Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit agere de mulieribus; quare per antitheses multas ostendit quanta sit bonitas mulieris probae et sensatae, ac quanta malitia improbae et insensatae.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 26:1-28
1. Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. 2. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. 3. Pars bona, mulier bona, in parte bona timentium Deum, dabitur viro pro factis bonis; 4. divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. 5. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: 6. Delaturam civitatis, et collectionem populi, 7. calumniam mendacem, super mortem omnia gravia. 8. Dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. 9. In muliere zelotypa, flagellum linguae, omnibus communicans. 10. Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. 11. Mulier ebriosa, ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. 12. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. 13. In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. 14. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. 15. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat. 16. Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. 17. Disciplina illius datum Dei est. 18. Mulier sensata et tacita non est immutatio eruditae animae. 19. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. 20. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. 21. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. 22. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. 23. Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. 24. Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. 25. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit. 26. Vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus. 27. Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphaeam. 28. Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Versus 1: HAPPY IS THE HUSBAND OF A GOOD WIFE: FOR THE NUMBER OF HIS YEARS IS DOUBLE.
1. MULIERIS BONAE BEATUS VIR: NUMERUS ENIM ANNORUM ILLIUS DUPLEX. — Illius, scilicet viri. Ita Graeca, Romana et Syrus. Aliqui legunt, illorum, scilicet viri et mulieris sive uxoris. Ita Palacius. Viri enim bonae uxoris anni sunt duplices, tum quia diutius, et duplo amplius vivet ob bonitatem uxoris, ut scilicet vivat 70 vel 80 annos, qui alias tantum vixisset triginta, vel quadraginta; mulier enim nequam tot molestias et maerores parit marito, ut iis cito consumatur et contabescat; tum quia laetius et jucundius vivet; nam vita tristis potius mors est, quam vita, adeoque dimidiata est mors, et dimidiata vita. Tristis enim et moerens vivit vita naturali per respirationem, sensum et motum; sed moritur vita morali per aerumnas, dolores, angores et maerores. Nam ut ait Martialis: «Non est vivere, sed valere et vigere vita.» Ita Tigurina, beatus, inquit, est vir probae mulieris; nam numerus dierum ipsius conduplicabitur; Syrus, mulier bona (id est «mulieris bonae,» est Syrismus et Hebraismus), beatus est vir ejus; quia dies ejus duplicati sunt. Duplices hi anni viri, qui habet uxorem bonam, accipiendi sunt respectu viri qui habet uxorem malam; hujus enim anni sunt simplices, quia dimidii et pauci. Palacius tamen accipit duplices, respectu naturae et naturalis complexionis. Annos enim quos natura cuique praescripsit, sicut ars, ita multo magis Deus augere et duplicare potest. Sicut enim «viri sanguinum non dimidiabunt dies suos,» Psalm. LIV, Deo minuente numerum annorum, quos sanguinariis natura taxaverat: ita bonis conjugibus anni sunt duplices, Deo duplicante annos illos quos natura dimidios decreverat: ut enim illos dimidiat, quia eos abhorret; ita hos duplicat, quia gaudet in eis. Hoc subinde verum, sed rarum est. Crebrius id accidebat bonis et piis in Veteri Testamento, quibus felicitas terrena a Deo promissa erat; in Novo vero illa compensatur majore felicitate spiritali et coelesti.
Tropologice, uxor bona vitam duplicem largitur marito; quia ei causa est, tum verbo et exemplo, tum sua concordia et pietate, ut vivat hic vita gratiae, et in futuro vita gloriae; mala vero malum dans marito exemplum, eumque provocans ad impatientiam, lites, desperationem aliaque scelera, est ei causa ut moriatur hic anima ejus morte peccati, in futuro vero morte gehennae et aeterna. Ita S. Caecilia maritum Valerianum sanctum et martyrem effecit, et Clotildis Clodovaeum, et S. Elizabeth suum Lantgravium. Unde Hugo per mulierem bonam accipit B. Virginem, quae fuit optima, quia summe pia, casta, benigna et modesta. Pia in opere, benigna in corde, modesta in sermone, casta in corpore et in mente, ortis in laborum et tribulationum firma perpessione. De qua Proverb. XI: «Mulier gratiosa inveniet gloriam.» Haec sine dubio virum suum Joseph et beatificavit et laetificavit. Proverb. XII: «Mulier sapiens corona est viro suo.» Rursum, inquit, mulier bona et fortis est parochia tua, vel religio tua. Proverb. V: «Laetare, juvenis, cum muliere adolescentiae tuae.» Sed dicit Salomon contra mutatores Ecclesiarum, vel desertores pro praebendis opimioribus: «Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum,» Proverb. XVIII, 22.
Mystice Rabanus: «Mulier bona, ait, aut specialiter justi ac boni hominis est anima, aut generaliter tota electorum Ecclesia, cujus vir beatus esse describitur; quia Christus (qui ejus vir est) beatitas et celsitudo in universo mundo praedicatur; numerus enim annorum illorum duplex, quia hic vivit Ecclesia sub custodia mandatorum Dei cum honestate virtutum, et in futuro veraciter gaudebit in perceptione coelestium praemiorum.»
Versus 2: A STRONG WIFE DELIGHTS HER HUSBAND, AND WILL FILL THE YEARS OF HIS LIFE WITH PEACE.
2. MULIER FORTIS OBLECTAT VIRUM SUUM, ET ANNOS VITAE ILLIUS IN PACE IMPLEBIT. — «Mulier fortis,» graece eschet chail, id est mulier virtutis, sive virago, vocatur mulier strenua, operosa, sedula, quae judicio et consilio pollet, ac instar apis jugiter sollicita est, ut sua industria et labore familiam rite administret, filios rite educet, servis et ancillis de victu, vestitu et rebus omnibus provideat, rem familiarem augeat; denique viro, filiis sibique opes, honorem et gloriam conciliet; qualem describit Salomon toto capite XXXI Proverb. Haec sane sua industria, labore, opibus oblectat virum suum, ideoque annos illius non in moerore et labore, sed in pace et gaudio adimplet; facit enim ut ad plenam longamque aetatem cum quiete et laetitia perveniat, moriaturque cum Abraham, Isaac et Jacob in senectute bona. Rursum, «in pace,» id est in rerum omnium abundantia, quam parit sua strenuitate; hanc enim significat Hebraeis שלום schalom, id est pax. Unde Tigurina vertit, mulier strenua virum suum exhilarat, facitque ut annos vitae suae exigat per tranquillitatem; Vatablus, annos vitae ipsius replet tranquillitate; Syrus, mulier fortis oblectabit virum suum, et annos vitae suae in laetitia complebit, scilicet ipse vir, sive maritus.
Alia est ergo uxor bona a forti; bona enim est benigna, facilis, morigera, amans mariti et filiorum, item pia in Deum; fortis vero est prudens, virilis, industria, strenua. Quae utrumque habet, perfecta est et heroina. Mulieres enim partim ex complexione phlegmatica, partim ex usu et otio, desidiosae sunt, segnes et pigrae. Unde Hippocrates, lib. De Natura, sive morbis virginum, scribit muliebrem naturam esse ignaviorem, ob idque plures feminas quam viros incidere in terrores illos panicos et imaginosos, qui tam vehementer territant homines, ut desipiant, sibique larvas et daemones spectare videantur, quo multae exagitatae se suspendunt vel enecant. Et Galenus, lib. II Temperamentorum, scribit mulieres viris pinguiores, eo quod sint vitae magis desidiosae; et, cum tarditas sit comes acediae, hinc feminas tardas et cunctatrices videmus. Unde Plautus, in Milite: Mulier, inquit, nata est ex ipsa mora; Nam quaevis alia, quae mora est aeque, mora Minor ea videtur, quae propter mulierem est. Et illud: Dum moliuntur, dum comuntur, annus est. Quae ergo hanc desidiam superant strenuitate, viragines sunt.
Versus 3: A GOOD PORTION IS A GOOD WIFE, IN THE PORTION OF THOSE WHO FEAR GOD SHE WILL BE GIVEN TO A MAN FOR HIS GOOD DEEDS.
3. PARS BONA, MULIER BONA, IN PARTE TIMENTIUM DEUM DABITUR VIRO PRO FACTIS BONIS. — «Pars» idem est quod sors, q. d. Sors bona est mulier bona: quocirca Deus, qui quasi mundi imperator, cuilibet suam sortem pro suo beneplacito et hominum merito admetiri et elargiri solet, bonam mulierem dabit viro bono pro mercede bonorum operum ipsius. Illa ergo probis dabitur «in parte,» id est tanquam pars et sors debita et propria timentium Deum. Hebraice enim beth, id est in, saepe sumitur pro caph similitudinis, vel potius mensurae, id est sicut, tanquam, quasi mensura mercedis adaequata merito. Unde Graeca concise sic habent, mulier bona portio est bona, in parte timentium Dominum datur; Tigurina, uxor bona, bona est obventio, pro praemio obtinget Dominum reverentibus; Syrus, mulier bona dabitur viro, qui timet Dominum propter opera ejus bona. Alludit ad Prov. XIX, 14: «Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.» Ubi nota to proprie, q. d. Licet domus et divitiae a Deo dentur; tamen haec saepe filiis a parentibus haereditare relinquuntur, et haereditario jure obveniunt; at vero uxor commoda, proprium, id est peculiare et eximium est Dei donum; licet enim talis a volente inire conjugium studiose et sollicite sit inquirenda; non tamen tam humana sollicitudine, quam divina providentia a Deo ipso specialiter procuratur, ideoque ab eo precibus postulanda est. Id patet in Rebecca, Rachel, Sara, quas Deus proprie uxores procuravit Isaaco, Jacobo et Tobiae. Deus enim, licet sua providentia omnia curet, magis tamen curat et procurat majora et magis necessaria: talis autem est uxor prudens, commodis moribus, et viri ingenio congruens; quia inde pendet quies, pax, sanctitas, salus et praedestinatio viri, filiorum et totius familiae. Simile est in vocatione ad religionem, in qua haec potius religio quam illa, huic homini congruit, et a Deo praeparatur, si Deum vocantem consulere, audire et sequi velit. Sensus ergo est, q. d. Qui a Deo vocatur ad matrimonium, in deligenda uxore non tam suae aut parentum, sive phantasiae, sive industriae, debet inniti et fidere, quam Deo, ab eoque assidue flagitare, ut sibi commodam uxorem dirigat. Simili sensu, linguae custodia et directio tribuitur Deo potius quam homini, Prov. cap. XVI, 1: «Hominis, inquit, est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.» Et sortium distributio ibidem, vers. 33: «Sortes, inquit, mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.»
Unde Palacius censet bonam uxorem signum esse praedestinationis viri et filiorum, ac proinde eam dari a Deo praedestinatis; caetera vero bona dari tam reprobis quam praedestinatis.
Aliter paulo Jansenius: «Mulier bona, inquit, est bona portio, et bona sors, quae dabitur viro in sorte et portione timentium Deum; quia in ea sorte quam Deus promisit, et dare solet timentibus se, etiam includitur uxor bona.» Plura de hac gnome dicam in Salomonide, quod, Deo dante, erit proximum opus, Proverb. cap. XVI, 14; inde enim eam mutuatus est Siracides.
Versus 4: WHETHER RICH OR POOR, IF HIS HEART IS GOOD, HIS COUNTENANCE WILL BE CHEERFUL AT ALL TIMES.
4. DIVITIS AUTEM ET PAUPERIS COR BONUM, IN OMNI TEMPORE VULTUS ILLORUM HILARIS. — q. d. Quando hominis sive divitis, sive pauperis, «cor bonum,» id est tranquillum, serenum, jucundum, laetum est, ob uxorem scilicet bonam et strenuam, tunc pariter in omni tempore vultus illorum erit hilaris, serenus et laetus; quia hilaritas cordis in hilaritatem oris et vultus se exerit. Haec sententia spectat ad vers. 2. Unde Syrus, transponens versum secundum in tertium, illum cum hoc quarto sic immediate connectit, mulier fortis oblectabit maritum suum, et annos vitae suae in laetitia complebit (maritus), sive dives sit, sive pauper, cor ejus bonum est semper, et facies hilaris; Tigurina, uxor bona, etc.; tam divitis cor erga Dominum (legit enim πρὸς Κύριον, pro quo Noster et alii legunt, ἐν παντὶ καιρῷ, id est in omni tempore), quam pauperis laetificat, ut omni tempore sint hilares. Sensus est, q. d. Nec opes, nec honores, nec epulae, nec quid aliud faciunt maritum felicem, sicut nec pauperies, ignobilitas, fames, sitis, infelicem; sed laetitia, vel maestitia cordis et vultus, quam affert uxor bona vel mala; bona enim cor vultumque mariti serenat et exhilarat, mala vero confundit, contristat et contabescere facit. Sic bonum sumitur pro laeto et jucundo, Psalm. CXXXII, 1: «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» Ex adverso, Matth. VI, ait Christus: «Sufficit diei malitia (id est moestitia et afflictio) sua.»
Versus 5: OF THREE THINGS MY HEART WAS AFRAID, AND AT THE FOURTH MY FACE GREW FEARFUL.
5. A TRIBUS TIMUIT COR MEUM, ET IN QUARTO FACIES MEA METUIT. — Legit Interpres cum Complutensibus, equilibrio, id est metuit, pro quo Romana legunt, ἐδεήθην; unde vertunt: Et in quarto facie mea supplicavi, vel deprecatus sum; ut ostendat quantum malum, quamque hominem conturbans, ejusque cor et faciem immutans, sit mulier mala; comparat et anteponit eam tribus valde noxiis, quae mire hominem affligunt, ideoque ab omnibus studiose vitantur. Sensus ergo est, q. d. Tria velut valde acerba timuit (graece κολαθήλη, id est reveritum est) cor meum: at in quarto, id est quartum (est enim Hebraeum beth contactus), ita corde extimui, ut et facies mea expavesceret et expallesceret. Est hebraismus, qualis est apud Amos cap. I, vers. 3, 9 et 11: «Super tribus sceleribus Damasci, et super quartum non convertam eum,» q. d. Tria scelera commiserunt Damasceni; sed quartum adeo enorme est, ut vindictam mihi extorqueat. Vide ibi dicta. Unde Tigurina vertit, tria exhorrescit cor meum, quartumque facies mea exhorrescit; Syrus, a tribus commotum est cor meum, et a quatuor (id est a quarto; ponitur enim numerus cardinalis pro ordinali) valde timui. Porro quatuor haec enumerat, dicens:
Versus 6 et 7: THE BETRAYAL OF A CITY, AND THE GATHERING OF A MOB, A FALSE ACCUSATION — ALL THESE ARE HEAVIER THAN DEATH.
6 et 7. DELATURAM CIVITATIS, ET COLLECTIONEM POPULI, CALUMNIAM MENDACEM, SUPER MORTEM OMNIA GRAVIA. — q. d. Tria a quibus timuit cor meum, sunt primum, «delatura,» id est proditio, «civitatis,» ut vertit Tigurina, q. d. Esse in civitate, quae hosti proditur, ejusque expilationi, quassationi, caedi et furiis exponi, grave est malum. Ita Lyranus. Palacius vero pro delaturam vertit, adversationem, qua tota civitas alicui fit adversa et contraria. Verum graece est διαβολή, id est calumniam, criminationem, qua scilicet civitas, id est cives plerique ex rumore sinistro criminantur aliquem, illique aliquod crimen impingunt. Hoc enim grave est malum, tum quia per hoc reus infamiam publicam, aeque ac odium civium omnium incurrit; tum quia per hoc non ab uno, sed ab omnibus civibus sibi metuere et cavere debet, ne morti, exilio et carceri addicatur. Unde Syrus vertit, oblocutionem congregationis in multitudine populi; διαβολή enim est calumnia, suspicio, invidia, obtrectatio, indignatio, ignominia, infamia, crimen, delatio: unde διάβολος est calumniator, delator, diabolus. Radix enim διαβάλλω significat criminari, notam infamiae afferre, damnare, injuria afficere, suspectum reddere, et invisum accusare, infamare, calumniari, decipere, traducere, obtrectare, crimen deferre. Hoc est quod ait Ecclesiastes, cap. VII, 8: «Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius:» ubi plura hac de re dicam.
Secundum est, collectio populi, graece ἐκκλησία ὄχλου, id est congregatio turbae, puta populi turbati et tumultuantis, id est seditio, ut vertit Tigurina, qua populus in aliquem resurgit, eumque deposcit ad necem; qualem passus fuit Ephesi S. Paulus, suscitatam a Demetrio et aurificibus Dianae, Actor. XIX.
Tertium est calumnia mendax, qua scilicet quis falso per accusatorem et testes accusatur, agiturque reus mortis, similisve mali. Inter haec tria est gradatio: primo enim malum est in civitate sinistra fama laborare, et civibus esse suspectum; secundo, pejus est, cum haec fama et suspicio adeo crescit, ut contra eum coeat populus, ejusque caput petat; tertio, pessimum est, cum ex coitione furentis populi instruitur processus juridicus, quo per calumniam falsosque testes juridice et certo damnetur ad mortem, uti factum est Susannae, Daniel. XIII, et Naboth, libro III Reg. cap. XXI. Quocirca ab eo liberari se instanter obsecrat Psaltes, Psal. CXVIII: «Feci, inquit, judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Suscipe servum tuum in bonum, non calumnientur me superbi.» Huc facit symbolum Pythagorae: «Mustela e transverso offensa retrocede, id est homines delatores fuge;» nam mustelam ore parere affirmant.
Porro, haec tria dicit esse gravia super mortem, id est morte graviora et acerbiora, tum quia morte naturali gravior et acerbior est mors violenta, illata per judicem injuste, ob calumniam accusatorum testiumque falsorum; tum quia magis diutiusque per multos annos, et subinde per totam vitam cruciant, quam ipsa mors, quae in ictu duntaxat sentitur, illicoque transit, ac hominem omni dolore et cruciatu eximit. Unde illud: «Melior est mors quam vita amara.»
Nota: Haec tria valde gravia et molesta sunt viris etiam probis; qui tamen valde patientes, et in virtute provecti perfectique sunt, facile ea superant, sicut et mortem ipsam superant; praesertim si pro Deo, justitia, sanctitate, castitate vel virtute alia ista patiantur, imo in istis exsultant et triumphant; sicut S. Paulus exsultat in suis persecutionibus, calumniis, seditionibus, carceribus, plagis et verberibus, II Cor. XI. Quia solet Deus iis qui calumnias et injurias patienter tolerant, magnas immittere illuminationes, vires, animos et consolationes spiritales, ut propter eas in calumniis mire gaudeant, nolintque illis carere.
Narrat Climachus, gradu 4 De Obedientia, Abbatem in monasterio a fratribus quotidie asperis verbis et verberibus excipi solitum, atque omnia humiliter atque constanter tolerasse usque ad mortem, sibi persuadendo haec sibi fieri non ex odio, sed probationis et virtutis augendae studio; unde moriturus exsultans dixit: «Gratias ago Domino Jesu Christo et vobis, quia propter id quod me tentastis in salutem, ecce decem et septem annis permansi immunis a tentatione daemonis.» Ibidem narrat Macedonium diaconum, sine culpa, a suo Superiore probationis ergo, suo Ordine dejectum et poenitentiae mancipatum, sine tristitia omnia tolerasse, quasi non ipse, sed alius fuisset increpitus; imo cum Ordini suo a Superiore restitutus esset, rogasse eumdem ut ad pristinam degradationem et ignominiam relegaretur, ac Superiorem conscium virtutis ejus id ei indulsisse: qui deinde ipsi Climacho miranti ejus inter novitios humilitatem et poenitentiam, causamque quaerenti confessus est, dixitque: «Nunquam sicut nunc evacuationem omnis praelii, et luminis divini dulcedinem in meipso perspexi.» Hinc S. Franciscus aiebat: «Perfecta laetitia est, cum quis libenter amore Christi injurias et opprobria sustinet.» Talis enim cum S. Paulo dicit: «Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.» Et noster S. Ignatius, fundator Societatis Jesu, ob pietatis ministeria mille calumnias passus, ac saepius in carcerem conjectus, gaudebat et exsultabat in spiritu, dictitans hoc esse summum fidelium bonum et gaudium in hac vita, atque hanc unicam et compendiariam ad culmen virtutis et perfectionis esse crucis viam. Hoc est quod ait S. Jacobus, cap. 1: «Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis.» Ubi plura hac de re dixi.
Versus 8 et 9: GRIEF OF HEART AND MOURNING — A JEALOUS WIFE. IN A JEALOUS WIFE IS A SCOURGE OF THE TONGUE, COMMUNICATING WITH ALL.
8 et 9. DOLOR CORDIS ET LUCTUS, MULIER ZELOTYPA. IN MULIERE ZELOTYPA FLAGELLUM LINGUAE, OMNIBUS COMMUNICANS. — Quartum est hoc malum pessimum, tria jam dicta longe superans, nimirum mulier zelotypa, quae scilicet suspicatur maritum aliam mulierem prae se diligere sibique anteferre, ideoque ei diffidit. Unde Rabanus legit, mulier infidelis, id est diffidens; graece ἀντίζηλος γυναικί, id est rivalis mulieris, aemulae aemula, zelotypa in zelotypam, qualis fuit Anna Phenenae, I Reg. 1; Sarae Agar, Gen. XVI; Rachel Liae, Gen. XXX, 1 et 15. Olim enim Judaeis licita erat polygamia, id est pluralitas uxorum; in qua facile oriebatur zelotypia, ut una suspicaretur, doleret et quereretur se minus a marito diligi, aliamque sibi anteferri, melius vestiri, tractari, honorari, etc.; suspicax enim est sexus ille infirmior, minorisque animi et judicii. Atque ob hanc causam inter alias sublata est a Christo polygamia.
Sensus ergo est, q. d. Mulier zelotypa et rivalis suae aemula, marito et familiae non consolationem et gaudium quod sperabatur, sed cordis dolorem et luctum affert. Rationem subdit: «In muliere zelotypa flagellum linguae,» q. d. Quia mulier zelotypa lingua sua assidue flagellat maritum suis querelis, suspiriis, indignationibus, expostulationibus, litibus, rixis, jurgiis, conviciis, maledictis. Porro, hoc «linguae flagellum» non est domesticum tantum, id est privatum, secretum et inter domus parietes conclusum; sed «omnibus communicans,» quia zelotypa suam zelotypiam, indignationem, amaritudinem celare nequit, sed omnibus cognatis, amicis, vicinis, imo quibusvis obviis, eam communicat et exponit, conquerendo de marito, quod aliam plus amet, sibi infidus sit, se indigne tractet, etc. Unde Graeca sic habent, dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem zelotypam, et flagellum linguae communicans; Tigurina, dolor animi luctusque est mulier aemulans mulierem, et flagellum linguae cum quibusvis communicans; alii, quae omnibus communis est; Syrus, et plaga linguae omnia simul. Aliter Palacius: Omnibus communicans, inquit, quia ex omni re occasionem conquerendi de marito, lamentandi et expostulandi accipit, imo quaerit et captat. Quocirca recte S. Chrysostomus, hom. 53 in Genes.: «Grave, inquit, malum est zelotypia, et desinit in insipientiam.»
Porro, zelotypia maxime laborant mulieres, cujus ratio et origo est, quod laborant φιλαυτίᾳ, sui sint amantiores, sibique nimis placeant. Ita Philo apud Eusebium, lib. VIII Praeparat. cap. IV: «Mulier, inquit, nimium seipsam amat, etc., et zelotypia maxime mordetur.» Et Plutarchus, lib. De Tranquillitate, inter proprias mulierum passiones ponit zelotypiam. Hinc et Poeta: Incendit omnem feminae zelus domum.
Audi exemplum mirabile et miserabile. Mulier ex marito filium susceperat; marito defuncto, alium duxit, ex quo pariter filium genuit. Hic secundus maritus una cum hoc filio suo priorem filium, puta privignum, quem illa de priore marito susceperat, clanculum interemerunt, ut soli mulieris essent haeredes. Mulier, imo mater, id resciens, in zelum, imo furorem acta, tam maritum quam filium interemit. Rea viricidii et filiicidii, ob casus implexi novitatem delata fuit ad Areopagitas. Illi hinc videntes reatum criminis, inde dolorem justum, qui ream ad talionem vindictae impulerat, causa indecisa hanc protulere sententiam: «Rea et laesi post centum annos nostro tribunali sistantur.»
Audi aliud mirabile, sed memorabile et imitabile. Aesopus, mythologorum princeps, Euno filio suo haec praecepta vitae dedit: «Fili, ante omnia time Deum. Regem honora. Inimicis tuis terribilem teipsum praebe, ne te contemnant; amicis facilem et communicabilem, quo longe benevolentiores tibi sint. Semper uxori tuae bene adhaere, ne alterius viri periculum facere velit: leve enim mulierum est genus; ac adulatum, minus malum cogitat. Linguae continens esto. Bene agentibus ne invide, sed congratulare; invidens enim teipsum magis offendes. Domesticorum tuorum satage, ut te non solum ut dominum timeant, sed etiam ut benefactorem venerentur. Ne pudeat discere semper meliora. Mulieri nunquam credas secreta: nam semper armatur, quomodo tibi dominetur. Salutato facile qui tibi occurrunt, sciens et catulo caudam panem comparare. Bonum esse ne poeniteat. Susurronem emitte domo tua. Nam quae a te dicuntur ac fiunt, aliis communicabit. Fac quae te non maestificent. Contingentibus ne tristare. Neque prava consulas unquam, neque mores malorum imiteris.» Ita Planudes in Vita Aesopi.
Versus 10: AS AN OX-YOKE THAT IS SHAKEN, SO ALSO IS A WICKED WIFE; HE WHO HOLDS HER IS AS ONE WHO GRASPS A SCORPION.
10. SICUT BOUM JUGUM QUOD MOVETUR (σαλευόμενον, id est motum, agitatum, concussum), ITA ET MULIER NEQUAM; QUI TENET ILLAM, QUASI QUI APPREHENDIT SCORPIONEM. — Nequitiam mulieris repraesentat per duas similitudines: unam jugi agitati; alteram scorpionis. Prior huic loco apposita est: a jugo enim dictum est conjugium; conjuges enim sunt quasi duo boves jugales, qui in eodem jugo copulati currum trahunt, vel aratro terram sulcant. Sicut ergo jugum si agitetur, sive quia nimis est laxum, sive quia alter bos jugi impatiens illud concutit, ut excutiat; sive quia auriga vel quis alius illud agitat, illique vim infert: si, inquam, jugum agitetur, impedit boves, ut currum vel aratrum vix trahere queant; quin et boves ipsos offendit et laedit: ita pariter mulier nequam suis litigiis et nequitia totum conjugium concutit, virumque et familiam offendit et laedit. Unde Tigurina: Similis jugo boum laxitate inquieto est mala mulier; qui eam sibi adsciscit, perinde facit ac qui apprehendit scorpionem. Nam, ut explicat Palacius, ut jugo boum unus inquietus turbat alterum, quamvis quietissimum; ita in jugo matrimonii uxor zelotypa inquietissimum virum reddit, quamvis sit ille quietissimus; et sicut qui tenet diu scorpionem, non evadet quin pungatur ab eo: ita qui uxorem tenet nequam, maxime zelotypam, mortifere pungetur ab ea; solent enim hujusmodi viri aut uxorem occidere, aut in desperationem incidere, aut certe cura rei familiaris abjecta patriam etiam relinquere. Hic verum est vetus dictum: Sero detrectat jugum, qui subiit. Prius inquire in mores uxoris antequam eam ducas: nam ubi duxeris, jugum illius et mores tibi ferendi sunt, nec illos excutere poteris.
Nota: Nequam mulier comparatur scorpioni; primo, quia «solus inter insecta scorpio longo spiculo armatur, et brachia quinque bisulcis dentata forcipibus habet,» ait Aristoteles; lib. IV De Histor. Animalium, cap. VII. Ita mulier nequam virulentae linguae spiculo armatur, brachiaque habet dentata, quibus maritum apprehendat, lacessat, vexet. Secundo, scorpio pestilentissimus est et exitialis; nam, ut ait Plinius lib. XI, cap. XXV: «Scorpio est pestis importuna veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio lenta per triduum morte conficient.» Ita nequam mulier assidue virum cruciat, et lenta cum tabe conficit. Tertio, scorpio cauda arcuato ictu dolose cum quem cornibus tenet, ferit; quia ei, ait Plinius, «semper cauda in ictu est, nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni. Ferit et obliquo ictu et inflexo.» Ita nequam mulier, esto blandiatur, in cauda, id est in fine, aculeum dolose exerit, omnique occasioni, qua nocere possit, intendit et invigilat. Quarto, venenum scorpionibus, ait Plinius, est a medio die, cum incanduerant solis ardoribus; itemque cum sitiunt, inexplebiles potu. Ita et mulier nequam, cum vino aestuque incaluit, venena sua ejaculatur; eadem bibax est et mero inexplebilis. Quinto, scorpiones non nocent iis quibus non est sanguis, ait Plinius: ita mulier nequam non nocet viris mortificatis, in quibus non est cupiditas (hujus enim sedes et symbolum est sanguis); sed eis potius virtutis et victoriae est materia. Rursum, mulier nequam et rixosa, aeque ac diabolus, tabidis peccatoribus non insidiatur, sed bonis et probis, quibus est succus et sanguis virtutum; ita et maledicus eosdem impetit. Nam, ut in eumdem ait Martialis, in Xeniis: Quid dentem dente juvabit Rodere? carne opus est, si satur esse velis. Sexto: «Quidam, ait Plinius, a scorpionibus fortum devorari arbitrantur; unum modo relinqui solertissimum, et qui se ipsius matris clunibus imponendo, tutus et a cauda, et a morsu loco fiat. Hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores superne conficiat. Pariuntur autem undeni.» Ita mulier nequam suas proles non raro sua molestia conficit, aut nequitia enecat; unde et ab iis vicissim e medio tollitur. Septimo, morsus scorpii remedium est: «Ipsius cinis potus in vino,» ait Plinius; ita mulieris nequam remedium est ipsius interitus, quo in cinerem convertitur. Dum enim cogitat maritus ille se brevi per mortem liberandum, solatur suos, quos ab illa patitur, dolores et aerumnas. Potissimum vero scorpio cornibus stringens, sed cauda pungens, notat mulierum nequitiam et dolum, maxime quo nocent, dum amorem simulant. Unde Antonius in Melissa, lib. II, cap. XXXIV, ex Socrate, ait: «Cum te amare atque appetere se dicit mulier, ab ea magis tibi metuendum est, quam cum maledicit.» Hinc Euripides mulieres vocat «fucatum malum.» Unde idem in Hippolyto: Odi mulieres, te vero praecipue; Quae cum male egeris, blande loqueris. Et P. Syrus in Mimo: «Aperte, ait, cum mala est mulier, tum demum est bona;» nam, ut ille de eadem loquens, ait: «Nota res mala optima est.» Unde Josephus, lib. V Antiq. cap. XVII, scribit Samsonem, cum suum aenigma de leone et ape, Philisteis a sua Dalila proditum cognovisset, exclamasse: Nihil est dolosius femina. Et Poeta: Sidera non tot habet caelum, nec flumina pisces Quot scelerata gerit femina mente dolos. Et alter: At crudele genus, nec fidum femina nomen. Denique ex cancro nasci scorpium tradunt Physici. Audi Plinium, lib. IX, cap. XXXI: «Sole cancri signum transeunte, et ipsorum (cancrorum) cum exanimati sunt, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.» Ovidius vero, nullum tempus designans, absolute idem asserit: Concava, inquit, littoreo si demas brachia cancro, Caetera supponas terra, de parte sepulta Scorpius exibit, caudaque minabitur unca. Ita mulier, quae cancri more incedit retrorsum, semper adversa marito, illi renitens, obluctans, obtrectans, tandem vertitur in scorpium, certumque marito parat virus et exitium; sicut enim sensim increscit virus serpentum, sic et malitia mulierum. Unde, sicut serpentes tandem crescunt in dracones, omnibus animalibus formidabiles et exitiales; sic et mulieres, crescentes in improbitate, tandem evadunt furiae infernales.
Mystice, uxor nequam est propria voluntas, cui dum animalis homo velut malae conjugi foederatur, peccatorum et imperfectionum innumerabilium onere premitur, agitatur et cruciatur assidue. Nam propria voluntas totam interiorem domum turbat, hominibus et Deo repugnat, et eam amplectentem quasi veneno contaminat. Haec quae primo aspectu libertatem sapit, et hominem videtur facere sui juris, si intimius inspiciatur, magis premit jugo importabili, quod, qui non vult perire, debet excutere. Optime usque dixit S. Bernardus, tract. De Diligendo Deo, sub finem: «Tunc dixerim quemque sibi fecisse suam legem, quando communi et aeternae legi propriam praetulerit voluntatem, perverse utique volens suum imitari Creatorem; ut, sicut ipse sibi lex suique juris est, ita is quoque seipsum regeret, et legem sibi suam faceret voluntatem: grave utique et importabile jugum super omnes filios Adam; heu! inclinans et incurvans cervices nostras, adeo ut vita nostra inferno appropinquaret.» Haec ille. Qui et addit de hoc jugo S. Job fuisse locutum, cum dixit: «Et factus sum mihimetipsi gravis.» Illo enim seipsum gravat, qui jugum propriae voluntatis excutere et ablegare non curat. Vide Cassianum, lib. IV De Institut. renunt. cap. VIII, ubi docet impossibile esse mortificare voluptates et desideria concupiscentiae, nisi quis prius didicerit mortificare propriam voluntatem; et cap. XXIV, docet propriam voluntatem crucifigendam, crucique Christi affigendam esse.
Versus 11: A DRUNKEN WIFE IS A GREAT PROVOCATION; AND HER DISGRACE AND SHAME WILL NOT BE HIDDEN.
11. MULIER EBRIOSA, IRA MAGNA; ET CONTUMELIA, ET TURPITUDO ILLIUS NON TEGETUR. — q. d. Mulier ebriosa iracunda est et contumeliosa; cum enim incaluit mero, rixatur et plaustra conviciorum in maritum caeterosque domesticos evomit; quare eadem marito magnam affert iram et contumeliam. Irascitur enim maritus ob ejus ebrietatem moresque ebriosos, qui ei sunt probro et dedecori. Licet enim ipsa subinde suam turpitudinem, puta ebrietatem moresque ebriosos, tegere et celare velit; tamen ipsi seipsos ipsamque produnt, juxta illud: «Vinum, nummi et amor dissimulari non possunt.» Unde Graeca habent: Et turpitudinem suam non teget, q. d. Ipsa suam ebrietatem, indeque garrulitatem, petulantiam, inverecundiam et libidinem verbis gestibusque patefaciet. Et Tigurina: Noxa magna est mulier ebria et indomita (Graeca enim nonnulla addunt καὶ ῥεμβασμός), utque non celet suam turpitudinem. Viri enim, cum fortius habeant cerebrum, majorique polleant ratione et judicio, suam ebrietatem, animique secreta celare possunt. Unde in his non adeo probrosa est ebrietas; at mulieres, cum debili sint cerebro, ratione et judicio, id facere nequeunt: unde ebriae produnt internam concupiscentiam et vitia; quocirca in illis dedecorosa est ebrietas, praesertim quia ebrietas laxat frena pudori, qui custos est pudicitiae, indeque fiunt impudentes et impudicae. Syrus, furor magnus mulier ebriosa (haec enim quasi furia furibunda in omnes bacchatur et furit) et insana, quia ipsa ignominiam suam non celabit. Nota: Complutensia, Tigurina et alii addunt καὶ ῥεμβασμός, quod Complutensia vertunt, mente aliena (unde Gallicum rêver et rêverie); Romana, vaga; Tigurina, indomita; alii, inconstans. Nam βεμβασμὸς ἐπιθυμίας vocatur inconstantia concupiscentiae, Sap. IV; ῥέμβω enim est circumverto, circumvolvo, irrito: ῥέμβομαι est circumeo, vagor, fluctuo, uti facit mulier ebria.
Ut non sine causa D. Paulus, I Tim. III, mulieres sobrias esse praeceperit; et Tit. cap. II, ne anus multo vino serviant. Quem locum interpretans D. Chrysostomus: «Idem, ait, mulierum et senectutis vitium est; nam quod aetate frigescant, magno potationis inserviunt studio. Quocirca eas hinc maxime admonet, ut omnibus ex partibus ebrietatis vitium amputent, eas ab hoc morbo remotissimas esse cupiens, atque irrisionem, quae hinc exsurgit, effugere; sciens scilicet eas huic vitio esse addictas.» Huc spectat, quod in festo Bacchi femina potius quam vir populo liba suppeditabat; quoniam feminarum greges, quas Maenadas vocabant, Bacchum ipsum sequebantur, veluti vinosiores quam viri, et anus praesertim. Ex quo Ovidius, lib. III Fastor., ait: Femina cur praestet, non est rationis opertae; Femineos thyrso concitat ille choros. Cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas Haec erat, et gravida munera vitis amans. Juvenalis autem, Satyr. 6, de muliebri vini bibacitate ita scribit: Tanquam alta in dolia longus Deciderit serpens, bibit et vomit. Nam et Plinius, lib. X, cap. LXXII, et iterum, lib. XXII, cap. XXIII, tradit serpentes praecipue vinum appetere, tanquam scilicet illud invideant serpentes mulieribus, earum hostes perpetui a Deo optimo maximo, Gen. cap. III, destinati, ne scilicet in ea re ab illis vincantur; ita Tiraquellus, lege 9 Connub., num. 203.
Quocirca S. Chrysostomus, hom. 71 ad Popul., graviter pronuntiavit nihil esse turpius ebriosa muliere. Et in Acta Apostolorum, homil. 28: «Nihil, ait, foedius muliere ebria; obscuratur ei visus, turbatur serenitas et puritas oculorum, quasi nube quadam radiis solaribus succedente, opus illiberale et servile, et omni ignobilitate plenum. Quam insuavis est mulier vinum spirans,» etc. Et paulo post: «Da formosam puellam, turbulentam, loquacem, conviciatricem, ebriam et sumptuosam, nonne quavis re foeda ac turpi deformior est?» Et S. Hieronymus, aut quisquis est auctor in Regula sanctimonialium ad Eustochium, cap. XXXVI, asserit sacrilegium esse ebrietatem in femina. Denique Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. II, citans hunc Siracidis locum, ex eo ostendit ebrietatem in femina admodum esse turpem. Hac de causa veteres mulieribus vinum interdicebant. Exstat Romuli lex: «Si vinum biberit (uxor) domi, uti adulteram puniunto.» Ex ebrietate enim facilis in adulterium est prolapsus. Plinius, lib. XIV, cap. XIII, scribit Mecennii uxorem, quod vinum bibisset, interfectam a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Idem testatur Valerius Maximus, lib. VI, cap. III, ubi Mecennium vocat Metellum. Eadem de causa Fatuam, Fauni regis Latii uxorem, a marito virgis caesam usque ad mortem narrat Arnobius, lib. V Contra Gentes. Vide Tiraquellum supra, num. 206 et seq. Denique S. Chrysostomus, vel potius Auctor Imperfecti in Matth. cap. 1: «Omnis, ait, mulier quae vinolenta et comessatrix est, eadem quoque meretrix est.» Et S. Ambrosius, libro De Elia et Jejunio, cap. XVIII: «Vinum, ait, nobis tantarum animarum damna intulit. Etenim si vinum et mulieres discedere a Deo faciunt, quod vel ebrietas, vel libido praevaricationis illecebrae sint; si singula ac separata haec faciunt, quid facient unita? Unde non immerito ait Sapiens: Mulier ebriosa, ira magna; turpitudinem suam non celabit.»
Versus 12: THE FORNICATION OF A WIFE IS KNOWN BY THE HAUGHTINESS OF HER EYES, AND BY HER EYELIDS IT WILL BE RECOGNIZED.
12. FORNICATIO MULIERIS IN EXTOLLENTIA OCULORUM (cernitur), ET IN PALPEBRIS ILLIUS AGNOSCITUR. — q. d. Impudicitia cordis mulieris fornicariae se prodit oculis, palpebris et vultu, si eos attollat, iisque inverecunde circumspiciat et vagetur, tum quia elati oculi signum sunt elati, ideoque impudici cordis: superbia enim est mater impudicitiae, sicut humilitas pudicitiae; tum quia vagi oculi significant vagos amores et concupiscentias mentis; tum quia nutus nictusque oculorum nuntii sunt luxuriae internae, juxta illud S. Augustini: «Impudicus oculus impudici cordis est nuntius.» Unde Tigurina, impudicitia mulieris elucet in elatis ipsius oculis, et e palpebris suis (nutantibus et nictantibus, quibus viris, quos amant, annuunt, et quasi lynces ad se alliciunt) cognoscitur; Syrus, fornicatio mulieris in extollentia oculorum ejus, et ex superciliis suis dignoscitur; id est, inquit Palacius: Fornicaria mulier indicatur per oculos impudice elatos, et palpebras sublatas. Nam honesta mulier oculos gerit demissos et verecundos, qui non facile vagantur. Nam quae fixit suum amorem in viro suo, fixit etiam oculos, ne videat alienos: quae vero a viro submovit amorem, per oculos alienum quaerit. Siracidem secutus R. Alziba in Pirke Avoth, id est in Sententiis Patrum: «Risus, inquit, et jactatio capitis hominem assuefaciunt adulterio.» Porro, quomodo ex physiognomia oculorum cognosci possint affectus animae, quaeve in oculis sint signa physiognomica superbiae, irae, inverecundiae, luxuriae, etc., docet Aristoteles in Physiognom. cap. X: «Iracundi, inquit, rubescunt oculis; quibus autem oculi valde nigri, timidi: niger enim color valde videtur timiditatem significare; quibus autem vino colore sunt similes, stolidi sunt; referuntur ad capras, quibus ignei sunt; inverecundi, referuntur ad canes; qui autem oculos habent discoloratos et turbatos, timidi: quicumque oculos lucentes habent, luxuriosi, referuntur ad gallos et corvos.» Et cap. V: «Inverecundi, ait, signa sunt oculus apertus et splendidus, palpebrae sanguineae et crassae; humeri sursum elevati; figura non rectus, sed parum pronus; in motibus praeceps, ruber corpore; color sanguineus, facies rotunda, pectus sursum contractum.» Et cap. VI: «Luxuriosus est, qui est albi coloris et hirsutus; rectis capillis et crassis, et nigris; crura hirsuta; oculus pinguis et lascivus.»
Pro in extollentia oculorum, graece est ἐν μετεωρισμοῖς, id est in sublimatibus, summitatibus, volatibus, jactibus oculorum; μετέωρος enim est sublimis, elatus, tumidus, suspensus, erectus animo, id est nondum fixo; sed ex eventu consulturus, pensilis: μετεωρίζομαι est volito, sublimis efferor, me effero, jacto, sum suspensus. Audi S. Basilium in illud Isaiae III, 16: «Elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant et plaudebant. Quae in animo constituit captare multos, ac venari laqueo suae elegantis formae, collo incedit in sublime porrecto; et in nutibus item oculorum probatio redditur mulieris fornicariae et procacis, ad opera ipsa anhelantis fascino ac noxio aspectu. Ipso enim intuitu, obscenam demonstrat animae impuritatem. Dum enim suaviter et blandis arridet ocellis, prolicit ad explendam libidinem: jactu enim oculorum, sagittam plane exitialem emittit, cujusmodi tandem obtinet rumor de basilisci natura, quem dicunt solo aspectu corrumpere suos spectatores.»
Versus 13: OVER A DAUGHTER WHO DOES NOT TURN AWAY, KEEP STRICT WATCH: LEST FINDING OPPORTUNITY SHE ABUSE HERSELF.
13. IN FILIA NON AVERTENTE SE, FIRMA CUSTODIAM: NE INVENTA OCCASIONE UTATUR SE. — id est, ut Complutensia, abutatur se; sic enim subinde uti sumitur pro abuti, et usus pro abusu, quasi simplex pro composito, per catachresin. Sensus est, q. d. Si habes filiam non se avertentem ab intuitu et conversatione juvenum, sed omnes libere intuentem, omnia petulanter circumspectantem, omnia inverecunde lustrantem; observa et custodi eam; ne data occasione utatur se, id est abutatur sua libertate, lascivia, incontinentia, seque permittat dedatque suae libidini. Perperam, pro non avertente, id est non verecunda (sic enim saepe accipitur διατρέπομαι), Complutensia legunt, avertente; Graeca Complutensia legunt, ἀδιατρέπτῳ, id est invertibili, quae a sua curiositate, libertate, lascivia compesci et averti nequit. In aliquot libris est ἀδιατρέπτως, ut conjungatur cum στερέωσον, q. d. Sine intermissione, nunquam avertens oculos, firma custodiam super filiam. Tigurina, filiae inverecundae custodiam adhibe, ne, nacta licentiam, se permittat suae libidini; Syrus, super inverecundam multiplica custodes; quia non est illi quies, nisi furtive egerit. «Non avertente» ergo, id est inverecunda, S. Augustinus in Speculo legit, non advertente, id est quae sibi non attendit, quae non advertit suae pudicitiae pericula, quae incustodita est oculis, lingua, auribus; quales sunt inverecundae. Nam solet femina, viro conspecto, se a fenestra vel janua subtrahere; si non subtrahit nec avertit, impudens est: ac ideo custodienda diligentius est, ne fornicandi occasionem inveniat. Ut enim natura leporibus et cervis timorem dedit, quo suae vitae per fugam prospiciant; ita dedit feminis fugam et pudorem, quo suae consulant integritati,
Versus 14: BEWARE OF ALL IRREVERENCE OF HER EYES, AND DO NOT WONDER IF SHE NEGLECTS YOU.
quae manifesto periculo objecta est, si pudoris custodia destituatur. Ita Palacius. 14. AB OMNI IRREVERENTIA OCULORUM EJUS CAVE, ET NE MIRERIS SI TE NEGLEXERIT. — q. d. Cohibe et refrena inverecundos filiae tuae aspectus, et, si in iis inverecunda sit, non mireris si tua monita, correptionem et disciplinam contemnat. Aut, ut Palacius, q. d. Quamcumque impudentiam in filia tua repereris, adhibe illi custodiam; nec mireris, si correctiones tuas neglexerit: id tua in eam indulgentiore educatione promerente, et ejus exaestuante libidine ad id impellente. Ut enim sitiens, etiam turbidam, bibit aquam; ita illa quemlibet amabit, etiam vilem. Unde Tigurina vertit, oculum impudentem asserva, aut, ne mireris si in te deliquerit; Syrus, inverecundam oculis sectare, et ne cuncteris, ne forte mentiatur tibi. Levitas enim et fragilitas feminae est tanta, ut in scelus facile ruat. Unde mulier Latinis a mollitie dicitur, quasi mollier, ait Varro, et ex eo Lactantius et S. Augustinus, serm. 243 De Temp., cum vir a vi et virtute dicatur. Hebraice vero feminae vocantur נשים nascim, quod fragiles sint et ad omnia vitia proclives, ait R. David in radice אנש anasch, id est debilis fuit, infirmatus est: inde enim homo vocatur אנוש enosch, id est infirmus, caducus et morti destinatus. Unde aenigma Hebraicum: Vidi quinque viros equitantes, cecidit unus, et caeteri omnes facti sunt feminae; אנשים anschim enim quinque litterarum significat viros, tolle primam aleph, remanebit נשים nascim, id est feminae. Quocirca Plato, qui Graecis est Moses Atticus, dubitare videtur an mulieres in genere rationalium, an irrationalium et brutorum sint reponendae, ait Tiraquellus, lib. I Connub. num. 69. Unde et Poeta: Ut corpus, teneris sic mens infirma puellis. Ratio hujus moniti est, quia mulieres, praesertim filiae inverecundae et procaces, sunt salaces, et in venerem proclives, uti subdit Siracides. Unde Propertius, lib. III: Hic genus infidum nuptarum, hic nulla puella est, Nec fida Evadne, nec pia Penelope. Et Ovidius, lib. I Eleg.: Casta est, quam nemo rogavit. Et Martialis, lib. IV ad Sophronium: Casta igitur nulla est? casta sunt mille: quid ergo Casta facit? non dat, non tamen illa negat. Aeschines omnes feminas Ionicas ausus est appellare «adulteras.» In quam sententiam refert Diodorus, lib. II, et ante illum Herodotus, lib. II, quod, cum Pheron, Sesostris filius, rex Aegyptiorum, oculis captus fuisset, ideoque ad deorum auxilium confugiens, peractis multis variisque sacris, ei responsum fuisset ut placato deo qui in Heliopoli coleretur, faciem mulieris inspiceret, quae nullum nisi proprium virum novisset; ab uxore propria incipiens, multas expertus est, nullam tamen reperit incorruptam, praeter hortulani cujusdam, quam, restituto visu uxorem cepit, reliquas omnes vivas combussit. Josephus, Belli Judaici lib. II, cap. VII, scribit Esseos (alii vocant Essenos), Judaeorum philosophos, uxores non ducere: non quia matrimonia contemnunt, sed quoniam cavendam esse putant feminarum intemperantiam; nullam earum uni viro fidem servare credentes. Quanquam et ipse aliam ejus rei rationem reddit, lib. XVIII Antiq. Judaicarum cap. II. Hippocrates in quadam ad Dionysium epistola scribit feminam semper egere oculo alterius, sese in continentia et pudicitia continentis. Suapte namque natura libidines venereas insitas habere, quas nisi quis in dies comprimat, tanquam arbores in materiae multae effusionem exuberant. Quocirca Plutarchus in Praeceptis connubialibus: «Lucerna, ait, sublata, omnis mulier eadem est,» q. d. Omnis est impudica, modo detur facultas peccandi absque arbitris. Hinc et inter omnia animantia, sola mulier et equa post conceptum venerem appetunt et patiuntur, ut scribit Aristoteles, lib. VII Histor. Animal. cap. IV, et Lactantius, lib. De Vero cultu, cap. XXIII, ubi et duas hujus rei rationes morales affert. Clare S. Chrysostomus: Propria, inquit, mulieris passio est luxuria. Vide eumdem, homil. 40 in Matth., ubi explicans illud: Publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei: «Ex persona, inquit, omnium mulierum peccantium meretrices ponuntur; quoniam, quamvis sint multa peccata in mulieribus, tamen in illis praecipue fornicatio abundat.» Cujus rei rationem tradit, quia videlicet hoc vitium facile ex otio nascitur. Nam qui sollicitudinibus habet animum occupatum, non facile fornicationi operam dat, quia definitio amoris haec est: «Animi cura vacantis passio.» Unde Diogenes Sinopaeus, apud Laertium, ait amorem vacantium, id est otiosorum, esse occupationem. Et Poeta: Otia si tollas, periere Cupidinis arcus. Hic genus infidum nuptarum, hic nulla puella est, In promptu causa est, desidiosus erat. Alias rationes dant Hippocrates, Galenus et medici, scilicet quod feminae abundent humore, quod debili sint ratione, quod vagae sint, leves, voluptatum avidae, quod affectibus agantur, quod sexu sint imperfectae, ideoque virum appetant, sicut materia appetit formam, ut perficiatur, etc. Unde Eleazarus apud Aristeam, lib. LXXII De Interpret.: «Est, inquit, mulierum genus suorum affectuum sequax, atque in lapsum proclive, propter impudentiam et ejus naturam imbecillem.» Denique Salomon, Prov. XXX, inter quatuor insaturabilia os vulvae annumerat; et Siracides, cap. XXXVI: «Omnem, inquit, masculum excipiet mulier.» Plura vide apud Tiraquellum, leg. 9 Connub. num. 79 et seq. Hinc disce amantes et amasias esse impudentes: amor enim pellit pudorem. Exstat de hac re insignis apologus Aesopi: «Jupiter, inquit, formatis hominibus, omnes illis affectus indidit, solum indere pudorem oblitus est. Quapropter non habens undenam ipsum introduceret, per turbam ingredi eum jussit. Hic vero primum contradicebat, quod indigna ferret. Vehementius vero eo instante, ait: Sed ego sane his ingredior pactis, si amor non ingrediatur. Si ingrediatur, ipse exibo quam primum. Ex hoc sane evenit, omnia scorta inverecunda esse. Affabulatio: Fabula significat captos amore inverecundos esse.»
Versus 15: AS A THIRSTY TRAVELER WILL OPEN HIS MOUTH AT A FOUNTAIN, AND DRINK FROM EVERY NEARBY WATER, AND WILL SIT BY EVERY POST, AND OPEN HER QUIVER TO EVERY ARROW, UNTIL SHE FAILS.
15. SICUT VIATOR SITIENS AD FONTEM OS APERIET, ET AB OMNI AQUA PROXIMA BIBET, ET CONTRA OMNEM PALUM SEDEBIT, ET CONTRA OMNEM SAGITTAM APERIET PHARETRAM DONEC DEFICIAT. — Tribus similitudinibus honeste et verecunde repraesentat salaciam filiae inverecundae et impudicae, eamque per tres quasi periphrases obscure circumscribit, q. d. Sicut viator sitiens anhelat ad fontem, et ex prima aqua, quam invenit, esto turbida et coenosa, sitim restinguit: sic et filia inverecunda sitim libidinis ex obvio quoque, licet vili et foedo, restinguet. Eadem prostituet se ad omnem palum et angulum, ut amasios alliciat, eosque avide excipiet, sicut pharetra excipit sagittas; donec deficiat et omnino delassetur, juxta illud Ezech. XVI: «Divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas.» Unde Tigurina vertit, tanquam viator sitiens reperto fonte os aperiet, et bibet de proxima quavis aqua: ad omnem palum desidebit, et obviam cuivis telo pharetram (donec deficiat) aperiet; Syrus, sicut sitiens qui ingreditur ex via, et os ejus apertum est ad aquas frigidas, et ex omni aqua bibit, et super quocumque ligno discumbit, et coram omni sagitta aperta est pharetra ejus: ita et mulier adultera, cujus vulva unicuique aperta est; Arabicus, veluti qui siti ardet de via adveniens, et exoptat potum frigidum: bibet namque de omni, et cum gustu, et labia illius adaperta sunt ad receptionem omnis damni: sic mulier meretrix commutat gremium suum omni a se exigenti. Sic et Lyranus, Palacius, Jansenius et alii. Paulo ante de hac re plura dixi: plura non addam in materia adeo spurca, ne castas aures offendam. Hinc concors est philosophorum et medicorum sententia, feminas viris esse petulantiores et salaciores, idque tum propter levitatem naturae, tum propter copiam humoris, tum propter carnium mollitiem, tum propter curiositatem qua se poliunt et ornant ut videantur et videant, tum propter gulositatem, otium et inertiam, quae luxuriae fomenta sunt. Ita docet Aristoteles, lib. II De Part. Animal. cap. 11; Galenus, lib. XI De Utilit. part.; Albertus Magnus, lib. III De Animal. cap. 1. Hinc Salomon, Prov. cap. XXX, 16, ait insatiabile esse os vulvae.
Versus 16: THE GRACE OF A DILIGENT WIFE WILL DELIGHT HER HUSBAND, AND WILL FATTEN HIS BONES.
16. GRATIA MULIERIS SEDULAE DELECTABIT VIRUM SUUM, ET OSSA ILLIUS IMPINGUABIT. — Ita Romana et Complutensia. Verum Jansenius et alii quaedam addunt, sicque legunt: Et ossa illius impinguabit disciplina illius. Sic et dispungunt Graeca Romae correcta, et Tigurina, dum vertit: Comitas uxoris delectat virum suum, et ossa ejus pinguefacit ejusdem peritia, vel scientia, vel disciplina: haec enim omnia significat Graecum ἐπιστήμη. Graeca enim non habent τὸ sedulae. Unde χάρις, id est gratia, significat gratam ejus comitatem morumque suavitatem. Verum quia Noster legit τὸ sedulae, hinc «gratia» non solum comitatem, sed et sedulitatem diligentiamque significat: gratia enim mulieris sedulae, est grata ejus sedulitas et strenuitas in laborando et gubernando familiam, ut marito, filiis, ancillis, famulis de rebus omnibus ad victum et vestitum necessariis provideat. Haec enim delectat virum, ideoque ossa illius impinguat, id est medullis irrigat, eumque fortem, alacrem validumque efficit; laetitia enim mentis redundat in corpus, illudque vegetum, vividum validumque efficit. Nam ossa sunt quasi fulcra et columnae nostri corporis et microcosmi. Ossium autem sanitas medullae pinguedine irrigatur, fovetur et impinguatur, eaque deficiente arescunt; unde sequitur tabes et corruptio hominis. Sic Prov. III, 8, dicitur: «Time Deum, et recede a malo: sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum,» q. d. Totum corpus tuum, cujus partes praecipuae sunt umbilicus et ossa, sanum erit et vegetum: sana enim mens sanum efficit corpus.
Vis rationem a priori? accipe. Gratiae sunt deliciae, laquei, sagittae et faces, quibus intime deliciantur, feriuntur, pascuntur, vulnerantur et incenduntur corda et animi. Unde Homerus illas inter vincula numeravit, quibus pulchritudo animas illigat. Illae enim sunt dulcissimi escarum laquei, qui tam suaviter devinciunt, ut etiam a vinctis diligantur et expetantur, ut summe cupiant iis arctius ligari. Hinc gratiae dicuntur ridere hilares, omniaque exhilarare. Porro, gratia maxime se exerit in oculis et ore, sive sermone et cantu, qui mire audientes devincit, passionesque animi ciet et componit. Hinc veteres Mercurium eloquentiae deum, gratiarum ducem asseruerunt. Gratia ex ore prodiens est potentior, virilior et divinior: prodiens vero ex oculis, lascivior et effeminatior. Prodiens ex ore, est spiritalior; ex oculis, materiata magis. Percipitur gratia visu et auditu, qui sunt principes ministri rationis; per alios sensus solum adumbrate, et ex eventu; intrinsecus autem per rationem exactissime dignoscitur. In femina refulget magis gratia materiata, corporea et externa; in viro virilis, spiritalior et interna. Praestantissima est gratia animae, quae oculos Dei et Angelorum pascit et oblectat, aeque ac hominum, dum per gratiosos actus externos loquendi, agendi, incedendi, etc., emicat et effulgurat. Quare dum mulier gratiosa eos ostentat, Dei et hominum gratiam sibi conciliat, ac praesertim maritum exhilarat, pascit, impinguat, vivificat. Gratia enim est benevolentiae illex, amoris lynx, voluntatum arbitra, animorum imperatrix, cordium dulcis fur, nexilis aureaque mentium catena, dissidentium magnes, consentientium adamas: denique vera sanctaque coeli venus, omnigenae venustatis parens, est Dei gratia, virtus et sanctitas. Transit Siracides a muliere nequam ad probam et sanctam, ut per antithesin illius nequitiam, hujus bonitatem demonstret. Contraria enim juxta se posita magis elucescunt.
Tropologice Rabanus: «Gratia, inquit, bonae devotionis et obedientiae, quam habet quaelibet sancta anima, vel generaliter tota electorum Ecclesia, jucundat boni doctoris animum, vel potius Christi Domini nostri, qui verus sponsus est Ecclesiae; cui qui devota humilitate obedit, praecepta ipsius custodiendo, pinguedinem charitatis ejus in medulla cordis se habere ostendit. Unde etiam amorem ejus ipse impetrabit, sicut ipsa Veritas in Evangelio ait: Qui amat mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.» Deinde subdit: «Sed quia nemo prius eum diligit, quam ejus gratia ad sui amorem illum provocaverit, sequens sententia declarat: Disciplina illius datum Dei est. Omne quippe bonum Ecclesiae, donum est Dei: quia omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus,» Jacob. 1.
Versus 17: HER DISCIPLINE IS THE GIFT OF GOD.
17. DISCIPLINA ILLIUS, DATUM DEI EST. — Ita dispungunt et combinant Biblia Romana et Complutensia, q. d. Uxor disciplinata et sapiens, ideoque sedula, ingens est donum Dei. Etiam «mala est donum Dei, ait Menander, sed irati.» Sensus est, q. d. Maritus non suae industriae, nec suis meritis, sed Dei gratiae et dono adscribat, si ei obtigerit uxor prudens et sedula.
Versus 18: A SENSIBLE AND SILENT WIFE IS BEYOND ALL EXCHANGE FOR AN EDUCATED SOUL.
18. MULIER SENSATA ET TACITA, NON EST IMMUTATIO ERUDITAE ANIMAE. — q. d. Mulier mente sensata et prudens, indeque ore taciturna et pauciloqua, tanti est pretii, ut non sit «immutatio,» id est commutatio vel permutatio, graece ἀντάλλαγμα, hoc est pretium quo appendas eruditam, graece πεπαιδευμένην, id est disciplinatam, compositam et sapientem ejus animam, q. d. Nullo pretio permutari, nulla re aestimari potest, quia omne pretium, omnem aestimationem superat. Ita Tigurina: uxor, inquit, taciturna et cordata donum Dei est, nec est quo pretio permutes eruditam animam: haec enim docet mentem sapere, linguam tacere; sicut ex adverso inerudita, id est imprudens, anima facit mentem desipere, indeque linguam garrire et ineptire. Syrus, donum Dei mulier bona, et non est pretium sobrietati. Pro sensata graece est ἔννους, id est bonae mentis, hoc est prudens; item benevola, studiosa, bene cupiens, bene consulens: ἔννοια enim est benevolentia, favor, amicitia. Multa in laudem cordatarum mulierum congessit S. Chrysostomus, hom. De Decollat. S. Joannis, et S. Hieronymus, Psalm. XLIV, ad Principiam, et Proemio in Sophoniam; et lib. I Contra Jovin. Scripsit et Plutarchus librum, cui titulus: Mulierum virtutes; ac eo antiquior Hesiodus, lib. eodem argumento, in quo mulieres heroides celebrat. Scripsit et Hispanus quidam insigne opus hoc titulo: Honor Dominarum; ac Christina Pisana, mulier egregie docta, elegantem feminarum apologiam, dicam an encomium, contexuit. Gulfridus Chancerus Anglus, duos scripsit libros: priorem indigitat: Laudes bonarum mulierum; posteriorem: Feminarum encomium. Novissime Joannes Textor tractatum edidit de Claris mulieribus. Vide et Caelium Rhodiginum, lib. XIII, cap. XXXIII, et lib. XIV, cap. 1, ac Tiraquellum, leg. 11 Connub. num. 30, ubi feminarum sapientum, quae viros doctrina aequarunt vel superarunt, ingentem catalogum ordine alphabetico pertexit.
Versus 19: GRACE UPON GRACE IS A HOLY AND MODEST WIFE.
19. GRATIA SUPER GRATIAM, MULIER SANCTA ET PUDORATA. — Pro sancta graece est πιστή, id est fidelis, quae scilicet fidem Deo aeque ac marito servat, id est casta et proba. Sic Apostolus fideles vocat sanctos; quia fides charitate formata, qualis erat primorum fidelium, efficit sanctos, uti dixi initio epist. I ad Cor. Tigurina, gratia alia super aliam est uxor pudens (alii, pudica, pudor enim est comes et velum pudicitiae) et fidelis. «Gratia,» id est res gratissima et acceptissima, summum donum et beneficium. Hinc secundo, «gratia,» id est felicitas, q. d. Ille felix et beatus est in hac vita, cui obtigit mulier sancta. Tertio, «gratia,» id est pulchritudo, decor, ornamentum, et quasi monile aureum gemmeumque viro, est mulier pudorata. Quarto, «gratia,» quia omni Dei gratia, virtute et sanctitate cumulatur vir per uxorem sanctam. Ratio a priori est haec. Gratia est decor, venustas et lepor, ac quasi spiritus et vita pulchritudinis. Gratia ergo perinde ut pulchritudo competit Deo per originem et causam, menti per formam, animae per rationem, naturae per semina, materiei per umbras et participationem; adeo ut gratia et pulchritudo sint tanquam radii et splendores divini Solis, in rebus variis vario modo effulgentes. Unde dictitabat Plato: «Quicumque gratiosum et pulchrum aliquid admiratur et diligit, non id, sed Deum in eo fulgentem colit;» uti S. Antonius, S. Augustinus et similes in pulchritudine creaturarum et mundi, intuiti et admirati sunt pulchritudinem Dei creatoris. Poetae et philosophi dixerunt gratias esse ancillas et pedissequas Veneris. Alii censuerunt gratiam esse quid divini, quod occulta coeli virtute in uno magis fulget quam in alio: gratia enim solis viventibus, imo soli homini competit.
Verius alii gratiam sic definiunt: «Gratia est externus quidam rationis fulgor, congruensque dexteritas in obeundis munerum functionibus, ex recta animi et corporis constitutione consurgens, perfectamque pulchritudinem insequens,» gratia enim in gestibus, motibus, incessu, actionibus, sermonibus refulget. Porro, τὸ gratia super gratiam, primo idem est ac si dicat: Duplex, imo multiplex, est gratia, q. d. Simplex gratia, species et decor, est mulier pulchra et modesta. At duplex, imo multiplex est gratia et decor, mulier quae pudicitiae sanctitatem sanctosque mores adjungit. Alludit ad Prov. XVIII, 22: «Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum;» Septuaginta, invenit χάριτας, id est gratias et Charites. Quam vocem illustrans noster Salazar: Plutarchus, inquit, docet illas felices esse feminarum nuptias, a quibus Charites non exsulant: sane illius mens haec est, totam nuptiarum felicitatem in conjugum mutua gratia et amore sitam esse, qui per Charites adumbratur. Quapropter, si tres Charites triplicis temporis gratiam significare dixeris, praeteriti, praesentis et futuri, ut multi tradunt, qui propterea eas horarum sorores fingi dicuntur: utique constantem quamdam gratiam et amorem notabunt, qui nullo tempore dissolvatur. Ergo cum Salomon ait: «Qui invenit mulierem bonam, invenit Charites,» sensus erit: Tres gratias in conjugium suum adducit, hoc est amorem quemdam omnis temporis differentias amplectentem. Multi enim amorem praemittunt conjugiis, quia nubunt, ut aiunt, per amores; sed vix dum nuptiae copulatae sunt, cum amor intepescit: his una tantummodo ex Charitibus praefuit. Alii rursus non solum nuptias ex amore susceperunt, sed etiam aliquandiu post nuptias in eisdem amor viguit; postea tamen decursu temporis deferbuit: his duae Charites interfuerunt. Illis ergo trium Charitum in unum conspirantium favor adfuit, quorum amor et conjugalis gratia ante nuptias, in nuptiis, ac deinceps toto vitae tempore, constans fuit. Haec autem felicitas ejus est tantum, qui bonam plane atque adeo amabilem uxorem nactus est.
Jam si omnes viri felices sunt, quibus obtigit mulier sancta et pudorata, quasi gratia super gratiam, quam felix fuit S. Joseph, cui a Deo obtigit sponsa sanctissima, imo Virginum et Sanctorum omnium Regina B. Virgo Maria, quae «gratia plena» salutata est ab Angelo, et gratiam hanc suam Josepho vultu, voce, vita et continua conversatione per tot annos afflavit? Unde Hugo: B. Virgo, inquit, comparatur hisce quatuor, scilicet soli, lucernae, columnae, fundamento: soli comparatur; quia sicut sol toti mundo lumen praestat, ita B. Virgo toti Ecclesiae gratiam praestat et impetrat. Tollatur sol, est miserabilis mundus; tollatur B. Virgo, est miserabilis Ecclesia. Cant. VI: «Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?» Quasi aurora fuit in nativitate sua, ut luna in conceptione Domini, ut sol in nativitate Domini, «terribilis ut castrorum acies ordinata» in purificatione. Comparatur lucernae, quia sicut lucerna lucem habet in testa, ita B. Virgo lucem veram habet intra sua viscera; at non abscondit eam, sed in aperto posuit, ut ab omnibus videretur. Luc. XI: «Nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.» Columnae aureae comparatur propter rectitudinem, propter stabilitatem, propter fundamentum Ecclesiae. Fundamento comparatur propter humilitatem, propter compassionem, propter secreti sive solitudinis amorem.
Nota: «Mulier sancta» generaliter, id est pia, religiosa, quae Deum sancte colit et reveretur, quomodo vulgo vocamus hominem sanctum; proprie tamen «sancta,» id est pura, casta; sequitur enim «et pudorata,» id est verecunda, quae scilicet pudorem et verecundiam, quae comes et index est castitatis, vultu, oculis, silentio, modestia, totoque habitu praeferat; sicut ex adverso mulier incesta et adultera, est impudens et inverecunda. Unde et subdit: «Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.» Sanctitas enim conjugii et uxoris, qua uxor est, consistit in castitate, qua fidem Deo, Ecclesiae et marito datam, sancte servat. Sic Apostolus de virgine ait: «Ut sit sancta corpore et spiritu,» I Cor. VII, 34. «Sancta» id est pura, casta, intemerata. «Sanctitas» enim, ut ait S. Dionysius De Divin. Nom., «est ab omni inquinamento libera, incontaminatissima et perfectissima puritas.» Et I Thess. IV, 4: «Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas (id est uxorem) suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii.» Vide ibi dicta. Ac Poeta: «Et tu sanctissima conjux: sanctissima,» id est castissima.
Moraliter, hic disce proprium mulierum et virginum monile esse pudorem et verecundiam: hic enim index est custosque pudicitiae. Nam, ut ait Poeta: «Non veniunt in idem pudor atque amor.» Unde vocatur pudor virgineus, juxta illud: Virgineus teneras stat pudor ante genas. Et: Olim hic virginei custos monitorque pudoris. Quocirca S. Gorgoniam sororem suam ab hoc pudore laudat Nazianzenus, orat. De Laudib. Gorgon.: «Cum multos, inquit, et varios mulierum externos nosset ornatus, nullum tamen moribus suis, splendoreque intus recondito praestantiorem cognoscebat. Unus illi rubor placebat, quem gignit pudor; unus candor, quem parit abstinentia.» Unde et Tertullianus, lib. De Veland. Virgin. cap. II: «Virginibus, inquit, praeter quod a Deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est.» Et inferius: «Ejusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit; quam sanctae virginis, si a viro visa sit.» Et S. Bernardus, serm. 4 in Cant.: «Verecundiam intellige, inquit, tanquam colorem in facie; quod haec potissimum virtus et venustatem ingerat, et augeat gratiam.» Et serm. 86: «Rubor ille genarum, quem forte invexerit pudor, quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet!» Denique S. Ambrosius, lib. I Offic. XVIII: «Verecundia, ait, pudicitiae comes, cujus societate castitas ipsa tutior est; bonus enim regendae castitatis pudor est comes.» Et cap. XLIII: «Verecundia ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet.» Et S. Chrysostomus, hom. 26 in Matth.: «Pudor, ait, frequenter est frenum vitiorum.» Hinc Cant. IV, 3, dicitur: «Sicut fragmen mali punici, ita et genae tuae.» Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 40 in Cant.: «Pudoris sedes in genis est.» Ex adverso mulierum infamia est impudentia; haec enim mater est impudicitiae; impudentes enim sunt similes canibus impudentibus et impudicis. Unde S. Hieronymus in cap. LXVI Isaiae: «Pulchre, ait, canis et meretrix copulantur; quia utrumque animal pronum est ad libidinem.»
Versus 20: NO WEIGHT IS WORTHY OF A CONTINENT SOUL.
20. OMNIS AUTEM PONDERATIO NON EST DIGNA CONTINENTIS ANIMAE. — Pro ponderatio graece est στάθμος, id est pondus, q. d. Nullum est auri, argenti, vel rei alterius pondus, quantumvis ingens, quod aequivaleat continenti, id est castae, modestae et sanctae uxori. Syrus, gratia super gratiam mulier pudorata, et non est pondus (id est pretium condignum) taciturnitati. Pudoris enim comes est taciturnitas, et pudentes sunt taciturnae, sicut impudentes sunt loquaces et garrulae. Tigurina, nec lanti pondus est ullum, ut eo rependas animi ipsius modestiam, q. d. Maritus pluris aestimare debet uxoris modestiam et continentiam, quam multa auri talenta, quia nihil est in opibus et thesauris hujus mundi, quod cum anima casta et pura valeat comparari; nam non tam abundantes thesauri domos divitum replent, quam merita castitatis, corpora et animas continentium totasque domos exornant; ut merito dicant illud: «Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa,» Sap. VII, 11, quoniam castitas ipsis castis et puritatem mentis et munditiam corporis affert, et sensibus ordinem et motibus modum secundum modestiam confert; ipsis vero maritis totique familiae mirum decorem, puritatem, sanctitatem, pacem et exsultationem afflat et aspirat. Recte Plutarchus in Moral. uxorem comparat speculo: speculum autem bonum censemus non quod auro et gemmis vestitum, sed quod purum, tersum, pellucidum, nihil habens depressi vel prominentis: sic pariter uxor non auro dives, sed continens, casta, modesta, obsequens, censenda est optima. Ex hac sententia: «Omnis ponderatio non est digna continentis animae,» colligit Albertus Magnus Summum Pontificem non posse dispensare in voto solemni castitatis, ut scilicet religiosa castitatem professa societur conjugio. Sed haec gnome id non evincit, tum quia τὸ continentis significat non tantum caelibem, qualis est religiosa, sed et uxorem castam; agitur enim hic de uxore proba; tum quia τὸ ponderatio significat pretium auri et argenti, non autem bonum publicum, v. g. ut totum regnum convertatur, vel conservetur in vera fide, pietate, justitia. Hoc enim bonum majus est quam castitas religiosa unius personae; unde propter hoc potest Pontifex cum illa dispensare ut conjugio copuletur, uti cum pluribus dispensavit. Denique haec gnome tam intelligitur de castitate privata et simplici, quam publica solemni; et tamen omnes fatentur in simplici posse Pontificem dispensare. Vide Bellarminum, Sanchez, Lessium et alios, in tract. De Voto.
Versus 21: AS THE SUN RISING UPON THE WORLD IN THE HIGHEST PLACES OF GOD, SO IS THE BEAUTY OF A GOOD WIFE AN ORNAMENT OF HER HOUSE.
21. SICUT SOL ORIENS MUNDO IN ALTISSIMIS DEI, SIC MULIERIS BONAE SPECIES IN ORNAMENTUM DOMUS EJUS. — «Species,» id est pulchritudo tum corporis, tum potius animae, quae est pulchritudo virtutis, puta castitatis, modestiae, etc.; utramque enim comparat soli, q. d. Sicut sol, cum post noctis tenebras mane oritur in altissimis, scilicet coelis et habitaculis Domini Dei, tam coelos quam elementa, totumque orbem nova, grata roseaque luce illuminat, exhilarat, condecorat, vegetat, vivificat: sic et uxoris bonae pulchritudo corporis et magis animi, suae virtutis fulgore pellit omnes mariti domusque molestias et moerores, totamque domum irradiat, laetificat, exornat, vivificat, ac ad Dei cognitionem, amorem et cultum accendit. Unde Tigurina, quod est in supremis Domini sol oriens, hoc in ornatu domus suae pulchritudo bonae mulieris, q. d. Sol et uxor proba paria sunt; sicut enim sol coelum, ita uxor domum illustrat. Syrus, sicut sol qui oritur in firmamento coeli, ita pulchritudo mulieris bonae in habitatione domus ejus.
Sic S. Pulcheria in aula Theodosii patris, et Marciani mariti Imperatoris quasi sol effulsit; et Cunegundis in aula Henrici Imperatoris, S. Elizabeth in aula Lantgravii. Simili modo Debora et Barach in epinicio, benedicentes Deum diligentibus, orant ut rutilent «sicut sol in ortu suo splendet.» Et de sponsa dicitur Cant. VI, 9: «Electa ut sol.» Idem de Onia inferius, cap. L, vers. 7: «Quasi sol refulgens, sic ille effulsit in domo Dei.» Denique Christus vocatur «sol justitiae,» Malach. IV, 2, atque ex eo «fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum,» Matth. XIII, 43. Vide nostrum Delrio, adagio 153. Tales reginarum soles tres, sive parelii, exstitere sub annum Domini 600, quo tempore Ecclesiae praeerat S. Gregorius. Prima fuit Ingundis, quae S. Hermenigildum maritum ab arianismo ad fidem orthodoxam, et consequenter totam Hispaniam convertit. Secunda fuit Clothildis, quae Clodovaeum, et per eum Franciam, ad Christum traduxit. Tertia fuit Theodolinda decus Bavariae, quae Agilulphum regem maritum, caeterosque Longobardos ad fidem catholicam pellexit, teste Paulo Diacono, lib. IV, cap. II, qui et cap. XV et XXII, multis ejus pietatem celebrat. Similes gentilium reginarum soles fuere: prima, Semiramis, quam inconsulta nihil faciebat Menon maritus, teste Diodoro, lib. III, cap. II et seq.; secunda, Aspasia, quae Cyro fuit instar domestici oraculi, de qua Elianus, lib. XII Variae Histor.; tertia fuit Livia, rectrix Augusti Caesaris; quarta, Pompeia Plotina, cujus consilia sequebatur Trajanus Imperator maritus, de qua Aurelius Victor in Juliana. Hae ergo reginae sua sapientia et virtute quasi soles praefulserunt regibus et regnis. Igitur sicut sol totum orbem non solum clarificat, sed et fecundat, bonisque omnibus ditat: sic et uxor praestans fulgore suae sapientiae et virtutis non solum illustrat, sed et fecundat tum multa probaque prole, tum rerum copia, tum virtutum exercitatione totam domum, imo subinde totam urbem, provinciam et regnum. Vide solis dotes quas recensui Isaiae cap. XIV, 1, easque applica uxori et reginae.
Versus 22: A SHINING LAMP UPON A HOLY CANDLESTICK, AND THE BEAUTY OF THE FACE UPON A FIRM AGE.
22. LUCERNA SPLENDENS SUPER CANDELABRUM SANCTUM, ET (id est sic, est enim et nota similitudinis, quia connectit similia) SPECIES FACIEI SUPER AETATEM STABILEM. — Comparavit speciem mulieris soli illuminanti mundum: nunc per gradationem ulterius ascendit, eamque comparat lucernae et candelabro sancto, quod positum erat in templo, puta in Sancto, ut illud illuminaret, et praeluceret facemque praeferret Deo residenti in Sancto sanctorum, q. d. Sicut lucerna imposita candelabro sancto in templo, illud illuminat (ut ostendi Exod. XXV, 31): sic et pulchritudo faciei mulieris, faciei, inquam, tam animae quam corporis, imposita aetati ejus stabili, graece στασίμῳ, id est constanti et validae, qua possit filios educare, famulos regere, et familiam gubernare; totam domum illustrat, et velut sancta lucerna omnibus praefulget, imo totam familiam sanctam efficit, totamque domum quasi sanctam Ecclesiam templumque Deo consecrat. Ita Tigurina, lucerna splendens, ait, in sancto candelabro venusta facies in aetate constanti est; Syrus, sicut lucerna, quae illuminat super candelabrum sanctum, pulchritudo mulieris in habitatione domus ejus. Ad hoc significandum, lampades, sive taedae, quae «jugales» et «geniales» dicebantur, sponsis in nuptiis praeferebantur, ut patet Matth. cap. XXV, vers. 1. Vide nostrum Martinum de Roa, lib. II Singular, cap. XXI.
Nota: «Species,» id est pulchritudo, «faciei,» non tantum corporalis intelligenda est (nam de ea, si sola sit, ait Salomon Proverb. XI: «Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua;» sed et moralis ac spiritalis, puta pulchritudo animae per decorem virtutum; haec enim mulierem pulchram, pulcherrimam efficit, juxta illud: Gratior est pulchro veniens de corpore virtus. Modestia enim, verecundia, gravitas, caeteraeque virtutes animum exornantes, relucent in facie, totoque corporis habitu, illamque magis quam stibium colorant, exornant, ac speciosam Deo et hominibus efficiunt. Simili modo aetas stabilis, sive constans, tam animae quam corporis intelligitur, puta, animi in virtute solidati constantia, gravitas et maturitas; haec enim aetatem florentem vegetamque uxoris perficit et condecorat. Sicut ergo pulchritudo corporis in aetate florenti et constanti, est quasi lucerna in candelabro sancto: sic multo magis pulchritudo animae in constanti virtute, est lucerna in candelabro, sua sanctitate illuminans totam familiam, illamque verbo et exemplo sanctificans, ac sanctum in ea Deo templum constituens. Idem dicas de persona qualibet sancta, quae totam familiam, collegium, monasterium exemplo sanctitatis illustrat et sanctificat. Sic S. Dominicus fuit facula et lucerna sui Ordinis totiusque orbis, aeque ac S. Franciscus Xaverius fuit lucerna et sanctitas Societatis Jesu. Et talis deberet esse quisque sacerdos religiosus, imo quilibet christianus, nimirum sanctitas suae Ecclesiae, Ordinis vel domus. Porro, sanctitas haec multa complectitur, quae paucis ita perstringit S. Ambrosius, lib. III, epist. 25 ad Eccles. Vercell.: «Sit, inquit, in vobis vita hujus delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae fidelis sine haeresis temulentia.» Hasce ergo virtutes magis exemplo quam verbo doceat maritus uxorem, praeceptor discipulum, princeps subditos, pastor populum. Scitum est illud Aristotelis, in Oeconom.: «Si mulier cognoverit sibi castum et fidum virum, ipsa etiam fida et casta erit.» Et illud Plutarchi, in Lycurgo: «Ut populus dicto sit audiens, hoc discit a principe. Nam qui bonum praebet ducem, is facit ut alii bene sequantur,» juxta illud vulgatum: «Bonus dux bonum reddit comitem.» In principe ergo situm est, ut sit bene morata civitas, si modo ipse bonus sit imperator. In Episcopo positum, ut piam efficiat plebem, si ipse piam et integram agat vitam. Probus et incorruptus magistratus probos et integros facit cives. Frugi maritus uxorem et familiam in suos mores trahit. Doctus ac diligens magister doctum facit discipulum.
Mystice, sicut hominis uxor improba, est concupiscentia et voluntas propria: sic ejusdem uxor proba est voluntas sancta, Deo subdita, Dei gratia et charitate imbuta, adeoque est ipsa sapientia, ait Rabanus, gratia et charitas. Haec enim quasi lucerna et sol illustrat totam animae domum, eamque sanctum Deo templum efficit, quin et totam familiam, urbem, provinciam, et subinde totum orbem radiis suae virtutis et sapientiae collustrat. Vide dicta Exodi XXV, 31. Unde hoc solius Dei est opus et conjugium. Audi S. Ambrosium, lib. VIII in cap. XVI S. Lucae: «Nemo venit ad me, nisi Pater meus qui misit me, attraxerit eum. Ille enim solus potuit has nuptias copulare. Et ideo mystice Salomon dixit, Prov. XIX: A Deo praeparatur viro uxor. Vir Christus, uxor Ecclesia est. Charitate uxor, integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad Filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non philosophia depraedetur, non Manichaeus contaminet, etc. Mens quae credidisti Deo, esto fortis mulier, qualis illa vel anima, vel Ecclesia, de qua dicit Salomon Prov. XXXI: Mulierem fortem quis inveniet? pretiosior autem est lapidibus pretiosis.»
Versus 23: GOLDEN PILLARS UPON SILVER BASES, AND FIRM FEET UPON THE SOLES OF A STEADFAST WIFE.
23. COLUMNAE AUREAE SUPER BASES ARGENTEAS, ET (id est sic) PEDES FIRMI SUPER PLANTAS STABILIS MULIERIS. — q. d. Sicut pretiosae et pulchrae sunt columnae aureae innixae basibus argenteis: sic et pedes stabiles mulieris super plantas stabiles, ut scilicet tam pedum quam plantarum ejus gravis sit incessus, rarus et necessarius; pretiosi sunt et pulchri. Incessus enim hic gravis index est animi gravis, constantis et maturi; sicut ex adverso incessus vagus, levis, praeceps, inconstans, index est animi vagi, levis, praecipitis, inconstantis. Legit Interpres στερεωνάς, id est plantas; jam Graeca habent στῆθος, id est pectus. Rursum, pro firmi legunt ὡραῖοι, id est speciosi; unde sic habent: Columnae aureae in basi argentea, et pedes speciosi (conjuncti) cum pectore stabili; Complutensia, et pedes formosi super pavimenta stabilia; Syrus, sicut ornamenta aurea super columnas argenteas (sic) congruunt plantae ejus juxta ambitum domus ejus; Tigurina, instar columnarum aurearum super basi argentea, sic crura formosa cum pectore stabili. Comparat pedes uxoris gravis (quae per plateas non discurrit, sed domi se continet eam gubernans) columnis aureis, plantas basibus argenteis, quando scilicet (uti Graeca exprimunt) nituntur pectore, id est animo stabili, gravi et maturo; ut scilicet is sit quasi basis et fundamentum externi incessus et firmitatis, qui proinde illi non tantum elegantiam, sed et dignitatem conciliat. Significat ergo Siracides (ut recte advertit Jansenius), quod, sicut columnae aureae super bases argenteas constitutae, praeter firmitatem quam habent, etiam concinnitatem habent et pretium: sic et pedes mulieris firmi super plantas stabiles, praeter firmitatem etiam pretium habeant et concinnitatem, pulchramque congruentiam, dum gressuum actuumque exterior maturitas pulchre respondet interiori stabilitati mentis et animi, ex qua promamat. Hoc est quod in sponsa suspiciens sponsus celebrat, Cant. VII, vers. 1: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.» Unde eam comparat choris castrorum: «Quid videbis, inquit, in Sulamite, nisi choros castrorum?» Huc facit proverbium Hispanorum: «Mulier et gallina foras prodeundo se perdunt,» ait Palacius.
Mystice Rabanus: «Columnae aureae sunt doctores sancti, luce sapientiae praeclari, qui super bases argenteas collocantur, cum eloquiis Scripturarum sacrarum praedicatione sua innituntur. Columnis enim merito Apostoli et Apostolici viri comparantur, quia terrena vitia in imo deprimunt et supernas virtutes ad gratiam Regis coelestis extollunt. Horum pedes firmi super plantas mulieris stabiliti sunt; quia incessus praedicationis eorum, quo per totum orbem verbum Dei disseminaverunt (In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum), super catholicae fidei stabilitatem firmiter consistit.» Horum ergo pedes sunt «columnae aureae super bases argenteas,» qui videlicet ab argento niveum candorem, ab auro virtutum pretium, a basibus et columnis robur et firmitatem, ad sustinendos quoslibet pro Ecclesia labores, mutuantur.
Versus 24: EVERLASTING FOUNDATIONS UPON SOLID ROCK, AND THE COMMANDMENTS OF GOD IN THE HEART OF A HOLY WIFE.
24. FUNDAMENTA AETERNA SUPRA PETRAM SOLIDAM, ET (id est sic) MANDATA DEI IN CORDE MULIERIS SANCTAE. — Supple: «aeterna et perpetua sunt.» Hic versus jam deest in Graeco et Syro; sed Tigurina sic eum exprimit: Ut aeternum est super petram firmam fundamentum, ita mandata Dei in animo sanctae mulieris. Sensus est, q. d. Sicut fundamenta domorum, columnarum, etc., firmissima et quasi aeterna (more loquendi hominum, qui longaeva vocant «aeterna» per hyperbolen) sunt, quae fundata sunt super solidam petram; quia petra firmiter ea sustinet, tuetur et conservat, ut nulla ventorum vel procellarum vi concuti vel convelli valeant: sic pariter mandata Dei, in corde mulieris sanctae, firmissima et aeterna sunt; quia ab illo firmiter continentur et conservantur, ut ab eis nulla tentationum, persecutionum vel adversitatum vi se avelli sinat, quamdiu, scilicet, sancta persistit. Si enim sanctitatem abjiciat, omne robur, omne fulcrum, omnem constantiam suam abjicit. Significat ergo cor sanctum et in sanctitate stabilitum, esse immobile instar petrae et rupis, ut dicat cum Paulo: «Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas, etc.? Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc. Huc allusit Christus, Matth. VII, dicens: «Omnis qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et non cecidit, fundata enim erat supra petram.» Praeclare Nazianzenus, in Distichis: «Ut incus maxima, inquit, ictus non pertimescit, sic mens sapiens omne detrimentum extrudit.»
Graeca Complutensia, Syrus, Tigurina et alii hic subnectunt undecim sententias de feminis graves et appositas. En sic habent: Fili, florem aetatis tuae conserva sanum, et ne dederis alienis robur tuum. Cum requisieris omnis campi fertilem sortem, semina propria semina, fretus nobilitate tua. Sic progenies tuae superstites, et fidentiam nobilitatis habentes, magnificabuntur. Mulier mercenaria aequalis porco reputabitur; conjugata autem turris mortis utentibus reputabitur. Mulier impia iniquo pars dabitur; pia autem datur timenti Dominum. Mulier turpis infamiam conteret; filia autem honesta etiam virum reverebitur. Mulier impudens sicut canis reputabitur; quae autem habet verecundiam, Dominum timebit. Mulier virum proprium honorans, sapiens omnibus videbitur; inhonorans autem, impia in superbia omnibus cognoscetur. Mulieris bonae beatus vir; numerus enim annorum illius duplex erit. Mulier clamosa et linguosa in hostium fugationem considerabitur. Hominis autem cujusque animus, similibus moratus moribus, belli seditionibus vitam transiget.
Duos ultimos versus clarius sic effert Tigurina, clamosa mulier et linguax, ad hostes fugandos exquiretur. Omnis vero hominis animus his moribus similis (hoc enim est ὁμοιότροπος, pro quo Vatablus legit ὁμότροπος, id est convivens illi, vel convictu ejus utens) versabitur inter tumultus bellicos; Syrus, mulier verbosa et contentiosa sicut cornu (tuba cornea, quali olim in praeliis utebantur) concitans ad pugnam reputabitur. Anima autem omnis hominis, qui habet omnia haec, conjicietur in tumultum bellicum (vel assimilabitur tumultui bellico), vita in tribulatione transigetur. Verum haec omnia non sunt Scriptura Canonica, quia ea omittit editio Latina Vulgata, quam pro authentica Scriptura habendam definivit Concilium Tridentinum, Sess. IV. Imo editio Graeca correcta a Romanis eadem omittit. Adde, multas ex hisce sententiis in capitibus praecedentibus traditas esse vel in se, vel in sui simili; quare eae hic ascititiae videntur, uti recte advertit Jansenius.
Versus 25, 26, et 27: AT TWO THINGS MY HEART IS GRIEVED, AND AT THE THIRD ANGER COMES UPON ME. A WARRIOR FAILING THROUGH WANT: AND A MAN OF UNDERSTANDING HELD IN CONTEMPT. AND HE WHO PASSES FROM JUSTICE TO SIN — GOD HAS PREPARED HIM FOR THE SWORD.
25, 26 et 27. IN DUOBUS CONTRISTATUM EST COR MEUM, ET IN TERTIO IRACUNDIA MIHI ADVENIT. VIR BELLATOR DEFICIENS PER INOPIAM: ET VIR SENSATUS CONTEMPTUS. ET QUI TRANSGREDITUR A JUSTITIA AD PECCATUM, DEUS PARAVIT EUM AD RHOMPHAEAM. — Hoc loco transit Siracides a mulieribus ad alia sapientiae dogmata. Quare hinc novum caput, puta XXVII, inchoat Glossa: Sensus est, q. d. Duo sunt miserabilia, tertium vero indignum: quae duo proinde mihi commiserationem, tertium vero iram et indignationem commovet; quia scilicet summum omnium malorum est, quod homo sponte sibi accersit, cum nimirum justitiam deserit et peccat.
Primum est bellator laborans inopia; qui scilicet pugnavit pro patria, vitamque pro bonis civium exposuit, ac pro iis graves et continuos labores, aerumnas, pericula sustinuit, ideoque dignus est qui sumptu publico alatur, uti olim milites senes et emeriti publicis stipendiis alebantur Romae in taberna, quae inde meritoria est cognominata, ex qua tempore nativitatis Christi miraculose profluxit oleum; unde postea a Callisto I Pontifice conversa est in ecclesiam B. Virginis Transtiberinam.
Secundum est, vir sensatus et prudens, qui scilicet sua prudentia posset regere domum, collegium, rempublicam, ideoque ad quoslibet honorum gradus in ea evehi meretur, contemptus et neglectus, quod amicos non habeat qui eum commendent et promoveant. Graece est, ἄνδρες συνετοί ἐὰν σκύβαλα ἀτιμασθῶσι, id est viri prudentes, si contemnantur; alii, si pro rejectamentis habeantur viri intelligentes; Tigurina, viri cordati indigna patientes; Syrus, super viris famosis qui imminuti sunt ab honore suo; σκύβαλα enim sunt retrimenta, quisquiliae, rejicula, stercora, excrementa, quae canibus projiciuntur, quasi κυσίβαλα, uti dixi, Philipp. III, 8.
Tertium est, justus a justitia prolabens in peccatum; haec enim summa est insipientia et stoliditas, qua sanctus summum bonum, puta justitiam, gratiam, Deum et coelum, ultro pro vili voluptate vel honore prodegit, seque in summam miseriam, puta in peccatum, Dei iram, reatum gehennae ac damnationem aeternam praecipitat; quare huic non tam commisereor quam irascor et indignor, quod sua libertate, liberaque voluntate et electione tantum bonum deserat, et tantum malum sibi accersat, ac ultro quasi e coelo in infernum praeceps ruat. Quocirca «Deus paravit» et destinavit «eum ad rhomphaeam,» id est ad gladium, hoc est ad poenam et mortem praesentem et aeternam. Ita Tigurina, duo, inquit, cor meum contristant, et tertium mihi movet indignationem: vir bellicosus (Vatablus, fortis) laborans egestate, viri cordati indigna patientes, et qui se a justitia transfert ad peccatum. Dominus eum caedi destinabit; Syrus, super duabus rebus obstupuit cor meum, et super tribus (id est super tertio) valde displicuit mihi: super viro ingenuo qui pauper evasit et inops effectus est, et super viris famosis qui imminuti sunt ab honore suo, et super eo qui convertitur a timore Dei ad opus iniquitatis. Trade eum diei occisionis. Jure ergo meritoque Siracides irascitur justo in peccatum declinanti. At S. Augustinus non irascitur peccanti, sed miseretur, asserens eum omni lacrymarum fonte deflendum. Jeremias vero, cap. II, vers. 12, jubet coelos obstupescere, quia relicto fonte aquarum viventium, puta Deo, populus cisternas quaerit dissipatas. Ipse autem Deus tactus dolore cordis intrinsecus parat ob crimina, non unum hominem, sed omnes totumque mundum, mergere et perdere diluvio, Genes. VI, 6. Igitur miserandum est, quod tam facile committimus ea, quae Deus tam dure parat ad rhomphaeam, ait Palacius.
Mystice Rabanus: «Vir bellator, inquit, deficit per inopiam, cum is qui multos labores in agone istius mundi sustinuit pro Christo, novissime aliqua adversitate fractus, perdit laborem per inconstantiam mentis.»
Versus 28: TWO KINDS OF BUSINESS APPEARED TO ME DIFFICULT AND DANGEROUS: A MERCHANT IS HARD TO FREE FROM NEGLIGENCE, AND AN INNKEEPER WILL NOT BE JUSTIFIED FROM THE SINS OF HIS LIPS.
28. DUAE SPECIES DIFFICILES ET PERICULOSAE MIHI APPARUERUNT; DIFFICILE EXUITUR NEGOTIANS A NEGLIGENTIA, ET NON JUSTIFICABITUR CAUPO A PECCATIS LABIORUM. — q. d. Duo genera officiorum, licet ex natura sua non mala, imo necessaria reipublicae, difficilia tamen ad evadendum peccata, ideoque animae periculosa mihi videntur.
Primum est negotiatio et mercatura, nam ἔμπορος, id est negotiator et mercator, difficile exuitur a negligentia; quia facile ob lucrum negligit fidem datam, justitiam, pietatem, cultum Dei, v. g. sacrum die festo, concionem, confessionem, communionem, etc. Mercatura enim totum hominem sibi vendicat, totam mentem occupat; unde nihil fere relinquit cogitationis vel temporis ad animam excolendam.
Secundum est cauponariae sive tabernae; caupo enim non justificabitur, id est non erit justus, hoc est, insons et immunis a peccatis labiorum; quia ut hospites ad se alliciat, ab iisque lucrum captet, multa mentitur, v. g. vinum suum esse Creticum vel Rhenanum, cum sit Cyprium vel Mosellanum; esculenta sua esse talis generis, cum sint alterius; lectos et linteamina esse lota et munda, cum sint illota et immunda, etc. Videre est in Italia caupones obviam prodeuntes viatoribus, iisque sua hospitia mire depraedicantes; quae cum ingressi sunt, verba sibi data non raro experiuntur. Porro, elegantiae causa duo haec officia dividit, et cuique sui vitii periculum assignat. Alioqui sicut officium, sic et vitium et periculum utrumque, utrique est commune. Nam et caupo est negotiator, vendit enim sua vina, cibos et coenas; ac proinde a negligentiae vitio illi est periculum, aeque ac negotiatori a peccatis labiorum. Sed, ut dixi, elegantiae et rhythmi causa haec dispertit, et suum cuique magis proclive et familiare attribuit.
Haec dicit, ut doceat mercatoriam et cauponariam esse artes periculosas, ideoque non facile capessendas, sed caute et cum magna animi in pietate, virtute et veritate obfirmatione; unde et Ecclesia utramque Ecclesiasticis prohibuit. Nota: Τὸ labiorum non est in Graeco; rursum pro negligentia graece est πλημμέλεια, quod Noster in Levitico vertit «delictum»; pro peccatis, graece est ἁμαρτία, quod Noster vertit «peccatum»; delictum autem est peccatum omissionis; peccatum vero est commissionis, juxta S. Augustinum, Quaest. XX in Levit., et S. Gregorium, hom. 21 in Ezechiel.: «Hoc, ait, inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere; delictum vero est bona derelinquere, quae summopere tenenda sunt.» Sic ea hic accipit et distinguit Siracides (licet aliter ea accipiat Moses, uti dixi Levit. VII, vers. 1), q. d. Tam mercator quam caupo difficulter evadit peccata commissionis, et delicta omissionis; quia ob lucrum multas fraudes, mendacia, injustitias committit, quae omittere deberet; ac vicissim multa officia divina, restitutiones, solutionem promissorum et debitorum, ac eleemosynas omittit, quae committere et exercere deberet. Unde Tigurina vertit, duo genera difficilia mihi et periculosa videntur, mercator vix evitabit delictum, et caupo culpa non vacaverit; Syrus, cum difficultate magna liberatur negotiator a peccatis; si non in hoc, sed in hoc offendit: caupo autem non justificatur a peccatis.
Porro, Palacius negligentiam mercatoris aliter explicat: licet mercator, inquit, sit diligentissimus, difficile tamen evadit aliquam in mercando negligentiam. Aliquando enim ob multitudinem et varietatem mercium, non meminit quanti haec aut illa merx constiterit, quantique vendenda sit. Aliquando obliviscitur ponderis, aliquando debitorum, aliquando creditorum.