus curat oculorum lippitudinem, fluxum sanguinis, tenasmum, tussim, impetigines, inflammationes, arthritidem, dysenteriam, hemicraniam, ulcera; memoriam auget, fugat tristitiam, laetificat cor, etc., uti docet Dioscorides, lib. I, cap. LXX et seq., ac ibidem ex Galeno Matthiolus: sic pariter sapientia omnes animae aegritudines curat et sanat, praesertim virtute orationis, cujus symbolum est thus, ut paulo ante dixi. Unde thus dicitur, ἀπὸ τοῦ θυόω, id est, odorem facio; vel potius θύω, id est sacrifico, quod qui sacrificabant, thure

utebantur. Omnes enim gentes, omnibus saeculis, thus soli Deo dederunt, illique thurificarunt. Unde thuris honores vocantur honores divini, qui non nisi Deo debentur et deseruntur. Multo magis Christus, qui est Sapientia Patris, haec omnia praestitit et in dies praestat Christianis. Ipse ergo vaporavit et vaporat Ecclesiam suam, in qua habitat, miraculis, doctrinis, legibus, consiliis Evangelicis, divinis virtutum omnium exemplis, quorum vapor et odor suavissimus divinitatem ejus spirat, fideles recreat, infirmos sanat, maerentes laetificat, debiles corroborat, Angelos et Deum ipsum exhilarat, praesertim odor et vapor admirandae passionis ejus et mortis in cruce.

ET QUASI BALSAMUM NON MIXTUM ODOR MEUS. — Haec verba nonnulli delent, eo quod non sint in Graeco, et de balsamo dictum sit vers. 20. Verum hic balsamum illud explicat et determinat, aitque esse non mixtum, id est purum et merum. Balsamum enim multis modis aliarum rerum mixtione adulteratur. Audi Dioscoridem, lib. I, cap. XVIII: «Aestivis, inquit, sub ortu canis ardoribus, arbor unguibus ferreis inciditur, manatque e plaga succus, quem opobalsamum vocant; sed tam exiguo

22. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, ET RAMI MEI HONORIS ET GRATIAE. — De terebintho audi Plinium, lib. XIII, cap. VI: «Syria terebinthum habet. Ex his mascula est sine fructu. Feminarum duo genera. Alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus. Cum vite maturescit, non grandior faba, odore jucundior, tactu

Haec omnia sapientiae, praedicationi Evangelii, et Ecclesiae, quae ramos per totum orbem expandit, particulatim adaptat Rabanus. Sapientiae autem rami, id est, propagines sunt honoris, Graece δόξης, id est gloriae; et gratiae, quia illi ejusque asseclis conciliant gratiam, honorem et gloriam, tam apud homines quam apud Deum et Angelos. Sicut enim arboris honor et decor sunt folia, et multo magis flores et fructus, juxta illud Virgilii, Georg. II:

Et jam olim seras posuit cum vinea frondes, Frigidus et sylvis Aquilo decussit honorem,

id est folia; sic sapientiae honor et decor sunt ejus rami, id est propagines, quibus se per omnes fideles, doctores et Ecclesias extendit et propagat: quibus totidem quasi comata est gratiis et honoribus, quot foliis rami in viridi qualibet ac frondosa arbore, praesertim terebintho, comati et coronati sunt. Simile est Ezech. XXXI, 3.

Syrus pro terebintho vertit rhododaphnen: «Ego, inquit, sicut rhododaphne tetendi radices meas, et rami mei rami laudis et honoris.» Rhododaphne frutex est, ita dictus a flore roseo et folio laureo: ῥόδον enim est rosa, δάφνη laurus: vocatur et rhododendros, quasi rosa arborescens, aut nerium, «sempiternum fronde, inquit Plinius, lib. XVI, cap. XX, rosae similitudine, caulibus fruticosum, jumentis caprisque et ovibus venenum est. Idem homini contra serpentium venena remedio.» Sicut ergo rhododaphne jumentis est noxia, hominibus salutaris; sic quod stultis periculum affert, ut adversitas, rerum copia, scientia, hoc ipsum sapientia et sapiens vertit in suum bonum et salutem.

Verum Graeca et Latina constanter habent terebinthus. Alludit ad terebinthum sub qua Jacob idola defodit et obruit, Genes. XXXV, quae figurabat Christum: Christus enim idola et idololatriam sepelivit et sustulit; ex cujus corpore terebinthina, resina pretiosissima, defluxit: quando ab eo Sacramenta legis novae instituta, et copiosa illis indita fuit gratia, quae manare non cessat nobis ea quae ad salutem sunt necessaria.

23. Ego quasi vitis fructificavi (id est germinavi, ut habent Graeca) SUAVITATEM ODORIS: ET FLORES MEI FRUCTUS HONORIS ET HONESTATIS. — Pro honestatis Graece est πλούτου, id est divitiarum: sic passim hoc libro honestatem vocat divitias, uti vulgo honestos vocamus divites et opulentos. Graeca Romana sic habent, ego similis sum viti germinanti gratiam, et flores mei fructus sunt gloriae et divitiarum; Complutenses pro χάριν, id est, gratiam, legunt εὐωδίαν, id est suavem odorem, quomodo legit Noster Latinus. Tigurina, ego quasi vitis odoram emisi gratiam, et flores mei fructus gloriae sunt et divitiarum; Syrus, ego sicut vitis decorata pulchritudine, et frondes mei frondes splendoris et decoris.

Sapientia viti se assimilat, primo, in εὐωδίᾳ, id est in flore et suavitate odoris. Vitis enim dum floret suavem expirat odorem: sic et sapientia se omnibus gratam, amabilem, jucundam et delectabilem praestat; atque hac ratione omnes delectat, recreat et ad se allicit. Secundo, in fructu, quod scilicet sicut flores vitis mox producunt fructum, puta uvam, quae prae caeteris honoratus et nobilissimus est fructus, aeque ac honestissimus et ditissimus: ex uva enim exprimitur vinum suave, copiosum et generosum, quod magni est pretii. Unde illud Alcaei monitum: «Nullam aliam arborem severis prius vite,» quod citat Athenaeus; et illud Poetae:

Vinea terrarum pars optima, ruris ocellus, Autumni prima es gloria, primus honor.

Sic et sapientia fructus nobilissimos affert, nimirum honorem, gloriam et opes, tum spiritales, tum corporales, quas explicat dum subdit: «Ego mater pulchrae dilectionis,» etc. Porro, iidem sunt sapientiae fructus et flores, quia idem in ea est sapidum et floridum, utile et pulchrum. Audi Rabanum: «Quid, inquit, per hanc vitem, nisi ipse exprimitur, qui in Evangelio discipulis suis ait: Ego sum vitis vera, et vos palmites? cujus vitis liquor laetificat cor hominum, quando bibendo sanguinem ejus, gaudentes laudant redemptionis suae venerabile Sacramentum: haec vitis fructificat suavitatem odoris, quando per totum orbem fama spargitur Evangelicae praedicationis; floresque ipsius fructus sunt honoris et honestatis, quia jucunditas et decor omnium virtutum quotidie ejus dono florescit, atque clarescit in credentium turbis.» Vide quae de vite ejusque analogiis cum sapientia et sanctitate, dixi Ezech. XV, 2. Hac de causa S. Ephrem Syro, coaevo S. Basilii, per visum apparuit vitis fructifera, denotans ejus sapientiam, copiam et suavitatem dicendi scribendique, uti habet ejus Vita initio operum ipsius.

Mystice, vitis est Deipara, quae uvam pretiosissimam protulit, puta Christum, ex quo, in torculari crucis presso, expressum est vinum rubrum, quod inebriat omnes fideles. Ita Damascenus, orat. 1 De Nativitate: «Vinea, inquit, uberrima (Deipara) ex Anna pullulavit, atque uvam suavissimam protulit, nectar mortalibus fundentem in vitam aeternam.» Et S. Ildephonsus, serm. 1 De Assumpt.: «Mater Domini, inquit, quasi vitis fructificavit suavitatem odoris, et protulit cunctis gentibus fructus honestatis et gratiae.» Ipsa ergo quasi vitis protulit uvam et vinum, puta Christum, quod Deum laetificat et homines, Judic. IX. Unde S. Bernardus, serm. 4 super Salve Regina, sic Deiparam alloquitur: «Defecit vinum in cadis nostris, vinum scilicet laetificans cor hominis, de quo Propheta, quod germinat virgines; hujus pincerna tu, vexillifera tu: vexilla Regis prodeunt in nobis, te agente pro nobis: calix in manu tua vini meri, in manu tua, in potestate tua, vini meri amoris divini. Calix hujus vini inebrians quam praeclarus est! inebriat ad contemptum mundi; calefacit, quia ferventes facit; acuit, quia erudit; audaces facit contra adversa, fortes et invincibiles a carne, mundo et daemonibus; obliviosos, eorum scilicet quae retro sunt, et in futura extensos; discretos, quia erudit ad justitiam; somnolentos ad temporalia et taediosos, ad invisibilia vero contemplanda pronos et promptos. Per te panem speramus, qui cor hominis confirmat, de quo Scriptura: Panem Angelorum manducavit homo.

Hucusque S. Bernardus, agens de vino amoris divini, quem mater pulchrae dilectionis filiis suis impetrat.

Flores hujus vitis sunt «fructus honoris et honestatis;» quia B. Mariae virginitas et humilitas, quasi flores, protulerunt fructum infiniti honoris, scilicet Deum hominem, qui in Eucharistia est «frumentum electorum, et vinum germinans virgines,» Zachar. cap. IX. Rursum, cum de hac vite dicitur: «Et flores mei fructus honoris et honestatis,» his verbis significatur Deiparae illibata simul et fecunda virginitas. Haec enim adeo honestate delectatur, ut carnis voluptates non tantum rationi dissonas, quas rejicere castitatis est munus, aversetur; sed ne licitas quidem in usu conjugii admittat. Quocirca haec summa virginitatis honestas honori merito conjungitur, quod homines adeo honore dignos efficiat, ut eos angelis ipsis perquam similes reddat. Deinde, quia flos symbolum est virginitatis, et sicut fructus symbolum esse potest fecunditatis. Cum ergo «flores (Deiparae) fructus honoris,» dicantur et «honestatis,» his verbis virginitas ejus fecunda, et fecunditas virginea omni honore prosequenda, omnique honestate conspicua ostenditur. Etenim in arboribus flores simul cum fructibus, qui ex iisdem emanant, et in quos ipsimet flores transeunt, existere nequaquam possunt; sed, erumpente fructu, decidit flos; quamdiu autem flores vigent, fructus nondum advenere: ita et in caeteris mulieribus virginitas cum fecunditate eodem tempore esse nequit. At vero in sola Deipara, super omnem naturae cursum, haec duo conjuncta reperiuntur. Quocirca ipsa una merito dicere potest, flores suos esse pariter et fructus: nam eleganter quidam cecinit:

Partus et integritas discordes tempore longo Virginis in gremio foedera pacis habent.

Hoc est quod stupens S. Bernardus intonat, homil. 2 super Missus est: «Deum hujusmodi decebat nativitas, qua non nisi de virgine nasceretur: talis congruebat virgini partus, ut non pareret nisi Deum.» Quocirca exclamat S. Augustinus, serm. 9 De Natali Domini, qui est 13 De Tempore: «O miracula, o prodigia! naturae jura mutantur, in homine Deus nascitur: virgo sine viro gravidatur, viri nesciam sermo Dei maritat; simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrupta: virgo habens filium, nesciens virum: semper clausa, sed non infecunda. Solus enim sine peccato est natus, quem sine virili complexu non concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis.»


QUINTA PARS CAPITIS, QUA SAPIENTIA SUOS FRUCTUS, VERSU PRAECEDENTI PROMISSOS, ENARRAT, SCILICET DILECTIONEM, TIMOREM, AGNITIONEM, SANCTAM SPEM, OMNEMQUE VERITATEM, VITAM ET VIRTUTEM.

24. EGO MATER PULCHRAE DILECTIONIS, ET TIMORIS, ET AGNITIONIS, ET SANCTAE SPEI. — Pro agnitionis codex manuscriptus montis Amiati legit magnitudinis; et sic legitur in Officio parvo B. Virginis, in capitulo ad Completorium. Forte scriptor quispiam pro agnitionis, scripserit abbreviate agnitis; quod alius describens, nec intelligens, putarit errore omissam litteram, inscripseritque magnitudinis: scioli enim plura talia depravarunt. Nam vera lectio est agnitionis: sic enim constanter legunt caeteri codices Graeci et Latini, manuscripti et typis excusi, atque Rabanus, Lyranus, Hugo, Dionysius, Jansenius aliique interpretes. Tigurina vertit, ego pulchrae charitatis, ego religionis, et cognitionis, speique sanctae mater sum.

Sapientia hic fructus suos, quos in suis discipulis producit, explicat, eosque quatuor assignat. Primus, est dilectio pulchra: est enim dilectio turpis et illecebrosa illi contraria, qualis est dilectio fornicariorum et amatorum mundi: unde Graece est καλῆς, quod tam bonam quam pulchram significat. Secundus, est timor, id est Dei metus, reverentia et cultus. Tertius, est agnitio, Graece γνῶσις, id est cognitio, scientia, intelligentia, puta, qua plene Deum resque coelestes et divinas cognoscamus. Quartus, est sancta spes, qua a Deo certo speremus omne bonum, puta omnem gratiam et gloriam. Porro, haec quatuor rite sibi invicem subordinantur. Ex dilectione enim Dei nascitur ejusdem reverentia et cultus, ex reverentia sequitur plenior ejusdem cognitio, ex cognitione major nascitur spes et fiducia.

Quocirca, dum haec verba Ecclesiastici legi audiret D. Henricus Suso, minister aeternae Sapientiae, in ejus connubium exardescens, raptus vidit eam specie quasi puellae, mox specie juvenis elegantis, in columna nubis resplendentem in throno eburneo, fulgore solis radiantem. «Corona ejus erat aeternitas, amictus felicitas, sermo suavitas, complexus omnis satietas.» Et dixit ei: «Praebe mihi, fili, cor tuum.» Ita habet auctor Vitae ejus, cap. IV. Audi Rabanum: «Sapientia Dei, inquit (quae est Christus), mater est pulchrae dilectionis, et origo omnium virtutum; quia ipsius gratia

Mystice, B. Virgo est mater pulchrae dilectionis. Nam, ut ait S. Bonaventura in Speculo B. Virginis, cap. VI, spectans ad illud Isaiae XI: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, etc. «Quicumque, inquit, septiformem Spiritus Sancti gratiam adipisci desiderat, ipsum florem Spiritus Sancti in virga quaerat: per virgam enim ad florem, per florem ad spiritum in ipso requiescentem pervenimus; per Mariam ad Christum accedimus, et per Christum gratiam Spiritus Sancti invenimus. Propterea S. Bernardus, Mariam alloquens, ait: Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta inventrix gratiae, genitrix vitae, mater salutis, ut per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis.» Haec Bonaventura. Hinc in Litaniis B. Virgo vocatur et invocatur Civitas refugii. Ita ad eam in quavis tribulatione confugerunt Sancti. Ecclesia certe eam, in Salve Regina, spem nostram vocat: «Et spes nostra, salve.» Ita S. Bernardus, sermone De Aquaeductu: «Filioli, inquit, haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae.» De S. Francisco S. Bonaventura in ejus Vita, cap. IX: «In matre, inquit, Domini post Christum praecipue fidens, eam sui ac suorum advocatam constituit.»

S. Ephrem, ad Virginem preces fundens, multa in eamdem sententiam addit. S. Damascenus, orat. 1 De Dorm.: «Tibi, inquit, nos quoque hodierna die assidemus, o Domina, domina, atque iterum dicam, domina, Dei genitrix et virgo, animas nostras ad spem tuam non secus atque ad firmissimam quamdam anchoram alligantes, mentem, animam, corpus, totos denique nos tibi dicantes ac consecrantes, psalmis et hymnis spiritualibus quantum possumus honorantes.» Germanus, Patriarcha Constantinopolitanus, orat. De Oblat. Deiparae, in fine: «Certe, inquit, domina Dei parens, certe meum refugium, vita et defensio, arma et gloriatio, spes et robur meum: concede mihi, ut et ego quoque fruar inenarrabilibus, et quae comprehendi non possunt, tuis bonis in coelesti perseverantia. Habes enim, sat scio, cum tua voluntate concurrentem potentiam, ut quae sis mater Altissimi, et propterea audeo. Ne ergo priver mea exspectatione, o domina intemerata, quae universorum exspectationem supra rationem

peperisti, Dominum nostrum Jesum Christum.»

25. IN ME GRATIA OMNIS VIAE ET VERITATIS, IN ME OMNIS SPES VITAE ET VIRTUTIS. — Pro virtutis Tigurina vertit, praesidii; alii, vigoris et roboris: hoc enim significat Hebraeum חיל chail, quod Noster vertere solet, virtutem. Unde Emmanuel Sa: «Virtutis,» inquit, id est fortitudinis: virtus enim a viro dicta est, quia virilis est et mascula. Rabanus, Jansenius et alii, pro viae legunt, vitae, et intelligunt vitam gratiae; deinde, cum sequitur vitae, intelligunt vitam gloriae, q. d. Per me obtinetur omnis gratia, et quae in bona vita consistit, et quae in veritatis agnitione sita est. Per me habetur omnis spes, et quae est de vita aeterna obtinenda, et quae est de virtute habenda, quae ad vitam aeternam consequendam est necessaria. Verum Biblia Romae correcta priori loco pro vitae, legunt viae; estque hendyadis: viae veritatis, id est viae ad veritatem, q. d. In me est gratia ostendendi docendique omnem viam et modum quo ad veritatem veramque vitam et gratiae et gloriae itur et pervenitur, juxta illud Christi, qui huc allusit: «Ego sum via, et veritas, et vita,» Joan. XIV.

Aliter Palacius, q. d. Ego intra me habeo omnes gratias viae, veritatis et vitae, ut nemo eas possit habere nisi per me. Habet igitur sapientia omne bonum pertinens ad hoc saeculum, quod est via; et futurum, quod est veritas: ita ut nullus speret vitam gratiae aut gloriae, neque etiam virtutem (quae virtutis perfectum nomen habeat) nisi ex dono sapientiae.

Porro, audi de hac omni gratia sapientiae D. Henricum Susonem, ministrum aeternae sapientiae, in Dialog. cap. VII: «In te, ait, pulchritudo est infinite amabilis, gratia mire formosa, sermo cum bonis moribus, nobilitas cum virtute, divitiae cum potentia, interna libertas cum externa claritudine conjuncta: et praeter haec, quod in toto mundo nusquam comperi, plena virtus ac facultas perfecte explendi omne votum, omne desiderium, et quantumvis sitibundam cordis probe diligentis voluntatem. Quo perfectius agnosceris, eo ferventius amaris: quanto tibi quispiam est familiarior, tanto te sentit amabiliorem. Papae, quam es bonum prorsus immensum, inexhaustum, purissimum! Quaeso, advertite, mortales omnes, quam misere illis impositum sit, qui suum amorem in quidvis aliud conferunt. Procul a me recedite, amatores stultissimi ac vanissimi: non mihi appropinquetis unquam. Hanc unicam delegi amicam cordi meo, quae sola cor, animam, appetitiones, affectum, et vires meas omnes complet ac exsatiat amore intimo, nec unquam interitur.» Deinde, ad eam toto affectu spirans, eamque compellans: «Utinam, Domine Jesu, cordi meo te inscribere, utinam in ipsas cordis et animae medullas aureis litteris eliquare te

Mystice, haec competunt B. Virgini; nam, ut ait S. Augustinus vel quisquis est auctor (non enim est S. Augustinus), serm. 20 De Nativit. Domini ad Fratres in eremo: «Propterea Maria mater electa est, et super omnes creaturas praeelecta, omnibus gratiis fecundata, omni virtute et sanctitate in utero repleta, ut de mundissima matre mundissimus filius nasceretur: et, sicut in coelis Filius habet patrem immortalem et aeternum; sic et in terra haberet matrem omni corruptione carentem.» S. Gregorius, lib. I in I Regum, cap. I: «Potest, ait, hujus montis nomine beatissima semper virgo Maria Dei genitrix designari: mons quippe fuit, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae dignitate transcendit. An non mons sublimis Maria, quae, ut ad conceptionem aeterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium deitatis erexit? Hujus enim montis praecellentissimam dignitatem Isaias vaticinans ait: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, Isaiae II. Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo Mariae super omnes Sanctos refulsit.» Huc accedit Albertus Magnus, homil. super Missus est: «Congregationes, inquit, aquarum vocavit Deus maria, locus autem omnium gratiarum vocatur Maria.» Et S. Bonaventura in Speculo B. Virgin. cap. III et seq.: «Maria, inquit, dicitur mare propter affluentiam et copiam gratiarum; unde scriptum est Eccles. I: Omnia flumina intrant in mare, dum omnia charismata sanctorum intrant in Mariam.» Et mox: «Unde ipsa optime dicere potest illud Ecclesiast. XXIV: In me omnis spes viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis.» S. Thomas, Opusc. VIII, probans B. Virginem plenam gratia, quam refundit juvando alios: «In omni, inquit, opere virtutis potes eam habere in adjutorium, et ideo dicit ipsa» Ecclesiast. cap. XXIV: In me omnis spes vitae et virtutis.» Rursum S. Bonaventura in Speculo, cap. VI, probans plenitudinem gratiae Deiparae, praesertim donorum Spiritus Sancti: «Maria, inquit, gratulabunda dicere potest illud Ecclesiastici: In me omnis gratia vitae et veritatis, quae mater est ejus quem legimus plenum gratiae et veritatis. Et quid mirum, si in illa virga est tanta donorum Spiritus Sancti affluentia, in cujus flore Spiritus Sanctus requievit, cum tanta donorum affluentia. Maria namque est illa virga, et filius Mariae est ille flos de quo dicitur in Isaia: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit

B. Virgo ergo est nostra Pandora, id est, omnis doni alma parens, de qua Tertullianus lib. De Corona militis: «Si fuerit, inquit, aliqua Pandora (quam primam feminarum memorat Hesiodus) hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneratur, unde Pandora.» Meminit etiam Pandorae S. Irenaeus Adversus haereses: «Quod autem, inquit, Salvatorem ex omnibus Aeonibus factum esse dicunt, omnibus in eum deponentibus florem suum, non extra Hesiodi Pandoram novum aliquod afferunt.» Meminit etiam hujus Fulgentius in Mythologia. Haec ergo gratiarum omnium corona Pandorae christianae, puta, B. Virgini, omni jure debetur. Quocirca a S. Ephrem, orat. De Laudibus Virginis, ipsa vocatur «spes desperantium, peccantium adjutrix, mundi solatium, porta coelorum.»

Graeca et Syrus hunc versum omittunt, sed pro eo Complutenses et alii nonnulli habent hunc, do autem, cum omnibus meis natis, sempiternas (laudes) iis quae ab eo dicuntur; Tigurina, do autem aeterna (vel aeternos fructus) liberis meis, quibus Deus jussit simul omnibus.

26. TRANSITE AD ME OMNES QUI CONCUPISCITIS ME, ET A GENERATIONIBUS MEIS IMPLEMINI. — Est epilogus. Sapientia enim, post recensita sui commoda et fructus, concludit ut ad se accedant, itaque eorum fiant compotes: generationes enim vocat fructus a se genitos: hi enim Graece vocantur γεννήματα, Hebr. תבואה tebua, q. d. Vos omnes, quos ex Dei munere mei amor tetigit, transite ad me: fructibus meis dulcissimis vos exsatiate: alibi enim satietatem nullam reperietis, juxta illud Christi ad Samaritanam Joan. IV: «Qui biberit ex aqua hac, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.» Unde Tigurina, accedite ad me omnes cupidi mei, et facite ut fructibus meis impleamini. Nota τὸ implemini, q. d. Fructus parci, quos dat mundus, non satiant, non implent appetitum, sed magis excitant et irritant; at fructus mei largi et ampli, utpote divini (solus enim Deus implet animam), implent et satiant quamvis orexin et appetitum. Unde Syrus, declinate ad me omnes, qui concupiscitis me, et de fructibus meis optimis voluptatem capietis. Audi Rabanum: «Materno affectu admonet Sapientia filios suos, ut ad ipsam concurrant, ejus munere ditentur, ac ope reficiantur. Tale est et illud Evangelii testimonium, quo Salvator misericorditer laborantes hortatur ad se venire: Venite, inquit, ad me omnes, qui labo-

Mystice, pari modo B. Virgo revelavit S. Brigidae, uti ipsa refert lib. VI Revelat. cap. X, dixitque: «Ego sum regina coeli, ego mater misericordiae, ego justorum gaudium et aditus peccatorum ad Deum: nulla etiam poena est in purgatorii igne, quae propter me non remissior erit et lenior ad ferendum, quam aliter esset. Nullus est adeo maledictus, qui, quamdiu vivit, careat misericordia mea, quia propter me levius tentatur a daemonibus, quam aliter tentaretur: nullus est ita alienatus a Deo, nisi omnino fuerit maledictus, qui, si me invocaverit, non revertatur ad Deum, et habeat misericordiam.» Idem revelavit Deus S. Catharinae Senensi: «Mariae, inquit, unigeniti Filii mei gloriosae genitrici a bonitate mea concessum est, propter incarnati Verbi reverentiam, ut, quicumque etiam peccator ad eam cum devota veneratione recurrit, nullo modo decipiatur a daemone infernali: haec enim est a me electa, parata et posita tanquam esca dulcissima ad capiendos homines, et praecipue animas peccatorum.»

Unde S. Ephrem, De Laudibus B. Virg. sic eam salutat: «Spes desperantium, per te reconciliati sumus Christo, Deo meo, filio tuo: tu peccatorum et auxilio destitutorum unica advocata es atque adjutrix; tu portus naufragantium tutissimus, solatium mundi, carcere clausorum liberatrix celeberrima; tu orphanorum susceptio; tu captivorum redemptio; tu aegrotantium exultatio, et omnium salus; tu monachorum et solitariorum stabilimentum, et spes saecularium; tu virginum gloria, corona et gaudium; tu mundi laetitia.» Et iterum: «Tu enim noster es portus et praeses, pia auxiliatrix.» Et infra: «Ave, periclitantium auxiliatrix, et jucunda libertas, fons gratiae et consolationis; ave, peccatorum refugium atque diversorium; ave, laborantium propitiatorium; ave, spes omnium proborum adversis casibus afflictorum, dulce conversorum solamen atque praesidium; ave, virorum pariter atque mulierum regina et patrona; ave, nostra consolatrix, quae maerores sedasti, et oppressorum molestias leniisti, cunctasque oppressiones sustulisti; ave, clavis regni coelestis; ave, portus tutissime in hac vita navigantium; ave, firma salus universorum Christianorum ad te sincere ac vere recurrentium; ave, nostra omnium protectio insignis et gloria.»

Sapienter S. Augustinus, lib. De Catechiz. rudibus: «Tantum, inquit, valet animus erga auditorem benevolus, ut nobis loquentibus et illis discentibus, habitemus invicem; atque ita illi et

Porro, S. Chrysostomus, homil. 3 in Genes.: «Divina eloquia fonti similia sunt largis perennibusque fluentis scaturienti; etiam qui ante nos fuere, pro viribus suis aquas inde hauserunt, et similiter qui post nos futuri sunt, idem attentabunt, neque sic totum evacuare poterunt, sed magis interim augentur flumina et increscunt. Haec enim spiritualium fluentorum natura est, ut hoc magis scaturiat spiritualis gratia, quo magis inde hauritur.» Rursum, idem S. Chrysostomus, homil. 55 ad Popul.: «Has opes, inquit, et ipsi sancti imitantes, sacrorum voluminum floridos saltus circumvolitant, et inde quidquid suave et mellitum est decerpunt. Et, si vis experiri illorum ora, videbis quidem talia eructantes, omnia mitia et jucunda, et spiritualis odoris suavitate plena. Nullum turpe verbum illa possunt ora emittere, nihil scurrile, nihil asperum et amarum, sed omnia ipsis coelis digna.»

Denique Petrus Cellensis tract. De Conscientia, pulchre docet sapientiam esse quasi venam sanguinis, quae subinde aperienda sit, ut sanguis effluat et affluat: «Scalpello, inquit, instantiae eorum qui me rogant, et a me edoceri volunt, vena cordis incisa, undecumque vocavi vivum sanguinem venarum totius meditationis, ut de sanguine defaecatae eruditionis commodaret seu emitteret cor, quod sufficeret dicenti, et sibi retineret unde viveret. Tunc enim utiliter, aut dicitur, aut scribitur, cum de tractatu suo, et vita propria emendatur, et aliena conscientia nihil minus instruitur. Nec credendum quod semper vena cordis evacuetur perniciose quoties inciditur, quin potius de effusione charitatis commodius fluit ac liberius.»

27 et 28. Spiritus enim meus super mel dulcis, ET HAEREDITAS MEA SUPER MEL ET FAVUM: MEMORIA MEA IN GENERATIONES SAECULORUM. — Ita Romana: minus recte alii legunt, in generatione saeculorum. Pro spiritus Graece est μνημόσυνον, id est memoria, vel potius memoriale. Unde Graeca sic habent, memoriale enim meum super mel dulce, et haereditas mea super mellis favum; Tigurina, nam memoria mei melle dulcior est, possessioque mea favo mellito jucundior. Jam per memoriam, vel memoriale, Syrus accipit doctrinam; sic enim vertit, quia doctrina mea prae melle dulcis est, et iis qui haereditant me prae favo.

Secundo, Jansenius accipit legem dictatam a sapientia: μνημόσυνον enim significat memoriale et pignus, quod ad conservationem memoriae

relictum sit. Tale autem memoriale est lex, a sapientia Dei fidelibus relicta in haereditatem, id est, in perpetuam possessionem. Itaque idem dicitur hic quod Psalm. CXVIII, 103: «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!» Et Psalm. XVIII, 11: «Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.»

Tertio, planius et sublimius, Rabanus, et ex eo Glossa: «Memoria sapientiae Dei, inquit, in generationem omnium saeculorum permanebit; quia ipsam laudant Angeli, collaudant Archangeli, vaticinantur Prophetae, praedicant Apostoli, omnisque militia coelestium virtutum, et infinita multitudo sanctarum animarum adorant et glorificant in aeternum.» Atque hanc memoriam aeternam suis asseclis communicat Sapientia, dum eos aeternitate nominis et famae donat, juxta illud: «In memoria aeterna erit justus,» Psalm. CXI, 7. Unde Palacius sic explicat, q. d. Nullum erit saeculum, in quo inter homines pios non fuerit memoria mei. Ab Adam usque in finem saeculi habuit et habebit suos divina Sapientia amatores, qui dicant: «Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.» Nam sanctis illis patribus Sapientia apparebat in specie humana, Christianis apparuit in vera carne; ideo et hi et illi Christi memoriam habent in desiderio animae.

Porro, «spiritus» Sapientiae primo, a Rabano accipitur Spiritus Sanctus, qui a Sapientia genita, puta a Filio, aeque ac Patre, procedit, q. d. Spiritus Sanctus, quem Christus mittet in mundum, super mel dulcis est; quia charitas Dei quae per eum infunditur in cordibus electorum, incomparabilis est dulcedinis. Secundo, Glossa: Spiritus, inquit, id est, degustatio meae bonitatis, super mel dulcis est, quia ipsam non adaequat aliqua delectatio corporalis. Tertio, alii, q. d. Spiritus, quem Sapientia aspirat suis asseclis, non est austerus et durus, sed benignus, suavis et dulcis super mel; unde sapientes, id est sancti, sunt mansueti, benigni, affabiles, suaves in verbis omnique conversatione.

Quarto, et genuine Jansenius: «Sapientia, inquit, tribuit sibi spiritum, sicut supra tributa est ei anima. Significat autem nomine spiritus, suam naturam, de se per legis doctrinam et opera mirabilia, spirantem suavem apud homines odorem. Quomodo et Sapient. XII, dicitur: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus! quod non tantum de Spiritu Sancto est accipiendum, verum etiam ipsi Spiritui Sancto dici possit: O Domine, quam suavis est spiritus tuus!» Hoc est quod huc alludens Christus, qui est Sapientia incarnata, ait Matth. XI, 29: «Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.»

Christus ergo et Deus per se et natura sua est mel; sed nos peccatis nostris eum amaricantes cogimus nobis esse venenum et fel, juxta illud Osee XIV, 1: «Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum.» Ubi S. Hieronymus ex Symmacho: «Poenitebit eam, inquit, quod dulcissimum Deum in amaritudinem verterit;» scilicet, de patre in judicem, de benefactore in flagellatorem.

Denique «haereditas,» id est possessio et peculium Sapientiae, quam ipsa suis asseclis communicat, est gratia et gloria, sive sanctitas et felicitas; haec dulcior est favo, quia sanctitas quietat totaliter appetitum, ait Glossa; felicitas vero aeterna dulcissima est: «Haereditas enim superna, ait Rabanus, quae in agnitione et dilectione Dei tribuitur sanctis, quando eum videbunt facie ad faciem, et delectabuntur in dextera ejus usque ad finem, est inenarrabilis et inaestimabilis, quia scriptum est: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum,» I Corinth. cap. II. Igitur causas et illecebras suae invitationis dat Sapientia, quod ipsius spiritus sit dulcissimus, haereditas pariter et possessio dulcissima, ac memoria sit aeterna.

S. Bernardus, serm. 2 De S. Andrea, ipsum statuit in exemplum, cui hic spiritus Jesu «crucem et mortem, inquit, fecit non solum non-molestam, sed etiam desiderabilem atque omnino delectabilem esse. Spiritus enim meus (ait Dominus) super mel dulcis; ita ut ne ipsa quidem dulcedine ejus praevalere queat, amarissima licet, mortis amaritudo. Quid non temperabit illa dulcedo, quae mortem quoque facit esse dulcissimam? Quae resistere possit asperitas unctioni illi, quae mortem quoque facit suavissimam? Cum dederit (ait) dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Quam molestiam non expellit gaudium illud, quod mortem quoque ipsam facit esse laetissimam? Quaeramus hunc spiritum, fratres, tota sollicitudine operam demus, ut mereamur habere hunc spiritum, imo, ut quem jam habemus, abundantius habeamus. Quicumque enim spiritum Christi non habet, hic non est ejus.»

Hujus rei symbolum fuit aenigma Samsonis: «De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo,» cum, scilicet, ipse in ore leonis a se occisi invenit mel, Judic. XIV, 14. Graeci habent, de tristi, vel tristitia et labore, «egressa est dulcedo.» Sic spinae rosas proferunt, sentes uvas, tribuli ficus. Nimirum: «Vincenti datur manna absconditum; et quod fuit durum pati, meminisse dulce est.»

Dulcissimus ergo est spiritus, dulcissimum et nomen Jesu, qui est sapientia nostra, et haec tria nobis praestat. Audi S. Bernardum, in Sententiis: «Et quid tam cordium vita, quam Deus meus Jesus? Is vere est amans et amabilis, et totum quod de ipso est, vere est, quando ipse est non aliud sane, quam ipse veritas. Quis fidus verusque amicus

Unde Ecclesia eam invocat: «Salve, regina, mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve.» Audi S. Bernardum, serm. 4 De Assumpt.: «Quis, inquit, misericordiæ tuæ, o Benedicta, longitudinem et latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare? Nam longitudo ejus usque in diem novissimum invocantibus eam subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas ejus civitatis supernæ invenit restaurationem, et profundum ejus sedentibus in tenebris et umbra mortis obtinuit redemptionem.» Et superius idem S. Bernardus dixerat: «Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si quis est qui invocatam te in necessitatibus suis, sibi meminerit defuisse. Nos quidem, servuli tui, cæteris in virtutibus congaudemus tibi, sed in hoc potius nobis ipsis; laudamus virginitatem, humilitatem miramur; sed misericordia miseris sapit dulcius, misericordiam amplectimur clarius, recordamur sæpius, crebrius invocamus.» Idem S. Bernardus, sermone in illud: «Signum magnum,» ait, peccatorem vereri posse accedere ad Deum, qui ignis consumens est; ne, quemadmodum fluit cera a facie ignis, sic pereat ipse a facie Dei. Et mox: «Quid, inquit, ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? nihil austerum in ea, nihil terribile; tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam.» Et infra: «Quæ ad eam pertinent, plena omnia pietatis et gratiæ; plena sunt mansuetudinis et misericordiæ. Denique omnia omnibus facta est, sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit; omnibus misericordiæ sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi.» Rursum Damascenus, orat. 2 De Assumpt. Virg.: Dei Mater, inquit, «est inexhaustum pelagus gaudii, unica mœroris oblitteratio, pharmacum ex omni pectore dolorem propulsans.» Si ergo tristaris, invoca B. Virginem, ipsa tibi sua gaudia communicabit. Quocirca S. Agnes S. Brigidæ (ut habetur lib. IV Revelat. cap. xi) apparens, eique laudes Deiparæ narrans, hanc conclusionem eliciendam reliquit: «Sicut sole illuminantur et inflammantur cœlestia et terrestria, sic ex dulcedine Mariæ nullus est qui non per eam, si petitur, sentiat pietatem.» In ea ergo impletur illud Prov. xxxi: «Lex clementiæ in lingua ejus.» Unde S. Ambrosius S. Mariam vocat manna; sic enim ait in Psalm. XXI, in fine: «Quin potius, inquit, ipsam Mariam manna dixerim, quia est subtilis et splendida, suavis et virgo, quæ velut cœlitus veniens, cunctis Ecclesiarum populis cibum dulciorem melle defluxit; quem qui edere aut manducare neglexerit, vitam in semetipso habere non poterit, sicut ipse Dominus ait: Nisi quis manducaverit carnem meam,» etc.

Denique memoria B. Virginis est in generationes sæculorum, quia durat per omnia sæcula, non tantum apud Christianos, sed et apud infideles et

Anagogice S. Bernardus, tract. De Diligendo Deo, post initium: «Memoria mea, inquit, in generatione sæculorum; hoc dicit, quia quamdiu stare præsens cernitur sæculum, in quo generatio advenit, et generatio præterit, non deerit electis consolatio de memoria, quibus nondum de præsentia plena refectio indulgetur. Unde scriptum est: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, haud dubium quin hi quos paulo superius dixerat: Generatio et generatio laudabit opera tua. Memoria ergo in generatione sæculorum, præsentia in regno cœlorum. Ex ista glorificatur jam assumpta electio, de illa interim peregrinans generatio consolatur.» Deinde subjicit, qui hujus boni sint capaces, qui non. «Sed interest, inquit, quænam generatio ex Dei capiat recordatione solamen. Non enim generatio prava et exasperans, cui dicitur: Væ vobis, divites, qui habetis consolationem vestram; sed, quæ dicere veraciter potest: Renuit consolari anima mea. Hinc plane et credimus, si secuta adjecerit: Memor fui Dei, et delectatus sum. Justum quippe est, ut quos præsentia non delectant, præsto eis sit memoria futurorum; et qui de rerum fluentium qualibet affluentia despiciunt consolari, recordatio illos delectet æternitatis. Et hæc est generatio quærentium Dominum, quærentium non quæ sua sunt, sed faciem Dei Jacob. Dei ergo quærentibus et suspirantibus præsentiam, præsto interim et dulcis memoria est, non tamen qua satientur, sed qua magis esuriant, unde satientur. Hoc ipsum de se cibus ipse testatur, ita dicens: Qui edit me, adhuc esuriet, et qui eo cibatus est: Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua. Beati tamen jam nunc, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam quandoque ipsi, et non alii, saturabuntur. Væ tibi, generatio prava atque perversa; væ tibi, popule stulte et insipiens, qui et memoriam fastidis, et præsentiam expavescis.»

Mystice, spiritus B. Virginis dulcissimus est.


Versus 29: QUI EDUNT ME, ADHUC ESURIENT: ET QUI BIBUNT ME, ADHUC SITIENT.

Ostendit sapientia se dulciorem esse melle et favo, quia dulcedo mellis, si multum comedatur, parit fastidium et nauseam. At vero dulcedo sapientiæ quo magis gustatur, eo magis appetitur et esuritur; et, quod mirum est, satiat impletque mentem, et tamen mens satiata ulterius ea satiari et impleri desiderat. Unde Tigurina vertit, qui me comederint, esurient amplius; et qui me biberint, adhuc sitient; Syrus, sitient me.

Nota primo: Sapientia, inquit Palacius, vocat se cibum et potum. Plane, quia ipsa est eminenter omnia; et vir pius credat hoc loco Sapientiam meminisse de se, ut futura erat in Eucharistia, in qua ipsa est vere cibus, vere potus. Nota secundo: Si est vere cibus et potus, non est quod ultra eam requiras, in his enim vita nostra continetur. Nota tertio rem miram: Sapientia ipsa est cibus, ipsa est esuries; nam qui eam comedit, eam esurit. Ut enim Deus simul est unus et trinus, misericors et justus; ita sapientia simul satiat animam, ut nihil ultra eam quærat; ita vero satiat, ut simul desiderium sui ac esuriem accendat. Non igitur erit unquam in cœlo fastidium.

Luculenter et pie hanc sententiam explicat B. Macarius Ægyptius, S. Antonii discipulus, qui floruit anno Christi 370, tota homilia 10, loquens de viris eximie sanctis: «Animæ, inquit, Dei ac veritatis amantes, quæ Christum in fide ac spe summa induere perfecte desiderant, aliorum admonitione non multum indigent, nec desiderio cœlesti aut erga Dominum amore, in quo aliquatenus imminui patienter ferunt; sed totæ penitus cruci Christi affixæ, spiritalem promotionem erga sponsum spiritalem in seipsis quotidie sentiunt et agnoscunt. Et cum desiderio cœlesti vulneratæ sint, et justitiam virtutum esuriant, illustrationem Spiritus Sancti summa ac inexplebili aviditate expetunt.» Subdit deinde, originem hujus aviditatis esse lumen cœleste: «Quod si forte beneficio fidei suæ notitiam mysteriorum divinorum adipisci merentur, aut lætitiæ gratiæ cælestis participes fiunt, non confidunt in seipsis, arbitrantes se aliquid esse; sed quanto magis abundant donis spiritalibus, tanto vehementius et sine satietate desiderii cœlestis inquirunt; quantoque magis spiritalem profectum in se senserint, tanto plus esuriunt ac sitiunt participationem et augmentum gratiæ; et quanto spiritaliter locupletiores sunt, tanto se pauperiores existimant; et absque satietate spiritali desiderio feruntur erga sponsum cœlestem, ut ait Scriptura: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.» Denique earum ingentia lucra et præmia addit: «Hujusmodi

Causa est, præstantia sapientiæ, quæ ita plena est sapore et dulcedine, ut nunquam plene degustari possit, quin ulterius gustari desideretur. Audi S. Gregorium, homil. 36 in Evangel.: «Hoc distare, inquit, fratres charissimi, inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciæ, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt; cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra, spiritales deliciæ, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio; tantoque amplius a comedente esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet; in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciæ appetitum in mente dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur. Et ideo non habitæ, amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Proinde Psalmista nos admonet, dicens Psalm. XXXIII: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, q. d. Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis; sed cibum vitæ ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis.»

Esuries ergo est optima dispositio et præparatio ad comparandam sapientiam. Id ipsa Sapientia docuit D. Henricum Susonem, uti ipse refert in Dialog. cap. XXIII: «Spiritalis, inquit, esuries, et præsens sive actualis (ut vocant) devotio potius te ad me percipiendum, quam sola consuetudo movebunt. Anima in cœlesti abstractæ vitæ domicilio vel inclusorio, intime sentire ac dulciter perfrui me cupiens, vitiis oportet ut sit ante nudata ac expoliata, ornata virtutibus, libera ab occupationibus supervacaneis, rosis purpureis flagrantissimæ charitatis consita, ac suave fragrantibus humilis abjectionis violis, et albicantibus inviolatæ puritatis ac castimoniæ liliis stipata. Lectulum mihi vel thalamum efficiat in vera cordis pace, siquidem in pace factus est locus meus: suis me stringat ulnis, omnem excludendo amorem alienum et extraneum; utpote quem haud secus ipse fugere consueverim, quam solent milvium aviculæ devitare. Cantet mihi cantica Sion, id est, ardentissimi amoris, cum attentissima ac devotissima laude. Tum vero ipse quoque vicissim amplexabor illam, et, meo innixam pectori, tranquillam faciam experiri requiem, perspicuam

Tropologice, hic disce certum signum et effectum sapientiæ, virtutis et profectus esse, magis semper eam esurire et sitire; quia sapientia et virtus sui acuit desiderium, eoque magis quo ipsa crescit. Acres ad idipsum, ex hisce Ecclesiastici verbis, stimulos studioso sapientiæ et virtutis adhibet Faustus Rhegiensis Episcopus, Instruct. ad Monachos, in fine, quæ exstat in Appendice Biblioth. SS. Patrum, p. 1566: «Simus, inquit, in opere Dei indeficientes propter æternam retributionem, et quotidie ad meliora tendamus. Ipsa enim apprehendendi aviditas, ipsa consuetudo proficiendi semper nos ad majora provocet; et ubi viderit Deus devotionem animæ, ardentiorem insinuabit affectum; et quanto nos arserimus ad studium, tanto ille addet ad gloriam. Qui habet, dabitur illi, et superabundabit. Et alio loco dicit: Posui adjutorium super potentem. Gratia enim de gratia nascitur, et profectus profectibus serviunt, lucra lucris, et merita meritis locum faciunt, ut, quanto plus acquirere cœperit, tanto plus acquirere conetur; et quanto avidius de sapientiæ bonis hauserit, tanto plus haurire desideret; sicut ipsa de se loquitur Sapientia: Qui edunt me, adhuc esurient. Urgeamus cursum nostrum, ut crescat in novissimo vita nostra. Quæramus usque in finem, unde sine fine gaudere mereamur. Sed esto, non possimus exercere corporis labores, conferamus nos ad spiritualium bonorum desiderium, ad compunctionis et charitatis augmentum. Si quotidie in cordibus nostris disponamus ascensus, nulla infirmitate, nulla ætate lassari possunt mentes, ut spiritualibus quibusdam gradibus ascendere mereamur ad promissa Domini nostri Jesu Christi.» Plura vide apud nostrum Alvarez de Paz De Natura perfectionis, lib. III, part. II, cap. xiv et xv, fructu 6.

Porro S. Augustinus, lib. XV De Trin. cap. II: «Qui me manducant, inquit, adhuc esurient; et qui bibunt me adhuc sitient. Manducant et bibunt, quia inveniunt: et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quærunt. Fides quærit, intellectus invenit; propter quod ait Propheta Isaias cap. VII: Nisi credideritis, non intelligetis. Et rursus: Intellectus eum quem invenit, adhuc quærit. Deus enim respexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.»

Mystice B. Virgo, quo magis a fidelibus amatur, desideratur et colitur, eo majorem in eis sui amoris, desiderii et cultus esuriem sitimque excitat, quia eo magis suam charitatem, potentiam,

Finally, devoutly and authentically, the same St. Bernard in his Jubilus attributes these words to Jesus Christ: Denique pie æque ac germane idem S. Bernardus in Jubilo hæc attribuit Jesu Christo: Qui te gustant, esuriunt; Qui bibunt adhuc sitiunt; Desiderare nesciunt, Nisi Jesum, quem diligunt. Id particulatim explicat, dum subdit: Jesu, decus angelicum, In aure dulce canticum, In ore mel mirificum, In corde nectar cœlicum. Unde ad eum anhelans concludit: Desidero te millies, Mi Jesu, quando venies? Me lætum quando facies? Me de te quando saties? He explains this in detail when he adds: Denique pie æque ac germane idem S. Bernardus in Jubilo hæc attribuit Jesu Christo: Qui te gustant, esuriunt; Qui bibunt adhuc sitiunt; Desiderare nesciunt, Nisi Jesum, quem diligunt. Id particulatim explicat, dum subdit: Jesu, decus angelicum, In aure dulce canticum, In ore mel mirificum, In corde nectar cœlicum. Unde ad eum anhelans concludit: Desidero te millies, Mi Jesu, quando venies? Me lætum quando facies? Me de te quando saties? Hence, yearning for Him, he concludes: Denique pie æque ac germane idem S. Bernardus in Jubilo hæc attribuit Jesu Christo: Qui te gustant, esuriunt; Qui bibunt adhuc sitiunt; Desiderare nesciunt, Nisi Jesum, quem diligunt. Id particulatim explicat, dum subdit: Jesu, decus angelicum, In aure dulce canticum, In ore mel mirificum, In corde nectar cœlicum. Unde ad eum anhelans concludit: Desidero te millies, Mi Jesu, quando venies? Me lætum quando facies? Me de te quando saties?


Versus 30: QUI AUDIT ME, NON CONFUNDETUR: ET QUI OPERANTUR IN ME, NON PECCABUNT.

Tigurina, qui me audit, in nullam prorsus ignominiam incidet; et qui navant operam, non peccabunt; Syrus, qui audit me, non cadet; et omnia opera ejus corruptelam non patientur. Duplicem hic fructum promittit Sapientia sui studiosis, scilicet quod duplex evadent malum, nimirum confusionem et peccatum. «Qui, inquit, audit me,» id est, qui mihi auscultat, qui mihi obedit, nunquam pudore suffundetur; quia nihil aget, cujus eum pudere possit; sed omnia perficiet sapienter, ut de iis lætari et gloriari queat: quare æternam reproborum confusionem evadet, nec spe sua potiendi gloria cœlesti frustrabitur, sed eam certo assequetur. «Et qui operantur in me, id est, ait Jansenius, qui sua per me obeunt negotia, non peccabunt» in eis: sed sua omnia uti prudenter, ita et feliciter peragent. In priori ergo membro εὐτυχίαν, id est, felicitatem promittit; in secundo εὐπραξίαν, id est, bonam operationem.

Mystice, utrumque sui cultoribus sibique devotis præstat B. Virgo, uti ex omni sæculorum omnium historia liquet: quare si quis a peccato et pudore immunis vivere velit, si gratiam et salutem sibi assecurare, si quis magnum perseverantiæ donum nancisci cupiat, illud identidem a Deo per intercessionem B. Virginis efflagitet. Perire enim et damnari nequit, qui tantam apud Deum patronam habet; nisi quis ultro se in scelera et gehennam præcipitet, uti faciunt nonnulli stolidi, qui impune in suas cupiditates ruunt, præsumptuose præfisi de ope B. Virginis, cui se devotos dicunt, eo quod in ejus honorem sabbato jejunent, Rosarium recitent, vel similem ei cultum exhibeant. Qui sane in B. Virginem

Tropologice S. Bernardus, serm. De Septem Donis: «Operemur, inquit, in Sapientia quæ dicit: Qui operantur in me, non peccabunt; ager enim est mundus, ait Veritas. Fodiamus in eo, thesaurus absconditus latet, effodiamus eum; ipsa est enim sapientia quæ trahitur de occultis. Omnes eam quærimus, omnes concupiscimus eam; sed frustra quærit, qui in lectulo suo quærit, neque in terra suaviter viventium invenitur. Lectulus est, et ibi gigantem quæris; tuus est, et ibi speras invenire qui diversoria semper ignorat. Si quæritis, inquit, quærite, convertimini, et venite. Quæris, unde? a lectulo tuo. Quæris, unde convertaris? a voluptatibus, inquit, tuis avertere.»


Versus 31: QUI ELUCIDANT ME, VITAM AETERNAM HABEBUNT.

Tigurina, interpretes mei vitam æternam consequentur, nisi sapientiam, quam verbis elucidant, factis pravis obscurent. Equidem videtur difficile et rarum, ut tam rebelli sit animo S. Scripturæ interpres, ut resistat veritati quam jugiter interpretatur, maxime cum Sapientia adeo benigna sit, ut continenter fere suos elucidatores vocet ad se, ait Palacius. Sententia hæc jam deest in Græco et Syro. Sapientia recensuit promisitque præmia discipulo, qui audit sapientiam, vers. præcedenti; nunc præmium assignat doctori et interpreti, qui scilicet non seipsum suamque gloriam, sed Sapientiæ Deique laudem aucupatur et celebrat. Præmium est vita et gloria æterna, quia, ut ait Daniel cap. XII: «Qui docti fuerint, fulgebunt ut splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.» Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 39 in Cant.: «Benignus est spiritus Sapientiæ, et placet illi doctor benignus et diligens, qui ita cupiat satisfacere studiosis, ut morem gerere tardioribus non recuset. Denique, qui elucidant me, vitam æternam habebunt, ait ipsa Sapientia. Quo quidem præmio ego fraudari noluerim.»


SEXTA PARS CAPITIS, QUA DOCET SAPIENTIA, SE IN LEGE MOYSI ET PROPHETIS CONTINERI, AB IISQUE EXQUIRENDAM; SED MAGIS A CHRISTO, QUI MOSIS ET PROPHETARUM DICTA COMPLEVIT; UNDE CHRISTI PLENAM PERFECTAMQUE SAPIENTIAM COMPARAT FLUVIIS COPIOSIS, PHISON, TIGRI, EUPHRATI, JORDANI, GEHON, IMO MARI.


Versus 32 et 33: HAEC OMNIA LIBER VITAE, ET TESTAMENTUM ALTISSIMI, ET AGNITIO VERITATIS.

Hæc et sequentia censet Jansenius esse verba non Sapientiæ, sed Siracidis qui hic interloquatur, explicetque et confirmet verba Sapientiæ, sed nihil obstat quominus accipiamus ea ut verba Sapientiæ, quæ hic pergat loqui, ostendatque ubi et quibus in libris ipsa tradita sit, ideoque in iisdem

Alii vero subaudiunt verbum non sunt, sed continet, eodem fere sensu. Unde Syrus, universa hæc, inquit, in libro testamenti Domini scripta sunt, lex quam mandavit mihi Moyses, hæreditas est congregationi Jacob. Unde illud regii Psaltis Psalm. CXVIII: «Portio mea (hæreditaria), Domine, dixi, custodire legem tuam.»

Post hunc versum Græca, Complutenses et Tigurina hunc addunt, ne elanguescite, quominus fortes sitis in Domino (Tigurina, ne elassescatis cum Domino fortiter agere), ut ipse vicissim confirmet vos. Adhærescite ei, Dominus omnipotens solus Deus, et non est alius præter ipsum servator. Verum Græca Romæ emendata, Syrus et Latini omnes hæc omittunt.


Versus 34 et 35: POSUIT DAVID SERVO SUO EXCITARE REGEM EX IPSO FORTISSIMUM, ET IN THRONO HONORIS SEDENTEM IN SEMPITERNUM.

A Moyse quasi typo, transit ad Christum quasi antitypum. Quia enim dixit sapientiam in lege Moysis et Prophetis descriptam contineri, ne quis in iis quasi fine et termino, plenaque sapientia sistendum putet, subjicit, per Moysen et Prophetas tendendum esse ad Christum, qui est finis legis et Prophetarum; Christus enim solus plenam perfectamque sapientiam, adumbratam tantum per Moysen et Prophetas, mundo attulit et docuit, juxta illud Joannis I, vers. 17: «Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.» Prior versus deest jam in Græco et Syro; sed olim in Græco exstitisse liquet ex nostro Interprete, qui illud in suo exemplari legit, uti hoc loco fatetur Jansenius. Neque enim probabile est, inquit, illum de suo tam multa addidisse, quibus nihil tale in suo exemplari correspondisset. «Posuit» ergo, scilicet Deus, qui David fecit «regem,» eique promisit filium eo potentiorem, puta Messiam sive Christum. Hebræi enim sæpe suppositum ex circumstantiis vel antecedentibus quasi notum, et cuivis obvium, subaudiendum relinquunt. Sic hic Sapientia, quia Deo est familiarissima et intima, Deum suum, quasi omnibus notum, subticet et subaudit: præsertim quia eum hoc capite sæpius, ac paulo ante vers. 32, nomine Altissimi nominavit; perinde ac S. Magdalena ait hortulano: «Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam;» quem? utique Christum, quo plena erat S. Magdalena, amore ejus ebria, putabatque hortulanum et alios eumdem cogitare, quem ipsa cogitabat et ardebat, Joan. XX, 15.

Sensus est, q. d. Deus altissimus, qui vetus Testamentum et legem dedit per Moysen, «posuit,» id est statuit et sanxit, ex Davidis semine excitare Messiam «regem fortissimum,» et sempiternum legislatorem novi Testamenti, novæque legis, et doctorem novæ sapientiæ; «qui,» scilicet Christus, «implet,» Græce est implens, id est implebit, hoc est plene effundet, faciet abundare «sapientiam,» perinde ac «Phison» et «Tigris» abundant aquis «in diebus novorum,» id est novarum frugum prodeuntium et maturascentium, puta tempore veris (tempore æstatis etiam exundasse Jordanem patet Josue III, 15 et vers. sequent. hic), eamque plenam perfectamque tradet Ecclesiæ et Christianis, per quam efficiet præstantissimos Doctores, Theologos, Confessores, Pontifices, Martyres, Virgines ac fideles in omni sapientia, id est virtute et sanctitate, præstantes et perfectos. Unde Tigurina vertit, Davidi constituit se regem potentissimum creaturum ex eo, qui in solio majestatis sedeat in æternum. Qui quasi Phison omnia replet sua sapientia, et ut Tigris novarum frugum temporibus; Syrus, quia plena est sicut fluvius Phison sapientia, et sicut Tigris in diebus frugum suarum. Ita Lyranus. Hinc patet hæc verba non convenire Salomoni, sed Christo; etsi enim Salomon mortalium fuerit sapientissimus, tamen præ Christo fuit insipiens. Unde et regnum ejus non fuit æternum, sed modici temporis et caducum; Christi vero regnum est æternum, uti hic dicitur. Ita Rabanus et Lyranus. Notat Palacius proprie hæc convenire Pentecostæ; in ea enim Christus misit Spiritum Sanctum in Apostolos, ut in eos suam sapientiam et spiritum copiose instar fluminis effunderet, imo in eos faceret quasi flumina sapientiæ, quæ totum orbem inundarent. Unde apparuit eis in specie linguarum ignearum, Actor. cap. II. Alludit ad etymon Phison; Phison enim Hebraice idem est quod multitudo, copia, exuberantia, a radice pus, id est luxuriari, multiplicari, exuberare. Ita Josephus, lib. I Antiquit. cap. II, et Isidorus, lib. XIII Etymol. cap. XXI.

Nota primo: Sapientia hucusque se comparavit pulcherrimis arboribus, resinis, aromatibus et floribus: nunc se in Verbo incarnato, puta Christo, qui est Sapientia Patris, tam genita quam incarnata, comparat præstantissimis sacrisque fluminibus, scilicet quatuor Paradisi, per quos mystice repræsentabatur: sicut enim illa exuberant aqua, ita Christus gratia; et sicut illa irrigant et fecundant Paradisum, ita Christus irrigat et fecundat Ecclesiam. Rursum, sicut illa ad quatuor orbis partes tendunt, ita Christi sapientia quatuor orbis plagas pervasit et adaquavit. Tertio, quatuor flumina, ait Ambrosius, lib. De Paradiso, et S. Augustinus, lib. XIII De Civit. cap. XXI, ac Rabanus et Lyranus repræsentant quatuor Evangelia, quibus conscripta est sapientia Christi, quæ quatuor mundi regiones occuparunt. Igitur Sapientia increata et genita hic descendit ad Sapientiam incarnatam, puta ad Christum, qui non tantum fuit redemptor hominum, sed et sapientiæ doctor; ac ex ea vers. 40 descendit ad sapientiam creatam et communicatam creaturis.

Nota secundo: Implere sapientiam, est plenam continere sapientiam; item plenam dare, docere et effundere instar Phison, qui ita plenus est aquis, ut plenitudine sua exundet, eamque effundat in campos vicinos. Est hebraismus; miscetur enim כול cum hiphil, id est significatio neutra cum activa: implere enim est plenum continere, et plenum effundere.

Tertio, Tigris impletur aquis «in diebus novorum,» id est, dum novæ fruges adolescunt, hoc est in martio et vere: quia tum nives hieme constrictæ liquantur, et in Tigrim influunt. Eadem de causa multa alia flumina in martio crescunt et intumescunt: idque fit sapientia et sapienti consilio Dei, ut scilicet fruges crescentes et maturascentes, a crescente et exundante flumine majus sugant alimentum. Audi Plinium, lib. X, cap. XVIII: «Excellentius Thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris Ægyptus: similis ratio, sed major felicitas Babyloni ac Seleuciæ, Euphrate ac Tigri restagnantibus (exundantibus), quoniam ibi rigandi modus manu temperatur.»

Quarto, qui sint Tigris et Euphrates, constat; de Phison et Gehon dubium est. S. Hieronymus, Josephus, Epiphanius, S. Augustinus, S. Ambrosius, Isidorus, Rabanus, Glossa et passim alii censent Phison esse Gangem «qui circuit terram Hevilath,» ut dicitur Genes. II, 11, id est Indiam, quæ est intra Gangem, «ubi nascitur aurum» optimum; imo ipse Ganges, teste Plinio, aurifer est et gemmifer; et Gangem exundare æque ac Nilum docet Plinius loco jam citato. Ganges etiam recte vocatur Phison, id est multitudo, quia in Gangem decem magna flumina aquas suas exonerant.


Versus 36: QUI ADIMPLET QUASI EUPHRATES SENSUM: QUI MULTIPLICAT QUASI JORDANIS IN TEMPORE MESSIS.

q. d. Christus adimplet, id est plenum perfectumque promit profertque sensum, Græce σύνεσιν, id est intelligentiam, sicut Euphrates plenas promit funditque aquas. Unde Tigurina, in modum Euphratis fecundat ingenium Christus. Idem «multiplicat,» id est multum docendo effundit sensum et sapientiam, sicut «Jordanis in tempore messis» aquis exundat. Jordanem adjungit quatuor sacris fluminibus Paradisi, quia et ipse sacer est ex Terra sancta quam interluit, et ex miraculoso transitu Hebræorum per illum sicco pede, duce Josue, Josue, cap. III. Item ex habitatione Eliæ, Elisei et Prophetarum, ac S. Joannis Baptistæ, qui in Jordane baptizavit Judæos, adeoque ipsum Christum. Porro Jordanis, eadem de causa qua Tigris, exundat tempore messis, scilicet eo quod in

Symbolice, Jordanis typus est Baptismi, quo illuminamur, ac fide et sapientia Christi donamur. Ita Rabanus.


Versus 37: QUI MITTIT DISCIPLINAM SICUT LUCEM, ET ASSISTENS QUASI GEHON IN DIE VINDEMIÆ.

Tigurina, disciplinam profert in lucem, inundat sicut Gehon tempore vindemiæ; Syrus, effundit sicut fluvius doctrinam, et sicut Gehon in diebus vindemiæ. Miscet fluminibus solem et lucem, quia quod sol est in cœlo, hoc est flumen in terra, scilicet terræ oculus: sicut enim sol spargit lucem quæ terram illuminet, calefaciat et fecundet; sic et fluvius spargit rivos aquarum qui terram irrigent, inebrient et fecundent. Unde Hebræi hæc duo per unum idemque verbum significant: נהר nahar enim significat et illuminare et confluere; hinc נר ner est lucerna, נהר nahar est fluvius in quem confluunt aquæ: nahar rursum alludit ad נר ner, id est lucerna, et ad אור or, id est lux, quia fluvius est quasi lucerna et lux terræ.

Porro, aptissime Christi sapientia comparatur luci et soli: quia ipse est sol sapientiæ, gratiæ et justitiæ, qui ejus radios mittit in omnes homines. Vide dicta Jacobi I, vers. 17, et Malachiæ IV, 2.

ET ASSISTENS QUASI GEHON. — Τὸ assistens jam non est in Græco et Syro; Jansenius illud accipit active, q. d. Sapientia sistit lucem, id est eam præsentem exhibet: verum latine nemo dicitur lucem assistere, pro eam præsentem exhibere. «Assistens» ergo proprie significat, Christum nobis assistere cum copia suæ sapientiæ et gratiæ, paratum ut eam in nos effundat, si vas capax, puta cor rebus aliis vacuum ei exhibuerimus; sicut Gehon intumescens, cum aquarum copia assistit agris, ut eam in illos effundat, nisi quis murus vel alius obex obsistat.

Mystice, Sapientia incarnata, puta Christus, Dei Filius, novem mensibus habitavit in utero B. Virginis, quasi in caelo animato, et in columna nubis. Quocirca multi Patres B. Virginem vocant nubem, eo quod ipsa Solis, id est divinae vindictae, ardorem temperet, animamque irroret et fecundet. Ita Chrysippus homil. 2 De Deipara: «Ave, inquit, nubes pluviae potum animis Sanctorum exhibentis.» Et Hesychius, homil. 2 De Deipara, «nubem eam dicit, pluvias incorruptas continentem.» S. Epiphanius, serm. De Laud. Virg.: «Ave, inquit, gratia plena, nubes columnae similis, quae Deum habes, qui populum deduxit per desertum.» Et iterum: «O B. Virgo, nubes, inquit, es lucida, quae fulgur de caelo lucidissimum ad illuminandum mundum deduxisti Christum; nubes caelestis, quae tonitruum Spiritus Sancti in te ipsa reconditum deduxit in mundum, et imbrem Spiritus Sancti in universam terram, ad producendum fidei fructum, cum impetu demisit.» Proclus Episcopus Constantinopolitanus De Deipara: «Haec, inquit, vere levis nubes, quae super Cherubim sedentem in corpore suo gestavit.» S. Hieronymus in Psalm. LXXVII, 14: «Certe, inquit, nubem levem debemus sanctam Mariam accipere. Pulchre dixit: In nube diei; nubes enim illa non fuit in tenebris; sed semper in luce.» Andreas Cretensis orat. 2 De Deipara: «O columna, inquit, non carnalem per lucem deducens Israelem, qui fugatur; sed spiritualem, qui deducitur ad inerrantem lucem cognitionis, divinis illuminans facibus. O nubes tota lucida, et mons umbrosus, non adumbrans ingratum populum Judaeorum, sed dilectum Dei populum, gentem sanctam, maternis tuis taedis illustratam.» S. Bonaventura, in Specul. B. Virgin. cap. III, ait: «Maria est nobis columna nubis, juxta illud

Tropologice, Paradisus voluptatis est anima sapiens et sancta, quæ quatuor rigatur fluviis: Gange, id est prudentia; Nilo, id est temperantia; Tigri, id est fortitudine: Euphrate, id est


Versus 38: QUI PRIMUS COGNOVIT ILLAM, INFIRMIOR NON INVESTIGABIT EAM.

Perficit scire, id est perfecte scit: est græcismus. Sensus est: Christus solus perfecte novit sapientiam; et quicumque Christo minor et infirmior est, hic nunquam plene eam investigabit. Unde Græca pro ὅς, id est qui, legendo iam οὐ, id est non, sic habent, neque primus perfecte novit eam, neque similiter ultimus pervestigabit, q. d. Nec primus hominum qui studuit sapientiæ, nec ultimus qui eidem studuit vel studebit, eamdem plene penetravit aut penetrabit. Unde Tigurina, primus eam non pernovit exacte, nec item pervestigabit ultimus; clare Syrus, non absolverunt antiquiores sapientiam, nec posteriores comprehendent eam. Hoc est quod ait Baruch cap. III, 31: «Non est qui possit scire vias ejus (sapientiæ), neque qui exquirat semitas ejus; sed qui scit universa, novit eam, etc. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est,» homo factus, ut homines doceret sapientiam.

Audi Rabanum. «Vere enim Dominus noster Jesus auctor est scientiæ spiritalis, et salubris doctrinæ: quia ipse per Moysen primum condidit legem, ipse inspiravit Prophetas, ipse docuit Apostolos, ipse ordinavit Evangelistas et prædicatores novi Testamenti: nec alius est plenus et perfectus investigator et agnitor sapientiæ Dei, nisi is qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus, de quo scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Quod autem dicitur: A mari abundavit cogitatio illius, et consilium ipsius ab abysso magna, ostendit profunditatem sapientiæ divinæ inæstimabilem et incomprehensibilem esse: quia nemo secreta illius per omnia penetrare potest, nisi ipse unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui semetipsum per omnia novit, et consilii sui verus agnitor est. Dat creaturæ suæ tantum de se nosse, quantum novit illi expedire; et doctrinæ suæ fidelibus suis secundum modum dispensationis suæ tribuit intellectum.»


Versus 39: QUONIAM A MARI ABUNDAVIT COGITATIO EJUS, ET CONSILIUM ILLIUS AB ABYSSO MAGNA.

Dat causam cur nemo, nisi Christus, plene possit pernoscere sapientiam: quia scilicet «a mari,» id est, præ mari, plusquam mare abundat et profunda est «cogitatio» sapientiæ, et «consilium» ejus præ «abysso,» id est aquarum voragine et copia, quæ fundo caret, id est, carere hominibus videtur, profundum est et inscrutabile, juxta illud Roman. XI: «O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!» Est hebraismus: Hebræum enim מן min, id est, a, ex, de, sæpe significat præ, plusquam. Hoc imitatur subinde Latinus interpres, unde a vel e sumit pro præ. Exempla sunt Ezech. cap. XVI, vers. 3; Reg. cap. XIV, vers. 21, et alibi. Quocirca Tigurina vertit, nam abundantior mari est intellectus ejus, et consilium ejus profundo immensius; Syrus, quia præ mari magno multiplicata est sapientia, et cogitatio præ abysso magna; alii, supra mare multa est cogitatio ejus, et consilium ejus supra abyssum ingentem. Aliter Palacius: A mari divinitatis, inquit, ortum habet sapientia Evangelica, et ideo ejus consilium est in (sic enim ipse legit pro ab) eadem divinitatis abysso. Quis igitur nisi Deus eam cognoscet?


Versus 40: EGO SAPIENTIA EFFUDI FLUMINA.

Tigurina, ego sapientia tota effundo super flumina. Ne quis enim miretur, dicatque: Cur te, o Sapientia, comparasti cum Euphrate, Tigri, Jordane, etc., quid tibi, quæ lux es spiritalis, cognationis aut rei est cum fluminibus? Respondet magnam sibi cum eis cognationem esse; se enim esse matrem fluminum, se e suis visceribus quasi effudisse flumina. Adde, magnam esse analogiam fluminis et aquæ cum sapientia: utraque enim refrigerat, rigat, fecundat, sitim sedat; denique qualis est fluxus fluminis e fonte, talis est fluxus luminis a sole, puta sapientiæ a Deo: imo hic illo longe est celerior, sublimior, divinior. Vide Hydragiologiam M. Antonii Marsilii Columnæ Archiepiscopi Salernit. in qua ostendit aquæ et fluminum præstantiam, ideoque crebrum aquæ usum esse in Sacramentis et rebus sacris. Unde Thales et philosophi, «aquam principem rebus creandis» dixere, inquit Ausonius in Ludo sapient.

Dicit ergo: Ego Sapientia meipsam in Christo (qui est Sapientia æterna Patris) comparavi fluminibus: quia ego quasi fons effudi flumina tum corporalia et proprie dicta (Deus enim per me quasi ideam et sapientiam ordinate et sapienter creavit omnia, ac proinde tam flumina quam cœlum et terram, juxta illud Proverb. cap. VIII, vers. 27: «Quando præparabat cœlos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, etc. cum eo eram cuncta componens»); tum potius spiritalia et metaphorica: ego enim effudi flumina, id est, abundantiam sapientiæ et gratiarum in fideles et Ecclesiam quovis mundi ævo. Unde de iis subjungit: «Rigabo hortum meum,»


Versus 41: EGO QUASI TRAMES AQUAE IMMENSAE DE FLUMINE: EGO QUASI DIORYX, ET SICUT AQUAEDUCTUS EXIVI DE PARADISO.

Dat causam ejus quod dixit: «Ego effudi flumina,» quia scilicet ego ipsa sum flumen primigenium, et trames aquæ immensæ de fluvio; per me ergo cætera omnia tam flumina, quam creata quælibet a Deo creatore profluxerunt.

Secundo, haec sententia accipi potest de Sapientia increata notionali, quae propria est Filio: Filius enim a Patre procedit quasi verbum ab ore, uti dixit vers. 6, quasi lumen de luce, quasi fluvius a fonte, qui totam fontis aquam in se recipit et capit, ideoque ei adaequatur. Sic enim Filius recipit a Patre totam ejus essentiam et sapientiam, eique per omnia est par et aequalis. Ita Rabanus: "Ipse, inquit, est trames aquae immensae de fluvio: quia sicut Deus de Deo, lumen de lumine, ita ipse aqua immensa de fonte Patre, sive fluvio, tropice dici potest; quoniam Pater origo est divinitatis, quando sicut de Patre genitus est Filius, ita et Spiritus Sanctus procedit a Patre; quem in Evangelio aquae nomine Dominus nuncupavit, dicens: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam," Joan. IV. "Item: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae," Joan. VII. "Et rursum: Aqua sapientiae salutaris potabit eum," Eccli. XV.

Audi et S. Bernardum, serm. in Nativit. B. Mariae, quem inscribit De Aquaeductu, explicantem quomodo dioryx et aquaeductus gratiarum nobis facta sit B. Virgo: "Altius intuemini quanto devotionis affectu a nobis Mariam voluerit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria: ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundare, quae ascendit deliciis affluens. Hortus plane deliciarum, quem non modo afflaverit veniens, sed et perflaverit superveniens auster ille Dominus, ut undique fluant et effluant aromata ejus, charismata scilicet gratiarum. Tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? Tolle Mariam hanc maris stellam, maris utique magni et spatiosi, quid nisi caligo involvens, et umbra mortis, ac densissimae tenebrae relinquuntur? Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur: quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam." Et paulo superius: "Plenus equidem, inquit, aquaeductus, ut accipiant caeteri de plenitudine, sed non plenitudinem ipsam. Nostis enim cui dictum est: Ave, gratia plena." Et inferius: "Ascendit plane supra omne humanum


Versus 42: DIXI: RIGABO HORTUM MEUM PLANTATIONUM, ET INEBRIABO PRATI MEI FRUCTUM.

q. d. Ego Sapientia per meum tabernaculum et templum, quod in monte Sion per Davidem et Salomonem ædificavi, firmiterque collocavi, cum prius per mobile tabernaculum moverer et vagarer per varias Judææ urbes, in Sion firmata firmiterque locata sum. Unde in civitate per templum cultumque meum sanctificata, puta in Sion et Jerusalem firmiter requievi: in arca enim et propitiatorio templi residere et requiescere dicebatur Deus, præsertim quia ex eo loquebatur dabatque oracula. Unde non tantum dignitatem Ecclesiasticam, sed et sæcularem regiamque potestatem in eadem collocavi: David enim regium thronum fixit in Sion et Jerusalem, eumque secuti sunt omnes ejus posteri. Unde Græca, Romæ emendata, habent, in Sion firmata sum, in civitate dilecta (legunt ἡγαπημένη, id est dilecta, cum Complutenses et Noster legant ἡγιασμένη id est sanctificata) similiter quiescere me fecit, et in Jerusalem potestas mea; Tigurina, et in Sion confirmata sum; tum etiam in chara civitate quietem mihi dedit, et Hierosolymis adepta sum potestatem; Syrus, et rursus in Sion steti, in civitate quæ est dilecta illi, sicut ego requievi, et in Jerusalem imperium meum fuit, puta regia sedes regumque thronus.

Mystice, haec adaptes B. Virgini; unde Rupertus Abbas, lib. IV in Cantica: "Hortus conclusus, inquit, soror mea, sponsa, Dei genitrix. Ecce novus Paradisus, novae plantationes, quas plantavit unus idemque antiqui Paradisi plantator, Dominus Deus. Ille est Paradisus antiquus, Paradisus terrenus: iste est Paradisus novus, paradisus coelestis: utriusque plantator est unus, idemque Dominus Deus: in illo posuit hominem quem formaverat, in isto formavit hominem, qui apud ipsum in principio erat. De illa humo produxit omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio Paradisi: istam humum, istam terram suam benedixit, et ex ea cunctarum germina gratiarum, et cunctarum exemplaria virtutum produxit, ipsum quoque lignum vitae Christum Deum et hominem, Dominum Paradisi coelestis. De illo voluptatis loco egrediebatur fluvius ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita: de isto Paradiso ille fluvius, sive istud flumen egressum est, de quo Psalmista dicit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, qui inde dividitur in quatuor Evangelia." Merito ergo B. Virgo, a S. Hieronymo, Petro Damiano et aliis, imo ab Ecclesia, vocatur et invocatur "Paradisus voluptatis, quem Deus omnibus gratiae divitiis cumulavit, ac hortus


Versus 43: ET ECCE FACTUS EST MIHI TRAMES ABUNDANS, ET FLUVIUS MEUS APPROPINQUAVIT AD MARE.

Pro trames Graece est διώρυξ, q. d. Fossa illa, vel aquaeductus, de quo dixi vers. 39, cum initio esset arctus et exiguus, sensim ita crevit, ut fossa facta sit flumen abundans, imo videatur esse mare. Hoc maxime factum est, cum Dei sapientia, id est lex, fides et religio, quae initio sola Judaea concludebatur, tempore Christi per Apostolorum praedicationem effudit se in omnes gentes, easque fecit christianas. Unde Tigurina, aquaeductus ecce meus evasit flumen, et flumen meum in mare excrevit; Syrus, et ecce etiam fuit mihi torrens, et fluvius meus pertingit usque ad mare; Arabicus, et habebam vadum, et pervenit ad mare; fluvium meum in mare inundare facio mane, faciamque illum etiam in generationes plurimas; alii, et ecce fossa illa factus est fluvius, et fluvius meus evasit in mare. O rem ineffabilem! exclamat Palacius, fluebat doctrina Evangelica, et in ea quodammodo Spiritus et Christus: obstabant huic fluxui omnes daemonum, imperatorum, militum et totius orbis vires extensae; at, his omnibus invitis, ut mare totam vallat et circumdat terram: ita vita christiana et ipse Christus totum circumdedit orbem; siquidem "in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum," Psalm. XVIII.

Mystice, gratia, quam B. Virgo in primo instanti conceptionis accepit, per 72 annos, quibus per continuos et gratiae adaequatos actus jugiter eam auxit, et assidue conduplicavit, excrevit quasi in immensum, ut vere Maria dici posset essetque mare gratiarum: unde a Damasceno, orat. 2 De Assumptione, vocatur gratiae abyssus. Et S. Epiphanius, orat. De Laud. Virg.: "Gratia, inquit, S. Virginis est immensa." Et inferius eam vocat, "mare spirituale, cui praedicando, neque hominum, neque angelorum lingua sufficit." S. Ildefonsus, serm. De Assumptione: "Sicut, inquit, est incomparabile quod gessit, et ineffabile quod percepit; ita est incomprehensibile praemium gloriae quod meruit." S. Anselmus, De Excellentia Virg. cap. VIII: "Quid amplius, ait, dicere possum, Domina? Immensitatem quippe gratiae et gloriae, et felicitatis tuae considerare incipienti, et sensus deficit, et lingua fatiscit." Atque ut alios omnes praeteream, Andreas Cretensis, serm. De Dormit. Deiparae, sic eam compellat: "O sancta, et sanctis sanctior, et omnis sanctitatis sanctissime thesaure." Eodem modo crevit et crescit in dies sanctitas Apostolorum, Martyrum, Virginum, Confessorum Sanctorumque omnium, quam eis, utpote sibi devotis, suisque clientibus aspirat B. Virgo.


Versus 44: QUONIAM DOCTRINAM QUASI ANTELUCANUM ILLUMINO OMNIBUS, ET ENARRABO ILLAM USQUE AD LONGINQUUM.

Pro antelucanum Graece est ὄρθρον, id est diluculum, q. d. Sicut lux diluculi, sive aurorae, post noctis tenebras initio modica est, sed sensim crescit usque ad meridiem et lucem clarissimam; ita et ego sapientia sensim omnibus "illumino," id est, lucem meam profero, meque diffundo magis et magis, donec etiam in longinquum, id est remotissimas gentes, me effundam, easque illuminem; uti hoc saeculo factum videmus, ac quotidie fieri in Sina, Japone totaque India Orientali et Occidentali. Unde Graeca habent, nam disciplinam ut diluculum illustro, et ostendo eam usque in longinquum; Tigurina, quoniam disciplinam illumino ut diluculum, et in multum tempus illustro eam; Syrus, rursum doctrinam meam mane dico, et relinquam eam in generationes multas, vel potabo ea generationes multas. Notat Palacius doctrinam Evangelicam vocari auroram, non meridiem, tum quia obscura est; fide enim creditur, non videtur oculis; tum quia admiscetur tenebris persecutionum et tribulationum; tum quia sensim crescit ut aurora.


Versus 45: PENETRABO OMNES INFERIORES PARTES TERRAE, ET INSPICIAM OMNES DORMIENTES, ET ILLUMINABO OMNES SPERANTES IN DOMINO.

Tigurina, imas omnes terrae partes penetro, dormientes video quoscumque, et spem in Domino ponentes omnes illumino. Hic versus jam deest in Graeco et Syro. Sunt verba Sapientiae, q. d. Adeo dioryx et aquaeductus meus crevit in flumen, imo in mare; adeo lux aurorae meae crevit in meridiem, ut non tantum illuminem omnes gentes in superficie terrae degentes, sed et penetrem imas terrae partes; ibique inspiciam et visitem omnes dormientes, id est defunctos; ac damnatos quidem inspiciam terribili vultu, metuque percellam, et damnationem eorum confirmabo; pios vero sperantes in Domino illuminabo, id est, luce meae cognitionis, puta revelatione Christi nati, passi et resurgentis, indeque consolatione redemptionis et salutis per eum factae perfundam. Consolabor ergo et beabo omnes Patres in limbo degentes, sperantes in Domino, et avidissime Christum redemptorem exspectantes. Itaque saepius quidem per angelos Deus illuminavit patres in limbo; sed perfectissime haec sententia impleta est, cum Christus, qui est Sapientia Patris incarnata, in cruce moriens, descendit ad limbum, ac patres sui cognitione, imo conspectu tam humanitatis, quam divinitatis suae donavit; itaque eos consolatus est, imo beatos reddidit, secumque tertio die in terram, ac quadragesimo die, ascendens in coelum, in triumphum duxit. Ita hunc locum de descensu Christi ad inferos interpretatur S. Isidorus, lib. De Resurrect. Domini, cap.

Rursum, ex eo quod ait: "Illuminabo omnes sperantes in Domino," multi probabiliter censent Christum omnibus animabus in Purgatorio existentibus suo ad eos descensu dedisse primum plenumque jubilaeum, omnesque a poenis liberasse, et secum ad coelum in triumphum duxisse. Ita S. Bonaventura in dist. 22, Quaest. V; Thomas Argentin. ead. dist. Quaest. unica, art. 4, Gabriel eadem dist. Quaest. unica, art. 3, dub. 3; Sotus in IV, dist. 45, Quaest. 1, art. 3, in fine. Illud certum est Christum tum animas patrum plene expiatas illuminasse lumine gloriae, eisque suam divinitatem conspiciendam obtulisse, itaque eas beasse, ac aeterna felicitate donasse.

Tropologice Rabanus: Sapientia, puta Christus, "inspicit inferiores partes terrae, inquit, quoniam carnalium corda et cogitationes scrutatur; inspicit omnes dormientes, qui vel ignorantiae somno, vel torpore negligentiae dormitant; et illuminat recta fide et agnitione sperantes in Deo; quoniam qui sperat in Deo, beatus est. Beneplacitum enim est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus," Psalm. CXLVI.


Versus 46: ADHUC DOCTRINAM QUASI PROPHETIAM EFFUNDAM, ET RELINQUAM ILLAM QUAERENTIBUS SAPIENTIAM.

Hic versus potest accipi tam ut dictus a Sapientia, quam a Siracide. A Sapientia, quod illa pergat hic loqui, explicetque illud vers. 44: "Enarrabo illam in longinquum;" cui immediate Graeca hunc versum subjungunt. Favent Complutenses qui pro eti, id est adhuc, legunt oti, id est quoniam, q. d. Enarrabo sapientiam in longinquum, quoniam doctrinam effundam usque in aevum sanctum. Et Syrus, qui eum pro vers. 44 vertisset, rursum doctrinam meam mane dico, et relinquam eam in generationes multas; quae constat esse verba Sapientiae, quasi ea explicans, hunc versum subdit, rursum doctrinam meam in prophetia dico, et extremitas ejus usque in longinquum. Cum ergo prior versus sit Sapientiae, ejusdem quoque videtur esse posterior, utpote illi respondens, illumque explicans. Unde Rabanus sic explicat: "Non cessat, inquit, S. Scriptura ab aevo usque in aevum docere genus humanum, quatenus intelligat ex praeceptis Dei quid vitare debeat, quidve agere; ut nemo sit qui rite se possit excusare, quasi nesciens quid praeceptum sit in lege divina, cum sapientia viam veritatis, et normam justitiae palam omnibus demonstret." Et Palacius: "Videor, inquit, mihi audire Christum dicentem: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Non igitur cessabit unquam praedicatio Evangelii exterius, et praedicatio Christi interius, usque ad aevum sanctum, id est aeternitatem. Nota doctrinam Evangelicam paris esse auctoritatis cum prophetia; ideo ait doctrinam quasi propheticam; utramque enim a Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines," II Petri 1, 21.

Nota, aevum sanctum vocari saeculum futurum: praesens enim non est sanctum, quia "totus mundus in maligno positus est," I Joan. V. At aeternitas beata, in quam nihil coinquinatum ingreditur, aevum sanctum est. Meminerint ergo doctores et scriptores se docere et scribere non tempori, sed aeternitati; seque in suis laboribus solentur, quod illis non sibi tantum, sed et discipulis et lectoribus, eorum scripta usque ad finem mundi lecturis, accersant aevum sanctum, scilicet beatam aeternitatem: ad hanc enim se suosque lectores informant et dirigunt. Unde subdit et concludit:


Versus 47: VIDETE QUONIAM NON SOLI MIHI LABORAVI, SED OMNIBUS EXQUIRENTIBUS VERITATEM.

q. d. Videte ex his quae hactenus tam prolixe dixi et scripsi, ac deinceps dicturus et scripturus sum, me non mihi soli studuisse et vacasse, sed et aliis laborasse et consuluisse, ut meo exemplo idem faciant alii sapientes, nec satis putent si ipsi sapiant, sed et sapientiam suam aliis docendo et scribendo communicent. Unde Rabanus: "Doctor ecclesiasticus, inquit, verba Dei scribendo et docendo non solum sibi laborat, sed et aliis; quia sibi laborat pro aeterna mercede et quiete; aliis autem pro vera salute ac perpetua requie; unde in Daniel. cap. XII, scriptum est: Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hinc et Jacobus ait: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. De quo et Paulus ad Timotheum scribens ait: Attende tibi, et doctrinae sanae, insta in illis; hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Hinc et ipsa Veritas in Evangelio ait: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum." Et item: "Vos, inquit, estis lux mundi; sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est."

Porro Palacius, haec accipiens ut dicta a sapientia, puta Christo, sic explicat: "Nullum grandius, inquit, epiphonema fere potuit a sapientia dici: O mortales, veni in mundum; o quam in eo laboravi! laboravi porro in gloriam Patris, et in commodum vestrum, si veritatem inquiratis; ne committatis ergo, ut ego frustrer proposito meo, et vos tanto commodo vestro."