Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXVII


Index


Synopsis Capitis

Sermonem in fine capitis inchoatum de mercatura prosequitur, docens lucri cupiditatem esse causam peccatorum. Mox, vers. 5, tractat varia, praesertim de loquela, probatione, et linguae moderatione; ac vers. 17, usque ad vers. 25, multis ostendit quam turpe sit revelare secretum. Inde ad finem docet quam detestabilis sit dolus et dolosi, ideoque malum quod aliis parant, in ipsosmet revolvendum, ut in suos auctores relabatur et recidat.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 27:1-33

1. Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum. 2. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. 3. Conteretur cum delinquente delictum. 4. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. 5. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. 6. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. 7. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. 8. Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. 9. Si sequaris justitiam, apprehendes illam; et indues quasi poderem honoris.


Pars Prima Capitis.


1. ON ACCOUNT OF POVERTY MANY HAVE SINNED: AND HE WHO SEEKS TO BECOME RICH TURNS AWAY HIS EYE

tuae superstites, et fidentiam nobilitatis habentes, licet sua prudentia posset regere domum, collegium, rempublicam, ideoque ad quoslibet honorum gradus in ea evehi meretur, contemptus et neglectus, quod amicos non habeat qui eum commendent et promoveant. Graece est, ἀνοχὴ σωφρονίας σχυβαλιστίμος, id est viri prudentes, si contemnantur; alii, si pro rejectamentis habeantur viri intelligentes; Tigurina, viri cordati indigna patientes; Syrus, super viris famosis qui imminuti sunt ab honore suo; σκύβαλα enim sunt retrimenta, quisquiliae, rejicula, stercora, excrementa, quae canibus projiciuntur, quasi σκυσίβαλα, uti dixi, Philip. III, 8.

Tertium est, justus a justitia prolabens in peccatum; haec enim summa est insipientia et stoliditas, qua sanctus summum bonum, puta justitiam, gratiam, Deum et coelum, ultro pro vili voluptate vel honore prodegit, seque in summam miseriam, puta in peccatum, Dei iram, reatum gehennae ac damnationem aeternam praecipitat; quare huic non tam commisereor quam irascor et indignor, quod sua libertate, liberaque voluntate et electione tantum bonum deserat, et tantum malum sibi accersat, ac ultro quasi e coelo in infernum praeceps ruat. Quocirca « Deus paravit » et destinavit « eum ad rhomphaeam, » id est ad gladium, hoc est ad poenam et mortem praesentem et aeternam. Ita Tigurina, duo, inquit, cor meum contristant, et tertium mihi movet indignationem: vir bellicosus (Vatablus, fortis) laborans egestate, viri cordati indigna patientes, et qui se a justitia transfert ad peccatum. Dominus eum caedi destinabit; Syrus, super duabus rebus obstupuit cor meum, et super tribus (id est super tertio) valde displicuit mihi: super viro ingenuo qui pauper evasit et inops effectus est, et super viris famosis qui imminuti sunt ab honore suo, et super eo qui convertitur a timore Dei ad opus iniquitatis. Trade eum diei occisionis. Jure ergo meritoque Siracides irascitur justo in peccatum declinanti. At S. Augustinus non irascitur peccanti, sed miseretur, asserens eum omni lacrymarum fonte deflendum. Jeremias vero, cap. XI, vers. 12, jubet coelos obstupescere, quia relicto fonte aquarum viventium, puta Deo, populus cisternas quaesirit dissipatas. Ipse autem Deus tactus dolore cordis intrinsecus parat ob crimina, non unum hominem, sed omnes totumque mundum, mergere et perdere diluvio, Genesis VI, 6. Igitur miserandum est, quod tam facile committibus ea, quae Deus tam dure parat ad rhomphaeam, ait Palacius.

Mystice Rabanus: « Vir bellator, inquit, deficit per inopiam, cum is qui multos labores in agone istius mundi sustinuit pro Christo, novissime aliqua adversitate fractus, perdit laborem per inconstantiam mentis. »

25, 26 et 27. IN DUOBUS CONTRISTATUM EST COR MEUM, ET IN TERTIO IRACUNDIA MIHI ADVENIT. VIR BELLATOR DEFICIENS PER INOPIAM: ET VIR SENSATUS CONTEMPTUS. ET QUI TRANSGREDITUR A JUSTITIA AD PECCATUM, DEUS PARAVIT EUM AD RHOMPHAEAM.

Hoc loco transit Siracides a mulieribus ad alia sapientiae dogmata. Quare hinc novum caput, puta XXVII, inchoat Glossa: Sensus est, q. d. Duo sunt miserabilia, tertium vero indignum: quae duo proinde mihi commiserationem, tertium vero iram et indignationem commovet; quia scilicet summum omnium malorum est, quod homo sponte sibi accersit, cum nimirum justitiam deserit et peccat.

Primum est bellator laborans inopia; qui scilicet pugnavit pro patria, vitamque pro bonis civium exposuit, ac pro iis graves et continuos labores, aerumnas, pericula sustinuit, ideoque dignus est qui sumptu publico alatur, uti olim milites senes et emeriti publicis stipendiis alebantur Romae in taberna, quae inde meritoria est cognominata, ex qua tempore nativitatis Christi miraculose profluxit oleum; unde postea a Callisto I Pontifice conversa est in ecclesiam B. Virginis Transtiberinam.

Secundum est, vir sensatus et prudens, qui sci-


2 and 3. AS IN THE MIDDLE OF THE JOINING OF STONES A STAKE IS DRIVEN, SO ALSO BETWEEN BUYING AND SELLING SIN SHALL BE PRESSED (so the Greek and Latin

Verum haec omnia non sunt Scriptura Canonica, quia ea omittit editio Latina Vulgata, quam pro authentica Scriptura habendam definivit Concilium Tridentinum, Sess. IV. Imo editio Graeca correcta a Romanis eadem omittit. Adde, multas ex hisce sententiis in capitibus praecedentibus traditas esse vel in se, vel in sui simili; quare eae hic ascititiae videntur, uti recte advertit Jansenius.

Mulier mercenaria aequalis porco reputabitur; conjugata autem turris mortis utentibus reputabitur. Mulier impia iniquo pars dabitur; pia autem datur timenti Dominum. Mulier turpis infamiam conteret; filia autem honesta etiam virum reverebitur. Mulier impudens sicut canis reputabitur; quae autem habet verecundiam, Dominum timebit. Mulier virum proprium honorans, sapiens omnibus videbitur; inhonorans autem, impia in superbia omnibus cognoscetur. Mulieris bonae beatus vir; numerus enim annorum illius duplex erit. Mulier clamosa et linguosa in hostium fugationem considerabitur. Hominis autem cujusque animas, similibus moratus moribus, veluti seditionibus vitam transiget.

Duos ultimos versus clarius sic effert Tigurina, clamosa mulier et linguax, ad hostes fugandos exquiretur. Omnis vero hominis animus his moribus similis (hoc enim est ὁμοιότροπος, pro quo Vatablus legit ὁμότροπος, id est convivens illi, vel convictu ejus utens) versabitur inter tumultus bellicos; Syrus, mulier verbosa et contentiosa sicut cornu (tuba cornea, quali olim in praeliis utebantur) concitans ad pugnam reputabitur. Anima autem omnis hominis, qui habet omnia haec, conjicietur in tumultum bellicum (vel assimilabitur tumultui bellico), vita in tribulatione transigetur.

28. DUE SPECIES DIFFICILES ET PERICULOSAE MIHI APPARUERUNT; DIFFICILE EXUITUR NEGOCIANS A NEGLIGENTIA, ET NON JUSTIFICABITUR CAUPO A PECCATIS LABIORUM.

q. d. Duo genera officiorum, licet ex natura sua non mala, imo necessaria reipublicae, difficilia tamen ad evadendum peccata, ideoque animae periculosa mihi videntur.

Primum est negotiatio et mercatura, nam famosus, id est negotiator et mercator, difficile exuitur a negligentia; quia facile ob lucrum negligit fidem datam, justitiam, pietatem, cultum Dei, v. g. sacrum die festo, concionem, confessionem, communionem, etc. Mercatura enim totum hominem sibi vendicat, totam mentem occupat; unde nihil fere relinquit cogitationis vel temporis ad animam excolendam.

Secundum est cauponariae sive tabernae; caupo enim non justificabitur, id est non erit justus, hoc est, insons et immunis a peccatis labiorum; quia ut hospites ad se alliciat, ab iisque lucrum captet, multa mentitur, v. g. vinum suum esse Creticum vel Rhenanum, cum sit Cyprium vel Mosellanum; esculenta sua esse talis generis, cum sint alterius; lectos et linteamina esse lota et munda, cum sint illota et immunda, etc. Videre est in Italia caupones obviam prodeuntes viatoribus, iisque sua hospitia mire depraedicantes; quae cum ingressi sunt, verba sibi data non raro experiuntur.

Nota: To labiorum non est in Graeco; rursum pro negligentia graece est πλημμέλεια, quod Noster in Levitico vertit « delictum: » pro peccatis, graece est ἁμαρτία, quod Noster vertit « peccatum; » delictum autem est peccatum omissionis; peccatum vero est commissionis, juxta S. Augustinum, Quaest. XX in Levit., et S. Gregorius, hom. 21 in Ezechiel.: « Hoc, ait, inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere; delictum vero est bona derelinquere, quae summopere tenenda sunt. » Sic ea hic accipit et distinguit Siracides (licet aliter ea accipiat Moses, uti dixi Levit. VII, vers. 1), q. d. Tam mercator quam caupo difficulter evadit peccata commissionis, et delicta omissionis; quia ob lucrum multas fraudes, mendacia, injustitias committit, quae omittere deberet; ac vicissim multa officia divina, restitutiones, solutionem promissorum et debitorum, ac eleemosynas omittit, quae committere et exercere deberet.

Unde Tigurina vertit, duo genera difficilia mihi et periculosa videntur, mercator vix evitabit delictum, et caupo culpa non vacaverit; Syrus, cum difficultate magna liberatur negotiator a peccatis; si non in hoc, sed in hoc offendit: caupo autem non justificatur a peccatis.

Porro, Palacius negligentiam mercatoris aliter explicat: licet mercator, inquit, sit diligentissimus, difficile tamen evadit aliquam in mercando negligentiam. Aliquando enim ob multitudinem et varietatem mercium, non meminit quanti haec aut illa merx constiterit, quantique vendenda sit. Aliquando obliviscitur ponderis, aliquando debitorum, aliquando creditorum.

Porro, elegantiae causa duo haec officia dividit, et cuique sui vitii periculum assignat. Alioqui sicut officium, sic et vitium et periculum utrumque, utrique est commune. Nam et caupo est negotiator, vendit enim sua vina, cibos et coenas; ac proinde a negligentiae vitio illi est periculum, aeque ac negotiatori a peccatis labiorum. Sed, ut dixi, elegantiae et rhythmi causa haec dispertit, et suum cuique magis proclive et familiare attribuit.


4. IF YOU DO NOT HOLD YOURSELF STEADFASTLY IN THE FEAR OF THE LORD, YOUR HOUSE WILL QUICKLY BE OVERTHROWN.

Haec dicit, ut doceat mercatoriam et cauponariam esse artes periculosas, ideoque non facile capessendas, sed caute et cum magna animi in pietate, virtute et veritate obfirmatione; unde et Ecclesia utramque Ecclesiasticis prohibuit.

Sermonem in fine capitis inchoatum de mercatura prosequitur, docens lucri cupiditatem esse causam peccatorum. Mox, vers. 5, tractat varia, praesertim de loquela, probatione, et linguae moderatione; ac vers. 17 usque ad vers. 25, multis ostendit quam turpe sit revelare secretum. Inde ad finem docet quam detestabilis sit dolus et dolosi, ideoque malum quod aliis parant, in ipsosmet revolvendum, ut in suos auctores relabatur et recidat.

1. Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum. 2. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. 3. Conteretur cum delinquente delictum. 4. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. 5. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. 6. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. 7. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. 8. Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. 9. Si sequaris justitiam, apprehendes illam; et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. 10. Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. 11. Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. 12. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. 13. In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. 14. Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. 15. Loquela multum jurans, horripilationem capiti statuet: et irreverentia ipsius obturatio aurium. 16. Effusio sanguinis in rixa superborum: et maledictio illorum auditus gravis. 17. Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. 18. Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. 19. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. 20. Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. 21. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. 22. Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima ejus; 23. ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: 24. denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. 25. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet: 26. in conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. 27. Multa odivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. 28. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa, dolosi dividet vulnera. 29. Et qui foveam fodit, incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. 30. Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. 31. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. 32. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur. 33. Ira et furor, utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.


Pars Secunda Capitis,

Which Teaches That a Man Is Known By Three Things: First, By His Thoughts; Second, By Tribulation; Third and Especially, By His Speech — For the Wise Man Speaks Wisely and Holily, the Fool Foolishly and Wickedly.


5. AS IN THE SHAKING (St. Augustine in the Speculum reads "in pertusura," that is, in the perforated holes, or in the eyelets) OF A SIEVE THE DUST REMAINS, SO THE PERPLEXITY OF A MAN IN HIS THOUGHT.

1. PROPTER INOPIAM MULTI DELIQUERUNT: ET QUI QUAERIT LOCUPLETARI, AVERTIT OCULUM SUUM, — a justitia et recto, a Deo, Deique lege. Explicat quod dixit in fine capitis praecedentis, difficile exuitur negotians avarus a neglectu rerum aeternarum; quia ab eis ad lucrum oculos avertit. Sensus ergo est, q. d. Duo sunt scopuli in mari hujus saeculi, ad quorum alterutrum communiter allidunt et impingunt homines, ruuntque in peccatum et ruinam, scilicet opes et inopia. Inopes enim, ut inopiam praesentem vel imminentem fugiant, multas injustitias, artes, fraudes, mendacia, etc., concinnant; feminae etiam ob pauperiem pudorem et corpus prostituunt: opulenti vero vel in re, vel in spe et voto, ut opes acquirant, conservent, augeant, Dei, conscientiae, justitiae, pietatis obliviscuntur, ab iisque avertunt oculum: quia eum convertunt ad lucrum qualibet ratione per fas et nefas captandum. Quocirca id praevidens Salomon, Deum obsecrat, dicens: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei, Prov. XXX, 8. Hinc Silius, lib. XIII: « Sceleri, inquit, proclivis egestas. » Et Philemon apud Stobaeum, serm. 94: « Inopia, ait, prompta est in perpetrandis malis. »

Quocirca cum Sergius Sulpitius Galba et Aurelius in senatu ambirent missionem in Hispaniam contra Viriatum, Scipio rogatus sententiam, dixit: « Neutrum mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil satis est. » Ita Valerius Maximus, lib. VI, cap. IV. Et Cicero: « Duae, inquit, res sunt quae homines ad turpe compendium movent, inopia et avaritia. » Suetonius scribit Domitianum Imperatorem per inopiam effectum rapacem. Sallustius in Catilinar.: « Omnes, inquit, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, hi Catilinae proximi et familiares erant. » Lactantius, lib. De Ira Dei, cap. XX: « Multa sunt, inquit, quae ad peccandum invitant, aetas, violentia, egestas. » Rursum Sallustius, in Jugurtha: « Egentissimo, inquit, omnia cum pretio honesta videntur. »

Noster legit, χαρὶν τυφλώσεως, id est propter inopiam; jam legunt, χαρὶν ἀδιαφόρων, id est propter indifferens, hoc est, « propter opes, multi deliquerunt: » nam, ut sequitur, « qui quaerit locupletari, avertit oculum suum, » a lege et virtute. Opes enim sunt res indifferentes, et thesaurea, id est fortunae bona, non virtutis, quibus proinde vel bene, vel male, pro libero voluntatis arbitrio uti possumus. Unde ex Graeco sic vertas, propter bona fortunae multi peccant, et qui quaerit abundare, avertit oculum; Tigurina, pervertit oculum suum (id est judicium et cogitationem, ait Vatablus); Syrus, multi peccaverunt, quia non est in eis timor Dei, sed amor lucri, et qui vult multiplicare peccata, avertit oculos suos a Deo, coelo et gehenna.

Uti fecerunt senes illi impudici insidiantes Susannae, de quibus dicitur Daniel. cap. XIII, vers. 9: « Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum. » Omnis enim qui fornicari, rapere, occidere, aliterve peccare destinat, avertit oculos mentis suae a Deo, coelo, gehenna, aeternitate: quia si haec attente consideraret, eorum metu et timore adeo percelleretur, ut impossibile foret eum peccare. Eodem redit utraque lectio, quia fuga inopiae fit propter amorem opum: quicumque ergo peccant propter inopiam, peccant pariter propter opes; ideo enim fraudant, pejerant, usuras exercent, etc., ut fugiant inopiam, et opes assequantur.

Rursum, cupido opum, sive avaritia magna, est inopia mentis. Avarus enim esto sit dives, tamen se inopem putat, ideoque plura et plura semper desiderat. Talis erat Achab, rex Israel, qui postulans a Naboth vineam, ait: « Da mihi vineam tuam, et erit mihi in hortum olerum. » In quae verba S. Ambrosius, lib. De Naboth. cap. I: « O dives, inquit, nescis quam pauper sis, et quam inops tibi ipsi videaris, qui te divitem dicis? Quanto plus habueris, plus requiris; et quanquam acquisieris, tamen tibi adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur. » Et inferius id probat ex ipsius petitione: « Da mihi, inquit. Quae alia vox egentis est? quae vox alia stipem publice postulantis, nisi: Da mihi? hoc est, da mihi, quia egeo. Da mihi, quia aliud vitae subsidium habere non possum. Da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia. Da mihi, quia tibi Dominus dedit unde largiri debeas; mihi non dedit. Da mihi, nisi tu dederis, habere non potero. Da mihi, quia scriptum est: Date eleemosynam. Haec quam abjecta, quam vilia! non enim habent humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. »

Unde Aristides diviti cuidam paupertatem sibi objicienti: « Mihi quidem, inquit, nihil mali paupertas affert, tibi vero divitiae non paucas perturbationes. » Ita Antonius in Melissa, part. I, cap. XXXIV. Et Diogenes pauperiem sibi exprobranti: « Infelix, ait, quid ais? at ego neminem vidi tyrannidem gerere propter paupertatem, omnes vero propter divitias. » Ita Stobaeus, serm. 95.

Hinc mystice Rabanus: « Multi, inquit, per inopiam delinquunt, sed magis propter inopiam cordis (mentis et voluntatis constantis) quam corporis: quia multos viros sanctos pauperes rebus in hoc mundo legimus, divites autem in fide et virtutibus. »

2 et 3. SICUT IN MEDIO COMPAGINIS LAPIDUM PALUS FIGITUR, SIC ET INTER MEDIUM VENDITIONIS ET EMPTIONIS ANGUSTIABITUR PECCATUM (ita Graeca et Latina: unde perperam Rabanus, Lyranus et Jansenius legunt, peccatis; et alii perperam, pro peccatum, legunt pretium). CONTERETUR CUM DELINQUENTE DELICTUM. — Ita Romana. Alii, ut Jansenius, pro delictum, legant peccatum. Sensus est, quasi dicat: Sicut palus, id est stipes vel baculus, inter medios lapides invicem conjunctos et compaginatos infixus, ab iis circumquaque quasi premitur et angustiatur: sic et peccatum quasi premitur et angustiatur inter vendentem et ementem, dum uterque alterum vult decipere, ac vendens mercem suam pluris vendere, emens vero minoris emere satagit; ideoque ille rem plus justo aestimat et laudat, hic deprimit et vituperat. Qua in re multa mendacia, fraudes, doli, perjuria, etc., committuntur: quare hac ratione inter hos duos peccatum et delictum quasi comprimitur et conteritur cum ipso peccante et delinquente. Ita Graeca, quae de more concisa sic habent, inter compages lapidum figitur palus, et inter venditionem et emptionem conteritur peccatum; Syrus, inter petram et petram ingreditur palus, et in medio ementis et vendentis fortificantur peccata, q. d. Sicut palus undique lapidibus cinctus, licet pressus, ab iis tamen roboratur et fortificatur: pari modo roborantur, augentur et multiplicantur peccata inter avaros ementes et vendentes.

Tigurina, ut fixus inter compages lapidum paxillus, peccatum inter venditionem urgetur et emptionem, delictumque cum delinquente consumetur. Significatur ergo quod inter avaros ementes et vendentes pro avaritia sua certantes, peccatum ita angustietur, stringatur et concludatur, ut evadere non possit, quin ab utroque capiatur, occupetur et compaginetur: sicut ex adverso inter eosdem ita premitur veritas et justitia, ut comprimatur et opprimatur: perinde ac lepus undique canibus cinctus, ab iis premitur, capitur et devoratur. Quocirca justo Dei judicio « conteretur cum delinquente delictum; » vel a judice, qui damnum illatum a laedente resarciri jubebit; vel ab ipso emente vel vendente laeso, qui dum fraudem sentit et damnum, illud sibi reparari curabit; vel ab ipso Deo, qui omnis injustitiae et delicti justus est vindex. Dum igitur contendit mercator dolos inserere inter emptionem et venditionem, contendit pariter Deus cum cum suis delictis conterere. Quod ita esse docet experientia. Ita Palacius, sic et Lyranus. Nam in morte, inquit, conteritur peccator, et actus peccandi terminatur, quia tunc cessat tempus merendi et demerendi.

Hoc est quod Tyro, emporio mercatorum celeberrimo, objicit Ezechiel cap. XXVIII, vers. 16: « In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti; » hebraice, multitudines negotiationis tuae repleverunt cor tuum iniquitate. Nonnulli probabiliter censent hic alludi ad palum, in quem quasi scopum sagittarii sagittas et tela sua collimant, ut eum configant. Sic enim olim Romani milites et tirones, cum ad pugnam exercebantur, palum figebant, in eumque hastas et jacula facto impetu jaciebant; itaque discebant directe jaculari, pugnare et confligere, teste Vegetio, lib. II, cap. XXIII, et lib. I, cap. XI, ac Polybio, lib. XVII.

Sicut enim hic palus, utpote inter lapides fixus, evadere nequit, quin a jaculatoribus multis jaculis configatur, adeo ut iis oppletus vix locum liberum habeat, quo plura recipiat: sic pariter ementes et vendentes tot mendacibus et fraudulentis contractibus, promissis, assertionibus, quasi jaculis configunt palum peccati, studio lucri, ut iis vix quidquam addi queat. Alii per palum accipiunt paxillum, ex quo situlae, lebetes, cacabi, caeteraque vasa suspenduntur, Isaia cap. XXII, 23, q. d. Contractus ementium et vendentium quasi palus inter utrosque medius, tot oneratur peccatis, ut angustus appareat, utpote e quo tot scelerum quasi vasa dependeant.

Tropologice, palus est cupiditas ditescendi. In hanc enim, puta in animum lucro inhiantem, daemones toto agmine incurrent, totque eum peccatorum jaculis configunt, ut oppleant et obruant. Ita Anacharsis, apud Laertium, ait: « Forum venalitium esse locum impostorum, utpote destinatum ad fallendum invicem. » Quocirca Athenienses lege caverant, « ut in foro rerum venalium mendacium omne abesset, » nimirum ἀγορὰ ἀψευδεύειν, teste Theophrasto, lib. De Legibus. Hinc philosophi et Patres toties taxant mercaturam, hoc est vitia fraudesque mercatorum. Vide S. Ambrosium, I Offic. cap. XLIX; S. Augustinum, in Psal. XVIII et LXX; S. Chrysostomum, lib. II De Compunct.; Platonem, lib. De Legib.; Aristotelem, lib. III Polit. cap. III, et lib. VII, cap. IX; Valerium Maximum, lib. III, cap. III, Philostratum, lib. IV et VIII.

Hic ergo verum est illud Jeremiae, Thren. III, 12: « Posuit me quasi signum ad sagittam: misit in renibus meis filias pharetrae suae. » Ideo enim Christus in cruce fuit quasi scopus, in quem Judaei omne suum verberum et verborum virus ejaculati sunt; quia peccatores, praesertim mercatores, tot scelerum jaculis animas suas confixerant: haec enim in se luenda et expianda suscepit Christus.

Huc facit quod ait Hugo Victorinus, lib. II Erudit. didascal. cap. XXIV: Mercatoribus « eloquentia maxime necessaria est. Unde et is qui facundiae praeest, dicitur Mercurius, quasi mercatorum κύριος, id est dominus; » licet alii aliud antius Mercurii dent etymon.

Hanc sententiam illustrat factum et dictum mimi facetissima praedicatur urbanitas; qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent, et quid vellent omnes, aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione major multitudo conflueret, suspensis et silentibus omnibus dixisse perhibetur: Vili vultis emere, et caro vendere. In quo dicto levissimi scenici omnes tamen conscientias invenerunt suas, eique vera ante oculos omnium constituta, et tamen improvisa, dicenti admirabili favore plauserunt. » Idem tamen ab hac universali sententia nonnullos excipit: « Nam scio, inquit, hominem, cum venalis codex ei fuisset oblatus, pretiique ejus quaerentis, et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret venditorem, justum pretium, quod multo amplius erat, nec opinanti dedisse. »

Denique, audi hanc sententiam Siracidis pertractantem Auctorem Imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. 38 in illud S. Matth. cap. XXI: Ejiciebat vendentes et ementes de templo. « Significat, inquit, quia homo mercator vix aut nunquam potest Deo placere. Et ideo nullus christianus debet esse mercator: aut si voluerit esse, projiciatur de Ecclesia Dei, dicente Propheta: Quia non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini. Quemadmodum enim qui ambulat inter duos inimicos, ambobus placere volens et se commendare, sine maliloquio non potest esse: necesse est enim ut et isti male loquatur de illo, et illi male loquatur de isto; sic qui emit et vendit, sine mendacio et perjurio esse non potest: necesse est enim ut de negotiatoribus hic juret, quia non tantum valet res, quantum comparat eam; et ille juret, quia plus valet res quam vendit. Sed nec est stabilis substantia eorum. Talium enim substantia aut ipsis viventibus peritura est, aut a malis haeredibus dissipanda est, aut ad extraneos et inimicos haereditas ipsorum ventura est. Non potest ad bonum proficere, quod congregatur de malo. Quemadmodum si triticum, aut aliquam bladi speciem, cernas in cribro, dum huc illucque jactas eam, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et in fine in cribro nihil remanet, nisi stercus solum: sic et substantia negotiatorum dum vadunt et veniunt, inter emptionem et venditionem minuitur, et in novissimo nihil illis remanet, nisi solum peccatum. »


6. THE FURNACE TESTS THE POTTER'S VESSELS, AND THE TRIAL OF TRIBULATION TESTS JUST MEN.

Ubi adverte, in Auctore Imperfecti nonnullos contineri errores. Talis est quod initio dicit mercatorem vix aut nunquam posse Deo placere, et ideo christianum nullum debere esse mercatorem, licet S. Thomas, II II, Quaest. LXXVII, art. 4, eum excuset dicendo quod loquatur de eo qui finem ultimum in lucro constituit, paratus pejerare, fraudare, usuras exercere, etc., ut lucretur: sic et eum excusat noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. XXI, dub. 1, num. 4. Rursum nota, pro eo quod, Psal. LXX, 16, legimus: « Quoniam non cognovi γραμματείας, id est litteraturam, introibo in potentias Domini, » S. Chrysostomus, S. Augustinus, Arnobius, Cassiodorus et alii legunt πραγματείας, id est negotiationem; ac hebraice ספרות sephorot, significat non tantum litteras, sed et numerationem ac computum, qualis est mercatorum, q. d. David: Quoniam non cognovi negotiationem, vel etiam negotia hujus saeculi, quae mentem a Deo distrahunt, et terrae lucroque affigunt, idcirco accedam ad celebrandam Dei potentiam et misericordiam erga me.

Quare isto loco non damnatur mercatura, sed vitia mercaturae, qualia sunt eorum qui plus mercem quam fidem diligunt. Quod mercatorum, non mercaturae est vitium, ut ibidem docet S. Augustinus. Aut potius non damnatur mercatura et negotium, sed illi sanctum piumque orandi, Deumque laudandi praefertur otium. Sic et Cassiodorus, in Psalm. LXX: « Negotiatores, inquit, illi abominabiles existimantur, qui justitiam Dei minime considerantes, per immoderatum pecuniae ambitum polluunt merces suas plus perjuriis quam pretiis. Tales ejecit Dominus de templo, dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. »

4. SI NON IN TIMORE DOMINI TENUERIS TE INSTANTER, CITO SUBVERTETUR DOMUS TUA. — Haec sententia generalis ubique locum habet; hic tamen spectat ad avaros ementes et vendentes, q. d. Illi avari, si in emptionibus et venditionibus timorem Dei non servaverint, eoque avaritiam suam refrenaverint, cito videbunt subverti suam domum, familiam et substantiam, quam suis dolis aedificarunt. Igitur avaritia est quae hominem avarum in ruinam et exitium agit: hujus remedium est timor Dei, qui avarum se praecipitantem a praecipitio cohibet et refrenat.


7. AS THE CULTIVATION OF A TREE SHOWS ITS FRUIT, SO A WORD FROM THE THOUGHT OF A MAN'S HEART.

Unde Graeca habent, nisi quis in timore Domini se continuerit studiose, cito subvertetur ejus domus; Tigurina, nisi quis religionem Domini studiose tenuerit, brevi evertetur domus ejus; Syrus, fili mi, si contra timorem Dei praevaricatus fueris paululum, tempore multo deficies. Unde Gabriel Vasquez, I II, tom. II, disp. 196, cap. IV: « Hac sententia, inquit, monet Siracides mercatores, ut cum timore Dei negotientur, emant et vendant. »

Tropologice Lyranus. Si, inquit, non tenueris te in timore Dei instanter, cito subvertetur aedificium virtutum propter pronitatem ad malum, juxta illud Genes. VIII: « Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt in malum ab adolescentia sua. » Est enim homo sicut navis in flumine deorsum currente; quae nisi fortiter sursum impellatur, seu detineatur, statim descendit per impetum fluminis: sic homo facile labitur ad vitia, nisi fortiter per timorem Dei, quasi funem vel remulcum, se teneat contra impulsum fomitis. Hucusque Lyranus. Et S. Bernardus, serm. 2 De Donis Spiritus Sancti, cap. I: « Omne namque, inquit, virtutum aedificium illico vergit in praecipitium, si hujus gratiae amiserit praesidium. » Quin et Comicus: « Animus, inquit, qui vereri scit, scit tuto ingredi. » Et Plinius, lib. VII, epist. 17: « Timor est emendator acerrimus. » Et alius: « Quem non corrigit pudor, emendat timor. »

5. SICUT IN PERCUSSURA (S. Augustinus in Speculo, legit, in pertusura, id est in foraminibus pertusis, sive in ocellis) CRIBRI REMANEBIT PULVIS, SIC APORIA HOMINIS IN COGITATU ILLIUS. — Primo, Palacius hanc sententiam refert ad praecedentem, quasi eam explicet, hoc sensu, q. d. Femina concutiens cribrum, invenit post concussionem furfures et quisquilias: ita vir, si cogitaverit se, si excusserit se, post examen hoc inveniet miseriam et egestatem, imo quid non mali reperiet? Si tu tibi places, si nimis te aestimas, id facis quia te non concussisti, non examinasti: excute te, et farina bonorum tuorum cadente, nihil nisi furfures et miseriam invenies: est enim universa vanitas omnis homo vivens, est omnis caro foenum: pulvis est, et in pulverem revertetur.

Secundo, Rabanus: Convenienti, inquit, exemplo ostendit timorem Dei purgare animam hominis. Sicut enim cribrum purgamenta colligit, et grana a paleis secernit: ita timor Dei per aporiam, id est curam et angorem animi, omnes sordidas cogitationes a corde expellit.

Tertio, melius alii censent hic disparatam et novam esse sententiam de aerumnis, quae hominis mentem et cogitationem affligunt, q. d. Sicut dum percutitur, agitatur, concutitur cribrum, farina per foramina delabitur, in cribro vero remanet pulvis, puta furfures et sordes: sic cum mens hominis agitatur et concutitur variis cogitationibus, instar cribri (hinc cribrum dicitur quasi currifugum, quod in eo currat frumentum, ait S. Isidorus, lib. XX Originum, cap. VIII), praesertim dum est in afflictione et tribulatione; saepe bonae et laetae cogitationes dilabuntur, ac post omnem mentis agitationem in ea nil remanet nisi aporia, id est animi perplexitas, anxietas et moestitia. q. d. Haec est naturalis hominis et mentis infirmitas, ut bona et laeta dimittat, mala et tristia retineat: cum potius, ex adverso, oporteret dimittere furfures, id est abjicere tristia, ac retinere farinam, id est mentem occupare cogitationibus rebusque laetis, quae praecesserunt, vel sequentur.


8. DO NOT PRAISE A MAN BEFORE HIS SPEECH: FOR THIS IS THE TESTING OF MEN.

Vere Plutarchus, lib. De Tranquillitate animi: « Sicut, inquit, cucurbitae medicinales teterrimum sanguinem ex carne eliciunt: sic tu pessima quaeque (cum aerumnoso et afflicto loquitur) tuorum in te congeris, nihilo illo Chio negotiatore melior, qui cum vinum optimum venderet, ipse sibi acidum comparabat. » Solent enim melancholici, pusillanimes, tristes, affecti mentem affigere cogitationibus sui similibus, scilicet moestis, timidis, funestis, diffidentibus, quas suggerit tristitia, qua pleni sunt, ac laetas bonaeque spei plenas dimittere, imo repellere quasi a se alienas, sibique incongruas et invisas.

Nota: Pro pulvis graece est κόπρος, id est fimus, stercus, faeces, sordes. Rursum, pro aporia Complutens. habent σκῦλα, id est spolia: unde vertunt, in concussione cribri permanent stercora: sic spolia hominis in cogitatione illius. Romana vero legunt σκύβαλα, id est rejectamenta, sordes, quisquiliae, uti dixi cap. praeced. vers. 26: unde vertunt, in percussura cribri remanet fimus, sic quisquilia hominis in cogitatione ejus; Tigurina, ut sordes in excusso cribro remanent, ita spurcitias hominis discernit ratio, vel cogitatio. Noster videtur inverse legisse, scilicet priore loco σκῦλα, id est spolia, id est pulvis et furfures, quibus in cribri agitatione expoliatur triticum et farina: posteriore vero loco pro κοπρία (uti jam legunt), legisse ἀπορία. Quae sane lectio commodior et concinnior est, ut patet intuenti. Ἀπορία autem Graecis duo significat, primo, inopiam, penuriam, indigentiam; secundo, ambiguitatem, difficultatem, anxietatem, diffidentiam, perplexitatem, desperationem, quae est mentis, consilii et spei inopia: ἀπορέω enim est ambigo, dubito, haereo, animi pendeo, consilii inops sum, deficio, angor, perplexus sum. Sic Apostolus ait, II Cor. IV, 8: « In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: ἀπορούμεθα (id est perplexi sumus), sed non destituimur. » Utroque modo hic ἀπορία accipi potest, sed magis posteriore.

Syrus, pro cribri pulvere aliam similitudinem fumi ignis substituens, sic vertit, sicut multus fumus supra ignem, ita narrationes hominum supra cogitationem, q. d. Sicut ignis ollam sibi suppositam agitans et calefaciens, multos excitat vapores et fumos; sic mens hominis multa audita, visa, cogitata mente et cogitatione versans, multa cogitat et comminiscitur; quae aliis deinde enarrans, vanas narrationes et rumores spargit in vulgus.

Noster, pro διαλογισμός, videtur legisse θλίψεως, id est tribulationis. Itaque legit S. Augustinus in Speculo, S. Hieronymus, lib. II Contra Jovin., cujus verba recitantur de poenitentia, dist. 2, cap. Si enim, § Liberi arbitrii. Sensus ergo est, q. d. Sicut ignis in fornace coquens et consolidans vasa testea a figulo efficta, probat ea, et ostendit an recte ab eo efficta sint, necne: nam quae recte temperata et conglutinata sunt, in igne perdurant, eoque consolidantur; quae vero secus, rumpuntur et dissiliunt: sic pariter tentatio et tribulatio probat et ostendit qualis sit justus. Qui enim in tentatione constantes perdurant, ostendunt se in justitia esse fundatos et firmatos; qui vero in ea animo cadunt, ostendunt se in justitia non esse stabiles, sed leves et inconstantes; quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt, ait Christus, Luc. VIII. Significat haec sententia nos luteos esse et quasi lutum in manu figuli, puta Dei; ideoque instar vasorum luteorum ab eo igne tribulationis excoqui, ut eo tum purgemur, tum probemur, tum in virtute solidemur, sicut vas luteum ab igne soliditatem accipit.


9. IF YOU PURSUE JUSTICE, YOU SHALL ATTAIN IT; AND YOU SHALL PUT IT ON LIKE A ROBE (erroneously in the Speculum of St. Augustine it reads "modesty") OF HONOR AND DWELL WITH IT, AND IT SHALL PROTECT YOU FOREVER, AND IN THE DAY OF RECOGNITION YOU SHALL FIND A FIRM FOUNDATION.

Alludit ad Sap. III, 6: « Tanquam aurum in fornace probavit illos. » Et Malach. III: « Ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans, et mundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum. » Et Psal. XVI, 3: « Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. » Nam, ut ait Paulus, Rom. V, 3: « Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. »

Hinc disce tribulationem et tentationem non aliud esse quam πειρασμόν, id est probationem et experimentum, qua Deus cujusque fidem, constantiam, virtutem probat, experitur et explorat, juxta illud Mosis: « Tentat vos Dominus, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra, » Deut. XIII, 3. Audi S. Bernardum, tract. De Gradibus humilitatis, in nono: « Vasa figuli, inquit, probat fornax, et tribulatio vere poenitentes discernit. Qui enim veraciter paenitet, laborem paenitentiae non abhorret; sed quidquid sibi pro culpa, quam odit, injungitur, tacita conscientia patienter amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis injuriis, sustinens non lacessitur, ut in quarto gradu se stare judicet humilitatis. Cujus vero simulata confessio est, una vel levi contumelia, aut exigua poena interrogatus, jam humilitatem simulare, jam simulationem dissimulare non potest. Murmurat, frendet, irascitur, nec in quarto stare humilitatis, sed in nonum superbiae gradum corruisse probatur, qui secundum quod descriptus est, recte simulata confessio appellari potest. Quanta putas tunc confusio sit in corde superbi, cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, judicatur ab omnibus, eoque vehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opinabantur. Tunc opus est praelato, ut eo minus illi parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si uni parceret. »

Nota: Tribulatio sicut est fornax crucians, probans et purgans animas a Deo electas; sic est et annulus, quo easdem velut sponsas Christus despondet. Hoc annulo Christus tangens oculum S. Gertrudis, perpetuum dolorem illi inflixit: unde didicit quod, sicut annulus signum est conjugii, sic adversitas certum sit signum et arrha divinae electionis, ut per eam anima quasi conjugium ineat cum Christo, adeo ut quisque tribulatus et afflictus possit dicere cum S. Agnete: « Annulo suo subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus, et tanquam sponsam decoravit me corona. » Haec ad verbum habet Vita S. Gertrudis, lib. III, cap. II. Ad hanc gnomen spectat illa S. Ephrem, tract. De Timore Dei: « Multi habitu monachi, at pauci certatores; tempore autem tentationis monachi probatio apparet. »

Plura de hac tentatione et probatione tribulationis dixi cap. II, vers. 8. Hinc collige tentationem tribulationis non esse fugiendam, sed potius ambiendam justo. Nonne vasa figuli bene temperata, si sentire, concupiscere et loqui possent, dicerent se ignem fornacis expetere, ut eo coquerentur et solidarentur? Ita et justi, Dei gratia suffulti, flammam tribulationis expetunt, quae in eis quidquid impurum est excoquat, eosque in virtute solidet et perficiat.

Id sciebat David; unde orat Psal. XXV: « Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. » Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 23: « Philosophicus, inquit, animus ex eo quod passus est, generosior redditur, atque ut candens ferrum frigida aspersione, ita periculis obdurescit, » ut de illo illud Horatianum recte usurpes: Duris ut ilex tonsa bipennibus, Nigrae feraci frondis in Algido, Per damna, per caedes ab ipso Ducit opes animumque ferro.

Et S. Basilius, orat. 11 De Patientia et tolerantia: « Ut gubernatorem navis, inquit, tempestas, athletam stadium, militem acies, magnanimum calamitas, sic christianum hominem tentatio probat. Et sicut athletas certaminum labores coronis ad se alliciunt, ita etiam homines christianos probatio, quae ex tentationibus descendit, ad perfectionem ducit, si modo cum decenti tolerantia, ac omni gratiarum actione ea quae a Domino ordinantur, susceperimus. » Quin et Plinius Trajano consuli, cap. XXXI: « Adversa, inquit, magnos, laeta felices probant. »

Exemplum illustre est in Vita S. Litifredi, Episcopi Ticinensis, sub annum Domini 850, qui singulari patientia enituit. Nam, ut scribit Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiae, in ejus Vita, etiamsi illatas injurias absque charitatis detrimento ulcisci potuisset; nolebat tamen, illud Apostoli usurpans: « Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones: » Quin etiam contumelias a vilibus personis aequo animo tolerabat, et familiari suo, verba indigna a quodam in eum prolata indigne ferenti, et ut injuriam pro officii sui dignitate vindicaret suadenti, quod boni malis justa animadversione correptis quietiores degunt; S. Episcopus respondit: « Praestare, ut boni a malis exerceantur; nec malorum mortem a bonis optandam esse. Ut enim aurum igne probatur, sic boni ex malorum persecutione perfectiores evadunt. » Quare miraculis clarus effulsit, quae ex historia Papiensi et aliis idem Ferrarius recenset.

Exempla e S. Scriptura dat S. Augustinus, serm. 82 De Tempore, Jacob et Joseph patriarchas. Quaerens enim cur Deus Jacob per 30 annos, quibus Joseph fuit in vicina Aegypto, ejus rei ignoratione torqueri permiserit (putabat enim eum esse mortuum), respondet: « Quia ergo sine istis minutis peccatis Jacob esse non potuit, volens Deus ipsa parva peccata in hoc saeculo tribulationis igne consumere, implet in eo quod ipse per Spiritum Sanctum dixit: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Et illud: Flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et illud: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Ut ergo S. Jacob Deus noster velut aurum purgatum in futuro judicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit, ut in eo ignis ille arbiter quod exureret, invenire non posset. » Adducit deinde ipsummet Joseph, causamque ejus biennalis carceris hanc assignat; quod scilicet magis in homine quam in Deo sperarit, dum a principe pincernarum petiit, ut a Pharaone sui liberationem impetraret. « Tanquam diceret ei Deus, inquit: Ego tibi ostendo, ut magis a me quam ab homine debeas auxilium postulare. Sine ulla enim dubitatione credendum est, quod pro castigatione S. Joseph non permisit Deus magistrum pincernarum, ut in mente haberet, quod ei S. Joseph, quando de carcere dimissus est, supplicaverat. Et quia etiam et ipse Joseph, quamvis sanctus tunc, sine peccato esse non poterat, ideo tanto tempore fuit in carcere clausus, ut in eo impleretur quod scriptum est: Ego quos amo, arguo; et quos diligo, castigo. »


10. BIRDS GATHER TO THEIR LIKE (in Greek καταλύσει, that is, they resort): AND TRUTH RETURNS TO THOSE WHO PRACTICE IT.

6. VASA FIGULI PROBAT FORNAX, ET HOMINES JUSTOS TENTATIO TRIBULATIONIS. — To justos jam non est in Graeco. Rursum, pro tribulationis graece est διαλογισμός, id est disputatio, disceptatio, ratiocinatio, sermocinatio, collocutio, consultatio: item cogitatio, conceptus, sensus animi, propositum, voluntas. Unde Complutensia vertunt, vasa figuli probat fornax, et tentatio hominis in cogitatione illius, quasi dicat: Sicut fornax probat vasa figuli, sic cogitatio probat qualis sit homo: doctus enim cogitat docta, sanctus sancta, castus casta, coelestis coelestia, carnalis carnalia, stultus stulta, spurcus spurca, superbus superba, etc. Vis ergo scire qualis sis, ubi sit amor tuus, quid ames? vide quid crebro cogites: hoc ipsum enim amas, ubi enim est amor, ibi est et mens, aeque ac oculus.

Romana vertunt, vasa figuli probat fornax, et tentatio (id est, ut alii vertunt, probatio et exploratio) hominis in sermocinatione ejus, q. d. Sicut fornax probat vas, sic sermo probat, explorat et ostendit quale sit cor hominis. Ex corde enim sermo promanat, sicut radius a sole. Haec versio congruit cum versu seq. Tigurina vertit, fornax exercet vasa figuli, sed hominem probat ratio vel cogitatio hominis, q. d. Rationalem probat ratio, cogitantem cogitatio. Vis ergo cognoscere qualis in hoc homine sit anima rationalis, qualis mens? explora qualis sit ejus ratio, cogitatio, discursus. Hi enim quatuor versus in Graeco singuli habent λογισμόν vel διαλογισμόν, id est rationem et sermonem, eumque cordis probationem indicemque constituunt.

Tropologice Lyranus. Sicut in cribro, inquit, remanent festucae, lapilli, quisquiliae aliaeque res inutiles: sic post actum peccati remanet in cogitatione peccatoris aporia, id est angustia et remorsus peccati, qui dicitur vermis conscientiae, qui jugiter peccatorem cruciat, mordet et torquet.

7. SICUT RUSTICATIO DE LIGNO OSTENDIT FRUCTUM ILLIUS, SIC VERBUM EX COGITATU CORDIS HOMINIS. — Ita Romana et Complutensia Latina, licet S. Augustinus, in Speculo, legat, « ex cogitatu hominis cordis, » id est cordati; alii legunt: sic verbum excogitatum hominis cor, scilicet, ostendit. Ita Rabanus. Sic et Graeca Romae correcta, culturam ligni, inquiunt, ostendit fructus ipsius: sic verbum excogitatum cor hominis; Graeca vero Complutensia, culturam ligni, inquiunt, ostendit fructus illius: sic locutio cogitationis in corde hominis; alii, sic sermo cogitationis cordis hominis; id est sermo manans ex cogitatione cordis hominis; Tigurina, ut cultura arboris fructus ejus indicat, ita corda hominum (indicat) meditata ratio, vel cogitatio. Graece enim legitur λόγος, id est ratio aut sermo, vel λογισμός, id est cogitatio, ratiocinatio; Syrus, sicut cultura arboris facit fructus ejus, ita cogitationes hominum super meditationes eorum.

Omnes hae lectiones et versiones eodem redeunt. Sensus enim est, q. d. Sicut rusticatio, id est rustica agricolatio et cultura arboris ostendit fructum arboris, et ex fructu consequenter qualis sit arbor: ita pariter verbum prolatum ex cogitatione et meditatione cordis hominis, ostendit fructum cordis, et per consequens, quale sit cor. Porro, sicut fructus non tantum ostendit qualis sit arbor, sed et qualiter a rustico fuerit exculta: ita pariter verbum et sermo non tantum ostendit quale sit cor, sed et qualiter sit excultum. Hoc enim significant Graeca jam citata, et sic Latinam versionem intelligit Hugo per hypallagen, q. d. Rusticationem de ligno, id est ligni, ostendit fructus illius. Idipsum est quod ait Christus, Matth. XII, 33: « Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum; siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de thesauro (cordis sui) profert bona: et malus homo de thesauro (cordis sui) profert mala. » Ita Rabanus, et Palacius: Bona, inquit, et diligens arboris cultura in lucem profert bonum ejus fructum: ita bona et diligens cogitationis cordis nostri cultura bonum verbum profert: ut contra, arbor neglecta profert sterilem fructum; et cogitatio neglecta, verba aut mala, aut stulta: est enim cordis et oris consensus. Per os pronuntiabis de corde.

Dicit: « ex cogitatu, » quia sermo prolatus ex praevia cogitatione et praemeditatione indicat cordis statum et habitum, non autem sermo imprameditatus, qui ex subita cholera, tristitia, aliave passione profertur: illum enim extorquet passio, non autem e thesauro suo promit elicitum cor. Unde aliqui ex Graeco vertunt, sicut culturam ligni ostendit fructus illius, ita animum hominis meditatus sermo declarat. Et codex Latinus Leodiensis, citatus a Francisco Luca, sic legit: « Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum excogitatus (id est cogitationis et meditationis) cordis hominis, » scilicet illud ipsum cor ostendit et pandit; quamvis non raro verba subita, si crebra sint, indicent habitum mentis etiam sopitae, alienatae aut dormientis.

Sic enim S. Franciscus Xaverius etiam dormiens, aut phrenesi correptus, eructabat pia cum Christo colloquia, dicendo: « Mi Jesu, bone Jesu, Jesu amor mi; » quia cor ejus plenum erat, imo ardebat amore Jesu: unde et de eo somnians loquebatur, ac delirans non aliud corde et ore eructabat.

Moraliter, hinc disce cor nostrum egere cultura, ut eget ager. Rursum, primum cordis fructum esse cogitationem, secundum sermonem. Ut ergo correcta, casta et sancta loquatur, eadem crebro cogitet et meditetur; ut illa crebro cogitet, cor castitate et sanctitate plane imbuat: sicut enim corpus balsamo imbutum, spirat balsamum, ita cor sanctitate imbutum Deoque plenum, non nisi sanctitatem et Deum spirat: perinde ac vasa vino referta, non nisi odorem vini exhalant, et stomachus succum cibi delicati, quo plenus est, eructat. Vox ergo est interpres mentis, et index personae; unde Isaac Jacobum filium ex sola voce agnovit, et ab Esau discrevit. Idipsum docet Christus verbis paulo ante citatis. Quin et philosophi. Chrysippus rogatus: « Quid esset mens hominis: Sermonis fontem esse, » respondit: « Sicut enim rivuli ex fonte fluunt, sic sermo ex corde et mente hominis procedit. » Ita Stobaeus, serm. 1. Alius: « Ex voce agnoscimus hominem facie non conspecta; nam sua cuique vox: ita ex oratione licet mentem et vitam hominis conjectare. » Et: « Sicut Protogenes pictor Apellem ex unica linea cognovit, nunquam alioqui visum: ita ex unico responso ingenium et prudentiam viri deprehendet qui sit ipse sapiens. » Plures recitabo vers. seq.

8. ANTE SERMONEM NON LAUDES VIRUM: HAEC ENIM TENTATIO EST HOMINUM. — Tentatio, graece πειρασμός, id est probatio et exploratio hominum, q. d. Vera ratio explorandi mentem, ingenium et indolem hominis, est loquela: antequam ergo quem loquentem audieris, noli de eo ejusque indole ferre judicium. Nam ut cote exploratur aurum, ita sermone vir, praesertim familiari et crebro vel assiduo. Multi enim ad horam sermonem fingunt vel componunt, at incassum praeclaram simulent, ac pravam dissimulent. Pro sermonem graece est λογισμός, id est consideratio, cogitatio, ratio, intellectus: unde Tigurina vertit, ne laudes quemquam ante rationem initam (Vatablus, ante perpensam cogitationem); haec enim hominum probatio est, q. d. Ne laudes quemquam antequam eum consideres, ejusque sermones, vultum et mores tecum exacte perpendas: quia haec consideratio homini data est pro examine et trutina, qua homines resque omnes probet, examinet et exploret.

Verum Siracides λογισμόν sumit pro λόγου, id est sermone, uti vertunt Complutensia Romana et caeteri: aut certe pro διαλογισμοῦ, id est ratiocinatione, disputatione, discursu. Ex discursu enim optime mens cujusque cognoscitur: vultus enim saepe mendax est, aeque ac statura et forma corporis. Multi enim vultu, statura et forma sunt insigni, qui ingenium habent obtusum, judicium exiguum, mentem depressam. Ex adverso, multi staturam habent exiguam, vultum obscurum, formam deformem, qui tamen animos habent magnos, ingenium acre, prudentiam eximiam; qualem fuisse Socratem narrat Laertius.


11. THE LION ALWAYS LIES IN WAIT FOR ITS PREY: SO DO SINS FOR THOSE WHO WORK INIQUITIES.

Sermo autem animi est index: os enim cordis est fibula, imo janua: cor enim per os suos affectus enuntiat, prodit et pandit. Os ergo est imago et speculum cordis: sicut enim verbum mentis est imago et speculum mentis (unde Dei Filius, qui est Verbum mentis Patris, vocatur « Patris imago, » Coloss. I, vers. 15): sic pariter verbum oris est speculum et imago verbi mentis. In eo ergo velut in speculo intuere mentem, et sensum mentis cujusque.

Multis veterum gnomis id probat Maximus, serm. 15. Solon, inquit, dicebat, « sermonem esse operum simulacrum » (sic et Democritus λόγον vocabat εἴδωλον τοῦ βίου). Romulus aiebat: « Vasa fictilia sono et percussu, hominem vero sermone explorandum esse. » Oenopidas asserebat, qualis cujusque esset natura, talem quoque esse orationem. Demonax dicere solebat: « In speculis vultus figuram, in colloquiis autem naturam et mentis imaginem cerni posse. Sermonem enim esse quasi figulum hominis, qui animi formam effingat et proferat. Nullo enim in speculo melius expressiusque relucet figura corporis, quam in oratione pectoris imago repraesentatur: » haec Maximus. Socratis, teste Cicerone, Tusculan. V, axioma erat: « Qualis homo est, talis etiam erit ejus oratio; orationi autem facta simillima, factis vita. » Idem, cum dives quidam filium ad se misisset, ut indolem ejus inspiceret, ac paedagogus diceret: « Pater, ad te, o Socrates, misit filium, ut eum videres; » tum Socrates ad puerum: « Loquere igitur, adolescens, ut te videamus; » significans ingenium hominis non tam in vultu relucere, quam in oratione, quod haec sit certissimum minimeque mendax animi speculum.

9. SI SEQUARIS JUSTITIAM, APPREHENDES ILLAM; ET INDUES QUASI PODEREM (perperam in Speculo S. Augustini legitur pudorem) HONORIS ET INHABITABIS CUM EA, ET PROTEGET TE IN SEMPITERNUM, ET IN DIE AGNITIONIS INVENIES FIRMAMENTUM. — Graeca, de more concisa, haec tantum habent, si sequaris justitiam, apprehendes ipsam, et indues eam, ut talarem tunicam gloriae; Syrus, si quaesieris veritatem, invenies eam, et indues eam sicut vestem gloriae; Tigurina, si secteris justitiam, assequeris eam, et tanquam togam honorificam indues.

Deinde ex Latina Vulgata addit, cum hac habitabis, quae te protegat in aeternum, ut tempore inquisitionis invenias firmamentum. Pro sequaris graece est διώκῃς, id est persequaris, eo scilicet studio, velocitate, conatu, contentione, constantia, quo canis insequitur leporem, nec cessat, donec eum capiat et comprehendat. Simili enim modo sequi et persequi debemus justitiam, ac dicere cum Apostolo: « Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu, » Philip. cap. III, 12.

Pro justitiam graece est τὸ δίκαιον, id est justum, puta opera justa et sancta, quae te justum sanctumque efficiant, ac justitia habituali vestiant et ornent. Justitia ergo hic generalis intelligitur, quae est complexio virtutum omnium, in qua fidelium sanctitas et perfectio consistit. Poderis est tunica talaris, ita dicta, quod a collo usque ad pedes, id est pedes et talos, sit demissa, quae proinde totum hominis corpus ambit, vestit, protegit, ornat et decorat. Unde talari vestiuntur doctores, senatores, magistratus, ac prae omnibus sacerdotes. Poderis enim erat vestis Aaronis et pontificum, de qua dicitur Sap. XVIII, vers. 24: « In veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta. » Vide ea quae dixi Exodi XXVIII, 6. Igitur significat, quod justitia sit quasi sacra poderis ornans justum, eumque quasi consecrans sacerdotem, juxta illud S. Petri, epist. I, cap. II, 9: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. » Justitia ergo est poderis, justum efficiens, creansque doctorem, senatorem, sacerdotem et pontificem curiae coelestis.

Porro, justitia duplici podere nos vestit et ornat: primo, podere gratiae in hac vita, gratia enim est lux coelestis animam splendentem et gratiosam in oculis Dei et angelorum efficiens; secundo, podere gloriae in coelo; ibi enim perficitur omnis nostra justitia et gratia, ibique gloria divina pro meritis operum justitiae donabitur et beabitur. Ibi ergo justitia proprie amicietur podere gloriae, ut habent Graeca et Syriaca. Alludit ad Isaiae cap. LXI, vers. 10: « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. » Vide ibi dicta.

Hinc tres effectus fructusque hujus poderis vestisque justitiae subjungit Siracides, dicens primo: « Et inhabitabis cum ea, » q. d. Habitabis cum justitia quasi cum veste, imo virgine coelesti, adeoque habitabis cum sanctitate divina, Deoque ipso: hujus enim participatio est justitia et sanctitas creata, et a Deo sanctis infusa mentibus. Secundo, « proteget te in sempiternum » contra omnes tentationes concupiscentiae, contra omnes daemonis insultus, contra omnes mundi fallacias, blanditias, terrores, pericula, imo contra Dei ipsius fulmina et fulgura, quae in impios, praesertim in die judicii, vibrabit, quando horrendam damnationis sententiam in eos detonabit, dicens: « Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, » Matth. XXV. Unde tertio: « In die agnitionis, » id est in die judicii et examinis divini, quo Christus cognoscet de omnibus hominum factis, « invenies firmamentum: » justitia enim erit tibi quasi lorica firmans tuum pectus, ut in illo terribili die, quo caeteri omnes pavebunt a facie Christi irati, dicentque « montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos, » Lucae XXIII, 30, firmus et inconcussus consistas, imo plenus bona spe, laetus et alacer exspectes illam beatitudinis sententiam: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, » Matth. XXV.

Allegorice et tropologice Palacius per justitiam, accipit Christum, Christique gratias et virtutes. Si Pauli verbum, inquit, prae oculis habeas: « Induimini Dominum nostrum Jesum Christum, » intelliges Christum esse justitiam, quam qui votis, precibus et bonis operibus quaerit, apprehendet. Intelliges etiam eumdem esse poderem honoris, id est polymitam et talarem vestem, qua Joseph, Genes. XXXVII, 3, induebatur. Intelliges item esse dominum domus, qui nos secum habitare faciet; esse etiam protectorem sempiternum: feret enim nos in coelum, ubi abscondet nos in abscondito tabernaculi sui. Demum erit firmamentum, cui in die judicii nitemur. Vocatur dies judicii, « dies agnitionis; » agnoscet enim tunc se quisque, et agnoscetur ab omnibus. Tunc erit Christus firmamentum, cui nitemur omnes, quotquot peccavimus, justificati vero fuimus per redemptionem quae est in Christo.

Perspice christianum Christo vestitum exterius, qui Christum habitatorem habeat interius; qui Christum habeat perpetuum protectorem, et columnam, cui nitatur maxime in die judicii. Quam longe ab his distant mores nostri! nihil enim minus in quovis nostrum perspicitur, quam Christus. Hucusque Palacius.

Anagogice Rabanus: « Poderis, inquit, est tunica usque ad talos pertinens. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? quasi enim protensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Unde et per Moysen cauda hostiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum, quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Quisquis ergo usque ad finem vitae perseverat in bona actione, proteget eum Dominus in sempiternum, et in die agnitionis, hoc est in die judicii, quando veniens Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, tunc inveniet firmamentum: quia tunc justitiae suae verum et firmum percipiet praemium. »

10. VOLATILIA AD SIBI SIMILIA CONVENIUNT (graece καταλύσει, id est divertunt): ET VERITAS AD EOS, QUI OPERANTUR ILLAM, REVERTETUR. — « Veritas » tum speculativa, haec enim operantibus, id est studentibus, laborantibus et speculantibus advenit; tum potius moralis et practica, qualis est in intellectu practico ethica et prudentia, in appetitu et voluntate justitia et virtus, puta exsecutio ethices, et operatio recta juxta dictamen prudentiae. Prior veritas est mentis et speculationis: posterior, voluntatis et operationis. Dicitur « veritas, » quia inclinat et operatur verum morale, quod est bonum honestum: hoc enim est verum, quia conforme et commensum suae regulae, puta legi et voluntati Dei. Ex adverso vitium vocatur mendax et mendacium, quia difforme et dissonans a recta ratione suaque lege et regula. Unde crebro in Scripturis impii dicuntur sequi vanitatem et mendacium.

Explicat quod dixit: « Si sequaris justitiam, apprehendes illam, » per appositam similitudinem avium. Sensus ergo est, q. d. Sicut aves congeneres et concolores simul congregantur, simulque pascuntur, habitant et volitant, ac, si paululum avolent, statim ad socias revolant; ut videmus grues volare et pasci cum gruibus, anseres cum anseribus, picas cum picis, et, ut vulgo dicitur, graculum graculo assidere: ita pariter veritas, id est prudentia, justitia et virtutes fugiunt improbos, iterque reflectunt ad probos quasi sibi similes, saltem voto et affectu: quia scilicet probi eas amant, ambiunt, operantur; et quia probi cum probis, sicut improbi cum improbis, quasi sui similibus, congregantur. Probi autem secum adducunt suam probitatem et virtutem, quam aliis affricant, perinde ac improbi suam improbitatem et vitia.

Huc facit illud Claudiani, in nuptiis Honorii Imperatoris et Mariae: Nutant ad mutua palmae Foedera, populeo suspirat populus ictu. Et platani platanis, alnoque assibilat alnus. q. d. Palma congaudet et condolet palmae, populus populo, platanus platano, alnus alno, velut simile simili: quanto magis homine sibi simili gaudeat homo, eique afflicto condoleat? Significat ergo quod, sicut aves congeneres conveniunt ad sibi similes, seque invicem recreant, exhilarant, amplexantur, adjuvant: ita pariter veritas et virtus cum sui studiosis familiariter agat, cum eis jucunde vivat, eos recreet, amplexetur, pascat, et in omni bono promoveat, ac tandem aeterno gaudio et felicitate beet in coelo. Ibi enim ad eos quasi postliminio « revertetur, » quae in hujus vitae aerumnis, ac virtutis laboribus se suamque jucunditatem quasi abscondit, ut a justis absens esse, seque elongare videatur.


12. A HOLY MAN ABIDES IN WISDOM LIKE THE SUN (constantly shining with the same brightness always): FOR THE FOOL CHANGES LIKE THE MOON.

Ita Tigurina, volucres, inquit, adjungunt se sui similibus, itemque veritas accedit ad eos, qui ipsi dant operam; Syrus, volatile enim apud genus suum habitat, et veritas ad facientes eam vadit. Apposite, veritas et virtutes comparantur avibus; quia utaeque sunt leves, agiles, elevatae a terra, canorae, clatae, coelestes: Deo enim perennes canunt laudes, alisque praepetibus in coelum evolant. Sic sapientia et castitas, teste Rufino, quasi aves et virgines coelestes, advolarunt ad S. Gregorium Nazianzenum in somnis, eique dixerunt: « Amicae tuae sumus, quia jucundum nobis in anima tua praeparasti habitaculum. » Sic eleemosyna quasi avis divina advolavit ad S. Joannem Eleemosynarium, eumque ad sui amorem invitavit, teste Leontio in ejus Vita. Sic tres virgines, puta paupertas, castitas, obedientia, advolarunt ad S. Franciscum, teste S. Bonaventura in ejus Vita.

Unde mystice Rabanus per volatilia accipit « sanctas electorum animas, quae pennis virtutum semetipsas a terrestrium et carnalium societate sublevant, et sanctis angelis in coelesti gaudio associari appetunt, quibus etiam in futura vita conjunguntur. » Rursum sicut aves a sui dissimilibus et discoloribus repulsae, redeunt ad sui similes et concolores: ita veritas et sanctitas ab impiis repulsa, nec apud eos inveniens locum, ubi suum collocet pedem, instar columbae Noe, revertitur ad pios sui studiosos. Causam a priori dedi cap. XIII, vers. 19.

Secundo, cum Jansenio « veritas » hic accipi potest increata, puta aequitas et justitia, quae est in Deo. Ad illam enim accedunt justitiae studiosi, ipsaque vicissim eos remunerat: quare ad eos reverti dicitur, cum reddit eis justitiae praemia, quae illam operantes in hac vita promeriti sunt, juxta illud Christi: « Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos, » Joan. VIII. Deus enim et Christus est veritas ipsa rerum, puta vera sapientia, verae deliciae, verae divitiae, verus honor, verum gaudium, vera felicitas: caetera omnia vanitas sunt et mendacium, imo, ut ait Ecclesiastes, cap. I: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. »

Moraliter notat Palacius, veritatem et sanctitatem dici reverti ad pios, cum eis opera vera, id est pia et sancta exercendi offert occasionem. Subinde enim ea exercendi non datur occasio, tumque veritas a sui studioso fugere videtur; sed mox illi rursum praesentem se exhibet, cum novam bene agendi opportunitatem suggerit. Quo significat captandam esse occasionem bene operandi dum eam Deus offert: nam, ut ait Poeta, Fronte capillata, post est occasio calva.

11. LEO VENATIONI INSIDIATUR SEMPER: SIC PECCATA OPERANTIBUS INIQUITATES. — Probat quod dixit, veritatem ad sui studiosos et operatores reverti, per antithesin contrarii, scilicet peccati et iniquitatis. « Venationi, » id est animalibus et feris, quas venatur. Sic ergo ex Graeco clare vertas cum Vatablo, ut leo ferae insidiatur, ita peccatum injusta patrantibus; Syrus, leo confractioni (id est bestiis quas confringat, laceret et devoret) insidiatur: sic iniquitas facientibus peccata. Apposite, sicut veritatem et virtutes comparavit avibus, sic hic mendacium et peccatum comparat leoni saevo et crudeli, peccatores vero feris quibus leo insidiatur. Haec ergo antithesis est inter virtutem et peccatum, eaque non una, sed multiplex: scilicet prima, quod virtus sit avis gratiosa, quae cum sui similibus, puta virtute praeditis, jucunde versatur eosque laetificat, recreat et beat; peccatum vero sit quasi leo saevissimus, qui nullius amicitiam aut convictum familiarem admittit, sed in omnes feras quas venatur, caede et lanina grassatur. Esto enim ipse sit fera, caeteras tamen feras devorat: sic enim peccatum peccatori exitiale est, nihilque boni, sed omne malum creat, perinde ac si illi non esset congener et simile, sed plane degener et dissimile, imo ex diametro oppositum et contrarium.

Secundo, sicut leo insidiatur, et ex insidiis aggreditur bestias et homines, sic et peccatum insidiatur peccatori. Offert enim illi escam voluptatis, ut illa eum capiat et enecet, sicut piscator esca piscem capit et enecat, juxta illud Proverb. V: « Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. » Tertio, sicut leo feras, quas venatur, occidit et devorat: sic peccatum peccatorem occidit, eumque facit pabulum mortis praesentis et aeternae, ut semper ardeat in gehenna.

Moraliter Palacius: Ut leo, inquit, qui in insidiis est ad venandum, offert se etiam nihil tale metuenti: ita peccatum se offert peccatori, etiam peccatum non cogitanti. Ubique enim se exhibet peccatori peccandi materia. Ita vicissim viro operanti veritatem, veritas ipsa ubilibet se exercendam offert; et si aliquando veritatis exercendae occasio fugit, statim revertitur. Adeo Deus bona ubilibet parat bonis, et diabolus indesinenter parat mala malis. Sed hoc discrimine, quod peccatum leo sit, devorans peccatorem: veritas omne bonum est, beans veritatis operatorem.

Est prosopopoeia. Peccatum enim hic inducitur quasi persona, imo quasi fera et leo insidians peccatori. « Peccatum » hic ample et generatim accipe: unde sub eo particulatim descendas, ut primo, per peccatum accipias habituale, puta habitum peccandi: hoc enim insidiatur homini, dum secrete et clanculum eum inclinat ad iterandos actus peccati. Ebriosus enim, v. g. ex crebra ebrietate contraxit habitum, per quem valde propendet ad semper potandum: hic ergo habitus eum etiam non cogitantem et quasi nescientem insidiose inclinat, ut adeat popinas et potet.

Secundo, per peccatum accipias actuale, puta actum peccati: hic enim inclinat hominem ad sui iterationem. Experientia enim voluptatis, quae est praesente peccato, eum ducit ad illud iterandum, ut per illud iteretur voluptas, quam in praesenti experitur, et in praeterito expertus est.

Tertio, per peccatum accipias concupiscentiam. Haec enim metonymice ab Apostolo, Rom. VII, a S. Augustino et Doctoribus saepe vocatur « peccatum, » quia est effectus aeque ac causa peccati. Concupiscentia enim hominem secreto titillat, et furtim sollicitat, ut eam opere expleat. Hinc fit ut homo, rationis judicio postposito, eam sequatur, eaque se pascat et oblectet, etiam incogitans et quasi nescius: quia concupiscentia quasi mentem homini surripit, itaque quasi per insidias eum capit et dementat.

Quarto, per peccatum accipias objectum peccati, puta illecebras et species illecebrosas rerum delectabilium, quae hominem illiciunt ad peccandum. Tales sunt formulae mulierum, quae rapiunt intuentes ad luxuriam; fulgor vini et mensae opiparae, quae rapiunt gulosum, ut iis gulam expleat; splendor auri, qui rapit avarum, ut illi per fas et nefas inhiet; honoris pompa, quae rapit superbum, ut eam ambiat. Hic est fraus, hic sunt insidiae, dum socii vel concupiscentia suggerunt homini dicuntque: Vide quam formosa est ista et ista, nolo ut pecces, sed tantum ut spectes ejus pulchritudinem; gusta hoc vinum, ut videas quam sit suave, nolo tamen ut potes, gusta duntaxat; et ita de caeteris: a gustu enim unius scyphi gula trahente venitur ad secundum, tertium, quartum, et tandem ad plenam compotationem. Idem fit in intuitu mulierum caeterisque objectis illecebrosis.

Quinto, per peccatum accipias poenam peccati: haec enim peccanti quasi ex insidiis astat, sicut praetor clanculum astat furi, ut eum furantem capiat et plectat, juxta illud Dei ad Cain, quo hic alludit Siracides: « Nonne si bene egeris, recipies? sin autem male, statim in foribus peccatum aderit, » quasi canis et Cerberus te allatrans, teque dilanians, Genes. IV, 7. Vide ibi dicta. Sic cap. XXVII, 31, ait Siracides: « Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. »

Denique, per peccatum accipi potest daemon, auctor peccati: hic enim insidiatur peccatori, ut eum in peccatum, et per illud in gehennam protrahat; unde « tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, » I Petri V, 8. Simili modo per peccatum accipias peccatores, uti pravos socios, qui insidiantur socio etiam poenitenti, ut eum ad peccatum suamque societatem retrahant, ideoque mille ei technas et insidias struunt, uti quotidiana patet experientia. Ab illis ergo quasi a leonibus crudelissimis cavendum est ei qui animam servare velit. Simili modo lenae et meretrices insidiantur adolescentibus.

Ubi nota: Sicut leonum tota vis est in oculis, sic peccati tota vis est in aspectu, puta in videre et videri. Haec enim est occasio et janua omnis peccati; hanc claude, et evasisti peccati insidias. Audi Plinium, lib. VIII, cap. XVI, docentem qua ratione leo vinci, capi et domari possit. « Principatu Claudii, inquit, casus rationem docuit pudendam pene talis ferae nomine, pastoris Getuli sagum contra ingruentis impetum objecto; quod spectaculum in arenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis levi injectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans, videlicet omnis vis constat in oculis. » Et anterius: « Cum pro catulis foeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. » Atque paulo ante modum venandi leonis insinuat dicens: « Dum sequitur, insilit saltu; » sic peccatum et daemon repentino saltu irruit in hominem, ut eum percellat et sternat.

Rursum Aristoteles, lib. IX Histor. animal., cap. XLIV, et ex eo Plinius: « In venatu, inquit, dum cernitur (leo), nunquam fugit aut metuit; sed etiamsi venantium multitudine cedere cogitur, sensim pedatimque descendit, crebro subsistens atque respectans: nactus vero opaca, fuga, qua maxime potest, veloci se subtrahit, donec in aperta deveniat; tum rursus lente incedit. » Idem prorsus facit daemon et pravi socii.

12. HOMO SANCTUS IN SAPIENTIA MANET SICUT SOL (constanter eodem fulgore semper lucens): NAM STULTUS UT LUNA MUTATUR. — Pro sanctus, uti legunt Romana et Graeca, aliqui legunt sensatus: hic enim opponitur stulto; sed idem in hoc libro, aeque ac in Proverbiis, est sensatus et sanctus: verus enim sensus, veraque prudentia non est alia quam virtus et sanctitas; to sicut sol, jam non est in Graeco, nec in Syro, idipsum tamen legit S. Augustinus, epist. 119, cap. V; unde colligas olim in Graeco id exstitisse.

Sic ergo habent Graeca Romae emendata, narratio pii semper sapientia, at stultus sicut luna alteratur, id est alteratur; Tigurina, narratio pii ut sol perpetua est sapientia, stultus autem more lunae variatur; Syrus, narrationes sapientum in sapientia sunt semper, et stultus sicut luna mutatur. Sic quoque legit S. Ambrosius, locis mox citandis: ex quibus patet, tam Graeca quam Syrum haec arctare ad sermones sapientum et stultorum, q. d. Sapiens semper loquitur sapientia, puta honesta et sancta; at stultus nunc sapientia et sancta, nunc insipientia, id est inhonesta et impia eructat. Accommodat enim se occasioni et sociis: quare cum castis caste, cum incestis inceste, cum humilibus humiliter, cum superbis superbe, cum maledicentibus maledicendo sermocinatur. Sapiens vero uti mentem habet sanctam semper, sic et linguam: quare non nisi caste, humiliter, benevole, laudando et benedicendo tam Deum quam proximum, eloquitur.

Noster vero ampliorem facit hanc sententiam, q. d. Sapiens, id est sanctus quamdiu talis est, manet in sapientia, id est sanctitate, sicut sol, ut internam sapientiam et sanctitatem nullo metu, nullis blanditiis, nullis praemiis propositis deserat, eamque externis verbis et factis constanter profitetur: at stultus, id est inconstans et impius, instar polypi et lunae, mutat mentem, et cum mente linguam, ut nunc sapientia et sancta cogitet, proponat, agat et loquatur; nunc vero stulta et impia machinetur, agat, dicat et doceat.

Causam dat Palacius: Inter multa, inquit, quae Domino Deo conveniunt, id fere praecipuum est, quod immutabilis sit, idemque omnino sine ulla mutatione perseveret. Hanc maximam praerogativam Dominus concedit (suo tamen modo) sanctis suis, ut fere non mutentur. « Non enim justum contristabit, quidquid illi acciderit, » etc., Proverb. XII: « Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion non commovebitur in aeternum, » etc., Psal. CXXIV. « Pax multa diligentibus legem tuam, » etc., Psalm. CXVIII. Nam ut S. Joannes ait: « Omnis qui natus est ex Deo peccare non potest, » I Joan. III, 9. At qui non peccat, non mutatur; id est, quod Auctor dicit, sanctus homo immobilis est, minime peccat, minime sanctitati suae maculae notam imponit.

Dices: Nonne Samson, David et Salomon peccaverunt? Plane; ideo Auctor addidit: « Sanctus in sapientia sua, » id est dum in sapientia manet, « manet sicut sol; » si a sapientia et charitate decidat, cecidit certe e coelo Lucifer, Isaiae XIV, 12. Ut etiam S. Joannes intelligendus est, scilicet quod « natus ex Deo, » dum semen Dei conservat, « peccare non potest. » Jam vero ut sancto viro Deus communicat suam (suo modo) immutabilitatem: ita stultis non communicata hac immobilitate, necesse est ut subinde varientur ut luna. Patet hinc justum non solum per annum posse sine mortali crimine perseverare, ut dixit Scotus, sed et per plurimos annos: manet enim sicut sol. Porro, vocatur hoc loco « sapientia » sanctitas vitae, quia vera sapientia est, cui Christus verus justitiae sol semper adest. Talis porro habitator talem immobilitatem hospiti suo largitur: largitur etiam ei, ut sit quidam sol, ut hic habemus; nam alibi dixit: « Vos estis lux mundi; » at clarum est lucem mundi solem esse. Sol ergo Deum Deique justitiam ab eo justis communicatam repraesentat. Quocirca S. Dionysius De Divin. Nomin. cap. IV, asserit solem esse « significativam, expressam et evidentem divinae bonitatis imaginem. »

Et Christus innuit solem esse divinitatis symbolum, cum ait Matth. V, 45: « Qui solem suum oriri facit; » « suum, » quia sui imaginem. Luna vero, quia suum lumen mutuatur a sole, et quia citima terris, in suo orbe exiguo citius eum decurrit, ideoque varie solem respicit; hinc suas variat luminis vices, ut nunc cornuta, nunc semiplena, nunc plena appareat. Hinc luna dicta est, « quod a luce luceat aliena, » aiunt etymologici. Talis apparet et stultus.

Huc facit illud Cleobuli apud Plutarchum, in Convivio: « Lex, inquit, sapientibus mensuram praescribit. Ineptis fabulam narrabo, quam mater mea fratri objecit. Aiebat enim lunam a matre petiisse, ut sibi tuniculam congruentem texeret; ac matrem respondisse: Qua ratione id possim, cum te jam plenam, mox in cornua attenuatam, rursum dimidio orbe videam? Sic etiam, mi Chersia, homini fatuo et vitioso nulla mensura opum est. » Sic lunaticus, hoc est epilepticus, ac varius et inconstans fuit Mahomet pseudopropheta, qui proinde in Alcorano fabulatur se lunae partem coelo deciduam, lunae et coelo restituisse.

Rursum luna, cum apud nos lucet, coelo et coelitibus non lucet; quia ex superiori parte non illuminatur, sed ex inferiori. Et, ut ait S. Gregorius Nyssenus, lib. De Anima et resurr., atque ex eo noster Pineda, in Job XXV, vers. 5, num. 4, luna nunc radios solis a tergo recipit, nunc a fronte et facie ad nos conversis. Sic sane quae pulcherrima nobis videntur, in supremi luminis conspectu obscura sunt et non illuminata; et qui hominum judicio sanctissimi habentur, interdum coram Deo impuri sunt. Quare et cum luna Sapiens comparat stultum, qui sicut luna mutatur. Nam cum apud homines lucere et splendere quaerit stultus, lumen ex superiori parte coram Dei conspectu amittit. Atque illud etiam, quod tunc luna maxime nobis splendet, cum maxime distat a sole; obscuratur autem, cum ei appropinquat, ut philosophi et astrologi tradunt: sic profecto, quo ad divinam lucem aliquis magis accesserit, minus lucidum apparebit, atque adeo, si ab illo recesserit, minus utique luminis habebit, quamvis apud homines multum fulgere videatur.

Tertio, luna signum est amatorium, atque ab amantibus invocatur, eo quod praesit nocti et tenebris, atque iis voluptatibus quas stulti et carnales in tenebris quaerunt et exercent. Quarto, luna ad oculos nostros augetur, cum a sole recedit; iis vero minui videtur, cum ad solem alia ex parte propinquat: sic et stultus carnalisque tunc in terra splendet et celebratur, cum instar lunae facie ad terram conversa, a Deo recedens terrenos honores et pompam sectatur; cum vero illos aspernatur, Deo appropinquat. Ita S. Augustinus, epist. 119, cujus verba mox recitabo.

Quinto, luna, teste Hippocrate, lib. De Indiciis infirmitatum, et Galeno initio dierum criticorum, quia crebras mutationes et eclipses patitur, facit homines instabiles, in proposito inconstantes, variis studiis gaudentes, luminibus varios, et vitiatos, vel strabos, motu ac mutatione celeres: sic et eos, in quibus dominatur, luna stultitiae et amoris carnalis facit leves, versatiles, inconstantes, lunaticos. Illi ergo similes sunt gemmae quae selenites dicitur a σελήνη, quasi lunaris a luna; quae, ut ait Plinius, lib. XXXVI, cap. X: « Ex candido translucet melleo fulgore, imaginem lunae continens, redditque eum in dies singulos crescentis minuentisque numero. » Simili enim modo lunatici lunae varietates imitantur et induunt.

Quare humana gaudia et festa carnalium non aliud sunt, quam festa Neomeniae, novae scilicet lunae, crescentis celeriter, sed paulo post senescentis. Quod ut sibi ob oculos ponerent Romanorum nobilissimi et sapientissimi, lunae imaginem gestabant in calceis, ut illo symbolo nobilitatis et excellentiae inconstantis, et semper ad finem cum deteriore mutatione properantis, eos memores redderet, teste Plutarcho, Quaest. Rom. LXXVI, et Rhodigino, lib. XX, cap. XXVIII.

Quocirca S. Ambrosius, IV Hexam. VIII: « Stultus, ait, ut luna mutatur; et ideo sapiens non cum una mutatur, sed permanebit cum sole. Unde non luna est particeps stultitiae, quia non luna mutatur ut stultus (leviter, temere et sine causa), sed stultus ut luna, » q. d. Luna non est similis stulto, nec stulta, sed sapiens; quia cum ratione et causa mutatur: at stultus stulte imitatur lunam; quia sine causa, leviter et stulte mutatur ut luna, quae tamen non nisi magna ratione ac prudenter, juxta motus et leges sibi a Deo et natura praescriptas mutatur.

Unde explicans subdit: « Denique semen justi, sicut luna perfecta, in aeternum manet, et testis in coelo fidelis, » Psalm. LXXXVIII. « Aliud est enim fungi ministerio, aliud circumferri ingenio, et sensus infirmitate fixam non habere sententiam » (uti non habet stultus). « Luna pro te laborat, et propter voluntatem Dei subdita est. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit eam in spe, » Rom. VIII. « Illa ergo non sponte mutatur; tu sponte mutaris. Illa congemiscit et comparturit in sua mutatione: tu non intelligis, et gratularis frequenter. Illa tuam redemptionem exspectat, ut a communi totius creaturae servitio liberetur: tu et tuae redemptioni, et illius libertati affers impedimentum. Tuae ergo, non suae, stultitiae est, quod, dum tu exspectaris et nec sero converteris, adhuc et illa mutatur. Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis vivacitate. Minuitur luna, ut elementa repleat. »

Deinde mystice mutationem lunae applicans Christo, Ecclesiae et Sanctis, qui sapientissimi sunt: « Hoc, ait, est vere grande mysterium. Donavit hoc ei qui omnibus donavit gratiam. Exinanivit eam ut repleat, qui etiam se exinanivit, ut omnes repleret. Exinanivit enim se, ut descenderet nobis: descendit nobis, ut ascenderet omnibus. Ascendit enim, inquit, super omnes coelos, ut impleret omnia, » Ephes. IV. « Itaque qui exinanitus advenerat, de plenitudine sua Apostolos adimplevit. Unde unus ex his dicit: Nam de plenitudine ejus omnes nos accepimus, Joan. I. « Ergo annuntiavit luna mysterium Christi. Non mediocris; in qua signum posuit suum: non mediocris, quae typum dilectae habet Ecclesiae, quod significat Propheta dicens: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, » Psalm. LXXI. « Et in Canticis, Dominus de sua sponsa ait: Quaenam est haec prospiciens tanquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? » Cant. VI.

« Et merito speciosa sicut luna Ecclesia, quae toto mundo refulsit, et tenebras saeculi hujus illuminans dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, » Rom. XIII. « Pulchre ait: Prospiciens, quasi suos de superiore prospectans, sicut habes, Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Prospiciens ergo Ecclesia sicut luna, defectus habet et ortus frequentes: sed defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur, et confessorum martyriis coronatur. Haec est vera luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi immortalitatis et gratiae mutuatur. Fulget enim Ecclesia non suo, sed Christi lumine, et splendorem sibi arcessit de Sole justitiae, ut dicat: Vivo autem, jam non ego; vivit autem in me Christus. Beata plane quae tantum insigne meruisti. Unde te non tuis neomeniis, sed typo Ecclesiae beatam dixerim: in illis enim servis, in hoc diligeris. »

Idem S. Ambrosius in Psalm. XXXVI, ad illud: Os justi meditabitur sapientiam: « Narratio justi, ait, semper in sapientia; stultus autem sicut luna mutatur, id est quod saepe varietur, nec in sua perseveret sententia, et tanquam in tenebris lumen videatur offundere, nec tenere. » Idem, serm. 4, objurgans populi superstitionem qua censebat lunam deficientem laborare et periclitari, ne a coelo caderet, ideoque vociferando eam animare et adjuvare satagebat: « Apud vos, inquit, vespertinis tantum horis laborare consuevit, quando copiosa coena venter distenditur, quando majoribus poculis caput movetur. Tunc igitur apud vos laborat luna, quando laborat et vinum. Tunc, inquam, apud vos turbatur carminibus globus lunae, quando calicibus turbantur et oculi. Quomodo igitur, ebrius, videre potes circa lunam quid agatur in coelo, qui circa te non vides quid agatur in terra? Hoc est plane quod ait S. Salomon, dicens: Stultus sicut luna mutatur. — Mutaris enim sicut luna, dum stultus et insipiens ad motum ejus, qui christianus fueras, incipis esse sacrilegus: sacrilegium enim Creatori committitur, dum imbecillitas adscribitur creaturae. Mutaris ergo sicut luna, at qui paulo ante fidei devotione fulgebas postea perfidiae infirmitate deficias. Mutaris sicut luna, dum cerebrum tuum ita exinanitur sapientia, sicut lunae obscuritas: te vero teterrimae tenebrae mentis invadunt.»

« Atque utinam, o stulte, sicut luna muteris! Illa enim cito ad plenitudinem suam redit, tu ad sapientiam nec sero converteris. Illa velociter colligit quod amiserat lumen; tu nec tarde fidem recipis, quam negasti. Gravior ergo tua, quam lunae, mutatio est. Luna defectum luminis patitur, tu salutis. Quam bene igitur scriptum est de sapiente: Et permanebit cum sole! Permanet enim sapiens cum sole, cum quippe constantia fidei permaneat cum Salvatore. » Et inferius: « Ergo luna a statu suo non sponte mutatur, tu de sensu tuo sponte mutaris. Illa in diminutionem sui conditione deducitur, tu in detrimentum tui voluntate pertraheris. Nolo igitur, frater, ita sis sicut luna, cum deficit; sed esto sicut quando est plena atque perfecta. Scriptum est enim de justo: Sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. »

Ex adverso, sapiens et sanctus fulget constatque ut sol. Accipe analogias solis et sapientis, solis et sanctitatis, solis et charitatis. Primo, sol eadem semper est facie, luce, motu, colore, tenore: ita et justus. Secundo, sol non offuscatur fumo, nebulis: ita nec justus metu, cupiditate aliisque passionibus. Tertio, sol longe super terram eminet: sic et justus terrena despicit, mente in coelo fixus. Quarto, sol aequaliter spargit radios in omnes bonos et malos: sic et justus omnibus benefacit, amicis et inimicis. Quinto, sol ad omnem Dei nutum movetur, gyrat et regyrat; sic et justus. Sexto, sol centies et sexagies major et amplior est tota terra: ita justus ampla est charitate, ut ejus sinus totum orbem complectatur. Septimo, sol major est stellis: ita sanctus fulgore suae sanctitatis caeteris praecellit. Octavo, sol velocissimus est, quia qualibet hora conficit unum millionem et centum quadraginta millia milliarium, uti ostendi Gen. I, 14. Sic et justus ad omne Dei obsequium celer est et agillimus.

Ita S. Antonius apud S. Athanasium vultu radiabat quasi sol, ut ex hac serenitate et luce vultus ab omnibus, etiam qui eum non noverant, agnosceretur: et hic vultus ei erat idem, et constabat tam in adversis quam in prosperis, tam coram inimicis quam amicis. Talis sit sapiens et sanctus: quidquid alii ei obstrepant, detrahant, laudent, rideant, etc. Ipse sibi constet, et perstet ut sol: huncque solis vultum omnibus etiam calumniantibus ostendat, eosque radiis suae lucis et charitatis aspergat, ut ex inimicis faciat amicos.

Vis exempla prototypa sapientis constanter lucentis ut sol? Accipe. Primum assignat S. Augustinus, epist. 119, cap. V, ubi solem ait esse Christum, lunam vero esse Adamum ejusque asseclas: « Sapiens, inquit, sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur. Et quis est sapiens, qui permanet, nisi Sol ille justitiae de quo dicitur: Ortus est mihi Sol justitiae; et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt: Et justitiae lumen non luxit nobis, » et « Sol justitiae non ortus est nobis? » Sap. V. Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos.

Ducuntur autem semper ex rebus visibilibus invisibilium congrue similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a Sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in terrena convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis; sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur; sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodam modo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo. » Coloss. III.

« Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis, qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui inique se gerit, benedicitur. Psalm. IX: « Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim avertit, et ad superiora ab inferioribus convertit; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur. »

Secundum exemplum sapientis radiantis ut sol est B. Virgo, de qua audi S. Bernardum, serm. in illud Apoc. cap. XII: Signum magnum apparuit in coelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. « Nimirum, inquit, ea est quae velut alterum solem induit sibi. » Et paulo post: « Solet luna non modo defectum corruptionis, sed et stultitiam mentis, nonnunquam vero Ecclesiam hujus temporis designare; illam quidem propter mutabilitatem, hanc sane propter susceptum aliunde splendorem. Utraque vero (ut ita dixerim) luna sub Mariae pedibus congrue satis ponitur, alio tamen atque alio modo. Siquidem stultus ut luna mutatur, sapiens autem permanet ut sol. In sole nimirum et fervor et splendor stabilis, in luna solus splendor, atque is omnino mutabilis et incertus, qui nunquam in eodem statu permaneat. Jure ergo Maria sole perhibetur amicta, quae profundissimam divinae Sapientiae ultra quam credi valeat, penetravit abyssum: ut quantum sine personali unione creaturae conditio patitur, luci illi inaccessibili videatur immersa, Illo nimirum igne prophetae labia purgantur, illo igne Seraphim accenduntur. Longe vero aliter Maria meruit, non velut summatim tangi, sed operiri magis undique et circumfundi, et tanquam ipso igne concludi. Candidissimus sane, sed et calidissimus hujus mulieris amictus: cujus omnia tam excellenter irradiata noscuntur, ut nihil in ea non dico tenebrosum, sed obscurum saltem, vel minus lucidum, sed ne tepidum quidem aliquid, aut non ferventissimum liceat suspicari.»

Insipientia vero omnis longe sub pedibus ejus est, ut penitus absit haec ab insipientium mulierum numero, et collegio virginum faturarum. Imo vero et unicus ille stultus, et totius stultitiae princeps, qui vere mutatus ut luna, sapientiam perdidit in decore suo, sub Mariae pedibus conculcatus et contritus, miseram patitur servitutem.

Tertium exemplum sancti fulgentis ut sol est S. Joannes Baptista, de quo audi eumdem S. Bernardum, serm. in Nativit. ejusdem: « Ille erat lucerna ardens et lucens. Magnum testimonium, fratres mei: magnus enim est cui perhibetur, sed major est ipse qui perhibet. Ille (inquit) erat lucerna ardens et lucens. Est enim tantum lucere vanum, tantum ardere parum: ardere et lucere, perfectum. Audi quid dicat Scriptura: Sapiens permanet ut sol, stultus autem ut luna mutatur. Quia enim splendet luna sine fervore; modo plena, modo exigua, modo nulla videtur. Mutuatum siquidem lumen nunquam in eodem permanet statu; sed crescit, deficit, extenuatur, annihilatur, et penitus non comparet: sic qui conscientias suas in alienis labiis posuerunt, modo magni, modo parvi sunt, modo nulli, secundum quod adulantium linguis vel vituperare placuerit, vel laudare. At vero solis splendor igneus est, et cum fervet acrius, etiam oculis lucidior exhibetur; sic sapientis ardor internus foris lucet, et, si non ei datur utrumque, curat semper ardere magis; ut pater suus, qui videt in abscondito, reddat ei. Vae nobis, fratres, si luxerimus tantum! »

Porro, physice et medice haec verba: « Stultus ut luna mutatur, » sic explicat Franciscus Valesius, De Sacra Philos. cap. LXXI, q. d. Insensati et stulti, qui non sunt sana mente et cerebro, per vicissitudines et mutationes lunae pejus habent, indeque vocantur « lunatici, » id est melancholici, maniaci, epileptici. Unde hi in plenilunio, alii in novilunio magis agitantur, insaniunt et delirant. Luna enim ob vim humectandi valde talium cerebrum alterat et immutat: quare malum cerebri cum crescente luna pariter accrescit. Huc alludit Siracides: sed per hoc aliud ad litteram significare intendit, nimirum stultum in volendo, agendo et loquendo esse varium et inconstantem instar lunae. Nam nunquam luna est eodem vultu, quia modo apparet corniculata, modo gibbosa, modo dividua, modo plena: inde graece μήνη dicitur per antiphrasin, ἀπό τοῦ μένειν, id est a manendo, quod nunquam maneat sui similis. Sic et stultus. Contra, homo sanctus in sapientia manet sicut sol.

Unde Aristoteles, lib. VII De Moribus: Vir bonus, ait, semper sui est similis, neque mutat mores suos; at vitiosus et insipiens non videtur esse idem mane, qui vesperi. Et Seneca, epist. 47: « Boni mores placent sibi et permanent, levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud. S. Ambrosius, cap. XII De Arca Noe: « Valida, ait, sapientis et fixa sententia est: insipientis, consilio nutat incerto, nunc odio inflexa, nunc quaestu versicolor, et humorum varietate difformis, instar leprosi corporis maculans animam, et salubres cogitationes noxiis saepe permiscens. » Verba S. Ambrosii in pauca contraxi.

Symbolice et anagogice S. Caesarius, frater S. Gregorii Nazianzeni, Dialogo I, in fine, pulchre ostendit lunam esse speculum et imaginem hominis, qui nunc crescit, nunc decrescit, nunc vivit, nunc moritur, nunc resurgit. « Luna, inquit, est evidens imago nostrae naturae nascens, crescens, plena, decrescens, imminuta, occidens, non tamen prorsus intercidens. Consimiliter et nos nascimur, crescimus ad plenitudinem, evadimus in senectutem: ita deinde deficimus vigore faciei, decrescimus elegantia coloris, et gratia floris in vultu, rubori pallorem inducentes. Imminuimur corporis robore, incipientes incedere curvi, et inniti baculo, ad terram inclinati, et ipso habitu ipsam obtestantes: Ecce adsum. Morimur, et in ipsam desinimus corpore; non tamen intercidentes spiritu, sed paulo post deposito carnis pallio, rursus anima vestitur. Non enim ego sum corpus, sed ego quidem anima, meum autem hoc corpus, et quaecumque ex terra nascuntur; unde et hoc rursus post interitum nascitur, ut luna, quae veluti reviviscens sub aspectum omnibus venit. Quandoquidem et nos in sepulcro intereuntes rursum resurgemus, quasi renati secundum verbum illud divinum: Quando venerit Filius hominis in regeneratione, quo nostrae resurrectionis tempus significatur. »

Tropologice, hac sententia monemur in sapientia et virtute perseverare, esseque constantes; hoc enim signum est virtutis verae et solidae, sicut ex adverso ingruente tentatione deficere a sanctitate, signum est illam non fuisse veram, id est solidam et fundatam. Sanctus ergo in sanctitate constans est quasi sol, imo quasi angelus, et Deus quidam terrestris; et, ut ait ille, « quasi quidam obambulans in terra Deus, et sanctus in carne angelus. » Deus enim est sol increatus et pater luminum, « apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, » Jacob. I. Vide ergo ut angeli in carne assumpta conversentur, nec a carne mutentur, sed ut angeli in angelica puritate, sapientia, constantia permaneant; et eos imitare, quoad animam enim angelus es. Vide ut Deus incarnatus, puta Christus, inter homines versatus sit, ut ab hominibus nil vitii, nil mutabilitatis contraheret; sed in sua substantia permanserit Deus natura incorruptibilis, qualitate immutabilis; et eum imitare.

Rursum, sicut sol constanter ascendit usque ad lucem plenam et meridianam; ita et justus in sapientia et veritate, juxta illud Proverb. XVIII: « Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. »

Ratio est, tum quia virtus in dies exercitio fit ei facilior et jucundior; tum quia actus unus virtutis invitat et elicit alium et alium; tum quia vires tum animi, tum corporis exercitio augentur et crescunt. Ita Milo Crotoniates vires corporis exercendo auxit; ut enim in publico agone fortitudinis palmam ferret, primo portavit vitulum; deinde eum quotidie portando, crescente vitulo, creverunt et vires ejus; adeo ut vitulo tandem excrescente in bovem, eumdem jam bovem tulerit. Ita S. Dominicus Loricatus mire austeram egit vitam in jejuniis, lorica ferrea, quam continuo ad nudam carnem gestavit, disciplinis acribus et prolixis. Rogatus quomodo tanta ferre posset, respondit: « A parvis coepi, et constanter gradatim ad majora perrexi; quae mihi jam tam facilia sunt, quam olim erant parva; labor enim laborem adescat, inquit, vigilias vigiliae pariunt, et corpus, in quo sensim enutritur, in eo et roboratur. » Ita Simeon Stylites gradatim ascendit, ut tandem in columna steterit sub dio perdius et pernox per annos 50, vel, ut Baronius, 80, perpetim orans, aut instruens hortansque alios ad virtutem, vix comedens, vix dormiens.

Ad hanc constantiam consistendi et proficiendi in sapientia et virtute, stimulus est, primo, mentem defigere in Deo. Hic enim est primus constantiae et perseverantiae actus, ex quo caetera bona sequuntur. Qui enim mente defixus est in Deo, nullis illecebris flectitur, nullis minis et terroribus concutitur: « Qui adhaeret Deo, spiritus unus est; qui petrae, lapis unus, ait S. Bernardus, serm. 8 in Psalm. Qui habitat. Secundus est amor ingens Dei. Hic enim excitat amantem ad constanter laborandum et patiendum quidlibet pro ejus obsequio. Charitate enim obarmatus Paulus fidenter exclamabat: « Quis nos separabit a charitate Dei? An tribulatio, an angustia, an fames? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita, » etc. Rom. VIII.

Tertius est magnum desiderium proficiendi in virtute. « Cave, ait Nazianzenus in Distichis, ne unquam in via virtutis subsistas. Tibi enim, qui a vitiosa vita excessisti, perinde puto esse consistere, ac si in imum vitii gurgitem labereris. » Quartus, cogitare quanta et quam magna opera facta sint, et fiant etiamnum, per constantiam. Considera Paulum, qui omnes pene gentes docuit et convertit, ideoque doctor Gentium appellatur. Qua ratione id fecit? labore et constantia. Unde captus Hierosolymis a Deo audivit: « Constans esto; sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari, » Act. XXIII, 11. Et praedicans Corinthi ab eodem audivit: « Noli timere, sed loquere, et ne taceas; propter quod ego sum tecum, et nemo opponetur tibi ut noceat te; quoniam populus mihi multus in hac civitate, » Act. XVIII, 10.

Considera S. Athanasium, qui pondus Ecclesiae et furias arianorum, adeoque insultus totius quasi orbis sustinuit per 46 annos, eaque ratione et fidem Homousii, et Ecclesiae integritatem conservavit. Qua ratione? adamantina constantia. Considera Simeonem Stylitem jam nominatum, qui stans in columna jugiter, typus et imago fuit constantiae; quid non hic vir effecit suis orationibus, miraculis, consiliis, exemplo? Lege ejus Vitam apud Theodoretum et alios, et obstupesces.

Quintus est cogitare brevem esse omnem laborem et dolorem nostrum: « Momentaneum enim et leve tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur in nobis, » II Corinth. IV. Hac consideratione S. Antonius suos ad constantiam in rigore vitae tam austerae hortabatur, teste S. Athanasio in ejus Vita. Eadem Barlaam apud Damascenum, in Historia, hortatur Josaphat ad constantiam vitae religiosae, et contra tentationem longitudinis viae et paenitentiae obarmat, dicens: « Cogita te hodie coepisse servire Deo, te hodie finiturum. » S. Athanasius, cum Julianus Apostata capesseret imperium, ideoque percellerentur omnes Christiani, exclamavit: « Bono animo estote, nubecula tantum est, quae mox evanescet splendente sole. » Ita Sozomenes, lib. VI, cap. XXVI. S. Polycarpus, Herodi proconsuli, ignem minitanti, ni a Christo descisceret: « Ignem, inquit, minaris hunc qui ad momentum incenditur, et paulo post exstinguitur; verum ignoras futuri judicii ignem aeternum fore, qui ad perpetuas poenas praeparatus est. » Ita Eusebius, lib. XIV Hist. cap. V.

Sextus est invocare angelum constantiae, puta S. Gabrielem, qui interpretatur fortitudo Dei, vel fortis Deus; tum quia hic constantissimus est; unde Daniel ita eum pingit cap. X, 5: « Vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo; et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis; » tum quia a Deo datus est nobis praeses fortitudinis et constantiae, ut nostram infirmitatem et inconstantiam confirmet, uti confirmavit Danielis, dicens vers. 19: « Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare, et esto robustus. » Idem, ut videtur, confirmavit Judam Machabaeum cum paucis sociis, ut contra castra Lysiae, scilicet contra 80 millia peditum et ingentem equitatum, dimicarent et vincerent. « Apparuit, inquit, praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis; non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. Ibant igitur prompti de coelo habentes adjutorem, et miserantem super eos Dominum. Leonum autem in more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum et equitum mille sexcentos. » sexcentos; universos autem in fugam verterunt, » quid amplius voles, corpus meum in tua potestate; animum mihi, non tibi obnoxium invenies. » Ita Æneas Sylvius, lib. III De Rebus Alfonsi.

Victor, proconsul Carthaginis, sollicitatus ad arianismum: « Dicite, ait, regi vestro, ut ignibus me subjiciat, adigat bestiis, excruciet omni genere tormentorum; si consentio, frustra sum in Ecclesia baptizatus catholica. Nam si haec una praesens sola fuisset, et aliam, quae vere est, non speraremus aeternam, nec ita fecissem ad modicum, atque temporaliter gloriarer. » Ita Victor: lib. III Wandalic.

S. Basilius praefecto Valentis Imperatoris minitanti mortem, nisi Valenti Ariano pareret, tranquille et intrepide respondit: « Atque utinam aliquid mihi esset digni muneris, quod offerrem huic qui maturius Basilium de nodo hujus follis absolveret. » Cumque daretur ei nox sequens ad deliberandum: « Ego, ait, cras idem ero qui nunc; tu utinam te non mutares! » Ita Eccles. Histor. lib. XI, cap. IX.


13. IN THE MIDST OF THE SENSELESS KEEP YOUR WORD FOR THE RIGHT TIME: BUT IN THE MIDST OF THE THOUGHTFUL BE CONSTANT.

S. Basilii socius S. Gregorius Nazianzenus in Distichis: « Quisquis, inquit, venientibus vicissimque abeuntibus rebus confidit, ille utique fluvio perenni labenti confidit. Dies ad diem te transmittit, levissimeque volvitur; at constantis hominis sententia sempiternum diem habet. » Et mox: « Id demum mihi placet, quod altissimas in animo radices egit. » Illi nimirum sunt heroes, coelo, quasi civitate fortium, digni; de quibus Isaias cap. LXI: « Vocabuntur in ea, ait, fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. »

Hanc parabolam apologo similem festivo galaxiae, asbesti, sinochitis et carbunculi apologo honestat Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. xxvi, cujus titulus: In bonis constantia te confirmet: « Galaxias, inquit, asbestos et synochites, gemmae tres simul congregatae, de suis virtutibus coeperunt disceptare, primaque dixit galaxias: Ego quidem licet adamantino robore non polleam, ipsum tamen excedo quod tenacissimae proprietatis vigore, ab igne minime calefio. Mox asbestos illi se praeferens inferebat: Utique nobiliore ego praeditus sum qualitate, quod inseparabiliter unctuosum humorem continendo, semel accensus vix aut nunquam exstinguor. Quibus synochites adjunxit: Vosmetipsos, ut video, de contraria vestra immutabilitate jactatis; attamen ego me haud minus admirabilem esse puto, quoniam varietate mirabili cum luna quotidie cresco et decresco. Verum cum qui seipsum commendat, non ille probatus sit; idcirco ipsis non immerito placuit carbunculi audire sententiam radiantis, qui praedoctus de causa, aequo rationis libramine, mox disceptantium litem sententialiter definivit, dixitque: Cum contrariorum habituale sit praestantius privativo, utique calefieri est ad melius immutari, infrigidari vero in deterius converti; in continuo autem fluxu esse, nihil est


14. THE TALE OF SINNERS IS HATEFUL, AND THEIR LAUGHTER IS IN THE DELIGHTS (so the Roman and Greek editions; therefore Jansenius and others who commonly read "offenses" are wrong) OF SIN.

esse; nam secundum hoc, non est esse. Unde res omnis quantum habet de mutatione, tantum habet de non esse. Dico igitur: Nunquam promoveri ad melius, dura nequitia est; sicut nec unquam in deterius converti, constantia; semper autem mutari, imbecillitatis est atque clementiæ. » Deinde idipsum exemplo cannæ, chamæleontis, coeli et melodiæ confirmans, adjicit: « Cannam siquidem vacuam, exhalationis semper influxus hinc inde mobilitat, et cum vento conflictans, continue fluida spargitur maris unda. Non audisti quid sagax vulpes semel responderit chamæleonti, de coloris aurei adeptione glorianti? Quippe ubi non est stabilitas, umbralis est entitas, et gloriositas non est vera. Nonne quantum de stabilitate, tantum de nobilitate tenent omnia; et in unoquoque genere firmiter stabilita, sunt prima principia? Porro natura quæ sapientiæ ordine regitur, in necessariis conditionibus stabilitatis amatrix, non sine firmamento uniformitatis mutatur. Nam coelum semper regulariter volvitur, ac temporum vicissitudines et ætates uniformiter se sequuntur. Quin et melodiæ concentus, et facundiæ fluxus, licet demulceant, tamen sine decentis stabilitatis correspondentia, sensum animæ constantis non delectant. Sicut igitur nihil est sapiente mobilius in malis, sic nihil constabilius est in bonis. Quibus dictis, lis fuit terminata. »


15. SPEECH THAT SWEARS MUCH WILL MAKE THE HAIR STAND ON END: AND ITS IRREVERENCE IS A STOPPING OF THE EARS.

Aliqui legunt, cogitantium legem Dei; sed to legem Dei delent Romana et Græca. Jam « cogitantium, » id est meditabundorum, hoc est prudentium; cogitatio enim et meditatio parit prudentiam.

Dixit, versu præcedenti, narrationem sancti semper esse in sapientia: nunc, ne quis inde colligat sanctum ubique debere promere suam sapientiam, illud hic limitat, docetque ubi eam promere debeat, ubi vero reticere, q. d. Dum inter insensatos et insipientes versaris, noli proferre verba sapientiæ; et, ut ait Christus: Noli sanctum dare canibus, et margaritas projicere ante porcos; sed serva illa tempori, ut opportune ea proferas, cum scilicet proderit ea dixisse. Cura interim consortia et familiaritatem virorum prudentium et gravium, qui non nisi seria, prius diu multumque cogitata beneque expensa, loquuntur; hi enim doctrinam sapientiæ tuæ avide excipient, ac tu vicissim multa ab iis proficua audies et disces. Hoc est quod ait Salomon, Eccles. III: « Tempus loquendi, et tempus tacendi; » quod sit illud tempus, explicat hic Siracides, nimirum, tacendi tempus esse, cum inter stultos versaris; loquendi vero, cum inter sapientes. Unde Tigurina vertit, insipientibus interventurus observes opportunitatem (qua scilicet, data commoda occasione, apposite et cum gratia eis ostendas et corrigas eorum insipientiam), at cordatorum frequens adeas; Vatablus, inter insipientes tempori servias, at inter cordatos crebro loquere; Syrus, inter stultos opus est observare tempus, et inter sapientes loqui semper.


16. THE SHEDDING OF BLOOD IN THE QUARREL OF THE PROUD, AND THEIR CURSING IS GRIEVOUS TO HEAR.

« Peccantium, » id est peccatis deditorum, qui crebro solent peccare, qui peccata frequentant, iisque delectantur et exsultant. Græce est μωρῶν, id est stultorum. Peccator enim, dum peccat, stultissimus est, et peccatum est summe stultitia; quia Creatori creaturam, coelo terram, paradiso gehennam anteponit et præeligit. Pro odiosa græce est προσόχθισμα, id est offensio, offendiculum, molestia, tædium, odium, exsecratio. Unde Complutenses vertunt, narratio fatuorum, onerositas, et risus eorum in cibo peccati; Tigurina, narratio stultorum offensionem habet, et risus eorum scelerosam voluptatem; Syrus, narrationes stultorum odibiles sunt, et risus eorum amaritudo (vel impudentia) est. Sensus est, q. d. Sapientibus, puta justis, « narratio peccatorum est odiosa, » molestaque, « et, » id est quia, « risus illorum » est « in deliciis peccati; » quia scilicet cum risu et gaudio narrant suas libidines aliasque nefas peccatorum delicias, in iisque exsultant, quas justi exhorrent. Ex abundantia enim cordis os loquitur, juxta illud Proverb. II: « Lætantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. » Jam quid gravius viro casto et sancto, quam incesta, blasphema, impia, adeoque non nisi Dei offensiones audire? Unde David, Psalm. CXVIII: « Vidi, inquit, prævaricantes, et tabescebam; » et: « Tabescere me fecit zelus meus. » Impii enim aguntur spiritu non Dei, sed diaboli, luxuriæ, superbiæ, etc.: hic enim eis dominatur; hic per os eorum loquitur superba, luxuriosa, diabolica; hic per manus et membra eorum similia exercet et operatur.


PARS TERTIA CAPITIS, WHICH TEACHES HOW HARMFUL IS THE REVELATION OF A SECRET.


17. HE WHO REVEALS THE SECRETS OF A FRIEND LOSES TRUST, AND WILL NOT FIND A FRIEND TO HIS LIKING.

Exemplo docet quam narratio peccantium sit odiosa; quia scilicet inter alia peccata, quæ ipsi committunt, unum est quod crebro, imo tertio quoque verbo, jurent et dejerent, idque sæpe per vulnera Christi resque sanctissimas. Quæ juramenta et exsecrationes aliaque similia, quæ irreverenter et impudenter proferunt, justis audientibus horrorem incutiunt: adeo ut subinde ex pudore et horrore aures suas obturent, ne tam infandis sermonibus feriantur et polluantur. Pro irreverentia, S. Augustinus per diæresim legit, « in reverentia, » id est præ pudore et verecundia; hanc enim sæpe in Scripturis significat « reverentia. » Græce est μάχη, id est jurgium, rixa, contentio, pugna. Unde Complutenses vertunt, loquela multum jurantis eriget capillos, et rixa (Romana, jurgium) eorum obturatio aurium; Tigurina, sermo crebro jurantis horrorem incutit, et aures obtundit contentio talium. Alludit ad morem Judæorum, qui,

audita blasphemia, vel vera vel apprehensa, aures obturabant, ut ostenderent se eam exsecrari, ut patet Actor. VII, 56. Unde Palacius per irreverentiam accipit blasphemiam. Blasphemiam enim adeo horrebant Judæi, ut ne quidem ejus nomen proferre auderent, sed illud alio honestiori designarent, aut per periphrasin circumscriberent.

Alio exemplo ostendit quam narratio peccantium sit odiosa, q. d. Stulti loquendo concitant rixas et jurgia, ex quibus sequuntur pugnæ, duella et cædes, « et maledictio; » græce διωλοιδόρησις, id est conviciatio, « illorum, auditus gravis, » hoc est, auditu est gravis et molesta; græce μοχθηρά, id est nequam, prava, flagitiosa, improba, importuna, tetra, laboriosa, molesta, ærumnosa. Tigurina, concertatio superborum sanguinis effusio est, et convicia eorum auditu gravia. Syrus pro hoc versu et præcedenti hos substituit: Donum impii arrigere facit pilos capillorum, et qui effundit sanguinem auscultabit verba impii. Inter impios ne sedeas, et cum ridente obtura aures tuas.

« Fidem, » id est fidelitatem, tum realem in se, tum æstimatam in amico cæterisque, q. d. Qui revelat secreta amici, perdit fidelitatem, quia desinit esse amico fidelis, et incipit esse infidus ac perfidus; quare vicissim « fidem, » id est opinionem, creditum, et nomen fidelitatis perdet apud amicum, ut ille deinceps ei fidem non habeat, nec ei credat; sed eum aspernetur ut perfidum et proditorem, ideoque amicitiam ejus abrumpet, et ex amico fiet hostis et inimicus. Amicitiæ enim fundamentum est fides, sive fidelitas; eam si evertas, evertis omnem amicitiam: « Et non invenies amicum ad animum tuum, » id est pro tuo voto et desiderio, pro animi tui sententia. Nemo enim cordatus eum volet amicum, quem aliquando expertus sit vel audierit amico fuisse infidum, ejusque arcana revelasse. Ita Tigurina, enuntiator, inquit, arcanorum fidem perdit, nec amicum pro animi voto inveniet; Syrus, qui revelat secretum, perdet fidem suam, et non inveniet sibi amicum secundum animum suum; imo justo Dei judicio reddetur ei talia, ut, sicut ipse fidem non servavit amico, sic nec amicus ullus eam illi servet. Alludit ad Proverb. XI, 13: « Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, amici celat commissum. » Et cap. XXV, vers. 9: « Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles. » Nam, ut ait S. Augustinus, vel quisquis est auctor libri De Amicitia cap. VII: « Secretorum revelatione inter amicos nihil turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris vel gratiæ relinquens inter amicos; sed omnia replens amaritudine indignationis, et odii atque doloris felle cuncta aspergens. Unde Salomon: Qui denudat arcana amici, perdit fidem. Quid enim infelicius illo qui perdit fidem, et desperatione languescit? Unde denudare amici arcana, desperatio est animæ infelicis. » Quin et Isocrates ad Demonicum: « Diligentius, inquit, tuenda sunt deposita verborum, quam pecuniarum. »


18 AND 19. LOVE YOUR NEIGHBOR, AND BE JOINED TO HIM IN FAITHFULNESS. BUT IF YOU HAVE LAID BARE HIS SECRETS, DO NOT PURSUE AFTER HIM.

Ratio a priori est, quod celare secreta proximorum sit res necessaria ad hoc, ut homines in pace et tranquillitate vivant, utque mutua hominum conversatio tuta servetur. Si enim homines

Quam sententiam Anaxander, comicus græcus, sic effert: Commissa cui sunt verba, cui depositum; Si retegit, est iniquus, aut est garrulus, Si spe lucri, est iniquus hic, sive garrulus. Censendus autem uterque pariter improbus.

Hinc Ægyptii, ut scribit Diodorus Siculus, lib. II, cap. II, linguam abscindi jubebant illi qui secreta revelasset; Romani autem hujusmodi hominem aut vivum comburendum, aut furca suspendendum existimabunt. Ita Paulus, libro Si quis, § De panis.


20. FOR AS A MAN WHO LOSES HIS FRIEND, SO ALSO IS HE WHO LOSES THE FRIENDSHIP OF HIS NEIGHBOR.

Ita Romana legunt, « persequeris, » non persequaris, ut alii; esto, utriusque lectionis idem sit sensus, q. d. Si diligis proximum, græce φίλον, id est amicum, jungere illi per fidem, ut scilicet fidem illi serves, et fideliter secreta ejus reticeas, eaque apud te serves; nam si ea nudaveris et revelaveris, fugiet te tuamque amicitiam certo et irrevocabiliter; quare frustra persequeris eum, ut ad amicitiam revoces; manebit enim ille a te aversus et inexorabilis. Tigurina: Fac ames amicum, et te fidum illi præbeas (alii, fidem cum eo firma); quod si arcana ejus effutias, non assequaris eum postea. Syrus vero sententiam sic invertit, proba socium tuum, et fide illi; si autem revelet secretum fidei, ne incedas post eum. Alludit ad illud Proverb. XX, 19: « Ei qui revelat mysteria (arcana), et ambulat fraudulenter, et dilatat labia, ne commiscearis. » In quæ verba S. Hieronymi, vel quisquis est auctor lib. II in Proverb. cap. X: « Si quis, inquit, voluerit tuis misceri amicitiis, et hunc videris prioris amici secreta pandentem, hunc velut perfidum cave. »

Hæc in genere de fide secreti. Nam in particulari sunt nonnullæ secreti revelationes, in quibus præter infidelitatem accumulantur circumstantiæ aliorum peccatorum. Ut patefacere latronibus ubi latitet thesaurus proximi, præter infidelitatem, genus est furti; ac prodere latentem hominem hostibus occidendum, genus est homicidii. Ita Socrates dictitabat colendam fidem potius in arcanis, quam in creditis pecuniis. Et Cato hoc nomine maxime celebratur, quod amicorum arcana sancte celaret. Et Simonides homines infimæ notæ censebat eos qui secreta continere non possent, ac similes servo illi apud comicum, qui rimarum plenus effundebat arcana.


21 AND 22. AND AS ONE WHO RELEASES A BIRD FROM HIS HAND, SO YOU HAVE ABANDONED YOUR NEIGHBOR, AND YOU WILL NOT CATCH HIM; DO NOT FOLLOW HIM, BECAUSE HE IS FAR AWAY; FOR HE HAS FLED LIKE A DEER FROM A SNARE.

Apud Christianos vero sanctior est fides secreti, adeo ut sacerdos sacrosanctum Eucharistiæ sacramentum occulto peccatori ministrare debeat, ne ejus crimen manifestet, etiamsi illud extra confessionem secreto noverit, uti docet S. Augustinus, hom. 50 De Pænit., et refertur II, Quæst. I, cap. Multi. Confessionis vero sacramentalis tam religiosa est fides secreti, ut confessarius mille mortes subire debeat, quam vel minimum pœnitentis peccatum revelare; si secus faxit, grave sacrilegium admittit. Et in hoc secreto nec Summus Pontifex, nec tota Ecclesia dispensare potest. Hæc et plura docet Dominicus Soto, Relect. de tegendo secreto.

Ita Romana et S. Augustinus in Speculo, q. d. Sicut perdis amicum per mortem; cum enim ipse moritur, moritur pariter amicitia quam cum illo habebas; idque irreparabiliter, quia a morte non datur reditus ad vitam, nec mortuus reviviscere potest; ita quoque perdis amicum ejusque amicitiam per revelationem secreti, cum ejus arcana evulges; idque irrevocabiliter, quia fidem tollis, quæ est quasi anima et vita amicitiæ. Secundo, Palacius: Amicus, inquit, et amicitia pari gradu currunt, ideoque si amicitiam leviter violasti, violasti et amicum leviter; sed si ictu lethali (qualis est revelatio secreti) amicitiam læsisti; crede omnino amicum amissum, sicut amittitur avis, cum e manu evolavit, et caprea, cum e laqueo fugit. Græca pro amicum, contrarie legentes ἐχθρόν, id est inimicum, sic habent: Sicut enim aliquis perdidit inimicum suum, sic perdidisti amicitiam proximi tui, id est, ut vertit Tigurina, ut enim quispiam inimicum suum interemerit, ita benevolentiam perdideris amici. To enim perdidit active sumitur pro occidere, q. d. Sicut occidens inimicum perdit ejus vitam; sic revelans secretum amici perdit et occidit quasi ejus amicitiam. Syrus vero: Sicut enim qui perdit partem suam, ita perdidisti amicitiam amici tui. Aliter Græca explicat Jansenius, q. d. Sicut sine spe amicitiæ obtinendæ homo amittit inimicum suum, scilicet quoad amicitiam ipsius; verus enim inimicus nunquam erit verus amicus; sic etiam se habet homo, qui sua perfidia, aut futili secretorum sibi commissorum denudatione perdit amicitiam proximi, id est amici sui; nimirum perdit eam irrecuperabiliter, nec sentiet illum magis sibi benevolum quam hostem suum.


23. BECAUSE HIS SOUL IS WOUNDED, YOU WILL NOT BE ABLE TO BIND HIM ANY FURTHER.

hominum secreta detegerent, maxima inde perturbatio, imo societatis humanæ eversio sequeretur. Ergo præceptum naturale est, ut homines hominum vicissim secreta custodiant. Ergo fides secretorum juris est naturalis, divini et humani. Igitur qui data fide recipit arcanum amici, tenetur illud secretum servare ex justitia, perinde ut tenetur servare depositum; pluris enim est secretum quam depositum pecuniæ. Atque adeo qui per injuriam extorsit ab alio secretum suum, tenetur illud servare, sicut fur tenetur restituere furtum; ut, si quis litteras alienas aperuit, præterquam quod graviter peccavit, obnoxius est secreti servandi.


24. AND OF A CURSE THERE IS RECONCILIATION (so the Roman and Greek editions; therefore those who read "remembrance" are wrong), BUT TO REVEAL THE SECRETS OF A FRIEND IS THE DESPAIR OF AN UNHAPPY SOUL.

Probat duabus similitudinibus, avis et capreæ, irrevocabilem esse amicitiam ejus qui perfide secretum amici revelavit, q. d. Sicut avis manu aucupis dimissa illico avolat in arbores et silvas, gaudetque se manibus aucupis liberatam, ac libertate sua gaudens, ab eo procul aufugit, ita ut, licet auceps eam persequatur ut recipiat, nunquam tamen eam consequi possit; sic pariter amicus, perfide ab amico revelante ejus secreta læsus, ab eo aufugit, gaudetque se ejus perfidia liberatum, nec unquam ad ejus amicitiam redit, esto ab eo rogetur et sollicitetur. Rursum, sicut caprea e laqueo se extricans gaudet se laqueo liberatam, fugitque in petras et rupes, ac plane cavet a laqueo; sic et amicus, proditus ab amico, ab eo plane avertitur, et longissime recedit, gaudetque se laqueo perfidi amici liberatum, et semper ab eo quasi a laqueo sibi cavet. Tigurina: Quasi qui avem manu emiseris, ita amiseris amicum, quem nullo venatu recuperes, ne secteris eum, quoniam procul abscessit, et quasi caprea (græce, dorcas) effugiet eum; Syrus, sicut avem e manibus tuis avolare fecisti eum, et non venaberis eum, et non sequeris eum; quoniam effugit tanquam caprea illa rete, et sicut avis de laqueo. Desperanda enim est utriusque recuperatio. Christo gratias, qui adeo graviter a nobis læsus, et adeo graviter pro nobis vulneratus, non rejicit amicitiam nostram, imo certa spes est tam futurum nobis pœnitentibus amicum, quam si non peccassemus.

Similis iisque insignis exstat apologus apud Damascenum, in Histor. Barlaam, cap. X, quem quia hunc Siracidis locum explicat, subtexam: Philomela, inquit, capta ab aucupe, ab eoque neci destinata, ut eam evaderet, hac arte et sermone ad eum usa est: « Quidnam, o homo, ex mea nece ad te utilitatis rediturum est? Neque enim per me ventrem tuum explere poteris. At, si me vinculis liberaveris, tria præcepta tibi tra-

Alludit ad dorcadem, sive capream laqueo et venabulo captam telisque confixam, q. d. Sicut caprea, telis confixa et vulnerata a venatoribus, longissime ab iis aufugit in rupes: sic et amicus, ab amico revelante ejus secreta perfide proditus, longissime ab eo aufugiet; quia anima ejus hoc perfidiæ telo intime vulnerata, adeo dolore est saucia, ut hoc ejus vulnus non possis colligare, sed illud plane sit incurabile et immedicabile, quia infima animæ et cordis pervadit. Græca concisa hunc versum cum sequenti conjungunt, uti mox patebit.


PARS QUARTA CAPITIS. ON DECEIT AND THE DECEITFUL, AND THAT DECEITS RECOIL UPON THE DECEITFUL.

q. d. Si maledictum, id est convicium, in aliquem conjeceris, locus est et modus, quo injuriam hanc sarcire, eique reconciliare possis; sed si quis secreta sibi bona fide ab amico concredita revelet, hujus anima est infelix, ac plane desperare debet concordationem, id est reconciliationem cum amico perfide a se læso. Quocirca sapienter Solon apud Ausonium: « Clam, inquit, coarguas propinquum, sed publice laudaveris. » Et P. Syrus: « Secreto admone amicos, palam lauda. » Græca hunc versum cum præcedenti jungunt, sicque habent, nam vulnus obligari licet, et de convicio est reconciliatio, sed qui arcana detexit, desperat. Ita Romana, quæ legunt ἀπήλπισε, id est desperavit, hoc est desperat reconciliationem, pro quo Complutensia legunt ἀπώλεσε πίστιν, id est perdidit fidem; quia nemo amplius ei quasi perfido fidem habebit, ut se suaque secreta ei credat. Romanis consentit Tigurina, nam vulnus quidem alligari potest, et a conviciis locus est reconciliationi, sed arcani proditor (infelicis anima) spem amisit; et Syrus, quia vulneribus est medela, et jurgio est reconciliatio, revelationi autem secreti desperatio.


25. HE WHO WINKS WITH HIS EYE DEVISES WICKED THINGS, AND NO ONE WILL CAST HIM OFF.

Hinc patet in amicitia gravissimum esse crimen prodere amicorum arcana (præsertim si magni momenti, et amico cordi sint); facit enim animam infelicem, violat amicitiam lethaliter, amittit amicum (qui est dimidium animæ) irreconciliabiliter. Ita Palacius, qui et eum, cui revelavit, in suspicionem fraudis et periculum adducit. Unde Hieronymus, ait Maximus, serm. 20, dicebat arcana enuntiantes injuriam facere eis etiam quibus enuntiarent. Odimus enim non solum eos qui offutierint, verum etiam eos qui, quæ nolumus, audierint. Quocirca S. Ambrosius ita erat tenax secreti amicorum, ut ne quidem Satyro fratri suo sibi intimo illud revelaret, uti ipse refert in Obitu ejusdem.


26. IN THE SIGHT OF YOUR EYES HE WILL SWEETEN HIS MOUTH (the Greek Roman edition reads "your mouth," as if saying: He will pour sweet and honeyed words into your mouth and ears), AND WILL WONDER AT YOUR WORDS; BUT AT THE LAST HE WILL TWIST HIS MOUTH, AND IN YOUR WORDS HE WILL GIVE OFFENSE.

dam, quæ si parueris, magnis per omnem vitam commodis afficieris. Ille autem ex ipsius sermone admiratione commotus, sese facturum recepit ut, si novum aliquid ab ea audiret, statim eam libertate donaret, ac missam faceret. Conversa itaque luscinia homini ait: Nunquam rem quam consequi nequeas, aggredere: Nunquam rei præteritæ te pæniteat: Rei incredibili nunquam fidem adhibe. Hæc tria mandata serva; et præclare tecum agetur. Ille autem horum verborum sagacitatem ac prudentiam admiratus, eam vinculis solvit. Luscinia itaque periculum facere cupiens an ille verborum illorum, quæ audierat, vim intellexisset, atque aliquam ex ipsis utilitatem percepisset, per aerem volitans ad eum dixit: Proh quam nihil est in te consilii, o homo! qualem thesaurum hodie amisisti! Est siquidem in meis visceribus unio, struthionis ovum magnitudine excedens. Quæ ut ille audivit, mœrore conturbatus est, eumque pænituit quod luscinia ex ipsius manibus effugisset. Atque eam rursus arripere tentans, dixit: Veni, quæso, in ædes meas, atque ubi præclare et humaniter a me accepta fueris, honorifice te dimittam. Luscinia autem ipsi dixit: Nunc plane te stolidum ac vecordem esse scio. Nam posteaquam ea quæ ad te dicta sunt prompto animo excepisti, ac libenter audisti, nihil ex eis emolumenti consecutus es. Admonui enim te ne ob rem præteritam pænitentia ducereris, et ecce mœrore conturbatus es, propterea quod e manibus tuis fuga me subduxerim, pœnitentia videlicet ob rem præteritam affectus. Præcepi tibi ne ea quæ assequi non posses, aggrederis, et tamen arripere me conaris, cum iter meum assequi nequeas. Adhæc id quoque tibi dixi, ne incredibili sermoni fidem arrogares; et tamen in visceribus meis unionem staturæ meæ modum excedentem, inesse credidisti, neque tantillum tibi prudentiæ fuit, ut intelligeres me totam ad ovi struthionis magnitudinem minime accedere; quonam itaque pacto tantum unionem corpusculum istud caperet? » Quæ deinde ipse infidelibus idololatris adaptat, nos perfidis amicis secreta revelantibus accommodare possumus. Hi enim rem, quam per revelationem secreti assequi cupiunt, puta amicitiam tertii, cui ea revelant, reipsa non consequentur, qui ab eo æstimantur et fugiuntur quasi perfidi, unde eos præteritæ revelationis pœnitet; cumque ad priorem amicum redire, eique se reconciliare cogitant et tentant, credunt et tentant rem incredibilem et impossibilem. Ipse enim semel ab amico infido deceptus, amplius ei non credet, nec secundo ab eo decipi se patietur: unde huic deceptionis periculo amplius se non exponet; ideoque secreta sua illi non patefaciet.


27. MANY THINGS HAVE I GONE THROUGH (so the Roman and Greek editions; therefore those who read "I have heard," as in the Speculum of St. Augustine, are wrong) AND I HAVE NOT FOUND HIS EQUAL, AND THE LORD WILL HATE HIM.

verba S. Ambrosius: « Aptus, inquit, versiculus adversum eos qui secretum produnt, » datque exemplum Judam: « Ingrediebatur, inquit, Judas, quærens prodere Servatorem, ut videret quid ageret, quidve loqueretur, ut eum caperet in sermone, et Judæis annuntiaret. » Et inferius: « Egrediebatur de convivio Christi ad latrocinium diaboli, egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis. » Similes videre est in aulis principum, ubi aulici ambitiosi suos æmulos fallere et supplantare adulando satagunt, ac principem decipiunt, et sæpe in ruinam sui et reipublicæ agunt. Videtur igitur Siracides in aula Ptolemæi vel similis regis aut principis versatus, ubi princeps adulatorum causa erat reipublicæ pestis, ait Palacius. Quam vero hoc sit detestabile subjicit dicens:


28. HE WHO THROWS A STONE ON HIGH, IT WILL FALL UPON HIS OWN HEAD, AND A DECEITFUL BLOW OF THE DECEITFUL (so read with the Roman edition; the Greek, however, has "deceitful") WILL OPEN WOUNDS.

Perperam in Speculo S. Augustini Parisiis impresso, legitur, adjiciet. Transit ab amico perfido ad fictum et hypocritam, qui amicum se simulat, cum sit inimicus, et occulte machinetur ei malum et perniciem, q. d. Amicus fictus, sive adulator et hypocrita amico annuit oculo, quasi blandiens, et secretam cum eo amicitiam simulans, cum corde foveat odium: « Et nemo eum abjiciet; » quia videns ejus nutus benevolos, censebit esse verum amicum, eo quod non videat ejus subdolum cor. Interpres legit, οὐδείς, id est nemo; jam legunt, εἰδώς, id est sciens, unde vertunt: Qui novit eum (ejus hypocrism) discedet ab eo. Ita Complutensia; Romana vero, nemo ipsum removebit ab ipso, q. d. Nemo hominum faciet illum desciscere a sua hypocrisi, ut exuat suam improbitatem et odium quod corde gerit. Tigurina, mala molitur nictans oculis; qui noverit eum, missum faciet; Syrus vero, qui elutus est supercilio (unius tamen litteræ exigua denotatione significat, qui annuit oculo suo), sed illi contritio. Nota: In Scriptura annuere oculo, est fingere vel machinari dolum; quia hic gestus est ficti, callidi et fraudulenti. Unde Prov. VI, 13, perversus ita pingitur: « Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. » Similia habet cap. X et Psalm. XXXIV, 13.

Hi sunt gestus et actus amici ficti et fraudulenti, q. d. In tua præsentia tuisque oculis componet os vultumque ad blanditias, et verba dulcia concinnabit, quibus te inescet et in sui amorem rapiat, ideoque et finget se tuos sermones, quasi doctos et prudentes, suspicere et admirari: at tandem, in tua absentia, « pervertet, » id est mutabit, « os suum, » ut ex dulci asperum, pravum et perversum id efficiat, te vituperando, taxando et calumniando, adeo ut in verbis tuis det scandalum, q. d. ex verbis tuis struet tibi perniciem, ea enim immutando et sinistre interpretando, faciet ut ridearis, odio habearis, ac periculum bonorum, famæ vel vitæ incurras. Tigurina, in conspectu tuo loquetur suavia, dictaque tua admirabitur: postea vero pervertet os suum, dictaque tua vocabit in invidiam. De tali dicitur Psalm. XL, 7: « Ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. » In quæ

q. d. Multa scelera odivi, sed nihil ita abominatus sum ac perfidiam amicitiæ, et proditionem amici; quare talem Deus odio prosequetur, et acriter puniet. Unde Tigurina, odio permulta prosequor, sed nihil æque atque talem, oditque adeo eum etiam Dominus; Syrus, multa odio habui, et non sicut hominem hujusmodi, et etiam Deus odio habebit eum, et maledicet ei.

Ostendit hucusque quanta sit perversitas perfidi et dolosi amici; nunc congruam ejus pœnam assignat, scilicet quod doli, quos aliis machinatus est, justo Dei judicio in ipsum recident. Id ostendit quatuor similitudinibus proverbialibus. Prima est hæc, q. d. Sicut lapis jactus in altum, sæpe supra jacientis, utpote vicini, imo suppositi, caput recidit; ita plaga dolosa ipsum dolosum dividet et vulnerabit, hoc est, malum quod alteri machinaris, in te revolvetur. Græca significantius sic habent, qui in altum mittit lapidem, super caput suum mittit, et (id est sic) plaga dolosa dividet vulnera; Syrus, qui projicit petram, contra eum convertetur; et qui percutit in occulto, perditioni tradetur; Tigurina, qui lapidem in altum mittit, in caput suum miserit; et ictus clandestinus vulnus infligit. Qui enim clandestine alium ferire satagit, ut manum ictumque abscondat gladium, vel telum apud se stringat oportet; quo fit ut facile seipsum improvide in brachio, femore, altave parte lædat. Porro S. Augustinus, vel auctor libri De Amicitia, cap. XIII: « Plaga dolosa, ait, est occulta detractio, plaga serpentis et aspidis est mor- tifera, de qua Salomon, Eccles. cap. X: Si mordeat serpens in silentio, nihil illo minus habet qui occulte detrahit. » Huc facit illud Plutarchi, in Moral.: « Jaculum si in solidum aliquid inciderit, nonnunquam in mittentem retorquetur; ita convicium in fortem et constantem virum tortum recidit in convicium facientem. »

29. Sequitur secunda similitudo, sive paræmia, idem significans: Et qui foveam fodit, incidet in eam. (Tertia): ET QUI STATUIT LAPIDEM PROXIMO, OFFENDET IN EO. (Quarta): ET QUI LAQUEUM ALII PONIT, PERIBIT IN ILLO. - Ratio physica est, quia fodiens foveam, ea effossa circa ejus oram obambulat et laborat, ut eam concinnet vel tegat: quo fit ut pede fallente, vel terra ruente, ex ora sive ex imo margine, ubi consistit, facile ex improviso in profundum fossæ prolabatur. Idem est de lapide et laqueo. Alludit ad venatores, qui in semitis ferarum foveas et scrobes effodiunt, quas deinde affabre contegunt, ut feræ gradientes incaute in illas decidant et capiantur, q. d. Qui instar venatorum alteri foveam dolumque struit, ipse in similem, imo in eumdem incidet; ipso suo dolo capietur, ipse malum, quod aliis paravit, sibi consciscit.

Alludit, imo citat Proverb. XXVI, 27: « Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertetur ad eum; » ubi Chaldæus: Qui volvit, ait, lapidem, super seipsum volvit. Et Psal. IX: « In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum; cognoscitur Dominus judicia faciens. » Ergo cum doloso et mala alteri machinanti malum obvenit ex insperato, ea ex parte qua non putabat, sciat causam esse Deum, qui ut justus Judex judicia facit, et ex insidiis insidiantem congrua sibi pœna afficit et prosternit. Et Eccles. X, 8: « Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. » Et Psal. VII, 16: « Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. » Et Job, cap. XVIII, 7: « Præcipitabit eum consilium suum. » Et vers. 9: « Tenebitur planta illius laqueo, etc. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. » Exemplum est in Herode qui, volens decipere tres Magos inquirentes Christum, ab iis deceptus est. Idem volens interficere Christum, interfecit omnes infantes, ac inter eos proprium filium; Christo ergo illæso, læsit se in filio. Quod audiens Augustus Cæsar, dixit, teste Macrobio in Saturnal.: « Mallem Herodis porcus esse quam filius; » quia Judæi porcos non mactabant, quod porcinæ esus eis lege esset vetitus. Unde B. Petrus Chrysologus, serm. 152: « Fremit, inquit, dolositas se deceptam, et in se fraus reversa colliditur. Herodes stridet, cadens ipse in laqueum quem tetendit. » Et post nonnulla: « In altum tendens, cadit ab alto; cœlum pulsans, intrat profundum; in se vadit, qui vadit in Deum. »

Strictius aliqui per foveam accipiunt sepulcrum, q. d. Qui alteri parat necem et sepulcrum, sibi ipsi parat. Græca, omissa secunda paræmia lapidis, tantum habent primam foveæ et tertiam laquei, hoc modo: « Qui foveam effodit, in eamdem incidet; et qui ponit laqueum, eodem capietur. » Deinde eas applicant doloso, dum subdunt: Qui mala molitur, ea in ipsum devolventur; neque sciet unde veniant sibi; Syrus vero, qui fodit foveam, statura sua (stans in fovea, dum eam effodit) implebit eam; et qui tendit laqueos, iis capietur: et qui machinatur malum, cadet in illud, et nesciet unde veniat super eum malum. Quare quod Noster subdit: « Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi, » non est nova et disparata sententia; sed est apodosis sive redditio paræmiarum jam dictarum, earumque ad dolosum et perversum applicatio, q. d. Sicut qui fodit foveam in eam cadit, et tendens laqueum eo capitur; sic « facienti » (id est in damnum, noxam et cladem facientis: est enim dativus damni, ut vocant syntaxistæ) « nequissimum consilium » (græce, mala, scilicet ei consulta, quæ scilicet ipse sibi, vel alii ipsi consuluerunt) « super ipsum devolvetur, » scilicet, « nequissimum consilium, » puta dolus et pernicies, quam aliis machinatus est. Unde clare Tigurina, qui molitur mala, malis involvetur (legit cum Romanis κυλισθήσεται, pro quo Complutensia legunt αὐλισθήσεται, id est morabuntur super ipsum), nec sciet unde sibi ingruant. Quocirca facere nequissimum consilium, hoc loco non est dare vel suggerere alteri consilium nequam; sed est pravum consilium contra aliquem inire, machinari alteri malum, illudque exsequi: talis enim sæpe malum, quod alteri parat, sibi accersit præter exspectationem; uti Aman in patibulo, quod Mardochæo struxerat, suspensus est.

Porro significat has gnomæ non quid semper, sed quid sæpe fiat, uti initio in Canonibus monui.

vertetur ad eum; » ubi Chaldæus: Qui volvit, ait, lapidem, super seipsum volvit. Et Psal. IX: « In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum; cognoscitur Dominus judicia faciens. » Ergo cum doloso et mala alteri machinanti malum obvenit ex insperato, ea ex parte qua non putabat, sciat causam esse Deum, qui ut justus Judex judicia facit, et ex insidiis insidiantem congrua sibi pœna afficit et prosternit. Et Eccles. X, 8: « Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. » Et Psal. VII, 16: « Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. » Et Job, cap. XVIII, 7: « Præcipitabit eum consilium suum. » Et vers. 9: « Tenebitur planta illius laqueo, etc. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. » Exemplum est in Herode qui, volens decipere tres Magos inquirentes Christum, ab iis deceptus est. Idem volens interficere Christum, interfecit omnes infantes, ac inter eos proprium filium; Christo ergo illæso, læsit se in filio.

Quod audiens Augustus Cæsar, dixit, teste Macrobio in Saturnal.: « Mallem Herodis porcus esse quam filius; » quia Judæi porcos non mactabant, quod porcinæ esus eis lege esset vetitus. Unde B. Petrus Chrysologus, serm. 152: « Fremit, inquit, dolositas se deceptam, et in se fraus reversa colliditur. Herodes stridet, cadens ipse in laqueum quem tetendit. » Et post nonnulla: « In altum tendens, cadit ab alto; cœlum pulsans, intrat profundum; in se vadit, qui vadit in Deum. »

Antistrophæ hisce paræmiis sunt illæ similes Hebræorum: « Sagittarius ea ipsa sagitta occisus est, quam ipse manu sua confecit. Faber in cippo sedet, quem sua manu fabricatus est. In cochleari, quod artifex exsculpsit, urit sinapi os ipsius. Ex ipsa et in ipsam silvam intrat securis. » Et illæ Græcorum: « Hanc technam in teipsum struxisti; hoc commentum in tuum ipsius exitium reperisti. » Quod Lucianus usurpat de hæredipeta, qui, cum divitem ex asse scripsisset hæredem, ac testamentum protulisset, quo divitem ad idem faciendum provocaret, tecti ruina subito oppressus est, ac sua reliquit illi cujus facultatibus dolose inhiarat. Item: « Turdus ipse sibi malum creat; » quia egerit viscum, quo non tantum aliæ aves, sed et ipse capitur. Nam viscus, teste Plinio, non provenit nisi maturatum in ventre ac redditum per alvum avium maxime palumbium ac turdorum. Item: « Tela a nobis sumpta adversus nos jacularis. » Tradit Plutarchus Brasidam ducem, educto e corpore telo, confodisse eum qui miserat telum. Item: « Ipse sibi mali fontem reperit; » quod usurpat Æschylus in Persis. Sunt enim permulti fontes, quorum aqua gustata mortem aut insaniam affert, quos præstiterat non reperisse. Et illæ Latinorum: « Suo sibi hunc jugulo gladio, suo

telo. » Quod ita versu reddidit Ovidius in epist. Heroidum: Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires: Heu! patior telis vulnera facta meis. Et Cicero: « In tuum, inquit, ipse mucronem incurras necesse est. » Et Livius, lib. I Belli Punici: « Sentiebat Annibal suis se artibus peti. » Trebellius Pollio narrat Marium, unum e triginta tyrannis, gladio confossum a milite dicente: « Hic est gladius quem ipse fecisti. » Nam Marius ante imperium faber ferrarius fuerat, et ejus militis opera in fabrili officina usus. Item: « Ovis cultrum præbet, capra gladium reperit, » quo scilicet juguletur. Olim enim cum Corinthii Junoni Acræ capram immolare vellent, obliti cultri, capra ipsa defossum sub terra cultrum pedibus exscalpens eum eruit, eoque jugulata est. Item: « Cornix scorpium, » supple, rapuit; cornix enim, correpto scorpio, ab arcuata illius cauda lethale vulnus accepit, periitque. Item: « Noli irritare crabrones. Malum conditum ne moveris. Noli ignem suscitare sopitum. Noli octipedem (scorpium; hic enim octo habet pedes) excitare. Ne agites Camarinam. » Item: « Capra contra seipsam cornua. » Apologus enim habet capram jaculo vulneratam, circumspectantem undenam id sibi mali evenisset, arcum contemplantem caprinis cornibus compactum, dixisse: « In meam ipsius perniciem produxi cornua. » Item: « Leonem immittis: Leonem stimulas. » Narrat Aristophanes in Ranis, et Valerius Maximus, lib. VII, cap. De sapienter dictis, Megarenses, cum caperentur a Caleno, caveis effractis leones in hostes immisisse, putantes se obicem lascivienti jam in civium capita mucroni objecturos; sed misere ab iisdem tristi, et vel ipsis hostibus miserabili spectaculo sunt lacerati et devorati. Ita sane insidiæ revolvuntur in caput auctoris; et, ut ait Attalus: « Malitia maximam sui partem bibit; » et, ut ait S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Domini secundum Matthæum: « Unicuique sua cupiditas, tempestas est. »

Exemplum est Busiris tyrannus, qui, ut ait idem S. Augustinus, lib. XVIII De Civitate Dei, cap. XII, suis diis suos hospites immolabat; cumque et Herculem vellet immolare, ab eodem occisus et immolatus est. Item Phalaris, cujus meminit idem S. Augustinus, epist. 52 ad Macedonium; Phalaris enim, Agrigentinorum in Sicilia tyrannus, tauro æneo, quo alios cremare solebat, a suis inclusus et crematus est. Porro tauri et tormenti hujus inventor fuit Perillus, ut Phalaridem crudelissimum oblectaret reorum tauro inclusorum vocibus, dum pro hominum voce tauri mugitum ederent; sed ille ipse a tyranno, tormentum et mugitum hunc in ipso auctore experiri volente, eidem tauro inclusus et exustus, mugitu suo Phalaridem oblectavit, de quo Ovidius, De Arte amandi: Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit: infelix imbuit auctor opus.

Subinde enim dolosis doli feliciter succedunt, et impii prosperantur in hac vita, piisque dominantur et insultant; sed prosperitatem hanc et dolos eo acrius luent in purgatorio vel gehenna, quo in hac vita fuerint in dolis suis feliciores, verius infeliciores. Adde quod, etsi dolus maneat subinde in hac vita ad tempus impunitus, tandem tamen meritas det pœnas, præsertim in morte, uti patet in Jeroboam, Sellum, Phacee, Zambri, Osee cæterisque regibus Israel, qui vi vel fraude regnum invaserunt, ac vicissim sibi invicem fuere carnifices, uti patet ex lib. IV Regum, præsertim cap. XV et seq.

Denique nota: Fovea cum labore foditur, sed sine labore fodiens in illam labitur; et jaciens lapidem in altum, cum violentia jacit; at lapis, jactus suo pondere, in caput jacientis relabitur: sic pariter injuriæ et fraudes cum difficultate inferuntur, sed sine difficultate in caput inferentis recidunt et revolvuntur.

Ratio theologica est, quod Deus dolosos perniciem aliis machinantes oderit et abominetur quasi suæ veritatis, sinceritatis, fidei, justitiæ et bonitatis hostes. Quare contra eos indignans exsurgit, illaqueat et perdit, uti crebro in Psalmis canit David. Rursum, quod Deus reum in reatu suo, puta dolosum in dolo, capiat et plectat, ut in quo peccavit, in eodem et puniatur. Quare dolosis se quasi dolosum exhibet Deus, juxta illud: « Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris; » hoc est non candide et benigne, sed prave et perverse, id est severe et vafre ages: quia ipse ab eo qui esse deberet, candidus scilicet et fidelis, inversus et perversus est, Psal. XVII, 27.

Ratio ethica et politica est, quod dolosus mereatur dolo suo capi. Lex enim talionis est: « Dolum fecit, dolum patiatur. » Et: « Frangenti fidem fides frangatur eidem. » Quocirca solent homines cum dolosis dolo certare, eosque tanquam simplicitatis et conversationis humanæ jura violantes ad exitium persequi, ut ex proverbiis et exemplis mox citandis patebit. Huc facit apologus cancri et serpentis apud Æsopum: « Serpens, inquit, una cum cancro vivebat, inita cum eo societate. Itaque cancer simplex moribus, ut et ille mutaret astutiam, admonebat. Hic autem minime obediebat. Cum observasset igitur cancer ipsum dormientem, et pro viribus compressisset, occidit. At serpente post mortem extenso, ille ait: Sic oportebat antehac justum et simplicem esse, neque enim hanc pœnam dedisses. Fabula significat, qui cum dolo amicos adeunt, ipsos offendi posse. »

Divinius exemplum est in Eugenio tyranno, cujus contra Theodosium pium Imperatorem pugnantis sagittas et tela Deus per ventum repulit, et retorsit in ipsum jacientem ejusque milites, de quo Claudianus in Panegyr. Theodosii: O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris Æolus armatas hiemes, revolutaque tela Vertit in auctores, et turbine reppulit hastas? Simili modo sagitta si in petram chalybemve mittatur, repercussa in mittentem resilit, et vulnerat vulnerantem. Ita non raro detractio, calumnia, falsa accusatio in detractorem, calumniatorem et accusatorem resilit, ipsumque infamat, et subinde interimit.

Tropologice S. Chrysostomus, De Incomprehensibili Dei natura, homil. 3, hæc adaptat blasphemiæ et blasphemis: « Qui blasphemant, inquit, et pro nihilo ducunt, ipsi lædunt salutem et pereunt. Verissimaque illius sententia est, qui blasphemis ait hominibus: Lapidem qui sursum jaciunt in excelsum, in ipsorum caput jaciunt. Sicut enim qui lapidem illo jaculatur, corpus cœleste non attingere, nedum lacerare potest, plagam autem suo capite excipit, cum lapis eodem modo jaculatus, redeat: ita qui beatam illam blasphemant substantiam, ut nunquam offendere eam potest, cum longe potior et excelsior sit, quam ut affici aliquo possit detrimento; sic ferrum adversus animam suam jacit et parat, cum se ingratum Domino bene merenti exhibet. » S. Hieronymus vero, in Sophoniam, sub finem, hanc paræmiam adaptat iis qui rident et subsannant viros religiosos, et mundi contemptores; hi enim ridebuntur a Deo, imo ridebunt seipsos in die judicii, Sapient. V, 4. S. Augustinus vero, epist. 68 ad Januarium, eamdem adaptat Circumcellionibus hæreticis, qui, volentes imperatorem concitare contra Catholicos, eumdem contra se concitarunt.


31. MOCKERY AND REPROACH OF THE PROUD, AND VENGEANCE LIKE A LION WILL LIE IN WAIT FOR HIM.

Ita Romana. Jam primo Jansenius sic explicat: Quoniam inquit, constanter libri habent singulariter pronomen illi, quomodo et habet græcum exemplar germanicum; ideo hæc sententia referenda est ad eum de quo agit superior sententia, ut tres illi nominativi, illusio, et improperium, et vindicta referantur ad verbum insidiabitur, et sit sensus: Illusio et improperium superborum, hoc est quod a superbis irrogatur humilibus, et vindicta, quam aliis inferre conatur talis; ea ipsa, inquam, mala insidiabuntur illi, sicut leo, hoc est inex-spectato, subito, atque potenter eum invadent opportunitate oblata, nec illa effugere aut superare poterit; quomodo leonis insidiantis vim feræ, quas captat, vincere non possunt.

Secundo et genuine, q. d. Illusio et improperium est conditio et vitium proprium superborum; superbi enim, quia alios despiciunt et deprimunt, ut se exaltent; hinc eos illudunt, risui exponunt, eisque detrectant, et multa improperant: quocirca dabitur eis talio et vindicta, sicut leo insidiabitur illi; id est cuique illorum, ut eum ex insidiis repente et violenter occupet et perdat. Solent enim Hebræi uti enallage numeri, et a plurali transire ad singularem per syllepsin, ut significent quod pluribus comminantur vel promittunt, id se singulis comminari vel promittere: unde Græca Complutensia et cætera pleraque pro illi habent illis in plurali. Ex quibus sic vertas: Illusio et contumelia superborum est, et ultio tanquam leo insidiatur eis. Ita Palacius: Solent, inquit, superbi illusione et improperio alios afficere; sed ei illusioni et improperio parata vindicta est, ut leo in insidiis paratur venationi, et ut leo prodit unde fera, quam venatur, nesciebat: ita et vindicta a Deo prodibit, unde illusor ignorabat. Exemplo sit illusio et improperium Judæorum contra Christum, quibus ex insidiis prodiit Titus et Vespasianus, omnes ut leo comminuens. Ubi notanda est mira Dei in Judæos vindictæ portio et proportio: nam iisdem prorsus illusionibus et probris, quibus ipsi illuserunt Christum, paulo post affectus est eorum rex Agrippa ab Alexandrinis, uti fuse narrat Philo in Flacco, et ex eo Baronius, anno Christi 40, cap. II et III.

Nota, to sicut leo. Alludere enim videtur ad apologum Æsopi de leone, asino et vulpe, illo ævo vulgatum: Æsopus enim ducentis et amplius annis Siracidem antecessit; floruit enim sub Cyro et Cræso, cum Siracides floruerit sub Ptolemæo Lagi et Philadelpho, qui Alexandro Magno successerunt. Apologus sic sese habet: « Asinus et vulpes, inita inter se societate, exiverunt ad venationem. Leo vero cum occurrisset ipsis, vulpes imminens periculum videns, profecta ad leonem, tradituram ei asinum pollicita est, si sibi impunitatem promiserit. Qui, cum dimissurum eam dixisset, illa adducto asino in casses quosdam ut incideret, fecit. Sed leo videns illum fugere minime posse, primam vulpem comprehendit, deinde sic ad asinum versus est. » Affabulatio: « Fabula significat eos qui sociis insidiantur, sæpe et seipsos nescios perdere. » Similis est apologus leonis, lupi et vulpis, quem mox recitabo.

Vis exempla? accipe. Simili modo Babylonii principes superbi insidiantes et illudentes Danieli; eique Dei unius cultum improperantes, ac subdole cogentes Darium ut eum in laccum leonum injiceret; eo illæso, ipsimet in eumdem jussu Darii injecti, illico a leonibus devorati sunt, Daniel. cap. VI, 24. Sic fratres Joseph affligentes, vicissim ab eo, licet incognito, afflicti sunt; unde memores injuriæ illi ante 22 annos irrogatæ, illico dixerunt: « Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. » Sic et senes impudici insidiantes pudicitiæ et vitæ Susannæ, populi lapidationem, quam ipsi adornarant, ipsimet, Dei

vindicta eos perurgente, subierunt, Daniel. XIII. Recentius et mirabilius est exemplum in Vita S. Elisabethæ, reginæ Portugalliæ, quam hoc anno 1625 jubilæo Urbanus VIII in Sanctorum catalogum retulit. Cum enim illa ab aulico quodam invidente alteri gratiam reginæ, apud maritum Dionysium regem accusata esset adulterii; rex excandescens illico jussit alterum de adulterio cum regina commisso accusatum occidi. Dedit enim in mandatis furnariis succendentibus fornacem, ut in eam conficerent illum, quem ipse postridie primum summo mane ad eos esset missurus. Misit ergo alterum de adulterio suspectum. Ille missus in itinere audit pulsari ad Sacrum: more ergo suo illud audit, et aliquot sequentia. Interim rex, putans eum jam in fornacem injectum et crematum, submisit accusatorem ad furnarios, interrogatum an mandata explessent. Illi igitur eum quasi primum a rege ad se missum in fornacem conjiciunt et concremant, uti jusserat rex. Ita illusor illusus est.

Tertio, sic quoque exponere licet, q. d. Illusio et improperium sunt hominum superborum, hoc est eis jure debentur, eosque comitantur, ut, sicut ipsi alios arroganter præ se despiciunt, eosque illudunt et probris afficient; sic quoque alii vicissim ipsos despiciant, illudant et probris afficiant. Hæc enim est justa Dei vindicta, quæ eis insidiatur, uti leo insidiatur prædæ suæ, puta onagris aliisque feris. Huic sensui favet Tigurina: Illusio, inquit, probrumque comitantur superbos, et ultio eis more leonis insidiabitur.

Mystice Lyranus: « Illusio, inquit, et improperium superborum, » id est quæ a superbis humilibus et pauperibus inferuntur in verbis, « et vindicta » in factis, « sicut leo insidiabitur illi, » ad pœnam gehennæ, ut occulte quasi ex insidiis illum in eam pertrahat.

Huc facit apologus lupi et vulpis: Leo, inquiunt, æger decumbebat; officii causa inviserunt eum cætera animalia, excepta vulpe. Lupus ergo apud leonem accusavit. Cui vulpes: Ego, inquit, o leo, pro te circumcirca cursitavi sola, ut malo tuo a medicis remedium quærerem, illudque reperi. Cumque leo protinus edixisset ut remedium aperiret: Si vivum, inquit, lupum excories, et illius pellem induas. Leo credulus continuo lupum invasit et interemit. Quo exstincto, risit astuta vulpes calumniatoris calumniam in ipsius recidisse caput. Unde carmen Plutarchi: Damna parens stilo proprio parat hepati damna.


32. THOSE WHO DELIGHT IN THE FALL OF THE JUST WILL PERISH BY THE SNARE: AND SORROW WILL CONSUME THEM BEFORE THEY DIE.

Per laqueum synecdochice intellige subitum et inspinatum casum et ruinam in quam ruunt impii, qui eam justis fabricarunt. Græce, laquei rapientur, qui delectantur casu piorum, et dolor conficiet eos ante mortem; Tigurina, ante mortem dolore conficientur, q. d. Longo dolore contabescent ante mortem, ita ut vita sit eis dura et longa mors, cui deinde succedet mors præsens et æterna in gehenna. Syrus, laquei et retia ipsa scientibus ea, et ipsa comitabuntur eos usque ad diem mortis eorum.

Exemplum est in Antiocho, qui, cum vexasset populum fidelem, puta Judæos, a Deo percussus diro dolore viscerum ac fœtore gravi, ita ut de corpore ejus vermes scaturirent, nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, suis reque ac sibi invisus, longo cruciatu enecatus, infelicem animam exhalavit, II Machab. IX; et in Herode, qui infantes occidit ut Christum perderet, qui, quinto post patratum infanticidium anno, febri, tussi, dysenteria, podagra, phthiriasi sive morbo pediculari, putredine verendorum, asthmate et fœtore diu cruciatus, adeo ut seipsum occidere conatus fuerit, scelestam animam efflavit, uti narrat Josephus, XVII Antiq. cap. X, et lib. I Belli, cap. XXI; et in Adriano Imperatore, qui Trajano succedens, Christi et Christianorum nomen abolere satageans, in Calvariæ monte, ubi Christus crucifixus est, Jovis simulacrum consecravit; et Bethlehem, ubi natus, Adonidis Veneris amasii fano profanavit; tandem a Deo percussus, fluxu sanguinis, phthisi et hydrope, vivendi tædio affectus, conatus seipsum occidere, subtracto pugione, sævior factus petiit venenum a medico; qui se ipse, ne daret, occidit. Tandem cibo et potu abstinens, inedia se confecit, anno Christi 140, imperii sui XXI, ut narrant Dio et Spartianus in Adriano.

Huc facit apologus pantheræ, quem recitat Phædrus, libertus Augusti Cæsaris, lib. III Fabularum, cap. XLI. Pantheræ enim in fossam lapsæ insultabant pastores, hi lapidando, illi sordes injiciendo, isti sagittando: at alii cautiores compatiendo escam illi subministrabant. Redeuntibus domum cunctis quasi fera jam perdita et sepulta, panthera e fossa exsiliit, secumque socias adducens invasit eos qui sibi insultarant. Ego, inquit, novi et notavi eos qui me læserunt, parcam illos qui me juverunt, et aluerunt: illos ergo laceravit, his, quasi gratias agens, applausit. Ita justi in hac vita, velut fossa, humiliantur, imo humiliant se: affligunt et calcant eos impii: pii vero eis compatiuntur. Quare, dum in die judicii justi ex hac fossa educentur et exaltabuntur ad thronos, ut judicent cum Christo orbem terrarum, condemnabunt impios, qui in suo casu exsultarunt; glorificabunt vero pios qui sibi compassi sunt, juxta illud: « Lætabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris, » Psalm. LVII, 11.


33. ANGER AND FURY, BOTH ARE EXECRABLE, AND THE SINFUL MAN WILL BE SUBJECT TO THEM.

Transit a perfidia, illusione et superbia, ad vicinam iram et furorem; itaque sternit viam ad ea quæ dicit capite sequenti de injuria et vindicta condonanda, q. d. Sicut exsecrabilem esse dixi perfidiam et superbiam; sic pariter exsecrabilis est

fidiam et superbiam; sic pariter exsecrabilis est ira et furor. « Ira » differt a furore sicut genus a specie, et sicut imperfectum a perfecto. « Ira » enim est communis excandescentia et cupido vindictæ; « furor » vero est vehemens ardensque ira, qua homo, velut furia agitatus, rapitur in gravissimas strages. Nam, ut ait S. Basilius, apud Antonium, in Melissa, part. II, cap. LII: « Ira excitat rixam, rixa parit convicia, convicia ictus, ictus vulnera, et sæpe vulnera mors consequitur. »

Porro, to et vir peccator continens erit illorum, tripliciter exponi potest: primo, q. d. Erit « continens; » græce ἐγκρατής, id est compos, particeps, obnoxius illorum, scilicet iræ et furoris, hoc est, peccator proclivis erit in iram et furorem, ut ob levem voluptatem sibi negatam fiat iracundus et furiosus. Peccatum enim est velut furia quæ aliam furiam, scilicet iram et furorem, quasi sororem allicit et advocat. Unde Tigurina vertit, et ira et furor exsecrabilia sunt, et vir scelerosus his est obnoxius; alii, iracundia et ira, ipsa sunt exsecrabilia, et vir peccator continens sit ea. Vere Seneca, in Proverbiis: « Fulmen est ubi cum potestate habitat iracundia. Iracundiam qui vicit, hostem vicit maximum. Iratus etiam facinus consilium putat. » Excipe vitia; vitiis enim irascendum est. « Non irasci in quibus oportet, insipientis est, » ait Aristoteles IV Ethic. Vitiis ergo irasci, sancti et sapientis est.

Secundo, Rabanus, q. d. Vir peccator « continens, » id est tenax, erit iræ et furoris, ut scilicet ea mente et memoria diu firmiterque retineat, ad se suo tempore vindicandum, cum ex adverso justus, dum iræ motum sentit, eum reprimat per timorem et amorem Dei; aut, si quid iratus dixit, « illico ad cor redit et compungitur, » Psal. IV, vers. 5.

Tertio, Syrus hæc accipit de ira et furore Dei, q. d. Peccator aliis irascens, in eosque furens, pari ratione erit « continens, » id est reus et obnoxius iræ et furori divino, ut Deus iratus in eum quasi furens sæviat, et iram ira, furorem furore puniat. Sic enim vertit: Odium et ira inquinamenta sunt, et vir fraudulentus perdet viam suam, et retributionem a Domino inveniet; quia omnia peccata illius observando observata sunt illi, ut suo tempore pro meritis vindicentur et puniantur. Huic sensui favet quod subjungit Siracides: « Qui vindicare vult, a Domino inveniet vindictam. » Estque hic sensus plenior, et priores duos complectitur.