Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXVIII


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur sermonem captum in fine capitis præcedentis de ira et vindicta. Unde septem rationibus docet injuriam non esse ulciscendam, sed condonandam, ac plane oblivioni tradendam, usque ad vers. 15. Inde usque ad finem capitis multis ostendit quam lingua prava detractorum et susurronum sit pestifera: unde eam confert et in noxia præfert octo rebus nocentissimis, scilicet flagello, gladio, jugo ferreo, morti, inferno, flammæ, leoni et pardo.

Porro rationes, quibus injuriæ condonationem suadet et persuadet, sunt hæ: prima, vers. 1 usque ad vers. 5; quia si tuam injuriam vindices, Deus pariter suam injuriam sibi a te per peccata illatam vindicabit: sin eam remittas injurianti, Deus tuam quoque tibi remittet; secunda, vers. 5, quia indignum est ut caro, id est, homo carneus, vilis et fragilis, homini carneo iram servet ob carneas et leves offensas, atque interim a Deo gravissimarum offensarum veniam postulet, aut ut alius pro earum condonatione obsecret; tertia, vers. 6: Memento, ait, novissimorum, et desine inimicari; quarta, vers. 8: Memorare, ait, timorem Dei, et non irascaris proximo; timor enim Dei cohibet iram, utpote Deo ingratam et invisam; quinta, vers. 9, quia lex Dei naturalis, divina et humana vetat vindictam; sexta, vers. 10, quia injuria vindicta multa accumulat peccata, quæ omnia per patientiam et taciturnitatem evitantur; septima, vers. 11 usque ad 15, quia ira turbat iratum, totamque domum, imo totam viciniam, civitatem, et sæpe totam rempublicam; ira vero remissio et patientia pacem tam inter amicos quam inimicos conciliat et redintegrat.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 28:1-30

1. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. 2. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. 3. Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? 4. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? 5. Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius? 6. Memento novissimorum, et desine inimicari: 7. tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. 8. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. 9. Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. 10. Abstine te a lite, et minues peccata: 11. homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. 12. Secundum enim ligna silvæ, sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. 13. Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. 14. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. 15. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes. 16. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. 17. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. 18. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. 19. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. 20. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat. 21. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. 22. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. 23. Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: 24. jugum enim illius, jugum ferreum est: et vinculum illius, vinculum æreum est. 25. Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. 26. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum: et in flamma sua non comburet justos. 27. Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. 28. Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia et seras. 29. Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: 30. et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.


PARS PRIMA CAPITIS.


1. HE WHO WISHES TO TAKE VENGEANCE WILL FIND VENGEANCE FROM THE LORD, AND HE WILL STRICTLY KEEP HIS SINS.

Scilicet Dominus. Aliqui sic exponunt, q. d. Qui vindicari vult, non se ipse vindicet, sed Domino vindictam relinquat, qui dixit: « Mihi vindicta, et ego retribuam, » Hebr. X. Et: « Mea est ultio, et ego retribuam, » Deut. XXXII. Non quasi vindictam a Deo postulare liceat, sed quod ipse Deo ea committenda sit, omni cura deposita. Verum huic sensui repugnant Græca quæ habent: Qui vindicat, a Deo inveniet vindictam, qui, ut sequitur, peccata vindicantis servans servabit. Igitur « vindicari, » id est vindicare: sic enim Siracides subinde verba terminatione passiva usurpat pro deponentibus, quæ significatione activa sunt, ut patet ex dictis in proœmio. Unde Græca habent: Qui vindicat, a Domino inveniet vindictam. Pro servans servabit græce est διατηρῶν διατηρήσει, id est observans observabit, vel asservans asservabit, id est studiose et constanter ea tum oculis mentis suæ observabit et annotabit, tum asservabit in memoria ut puniat. Aliqui legunt: διασκρίζων διασκρίζει, id est confirmans confirmabit; Tigurina, cupidum ultionis ultio manet a Domino, qui peccata ejus sedulo conservabit; Syrus, retributionem a Domino inveniet (odium et ira), quia omnia peccata illius observando observata sunt illi. Ratio est, talio. Lex enim talionis habet: « Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, » Matth. VII, 2. Si ergo proximo in te peccanti non exhibes condonando clementiam, sed indignando paras vindictam; par est et justum, ut et Deus tibi peccanti offensas gravissimas in se admissas non condonet per clementiam, sed acerrime puniat per vindictam. Quare cum Deus immensa sua clementia pœnitenti peccata remittat; eorumque obliviscatur; vindicanti tamen, ideoque impœnitenti, peccata omnia servans servabit, id est diligentissime ea observabit, et constantissime in mente asservabit, ut acerrime castiget et vindicet. Hoc est quod Christus fuse docet in parabola talentorum, in qua servo nolenti dimittere conservo supplici centum denarios, revocavit debitum centum millium talentorum jam remissum et condonatum, omnia ab eo rigide exigens usque ad novissimum quadrantem, Matth. XVIII, 32. Idcirco jussit nos quotidie orare: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, » Matth. VI, 12, ut volentes petentes- ficiam et superbiam; sic pariter exsecrabilis est ira et furor. « Ira » differt a furore sicut genus a specie, et sicut imperfectum a perfecto. « Ira » enim est communis excandescentia et cupido vindictæ; « furor » vero est vehemens ardensque ira, qua homo, velut furia agitatus, rapitur in gravissimas strages. Nam, ut ait S. Basilius, apud Antonium, in Melissa, part. II, cap. LII: « Ira excitat rixam, rixa parit convicia, convicia ictus, ictus vulnera, et sæpe vulnera mors consequitur. »

Porro, to et vir peccator continens erit illorum, tripliciter exponi potest: primo, q. d. Erit « continens; » græce ἐγκρατής, id est compos, particeps, obnoxius illorum, scilicet iræ et furoris, hoc est, peccator proclivis erit in iram et furorem, ut ob levem voluptatem sibi negatam fiat iracundus et furiosus. Peccatum enim est velut furia quæ aliam furiam, scilicet iram et furorem, quasi sororem allicit et advocat. Unde Tigurina vertit, et ira et furor exsecrabilia sunt, et vir scelerosus his est obnoxius; alii, iracundia et ira, ipsa sunt exsecrabilia, et vir peccator continui sit ea. Vere Seneca, in Proverbiis: « Fulmen est ubi cum potestate habitat iracundia. Iracundiam qui vicit, hostem vicit maximum. Iratus etiam facinus consilium putat. »

Excipe vitia; vitiis enim irascendum est. « Non irasci in quibus oportet, insipientis est, » ait Aristoteles IV Ethic. Vitiis ergo irasci, sancti et sapientis est.

Secundo, Rabanus, q. d. Vir peccator « continens, » id est tenax, erit iræ et furoris, ut scilicet ea mente et memoria diu firmiterque retineat, ad se suo tempore vindicandum, cum ex adverso justus, dum iræ motum sentit, eum reprimat per timorem et amorem Dei; aut, si quid iratus dixit, « illico ad cor redit et compungitur, » Psal. IV, vers. 5.

Tertio, Syrus hæc accipit de ira et furore Dei, q. d. Peccator aliis irascens, in eosque furens, pari ratione erit « continens, » id est reus et obnoxius iræ et furori divino, ut Deus iratus in eum quasi furens sæviat, et iram ira, furorem furore puniat. Sic enim vertit: Odium et ira inquinamenta sunt, et vir fraudulentus perdet viam suam, et retributionem a Domino inveniet; quia omnia peccata illius observando observata sunt illi, ut suo tempore pro meritis vindicentur et puniantur. Huic sensui favet quod subjungit Siracides: « Qui vindicare vult, a Domino inveniet vindictam. » Estque hic sensus plenior, et priores duos complectitur.

Prosequitur sermonem captum in fine capitis præcedentis de ira et vindicta. Unde septem rationibus docet injuriam non esse ulciscendam, sed condonandam, ac plane oblivioni tradendam, usque ad vers. 15. Inde usque ad finem capitis multis ostendit quam lingua prava detractorum et susurronum sit pestifera: unde eam confert et in nova præfert octo rebus nocentissimis, scilicet flagello, gladio, jugo ferreo, morti, inferno, flammæ, leoni et pardo.

Porro rationes, quibus injuriæ condonationem suadet et persuadet, sunt hæ: prima, vers. 1 usque ad vers. 5; quia si tuam injuriam vindices, Deus pariter suam injuriam sibi a te per peccata illatam vindicabit: sin eam remittas injurianti, Deus tuam quoque tibi remittet; secunda, vers. 5, quia indignum est ut caro, id est, homo carneus, vilis et fragilis, homini carneo iram servet ob carneas et leves offensas, atque interim a Deo gravissimarum offensarum veniam postulet, aut ut alius pro earum condonatione obsecret; tertia, vers. 6: Memento, ait, novissimorum, et desine inimicari; quarta, vers. 8: Memorare, ait, timorem Dei, et non irascaris proximo; timor enim Dei cohibet iram, utpote Deo ingratam et invisam; quinta, vers. 9, quia lex Dei naturalis, divina et humana vetat vindictam; sexta, vers. 10, quia injuria vindicta multa accumulat peccata, quæ omnia per patientiam et taciturnitatem evitantur; septima, vers. 11 usque ad 15, quia ira turbat iratum, totamque domum, imo totam viciniam, civitatem, et sæpe totam rempublicam; ira vero remissio et patientia pacem tam inter amicos quam inimicos conciliat et redintegrat.

1. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. 2. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. 3. Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? 4. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? 5. Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius? 6. Memento novissimorum, et desine inimicari: 7. tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. 8. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. 9. Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. 10. Abstine te a lite, et minues peccata: 11. homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. 12. Secundum enim ligna silvæ, sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. 13. Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. 14. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. 15. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes. 16. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. 17. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. 18. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. 19. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. 20. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat. 21. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa. 22. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. 23. Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: 24. jugum enim illius, jugum ferreum est: et vinculum illius, vinculum æreum est. 25. Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. 26. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum: et in flamma sua non comburet justos. 27. Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. 28. Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia et seras. 29. Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: 30. et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

1. QUI VINDICARI VULT, A DOMINO INVENIET VINDICTAM, ET PECCATA ILLIUS SERVANS SERVABIT. — Scilicet Dominus. Aliqui sic exponunt, q. d. Qui vindicari vult, non se ipse vindicet, sed Domino vindictam relinquat, qui dixit: « Mihi vindicta, et ego retribuam, » Hebr. X. Et: « Mea est ultio, et ego retribuam, » Deut. XXXII. Non quasi vindictam a Deo postulare liceat, sed quod ipse Deo ea committenda sit, omni cura deposita. Verum huic sensui repugnant Græca quæ habent: Qui vindicat, a Deo inveniet vindictam, qui, ut sequitur, peccata vindicantis servans servabit. Igitur « vindicari, » id est vindicare: sic enim Siracides subinde verba terminatione passiva usurpat pro deponentibus, quæ significatione activa sunt, ut patet ex dictis in proœmio. Unde Græca habent: Qui vindicat, a Domino inveniet vindictam. Pro servans servabit græce est διατηρῶν διατηρήσει, id est observans observabit, vel asservans asservabit, id est studiose et constanter ea tum oculis mentis suæ observabit et annotabit, tum asservabit in memoria ut puniat. Aliqui legunt: διασκρίζων διασκρίσει, id est confirmans confirmabit; Tigurina, cupidum ultionis ultio manet a Domino, qui peccata ejus sedulo conservabit.

Syrus, retributionem a Domino inveniet (odium et ira), quia omnia peccata illius observando observata sunt illi. Ratio est, talio. Lex enim talionis habet: « Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, » Matth. VII, 2. Si ergo proximo in te peccanti non exhibes condonando clementiam, sed indignando paras vindictam; par est et justum, ut et Deus tibi peccanti offensas gravissimas in se admissas non condonet per clementiam, sed acerrime puniat per vindictam. Quare cum Deus immensa sua clementia pœnitenti peccata remittat; eorumque obliviscatur; vindicanti tamen, ideoque impœnitenti, peccata omnia servans servabit, id est diligentissime ea observabit, et constantissime in mente asservabit, ut acerrime castiget et vindicet. Hoc est quod Christus fuse docet in parabola talentorum, in qua servo nolenti dimittere conservo supplici centum denarios, revocavit debitum centum millium talentorum jam remissum et condonatum, omnia ab eo rigide exigens usque ad novissimum quadrantem, Matth. XVIII, 32. Idcirco jussit nos quotidie orare: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, » Matth. VI, 12, ut volentes petentes-

que nobis condonari nostra, condonemus et ipsi aliena; hanc enim conditionem statuit, et a nobis exegit Deus. Et merito, quia hominis in hominem, qui non nisi vilitas est, offensa levis est; tum quia in parem, parvum et abjectum; tum quia parvi omnia sunt parva; quare quidquid ei per injuriam aufert, vel infert, parvum est. Hominis vero in Deum offensa infinita est; quia contra Deum infinitum: peccato enim offenditur infinita majestas, eaque divina, imo tota sancta Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Ergo si, quantus est offensus, tanta est ejus offensio, cum Deus sit immensus, ejus quoque offensio erit immensa; homo vero cum sit pusillus et quasi nihil, ejus quoque offensa erit pusilla et quasi nihil. Igitur quis non stupeat, ait Palacius, si videat Deum donantem nobis in Christo omnia delicta gravissima, et delentem quod contra nos erat chirographum condemnationis? quis audeat injurias suas pusillas servare vel vindicare, sciens se hac ratione Dei in se vindictam gravissimam, utpote gravissimorum peccatorum, provocare? quis non omnia ultro condonet, ut a Deo tantorum condonationem recipiat? si quis ita in ira sit pertinax, ut nolit homini offendenti in ejus gratiam condonare injuriam, condonet eam saltem in gratiam sui, imo in gratiam Dei et Christi, adeoque condonet Deo et Christo. Ipse enim sibi eam præstitam æstimat, qui dicit: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, » Matth. XXV.

Hæc omnia intellige de vindicta privata: nam publica quæ fit a magistratu ad puniendos sontes, qui pacem reipublicæ turbant, est sancta et præcepta a Deo, Rom. XIII et alibi; est enim actus justitiæ. Justitia enim alia est commutativa, alia distributiva, alia vindicativa.


2. FORGIVE YOUR NEIGHBOR WHO HAS HURT YOU (literally, "who has harmed you"; with similar syntax it is said: "It harmed him nothing," Luke 4:35), AND THEN WHEN YOU PRAY YOUR SINS WILL BE FORGIVEN.

Præclare S. Augustinus, serm. 4 De S. Stephano: « Judex dicit, inquit, occide; et tortor occidit, et tu quando dicis: Occide inimicum meum, te facis judicem, et Deum quæris esse tortorem. Respondet tibi Deus: Non ero prorsus, non ero peccatoris tortor, sed liberator; quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: nam si voluntatem tuam haberem, te prius occiderem, antequam invitatus venires: nonne me blasphemasti? nonne me in tuis malis operibus irritasti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? nonne me in præceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occidissem inimicum, quem modo facerem amicum? quid ergo male orando doces me, quod non feci in te? Uno ergo dicit tibi Deus: Doceam te, ut imiteris me: in cruce pendens dixi: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; docui hoc milites meos, docui martyres: prius esto et tu martyr meus, tiro meus adversus diabolum; aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. » Et serm. 5: « Per amorem hominis inimici efficeris amicus Dei, imo filius. » Idem in Psalm. XXX, sub finem: « Vindicari, inquit, vis, Christiane, nondum vindicatus est Christus. »

Idem, tract. 7 in epist. 1 S. Joan.: « Quisquis, inquit, violat charitatem (per cupidinem vindictæ), vita ipsius negat Christum in carne venisse, et iste est Antichristus. »

Celebre est exemplum S. Nicephori, qui injuriam condonans palmam martyrii obtinuit, a qua excidit Sapricius, qui eam jam in manibus habebat, eo quod injuriam condonare nollet. Exstat rei gestæ historia in Vita S. Nicephori, apud Surium, die 9 februarii. Quare præclare S. Gregorius Nazianzenus, in Tetrastichis:

Pænæ, ait, si nihil vindici debes Deo, Nec debitori lenis ipse sis tuo. Debere sin te non negas, ignoscito: Veniam rependit nam Deus clementiæ. Deum æmularis proximos juvans tuos. Et concedamus quippiam, ut quod majus est Recipiamus, nimirum concordiæ. Cedamus, Ut vincamus: ignoscamus, ut ignoscatur nobis: Remittamus, ut remitti nobis postulemus: Dimitte tu cui dimissum est. Misericordiæ Benignitatem, dum licet, tibi compara.

Hæc et plura citat Damascenus, lib. I Parallelorum, cap. I.


3. ONE MAN HARBORS (in Greek synterein, that is, preserves) ANGER AGAINST ANOTHER, AND SEEKS REMEDY FROM GOD?

Huc facit apologus Gabriæ, qui Platonem et Siracidem antecessit, de equo et apro. Equus, inquit, pugnabat cum ferocissimo apro. Impetum vero feræ equus cum penitus non sustineret, advocavit venatorem jugulandæ feræ peritum. At ille: Sine, inquit, in dorsum tuum inscendam, ut celeriter a te invectus in improbum hostem tuum, eum hasta conficiam. Suscepit equus virum, atque ex illo tempore sessorem et servitutem patitur. Affabulatio: Nonnulli ob inimicitias in servitutem sese dedunt, ac dum suas injurias ulcisci volunt, novas et majores sibi accersunt. Ita multi principes et populi christiani, dum acrius inimicitias mutuas persecuti sunt, ideoque Turcam in auxilium vocarunt, ejus jugum subiere, sub quo nunc misere gemunt, sero suam vesaniam incasantes. Sic qui injuriam suam ulciscitur, dæmonem tacite vocat in auxilium, ideoque ei se subdit et mancipat. Unde Sophronius, vel potius Joannes Moschus, in Prato spirit. cap. CLXI: Isaac Abbati, inquit, apparuit dæmon in figura adolescentis, dicens: « Ego sum qui præsum iræ et memoriæ injuriarum, ideoque tu meus es. » Roganti, « quare? » respondit dæmon: « Quia tres dies dominicos communicans egisti, et inimicus es vicini tui; nam propter lenticulam iratus es illi. »

Antonius in Melissa, part. II, cap. LIV, citat illud Martini anachoretæ: « Qui memor est injuriæ dæmonum, non meminit injuriæ hominum; pacem cum dæmonibus agit, qui fratri irascitur. » Crœsus filii sui interfectori, qui se ad supplicium offerebat, dedisse veniam dicitur: hinc pariter huic ipsi Crœso magnus ille Cyrus (qui eum bello vicit et cepit) post victoriam amicus factus esse fertur. » Quare prudenter Sapiens: « Injuria, inquit, oblivione ulciscenda; » oblivio enim delet et abolet injuriam: summa ergo ejus est ultio, utpote quæ eam perimat.


4. HE SHOWS NO MERCY TO A MAN LIKE HIMSELF, AND DOES HE PRAY FOR HIS OWN SINS?

2. RELINQUE PROXIMO TUO NOCENTI TE (tibi; simili syntaxi dicitur: « Nihil illum (pro illi) nocuit, » Luc. IV, 35), ET TUNC DEPRECANTI TIBI PECCATA SOLVENTUR. — « Relinque; » græce ἄφες, id est remitte injuriam proximo, qui tibi nocuit; Syrus, dimitte id quod in corde tuo est, et pro te ora, et omnia peccata tua amittentur tibi. Hoc est quod ait et promittit Christus: « Dimitte, et dimittemini. » Et: « Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum; dimittet et vobis Pater cœlestis delicta vestra, » Matth. VI, 14. Nota: To solventur significat peccata esse funes quosdam spiritales, qui animam ream colligant et constringunt, juxta illud: « Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur, » Proverb. V, 22. Funes hi sunt reatus culpæ, et reatus pœnæ, sive obligatio qua anima, quæ peccavit, obstringitur Deo ad satisfaciendum ei pro injuria per peccatum illata, indeque nascens obligatio ad pœnam tum præsentem, tum æternam in gehenna.

Denique to proximo dat stimulum ad condonandam ei injuriam. Proximus enim est amicus nodis vicinissimus et conjunctissimus: amicis autem ob amicitiam multa condonanda sunt. « Charitas enim operit multitudinem peccatorum, » I Petri IV. Si quis ergo te offendit, cogita quod proximus, id est tibi intimus est, et in Christo frater, particeps ejusdem fidei, gratiæ et gloriæ. Illi ergo leviculas offensas condona: omnes enim leviculæ sunt, si cum Dei filiatione ac fraternitate gratiæ et gloriæ comparentur. Mensuram igitur remissionis nobis statuit Deus nos ipsos. Sicut enim nos gerimus cum proximo, sic se Deus gerit nobiscum: si proximo remittamus debita sua, Deus remittet nobis nostra. Imo quisque sibi hanc mensuram statuit, dum quotidie orans dicit: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » Quare si nolit proximo dimittere, hisce verbis implicite significat et dicit: Domine, oro te ut mihi mea peccata non dimittas, sicut ego nolo proximo sua dimittere.

Accedit quod inimicus, convicium in nos jaciens, sæpe verum jacit: occultum enim vitium pandit; quo fit ut illud (quod prius philautia excæcati non videbamus) advertamus et emendemus. Quod sane reipsa beneficium est potius quam maleficium. Simile est quod scribit Plinius, lib. VII, cap. L, De Phalæreo, qui ab hoste apostema secante sanitati restitutus est: « Phalæreus, inquit, deploratus a medicis vomicæ morbo, cum mortem in acie quæreret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. » Sic multi vitii remedium accipiunt ab æmuli convicio. Exemplum est in S. Monica, quæ ab ancilla irata convicio meri- altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam præcidisti? » Vide Plutarchum, lib. De Utilit. ab inimicis capienda.

Porro, vindictæ cupido oritur ex animi pusillanimitate, quæ non potest unum verbum durius aut verber decoquere. Hinc animalia magnanima injurias dissimulant, ut leo prosternenti se ignoscit et parcit. Sic luna non movetur latratu canum, sic nimbos excedit Olympus. Vide Senecam, in Sapiente, lib. De Ira, et lib. De Clementia. Quare ut quis vincat iram et vindictam, magnanimus sit oportet. Talis fuit Julius Cæsar, qui audiens Catonem sibi mortem conscivisse, ne in Cæsaris manus veniret: « Invidit, inquit, gloriæ meæ, quam illi parcendo peperissem. » Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. IV, epist. 29 ad Florianum: « Magna gloria est, si, cui potuisti nocere, parcas. » Et M. Antonius Imperator, lib. VI De Vita sua: « Ulciscendi, inquit, optima ratio est, ne similis fias ei qui injuriam fecit. » Et lib. I sic orditur: « Ab avo meo vero didici placidis esse moribus, et iræ abstinens. »


5. HE HIMSELF, THOUGH HE IS FLESH, HARBORS ANGER, AND ASKS GOD FOR PARDON? WHO WILL OBTAIN FORGIVENESS FOR HIS SINS?

3. HOMO HOMINI RESERVAT (græce συντηρεῖ, id est conservat) IRAM, ET A DEO QUÆRIT MEDELAM? — Græce, ἴασιν, id est sanitatem, q. d. Homo homini sibi æquali injuriam reservat ad vindictam: qua fronte ergo, qua impudentia injuriæ a se Deo illatæ quærit medelam et veniam? Rursum to homini alium dat stimulum ad condonandum illi, q. d. Qui te offendit, homo est, non angelus. Quid vero ab homine, qui fragilis est et mendax, nisi lapsus, errata et mendacia speres? Mirandum est si homo bene agat; condonandum ejus fragilitati, si noceat. Tigurina, anne homo iram alat adversus hominem, et a Domino salutem postulet? Syrus, homo homini servat iram, a Domino cur quærit sanitatem animæ, puta sanctitatem? Hinc e contrario colligas viam ad magnam gratiam et sanctitatem esse injuriarum condonationem.

Hoc sciebat S. Alexander, Patriarcha Alexandriæ, qui, cum notarius suus furatus esset aurum, ac metu fugiens incidisset in latrones, injuriam novo beneficio pensans, eum redemit 85 nummis. Alias a diacono injuria affectus, prostratus humi veniam ab eo petiit, dicens: « Ignosce mihi, domine frater, » uti refert Joannes Moschus in Prato spirit. cap. XXXIV. S. Antonius, audiens monachum quemdam laudari quasi sanctum, rogavit num esset patiens injuriarum; cumque illi negarent, dixit ei: « Similis est domui, quæ exterius quidem ornata est, interius vero a latronibus despoliata. » Ita Rufinus, lib. III in Vitis Patrum, LXXXVIII. Igitur verus est monachus et perfectus, qui injurias tolerat, et injurianti bene precatur, estque instar idoli, puta statuæ lapideæ, quæ injuriis et verberibus lacessita non irascitur, imo non sentit. Simili enim modo vir perfectus nec laude, nec injuria movetur, ut habetur in Vitis Patrum, lib. II, num. 199.

4. IN HOMINEM SIMILEM SIBI NON HABET MISERICORDIAM, ET DE PECCATIS SUIS DEPRECATUR? — Indignitatem iræ et vindictæ exaggerat, aliosque ad condonandum adhibet stimulos. Primo, q. d. Cogita quod ille qui te offendit, tibi similis est, ac vicissim tu illi similis es, non tantum quoad naturam, sed etiam quoad fragilitatem et lapsus humanos; quare si ille peccator est, tu quoque peccator es: si ille te offendit, tu quoque eumdem vel alios sæpe offendisti et offendis. Ignosce ergo illi, sicut tibi cupis ignosci. Secundo, alium stimulum dat to non habet misericordiam, q. d. Qua audacia, qua præsumptione homo immisericors, et in similem sibi crudelis, poscet a Deo misericordiam, eamque non de uno, sed de multis eisque gravissimis peccatis? Quod si Filium Dei, ait Palacius, ea causa movit ad hominum peccata condonanda, quod homo erat eis similis, ac ideo sibi ipsi videbatur fecisse, quod hominibus faciebat, cur non et tu, o homo, homini tibi simili noxam condones? Nam dum odis congenerem et similem tibi, teipsum odisse videris. Quare ut Deum, ut Christum imiteris, oportet ut omnimode et ex intimo corde injuriam condones.

« Sunt enim aliqui, » ait S. Bernardus, serm. De septem panibus, « qui donantes injuriam, ut non ulciscantur, sæpius tamen improperent. Sunt et alii, qui sileant licet, manet tamen alta mente reposta, et rancorem tenent in animo. Quorum utique neutra plena indulgentia est. Longe his hominibus benignissima est divinitatis natura: libenter agit, ignoscit plenarie; ita ut propter fiduciam peccatorum (sed pœnitentium) ubi abundavit delictum soleat et gratia abundare. Testis est Paulus, Gentium doctor, qui plus omnibus cum divina gratia laboravit. Testis est Matthæus, de telonio electus in Apostolum, cui etiam novi Testamenti primum scriptorem esse donatum est. Testis est Petrus, cui, post trinam negationem, totius Ecclesiæ pastoralis cura commissa est. Testis denique etiam famosissima illa peccatrix, cui in ipso conversionis initio tanta multitudo dilectionis concessa est, tanta postmodum indulta gratia familiaritatis. Quis accusavit Mariam, et pro se eam oportuit respondere? si Pharisæus murmurat, si Martha conqueritur, si scandalizantur Apostoli, Maria tacet, Christus excusat, etiam et laudat tacentem, » etc.

Mirum hac in re exemplum dedit S. Leo III Pontifex, qui Adriano I successit anno Domini 799, ac Carolum Magnum Imperatorem Augustum in basilica S. Petri declaratum coronavit. Huic enim Leoni ab invidis oculi eruti sunt, et lingua radicitus præcisa: quin et eumdem in ecclesia raptatum, juxtaque confessionem semivivum relictum, in suo sanguine volutatum, in arctissimam compegere custodiam. Verum noctu S. Petrus per visum illi oculorum lumen et linguam restituit. Cumque Carolus Magnus, paulo post Romam adveniens, carnifices hos pœna capitis damnasset, S. Leo pro ipsis intercessit, vitamque iis qui suæ insidiabantur, impetravit. Ita Platina, Baronius et alii.

Præclare Sidonius Apollinaris, lib. IX, epist. 4 ad Gracum Papam, id est Episcopum: « Velis nolis, inquit, quisquis contempti Mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. Quantaslibet nobis anxietatum pateras vitæ præsentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad regnum. »


6 and 7. REMEMBER THE LAST THINGS, AND CEASE FROM ENMITY: FOR DECAY AND DEATH HANG OVER HIS COMMANDMENTS.

5. IPSE CUM CARO SIT, RESERVAT IRAM, ET PROPITIATIONEM PETIT A DEO? QUIS EXORABIT PRO PECCATIS ILLIUS? — q. d. Indignum et intolerabile est ut homo carneus, id est vilis, fragilis, mortalis, homini carneo, qui per carnis fragilitatem sæpe labitur, ideoque miseratione dignus est, non ira, reservet iram; et interim suorum criminum contra Deum admissorum ab eo petat propitiationem. Quis ergo audebit pro peccatis illius deprecari? Tigurina, quod si mortalis ipse fovet iram, et veniam petit a Deo, quis peccata ejus expiet? Syrus, qui homo est, non vult parcere ei, quis dimittet peccata sua? Syrus enim et Græca jam non habent to et propitiationem petit a Deo?

Præclare Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 211, ait: « Inimicitiam in aqua scribere oportet, ut quamprimum oblitteretur; amicitiam autem in æs incidere, ut perpetuo firma et immota conservetur. » Et Beda in Proverbiis: « Tantum quisque proximum portat, quantum amat. » Abbas Pimenius, apud Rufinum, lib. III in Vitis SS. Patrum, num. 201, rogatus quomodo quis possit animam pro fratribus ponere, uti jussit Christus, Joan. XV, respondit: « Si quis audit verbum malum a proximo suo, et cum possit similia respondere, pugnat tamen in corde suo portare laborem, et vim facit ne respondeat malum, ut contristet illum. Talis animam suam ponit pro amico suo. » Abbas Agathon dixit: « Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea; quæ si injuriatur, non irascitur: si glorificatur, non extollitur. » Ita Vitæ SS. Patrum, lib. VII, cap. XLII, num. 2.

Vide hic ut fides transcendat naturam corruptam, et lumen fidei corrigat lumen rationis. Gentiles enim philosophi, lumine naturæ ducti, censuerunt amicis et beneficis esse benefaciendum, inimicis vero et maleficis malefaciendum. Rursum, tolerare injuriam esse pusillanimis, vindicare vero magnanimi: quod et hodie inter Catholicos multi perperam censent, ideoque duella capessunt, injuriam sibi illatam ulciscuntur, ignominiam non solum talione, sed et gladio vindicant. Quæ sane omnia gentilitia sunt, ac corruptæ et superbæ naturæ dictamina; quæ proinde confutat et corrigit hic Siracides, ac Christus, Matth. V, 44, et Paulus, Rom. XII, 20.

Audi inter cæteros Senecam in Proverbiis, cujus hæ gentiles, nec christianæ, sed antichristianæ de vindicta sunt sententiæ: « Contumeliam nec facere fortis potest, nec ingenuus pati. Inimicum ulcisci, vitam accipere est alteram. Vires tuas amici beneficiis, inimici injuriis sentiant. » Sapientius et christia-

nius idem: « Magni animi est proprium esse tranquillum, injurias atque offensiones semper despicere. Quam magnarum virium est negligere lædentem! qui enim vindicat, sentit. Quam inimicum est nocuisse, vel quia oderis, lædere! Optimum est semper ignoscere, tanquam si ipse pecces quotidie. Si quis irascitur, pœnas ab alio expetit, a se exigit: severissime enim nos adversum peccantes gerimus, et ipsi eadem committimus. Sicut formosa pictura est, cujus nulla pars errat: sic formosus homo, in quo nulla peccati macula est. Proinde hoc domi, hoc foris, hoc omni vitæ genere teneamus, ut nobis inexorabiles simus, exorabiles illis qui non nisi sibi dare veniam nesciunt. » Pientius et divinius S. Basilius, epist. ad Canonicam: « Debet, ait, quisque adniti ut, si aliquem sibi infensum habeat, ejus animum mitiget quantum possit. »

Et S. Chrysostomus, lib. I De Compunctione, docet non sufficere nihil mali facere inimicis et iis qui nos læserunt, si intra nos retineamus insanabile vulnus offensæ. Nam « Christus, inquit, non solum vult nos ignoscere delinquentibus, sed ut etiam amemus eos, et oremus pro ipsis. Nam si duntaxat non lædas eum qui te læsit; avertas te tamen ab eo, nec libenter eum videas, manet sine dubio vulnus in pectore, et dolor augescit in corde. Quod si ita est, nondum utique quod Christus mandavit, impletur. Numquid tu ita vis tibi propitium fieri Deum, ut non quidem te lædat, avertat se tamen abs te, et peccatorum tuorum memoriam gerat, et te videre nolit? Igitur qualem vis erga te esse Deum, cum delictorum veniam poscis, talem te exhibere debes his qui deliquerunt in te, sicut et quidam sapientum scribit dicens: Homo homini tenet iram, et a Deo quærit sanitatem. Et si erga hominem similem sibi non habet misericordiam, quomodo pro peccatis suis exorat Deum, cum ipse caro sit, et teneat iracundiam? Quis propitiabitur peccatis ejus? » Vide eumdem S. Chrysostomum, hom. 27 in Epist. ad Romanos.

6 et 7. MEMENTO NOVISSIMORUM, ET DESINE INIMICARI: TABITUDO ENIM ET MORS IMMINENT IN MANDATIS EJUS. — Perperam pro tabitudo aliqui legunt « beatitudo; » græce enim est καταφθορά, id est corruptio, tabes, interitus. Dat tertium stimulum, eoque pungit offensum, ut deponat iram et inimicitiam, q. d. Cum irasceris, memento novissimorum, puta mortis, judicii et gehennæ: ex horum enim memoria et consideratione facile depones iram et inimicitiam, quia « tabitudo, » id est corruptio, mors et interitus imminent, id est insunt et proponuntur in mandatis ejus, scilicet Dei, universalis legislatoris: hæc enim Dei mandata prævaricantibus, quales sunt iracundi, qui odia fovent, mortem præsentem et æternam comminantur. Ut ergo hanc Dei ultionem effugias, iram depone, et ultionem privatam condona.

Unde S. Ambrosius, lib. IV, epist. 29 ad Florianum: « Peccanti in te, inquit, non retribuas secundum culpam, sciens quod in te venturum est judicium. Nam non habebis indulgentiam, nisi alteri donaveris. Odium enim hominem separat a regno, a cœlo subtrahit, a paradiso dejicit. » Græca Complutensia habent, memento novissimorum, et desine inimicari, et ne mineris proximo perniciem et mortem, et acquiesce præceptis; Græca vero Romana sic, memento novissimorum, et desine inimicari; tabitudinis et mortis (repete to memento), et permane in mandatis; Tigurina, memento extremorum, et depone inimicitias; exsilium aut mortem alteri ne molire per iram, sed persiste in mandatis; Syrus, memento mortis, et transire fac inimicitiam, et infernum, et perditionem, et contine te a peccatis. Nomine ergo « novissimorum » intelliguntur maxime judicium et gehenna, quæ Deus in novissimo mundi die omnibus impiis, quales sunt vindictæ cupidi, intentabit: possunt tamen quælibet accipi, etiam mors et cælestis gloria.

Nimirum qui cogitat se per vindictam amissurum æternam felicitatem, per condonationem eam adepturum, facile eamdem condonabit, et, ut vulgo dicitur, obolo emet talentum. Plane deponet furorem, qui furorem Dei in morte, judicio et inferno novit explicandum, et in non remittentem effundendum. Plane mors attentius considerata mortem affert affectionibus nostris, quantumvis vivæ et vigentes fuerint. Qui intelligit sibi præscindi vitam, non velut leo irascitur, sed sicut pullus hirundinis clamat, meditatur ut columba, uti fecit Ezechias rex moribundus, Isaiæ XXXVIII.

Porro id quod sequitur: « Tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus, » hoc est, inquit Palacius, putredo corporis et mors animæ impendent et imminent violationi mandatorum Dei. Ille jubet ita: « Mihi vindicta, » cave ne hoc mandatum violes. Ita enim cogita, divina mandata esse velut nubes jamjam in pluviam impendentes, ut pluant super bonos innumera bona, super malos vero corruptionem corporis et mortem animæ. Siquidem in inferno corpus damnati putre erit, scilicet pascentur illud vermes, et anima mortem secundam (quæ vera mors est) patietur.

Hoc sciebant sancti ascetæ, quorum hoc erat axioma, mundo paradoxum: « Porta cœli est injuriarum perpessio. » Qua de causa injurias mercede emebant, ut patet lib. VI Vit. SS. Patr.; lib. IV, num. 12. Alter petens a seniore: « Da mihi, pater, viam per quam salver; » ab eo audivit: « Si potueris injuriari, et affici conviciis, et portare, ac tacere. » Ibidem, lib. III, num. 85: « Angelorum est nulli irasci, sed esse in pace perpetua; dæmonum autem, irrevocabiles per omnem vitam exercere inimicitias: » hominum vero sapientum, breviter quidem fortasse irasci, cito autem reconciliari, ait quidam sanctorum.

S. Bernardus de Quinta-Valle, primus S. Francisci socius, moriens hoc solo gloriabatur, quod inimicos post offensam magis dilexisset quam ante.

Hæc enim fuit ultima morientis vox et oratio: « Fratres charissimi, considerate quod statum, quem ego habui, et vos habetis, et quem ego nunc habeo, vos habituri estis. Invenio autem in anima mea, quod pro mille mundis isti æqualibus nolem non servisse Domino Jesu Christo. Et mox in terram provolutus: « De omnibus, inquit, offensis, quas feci Salvatori meo Domino Jesu Christo et vobis, me accuso, et dico gravissimam culpam meam, quoniam non fui verus frater Minor, nisi in tentationibus, in quibus semper me tenuit Dominus. Et in uno alio solo exstitisse fratrem Minorem me reperio, videlicet quod plus dilexi fratrem post offensam, quam ante. Rogo autem ut pro me devote oretis, sed magis hoc oro ut vos invicem diligatis, quemadmodum exemplum dedi vobis. » Ita habent Annales Minorum P. Lucæ Waddingi, anno Christi 1241, num. 9.


8. REMEMBER THE FEAR OF GOD, AND BE NOT ANGRY WITH YOUR NEIGHBOR.

Quocirca S. Joannes Gualbertus, fundator Ordinis Vallis-Umbrosæ, cum armatus in propinqui sui interfectorem incidisset, isque humi prostratus veniam Christi crucifixi amore flagitaret, eidem cædem condonavit. Ingressus deinde Florentiam in ecclesiam S. Miniati, coram crucifixo orans, vidit Christi e cruce pendentis caput ad se inclinari, tanquam ipsi gratias agentis, quod pro ejus amore hosti capitali pepercisset. Hodieque, hoc est post quingentos annos, pia illi Christi crucifixi caput adhuc e cruce exerentis effigies visitur et colitur.

B. Juniperus, socius S. Francisci, magnus sui contemptor, tamque avidus vituperii quam cæteri sunt honoris et laudis, cum a quopiam afficeretur opprobriis, fimbrias pauperis lacernæ expandens: « Amice, inquit, projicias huc liberaliter, imple gremium istud lapidibus istis pretiosis (probra enim vocabat pretia et lapides pretiosos), imple, ne timeas. » Unde S. Franciscus de eo dicebat: « Utinam de hujusmodi Juniperis integram silvam haberemus! » Ita Annales jam citati anno Christi 1210, num. 35.

Elisabeth, Hungariæ regis filia, quadam vice orans Deum, ut singulos, qui eam injuria affecissent, singulari quopiam beneficio afficeret, ut injuriæ beneficium responderet, Dei responsum audivit, nunquam orationibus suis Deo sic placuisse ac tunc, pro eaque oratione universorum peccatorum remissionem ei concedi. Id inter alios refert Avila, epist. 6.

Moraliter, disce hic efficacem stimulum ad cohibendam iram, et quamlibet concupiscentiam, esse vivam memoriam Dei, qui omne vitium vetuit sub interminatione mortis et gehennæ, ac omni virtuti statuit bravium coronæ cœlestis. Ipse enim quasi agonotheta nos in palæstra hac luctantes intuetur, ut vincentes coronet, victos plectat.


9. REMEMBER THE COVENANT OF THE MOST HIGH, AND OVERLOOK THE IGNORANCE OF YOUR NEIGHBOR.

Mystice noster Alvarez de Paz, lib. I De Exstinct. vitior. parte II, cap. XIII: « Tabitudo et mors, inquit, imminent in mandatis ejus. » Quoniam mandata neglecta hanc accedire mortem et tabem afferunt, ut homo ad universa bona se non sentium tardum, sed quasi impotentem inveniat. Hæc iero secunda est velut somnus, non jam sensus corporis, sed animæ vires illigans, ne valeant actiones virtutum præstare. Unde Paulus, Rom. cap. III, 11, ait: « Hora est jam nos de somno surgere, » id est, ut interpretatur S. Gregorius, lib. V Moral. cap. XXII, « de statu teporis. » Et Salomon, Proverb. cap. XIX, 15: « Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. » Ac S. David, Psalm. CXIX, 28: « Dormitavit anima mea præ tædio, confirma me in verbis tuis. » « Proprie satis, » ait Cassianus, lib. X, cap. IV, « non corpus dixit, sed animam dormitasse. Vere enim ab omni contemplatione virtutum et intuitu spiritualium sensuum dormitat anima, quæ perturbationis hujus telo fuerit sauciata. »

Hic ergo quartus est stimulus, isque nobilissimus et efficacissimus, ad frenandam iram, et condonandam injuriam, nimirum si cogites Deo gratum et carum esse ut condones: Deum id velle, et a te poscere ut sui amore eam remittas. Hic stimulus jam longe efficacior est, quando Christi habemus exemplum, documentum et præceptum, æque ac gratiam ad condonandum: Christus enim in cruce suis crucifixoribus condonavit, pro eisque Patrem oravit, dicens: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. » Hoc exemplum omnes Christianos imitari voluit.

8. MEMORARE TIMOREM DEI, ET NON IRASCARIS PROXIMO. — Græca pro timorem jam habent ἐντολάς, id est mandata, quia mandata Dei incutiunt nobis reverentiam et timorem, dum sui prævaricatoribus mortem pœnasque graves intentant. Unde Tigurina vertit: Perpende mandata, nec irascaris alteri, quanquam Noster pro ἐντολάς videa- tur legisse φόβον, id est timorem. Hic ergo Dei timor refrenat iram: nam qui timet Deum, expellit peccatum, ac ideo etiam iram. Qui timet Deum, continens est justitiæ, ac ideo etiam mansuetudinis. Demum qui timet Deum, cavet iram contra proximum, ne forte hac ira Deum provocet ad iram, et talem inveniat Deum, qualis invenitur a proximo: Deo enim fit, quod minimo fit: ita Palacius; per timorem enim hic, quemlibet, etiam servilem, sed maxime filialem intellige. Filialis autem includit amorem Dei, imo ipse est amor Dei. Atque hic quartus est stimulus.

Quocirca Basilius, imperator Constantinopolitanus, Exhort. ad Leonem filium, tom. V Biblioth. SS. Patrum, ita eamdem filio commendat, cap. XLII: « Conscientiam tuam si pro lege habueris, et quæ pati ipse nolis, nunquam alios pati permiseris; nullius unquam peccati reprehensionem sustinebis, et, si Deum in omni actione inspectorem et cognitorem sicut est, esse tibi persuaseris, nunquam neque palam, neque clam peccabis. Nam etsi alios latere videberis quæ secrete facies, at conscientiam certe tuam, et Deum ipsum, qui usque in abditos animi sinus ac recessus intuetur, revereberis: homines enim ea quæ corporis sunt vident; at ea quæ in fundo animi latent, solus Dei oculus, quem nihil latet, penetrat. Sicut enim cum sol lucet, sub dio nihil occultum esse potest, ita inspiciente Deo, nullæ actiones occultæ et secretæ esse possunt. »

Adde quod Dei clementissimi, patientissimi, imperturbabilis et tranquillissimi consideratio, ingens est stimulus ut iram refrenemus; nihil enim nos Deo ita similes facit ac patientia. Unde B. Ælredus, in Speculo charitatis, cap. VII: « Quid, ait, divinæ tranquillitati tam proximum, quam illatis contumeliis non nocere, nullo supplicio, nullave persecutione terreri, unam mentis et in prosperis et in adversis habere constantiam, inimicum et amicum eodem oculo intueri? »

9. MEMORARE TESTAMENTUM ALTISSIMI, ET DESPICE IGNORANTIAM PROXIMI. — « Despice, » id est parvipende, dissimula, parce, remitte « ignorantiam, » id est peccatum et offensam, quam contra te admisit proximus. Omne enim peccatum mixtam habet ignorantiam, id est imprudentiam et inconsiderationem quampiam. Si enim peccans prudenter consideraret quantum malum sit quod facit, utique illud non faceret. Peccatum vocat « ignorantiam » per miosin, ut offensæ gravitatem per ignorantiam extenuet, ideoque venia dignam ostendat, ac despiciendam potius esse quam æstimandam et vindicandam.


10 and 11. REFRAIN FROM STRIFE, AND YOU WILL DIMINISH SINS: FOR AN ANGRY MAN KINDLES STRIFE, AND A SINFUL MAN WILL TROUBLE HIS FRIENDS, AND AMONG THOSE WHO HAVE PEACE HE WILL SOW ENMITY.

Per testamentum primo, accipe legem Dei naturalem et divinam; hæc enim sæpe in Scriptura vocatur hebraice ברית berit, græce διαθήκη, latine testamentum, id est fœdus et pactum; quia conditio pacti, quod nobiscum pepigit Deus, ut simus ejus populus, et ipse sit nobis Deus, est hæc: ut servemus ejus legem. Sensus ergo est, q. d. Memorare legis Dei, quæ vetat vindictam, et præcipit injuriæ condonationem inimicique dilectionem, illamque menti tuæ incorpora; ita fiet ut legis metu, reverentia et amore despicias et parvipendas omnem offensam, quam proximus ignoranter in te commisit. Lex enim Dei inter alia ita sancit: « Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum, » Levit. cap. XIX, 18. Unde Syrus vertit: Recordare præcepti, et ne odio habueris proximum tuum coram Deo, et da illi id quo indiget.

Severiorem contra iram et vindictam Christus sancit legem, Matth. V, 22: « Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo: raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit: fatue, reus erit gehennæ ignis. » Cujus sane timor et memoria, omnes ab ira et vindicta revocare deberet.

Secundo, per testamentum proprie accipe pactum quo Deus omnes homines, præsertim fideles, in unam Ecclesiam vocavit et cooptavit, ut omnes essent sui filii, invicemque fratres per gratiam, ac hæredes per gloriam. Hoc enim pacto sanxit Deus amorem fraternum, ut omnes invicem diligant quasi fratres: quare vetuit eis irasci, eos lædere et vindicare: ex adverso præcepit ut, si quis a quopiam sit offensus, ei quasi fratri fragili et ignoranti condonet.

Rursum pactum hoc accipi potest, quo Deus pepigit et promisit nobis petentibus peccata condonaturum, hac conditione et lege, si peccata in nos admissa proximis condonemus, uti dixi vers. 1, q. d. Memento pacti Dei, scilicet quod Deus tibi offensas remittet, si tu remiseris proximo; retinebit vero et acriter vindicabit, si tu eas retineas et conserves. Quare ut tuorum veniam mercaris, veniam da proximo ignoranti. Unde Palacius: Testamentum, inquit, seu fœdus iniit tunc Deus cum Judæis, nunc vero cum Christianis, quod ipse esset illis et his Deus, sors, hæreditas: hi vero essent Deo gens sancta, regale sacerdotium, populus acquisitionis. Ergo si inimicitias cum fratribus alis, intellige te eas cum regibus, sacerdotibus, genteque sancta nutrire. Demum, si cum fratre bellum gerere placet, cum Deo intelligas te bellum gerere.

Sapienter S. Basilius, Admon. ad filium spiritalem: « Qualem, ait, cupis erga te esse Dominum, talis esto ipse erga conservum tuum. Regaliter vero Agapetus diaconus, Admonit. ad Justinianum Imperat. num. 23, ita eum instruit: « Talem te præsta tuos erga famulos, qualem optas erga te Dominum esse. Prout enim audimus, audiemur; et ut respicimus, respiciemur a divino cunctaque obtuente aspectu. Priores igitur nos misericordiam conferamus, ut pari par recipiamus. » Causam subdit: « Sicut exquisita specula tales monstrant vultuum apparentias, qualia ipsa sunt archetypa, nitidas videlicet nitentium, tristes autem tristantium: eodem pacto justum Dei judicium nostris actionibus assimilatur. Qualia enim sunt quæ a nobis præstantur, talia ipse nobis per pari referens exhibet. »

10 et 11. ABSTINE TE A LITE, ET MINUES PECCATA: HOMO ENIM IRACUNDUS INCENDIT LITEM, ET VIR PECCATOR TURBABIT AMICOS, ET IN MEDIO PACEM HABENTIUM IMMITTET INIMICITIAM. — Per litem aliqui accipiunt forensem, qua actor litigat cum reo coram judice in tribunali. Hæ enim lites forenses multarum fraudium, odiorum, detractionum, aliorumque peccatorum sunt causa. Melius tamen per litem accipias litigium et jurgium cum proximo; græce enim est μάχη, id est lis, jurgium, contentio, rixa, pugna. Hæc enim multarum contumeliarum, minarum, maledicentiarum, verberum et cædium est causa: quæ omnia vitat, qui abstinet a lite. Litem jungit vindictæ quasi sororem sorori, quia utraque ex eadem matre, scilicet ira et odio, nascitur; aut quasi filiam matri: vindicta enim quasi mater parit lites et jurgia, ac multi, ut injurias suas ulciscantur, litigant et jurgantur cum eo qui illas intulit.

Probat quod dixit a contrario, dum subdit: « Homo enim iracundus incendit litem, » etc., q. d. Abstine a lite, et contine te in mansuetudine, ut minuas peccata. Nam si iræ frena laxes, incendes ingentem litium pyram, imo multas pyras et ignes, ac consequenter multa earum peccata. Lis enim una serit aliam, sicut fragum unum serit multa: gliscit enim lis a duobus ad multos utriusque partis cognatos, amicos, vicinos: adeoque subinde totam urbem et provinciam in factiones et rixas discindit et accendit, uti patuit in Italia, in factione Alborum et Nigrorum; item Guelphorum et Gibellinorum, quæ totam Italiam turbarunt, rixisque et cædibus impleverunt. Est vero diaboli munus pacem urbium et reipublicæ turbare, sicut Dei, turbatam sedare, ait Palacius. Unde Tigurina vertit, abstine rixis (alii, a jurgio), peccataque minues; nam iracundus homo pugnam accendet. Vir scelerosus committit amicos, pacemque habentibus calumniam injicit; Syrus, elongare a rixa et elongabuntur a te peccata. Homo enim iniquus, qui amat litem, inimicitiam facit inter fratres.

Igitur sicut cos virtutis est pati, juxta illud: « In silentio et in spe erit fortitudo vestra, » Isaiæ XXX, 15; ita ex adverso cos vitii est nolle pati, ideoque litigare et rixari. Idipsum probat Siracides per appositam similitudinem ignis silvam accendentis, dicens: « Secundum ligna silvæ, » etc.

Nam, ut præclare scribit Laurentius Justinianus, lib. De Disciplina et Convers. mon. cap. XIII: « Contentio est ignita diaboli sagitta ad perdendas animas. O quanta jurgia, quanta odia ex contentiosis oriuntur sermonibus! O quoties veritas occultatur, et falsum pro vero defenditur timore confusionis! Pessimum namque malum est contentioni vacare, per quam amicitiarum compago dissolvitur, et animorum dulce vinculum dissipatur. Qui contentiosus existit, antiqui hostis in se immissiones admittit, diaboli ministerium operatur, dirumpit pacem, rixas concitat, parit odium, furorem nutrit, denigrat honestatem, sapientiam perdit, rationem confundit, oculum mentis obnubilat, gratiæ lumen repellit, fraternam dilectionem frangit, et ipsam cœlestem in se occidit charitatem. »

Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, epist. 62 (alias 56) ad Eustachium, sophistam, seipsum temeritatis incusat, quod eum redarguens, ejus in se convicia conscivisset: « Quale illud est, inquit, quod ignoravi? quam stultum et ineptum! Virum sophistam castigare institui. O singularem audaciam, ac ne a vulgari quidem proverbio eruditus sum, ut, cum calvus essem, cum ariete adversa fronte ne congrederer, nec crabronem lacesserem et irritarem, hoc est, linguam ad maledicendum paratiorem. »

Solus sciebat David, qui proinde exemplar fuit clementiæ in condonandis injuriis tum Absalomo regnum invadenti, tum toti regno rebellanti, tum Semei sibi maledicenti: « Dimitte, inquit, eum ut maledicat juxta præceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam; et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna, » II Reg. XVI. Nimirum « expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam exquirebat misericordiam, » ait S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XLVIII. Et hac tam admirabili patientia meruit procul dubio, ut facile proditoris exercitum profligaret, et in suum regni solium cum triumpho reduceretur.


12. FOR AS THE WOOD OF THE FOREST IS, SO THE FIRE BURNS: AND AS A MAN'S STRENGTH IS, SO WILL HIS ANGER BE, AND ACCORDING TO HIS WEALTH HE WILL INTENSIFY HIS WRATH.

Colligit ergo id patientiæ documentum idem S. Ambrosius: « Docuit injuriarum et periculorum tempora, tentationum certamina, examina probationum esse: et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio. Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui conferatur corona justitiæ. » Ita ille, Apolog. 1, cap. VI. Admirandus certe ut in cæteris, ita in hac patientia maxime David exstitit. Beneque proinde idem Ambrosius exclamat: « O altitudo prudentiæ! o insigne patientiæ! o devorandæ contumeliæ grande inventum! Dominus, inquit, præcepit ut maledicat. Non accusat Dominum quasi auctorem injuriæ, sed magis laudat, quod patiatur nos minora perpeti, ut majorum peccatorum veniam adipiscamur. »

Memorabile est quod scribit Plinius, lib. VIII, cap. L, de capris: « Solertiam, inquit, ejus animalis Mutianus sibi visam prodidit in ponte praetenui, duabus obviis e diverso: cum circumactum angustiæ non caperent, nec reciprocationem longitudo in exilitate cæca, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse, atque ita alteram proculcatæ supergressam; » ita decumbens et suæ et alterius obviæ saluti consuluit. Disce, o homo, a capra, in lite nonnihil de jure tuo decedere; ita tibi et proximo consules, litem vitabis, pace frueris.

Quocirca S. Ignatius, fundator Societatis Jesu, suis hoc dogma reliquit: Nulli vel minimo quavis ratione repugnes, Cedere te potius quam superare juvet.

Subdit Plinius capras « auribus spirare, non naribus, nec unquam febri carere, Archelaus auctor est: ideoque fortassis, quod anima his quam ovibus ardentior. » Disce, o homo, a capra, spiritus iracundos ab ore et naribus relegare ad aures et dorsum, ut iratus os claudas, aures aperias, ut mollia aliorum monita, quæ iram litemque sedent, excipias. Denique « tradunt, ait Plinius, capras noctu non minus cernere quam interdiu: ideoque si caprinum jecur vescantur, restitui vespertinam aciem his quos nyctalopos (luciosos) vocant. » Disce, o homo, a capra, acuere aciem mentis, ut videas quam lites sint molestæ et noxiæ, itaque sapientiam sedandi lites nyctalopos, id est præ avaritia et ira cœcutientes, ideoque litigantes doceas.

Est hic septimus stimulus ad remittendam iram et vindictam, quod scilicet per hanc remissionem innumera peccata ex ira et rixa nasci solita vitantur.


13. A HASTY QUARREL KINDLES FIRE: AND A HASTY DISPUTE SHEDS BLOOD: AND A TESTIFYING TONGUE BRINGS DEATH.

12. SECUNDUM ENIM LIGNA SILVÆ, SIC IGNIS EXARDESCIT: ET SECUNDUM VIRTUTEM HOMINIS, SIC IRACUNDIA ILLIUS ERIT, ET SECUNDUM SUBSTANTIAM SUAM EXALTABIT IRAM SUAM. — Vox « enim, » licet non sit in Græco, apposite tamen additur, dat enim causam ejus quod dixit: « Homo enim iracundus incendit litem. » Ubi pro iracundus græce est θυμώδης, id est animosus, audax, iracundus; animositas enim et audacia, quam suggerunt vires et opes, facit iracundos, q. d. Sicut secundum quantitatem et qualitatem lignorum ignis magis vel minus exardescit (si enim multa sint ligna, eaque arida, ingens excitabitur ignis: sin pauca et humida, exiguus); sic pariter « secundum virtutem, » id est secundum vires, robur et potentiam, exardescit θυμός, id est animositas et iracundia, indeque lis et rixa. Debiles enim et infirmi, quia invalidi, ideoque timidi, leviter irascuntur (nam vana est sine viribus ira); robusti vero et potentes, quia validi et audaces, graves concipiunt iras: robur enim addit animos et audaciam, indeque iram. Ergo homo robustus et θυμώδης, id est animosus, indeque iracundus, incendit litem; præsertim si robori et potentiæ accedat substantia, id est opes et divitiæ: hæ enim addunt animos, indeque acuunt iras. Vires ergo et opes sunt iræ et litis fomites, sicut ligna sunt fomites ignis.

Unde Tigurina clare vertit: Proportione silvæ inflammatur ignis, id est pro viribus hominis invalescit furor ejus, proque divitiis ejus ira intumescit, et ardor augescit pro rixæ vehementia; Complutensia vero sic, secundum materiam ignis sic incendetur; secundum firmamentum rixæ, ignis augebitur; secundum robur hominis ira ejus erit, et secundum divitias exaltat iram suam. Hoc est quod ait Salomon, Proverb. cap. XIX, 12: « Sicut fremitus leonis, ita et ira regis. » Ubi Chaldæus, fremit, inquit, sicut leo ira regis. Tales sunt vires, opes et iræ hominum, at non Dei: Deus enim, licet sit robustissimus, potentissimus et opulentissimus; idem tamen est iræ facillimæ, et maxime placabilis. Deo gratias ergo, ait Palacius, quem opes et potentia non reddidere iracundum et turbulentum, sed mansuetissimum et tranquillissimum. Deum igitur, non bilem suam sequantur viri potentes et principes. Hæc enim est vera magnanimitas, veraque animi magni celsitudo, iræ dominari, offensam remittere, parcere: pusilli enim animi est parvis rebus offendi, offensam servare, ab ira vinci, vindictæ se subdere, odii se facere servum, imo mancipium. Unde Poeta: Quo quisque est major, magis est placabilis iræ, Et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni.


14. IF YOU BLOW UPON A SPARK (so the Roman and Greek texts: Jansenius and others therefore wrongly omit the words "upon a spark"), IT WILL BLAZE LIKE FIRE: AND IF YOU SPIT UPON IT, IT WILL BE QUENCHED: BOTH PROCEED FROM THE MOUTH.

Et Manilius: Diis proximus ille est Quem ratio, non ira, regit. Servat inoffensam divina modestia vocem, Et placidus delicta domat. Et Ovidius, de Augusto Cæsare, lib. V Trist. eleg. 2: Cæsare nil ingens mitius orbis habet.

Et alibi: Qui vincit semper, victis ut parcere possit.

13. CERTAMEN FESTINATUM INCENDIT IGNEM: ET LIS FESTINANS EFFUNDIT SANGUINEM: ET LINGUA TESTIFICANS ADDUCIT MORTEM. — Omnia hæc probant et persuadent id quod monuit vers. 10: « Abstine te a lite, et minues peccata. » Pro certamen græce est ἔρις, id est contentio, lis, rixa. Pro lis est μάχη, id est pugna, quæ ex rixa sequi solet: rixantes enim post acria verba veniunt ad pugnas et verbera. Sensus ergo est, q. d. Contentio et rixa, præcipitanter ab iracundis concitata, accendit ignem bilis et choleræ: indeque pugnarum et verberum, quæ effundunt sanguinem, vulnerumque et cædis multorum sunt causa. Unde Tigurina vertit, rixa concitata ignem accendit, acrisque pugna effundit sanguinem; alii, lis accelerata succendit ignem, et pugna festinata effundit cruorem; Syrus, terebinthus et granum cupressinum accendunt ignem, et lites multæ effundunt sanguinem.

Tertia enim pars, de lingua testificante, jam non est in Græco. Jansenius per linguam testificantem intelligit linguam denuntiantem et comminantem alicui interitum, quæ cædium solet esse causa. Sic enim testificari in Scriptura subinde idem est quod denuntiare et profiteri, ut: « Testificor omni homini circumcidenti se, » Galat. V. Simplicius, Lyranus et Dionysius « linguam testificantem » accipiunt linguam testis, qui duobus inter se litigantibus alteri eorum temere vel procaciter testimonio suo contra alterum suffragatur. Hic enim alterum tam contra socium, cum quo litigat, quam contra se magis irritat, itaque rixam accendit, ex qua sequuntur pugnæ et cædes. Paulo aliter Palacius hæc tria explicat et conternat, q. d. Si verbis concitatus contra proximum certaveris, inde ignis iræ accendetur: et, si cum eo concitatus pugnaveris, ejus sanguinem fundes: et adducentur testes, qui eum a te fusum testificentur, inducesque tibi mortem, quam scilicet judex tibi quasi homicidæ juste irrogabit.

14. SI SUFFLAVERIS IN SCINTILLAM (ita Romana et Græca: perperam ergo Jansenius et alii omittunt to in scintillam), QUASI IGNIS EXARDEBIT: ET SI EXSPUERIS SUPER ILLAM, EXSTINGUETUR: UTRAQUE EX ORE PROFICISCUNTUR. — Tigurina, scintilla, si afflaveris, exardescet: sin exspueris in eam, exstinguetur; attamen utrumque ex ore proficiscitur; Syrus, si exsufflaveris in ignem, accendetur; et si asperseris eum aqua, exstinguetur: et utraque a te sunt.

Comparat litem scintillæ, rixam et pugnam igni, quorum utraque eodem ore accenduntur et exstinguuntur. Sicut enim si ore sufflas in scintillam, accendis ignem; sin vero in eam eodem ore exspuas, eumdem exstinguis: sic pariter et lis ore accenditur, si eodem litigare, contendere, rixari, aut aliorum lites et rixas tua incitatione vel testimonio irritare pergas: eodem vero ore exstinguetur, si mansuete et humiliter respondeas, aut taceas et cedas, aut causam rixæ extenues et mitiges, juxta illud: « Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem, » Proverb. XV, 1. « Hæc sunt arma justi, ut cedendo vincat, sicut periti jaculandi cedentes solent vincere, et fugientes gravioribus sequentem vulnerare ictibus, » ait S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. V.

Quare « utraque, » scilicet tam accensio quam exstinctio ignis et litis, ex eodem « ore proficiscuntur, » q. d. Ex eodem ore prodit lis et pax, discordia et concordia, adeoque mors et vita: nam, ut ait S. Jacobus, cap. III, 10: « Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. » Vide quæ ibidem annotavi.


PARS SECUNDA CAPITIS.

HOW PESTILENTIAL IS THE TONGUE OF THE DETRACTOR AND WHISPERER.


15. THE WHISPERER AND THE DOUBLE

Alludit Siracides ad Prov. XXVI, 21: « Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas; » Septuaginta, craticula carbonibus, et ligna igni: vir autem maledictus ad tumultum rixæ. Vulgatam fortasse respexit S. Chrysostomus, in hom. 3 De non adeund. Spectac.: « Quemadmodum, inquit, si infles in scintillam ignis, excitas incendium: contra vero si inspuas, exstinguis; et utrumque tibi in manu est: sic si inflatos et vecordes ingeras sermones, excitas ignem iracundi hominis; sin mites ac moderatos admoveas, priusquam excandescat, iram omnem exstinxeris. » Sic ira igni comparatur a Chrysostomo, hom. 30 ad Popul.: « Ignis est, ait, vehemens ira, omnia devorans: nam et corpus perdit, et animam corrumpit. » Quare Aristoteles, lib. I De Anima, iram dixit esse accensionem sanguinis circa cor.

Huc facit illud vulgo tritum: « Ignem gladio ne fodito, » id est ne iratum lacessas vel concites: quo utitur S. Basilius, epist. ad Nepot. Et Plato, lib. De Legibus: « Ignem, ait, igni ne addas. » Narrat enim Diogenianus, quod, cum carbonarius in fornace ignem igni aggereret, suo igne concrematum moriendo exclamasse: « Ignem igni ne addas. »

Porro incensa ira parit furorem et insaniam. Unde istud: « Ira furor brevis est. » Et Seneca, epist. 18: « Immodica ira, ait, gignit insaniam. » Quin et David, Psal. XXXVI, 8: « Desine, ait, ab ira, et derelinque furorem. » Quis ergo cum irato, id est furioso et insano, tricari et rixari velit? utique non alius quam pari modo insipiens et vesanus. « Ira, ait Aristoteles apud Stobæum, serm. 20, est perturbatio ferina, dura et violenta potentia, cædium causa, calamitatis socia, jacturæ dedecorisque concitatrix; pecuniarum pernicies, et perditionis origo. »


16. THE THIRD TONGUE HAS STIRRED UP MANY, AND SCATTERED THEM FROM NATION TO NATION.

Audi S. Ambrosium in Psal. XXXVI: « Ira, inquit, gravis passio est; plerumque accendit invitum, et volentem mitius vindicare, in furorem rapit, ut perimat, quem putaverat coercendum. Commotus gladio sæpe transverberat innocentem, amicos et fratres: per indignationem plurimi perierunt. Ideo Sapiens dicit: Ira perdit etiam sapientem. » Adstipulatur S. Basilius, hom. 10 De Ira: « Ob iram, inquit, ensis acuitur, mors homini ex homine venit. Non eis senectus venerabilis, non vitæ virtus, non generis propinquitas, non parentes: quin et maximum se in malum sæpius conjiciunt, et studio vindicandi se ipsos negligunt; nam et in omni fera venenata impudentius ruunt, nec prius desistunt, quam magno et intolerabili malo animum exsaturarint. » Denique dæmonis ab ore, quippe qui iræ audaciæque parens, ignis procedit, Job XII, 10: « De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ; » Hebraice, lampades ibunt, scintillæ ignis egredientur; « de naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis; » Septuaginta, « de naribus ejus egredietur fumus camini accensi igne carbonum. » Iracundus igitur et audax, non secus ac dæmon, igne ardens furensque, in cædes et damna ruit. Plura hic afferri possent de rixæ noxis, sed illa ad alios spectant, qui centones locorum communium consarcinant. Interpretem ago, non rhapsodum.

15. SUSURRO ET BILINGUIS MALEDICTUS: MULTOS ENIM TURBABIT PACEM HABENTES. — Græce, susurronem et bilinguem maledicite: multos enim pacem habentes perdiderunt. Ita Complutensia. Sed Græca Romæ correcta pro maledicite legunt maledicere, scilicet oportet; Tigurina et alii, delatorem exsecraris et bilinguem: multos enim pacem colentes perdiderunt; Syrus nervosius, lingua triplex (id est detractrix, uti mox explicabo) maledicta erit, quia homicidia multa injicit.


17 and 18. IT HAS DESTROYED WALLED CITIES OF THE RICH, AND OVERTHROWN THE HOUSES OF THE GREAT. IT HAS CUT DOWN THE STRENGTH OF PEOPLES, AND DISSOLVED MIGHTY NATIONS.

« Susurro » est qui secreto detrahit alteri, itaque illi amicum offensum reddit, ac ex amicis efficit inimicos. Idem est « bilinguis, » quia præsens alterum adulando laudat; absens invidendo vituperat et calumniatur. Vide dicta cap. V, vers. 16. Transit Siracides ab ira et lite, ad vicinum ei vitium susurrationis et detractionis, q. d. Susurro, qui clanculum proximi famam rodit, de eoque mala insusurrat auribus alterius; item bilinguis, qui duplici quasi lingua contraria loquitur (coram enim laudat, sed a tergo vituperat); uterque, inquam, imo sæpe unus idemque, est maledictus, id est dignus maledictione, quem scilicet Deus, angeli et homines abominentur et exsecrentur; quia « multos pacem habentes turbat » seminando discordias, aversiones et odia. Ideoque amicitias dissociat, ac pro eis inducit inimicitias, rixas, bella, cædes et strages hominum, populorum, urbium et regnorum.

Porro bilinguis ingenium et scopum graphice apologo aquilæ, felis et apri depingit Phædrus, libertus Augusti Imperatoris, in suis Mythis quos edidit Pithæus: Aquila, inquit, in arbore nidificans pullos excluserat: ad radices arboris aper suos in antro fovebat catulos: inter utrumque felis suos alebat fœtus. Illa sibi suisque tam ab aquila quam ab apro metuens, aquilam adit, indicat hostem subesse aprum, ab eo sibi suisque caveat. Adit deinde aprum, idem illa de aquila intentans: Cave, inquit, ne aquila nido tuo superne incumbens catulos tuos rapiat. Ita aquila timens aprum, et aper timens aquilam, uterque nido se continuit: quo factum ut uterque cum fœtibus fame conficeretur. Feli ergo uterque in pabulum cessit. Ita bilingues duos inter se committunt, ut se mutuo conficiant, interim ipsi amborum exitio se locupletant.

16. LINGUA TERTIA MULTOS COMMOVIT, ET DISPERSIT ILLOS DE GENTE IN GENTEM. — Arabicus, homo oris eduxit multos homines in captivitatem, et dispersit eos de gente in gentem. Est Arabismus: Syrus enim et Arabes hominem oris vocant loquacem, dicacem, detractorem, etc.

Hanc gnomen insigni columbæ et luti apologo explicat Cyrillus, lib. II Apolog. moral. cap. ult., cui titulus: Contra infamatores: « Columba, inquit, pennali bysso, seu rutilantia Veneris operta per totum, sparsis sursum pennis, gemmantibus oculis, incessu gravi, pede simplici, alisque collectis adaquatum ibat. Sed cum cœnosum lutum intus latitans aridæ faciem mentiretur, in ipsum impegit. Cujus spurcitia mox respersa, nitidum corpusculum fœdavit. Tunc lutum hujus rei eventu risum extollens, quippe gaudens quod male fecisset: Quomodo, inquit, fœdata est pulchritudo tanta? at illa respondit: Nimirum quia in te impegi. Quidnam es tu? Cui illud: Cœnum et lutum. Mox columba subjunxit: Certe verum est; quia si cœnum non fuisses, nequaquam a te maculam contraxissem. Attamen nitor meus in substantia mea existens a me non recessit; fœtor autem tuus in te manet. Quod enim fœdum quidem nunc apparet in colore meo, id substantialiter est in tuo. Quamobrem derisisti teipsum, ac contaminatu tuo me fœdando, me clarissimam ostendisti. » Deinde aliis parabolis canis, aspidis, spinæ et piscis idipsum confirmat: « Canis namque, lacerans, noxius est ex dentibus; et os aspidis inficit, ipsum prius venenositate infectum; spina pungit, quoniam habet aculeum; et piscis denigrans mare, suum in se evomit nigrum. Sic omnis nocentia prius in suo auctore existit. Quid plura? Ego certe pergens ad lavacrum emundabor; tu vero semper maculatum eris, quia lutum esse dignosceris; nam fœda detractio est, quæ ab innocentia raditur; sed ejus infectio nunquam ab infamia detractionis purgatur. Quibus dictis, ad lavacrum perrexit. »

17 et 18. CIVITATES MURATAS DIVITUM DESTRUXIT, ET DOMOS MAGNATORUM EFFODIT. VIRTUTES POPULORUM CONCIDIT, ET GENTES FORTES DISSOLVIT. — Hic tertius versus deest in Græco. « Lingua tertia, » est lingua susurronis et detractoris. Dicitur « tertia, » quia inter duos tertia intervenit, eosque dissociat, dum inter eos seminat discordias, et utrique apud alterum clanculum detrahit et obloquitur. Unde Chaldæus, in Proverbiis, pro detractore et susurrone solet vertere, linguam tertiam. Unde docet Lexicum Chaldæum Eliz Germani in voce תלת telat. Græca quoque Romana hic legunt γλῶσσα τρίτη, id est lingua tertia. Complutensia tamen et alii legunt δίσσος, id est lingua duplex: quod eodem redit. Dicitur enim duplex; quia aliud ore profert, aliud corde cogitat. Rursum aliud coram, aliud a tergo effutit. Unde in margine codicis Vaticani, lingua tertia vocatur lingua perforata.

Eadem est ergo « lingua tertia, » quæ « duplex, » puta lingua bilinguis et susurronis: hæc multos commovit et turbavit, dum eis non tantum pacem, sed et patriam eripuit, eosque coegit exsulare, ac de gente in gentem vagari: nec tantum homines privatos singulos, sed et integras civitates easque muratas et firmas destruxit: adeoque domos et familias magnatorum, regum et principum suffodit et evertit, concitando duella, rixas et bella internecina inter reges et populos amplos et potentes. Quin et « virtutes, » id est vires populorum « magnorum » concidit, « et gentes fortes dissolvit. » Quare lingua nequam est « universitas iniquitatis, » quæ totum orbem inflammat, Jacob. III. Vide ibi dicta. Tigurina vertit, lingua duplex (Vatablus, triplex, quia tripliciter, id est multipliciter, et valde contrarie loquitur. Unde triplices, id est multiplices, noxas et damna infert) exagitavit multos, et eos ex alia in aliam gentem transtulit, urbes diruit validas, potentumque domos evertit. Confecit vires populorum, gentesque potentes dissipavit; Syrus, lingua triplex multos in captivitatem exire fecit, et dispersit eos de populo in populum, et viros graves de domibus eorum ejecit, et domos regum vastando vastavit.


19. THE THIRD TONGUE HAS CAST OUT BRAVE WOMEN, AND DEPRIVED THEM OF THEIR LABORS.

Symbolice, lingua detractoris est τρίτη, id est triplex, quia uno ictu tres vulnerat et conficit, scilicet eum cui detrahit, ei famam adimendo; et eum apud quem detrahit, ejus mentem calumnia et odio proximi imbuendo; et seipsum, in lethali livoris et detractionis peccato sauciando. Ita S. Bernardus, serm. De Triplici custodia, manus, linguæ et cordis: « Lingua maledica, inquit, quod in se est, et illius percutiens conscientiam, et istius vulnerans charitatem, secum pariter utrumque perimit. Numquid non vipera est lingua ista? Ferocissima plane, nimirum quæ tam lethaliter tres inficiat flatu uno. Numquid non lancea est ista lingua? profecto, et acutissima, quæ tres penetrat ictu uno. Lingua, inquit, Psal. LVI, eorum gladius acutus. Gladius equidem anceps, imo triceps, est lingua detractoris. » Illius enim lingua est serpentina; serpentibus autem lingua est trisulca, teste Plinio, lib. XI, cap. XXXVII.

adulterorum, ejecit mulieres conjugatas et honestas, ac separavit eas a conjugibus suis, dum eas adulteris conjunxit, aut in adulterii suspicionem adduxit. Hæc Lyranus, sed perperam, ut dixi.

S. Chrysostomus vero non tres duntaxat, sed perplures uno linguæ ictu confici censet; sic enim scribit, homilia 3 ad Populum: «Non infixisti dentes carni, sed animæ maledictum, improbam suspicionem infixisti, vulnerasti, innumeris affecisti malis et teipsum et alios plures, etc. Insuper communis Ecclesiæ statum læsisti, etc.; ad hæc Dei gloriam blasphemari fecisti; sicut enim nomen Dei nobis laudabiliter viventibus glorificatur, sic peccantibus blasphematur. Quartum malum: audientem confudisti, et sic impudentiorem reddidisti, inimicum eum reddens. Quintum, teipsum pænæ reum fecisti, negotia ad te nihil attinentia texens.» Et S. Gregorius Nazianzenus, De Jejunii silentio: «Lingua, inquit, in propinquo est, sagittarii sagitta in arcu est, nervi ipsi quam maxime intensi: protinus ut mens tela emiserit, statim provolant, omniaque feriunt, cœlicos, terrestres, viventes, posteros; non minus eos qui ab hujusmodi sagittis sibi cavent, easque sedulo observant, quam qui nihil mali suspicantur; non minus bonos quam malos; non minus amicos quam hostes; non minus exteros longeque dissitos quam propinquos.»

Huc facit symbolum Pythagoræ: «Hominis vestigia ne ferro configas,» hoc est, hominis memoriam famamque lingua maledica ne lacera.

19. LINGUA TERTIA MULIERES VIRATAS EJECIT, ET PRIVAVIT ILLAS LABORIBUS SUIS. — Quod dixit de viris, nunc dicit de mulieribus. Græcizat Interpres; sicut enim Græci ab ἀνήρ vocant ἀνδρίζω, ita Interpres a viro vocat «viratas,» vel, ut manuscripti codices habent, «viritas,» id est viriles sive viragines. Unde ex adverso eviratæ et evirati vocantur effeminati, puta eunuchi, quibus adempta est virilitas; evirare enim, apud Varronem, Senecam et alios, est virilitatem auferre et effeminare. «Lacessere virtutem, bonæ spei eviratio est,» ait Seneca, De Vita beata. Sensus ergo est, q. d. Lingua detractoris mulieres viriles et strenuas domo, connubio et thalamo suo «ejecit,» dum eas exosas fecit maritis, ut eas domo expellerent: ac consequenter «privavit eas laboribus,» id est opibus et rebus, quas suo labore et industria pepererant; Tigurina, lingua duplex (Vatablus, triplex) profligavit strenuas mulieres, suisque defraudavit laboribus.

Sic lingua nequam accusans matrem septem Machabæorum judaismi apud Antiochum, eam cum septem filiis, bonis, patria et vita privavit, II Machab. cap. VII. Idem fecit S. Symphorosæ et S. Felicitati cum totidem filiis, quos proinde Ecclesia velut fidei athletas et heroinas, ut martyres colit et veneratur.


20. HE WHO REGARDS IT SHALL NOT HAVE REST, NOR SHALL HE HAVE A FRIEND IN WHOM HE MAY REST.

Hinc patet perperam Lyranum pro viratas legere veritas, id est honestas, verecundas; dicitur enim veritus, a, um, a vereor, vereris, quasi timens verecundiam. Alii libri, inquit, legunt «viratas,» id est habentes viros, quasi dicat: Lingua tertia, puta lingua vetulæ mediatricis dam, dicens: «Et ori tuo facito ostia et seras, etc., et frenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua.»


21. THE STROKE OF A WHIP MAKES A BRUISE: BUT THE STROKE OF THE TONGUE WILL BREAK BONES.

Sapienter S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. IV: «Laqueus, inquit, adversarii est sermo noster; sed etiam ipse non minus adversarius est nobis; loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos vulnerat.» Idem, cap. II: «Verberamur, inquit, tacito cogitationis nostræ opprobrio et judicio conscientiæ; verberamur vocis nostræ verbere, cum loquimur ea quorum sono animus noster et mens sauciatur.» Hoc est quod ait Salomon, Proverb. cap. XIV, 3: «In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos.» Ubi plura de hac re dicam.

lingua maledici non tantum in proximo elevat, sed et in semetipso consumit: sicut enim corpus ossibus firmatur et consistit, sic anima virtutibus. Unde B. Petrus Damianus, serm. De Vitio linguæ: «Ecce lingua, ait, ossa non habet, et ossa comminuit: quia, cum per ipsa ventosa verba leviter effluit, fortia atque robusta virtutis nostræ facta corrumpit.» Unde suos monachos adhortans: «Portatis vobiscum, ait, clavem cellulæ, portate clavem linguæ: opponitis ostio pessulum, adhibete retinacula ori vestro.»


22. MANY HAVE FALLEN BY THE EDGE OF THE SWORD, BUT NOT SO MANY AS HAVE PERISHED BY THEIR OWN TONGUE.

20. QUI RESPICIT ILLAM, NON HABEBIT REQUIEM, NEC HABEBIT AMICUM, IN QUO REQUIESCAT. — Ita Romana. Græce est, qui attendit ei, non habebit requiem, nec habitabit cum quiete. Syrus hunc versum, ut et alios plures omittit; Tigurina, qui deditus est illi, non consequetur tranquillitatem, nec habitabit quietus, q. d. Qui aures patulas præbet linguæ detractoris, ejusque susurris fidem adhibet, implebitur suspicionibus, timoribus, diffidentia, odio cæterisque passionibus, quæ animi ejus, ac consequenter domus, quietem et pacem perturbabunt: quare nullus eum amicum, familiarem aut domesticum volet, nec ipse ulli amicorum se suaque confidet, ut cum eo et in eo requiescat.

21. FLAGELLI PLAGA LIVOREM FACIT: PLAGA AUTEM LINGUÆ COMMINUET OSSA. — «Plaga,» græce πληγή, proprie non vulnus, sed percussionem et verber significat, a πλήττω, id est percutio, verbero: consequenter tamen significat vulnus, livorem et dolorem, a verbere inflicta. Componit, imo opponit et anteponit, verber linguæ verberi flagelli, q. d. Flagelli verber leve est, tantumque cutem perstringit, eamque lividam efficit: at vero verber linguæ est quasi verber baculi, quod ipsa contundit et comminuit ossa; hoc est, longe fortius et intimius lædit, hominique vires, vigorem et animum eripit, juxta illud Proverb. XVII: «Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad interiora ventris;» tum quia verber linguæ homini adimit bonum nomen et famam, quæ opibus est præstantior, eumque aspergit infamia, quæ turpissima est nota; tum quia clades gravissimas affert, hominesque opibus, libertate et vita spoliat. Unde Tigurina, ictus flagelli vibices excitat, ictus vero linguæ comminuit (alii, frangit) ossa; Syrus, percussio baculi facit vulnus, et plaga linguæ confringit ossa. Est catachresis: per comminutionem enim ossium significat intimum dolorem et cruciatum, qui robur (hujus enim sedes et symbolum sunt ossa) homini adimat. Similis catachresis est, Proverb. III, 8: «Time, inquit, Deum, etc. Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.» Et Eccli. XXX, 10: «Non corrideas illi (filio), ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.» Et sæpe alibi. Quocirca Abbas Hyperichius, apud Rufinum, lib. III Vit. SS. Patrum num. 154: «Melius est, inquit, comedere carnes et vinum bibere, quam comedere in vituperatione carnes fratrum. Sicut enim susurrans serpens Evam de paradiso excussit, ita qui de fratre suo detrahit, non suam solum, sed et audientis animam perdit.»


23. BLESSED IS HE WHO IS SHELTERED FROM THE WICKED TONGUE, WHO HAS NOT PASSED INTO ITS ANGER.

Mystice et tropologice «ossa» significant virtutes, ait S. Gregorius, in Psalm. I Pœnit., quas


24. AND HE WHO HAS NOT DRAWN (Syriac: drawn) ITS YOKE, AND IN ITS BONDS HAS NOT BEEN BOUND: FOR THE YOKE THEREOF IS A YOKE OF IRON, AND THE BOND THEREOF IS A BOND OF BRASS (Syriac: iron).

22. MULTI CECIDERUNT IN ORE GLADII, SED NON SIC QUASI QUI INTERIERUNT PER LINGUAM SUAM. — Ita Romana. «Ore,» id est acie: quod enim homini est os, hoc gladio est acies. Sicut enim homo ore devorat cibum, sic gladius acie occidit et consumit homines. Unde Tigurina, acie gladii multi occubuere; non tamen prout qui per linguam interierunt; Syrus, multi occisi sunt gladio, sed non quot occisi sunt a lingua: plures enim occidit lingua quam gladius; sicut plures occidit crapula (quæ est vitium ejusdem linguæ) quam gladius. Occidit, inquam, morte tum corporali, tum spiritali, uti patet in iis qui disseminant hæreses, quique alios incitant ad libidines, usuras, cædes aliaque scelera. Ita Rabanus. Nam τὸ quasi innuit interitum hic quemlibet accipi, tum naturalem per mortem, tum civilem per servitutem, infamiam, pauperiem; tum mysticum per peccatum.

Noster addit τὸ suam, quod deest in Græco, Latinis manuscriptis, Rabano et Syro. Additum tamen sensu jam dicto accipi potest, q. d. Per gladium pauciores perierunt, plures per linguam suam: «suam,» inquam, id est se impetentem, sibi detrahentem, sibi insidiantem et machinantem necem, sui æmulam et antagonistam, puta invidam, maledicam et maleficam. Proprie tamen τὸ suam, significat plures periisse incauta, garrula, præcipiti, superba, iracunda loquela sua, quam gladio. Quod licet paradoxum videatur, reipsa tamen verum esse constat tum ratione, tum experientia. Nam, ut ait S. Jacobus, cap. III, 8: «Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.» Vide ibi dicta. Et Ecclesiasticus, cap. XIV, 1: «Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo.» Siracidi consentit Arabicus in Proverbiis, Centur. 1, num. 75: «Cave, inquit, ut lingua tua feriat collum tuum,» q. d. Cave ne propter intemperantiam linguæ vita mulcteris, et capite plectaris; id enim multis contigit, et etiamnum contingit. Latinæ versioni adaptes Græca, si τὸ suam dicas ex eis excidisse, vel in iis subintelligi; «suam» enim hic intelligi colligitur ex sequentibus: Siracides enim hic generatim perstringit clades et calamitates, quas affert lingua prava, tum propria, tum aliena: unde iis recensitis concludit alienam esse vitandam, dicens, vers. 28: «Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire:» propriam vero esse frenandam,


25. THE DEATH THEREOF (of the wicked tongue) IS A MOST WICKED DEATH.

23. BEATUS QUI TECTUS EST A LINGUA NEQUAM, QUI IN IRACUNDIAM ILLIUS NON TRANSIVIT. — Multi hæc referunt ad «linguam suam,» quæ præcessit, q. d. Beatus cujus lingua a Deo protegitur ut sit «tectus,» id est Deo protegente tutus, liber et immunis a nequitia, scilicet ne loquatur prava et iracunda, quæ suggerit interna ira vel concupiscentia. Verum Græca, quæ omittunt τὸ suam, videntur notare hic linguam alienam detractoris, de qua sermo præcessit, q. d. Beatus est vir, quem Deus protegit a lingua mala detractoris vel calumniatoris, quique in ejus iracundiam, id est indignationem et violentiam, puta maledicentiam et maleficentiam, non incidit, ut vel eam non sentiat, vel, si sentiat, defendendo se excutiat, ab eaque se liberet. Unde Siracides ab ea se per Deum liberatum gloriatur, cap. LI, vers. 3; et David ab ea liberari obsecrat, dicens: «Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.» Ita Jansenius. Unde Tigurina vertit, beatus qui tutus fuit ab ea, nec in furorem (alii, excandescentiam) ejus incurrit; Syrus, beatus vir, qui evasit ab ea, et ab ira ejus particeps non fuit.

24. ET QUI NON ATTRAXIT (Syrus, traxit) JUGUM ILLIUS, ET IN VINCULIS ILLIUS NON EST LIGATUS: JUGUM ENIM ILLIUS, JUGUM FERREUM EST: ET VINCULUM ILLIUS, VINCULUM ÆREUM (Syrus, ferreum) EST. — Multi hæc rursum referunt ad «linguam suam,» q. d. Beatus est qui vitio et nequitiæ linguæ suæ, quasi tyranni jugo, non subjacuit, nec permisit eam sibi dominari, eaque se constringi; quia jugum ejus ferreum, et vinculum æreum, id est durissimum et indomabile est, ut ait S. Jacobus, cap. III, vers. 8. Unde Palacius: Qui videt, inquit, se linguam nequam habere, intelligat quod diabolus ei ferreum jugum imposuit, et æreis vinculis colligavit. Jugum notat servitutem; vincula ærea eam fore perpetuam, quod scilicet nunquam ab illa eripietur, nisi gratia Dei singularis et eximia eam eripiat. Verum, quia Græca, vers. 22, omittunt τὸ suum, et sermo de lingua aliena detractoris præcessit, eique sequentia melius conveniunt; hinc de eadem hæc accipe, q. d. Beatus est qui non incidit in linguam

maledicam, nec ejus jugo et dominio subjacuit, nec ab ea victus et superatus est: quia jugum ejus et dominium ferreum et æneum est, hoc est, tyrannicum, acerbissimum, fortissimum est, ut frangi, excuti aut superari nequeat. Unde Tigurina vertit, beatus qui jugum ipsius non subiit, nec vinculis ejus fuit constrictus: jugum enim illius jugum est ferreum, et vincula ejus ærea vincula. «Jugum ferreum» significat jugum, primo, forte; secundo, durum et crucians; tertio, infrangibile et insuperabile; quarto, tyrannicum; quinto, lethiferum. Jugum enim solet esse ligneum, et non raro lana aut pelle suffultum, vel oleo inunctum, ut sit levius, et minus boves afficiat et affligat: at, cum ferreum est, cito boves vulnerat et decervicat. Ita S. Hieronymus, vel quisquis est Auctor Commentarii in S. Marcum, cap. IV, notat id dici «ferreum, quod durum et forte desideremus intelligi; aut quod vehementem angustiam vel afflictionem affert.» Et S. Augustinus, lib. V Locutionum: «Ferreum, ait, significat duram tribulationem,» ut Psalm. CIV: «Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus.» Et Jerem. XXVIII, 14: «Jugum ferreum posui super collum gentium cunctarum.»

25. MORS ILLIUS (linguæ nequam) MORS NEQUISSIMA. — Tigurina, mors dira mors ejus est, q. d. Mors, quam affert lingua perversa detractoris, calumniatoris et maledici, pejor est morte quavis naturali: primo, quia hæc naturalis et communis est, illa propria et violenta; secundo, hæc naturæ debetur, illa crimini, eique falso, et per criminationem impacto per summam injuriam irrogatur; tertio, hæc mors, alias etiam violenta, quæ ab hoste infertur, brevis est: at quæ per criminationem, lenta est et longa: crimen enim falso impactum cuipiam, facit eum per omnem vitam longo mœrore et angustia contabescere; quarto, quia sæpe infamis est et acerba, ut cum per falsam accusationem quis innocens equuleo torquetur, suspendio necatur, igne comburitur; quinto, quia sæpe non tantum corpus, sed et animam necat, ut cum quis a lingua hæretici, impuri, impii docetur et imbibit hæresin, libidinem, impietatem, qua animam necant, eamque trahunt ad æterna et acerbissima gehennæ incendia. Simili schemate ait Salomon, Ecclesiast. VII, 27: «Inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius.»


26. ITS PERSEVERANCE SHALL NOT ENDURE (among the just): BUT IT SHALL PREVAIL OVER THE WAYS OF THE UNJUST, AND ITS FLAME SHALL NOT BURN THE JUST.

ET UTILIS POTIUS INFERNUS, QUAM ILLA. — Non mors, nam græce feminini est αὐτῆς, θάνατος autem, id est mors, est masculini generis; sed γλώσσα, id est lingua nequam. Tigurina, et orcus quam illa conducibilior; Syrus, requies est apud inferos potius quam apud illam. Dices: Nonne satius est pati calumnias a lingua nequam, quam æternum ardere in inferno? Respondeo, utique satius est. Igitur Jansenius per infernum accipit mortem, Palacius sepulturam; sed quia præcessit mentio et comparatio mortis, ac ultra mortem per gradationem comparat linguam nequam inferno; hinc melius et simplicius proprie accipias infernum pro statu et loco mortuorum. Verum quia in eo variæ sunt partes, sinus et receptacula, puta limbus puerorum, limbus patrum, gehenna damnatorum; hinc apte hic per infernum accipias limbum patrum, q. d. Satius est mori et descendere ad inferos, puta ad locum defunctorum limbumque patrum, quam vivere et pati calumniam, infamiam et vexationes linguæ perversæ. Sic Jacob ait: «Descendam ad filium meum lugens in infernum,» Genes. XXXVII, 35.

Denique Palacius accipiens hæc de vitio linguæ propriæ, non alienæ, sic explicat, q. d. Melior est pæna, etiam tartarea, quam culpa, præsertim linguæ nequam, quæ tantorum malorum est causa: culpa enim altioris est ordinis, ideoque gravior et deterior omni pæna, etiam gehennæ. Sic et Rabanus: «Melius est, inquit, corporalem perdere vitam, quam cum lingua nequam (puta cum hæresi et hæreticis, de his enim ipse hæc accipit) societatem in gehenna habere perpetuam.» Sic et noster Delrio hæc explicans de lingua detractorum, adagio 197, digress. 2, loco 81, quem audi: Sensus, inquit, est, q. d. Lingua nequam deteriora vulnera infligit cruciatibus inferorum, et sibi ipsi insuper est exitio majori. Ratio est, primo, quia linguæ vulnera conjuncta sunt peccato, quo nihil deterius, nihil exitialius: cruciatus autem inferorum ipsi vacant culpa, et sunt ministeria justitiæ divinæ. Sic fere Lyranus. Secundo, quia cruciatus inferni solum lædit patientem; lingua mala necat tres, audientem, dicentem, et sæpe eum cui maledicit. Item lingua necat animam; flamma inferni tantum cruciat. Tertio, ut scribit Carensis, infernus non nocet nisi malis et meritis; lingua nequam etiam immeritos et justos sauciat. Quarto, sicut in republica carceres et supplicia utilia sunt ad coercendum improbos, et ad defendendos probos, prosunt etiam exemplo: sic in hominum universali hoc mundo ad idem conducit gehenna; quare utilior est quam lingua nequam, quæ ad summam patientiæ occasionem, et ut se alii cautius gerant, præstat. Hæc Delrio.

Ex quibus disce quam perversa sit lingua nequam, cum sit deterior ipsa gehenna sulphurea damnatorum. Ideoque, primo, vers. 21, comparavit eam flagello et fusti comminuenti ossa; secundo, vers. 22, gladio acutissimo; tertio, vers. 24, jugo ferreo et vinculo æneo; quarto, hoc vers., morti; quinto, inferno; sexto, vers. 27, flammæ et incendio omnia populanti; septimo ibidem leoni et pardo.


27. THOSE WHO FORSAKE GOD (Syriac: the fear of God) SHALL FALL INTO IT, AND IT SHALL BURN IN THEM, AND SHALL NOT BE EXTINGUISHED: AND IT SHALL BE SENT UPON THEM AS A LION, AND AS A LEOPARD IT SHALL WOUND (Greek: λυμανεῖται, that is, devastate) THEM.

26. PERSEVERANTIA ILLIUS NON PERMANEBIT (apud justos): SED OBTINEBIT VIAS INJUSTORUM, ET FLAMMA SUA NON COMBURET JUSTOS. — q. d. Lingua perversa etiamsi pios calumnietur et vexet, non tamen in vexatione hac perseverabit vel durabit; quia Deus eorum innocentiæ tandem testis, tutor et ultor erit; facietque ut illa palam fiat toti mundo, ipsique celebrentur; confundantur vero eorum accusatores et calumniatores:

«sed obtinebit vias,» id est actus et mores, «injustorum:» hi enim, pro vindice, juste ob sua scelera hanc linguæ pænam et virulentiam patientur. Hos ergo comburat, id est lædet, et subinde occidet consumetque flamma, id est noxa instar flammæ grassans linguæ maledicæ, quæ livore et odio ardet: justos vero, licet tangat et leviter afflet, non tamen comburet, sed potius velut aurum igne tribulationis et calumniæ probatum et purgatum, clariores et splendidiores efficiet: perinde ac tres pueri per calumniam missi in fornacem et flammam Babyloniam, ex ea illæsi et gloriosi evaserunt, eadem vero exusti sunt eorum accusatores et tortores, Daniel, III. Ad eos enim alludit hic Siracides. Græca de more concisa et bimembria sic habent, non tenebit, occupabit, dominabitur (hæc enim omnia significat κατισχύσει): piis, nec flamma ejus exurentur; Tigurina, nulla diuturnitate perdurabit, sed tenebit vias injustorum. Pios nequaquam occupaverit, nec flamma ipsius conflagrabunt. Idem de muliere prava, cujus noxa maxime fit per linguam maledicam, ait Ecclesiastes, cap. VII, vers. 27: «Qui placet Deo, inquit, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.»

Apposite linguam comparat flammæ, tum quia lingua rubicunda speciem et formam habet flammæ; tum quia proserpit omniaque corripit, incendit et vastat instar flammæ: «Inflammat enim rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna,» ut ait S. Jacobus, cap. III. Vide quæ ibidem dixi. Exitium ergo, quod affert lingua, simile est incendio causato a flamma; quocirca justi calumniam patientes, similes sunt rubo, quem vidit Moses ardere et non comburi, sed viridem et illæsum perseverare, Exodi III. Deus enim a justis linguæ noxam relegat ad injustos, ut quæ nocebat justis, noceat injustis, præsertim calumniatoribus. Sic infamiam et lapidationem paratam Susannæ castæ et insonti a senibus impudicis, Deus in ipsosmet senes retorsit, imo eos flammis Chaldæorum tradidit, si credimus Hebræis, uti dixi Jerem. XXIX, 22. Sic multo magis probrum et necem Christo Domino paratam a Judæis, Deus in ipsosmet revolvit, quando Christum tertio die a morte gloriosum suscitavit, eosque perdidit per Titum et Vespasianum, ac miseros, infames et vagos per totum orbem effecit. Si quando aliter accidat, ac permittat Deus pios aliquos tota vita calumniam pati, certe in die judicii eorum innocentiam confusis eorum calumniatoribus toti mundo ostendet, eorumque patientiam coronabit gloria æterna.

27. QUI RELINQUUNT DEUM (Syrus, timorem Dei) INCIDENT IN ILLAM, ET EXARDEBIT IN ILLIS, ET NON EXSTINGUETUR: ET IMMITTETUR IN ILLOS QUASI LEO, ET QUASI PARDUS LÆDET (græce λυμανεῖται, id est devastabit) ILLOS. — Tigurina, calamitatem eis affert; Syrus, et dominabitur eis sicut leo; et sicut pardus lacerabit eos. Primo, multi hæc, uti et præcedentia,

accipiunt de vitio linguæ propriæ, q. d. Deus justo judicio permittit impios in pænam peccatorum præcedentium incidere in maledicentiam, ut ea lingua eorum ardeat, eaque tam se quam alios comburant, quæ proinde in ipsosmet maledicos grassabitur quasi leo et pardus: nam et præsentibus et æternis in gehenna ignium suppliciis eos afficiet, tradetque dæmonibus, qui quasi leones et pardi eos laniabunt; justos vero a tanto linguæ malo servabit intactos. Unde discas neminem posse maledicentiam vitare, et linguam domare, nisi Deum et Dei gratiam, quam ipse dat justis, negat vero injustis, quia deserentes se deserit.

Secundo et potius, hæc accipias de lingua aliena detractoris. Sicut enim illam anterius compararit flagello, gladio, jugo, morti et inferno: sic hic eam comparat igni, leoni et pardo, ut ostendat quanta sit ejus noxa et clades, q. d. Deus impios permittet, imo tradet linguis maledicis, ut eos vexent, infament, affligant, lædant. Itaque in impiis hæc noxa linguæ maledicæ exardebit, et excrescet instar ignis inexstinguibilis: quare ipsa eosdem cruciabit et laniabit, sicut leo et pardus solet cruciare et laniare feras et homines, quos prædatur ut devoret. Porro variis modis Deus impios tradit linguis maledicis, ut recte notat Jansenius: Primo enim qui Deum relinquunt, sine timore viventes, in grandia peccata incidunt, ob quæ obnoxii fiunt linguæ calumniatrici, a qua et perpetua inuruntur infamia, et suppliciis justis subjiciuntur. Deinde etiam Deus sinit contra impios exsurgere linguas mendaces et perversas, per quas in pænam derelictionis Dei graviter hic torquentur; et nec per mortem liberantur, cum detrudantur ad tartara in æternum puniendi.


28. HEDGE YOUR EARS WITH THORNS, AND DO NOT LISTEN TO A WICKED TONGUE, AND MAKE DOORS AND BARS FOR YOUR MOUTH.

Postremo, verum illud maxime est in impiis, qui justo Dei judicio a lingua prava sinuntur pertrahi in errores et hæreses, per quas æternam damnationem tandem sunt consecuturi. De quibus dicit Paulus: «Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati,» II Thessal. II, 10.

Denique apte noxam maledicæ linguæ comparat noxæ leonis et pardi, quia utraque sævissima est et crudelissima, teste Plinio, lib. X, cap. LXXIII. Rursum leones et pardi dentes habent serratos, ait Aristoteles, lib. II Histor. animal. cap. 1, causamque addit: «Sunt enim, inquit, dentibus serratis, quorum series acutorum dentium mutua insertione pectinatim se constipat.» Ita pariter linguæ maledicæ dentes habent quasi serras acutissimas, quibus pectinatim serrant secantque hominem usque ad intima. Tertio, leones et pardi pedes habent multifidos. Audi Aristotelem ibidem: «Sunt, inquit, quæ multiplici pedum fissura digitentur, ut canis, leo, panthera.» Ita bisulca, trisulca, imo multifida est lingua detractoris, quibus calcat feritque æmulum. Quarto, leones et pardi sunt carnivori. «Nam animalia serratorum dentium carnivora sunt omnia,» ait Plinius, lib. X, cap. LXXIII. Ita lingua maledica hominis carnes, imo medullas et ossa depascitur.

Quinto, pardi sunt celerrimi, et ex alto in homines insiliunt, imo devolant. Ita Plinius, loco citato: «Insidunt, ait, in eadem Africa pardi condensa arborum, occultatique earum ramis, in prætereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur.» Idem in Brasilia facere pardos, Patres Societatis nostræ oculati, testes inde reduces mihi Romæ narrarunt. Quid celerius, quid volucrius lingua maledica? volat enim irrevocabile verbum, et totam urbem, imo orbem sæpe pervolat, idque illico instar fulguris. Sexto, «Leonibus ac pardis, ait Plinius, lib. XI, cap. XXXVII, lingua est imbricatæ asperitatis, ac limæ similis, attenuansque lambendo cutem hominis. Quæ causa, etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva, invitat ad rabiem.» Ita lingua detractoris est asperrima lima, totum hominem extenuans, agensque non raro in furorem et rabiem. Septimo, pardi et pantheræ capitantur aconito faucium et linguæ: sic et maledicus capitur maledicentia linguæ suæ. Audi Plinium, lib. VIII, cap. XXVII: «Pantheras perfricata carne aconito (venenum id est) barbari venantur. Occupat illico fauces earum angor: quare pardalianches id venenum appellavere. At fera contra hæc excrementis hominis medetur.» Denique pardus adeo ferus est, ut nulla arte cicuretur. Sic et leo nunquam vel ægerrime et rarissime mansuescit. Unde Aristoteles, lib. I De Histor. Animal. cap. 1, dividit animantes aitque «Alias esse cicures, alias feras; et alias perpetuo cicures, ut hominem, ut mulum; alias perpetuo feras, ut pantheram, ut lupum; nonnullas etiam facile posse mansuescere, ut elephantos.» Ita «linguam maledicam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero,» ait S. Jacobus, cap. III, vers. 8.

28. SEPI AURES TUAS SPINIS, ET LINGUAM NEQUAM NOLI AUDIRE, ET ORI TUO FACITO OSTIA ET SERAS. — Jansenius et alii addunt, «auribus tuis;» sed id delent Romana, Græca et Rabanus. Post invectivam in linguam maledicam concludit Siracides hortando, ut eam omnimode caveamus, scilicet ut eam nec audiamus, nec annuamus, illique colloquendo nos commisceamus, et commaculemur. Pro aures Græca habent τὸ κτῆμα, id est possessionem, et ita legit S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. III, et S. Hilarius, in Psalm. CXL. Utraque lectio apposita est: posterior continet metaphoram, prior explicationem metaphoræ, ideoque aptior est et clarior, eamque sequitur S. Cyprianus, lib. I, epist. 3, et S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 22. Atque facilis et ex affinitate characterum vicina est declinatio, ut pro τὰ ὦτα, id est aures aliquis scripserit τὸ κτῆμα, id est possessionem. Græca igitur sic habent, vide, sepi possessionem tuam spinis, et ori tuo fac fores et pessules; Tigurina, spinis circumseptus possessionem tuam, id est ori tuo valvas opponas et obices: hæc versio sepem non auribus, sed ori apponi jubet. Sic et Syrus: Sicut, inquit, sepis vineam tuam, et ori tuo fac fores et seras; S. Hilarius, in Psalm. CXL, legit: «Ecce circumvalla (hoc enim significat Græcum περίφραξον) possessionem tuam spinis.»

S. Clemens, epist. 1, alludens ad alias sanctæ Scripturæ sententias, easque cum hac commiscens, sic legit: «Impone, homo, tuæ linguæ ostium et seram: cessa cornu in altitudinem extollens, et loquens adversus Deum iniquitatem, et proximum tuum.» Igitur τὸ sepi aures tuas spinis, est parabola, et parabolice dictum (nec enim proprie vult spinis aures sepiri; hoc enim incongruum et impossibile est), quam explicat dum subdit: «Et linguam nequam noli audire.» Sensus est, q. d. Ut virus et noxam linguæ maledicæ evites, primo, occlude aures ne illam audias, et os ne cum eo colloquaris. Nimirum sicut possessionem tuam, v. g. agrum, hortum aut vineam, soles spinis sepire, ne boves et feræ illam ingrediantur, frugesque et segetes depascantur: ita multo magis sepi, id est occlude, aures et animam tuam, ne audias detractiones linguamque maledicam, quæ charitatem puritatemque, et cæteras virtutes tuas inficiat et consumat. Sepes ergo, qua auris contra detractiones et detractores est sepienda, est timor Dei, qui animum obfirmet, ab iis aures avertat et occludat, vultumque tristem et severum ostendat, imo detractorem increpet et a se ableget. Nam, ut ait Salomon: «Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem,» Proverb. XXV, 23. Hæc enim tristitia et morositas vultus, est quasi spina urgens detractorem ut a detractione cesset.

Sepis ergo aures spinis, quando eas claudis et avertis, quando ostendis faciem gravem et tetricam, quæ indicet te invitum ægreque audire, ac detractorem tibi esse tædio, et molestiam creare. Si ita sepivisset aures Eva ne audiret serpentem, et Adam ne audiret Evam, a quantis se omnesque posteros malis liberassent! Sepivit Christus aures cum dæmoni dixit: «Vade, Satana,» Matth. cap. IV.

Ex dictis collige aures nostras hic comparari vineæ eleganti, verba vero prava bestiis, silentium et discretionem sepi. Idque apposite: nam ex auribus in torcular cordis nostri quasi mustum sanctorum eloquiorum exprimitur, quod meditatione coctum et digestum animam roborat et lætificat: sermones vero pravi in hac vinea aurium nostrarum sancta eloquia depascunt, nosque vino sapientiæ vacuos relinquunt. Circumsepiamus ergo aures spinis sollicitæ circumspectionis et gravis severitatis, quæ bestias pravorum sermonum intrare non sinant: sicut Ulysses obstruxit aures ne audiret cantus Sirenum, quos qui audiebant, iis inescati capiebantur, et a Sirenibus laniabantur. Audi S. Augustinum, tract. De Bono

enim fit, ut qui alios de vitio quopiam culpant, eodem laborent magis quam illi quos culpant, aut certe justo Dei judicio in illud ipsum incidant. Cujus rei exemplum memorabile Machetis Abbatis recenset Cassianus, lib. V De Instit. renunt. cap. XXX. Dicat ergo auditor detractori cum Christo: «Quid vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui,» Matth. VII, 3. Sextus, detractor inquirat et succidat radicem detractionis. Origo enim, fons et radix judicii temerarii et detractionis est amor proprius, quo ut tegamus vel minuamus vitia propria, judicamus et accusamus aliena. Quocirca omnis detractor propria mala non videns, arguit aliena. Ex adverso qui sui est inspector, proximi est laudator.

disciplinæ, cap. 1, tom. IX: «O qui accipis verbum sanum in domo disciplinæ, sepi aures tuas spinis, ut ille qui importune intrare ausus fuerit, non solum repellatur, sed etiam compungatur. Repelle illum a te, dic: Christianus es, Christianus sum; non hoc accepimus in domo disciplinæ, non hoc didicimus sub illo magistro, cujus cathedra in cœlo est; noli mihi ista dicere, aut noli ad me accedere.» S. Paulinus, epist. 27 ad Aprum, in medio: «Aures spinis sepiamus, id est, inquit, verbo Dei et fide verbi, quæ vitæ nostræ segetem firmissima innocentiæ atque patientiæ sepe defendunt, et diabolo dolis suis aditus in præcordia nostra captanti, quasi furibus spinæ, resistunt.»

Porro variæ sunt spinæ, praxes et modi, quibus aures sepiantur detractioni, illaque succidatur. Primus, si aperte ei resistatur, et detractor increpetur, ut cum audiens usurpat illud Christi: «Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis,» Matth. VII, 1. Aut illud Pauli, 1 Corinth. IV: «Nolite ante tempus judicare.» Secundus, si somnum ineat aut simulet. Ita Machetes si quis verbum detractionis protulisset, illico in somnum incidebat, ait Cassianus, lib. V De Instit. renunt. cap. XXIX. Tertius, si alium sermonem inducat. Ita faciebat Thomas Morus, Angliæ Cancellarius, vir sapientia et virtute celebris, qui audiens detractionem, sumpta aliunde occasione, alio colloquium divertebat. Exempli gratia inquiebat: Dicat quisque quod volet, ego dicam domum illam pulcherrime exstructam, eumque qui illam fabricavit excellentem in sua arte esse architectum. Ita Stapleton in ejus Vita. Hinc gentiles Jovem in Creta pingebant sine auribus, ut hac effigie omnes, præsertim principes, admonerentur, non oportere eos aures præbere delatoribus. Midas vero rex asininis auribus deformabatur, quia et delatores circum se, et consultores, quos hodie auditores vocant, habebat parum ab asinis differentes. Quartus, si Superior subditos detrahentes compescat et castiget. Ita S. Franciscus, ait S. Bonaventura in ejus Vita, cap. VIII, § 1, suos castigabat, quin et habitu monastico spoliandos censebat: «Detractionis enim vitium inimicum fonti pietatis et gratiæ, tanquam serpentinum abhorrebat morsum, et atrocissimam pestem, et piissimo Deo abominabile esse affirmabat, pro eo quod detractor animarum sanguine pascitur, quas gladio linguæ necat.» Et inferius: «Tanto major est, inquiebat, detractorum impietas quam latronum, quanto lex Christi, quæ in observantia pietatis impletur, magis animarum quam corporum nos optat amare salutem.» Quintus, si detractori velut cani, os proprium, quod rodat, puta vitium publicum quo laborat, auditor objiciat. Ita fecit Christus accusatoribus adulteræ: «Qui, inquit, sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, Joan. VIII, 7. Sciebat enim illos ipsos esse adulteros. Sæpe

Ita Pimenius Abbas, apud Rufinum, libro III Vit. SS. Patrum, num. 133, rogatus: «Quomodo potest vitare homo ne loquatur malum de proximo suo?» Respondit: «Ego et proximus meus duæ imagines sumus; cum ergo meam perspexero et reprehendero, invenitur imago fratris mei apud me venerabilis: quando autem meam laudavero, tunc fratris mei imaginem pravam respicio. Tunc ergo de alio non detracto, si semper meipsum reprehendo.» Et Joannes Abbas: «Parvam, inquit, sarcinam dimisimus, id est nos ipsos reprehendere: et gravem portare eligimus, id est ut nos justificemus, et alios condemnemus.»

Prior Abbas quoque audiens detrahentes, tacens egressus saccum implevit arena, eumque dorso gestavit, in altero vero panno exiguo misit parum arenæ, illudque ante se tulit. Rogatus quid per hoc significare vellet, respondit: «Saccus habens multam arenam significat me meaque peccata plurima, quæ rejeci in dorsum, nolens illa videre ut pro illis doleam et plangam. Et ecce pauca hæc delicta fratris mei posui ante oculos meos, et crucior in ipsis condemnans fratrem. Sed non oportet sic judicare; quin potius ea ante me adducere, et de ipsis cogitare, et rogare Deum ut mihi indulgeat. Quod audientes Patres dixerunt: In veritate hæc est via salutis.» Ita Rufinus, lib. III, num. 136. Quocirca S. Hieronymus (vel potius Paulinus) Celantiam matronam contra detractores ita aures sepire docet, epist. 14: «Nec obtrectatoribus de consensu auctoritatem tribuas, nec eorum vitium nutrias annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illum peccatum.» Et Ecclesiasticus cap. XXVIII, 28: «Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.» Et paucis interjectis: «Est sane tale hoc vitium, quod vel in primis exstingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem et levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorem verba temerario mentis assensu sequi: beatusque est, qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum nemo detrahere audeat.»

Præclare vero S. Hieronymus, epist. 2 ad Rusticum, eorum excusationes excludit, qui se negant obtrectatoribus aures claudere posse: «Neque vero, inquit, illa justa excusatio est: Referentibus aliis injuriam facere non possum. Nemo invito auditori libenter refert: sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere. Cum detractoribus, ait Salomon, non miscearis; quia repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.» Denique S. Ambrosius, lib. IV, epist. 29, Floriano normam vitæ præscribens: «De malo alieno, inquit, non coinquines os tuum; nunquam detrahe peccanti, sed condole: quod in aliis detrahis, in te potius pertimesce. Nunquam profecto detrahes, si teipsum bene despexeris. Tantum cura corrigere vitam tuam, quantum perspicis alienam.»

Secundo, ut virus linguæ nequam caveas, claude os tuum, ne cum illa sermonem misceas, illique blandiaris, consentias, corrideas, applaudas, itaque ipse detrahas et maledicas. Quare «ori tuo facito» non unum, sed multa «ostia et seras.» Sicut enim civitas, domus, hortus et vinea non tantum sepitur muro vel sepe contra incursus bestiarum et hostium, sed etiam multis ostiis et seris obseratur, tum ut bestiæ et hostes excludantur, tum ut domestici egredi nequeant, nisi ad nutum heri vel custodis, qui claves tenet: ita pariter ut animam intactam a maledica lingua serves, non tantum aures occludendæ sunt, sed et os obturandum est clausura labiorum et dentium, puta obfirmatione animi ad silendum, ne interim tui sensus et cogitationes prurientes ad colloquendum, et proximi vitia narrandum, per os erumpant, hostesque, puta maledica verba, intromittant. Ita obseravit os suum David dicens: «Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui,» Psal. XXXVIII, 2. Verum quia hæc custodia a nobis et viribus naturæ præstari nequit, sed est opus gratiæ Dei, hinc eamdem instanter invocat, dicens, Psal. CXL, 3: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis,» puta ostium circumstans, claudens, custodiens labia mea. Hebraice, Pone custodiam super ostium labiorum meorum; S. Augustinus legit: «Pone ostium continentiæ labiis meis;» Theodoretus, effice ut os meum custodiatur, tum per dentes et labia, ut explicat Theodoretus; tum potius per constantiam animi, fortemque resolutionem tacendi; tum maxime per robur gratiæ tuæ, ne quid effutiam per iram, odium, impatientiam, levitatem, quo te vel proximos offendam. Sicut ergo domus custoditur ostiis circumstante, ut nihil obfuturum aut exeat aut introeat: sic tu, Domine, gratia tua custodi os et labia mea, ne per ea quid exeat maledicum, mendax, detractorium, aliterve impurum et vitiosum.

Notat S. Augustinus, in Psal. CXL, dici, «pone ostium, non claustrum:» quia os, inquit, quasi ostium non semper obserandum est, sed et quandoque reserandum: aperiri enim debet ad confessionem peccati, ad Dei laudem, ad proximi instructionem, consolationem et opem: sed claudi debet ad peccati excusationem et operationem, ut non loquatur iracunda, infamia, calumnias, mendacia, etc. Quocirca antequam loquaris, invoca Dei auxilium, ut dirigat linguam tuam ad congrue loquendum. Idem notat S. Gregorius, VII Moral. cap. XVII: «Ostium, inquit, aperitur et clauditur. Qui ergo ori suo nequaquam poni obstaculum, sed ostium petiit, aperte docuit, quod et per disciplinam retineri lingua debeat, et ex necessitate laxari: quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. Sic et S. Chrysostomus, in Psal. CXL, ubi duos oris custodes ponit, scilicet Dei invocationem et gratiam, ac loquentis rationem et curam rite tacendi vel loquendi: «Os ergo nostrum, inquit, perpetuo custodiamus, ei orationem tanquam clavem adhibentes, non ut perpetuo claudatur, sed ut convenienti tempore reseretur. Nonnunquam enim silentium est loquela utilius, sicut loquela quoque silentio. Et ideo dicebat ille sapientissimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi, Eccles. III. Si enim oporteret ora perpetuo premere, non factæ essent portæ: si autem perpetuo clausa essent, non esset opus custodia. Quod enim clausum est, cur quis custodierit? sed propterea sunt portæ et custodia, ut faciamus singula tempore convenienti.» Et paulo superius: «Sicut non juvat domus, non urbs, non mœnia, non portæ, non ostia, nisi sint qui ea custodiant, et sciant quando oportet ea quidem claudere, quando vero aperire: ita etiam oris et linguæ nulla est utilitas, nisi sit ratio, quæ scienter, accurate ac circumspecte ea claudere et aperire permissum sit, et sciat quæ sint efferenda, quæ vero relinenda.»

Nota: Apposite sepem aurium jungit et premittit seris oris, quia, ut occludas os, ne quid perperam loquatur, prius occludendæ sunt aures ne quid perperam audiant. Prurit enim mens, cum quid novi audiit, ut illud proloquatur et in sinum amicorum effundat. Quocirca sapienter Abbas Joannes Cyzicus: «Qui continere, inquit, vult linguam, aures obstruat ne multa audiat: qui sine distractione esse cupit, solitarius maneat.» Ita refert Joannes Moschus in Prato spirit. cap. CLXXXVII.


29. SMELT YOUR GOLD AND YOUR SILVER, AND MAKE A BALANCE FOR YOUR WORDS, AND STRAIGHT BRIDLES FOR YOUR MOUTH.

29. AURUM TUUM ET ARGENTUM TUUM CONFLA, ET VERBIS TUIS FACITO STATERAM, ET FRENOS ORI TUO RECTOS. — Est parabola, q. d. Aurum et argentum tuum confla, ut ex eis facias stateram, qua libres et expendas verba tua, utque ex eis facias frenos ori, quibus illud frenes: hoc est, omnes tuas opes omniaque studia impende ad hoc, ut compares sapientiam et prudentiam (horum enim symbolum est aurum et argentum), quæ te doceant componere os tuum ad recte loquendum vel tacendum. Pro confla græce est κατάδησου, id est colliga, ut ex eis fabrices stateram; aut obliga, devinci et impende, ut emas et compares stateram jam dictam. Eodem ergo redit sensus. Græca igitur sic vertas, argentum tuum et aurum tuum devincito, et verbis tuis fac libram trutinamque, et ori tuo fac januam et pessulum; Tigurina, obliga argentum et aurum tuum, hoc est, sermonibus tuis adhibe superliminare et limen, græce, ζυγὸν καὶ σταθμόν: quod Vatablus rectius vertit, jugum et stateram. Complutensía et alii unica voce legunt ζυγοστάθμον, id est jugi stateram, id est æqualis jugi, puta æquilibrem stateram, quæ scilicet in æquilibrio consistat, nec in alteram partem pendula devergat vel inclinet. Nam ζυγοστατεῖν est librare et exæquare, et ζυγοστάται sunt libripendes ponderibus præfecti: unde zygostatica fides, id est plena et examinata æquitas; zygostatica enim libra est publice temperata et constituta. Vide Budæum in Comment. Syrus vertit, argento tuo et auro facis obsignaculum, et verbo tuo facis (facias) firmamentum (alia lectio habet, fac stateram), q. d. Uti obsignas et obseras tuum aurum et argentum, sic et obsigna firmaque tuam linguam, ne hostium prædæ pateat: verba enim sunt thesauri mentis, auro pretiosiores. Rursum, sicut aurum in moneta obsignatur effigie regis, qui illud cudit: sic et tu verba tua obsigna effigie Dei, qui os et linguam tibi dedit, ad hoc ut ea quæ sunt Dei loquaris, juxta illud Cantic. VIII, 6: «Pone me ut signaculum super cor tuum,» et consequenter super os tuum.

S. Gregorius, in Psalm. IV Pœnitent., ad illa: Domine labia mea aperies, legit: «Ori tuo fac ostium et vectem, et in verbis tuis jugum et stateram; ut omne quod loquimur, inquit, et humilitate condiatur, et mensura ponderetur. Nec prius os loquendo aperiamus, quam expediat; sed examinemus verba nostra, si tacendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sit sermonis hujus, postremo si a virtute modestiæ non dissentiat. Nihil invidum sonans erumpat.»

S. Hilarius in Psalm. CXL, legit: «Argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis jugum et mensuram. Ostium, inquit, et seram ori jussit apponi, ne verbis esset facilis egressus: iisdem autem verbis jugum mensuramque constituit, ut rationis jugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent.»

Græci enim, et ex iis S. Hilarius, nil habent de frenis, quos Latinus vult ori fieri «rectos,» quia multi frenos ori adhibent, sed non rectos: nam frenant oris petulantiam nimio silentio; silent enim, cum peccatores arguendi, rudes instruendi, afflicti consolandi essent. Frenos ergo rectos ori adhibet, qui illud ad loquendum laxat, vel ad tacendum frenat, cum recta ratio loquendum vel tacendum esse dictat. S. Hieronymus, lib. XIV in Ezech., sub initium, legit: «Sermonibus tuis facies stateram et appendiculum: ut et in verbis, inquit, et in opere, et in cogitationibus omnia pondere et ratione faciamus.»

S. Chrysostomus, in Psalm. CXL: «Lancem (bilancem) et stateram fac linguæ tuæ,» illudque sic explicat: «Majorem, inquit, exigit diligentiam, ut non solum verba quæ oportet, efferamus, sed etiam cum ea, qua par est, cautione, et accurata consideratione, ipsa velut ponderantes diligenter expendamus. Si enim hoc facimus in auro et materia quæ interit, hoc multo magis faciendum est in verbis, ut nihil desit nec redundet. Quocirca dicit Ecclesiasticus IV: Verbum ne prohibueris in tempore salutis. Et Paulus: Sermo vester sit semper in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos in unoquoque respondere, Coloss. IV. Cogita apud te hoc esse membrum, per quod cum Deo colloquimur. Hoc est membrum, per quod in primis reverendum summa veneratione dignum sacrificium (Eucharistiam) suscipimus. Et ideo oportet liberum esse ab omni accusatione, calumnia, verbo obsceno, maledicto.» Igitur valeat hic ac teneatur consilium S. Augustini: «Omne verbum prius ad limam, quam ad linguam veniat.» Amplius, imo duplum exigit S. Bernardus in Speculo monachorum: «Antequam, ait, verba proferas, bis ad limam veniant, quam semel ad linguam.» Ita fecit sponsa, de qua dicitur Cant. IV: «Sicut vitta coccinea labia tua,» q. d. Labia tua silentio et discretione quasi vitta speciosa constricta et decorata sunt. Unde Rupertus ibidem ea attribuens B. Virgini: «In labiis Mariæ, ait, confessio et pulchritudo; in labiis Mariæ sanctitas et magnificentia. Eva Deo muta fuit, Maria vero Deum suavissima voce magnificavit, se autem humiliavit.»

Audi hanc Siracidis sententiam præ cæteris egregie et luculenter pertractantem S. Ambrosium, lib. I Offic. cap. III: «Sepi possessionem tuam spinis, et aurum et argentum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et vectem, et verbis tuis jugum et stateram. Possessio tua, mens tua est; aurum tuum, cor tuum est; argentum tuum, eloquium tuum est. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus. Sepi ergo hanc possessionem et circumvallato cogitationibus, munito piis sollicitudinibus, ne in

eam irruant et captivam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graves, ne diripiant vindemiam ejus transeuntes viam. Custodi interiorem hominem tuum, noli eum quasi vilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cujus fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque æternæ salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agni. Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans. Alliga sensum tuum; non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam. Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur. Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet; et obseretur diligentius, ne quis in iracundiam excitet vocem tuam, et contumeliam rependas contumeliæ. Audisti hodie lectum: Irascimini, et nolite peccare. Ergo et si irascimur quia affectus naturæ est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus. Sed jugum sit verbis tuis et statera, hoc est humilitas atque mensura, ut lingua tua menti subdita sit; restringatur habenæ vinculis, frenos habeat suos quibus revocari possit. Ad mensuram sermones proferat libra examinatos justitiæ, ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus.»

Idem S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, octonario 22, ad illa verba: Loquetur lingua mea verbum tuum: «Sepi, inquit, aures tuas spinis. Utinam et linguam obsepias, ne loquaris quæ sæculi sunt, audias quæ sæculi sunt. Sed quod pejus est, circumdata est lingua tua spinis, quæ compungunt et vulnerant loquentem quæ mundi sunt. Ideo adversarius etiam orantibus frequenter sæculares offundit cogitationes. Si ergo non debemus audire aliena vel superflua, quanto magis non debemus obloqui, cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga, et ori tuo fac jugum et pondus. Alliga sensum tuum fide, taciturnitate alliga sermones tuos, impone jugum ori tuo, ne indomita cervice verborum se jactet; impone pondus, ut cauto omnia quæ loquimur, trutinemus examine. Quibus tamen spinis sepias aures tuas, ut Scriptura tibi dicit, nisi contrito corde et timore judicii? Salubriter ista compungunt, stimulant ista, non vulnerant, licet et vulnera utilia sint amici.

Mystice Rabanus: «Aurum, inquit, suum atque argentum conflat, qui sensum tractatumque cordis sui, et locutionem oris igne Spiritus Sancti examinando purgat, ut veritati catholicæ fidei, et regulæ sacrarum Scripturarum per omnia concors fiat. Qui autem sermonum suorum cautelam habere non curat, consequens est, ut in conspectu inimicorum suorum, hoc est malignorum spirituum sibi insidiantium corruat: etiam ejus

casus in morte perpetua insanabilis est.» Mysticus quoque est ille Palacii sensus: Jubet, inquit, auctor conflari aurum et argentum, ut inde nummi fiant, qui in pios usus erogentur; qua re Deus inclinatus freno cohibeat linguam nostram, et faciat ne quid sine rationis libra loquamur. Aurea porro statera est, quando quidquid loquitur lingua, in Dei gloriam refertur; argentea erit, quando quod loquitur, in utilitatem proximorum loquitur. Cadimus autem in conspectu inimicorum, cum in judicio particulari, quo quivis in morte examinatur, dæmones victores exsiliunt. Non cadimus, si non confundimur, quando dæmonibus in porta (scilicet mortis) loquemur, id est quando ab illis in hora mortis accusati, et a Christo judice liberati, dæmonibus insultabimus. Quocirca sapienter monet Apostolus, Coloss. cap. IV, dicens: «Omnis sermo vester semper in gratia sale sit conditus,» lenitate, scilicet, suavitate, candore, veritate, sapientia, delectu, lepore, venustate, quin, et ubi opus fuerit, mordacitate atque acerbitate. Hæc enim omnia præ se fert sal.

Hanc parabolam vel apologum insigni corvi et ranæ apologo exornat Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. XV, cujus titulus: Doctus loqui, et avarus: «Cum corvus, inquit, post multum laborem ac studium vix tandem eloqui didicisset, audiretque ranam multa fantem, descendit, et dixit: Quis, soror, te loqui docuit? At illa respondit: Nemo certe, sed pro subtracta cauda loquelam mihi dedit natura liberalis. Tunc corvus: Felicem profecto commutationem, pro bestialitatis cauda rationis loquelam accepisti. Cui rana subjunxit: Tibi autem quod loqui scias, unde contigit, frater? Tum ille: Longis sane laboribus studiisque loquelam emi, et didici. His auditis inflata rana subjecit: Ecce tu loqui doctus es, et ego non docta; si placet ergo loquacitatibus concertemus, ut appareat quis nostrum abundantius loquatur. Ad hoc corvus ruminata sententia dixit: Ego duntaxat pauca illa loqui scio, quæ didici; te autem loqui minime didicisse, neque loquelam emisse satis inde patet, quia si illam emisses et erudita fuisses, non sic eloquia profunderes, sed ea aut prudentia venderes, aut beneficentia donares. At illa garrula: Modo, inquit, tu loqueris, et cui sermonem vendis? Mox ille respondit: Sapienti. Quippe cui nihil inordinate actum, est perditum, et quidquid apte dicitur, charum est. Nonne audisti, Prov. X, 20, quod argentum electum lingua sit justi, eo quod charissima sit?» Rationem a priori affert, eamque physica ratione ex linguæ situ confirmat dicens: «Nam clausura quæ raro aperitur est fortior, et lingua minus frequentata solidior. Nam quod diu rectum tenetur, difficilius obliquatur. Dum autem lingua non loquitur, recte se tenet. Divinæ veritatis tuba breviloqua fuit in monte Sina, et tantum Decalogum est prolocuta.

Ad minus loquendum os clauditur; janua labiorum, et arteria aspera propter hoc ostiolo circumdatur.» Aliam deinde rationem ex natura verbi petitam assignans, subjicit: «Etenim si vox quidem verbum est, et non sonus, oportet ut meditatione concipiatur, formetur consilio, digeratur judicio, et hoc suo loco et tempore digestum, apertis in auribus pangatur. Quinque vocales datæ sunt homini, ut parce loqueremur ad sensum. Atque ob hoc lingua unum est locutionis instrumentum et gustus, ut nimirum pauca, et prius ratione prægustata dicamus. Nam loquax indigestis verbis conturbat alios, aut conturbatur.»


30. AND TAKE HEED LEST YOU STUMBLE WITH YOUR TONGUE (through the rashness of anger and words), AND FALL IN THE SIGHT OF ENEMIES WHO LIE IN WAIT FOR YOU, AND YOUR FALL BE INCURABLE UNTO DEATH.

30. ET ATTENDE NE FORTE LABARIS IN LINGUA (per præcipitationem choleræ et verborum), ET CADAS IN CONSPECTU INIMICORUM INSIDIANTIUM TIBI, ET SIT CASUS TUUS INSANABILIS IN MORTEM. — Multi enim per verba temere prolata incurrunt mortem præsentem et æternam. Præclare S. Gregorius, lib. VII Moral. cap. XVII: «Sciendum quoque est, quod ab omni rectitudinis statu depereunt, qui per noxia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquæ more et circumclusa ad superiora colligitur; quia illud repetit, unde descendit; et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium exterius sparsa, vim intimæ considerationis amittit. Totam igitur sese insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla se munitione custodiæ circumcludit. Unde scriptum est: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quia

enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis, et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit, quam tanto ille sine labore superat, quanto et hæc eadem quæ vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.» Et S. Bernardus, De Interiori domo, cap. V: «Lingua, inquit, dicitur, quia lingit. Lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo. Ligat, et ligari non potest; labilis est, et teneri non potest, sed labitur et fallitur; labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta: tollit amicos, multiplicat inimicos; movet rixas, seminat discordias. Uno ictu multos percutit et interficit. Blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona, et miscenda mala.»

Quocirca Deus maledicos sæpe morte præsenti, semper æterna punit. Paulinus, in Vita S. Ambrosii, memorat Donatum presbyterum S. Ambrosio jam vita functo detrahentem, subito percussum vulnere gravi, delatum ad lectulum, ibi maledicam animam exhalasse. Ac subdit idem contigisse Maurano episcopo eidem detrahenti. Et S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. LI, narrat sanctimonialem procacis linguæ post mortem apparuisse semiustam, et dimidia ex parte concrematam. Quin et Deus Mariam, sororem Mosis, Mosi detrahentem lepra percussit, Num. XII. Denique in detractores sæpe dæmones immisit, ut qui dæmonem in lingua maledica gerebant, eumdem toto corpore quasi sui possessorem et herum circumferrent. Siracidem imitatus Cato ita de lingua frenanda sancit: Virtutem primam esse puta, compescere linguam: Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere. Rumores fuge, ne incipias novus auctor haberi: Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.