Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXXII


Index


Synopsis Capitis

Pergit docere quid in mensis et conviviis deceat rectores et convivas, tum senes, tum juvenes, scilicet rectores decere humilitatem et sollicitudinem; senes, vers. 4, ut sensate loquantur, sed ita ut non impediant musicam; juvenes, vers. 10, ut audiant et parce loquantur, ac tempestive a convivio domum redeant, Deoque gratias agant. Secundo, vers. 18, commendat legem et timorem Dei, ac consilium, ut sine eo nihil faciamus; sic enim post factum neminem pænitebit.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 32:1-28

1. Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. 2. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: 3. ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. 4. Loquere, major natu: decet enim te 5. primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. 6. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. 7. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. 8. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. 9. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 10. Adolescens, loquere in tua causa vix. 11. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. 12. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. 13. In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris. 14. Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 15. Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, 16. et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo. 17. Et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. 18. Qui timet Dominum, excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. 19. Qui quærit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. 20. Qui timent Dominum, invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. 21. Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 22. Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem:

23. etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. 24. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis. 25. In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credes te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum: 26. et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. 27. In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ: hoc est enim conservatio mandatorum. 28. Qui credit Deo, attendit mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur.


PRIMA PARS CAPITIS.


1. RECTOREM TE POSUERUNT? NOLI EXTOLLI: ESTO IN ILLIS QUASI UNUS EX IPSIS.

1. RECTOREM TE POSUERUNT? NOLI EXTOLLI: ESTO IN ILLIS QUASI UNUS EX IPSIS. — S. Hieronymus in cap. XIV Ezechielis, sic legit: Ducem (alii, regem) te constituerunt, ne eleveris, sed esto inter eos quasi unus ex ipsis; Tigurina: Si rector constitutus es, ne efferaris, sed cæteris te præbeas æquabilem; Arabicus: Si ostensus es, ne te protrahas, neque recumbas in pectore super divites; esto quasi unus ex eis, q. d. Si te alii ostentent et præponant, ut conspiciaris et honoreris, tu ne augeas ostentationem, nec elationem ostendas, ut sedeas in facie vel in capite mensæ.

Pro rectorem græce est ἡγούμενον, id est præsidem, ducem, ductorem, magistrum, principem, regem, imperatorem, scilicet convivii (de eo enim præcise hic agi patet ex antecedentibus et sequentibus), qui convivio præerat, illudque regebat et dirigebat. Unde vocabatur συμποσιάρχης, id est symposii princeps et magister convivii. Pro quo sciola, priscos Orientales, præsertim Hebræos, Syros, Ægyptios et Græcos, olim magnifica celebrasse convivia, ut patet in convivio Abrahæ pro ablactatione Isaac, Genes. cap. XXI, et Job. cap. I; Assueri, Esther I; Josephi, Genes. XLIII, 42. Quare convivio præficiebant virum gnavum et industrium, tum ut omnia facerent ordine sine confusione, tum ne cuiquam quid deesset, tum ut is modestiæ et temperantiæ esset arbiter. Ipsius ergo officium erat modum cœnæ legesque bibendi præscribere. Unde a Varrone, lib. XX, et Macrobio, lib. I Saturn. cap. I, vocatur dominus convivii et modimperator, quasi modum in omnibus statuens et imperans; a Cornelio Tacito rex convivii, cui aliquo modo respondet rex ille quem Germani in mensa creant in festo Trium Regum; a Plauto in Sticho, dictator et strategus; ab Horatio, lib. II, satyr. 8, cœnæ arbiter, pater et parochus; ab aliis tricliniarclia. In S. Scriptura a S. Joanne, cap. II, vocatur architriclinus, quasi princeps triclinii et mensæ; a Mose vocatur princeps pincernarum, Genes. cap. XL, 2; ab Apostolis diaconus: Apostoli enim septem diaconos elegerunt quasi præfectos, qui præessent mensis fidelium, Actor. VI; a Græcis vocatur κλινόμενος, συμποσιάρχος, τραπεζοποιός, βασιλεύς, παρανύμφιος καὶ ἑστιάτωρ.

Ait ergo Siracides: «Rectorem» convivii «te constituerunt,» scilicet reliqui convivæ. Illi enim, antequam mensæ accumberent, rectorem hunc deligebant vel sorte vel suffragiis, præsertim cum convivium non ab uno quopiam, sed ab ipsis convivis collatis symbolis, de quibus mox, instruebatur. Alioqui, si quis princeps vel alius quilibet epulum dabat, ille ipse erat rector, aut rectorem constituebat, eumque fere, qui honoratior erat inter invitatos, qui et proclites dicebatur, quod in accubitu primas occuparet. Similis fere mos hodie in Gallia et Germania obtinet in festo Epiphaniæ. Placenta enim, in qua inclusa est faba (similive sorte) in partes tot quot sunt convivæ, dividitur, eæque singulæ singulis distribuuntur; ac is cui portio illa obtingit cui faba inest, epuli futuri rex eligitur. Sors autem qua olim deligebatur hic rector, erat jactus talorum. Nam, ut docet Lipsius, lib. III Antiq. lectionum cap. I, qui primus e convivis Venerem jecerat, is erat magister. Ita Horatius:

Quem Venus arbitrum dicet bibendi.

Huncque Plautus in Curculione, vocat «jactum basilicum,» id est regium; quia proprius erat regi convivii creando. Varii enim erant talorum jactus, puta Venus, Canis, Senio, Chius. Porro Lipsius supra dat exempla legum, quas magister præfigebat convivis, nimirum hæc:

Decem cyathi summa potio sunto, Musis nonum, decimum Apollini libanto. Dicta et jocos usurpanto: Ast intra licentiam et convicia utraque sunto. Rixæ, clamor, contentio ad Thracas ableganto; Eorum vice carmen, aliudve quid musicum proferanto. Angeronæ sacra mensa habetor. Dicta indicta, facta infecta, in vino inscribuntor.

Sic rex Assuerus convivio suo præfixit legem sane regiam, ne quis nolentes cogeret ad bibendum, sed sumeret quisque quod vellet, Esther I, 8.

Porro, rectoris hujus officium erat: primo, convivas omnes excipere, compellare, salutare, ac suo quemque loco collocare, disponere et regere. Unde Tacitus: «Rex convivii, inquit, regnum lusu sortitus imperabat huic, ut biberet; illi, ut vinum misceret; alli, ut abiret; alteri rursus, ut adesset.» Qui mos hodie in Regalibus observatur. Idem, instar musici, abstemiorum animos propinando contentiores, vinosorum abstinendo remissiores reddens, diversitate æqualitatem et consonantiam efficiat, ait Plutarchus, lib. I Sympos. cap. IV. Causam subdit, quod finis et scopus convivii sit: «Amicitiæ vel confirmationem vel initium voluptate quadam inter convivas efficere. Est enim convivium oblectatio inter pocula, ob

gratiam in amicitiam desinens.» Qua de causa Lamprias ibidem, Quæst. II: «Ita, inquit, convivas disponam, non ut divitem diviti, juveni juvenem, principem principi, amicum amico adjungam; quæ dispositio otiosa est, neque ad benevolentiam parandam augendamque quidquam conducit; sed id quod unicuique deest accommodans, hominem qui de rebus ad humanitatem pertinentibus libenter disserat, studioso discendi apponam, moroso mansuetum, loquaci seni adolescentem audiendi avidum, glorioso subsannatorem, iracundo tacitum, rixoso placidum, munifico pauperem, ut tanquam e pleno poculo in vacuum, aliquid ex illo in hunc defluat. Sophistam vero assidere sophistæ, aut poetam poetæ nolo. Urit enim cantor cantorem, et egenus egenum.» Quocirca idem Plutarchus, lib. IV, cap. I: «Polybium, inquit, Africano præcepisse novimus, ne e foro unquam digrederetur, inter negotia versans civium, nisi prius aliquem sibi amicum fecisset, etc. Sed vide an non id præceptum, præterquam quod foro accommodatum est, etiam ad convivia pertineat; ut non ante sit inde discedendum, quam una accumbentium alicujus benevolentiam et amicitiam fuerimus nacti. Nam qui sapiunt, in convivium veniunt non minus amicorum parandorum, quam præsentes delectandi causa. Amico auctum abire, jucundum et honestum est; contraque qui id facere negligit, ingratam sibi et inutilem facit consuetudinem, itaque discedit, ut qui ventre, non animo, conviva fuerit.»

de manu Domini calicem iræ ejus.» Symposiarcha enim suum cuique convivæ calicem temperabat et porrigebat. Et alibi sæpe.

Quare aberat a conviviis veterum insanus ille modernus mos propinandi et bibendi ad æquales haustus. Nam Horatius, lib. II, satyra 6, ait:

Siccat inæquales calices conviva, solutus Legibus insanis

bibendi ad æquales cyathos. Esto ex legibus jocosis apud Græcos hæc una erat: ἢ πίθι, ἢ ἄπιθι: aut bibito, aut abito, teste Cicerone Tuscul. V. Licentior erat illa symposiarchæ Empedocli, teste Laërtio, præscribentis, ut aut biberet, aut vinum in caput ejus effunderetur; qua de causa Empedocles eum coacto concilio reum peregit, damnandumque curavit. Huc facit et illa convivalis lex apud Plutarchum, lib. III Sympos. Quæst. IX: «Concentus vini cum aqua sit diapente, diatrion, diatessaron; sic enim cantant: Quinque bibenda esse aut tria aut quatuor. Quinque enim sesquialteram rationem habent, tribus aquæ cyathis in duos vini admixtis; tria duplam, duobus ad unum; quatuor sesquitertiam, tribus aquæ cyathis uni vini affusis.»

Denique Pollux: «Symposiarches sit splendidus, inquit, magnificus, hospitalis, hospitum amans, popularis, laute mensa excipiens, munditiæ gaudens, accuratus, bonæ diætæ, magnanimus, comitatis plenus, commodus, affabilis, lauti delicatique cibi, æque ac vitæ.»

Primum ergo rectori convivii præceptum hoc dat Siracides, ut se præ cæteris non efferat, sed singulis sese æquet, et æquabilem exhibeat. Siracidem imitatus Plutarchus, in Symposiac. lib. I, Quæst. IV, ita de eo sanxit: «Symposiarcha familiariter, amice et benevole erga omnes convivas sit affectus, nemini infensus et inimicus. Nam alias neque imperando tolerabilis, neque distribuendo æqualitatis observans, neque colludendo inculpabilis erit.» Et Epictetus: «Vide ne ira urgente in convivas sis injurius, sed potius cum mansuetudine et simplicitate illos exhilara.» Quocirca Plato sicut vult vigilum præfectum esse vigilantissimum, sic et symposiarcham esse moderate sobrium, qui non facile vino capiatur. Nam et vinosus contumeliosus erit et indecorus: omnino vero sobrius, injucundus. Addit Plutarchus: Sicut Pericles creatus prætor se compellans commonebat: Animum adverte, Pericles, liberis hominibus imperas, Græcis imperas, Atheniensibus imperas: ita convivii moderator secum reputabit, amicis se præesse, ut neque permittat eos turpiter agere, neque voluptatibus omnino prohibeat; sed ad utraque probe sit temperatus: sic tamen ut boni instar vini, nonnihil ad austeritatem propendeat; ita enim vino emollietur, et ad mediocritatem redigetur. Hæc Plutarchus.

Moraliter, hæc adaptes quibusvis rectoribus et superioribus. Si enim rector convivii convivis æquare se debet, pari jure quemvis alium rectorem decet æquare se subditis sibi commissis.

Secundo, providere ut epulæ et potus rite appararentur, et ordine suo in mensam inferrentur. Quocirca Aristoteles, lib. II Politic., ait symposiarchas debere esse sobrios. Et Theophylactus, in Joan. cap. II: «Architriclino, inquit, permittit degustationem vini sobrio. Nam in talibus festivitatibus, quibus ejusmodi munus commissum est, sobrietati maxime student, ut illorum jussu ac mandato omnia ordinate et decenter agantur.»

Tertio, seria et jocos moderari, ac sermones convivales dirigere, ut essent convivis accommodi, eosque exhilararent; nec tamen turpe aut indecens quid saperent. Ille ergo musicos jubebat canere, oratores dicere, philosophos obscuram aliquam quæstionem solvere, poetas carmen pangere.

Quarto, leges convivandi bibendique præscribere, quæ ab Horatio vocantur vini regna, a Cicerone magisteria; imo cuique illam vini qualitatem et quantitatem, ea mensura, aqua diluere et admetiri, quæ tum usque sanitati, stomacho et cerebro, æque ac palato saperet et congrueret. Atque hinc sumptæ illæ metaphoræ calicis in Scriptura, id est sortis, sive adversæ, sive prosperæ, quam Deus quasi symposiarches mundi cuique admetitur, ut Psalm. XV: «Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei.» Psalm. LXXIV, 9: «Calix in manu Domini vini meri plenus mixto.» Isaiæ LI, 17: «Consurge, Jerusalem, quæ bibisti

cem decet æquare se subditis sibi commissis. Unde Syrus vertit: Magistrum (vel magnum) te constituerunt, ne extollaris, et in capite divitum ne discumbas: esto tibi sicut unus ex illis. Hugo: «Rectorem, inquit, te posuerunt, non dominatorem; pastorem, non mercenarium; non carnificem, sed tutorem; non tyrannum, sed dispensatorem; non dominum, sed ministrum — te, non tuas divitias, non tuam nobilitatem, non tuam progeniem, sed te, id est tuam personam. Hodie tamen uno facto Episcopo, episcopatur tota parentela. Unde et nomen suum amittit tota progenies, et qui prius dicebatur filius fabri vel Roberti, dicitur nepos Episcopi. Isaiæ LXVI: Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul? Verba sunt Christi vel Ecclesiæ admirantis de tot nepotulis uno partu natis.» Et S. Bernardinus, tom. III, serm. De Rector.: «Rectorem, ait, te posuerunt, non raptorem; rectorem, non destructorem; quasi ministrum, non tyrannum; quasi dispensatorem, non dissipatorem, vel usurpatorem; ut tutorem, non devoratorem.»

S. Hieronymus, lib. VI in cap. XVIII Ezechiel.: «Solent, ait, principes Ecclesiarum opprimere plebes per superbiam. De quibus scriptum est Eccli. XXXIII: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis. Et Salvator præcipit Matth. XX: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus.» Simili modo explicat, lib. XIII in cap. XLV Ezech., ubi pro principem legit ducem. S. Ephrem, tract. De Timore Dei: «Ducem, ait, te constituerunt? ne extollaris animo; esto autem inter illos sicut unus ex ipsis, menteque revolve labores tuos priores, et intellige illos, qui tibi jam parent, in iisdem versari; eosque noli negligere, sed sedulo curam eorum gere.» S. Bernardus, epist. 9 ad Archiep. Coloniensem: «Curemus, inquit, in alto positi non altum sapere, sed timere, sed humilibus consentire. Principem, inquit, te constituerunt, esto in illis tanquam unus ex illis. Et iterum: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus. Sapiens est, qui hoc consulit; quippe haud secus sentiens ab ipsa Sapientia, quæ ait: Qui major est vestrum, fiat sicut minor, Luca XXII. Alioqui judicium durum his qui præsunt, timeat potestas,» Sapient. VI.

Caveat ergo princeps et Prælatus, ne subditi merito suspicentur eum typho potestatis inflatum alios præ se despicere vel aversari; sed potius ita agat, ut celsitudinis etiam regiæ fastigium lenitate agendi demittat; ut, scilicet, populi, quantum reverentur principis majestatem, tantum mores placidos et æquabiles suspiciant et exosculentur. Quare in iis gubernandis plus benevolentia quam severitate, plus cohortatione quam commotione, plus charitate quam potestate, quantum salva auctoritate fieri potest, utatur, juxta illud cap. III, 19: «Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.» Vide quæ ibidem annotavi, ac præsertim dicta S. Ambrosii, lib. II Offic. cap. VII. Vide et S. Gregorium, part. II Pastor. cap. VI, cujus hic est titulus: «Ut sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus.» Causam dat, «quod omnes homines natura æquales genuit. Unde cuncti, qui præsunt, non in se potestatem debent ordinis, sed æqualitatem pensare conditionis; nec præesse se hominibus gaudeant, sed prodesse. Antiqui enim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur.» Exempla dat S. Petrum, qui Cornelium volentem se adorare prohibuit, dicens: «Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum,» Act. X. Et S. Paulus, inquit, «bene agentibus fratribus prælatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri,» II Corinth. I. Et: «Facti sumus parvuli in medio vestrum,» I Thess. II. Et: «Nos autem servos vestros per Jesum,» II Corinth. IV, 5.

Nota: Septuaginta duo fuere interpretes a Ptolemæo Philadelpho rege Ægypti evocati Alexandriam, ut S. Scripturæ libros ex Hebræo verterent in idioma Græcum, e quibus unum fuisse nostrum Siracidem censet Jansenius et alii: ego eorum discipulum et filium, vel nepotem fuisse censeo. Hosce Septuaginta Interpretes Ptolemæus convivio regali excepit, ac super mensam cuique quæstionem aliquam ethicam vel politicam resolvendam proposuit. Porro quia ipse erat rex et rector Ægypti, hinc plerasque proposuit politicas de rege et regno, modoque recte regendi. Eas selegi et hic scribendas duxi, quia huic loco congruunt eique sunt propriæ, ut a viris tam sapientibus rectores quilibet rite regere condiscant. Descripsi eas ex Aristeæ tract. De Septuaginta duobus Interpretibus. Ptolemæus igitur primo interpreti hanc quæstionem proposuit: «Quonam pacto regnum incolume in finem usque conservetur? Ille, parumper cunctatus, inquit: Hoc maxime modo regnum optime dispones, si Dei mansuetudinem in rebus omnibus imitatus, patientia ac longanimitate uteris; extollesque dignos, elatos autem affabilitate ex malo in pœnitudinem traduces.»

Tertio proposuit hanc quæstionem: «Quomodo amicos sui similes habeat? Qui ait: Si intelligant te multa meditari in subjectorum populorum commodum: et tu id facias, considerans quemadmodum et Deus genus humanum bonis afficiat, valetudinem illis et vitæ augmenta, atque alia cuncta opportunis temporibus præbens.»

Undecimo proposuit hanc: «Quibusnam modis divitias conservet? Ille dum petita revolvit, paululum moratus: Si nihil, inquit, indignum regno tuo, neque flagitiose ages, neque in vanis rebus et incommodis sumptus facies, et erga populum tuum te beneficum benignumque præbueris. Etenim Deus bonorum omnium, quem sequi oportet, largitor est.»

Duodecimo proposuit hanc: «Quomodo veritatem colat? Huic ille respondit: Si cognoveris, quam magnum dedecus mendacia mortalibus omnibus afferant, et multo majorem notam regibus inurant. Nam quando ea potentia sunt, ut quæ volunt, facile perficiant, cujus rei gratia mentientur? Oportet etiam te considerare, rex, ut Deus amator veritatis existat.»

Vigesimo primo proposuit hanc: «Quid sit in regno difficillimum? Ille: Sibi ipsi dominari, respondit, neque appetitibus efferri: inest enim natura mortalibus, ut mente ad aliquid semper declinent, et plerique ad mensas, pocula voluptatesque trahantur, in quibus multitudo maxime effunditur. At reges subigendorum populorum cura sollicitat ob gloriæ magnitudinem. Sed pulchrum est se omni in re metiri, et quæ Deus dederit, studio continere. Inconcessa vero atque inexpetibilia ne concupiscas.»

Vigesimo quarto proposuit hanc: «Quemadmodum gloriosus perduraret? Cui ille: Si benignitate, inquit, et gratia excellens, erga alios magnificus exstiteris, gloria te nusquam deseret, quæ ut tibi adsit, Deus semper implorandus est.»

Quinquagesimo primo proposuit hanc: «Quonam modo quis in superbiam non extollatur? Respondit ille: Si æqualitatem servet, et singulis in rebus sui ipsius meminerit; revolvens animo, ut homo hominibus præsit, utque Deus deleat superbos, mansuetos et humiles extollat.»

Quinquagesimo tertio proposuit hanc: «Quid regi sit maxime necessarium? Subditorum, inquit, amor et dilectio: per hoc namque insolubile benevolentiæ vinculum texitur. Deus enim ea perficit, quæ recte eliguntur.»

Quinquagesimo quinto proposuit hanc: «Quomodo multis in regno populis se accommodet? Si decenter cuique distribueris, inquit, justitiamque (quemadmodum facis) ducem sequaris, præbente Deo tibi recta discernere.»

Quinquagesimo nono proposuit hanc: «Quid regnum conservet? Ille: Cura et meditatio, respondit, ne quid a rerum præpositis male agatur committaturque in plebem; quemadmodum facies, cum tibi Deus præstantem intellectum præbeat.»

Sexagesimo quarto proposuit hanc: «Quid reges potissimum sequi oporteat? Respondit ille: Leges, ut justis operationibus mortalium vitam regat; quemadmodum et tu peragens perennem tui memoriam fecisti, divina præcepta secutus.»

Sexagesimo quinto proposuit hanc: «Qui magistratibus præficiendi sint? Ille: Quicumque, ait, iniqua odio habent, ac tuos imitantur affectus, laudumque dulcedine tracti, justa semper ad adipiscendam gloriam operantur. Quod et tu facis profecto (rex), quandoquidem Deus justitiæ coronam tribuit.»

Sexagesimo sexto proposuit hanc: «Qui sint in duces eligendi? Qui fortitudine et justitia excellant, inquit, quique hominum salutem cruentæ victoriæ anteponant. Nam et Deus bona ad omnes operatur: quem tu secutus, bonis afficis subditos tuos.»

Sexagesimo octavo proposuit hanc: «Quibus in rebus reges diutius versari debeant? Tum ille: In rerum gestarum cognitione, ait, in legendisque incumbentium operam libellis temporis plurimum assumere oportet, et quæcumque ad conservanda regna, emendandosque hominum mores scripta sunt, perquirere: quod tu cum studiose peragas, Deusque tua consilia secundet, ideo excellentem supra alios gloriam obtines.»

Sexagesimo nono proposuit hanc: «Quid perpetuo agendum sit ne inertia torpeas? Ille adhuc: Considerandum est, ait, multa cum diligentia quæcumque in mentem veniunt, et ante oculos vitæ forma et imago quædam proponenda, tum quæque vi perfecta sint, considerandum: est enim et in his decus suum, et eruditio quædam. Nam et sæpe in minimis egregium quiddam elucet, quod eligas. Tu vero quando bonitatem tibi Deus sufficit, elegantiam omnem propter philosophandi studium amplecteris.»

Moraliter ergo disce hic, quam in cœtu et societate vitanda sit singularitas, ac sectanda vita communis, etiam Superiori: per illam enim sacitur charitas et humilitas. Memorabile est quod in Actis S. Francisci legimus: cum ipse Perusii concionaretur, Perusinum quemdam vitæ perfectioris avidum de mutando vitæ statu cogitasse. Cui apparens Christus dixit: «Vir desideriorum, si votis vis potiri et salvari, sequere me in habitu religioso Francisci Assisii.» Subinterrogavit ille: «Quam, Domine, in hoc Ordine normam servabo, ut tibi magis complaceam?» Respondit Christus: «Vitam communem Ordinis sectare, et intima fratrum consortia fuge, neque aliorum defectus scruteris aut judices.» Receptus ergo a S. Francisco, ab eoque ob insignem humilitatem F. Humilis appellatus, monita Christi secutus vitam sanctam egit, adeoque miraculis claruit. Ita Annales Minorum, auctore Luca Waddingo, anno Christi 1211, num. 6.

Memorabilis est epistola ejusdem S. Francisci (exstat inter opuscula ejus numero octava) ad Petrum Catanium, Ordinis sui Vicarium Generalem, conquerentem de nonnullorum fratrum dissolutione: «Dominus te custodiat, inquit, et in sancta sua charitate conservet. Patientiam in omnibus operibus tuis, mi frater, tibi commendo in tantum, quod, quicumque tibi impedimentum fecerit, sive fratres, sive alii, etiamsi te verberent, omnia debes habere pro gratia, et ita velis, et non aliud. Et dilige eos, qui ista faciunt tibi, et non velis aliud de eis, nisi quantum Dominus dederit tibi, et in hoc dilige eos, ut velis, quod sint meliores christiani. Et hoc volo cognoscere, si tu diligis Dominum et me servum suum, et tuum, si feceris illud: videlicet, quod non sit aliquis frater in mundo qui peccaverit, quantumcumque potuerit peccare; quod, postquam viderit oculos

tuos, nunquam recedat sine misericordia tua. Et si non quæreret, tu quæras ab eo, si vult misericordiam. Et si ille millies appareret postea coram oculis tuis, dilige eum plusquam me, ad hoc ut trahas eum ad bonum, et semper miserearis talibus. Et istud denunties Guardianis, quando poteris, quod per te sit firmus es facere: et omnes fratres, qui scirent eum peccasse, non faciant verecundiam ei, nec detractionem; sed magis misericordiam habeant circa ipsum, et teneant privatum peccatum fratris sui, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.» Hæc humili stylo, sed sublimi spiritu S. Franciscus.

Hoc est quod Christus acriter castigat in Scribis et Pharisæis, Matth. XXIII, 3: «Dicunt, et non faciunt: alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.» Et propterea Innocentius Papa dixit: «Quod quisque juris in alterum statuit, ipse debet uti eo.» Idque etiam juxta sententiam Catonis dicentis: «Patere legem quam tu ipse tuleris,» quam cum feras ut omnes servent, tu primus serva. Ne pro tuo libitu tecum dispenses, nisi velis eodem modo cum aliis dispensare, aut ut illi absque dispensatione legem transgrediantur. Ostende justitiam legis tuæ in hoc, ut per eam teipsum dirigas; et ostende ejus suavitatem in hoc, quod tu ipse libenter illam serves: præcede tanquam bonus pastor exemplo tuo, ut subditi glorientur quod te sequantur.

Quamobrem bonus Imperator Theodosius dicere solebat: «Quamvis non esset ipse propriis legibus subjectus, velle tamen se illis alligari, easque servare.» Et magnus ille sapiens scriptum reliquit: «Reipublicæ felicitatem in eo consistere, quod lex sit vere domina principum, principes vero servi et famuli legis: contra vero perniciem esse ejusdem reipublicæ, si lex ancilla esset regum et ipsi ejus domini; trahentes illam ad suam voluntatem.»

Quocirca S. Ephrem, tract. De Timore Dei, hanc gnomen sic partim legit, partim explicat: «Rectorem te posuerunt, noli extolli: esto unus ex illis, menteque revolve labores tuos priores, et intellige illos qui tibi jam parent, in iisdem versari, eosque noli negligere, sed sedulo eorum curam gere.» Rectores enim qui fuere subditi, et subditorum labores sunt experti, sciunt subditis compati, iisque modeste imperant: qui vero nunquam subditorum onera sunt experti, iis despotice velut servis præcipiunt, ac «dominantur in cleris,» ut ait S. Petrus. Addit S. Ephrem: «Somnolentia pastorum gaudium est luporum.»

Apud Gentiles celebris fuit Julius Cæsar, qui se militibus in fame, labore et periculis socium, imo antesignanum præbebat, ideoque eos sibi devinciebat, ut ad ardua quæque dicto audientes essent: atque hinc tantæ ejus victoriæ, felicitas et gloria. Similis fuit Cato, quem Lucanus, lib. IX Pharsal., ita armis verbisque per invia Africæ deserta generose militibus præeuntem depingit:

Primus arenas Ingrediar; primusque gradus in pulvere ponam. Me calor æthereus feriat, mihi plena veneno Occurrat serpens; fatoque pericula vestra Prætentate meo, nullo discrimine notum, Dux, an miles eam.

«Par enim est, ut ait Paulus lib. IV Sentent. tit. VI, eum qui leges facit, pari majestate legibus obtemperare.» Et S. Ambrosius, ad Valentinianum Imperat. epist. 32: «Quod præscripsisti aliis, præscripsisti et tibi. Leges enim Imperator fert, quas primum ipse custodiat.» Præclare Tacitus, lib. II Annal. cap. XX et XXX: «Dux, ait, aliis minora mandat, sibi sumit validissimum,» idque Germanicum fecisse asseverat, æque ac Constantinum Magnum asserit Nazarius, in Panegyrico ejusdem, cap. XXIX.


2. CURAM ILLORUM HABE, ET SIC CONSIDE (ita Græca:

2. CURAM ILLORUM HABE, ET SIC CONSIDE (ita Græca: perperam ergo Complutenses, Palacius, Jansenius et alii legunt, considera), ET OMNI CURA TUA EXPLICITA RECUMBE. — Secundum est hoc præceptum, quod Siracides dat rectori convivii, et consequenter cuivis alteri, ut scilicet curam habeat convivarum singulorum, ne quid cuipiam desit, ut se præteritum, vel neglectum, aut oblivioni traditum jure queri possit. Circumeat ergo mensam et circumlustret omnes, singulisque de rebus necessariis vel opportunis provideat: quo facto tum demum consideat, ut, postquam omnem suam curam in eos explicuerit, quasi perfunctus officio suo, tunc demum cum illis mensæ accumbat, ut se et convivas exhilaret. Unde Syrus vertit: Curam illorum habe, et postea discumbe: in omni necessitate eorum provide et recumbe; Tigurina, habe curam eorum, et sic demum reside: fac omni tuo officio fungaris, et quiesce cum laude. Nam Græca habent: καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν σου ποίησον, καὶ εὐκοσμήσας ἀνάπαυσαι. Quod Complutensia vertunt: Et omnem usum tui fac, et approbatus quiesce: cum scilicet convivæ probarint tuam curam et diligentiam, dixerintque sibi esse satisfactum. Alii legunt, καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν σου ποιήσας ἀνάπαυε, id est, et cum feceris omnia quibus tibi opus est, accumbe.

Moraliter S. Bernardus, lib. IV De Consider. ad Eugen. Pontif. cap. II, agens de cura, quam debent pastores habere populi sibi commissi: «Noli differre, inquit, curam exigere, non curationem. Denique audisti: Curam illius habe, et non: cura vel sana illum. Verum dixit quidam:

Non est in medico semper relevetur ut æger.

At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur: Plus omnibus laboravi. Non ait: Plus omnibus profui, aut plus omnibus fructificavi; verbum insolens religiosissime vitans. Alias autem noverat homo, quem docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet, non secundum proventum. Et ob hoc in laboribus potius quam in profectibus gloriandum putavit, sicut alibi

quoque habes ipsum dicentem: in laboribus plurimis. Ita, quæso, fac, tu, quod tuum est; nam Deus, quod suum est, satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam, et tuas explicuisti partes. Sane incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil, dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Securus labor, quem nullus valet evacuare defectus.» Similis debet esse cura regis et principis. Unde hoc ei elogium dat Seneca: «Omnium domos illius vigilia defendit; omnium otium illius occupatio, ex quo se Cæsar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit.»

timere cœpi: nunc fere de ea despero. Quis enim totius Ecclesiæ molem, quis tot animarum onus sustineat sine evidenti salutis periculo?» Et tamen, si quis alius hic suo munere egregie perfunctus est, adeoque vere pius et religiosus fuit Pontifex. Hinc Episcopus græce idem est quod superintendens et invigilans plebi: pastor, qui pascit oves; unde «opilio dicitur quasi ovilio: præsul, qui præest sollicitudine: sollicitus, quasi solers et citus atque irrequietus,» ait S. Isidorus, lib. X Origin.


3. UT LÆTERIS PROPTER ILLOS, ET ORNAMENTUM GRATIÆ ACCIPIAS CORONAM, ET DIGNATIONEM CONSEQUARIS CORROGATIONIS,

3. UT LÆTERIS PROPTER ILLOS, ET ORNAMENTUM GRATIÆ ACCIPIAS CORONAM, ET DIGNATIONEM CONSEQUARIS CORROGATIONIS, — q. d. Si curam illorum habueris, eamque explicita et peracta cum convivis accubueris, lætaberis cum illis, et pariter lætificabis illos. Unde ab eis «accipies coronam,» quæ tibi erit «ornamentum gratiæ,» id est ornatus gratiosus, tibi gratiam, id est decus et decorem concilians: ac insuper «dignationem,» id est, ut nonnulli codices habent, dignitatem et honorem «consequaris corrogationis,» id est symboli, de quo mox. Græca breviter sic habent: Ut lætitia per eos afficiaris, et ornatus causa coronam capias; Tigurina: Ut læteris nomine eorum, decorisque gratiam coronam accipias; Syrus: Propter hoc etiam in novissimo eorum lætaberis, et in mensa recipies honorem.

Nota primo: Pro ornamentum gratiæ, græce est εὐκοσμίας χάριν; ubi, si χάριν accipias ut adverbium, vertes, ornamenti gratia, id est causa: sin, ut nomen, vertes ornamenti gratiam; et sic videtur accepisse Noster. Unde per hypallagen vertit, «ornamentum gratiæ;» ornamenti enim gratia est ornamentum gratiæ; puta ornamentum gratiosum et decorum. Porro hoc ornamentum est corona; unde nonnulli censent dictam coronam, eo quod cohonoret eos, quibus imponitur. Alludit enim ad coronas quibus insigniebantur et etiamnum insigniuntur magistri, sive Doctores. Unde caput hoc nonnulli inscribunt περὶ ἡγουμένων, id est de magistris. Aut potius alludit ad coronas convivales, quas præfecto convivii quasi regi et rectori suo, ob curam et regimen sibi præstitum, offerebant convivæ. Imo sola coronæ impositione creatos fuisse convivii magistros, sive dictatores, liquet ex Plauto, in Persa: «Do, inquit, hanc tibi florentem florenti: tu sic eris dictatrix nobis.» Et ex Plutarcho, lib. IV Sympos. Quæst. IV, qui mos etiamnum apud nonnullos in Germania servatur, præsertim cum in festo Trium Regum sibi regem creant, corona eum decorando.

Quin et ipsi convivæ olim accumbebant coronati, uti etiamnum fit in Thuringia: gestabant enim in capite coronas ex herbis, ut hedera, nardo, lauro, etc., aut e floribus, maxime rosis: tum ut iis ebrietatem prohiberent, tum ut caput pileo non gravarent, tum ut suavi et blando eorum colore et odore caput refrigerarent, mulcerent et recreent. Nam et calidi flores molliter aperiendo meatus capitis, faciunt ut vinum perspirare possit: et quæ leviter frigida sunt, mediocri contactu vapores repellunt, ut violacea imprimis et rosacea corona. Ita Athenæus, Plutarchus, Plinius, lib. XXI, cap. III, et alii. Hic enim mos fuit Hebræorum, Græcorum, Romanorum, Indorum. Hebræorum, ut patet ex hoc loco, et Sapient. II, 8: «Coronemus nos rosis;» et Ezechiel, cap. XXIII, 42, significat amicas amatoribus coronas imposuisse. Græcorum, ut patet ex Athenæo, lib. XV; Plutarcho, lib. III Sympos. Quæst. I. Quin et Aristoteles apud Cælium, lib. XXVII, cap. XXVI, ait veteres coronis in conviviis usos ad significandum obscure, augurandumque annonæ fertilitatem rerumque copiam. Romanorum, ut patet ex Ovidio, lib. V Fastorum:

Ebrius incinctis (innexis) philyra conviva capillis Saltat, etc. Nulla coronata peraguntur seria fronte, Nec liquidæ juncto flore bibuntur aquæ. Bacchus amat flores; Baccho placuisse coronam ...

Corona significabant plenum et integrum esse convivium, indeque plenum convivarum gaudium, eo quod nihil illi ad hilaritatem compositum deesset: corona enim perfectionis est symbolum, ob figuram rotundam et in se redeuntem. Unde Propertius, lib. IV, eleg. 3:

Me juvat et multum mentem vincire Lyæo, Et caput in verna semper habere rosa.

Et Anacreon, ode 4:

Foliis rosam decoram Capiti revincientes, Inter calices jocemur.

Indorum, ut patet ex Philostrato, qui, lib. II Vitæ Apollonii Tyanei, asserit Indos quoties apud regem convivarentur, coronatos ad convivia accessisse.

Hinc Antiochus, ut legimus II Machab. cap. VI, 7, Judæos coegit ut, rejectis patriis legibus, Bacchum symposii deum colerent, eique bacchantium more hedera redimiti orgia celebrarent. Quod qui facere recusabant, morte mulctabantur: nam, ut ait Plinius, lib. XVI, I, ferunt Liberum (Bacchum) patrem primo omnium coronam imposuisse capiti suo ex hedera: quam Festus sic ait esse dictam, vel quod hæreat, vel quod edita petat, vel quod id cui adhæserit, edat. Et Plutarchus, lib. III Sympos. Quæst. I: Bacchus, ait, hederam quoque facultate sua maxime vino (ebrietati) resistentem in honore habendam docuit, eaque bacchantes coronavit, ut minus a vino læderentur, hedera suo frigore ebrietatem restinguente. Hinc et hedera signum est cauponarum et vini vendibilis. Denique Ovidius loco jam citato:

Tempera sutilibus pinguntur tecta coronis, Et latet injecta splendida mensa rosa.

Legimus Cleopatram in luxurioso illo convivio in rosas expendisse talentum, cum per omnia discumbentium triclinia foliorum passim acervi, cubiti mensura pavimentis undequaque exstarent. Quin et pocula cyathosque coronabant, ut docet Tertullianus, lib. De Corona militis, et Virgilius, III Æneid.:

Tum pater Anchises magnum cratera corona Induit, implevitque mero.

Et lib. VII:

Crateras læti statuunt, et vina coronant.

Huc facit illud sponsæ vino amoris inebriatæ: «Introduxit me (rex) in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore (ebrietate amoris) langueo,» Cantic. II, 4.

Nota secundo: Per dignationem, sive dignitatem, corrogationis nonnulli accipiunt, imo cum Rabano legunt dignitatem congregationis, cui scilicet quasi præfectus corrogasti lætum epulum vel cibi, vel doctrinæ, vel prudentiæ et disciplinæ: ob hoc enim a congregatione convivarum dignitatem et honorem consequeris. Ita Rabanus, Lyranus, Palacius.

Secundo, Jansenius, corrogatio, inquit, est convocata et simul sua symbola conferens congregatio.

Tertio, alii, corrogatio, inquiunt, vocatur convivium, quod instituitur ex corrogatione et collatione convivarum: olim enim mos erat corrogandi sumptus, aut etiam cibos ad instruenda convivia, quas corrogationes vocabant symbola convivalia, qualia fidelibus vetuit Concilium Laodicenum, cap. LV: «Non oportet, inquit, ministros altaris, vel quoslibet clericos, vel etiam laicos christianos ex symbolis, quæ vulgus comessalia appellat, convivia celebrare.» Sic sensus erit, q. d. Si hæc feceris, consequeris a convivis laudem, quod convivium rite instruxeris.

Quarto, proprie et genuine, per corrogationem, accipe collectionem symbolorum, quam faciebant convivæ, ut eam quasi tributum suo regi et præfecto offerrent. Unde Syrus vertit, et in mensa recipies honorem. Solebant enim prisci convivæ officii causa corrogatis partibus (quæ symbola vocabant) ferculorum meliorum honestare symposiarcham, uti modo honestant sponsos, quibus etiam singuli solent propinare, adeoque cyathis vino plenis eos circumdare et coronare. Hac ergo corrogatione ferculorum et cyathorum, similiumque rerum convivalium significat honorandum convivii præfectum, si officium suum rite obeat.

Addit noster Salazar in Proverb. cap. VIII, 21: convivas symposiarchæ corrogasse symbolum ex munusculis mysticis. Nam v. g. aliquis, ut symposiarchæ robur et lacertos commendaret, armum illi deferebat; alius vero, ut ejus facundiam notaret, linguam destinabat; alius, ut ejus vigilantiam innueret, oculum mittebat; alius, ut amorem testaretur, cor vel pectus dabat; alii aliis ejusmodi symbolicis munusculis, prout cuique collibitum erat, convivii regem honestabant. Hoc autem non nisi in splendidissimis cœnis fieri solitum docet Fulvius in sua appendice ad Triclinium Ciacconi. Sensus ergo est: «Ut dignitatem consequaris corrogationis,» ut scilicet convivæ destinatis muneribus mysticis, laudes tuas celebrant, et eas, quibus polles, virtutes deprædicent. Sic Samuel Sauli regi misit armum, ut regi futuro fortitudinem (cujus symbolum est armus) commendaret: «Ecce comede, inquit, quia de industria servatum est tibi,» I Reg. IX, 23 et 24. Et Philo, in Joseph., tradit a Joseph missum Benjamin fratri in mensa pectusculum, ut illum sibi in pectore et amoribus esse significaret. Eadem de causa ex victima sacerdoti cedebat armus et pectusculum, Levit. VII, 34. Hinc illa veterum dicta: «Cor ne edito, linguam seorsim inside, salem appone,» etc.

Mystice, hæc omnia adaptes præfectis mensæ spiritalis, puta Episcopis, Pastoribus, Concionatoribus et Doctoribus. His enim cura incumbit instruendi mensam doctrinæ, exhortationis, Eucharistiæ, qua quemque erudiant et pascant ad vitam æternam. Quod si rite fecerint, cum illis in cœlo lætabuntur, ac coronam Doctoribus promissam accipient; ipsique fideles ab eis in cœlum traducti singuli eum ut parentem colent, eique suas dotes et gloriam arrogabunt, juxta illud S. Petri, epist. I, cap. V, 2: «Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.» Hac de causa S. Paulus Thessalonicenses et Philippenses vocat suum «gaudium» et suam «coronam,» I Thess. II, 19, et Philip. IV, 1. Vide ibi dicta, ubi illustre hac de re exemplum S. Amandi recensui.

Ab Hebræis et Siracide idipsum didicere philosophi gentium. Unde Isocrates, orat. ad Nicoclem: «Ama, inquit, eos quibus imperas, et effice ut ab iis vicissim ameris. Amor populi diuturni imperii est fundamentum.» Plinius, in Panegyr. Trajani: «Bonus princeps, ait, cum civibus velut cum liberis suis versari debet. Affabilitas principis virtus maxima. Diligi princeps, nisi se diligat, non potest.»


4 et 5. LOQUERE, MAJOR NATU; DECET ENIM TE PRIMUM VERBUM (subaudi, loqui) DILIGENTI SCIENTIA, ET NON IMPEDIAS MUSICAM.

4 et 5. LOQUERE, MAJOR NATU; DECET ENIM TE PRIMUM VERBUM (subaudi, loqui) DILIGENTI SCIENTIA, ET NON IMPEDIAS MUSICAM. — Ita Romana. Perperam ergo Jansenius, Palacius et alii passim legunt, diligenti scientiam, sicque explicant, q. d. Quandoquidem decet te, qui senior es, loqui ante alios, loquere tu primum verbum; verum loquere illud non amusis, sed philomusis, id est diligentibus scientiam, ne spargas margaritas ante porcos; ita tamen ut «non impedias musicam.» Aut aliter dispungendo: Loquere, major natu; decet enim te loqui: primum verbum diligenti scientiam subaudi; convenit, q. d. Convenit illum præ aliis loqui qui ostendit se esse philosophum et amatorem scientiæ, quales sunt senes.

Verum cum Romanis tam Latinis quam Græcis legendum: ἐν ἀκριβεστάτῃ ἐπιστήμῃ, id est inexacta et diligenti scientia. A rectoribus convivii descendit ad convivas, tum senes, tum juvenes. Senibus hic dat præceptum, scilicet ut primi loquantur (hoc enim decet), sed exacta, sensata et sapientia: «Loquere, inquit, major natu;» græce presbyter, «decet enim te loqui,» qui reliquis pro tua dignitate et ætate uti convivandi, ita etiam loquendi atque docendi magister creatus es. Nam «multitudo annorum scire facit,» uti habet vetus parœmia. Id olim in usu fuit apud Hebræos, Græcos et Latinos, tum fideles, tum infideles; Hebræos enim sua convivia non tantum ferculis, sed et problematibus ac quæstionibus propositis condire solitos docte ostendit noster Salazar, in Isagoge Prov. pag. 2. De Græcis et Romanis idem testantur Plutarchus, lib. I Sympos. Quæst. I, et Macrobius, lib. VII Saturn. cap. I; Quintilianus, lib. I Instit.; Cicero, Tuscul. I; Plato, in Sermonibus convivalibus; Athenæus, in Dipnosophistis, id est, Cœnis Sapientum. Decet enim ut in convivio non tantum corpus pascatur cibis, sed et mens eruditis bonisque sermonibus; quare in mensis proponebantur problemata, parabolæ, ænigmata, etc., ideoque sobrie bibebatur, ut iis sapienter responderi posset. Ita docent auctores citati. Horum loco apud Religiosos virosque graves in mensa solet legi S. Scriptura, Patres, historiæ, etc., quam proinde lectionem commendat S. Augustinus, epist. 109, et S. Basilius, in Regul. brevior. reg. 130. Idem Cyrum et Persas factitasse scribit Xenophon, lib. IV. Idem præ omnibus facere primi Christiani in Eucharistia et agape, id est convivio post sacram Synaxim, uti ostendi I Corinth. XIV, 26; idque exemplo Christi, qui in ultima cœna longum et ardentem de charitate

texuit sermonem, Joan. XIII et seq. Ac de Essæis idem testatur Philo, lib. De Vita contempl., Josephus, Eusebius et alii. Convivium enim est congeries delectationum, utpote in quo guttur cibo, aures cantu, oculi spectaculis, nares unguentis et floribus pascuntur. Sed omnium optima et liberalissima est sermonis sensati et jucundi oblectatio, quo uno maxime animus delectatur et pascitur. Post sermonem autem musica videtur primas obtinere, quæ idcirco a Siracide cum sermone conjungitur. Porro inter Septuaginta Interpretes, ordine septuagesimus, a Ptolemæo Philadelpho, rege Ægypti, interrogatus in convivio regali quid loquendum esset, respondit narrandas esse Principum illustrium vitas; his namque suavius nihil, neque jucundius inveniri. Ita Aristeas in Historia Septuaginta Interpretum.

Posterius est, ut post senum doctrinam sequatur concentus musicus, ut seria jucundis temperentur, et convivæ exhilarentur, ac lites et rixæ, quæ inter convivas, dum vino æstuant, oriri solent, suavitate cantus sedentur et sopiantur; hanc enim vim habet cantus et musica: denique ut animus musicæ intentus non dicat nec audiat verba scurrilia, detractoria, lasciva, quæ in mensis dici solent. Aliqui, ut Emmanuel Sa, per musicam intelligunt concentum et ordinem in disserendo, ut scilicet senes ita composite et concinne loquantur et disserant, ut harmoniam edere videantur. Verum hæc mystica est musica; ad litteram enim musica significat concentum musicorum. Hunc enim veteres Hebræos mensis adhibuisse liquet ex hoc loco et vers. 7, ac Psalm. LXIX, 13; Isaiæ XXIV, 8; Amos, VI, 5; Luca XV, 25. Quin et Christus Dominus ultimam cœnam hymno et cantu conclusit; nam, «hymno dicto,» græce ὑμνήσαντες, id est cum hymnum cecinissent, ipse et Apostoli «exierunt in montem Olivarum,» Marci XIV, 26. Denique in cœlesti convivio Beati perenne Alleluia Deo et Agno decantant, Apocal. cap. IV, 8, et cap. V, 9 et 12, et cap. VII, 12.

De Græcis et Latinis patet ex Cicerone, Tuscul. I, et Quintiliano, lib. I: «Ille mos fuit, inquit, ut in conviviis post cœnam circumferretur lyra, quam ex ordine convivæ pulsarent; cujus cum se imperitum professus esset Themistocles, habitus est indoctior.» Unde Horatius, lib. II, ode 11:

Divitum mensis et amica templis lyra.

Et Varro: «In conviviis, inquit, pueri modesti cantabant carmina antiqua, in quibus erant laudes majorum, et ista voce et cum tibicine.» Cicero, in Bruto: «Carmina, ait, in epulis a singulis convivis esse cantata de clarorum virorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato.» Virgilius, I Æneid.:

Cithara crinitus Iopas Personat aurata.

Hic autem erat ordo cantus: Primo, omnes convivæ communi voce pæana, sive hymnum aliquem in Bacchi et aliorum deorum honorem canebant, idque tum ab initio, tum in fine mensæ, quando libabant; deinde unusquisque, accepto myrti aut lauri ramo, propriam cantionem canere, atque etiam lyram, quæ circumferebatur, pulsare cogebatur; ita Plutarchus, lib. I De Musica, et Sympos. I, Quæst. I, et Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag. IV, ubi immoderatum et lascivum musicæ usum damnat, taleque convivium nuncupat «ebrietatis theatrum.» Sic et convivia olim musica condiri solita docet Athenæus, lib. I et XIV, Plato in Protagora, Suetonius in Galba, Livius, decad. 3, Valerius Maximus, lib. II, et alii.

Pari modo primi Christiani concentum adhibebant in agape, id est convivio Eucharistico. Id patet ex S. Paulo, Coloss. III, 16: «Verbum Christi, inquit, habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;» et I Corinth. cap. XIV, 26: «Unusquisque vestrum, inquit, psalmum habet, doctrinam habet, Apocalypsin habet.» In quorum locum successere lectio Epistolæ et Evangelii, ac cantus organaque in Missa, uti ibidem dixi.

Sed audi Tertullianum graphice agapen et prima christianorum convivia et cantus depingentem, Apologet. cap. XXXIX: «Cœna nostra, inquit, de nomine rationem sui ostendit. Vocatur enim ἀγάπη, id est dilectio. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum: siquidem inopes quoque refrigerio isto juvamus, non qua penes vos parasiti affectant, ad gloriam famulandæ libertatis, sub auctoramente ventris inter contumelias saginandi; sed qua penes Deum major est contemplatio mediocrium. Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinæ de causa æstimate, quid sit de religionis officio: nihil scurrilitatis, nihil immodestiæ admittit; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum prægustetur; editur quantum esurientes capiunt: bibitur quantum pudicis est utile; ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse: ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere: hinc probatur quomodo biberit. Æque oratio convivium dirimit: inde disceditur non in catervas cæsionum, neque in classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eamdem curam modestiæ et pudicitiæ, ut qui non tam cœnam cœnaverint, quam disciplinam.»

Hinc patet musicam et organa recte adhiberi in templis, etiam in Missa, tum ut Deus per illa laudetur, tum ut populus ad devotionem et lætitiam spiritalem excitetur. Sed cavendum est ne cantus sit levior, aut lascivior, qui potius petulantiam quam devotionem provocat, ac potius aures titillet quam mentem ad Deum attollat.

Denique Clemens Alexandrinus supra: «Sunt, inquit, admittendæ modestæ et pudicæ harmoniæ; a forti vero et nervosa nostra cogitatione molles et enervatæ harmoniæ amandandæ quam longissime, quæ improbo flexuum vocis artificio utentes, ad delicatam et ignavam vitæ agendæ rationem deducunt. Graves autem et quæ ad temperantiam pertinent modulationes, ebrietatis proterviæ valedicunt. Chromaticæ igitur harmoniæ, impudenti in vino protervia floribusque redimitæ, et meretriciæ musicæ sunt relinquendæ.»

Porro quanta vis musicæ in exhilarandis, sedandis et cicurandis, non tantum hominibus efferis et ebriis, sed et bestiis, ostendit Martianus Capella, lib. IX De Musica: «Cervi, inquit, fistulis capiuntur; pisces in stagno Alexandriæ crepitu attineatur; cycnos hyperboreos citharæ cantus adducit; elephantes Indicos organica permulsos detineri voce compertum; fistulis aves allici comprobatum, infantibus crepitacula vagitus abrumpere, fides delphinis amicitiam hominum persuadere, imo cantibus allici disrumpique serpentes.» Quin et paulo ante addit: «Febrem curabant vulneraque veteres cantione; Asclepiades item tuba surdissimis medebatur; ad affectiones animi tibias Theophrastus adhibebat. Ischiadas quis nesciat expelli aulica suavitate? Xenocrates organicis modulis lymphaticos liberabat; Thaletem Cretensem citharæ suavitate compertum est morbos ac pestilentiam fugasse; Hierephilus ægrorum venas rhythmorum collatione pensabat.» Hæc ille; sed ea vix credent physici et medici. Non minus mirum est, si verum quod Polyhistor, cap. XLI, narrat in Halesina regione fontem alias quietum et tranquillum, cum siletur; si insonent tibiæ, exsultabundum ad cantum elevari, et quasi miretur dulcedinem vocis, ultra marginem intumescere.


6. UBI AUDITUS NON EST, NON EFFUNDAS SERMONEM, ET IMPORTUNE NOLI EXTOLLI IN SAPIENTIA TUA.

6. UBI AUDITUS NON EST, NON EFFUNDAS SERMONEM, ET IMPORTUNE NOLI EXTOLLI IN SAPIENTIA TUA. — Monuit senes ut loquantur sensata in convivio: hic modum et conditionem adhibet, scilicet, si sit auditus, hoc est, audientia; puta, si adsint auditores audire parati: alioqui, ubi id non est, frustra et imprudenter effunditur sermo, uti fit a nonnullis polylogis et verbosis, qui ubique suam sapientiam ostentare satagunt, contra quos ait: «Et importune noli extolli in sapientia tua,» ut importuno tempore, cum scilicet non sunt auditores, qui audire velint, promas et jactes tuam sapientiam, eamque volentibus et invitis ingeras.

Græci codices tollunt primam negationem non; unde sic habent: Ubi est acroama ne locutionem effundas, neu intempestive sapiens esto. Acroama Græcis est narratio aut fabula, quæ a vulgo libenter auditur. Proprie acroama est auditus, auscultatio, q. d. Ubi alii audiuntur, tu ne effunde sermonem. Unde Tigurina: Ubi locus est auscultandi, verba ne fundites, nec sapientem agas intempestive. Hinc Acroamatica vocantur Aristotelis commentationes, in quibus philosophia subtilior remotiorque agitatur, quæ proinde diligenti discipuli auscultatione et attentione indigent. Hic tamen acroama significat narrationes, historias, carmina, fabulas, quæ super mensam recitari solent, ut convivas recreent, ac ipse etiam musicorum cantus, qui avide a convivis auscultari solet. Ita acroama pro cantu accipit Macrobius: «Delectatus, inquit, Cæsar inter cœnam symphoniacis, eos frumento tantum donavit, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis.» Sic etiam hic accipi potest, ut explicet id quod præcessit: «Et non impedias musicam.» Unde addit: «Ubi est acroama ne loquaris,» hoc est, quando carmina canuntur, noli loquaciter obstrepere, et intempestive sapientem agere.

Verum melius Noster legit per negationem: «Ubi non est acroama,» id est auditus, «non effundas sermonem.» Favet Syrus, dum vertit: In loco in quo bibitur vinum (ubi viget compotatio), ne misceas sermonem, nec semper sapientem agas. Sensus est, quem initio assignavi, isque apte respondet lectioni quæ habet vers. 5: «Decet enim te primum verbum (loqui) diligenti scientiam;» nam «ubi non est auditus,» ubi scilicet non diligitur scientia, «non effundas sermonem.» Huic gnomæ similis est illa Syrorum: «Ne emittas canem ubi non est venatio,» hoc est, ne quem corripias vel doceas, ubi non est spes profectus et fructus.»


7. GEMMULA CARBUNCULI IN ORNAMENTO AURI, ET COMPARATIO MUSICORUM IN CONVIVIO VINI.

7. GEMMULA CARBUNCULI IN ORNAMENTO AURI, ET COMPARATIO MUSICORUM IN CONVIVIO VINI. — Prosequitur quod dixit vers. 5: «Et non impedias musicam.» Τὸ et est comparativum, ideoque idem est quod sic. «Comparatio» hic non est similitudo, sed compositio et concentus: græce enim est σύγκριμα, id est compositio et coagmentatio, scilicet vocum et sonorum musicorum. Ut enim ex parvis et magnis lapidibus coagmentatur insignis fabrica, ac ex variis plagulis acu pictis vel intextis opus Phrygium, atque ex diversis tessellis apte concinnatur opus tessellatum sive mosaicum vel musivum, cujus pulchritudo consistit in apta partium singularum ad invicem proportione et coagmentatione: ita pariter ex vocibus gracilibus, mediis et crassioribus apposite inter se compositis et commixtis, resultat musicus concentus, cujus elegantia consistit in harmonica vocum omnium inter se proportione et comparatione. Sensus ergo est, q. d. Uti gemma carbunculi, licet in se pretiosa et pulchra, pretiosior tamen apparet, et pulchrior resplendet in annulo aureo (auri enim fulgore ejus splendor reverberatur et acuitur): ita pariter concentus musicus, licet in se elegans et delectans, magis tamen pulchrescit et delectat, si misceatur convivio: ibi enim proprius est musices locus, ubi hilares convivæ hilarius audiunt musicam, ideoque delectationem cibi et

potus acuunt, imo duplicant delectatione musices; quia «sicut cibus reficit corpus, ita melodia sensus,» ait Lyranus. Unde Græca habent: Sigillum carbunculi in ornamento aureo (in pala annuli aurei) est concentus musicorum in convivio vini; Tigurina: Quasi insigne carbunculi in aureo ornatu est concentus musicorum ad vinum in convivio. Est enim magna sympathia inter vinum et vocem cantumque, præsertim quia hæc omnia uno eodemque organo, puta ore et lingua sentiuntur et peraguntur. Unde videmus pueros alias taciturnos, mox ut vinum biberunt, garrire et cantillare, aut cantantes auscultare.

Huic sententiæ Siracidis antistropha est illa Salomonis, Proverb. XXV, 11: «Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.» Nam et ibi agi de lectis tricliniorum, in quibus discumbebant convivæ, ac de sermonibus mensalibus, quibus intermiscebatur musica, docet ibidem noster Salazar.

Mystice, musicus concentus est gratiarum actio, quæ mire decorat convivium, præsertim sacrum, ut Eucharistiæ et lectionis vel concionis sacræ. Unde Syrus vertit: Sicut signaculum super marsupium auri, sic laus Dei in convivio vini. Hoc est quod ait Apostolus, Ephes. V, 18: «Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri.» Id fiebat in agapis, uti ostendi I Corinth. XIV, 26.

Rursum sensus hujus versus mysticus est, q. d. Sicut carbunculus ornat annulum, et vicissim ornatur ab annulo aureo: ita musicus concentus, id est vita sancta (cujus actiones omnes inter se et cum lege Dei concordantes concinunt, et mysticam virtutum efficiunt harmoniam) ornat doctrinam sanam doctoris, et vicissim ab eo ornatur. Ita Glossa. Audi Rabanum: «Omnium ardentium gemmarum, inquit, principatum carbunculus habet; carbunculus autem dictus, quod sit ignitus ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur: lucet enim in tenebris, adeo ut flammas ad oculos vibret. Carbunculum ergo comparat ad splendorem auri, et musicum melos ad convivium vini. Quia sicut gemma pretiosa, adjuncta auri metallo, duplicat splendoris decorem: ita dulcis melodia, ad convivium vini adaucta, multiplicat jucunditatem. Mystice autem aurum significat divinam sapientiam, carbunculus sacrarum virtutum gloriam, vinum gratiam spiritalem, et musica Evangelii prædicationem; sicut enim condecet divinam sapientiam virtutum fulgor, ita et spiritalis gratiæ condigna est vera prædicatio verbi.» Hugo vero: «Gemmula carbunculi, inquit, est humilitas charitatis.» Carbunculus, quasi carbo ignitus dicitur, omnes gemmas splendore præcellens; sic charitas suo ardore præcellit cæteras virtutes. «In ornamento auri,» aurum est sapientia, q. d. Sicut charitas et humilitas ornant sapientiam; sic consonantia cordis, oris et operis ornat et decorat prædicationem verbi Dei. Et sicut charitas præfertur sapientiæ, sic bona vita doctrinæ. Nam, ut ait S. Gregorius: «Cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur.» Idem Hugo per smaragdum, qui sequitur, estque viridis, accipit fidem per dilectionem operantem, quæ ornat sapientiam et doctrinam sicut charitas et humilitas. In smaragdo ergo significatur fides Confessorum, in carbunculo charitas Martyrum. Sed de smaragdo mox plura ex Rabano.


8. SICUT IN FABRICATIONE AURI SIGNUM (GRÆCE σφραγίς, id est sigillum) EST SMARAGDI: SIC NUMERUS MUSICORUM IN JUCUNDO ET MODERATO (Rabanus legit odorato) VINO.

8. SICUT IN FABRICATIONE AURI SIGNUM (GRÆCE σφραγίς, id est sigillum) EST SMARAGDI: SIC NUMERUS MUSICORUM IN JUCUNDO ET MODERATO (Rabanus legit odorato) VINO. — Idem dicit de smaragdo, quod dixit de carbunculo. Quare «numerus» hic non arithmeticus, sed musicus intelligitur, puta numerus vocum sive numerosa harmonia: græce enim est μέλος, id est harmonica melodia. Sensus est, q. d. Sicut annulum aureum ornat pala ex smaragdo, vel sigillum smaragdinum: ita pariter convivium ornat concentus musicorum, imo convivii splendorem instar sigilli smaragdini obsignat et sigillat, id est perficit et consummat, ut tum demum censeatur perfectum esse convivium, cum musica conditur et condecoratur. Unde Græca habent: Sigillum smaragdi in opere ex auro constructo est carmen musicum ad vinum suave, dulce et jucundum; Tigurina: Modulatio cantorum in jucunda compotatione, est sigillum smaragdi in apparatu aureo; Syrus: Sicut monile aureum annuli et smaragdi, ita verba bona (decantata) in convivio vini. Igitur sicut vix est gemma carbunculo et smaragdo pretiosior, et in auro pulchrior: ita nihil est in convivio aptius et jucundius quam musica harmonia. Arabicus: Sicut annulus super sacculum auri, sic gloria Dei super potu vini; si quis scilicet in symposio Deum bonis sermonibus et hymnis glorificet. Audi Rabanum: «Smaragdus lapis est nimiæ viriditatis, adeo ut herbas virentes frondesque ac gemmas superet omnes, inficiens circa se viriditate repercussum aerem, qui mero et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur. Cujus genera plurima, sed nobiliores Scythici: secundum locum tenent Bactriani; tertium Ægyptii. Significat autem animas fide semper virentes, quæ quo magis adversitate sæculi (quam figura Scythia designat) attentantur, eo amplius hæreditatem immarcescibilem et æternam conservatam in cœlis, et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere prædicando. Quæ etiam calice Dominicæ passionis, et internæ pinguedine charitatis, quæ per Spiritum Sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt. Sicut enim in fabricatione auri adauget decorem splendor smaragdi: sic eruditionem viri amplificat charitas rectæ fidei, quæ per dilectionem operatur.

Denique mystica musica Deo et hominibus gratissima, est concordia conjugum, domesticorum, Religiosorum, civium, etc., juxta illud cap. XL, vers. 20: «Vinum et musica lætificant cor, et super utraque dilectio sapientiæ,» id est charitatis et concordiæ, de quo plura ibidem. Sequitur enim: «Tibia et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis,» qualis est charitatis et concordiæ.


9. AUDI TACENS (tum musicam et musicos:

9. AUDI TACENS (tum musicam et musicos: hi enim audiri volunt in silentio; tum sermones senum jam dictos), ET PRO REVERENTIA ACCEDET TIBI GRATIA BONA, — q. d. Tacendo et auscultando deferes honorem et reverentiam tum musicæ et musicis, tum senibus et sapientiæ quam eloquuntur, tum cæteris convivis, qui eos avide auscultant: quare eorum omnium gratiam tibi conciliabis, ut te velut modestum, reverentem, philomusum venerentur et deprædicent, tibique pro favore auscultationis gratias agant: si secus facias, et loquacitate tua eis obstrepas, omnes offendes, audeasque immodestus, irreverens, audax et loquax. Si hæc reverentia silentii deferenda est musicæ profanæ in conviviis, multo magis deferenda est cantui sacro in templis, puta in Missa et Vesperis: hoc enim exigit honor et majestas Dei, cui laudes hæ decantantur, quique in iis invocatur et adoratur. Quocirca Christus ejecit ementes et vendentes ex templo, pari ratione ejecturus garrulos et fabulones, si eos ibi invenisset, dicens: «Domus mea domus orationis est,» non fabulationis, «vos autem fecistis illam speluncam latronum,» Luc. XIX, 46.

Hic versus jam deest in Græcis et Syro.


10. ADOLESCENS, LOQUERE IN CAUSA TUA VIX,

10. ADOLESCENS, LOQUERE IN CAUSA TUA VIX, — id est raro, parce, tarde, ægre. Unde Jansenius et alii addunt: cum necesse fuerit, ut scilicet non loquaris, nisi cum loqui necesse est; sed id delent codices Romani.

11. SI BIS INTERROGATUS FUERIS, HABEAT CAPUT RESPONSUM TUUM. — A senibus transit ad adolescentes, eisque præscribit silentium et pauciloquium: sicut enim senes decet loqui, sic juvenes decet silere et auscultare. Primum est hoc adolescentum monitum et præcipuum, nimirum ut in mensa sint taciturni et pauciloqui. Igitur non loquantur, nisi cum causa eorum id exigit, puta cum necesse est loqui, idque vix, id est ægre et parce, quod explicat subdens: «Si bis interrogatus fueris,» q. d. Ne responde, nec loquitor nisi bis interrogatus fueris: tunc enim honeste silere nequis: verumtamen tunc curato ut «habeat caput responsum tuum,» græce κεφαλαίωσον, id est redige sermonem tuum in brevia capita, ut paucis multa complectaris. Unde Græca Romæ emendata habent: Adolescens, loquere, cum necessitas tibi fuerit, vix; si bis interrogatus fueris, in summam redige sermonem in paucis multa; Tigurina: Loquere, adolescens, si

convivis tui, vix; tamen etiam bis invitatus, summatim, verbis paucis multa complectere; alii: Confer sermonem in capita, paucis multa explicans. Hoc enim exigit humilitas, verecundia, modestia et reverentia, quam juvenes debent senioribus: si enim secus faciant, videbuntur esse scioli et superbi, atque arrogare sibi auctoritatem loquendi, suamque velle ostentare sapientiam. Eodem spectat quod sequitur:


12. IN MULTIS ESTO QUASI INSCIUS, ET AUDI TACENS SIMUL ET QUÆRENS.

12. IN MULTIS ESTO QUASI INSCIUS, ET AUDI TACENS SIMUL ET QUÆRENS. — Græce, γένου ὡς γινώσκων καὶ ἅμα σιωπῶν, quod primo, Tigurina præcedentibus connectens vertit: Fac intelligas quod interrogaris, quodque respondere debes, interimque taceas, q. d. Interrogatus tace, donec prudenter cogitaris quid respondere debeas. Secundo, Romani et Complutenses vertunt: Esto quasi sciens et simul tacens, q. d. Fac ut intelligas, scias et cognoscas quæ in mensa a senibus dicuntur; sed ita ut simul taceas, nec te ea scire ostentes. Noster pro ὡς, id est quasi, legit οὐ, id est non, atque alio nonnulla adjicit. Unde vertit, in multis esto quasi non sciens, id est inscius, q. d. Esto multa intelligas et scias, tacendo tamen dissimula te ea scire, teque gere quasi ea nescires; sic enim humilitate celabis tuam scientiam, ac provocabis senes ut pergant dicere et docere: quare audi eos, tacens simul et quærens, tanquam audiendi et discendi avidus; modeste tamen et opportune id facias: sicut Christus duodenis inter doctores celabat suam scientiam, nec docebat, sed interrogabat, Luca II, 46. Denique, ut ait S. Bernardus, tractatu De Ordine vitæ: «Silentium est maximus actus verecundiæ;» hæc autem est prima dos juvenum. Vide S. Bonaventuram, De Institut. Novitiorum, I part. cap. XX. Est hoc secundum adolescentum monitum; sequitur tertium:


13. IN MEDIO MAGNATORUM (loqui) NON PRÆSUMAS: ET UBI SUNT SENES, NON MULTUM LOQUARIS.

13. IN MEDIO MAGNATORUM (loqui) NON PRÆSUMAS: ET UBI SUNT SENES, NON MULTUM LOQUARIS. — Ita legit Jansenius et alii passim: sed delendum est cum Romanis et Græcis τὸ loqui; Græca enim Complutensia sic habent: In medio magnatorum μὴ ἐξισάζου, id est, ne te facias æqualem; et ubi senes, ne multa garruleris; Romana, et alio dicente, ne multa garrias; Tigurina: Ne te adæques proceribus inter quos fueris; et ubi senes adsunt, ne multa garrias. Nam Romana legunt, ἑτέρου λέγοντος, id est alio dicente, pro quo Complutensia et Tigurina legunt, ὅπου γέροντες, id est, ubi sunt senes; Syrus: Inter principes ne exalteris, et eos qui sunt seniores ne velis contumelia afficere, contradicendo, et multum loquendo in eorum præsentia; hoc enim senibus contumeliosum est. Ut ergo Latina cum Græcis et Syris concilies, sic explica: In medio magnatorum non te æques (uti legunt nonnulli codices manuscripti) illis, ut præsumas æquali libertate cum illis uti, ut audeas cum eis agere quasi par cum pari, ut velis libere agere et dicere eadem quæ ipsi agunt et dicunt; hoc enim signum est arrogantiae, audaciæ et impudentiæ: quare eo offensi

magnates, et indignantes quod te illis æquare velis, cum sis inferioris sortis, in te insurgent, teque verbis et factis, quoad poterunt, depriment; ut qui volueras esse æqualis summis, fias par, imo inferior infimis. Eadem de causa non præsumas inter senes multum loqui: quia per hoc videris te eis æquare, eorumque gravitatem, auctoritatem et prudentiam tibi arrogare. Quare illos offendes, ipsique tuam arrogantiam carpent et obtundent. Huic affine est S. Bonaventuræ monitum: «Inter multos ne multum loquaris,» tum ut multitudinem reverearis; tum ut vites confusionem, tumultum, contradictionem et reprehensionem cujuslibet e multis.

Hinc omnium gentium ritu juventus honorat senes, eisque defert honorem sedendi et loquendi. Unde Macrobius, lib. III Saturnalium: «Senectus nobis, inquit, si sapimus, adoranda est.» Et Valerius Maximus, lib. II, cap. I, scribit juvenes olim ita honorasse majores natu, ac si ipsi communes omnium forent parentes; unde et senatores vocati sunt Patres Conscripti, et a senibus dictus est Senatus; quia in eum nemo nisi senex adlegebatur, ut dixi cap. XXV, vers. 7. Hac de causa γέροντες, id est senes, apud Spartanos erant senatores et optimates, num. 28, qui amplissimum magistratum gerebant, teste Aristotele, in Politica. Porro Plutarchus, lib. VII Sympos. γέροντας non tam ἀπὸ τῆς γῆς, hoc est ab ariditate terrea, et quod in terram fluant, quam ἀπὸ τοῦ γηράσκω, id est a veneratione, honore et reverentia, dictos putat: quare apud omnes nationes summo in honore habiti sunt. Audi Juvenalem, satyra 13:

Credebant hoc grande nefas et morte piandum, Si juvenis vetulo non assurrexerat, et si Barbato cuicumque puer, licet ipse videret Plura domi farra, et majores glandis acervos. Tam venerabile erat præcedere quatuor annis, Primaque par adeo sacræ lanugo senectæ.

Et Ovidius, lib. V Fastor.:

Magna fuit quondam capitis reverentia cani, Inque suo pretio ruga senilis erat.

Quam Esseni honorarint senes, vide apud Philonem, lib. De Essenis: quantum Ægyptii, vide apud Herodotum in Euterpe. Plura de honorandis senibus vide apud Ciceronem, lib. I Officiorum; Platonem, dialog. 9 De Legibus; Aristotelem, IX Ethic. 11; Ælianum, lib. I De Natura animalium, ubi ad hoc stimulum dat exemplum elephantorum: «Quod genus animalium a principio, inquit, hoc idem solo naturæ ductu sine Lycurgi, aut Solonis, aut Zaleuci præceptione sanctissime observat; ætate affectis nimirum juniores de legitimo cibo cedunt, eosdemque summa observantia colunt et a periculis servant, in fossam delapsos injectis fruticum fascibus subtrahunt, quibus tanquam scalis senectute graves ascendentes liberantur.» Hæc de elephantibus refert etiam Plinius, lib. VIII, cap. V, Solinus, cap. XXXVIII. Similia de formicis refert idem Ælianus, lib. VIII.

Hoc sapienti, acuto et erudito struthionis et gallinæ apologo, oculis quasi spectandum subjicit Cyrillus, lib. II Apolog. moral. cap. IV, cui titulus: Contra Præsumptuosos. «Alathus struthio, inquit, cum pedis officio in montem ascendisset, cernens volucres in liquidum aerem pennata se agilitate diffundere, præsumptionem sumens ex penna, idem voluit attentare. Cumque anhelationis impetu pararet sese aeri committere, id gallina prospiciens, sic ei fertur dixisse: Tene locum tuum, carissime, et cave ne penna præsumptionis tuæ tibiam amittas virtutis. Qui spernens salutare consilium, mox respondit: Tace, miserrima, quæ, cum posses validitate pennarum altis et lucidis sedibus perfrui, gravitate pauperis pecudis tui, lutum colis. Quo dicto, cordis vigore præsumptuoso se cum magno impetu vibrans, fallacium mentiente statera pennarum, suo pondere corruit, et rapido oneris sui descensu totum se confregit. Tunc ad ululatum dolentis gnara rei gallina descendens, ad eum venit pede tuto, et dixit: De imprudentia tua non miror, quia magno corpore nimis parvum superpositum habes caput; et ideo ala non utili perdidisti pedem tam commodum, et volatus vanitatis abstulit tibi gressum veritatis. Nempe non attendisti quod præsumptio, dum nimis extendit, disjungit; et cum erigit, diruit; et cum anteponit, postponit.»

Apologum deinde aliis parabolis stomachi, cordis, ponderis et vini corroborat, dicens: «Sic cum supra vires stomachus hauserit, se confundit; et cor immoderate dilatatum vitali spiritu perdito semetipsum exstinguit. Altius raptum pondus fortius cadit, et erectum sine modo velum submergitur. Sed omnis moderamine virtus agit, et natura dimicans contra morbum, in extrema tantum necessitate potentiam suam ostendit. Tum igitur validitatis mensuram cape, et extra metam tuæ longitudinis te noli extendere. Onus sume quod possis ferre, et illud bibe quod possis digerere. Qui enim viribus suis improportionatum pondus levare nititur, crepat. Et si immoderate vinum bibatur, caput inebriat. Quibus dictis, discedens, in dolore suo præsumptuosum reliquit.»


14. ANTE GRANDINEM PRÆIBIT CORUSCATIO: ET ANTE VERECUNDIAM PRÆIBIT GRATIA, ET PRO REVERENTIA ACCEDET TIBI BONA GRATIA.

14. ANTE GRANDINEM PRÆIBIT CORUSCATIO: ET ANTE VERECUNDIAM PRÆIBIT GRATIA, ET PRO REVERENTIA ACCEDET TIBI BONA GRATIA. — Ita legunt Romana, Rabanus, Lyranus et alii. Verum Græca, Jansenius, Palacius et alii pro grandinem legunt tonitruum; sic enim habent Græca: Ante tonitruum festinat fulgur, et verecundum præcedit gratia; Tigurina: Ut fulgur præcedit tonitru, ita pudentem gratia prægreditur, ut pro reverentia consequaris benevolentiam. Quod Palacius sic explicat, q. d. Sicut ante tonitruum sentitur coruscatio, licet revera prius sit tonitruum quam coruscatio, ita licet revera verecundia sit ante gratiam, tamen adeo verecundia placet, ut oculis nostris præcedere videatur gratia verecundiam et præire, non

sequi, sed antecedere. Ita verecundia quasi magnetice ad se gratiam hominum trahit, ideoque ante verecundiam, id est quam cito et quam primum verecundiam deprehendunt homines, statim illius gratia et benevolentia eos allicit et delinit, ut ab iis amari et coli incipiat, qui paulo ante erat ignotus: ita verecundia commendat, ita gratificatur, ita ad se benevolentiam allicit. S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XVIII: «In ipso, inquit, ingressu corporis actio probatur et commendatur. Itaque habitus mentis est qui in corporis statu cernitur. Velut imago animi, corpus est, in quo relucent mores vitaeque tenor, ut ex ornatu ejus laudetur. Atque hinc est quod ad quosdam, etiam quos antea non novimus, bene animus afficitur, ad quosdam alienos a primis occurrit. Ergo non parum confert verecundia,» quam pulchre ita S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. III, describit: «Bona comitibus est verecundia, quæ non audeat ultra metam prodire humanitatis: quæ semper modesta, casta, pia, nihil injurium, nihil petulans audeat agere, nihil protervum, suum cuique debitum tribuat, abstineat ab alieno; quam si potes, ne studio quidem virtutis excedas: ne dum alienum vindicas, peccatum imputes. Bona ergo pudicitia, quæ est omnium comes virtutum.»

Mystica et moralis gnome hæc est, q. d. Sicut fulgur et coruscatio, quæ repente et subito micat, antecedit tonitruum (vel grandinem), ita gratia quæ repente se videndam et quasi corruscam exhibet, antecedit verecundiam et modestiam: dum enim modestum aliquem et verecundum intuemur, statim eo ipso gratia affi cimur, eumque diligimus, idque ob reverentiam, quam nobis exhibet sua modestia et verecundia. Ita S. Bonaventura, De Institut. Novitiorum, part. I, cap. XX: «Adolescens, ait, quisquis in mensa audire doceri cupis, te moneo ut breviter et submisse respondeas, atque humiliter et verecunde loquaris: est enim regula inter sæculares observata et a Sapiente (hoc loco) commendata, nemini ut in re dubia contradicas vel obsistas.»

sequi. Igitur a pro reverentia, quam senibus habueris; accedet tibi bona gratia; gratiosus enim videberis et habeberis.

Jansenius vero plenius: Gratia, inquit, praeeit verecundiam, vel (ut graece est) verecundum; quia illi semper praesens est, et parata ad excipiendum illam vel illum, quomodo qui aliquem honoris causa praecedit, illi semper adest, paratus ad succurrendum, si opus fuerit. Aut, quia verecundia statim de se diffundit gratiam, sicut tonitruum de se emittit coruscationem. Similis est locutio in Psalmis, cum de Deo dicitur, Psal. LXXXVIII: Misericordia et veritas praecedent faciem tuam, nempe quia illas virtutes Deus inseparabiles habet semper comites, easque in omnibus suis factis mox ostentat et relucere facit. Itaque phrasim, quae est in eo quod dicitur: Ante verecundiam anteibit gratia, bene exprimit addita ab Interprete pars, quae in Graecis non est: Et pro reverentia, hoc est verecundia, accedet tibi gratia bona, hoc est gratiositas, q. d. Propter verecundiam gratus eris, quia verecundia juvenes valde commendat. Bene autem gratia coruscationi comparatur, verecundia tonitruo; quia sicut coruscatio et fulgur suo lumine micat et exhilarat, ita et gratia lumen suum habet exhilarans: et sicut tonitruum homines facit attonitos, ita et verecundia. Significatur ergo quod quemadmodum tonitruo, rei per se non laetae, adest fulgur per se laetum, quodque tonitruum de se diffundit: ita verecundia, res quae torquet, et attonitum facit hominem adjunctam semper habet gratiam, quam de se diffundit, instar lucis micantem et recreantem. Ita Jansenius apposite.

Eodem redit lectio Romana, quae pro tonitruum legit grandinem, id est grandinem tonantem, sive tonitruum grandinans. Nam, ut ait Lyranus, initio veris et autumni, ac alias saepe, dum anni vel aurae tempora mutantur, cum tonitruo, vel potius statim post tonitruum et fulgur, sequitur grando. Itaque manifestius et clarius est quod fulgure posterior sit grando quam tonitruum. Nam tonitru reipsa prius est fulgure, imo fulguris est causa; etsi ob tarditatem soni et auditus posterius audiatur, et prius videatur fulgur ob ejus aeque ac visus celeritatem. Tonitruum enim collidendo nubes elicit fulgur; fulgur vero resolvit nubem in imbrem et grandinem. Nam tradit Plinius, lib. II, cap. LX: Grandinem conglaciato imbre gigni, et nivem eodem humore mollius coacto; pruinam autem ex rore gelido. Idem docet Aristoteles, lib. I Meteorolog. cap. XII. Unde Rabanus sic explicat, q. d. Fulgor coruscationis praeibit pondus grandinis: sic etiam nitor gratiae praecedit gratiam verecundiae, et auget pro reverentia donum supernae gloriae.

Apposite silentio juvenum subjungit commendationem verecundiae; quia silentium caeteraque praecepta quae juvenibus jam dedit, manant ex verecundia, adeoque non aliud quam verecundiam in verbis et factis juvenibus praescribunt. Apte vero gratia confertur coruscationi, et verecundia grandini; quia et gratia gratiosos illustrat, eosque splendidos et coruscos efficit: atque verecundia verberat, percellit et sternit mentem, aeque ac grando sternit segetem. Rursum, sicut grando est imber conglaciatus, sic verecundia aeque ac timor (est enim ipsa timoris pars et species) animum constringit, infrigidat et quasi conglaciavit, indeque faciei pallorem, linguae balbutiem, cordi palpitationem, membris tremorem non raro inducit. Quocirca timor semper pudorem comitatur, adeoque pudibundi sunt timidi, et vice versa.

Moraliter, disce hic quanta sit gratia verecundiae juvenum, utpote quae conferatur coruscationi et fulguri; ipsa enim aeque ac modestia est quasi fulgor, flos, et venustas vitae et morum, uti docet S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XV et XVII: Est igitur, inquit, bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus honorem, habere senioribus reverentiam, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam: quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas: ita in adolescentibus verecundia velut quadam dote commendatur naturae, etc.; et cap. XVIII: Silentium quoque ipsum, in quo est aliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Datque exemplum B. Virginem, quae salutata licet ab Angelo, prae verecundia tamen non resalutavit. Et inferius: Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. S. Bernardus, serm. 86 in Cantica: Quid amabilius, ait, verecundo adolescente? quam pulchra haec, et quam splendida gemma morum in vita et vultu adolescentis! quam vera et minime dubia bonae nuntia spei, bonae indolis index! Virga disciplinae est illi qui, pudendis affectibus imminens, lubricae aetatis motus actusque leves coerceat, comprimat insolentes. Quid ita turpiloquii et omnis deinceps turpitudinis fugitans? soror continentiae est. Nullum aeque manifestum indicium columbinae simplicitatis, et ideo etiam testis innocentiae. Lampas est pudicae mentis jugiter lucens, nec nil in ea turpe vel indecorum residere attentet, quod non illa illico prodat. Illa expunctrix malorum, et propugnatrix puritatis innatae, specialis gloria conscientiae, et famae custos, vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae laus, et insigne totius honesti. Rubor ipse genarum, quem forte invexerit pudor, quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet?

Vide eumdem tractatum De Ordine vitae, sive De Doctrina puerorum, ubi multa ex Officiis S. Ambrosii transcripta sunt, et stylus nonnihil evariat. Qua de causa, Bellarminus, lib. De Script. Eccles., et alii dubitant an hic tractatus sit S. Bernardi.

Rursum haec potius accipias de reverentia, quae Deo debetur, dum eum oramus, q. d. Sicut co-

ruscatio, oculos exhilarans, grandinem et tonitruum praecedit: grandinem quidem revera, quia ipsa ruptione nubis elicitur; tonitruum vero ad sensum, quia prius fulgur sentitur et oculis objicitur, quam tonitru audiatur: ita pariter gratia aut favor Dei, instar coruscationis mentem exhilarans, verecundiam et reverentiam instar tonitrui aut grandinis nos constringentem praecedit; quia signum est praevenientis gratiae Dei, si ipsum honoremus et revereamur. Nec solum hoc, verum et pro reverentia habita accedet nobis bona gratia; nam quod petierimus a Deo, hoc utique obtinebimus.


15 et 16. ET HORA SURGENDI NON TE TRICES; PRAECURRE AUTEM PRIOR IN DOMUM TUAM, ET ILLIC AVOCARE, ET ILLIC LUDE, ET AGE CONCEPTIONES TUAS, ET NON IN DELICTIS, ET VERBO SUPERBO.

Ita Romana, Rabanus et alii. Minus recte ergo pro non te trices, Jansenius legit, non tetrices; id est, inquit, ne sis tetricus, id est tristis, gravis et tardus. Alii pejus legunt, non te tristes, vel non te tristet, id est contristet; scilicet hora surgendi et abeundi. Complutensia, non te frices, uti se fricant gulones, bibones, otiosi et pigri, cum a symposio lauto avocantur et avelluntur. Graeca habent, μὴ χρονίζῃ, id est ne sis ultimus; sic ergo totam sententiam efferunt: In hora excitare, et ne sis ultimus; recurre in domum, et ne terpeas: ibi lude et fac cogitata tua, et non in peccatis et sermone superbo; Tigurina: Mature surgas, non inter ultimos recipe te domum, nec desideas; ibi lude, tuoque indulge arbitrio, dum ne pecces, aut superbe agas. Hebraeum enim דבר dabar, id est verbum vel sermo, saepe per metonymiam sumitur pro re verbo vel sermone significata: sermo ergo superbus est res, actio et opus superbum. Arabicus aliqua addens, nonnulla demens, sic habet: Ne verbo contumelia afficias majorem te, neque verba multiplices super mensam, et vade in domum tuam, dum stabilis es mente, et adi lectulum tuum in timore Domini, et non in defectu. Syrus quoque multa hic transiliens, alia compendio perstringens, haec duntaxat habet: In tempore mensae ne multus sis ad loquendum, et dum adhuc in te est recordatio, abi in domum tuam, et fac voluntatem tuam in timore Dei, et non cum detrimento.

Quartum est hoc juvenum in convivio monitum, scilicet ut, dum finita est mensa, aut certe dum tempus surgendi est, illico surgant, domumque abeant: sunt enim qui post mensam stantes colloquantur, potant, seque inebriant, manentque in multam noctem. Ait ergo, non te trices, id est non te intrices aliorum remoris, ne tricas quaere, ne moras necte, uti faciunt qui a convivis vel convivatore detineri se sinunt, imo ambiunt donec inebrientur; indeque in rixas, verbera et caedes incidant: sed prior e convivio domum abi, et illic inter tuos mentem a seriis avoca, libere expende et recrea, ludoque quopiam exerce, si

lubet: et age conceptiones tuas, quae scilicet animo concepisti et destinasti, id est tuo indulge arbitrio et libito, fac quae in animo habes, quaeque tibi placent et allubescunt, dummodo non relinquas, aut superbe quid dicas vel agas. Domi enim tuae liber es, mentemque explicare potes, cum in domo aliena decorum et gravitas servanda sint. Permittit ergo, imo consulit ut statim a mensa non tractentur seria, sed mens avocetur a curis, quae cibi concoctionem impedire solent: haec enim juvatur ludo, et honesta sine crimine recreatione. Qua de causa etiam in Monasteriis et Religionibus a prandio et coena conceditur hora collocutionis, ad honestam animi relaxationem et cibi digestionem, atque ut mutuo de virtutibus, historiis, aliisque rebus piis vel eruditis colloquio, se invicem in doctrina, pietate et spiritu promoveant et accendant.


17. ET SUPER HIS OMNIBUS BENEDICITO DOMINUM QUI FECIT TE, ET INEBRIANTEM TE AB OMNIBUS BONIS SUIS.

Quintum est hoc monitum, ut convivae de epulo tam lauto, caeterisque Dei donis et beneficiis gratias illi agant, qui uti primitus eos ex nihilo creavit, ita modo tot deliciis recreavit, et assidue bonis omnibus obruit et inebriat. Graeca habent: Et de his omnibus benedicito eum qui fecit te, et inebriat te bonis suis; Tigurina: Ad haec Creatorem tuum celebres, qui te bonis suis ditat effusissime; Syrus: Et super omnia haec benedic nomen Dei, qui satiavit te bonis suis. Inebriat enim nos Deus bonis terrae, maris, aeris, caeli: inebriat praesidiis Angelorum, donis gratiae in hac vita, donis aeternitatis in futura: inebriat non tantum bonis necessariis et utilibus, sed iis quae redundant, quaeque non nisi abundantiae et voluptati serviunt; maxime autem inebriat calice Eucharistiae, de quo

Psaltes, Psalm. XXII, 5: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! denique inebriat nos illo amore suo, quo quae dat, amantissime dat.

Porro Deus longe magis nos inebriat bonis spiritualibus quam temporalibus, tum quia illa longe sunt majora; tum quia simpliciter magis afficiunt et delectant. Rationem a priori dat D. Thomas, III, Quaest. XXXI, art. 5: Hoc, inquit, apparet secundum tria quae requiruntur ad delectationem, scilicet bonum conjunctum, et id cui conjungitur, et ipsa conjunctio. Nam ipsum bonum spirituale et est majus, quam corporale bonum; et est magis dilectum, cujus signum est, quod homines etiam a maximis corporalibus voluptatibus abstinent, ut non perdant honorem, qui est bonum intelligibile. Similiter etiam ipsa pars intellectiva est multo nobilior, et magis cognoscitiva quam pars sensitiva. Conjunctio etiam utriusque est magis intima, et magis perfecta, et magis firma. Intimior quidem est, quia sensus sistit circa exteriora accidentia rei; intellectus vero penetrat usque ad rei essentiam. Objectum enim intellectus est quod quid est. Perfectior autem est, quia conjunctioni sensibili ad sensum adjungitur mo-

tus, qui est actus imperfectus; unde et delectationes sensibiles non sunt totae simul, sed in eis aliquid pertransit, et aliquid exspectatur consummandum, ut patet in delectatione ciborum et venereorum, sed intelligibilia sunt absque motu; unde delectationes tales sunt totae simul. Est etiam firmior, quia delectabilia corporalia sunt corruptibilia et cito deficiunt; bona vero spiritualia sunt incorruptibilia. Subdit deinde secundum quid delectationes corporales majores esse spiritualibus: Sed quoad nos, inquit, delectationes corporales sunt magis vehementes propter tria: primo, quia sensibilia sunt magis nota quoad nos, quam intelligibilia; secundo etiam, quia delectationes sensibiles, cum sint passiones sensitivi appetitus, sunt cum aliqua transmutatione corporali, quod non contingit in delectationibus spiritualibus, nisi per quamdam redundantiam a superiori appetitu in inferiorem; tertio, quia delectationes corporales appetuntur ut medicinae quaedam contra corporales defectus vel molestias, ex quibus tristitiae quaedam consequuntur. Unde delectationes corporales tristitiis hujusmodi supervenientes, magis sentiuntur, et per consequens magis acceptantur quam delectationes spirituales; quae non habent tristitias contrarias.

Moraliter hic disce, uti initio mensae praemittenda est benedictio, sicut ex veterum ritu ostendi, I Timoth. IV, 5; ita eidem subjungendam esse gratiarum actionem, qua ei gratias agamus de tam liberali et lauta refectione, juxta id quod ait Paulus, I Tim. IV, 3: Quos (cibos) Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione; imo juxta id quod Moses praescripsit Hebraeis, Deuter. VIII, 10, dicens: Ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi. Qua de causa Judaei in festivis et solemnibus epulis, etiamnum iis finitis hoc ritu Deo gratias agunt, ut habetur in Siddur habberacoth, id est, Ordo benedictionum. Paterfamilias, vel honoratior conviva, poculum vino refertum utraque manu tenens, dicit: Benedicamus, sive gratias agamus Deo nostro, quia edimus de suo. Hoc dicto respondent convivae: Sit laudatus Deus noster, de cujus bonis comedimus, cujusque benignitate viximus. Post haec qui orando praeit, sic denuo orat: Benedictus sit ipse, et benedictum sit nomen ejus. Et plura deinde addit in eamdem formam. Quibus finitis, omnes convivae sequentem orationem submissa voce apud se dicunt: Timete Dominum, omnes sancti ejus; quoniam non est inopia timentibus eum: divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono, Psal. XXXIII, 10. Post illa rursum qui orando praeit, hac prece gratiarum actionem concludit: Benedictus sis tu, Domine Deus noster rex mundi, qui creas fructum vitis. Quo dicto ex benedicto poculo, quod manu tenet, paululum bibit, idque mox omnibus convivis degustandum

praebet, atque ita distribuit. Quem Hebraeorum ritum Christus servavit in ultima coena, ut patet Lucae XXII, 17. Eaque peracta hymnum cum Apostolis dixit. Ubi Paulus Burgensis, ex Hebraeo Christianus, vetustam Judaeorum traditionem fuisse scribit, ut comeso agno paschali psalmum CXII: Laudate pueri, Dominum, et sequentes usque ad psalmum CXVIII: Beati immaculati in via, decantarent; et hunc esse hymnum quem Christus cum discipulis cecinerit.

A Christo et Hebraeis hic mos, finita mensa, gratias agendi Deo, transivit ad Christianos. Unde primitivos Christianos idem factitasse docet S. Justinus, Apologia 2; S. Augustinus, epist. 59 ad Paulinum; Irenaeus, lib. IV; Tertullianus, Apologet. cap. XXXIX: Oratio, inquit, auspicatur et claudit cibum. Huc facit illud ex Concilio Nannetensi, dist. 44, cap. Nullus: Quando autem conveniunt presbyteri ad aliquod convivium, aliquis prior illorum versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat; et tunc secundum ordinem sedeant, alter alteri honorem praebentes, et per vices cibum et potum benedicant, et aliquis illorum aliquid de sancta Scriptura legat. Post refectionem similiter hymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in coena fecisse legitur, etc.

D. Hieronymus, ad Eustochium, cap. I De Consecratione mensae, sic scribit: Unde nobis sollicitius providendum est ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exsultatione celebremus. Quia valde absurdum est nimia saturitate velle honorare martyrem (Petrum intelligit, in cujus natali haec scripserat), quem scias Deo placuisse jejuniis. Ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur et lectio. Id paulo ante in epist. 18 ad Marcellam, Ambrosii exemplo confirmat; quoniam dicit in epistola quadam eum scripsisse nunquam se cibum, Origene praesente, sine lectione sumpsisse; nunquam iniisse somnum nisi unus e fratribus sacris Litteris personaret. D. Chrysostomus cum Annam, Samuelis prophetae matrem, post epulas intente Deum orasse dixisset, ut illi sterilitatem solveret, haec subjicit: Hoc igitur a femina lucri consecuti sumus, ut sciamus et post convivium orare. Quisquis enim ad hoc praeparatus fuerit, nunquam in ebrietatem aut vinolentiam incidet, nunquam edacitate distendetur; sed quoniam exspectationem precationis habet, freno imposito animo, conveniente mensura attinget ex omnibus quae fuerint apposita, multaque benedictione tum animam, tum corpus implebit. Siquidem convivium, quod a precatione coeptum in precationem desinit, nunquam deficiet, sed quovis fonte uberius nobis omnia afferet bona. Ne igitur tantum negligamus lucrum. Probat exemplo: Absurdum enim fuerit, si cum famuli nostri, si quando partem aliquam eorum quae nobis apposita sunt, acceperint, nobis gratias agant, beneque nobis precantes abeant; nos, cum tot tantis-

que fruamur bonis, ne hoc quidem honoris Deo persolvamus, praesertim cum hinc multam simus consecuturi securitatem. Ubi enim precatio et gratiarum actio, eo Sancti Spiritus advenit gratia, abiguntur daemones, et omnis adversaria potestas diffugit ac discedit. Qui se conversurus est ad orandum, non audet quidquam absurde loqui, ne in medio quidem convivio: aut, si locutus fuerit, mox resipiscit. Proinde oportet tum in initio, tum in fine convivii gratias agere Deo, ob hanc praecipue causam, quod, quemadmodum dicere coeperam, haud facile prolabemur in ebrietatem, si nos ipsos in consuetudinem constituerimus. Quin, si quando surrexeris crapula potuque gravatus, ne sic quidem abjicias consuetudinem, etc.

Graecanicae Ecclesiae (uti liquet ex ejus Horologio) benedictionis mensae et gratiarum actionis haec exstat formula: primo, antequam cibi apponantur, legitur totus psalmus CXLIV: Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, etc. Deinde, appositis cibis, recitatur a sacerdote benedictio mensae, et quae apposita sunt ita benedicuntur: Christe Deus noster, benedic cibo ac potui servorum tuorum; quoniam tu es sanctus et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Postea quando cibum gustarunt, in mensa surgunt, et simul omnes recitant illam benedictionem, cujus et Clemens et Chrysostomus mentionem faciunt: Benedictus es, Domine Deus, qui misereris nostri, et pascis nos a juventute nostra, qui das escam omni carni, reple gaudio et laetitia seu hilaritate corda nostra, ut semper omnem habentes sufficientiam

(αὐτάρκειαν), seu habentes in omnibus assidum praesentibus contentum, exuberemus (περισσεύωμεν) in omne opus bonum in Christo Jesu Domino nostro, cum quo tibi gloria, honor, virtus seu imperium (κράτος), adoratio; cum Sancto Spiritu. Amen. Post sumptum cibum, primo recitatur haec gratiarum actio: Gloria tibi, Sancte, gloria tibi, Rex; quoniam dedisti nobis escas ad laetitiam: imple nos etiam Spiritu Sancto, ut inveniamur in conspectu tuo accepti, et non confusi, seu pudefacti (αἰσχυνόμενοι), quando reddes unicuique

secundum opera sua. Deinde legitur psalmus CXXII: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Postea additur hic versus: Sicut in medio discipulorum tuorum (coenantium) adfuisti Salvator dans ipsis pacem, ita veni etiam ad nos, et salva nos. Tandem legitur ex Psal. XXI, 27: Edent pauperes, et saturabuntur: laudabunt Dominum qui requirunt eum, usque ad finem: Kyrie eleison. Concluditur demum hac precatiuncula: Benedictus es, Deus, qui misertus nostri ex opulentis donis tuis pavisti nos. Ejus gratia et benignitate (φιλανθρωπία) detur nobis frui, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Latinae Ecclesiae ritum benedicendi mensae et gratias agendi, omnes audimus et novimus, isque expressus exstat in fine Breviarii Romani. Quin et Gentiles benedicebant mensae, eaque finita gratias agebant, imo libabant et sacrificabant diis suis, uti Julianum Apostatam fecisse docet Sozomenus, lib. III, cap. XIV. Sic et Turcae ac Saraceni mensae benedicunt.


SECUNDA PARS CAPITIS. COMMENDAT LEGEM ET TIMOREM DEI, AC CONSILIUM.


18. QUI TIMET DOMINUM, EXCIPIET DOCTRINAM EJUS: ET QUI VIGILAVERINT AD ILLUM, INVENIENT BENEDICTIONEM.

Redit de more ab hypothesi ad thesin; puta, a particularibus verecundiae, sobrietatis, modestiae documentis resilit ad generale encomium legis et timoris Dei, ejusque servatae fructus, ac non servatae poenas et damna recenset. Sensus est, q. d. Hucusque commendavi multa partialia Dei mandata: nunc, ne in iis recensendis sim prolixior, caetera omnia generatim pari studio et affectu commendo. Et quia custodiae mandatorum causa et radix est timor Dei, illum iterum iterumque singulis inculco. Nam qui timet Dominum, reverenter excipiet doctrinam ejus, graece παιδείαν, id est disciplinam, puta legem quae refrenat, corripit et castigat omnes illicitos concupiscentiae motus, omniaque vitia. Hanc ergo legem esto carni contrariam prompte excipiet, ut Deo suo obsequatur. Rursum excipiet doctrinam ejus, id est a Deo interius illu-

minabitur et docebitur, ejusque sapientia et spiritu imbuetur. Unde subdit: Et qui vigilaverint ad illum (Dominum), invenient benedictionem: graece, οἱ ὀρθρίζοντες εὑρήσουσιν εὐδοκίαν, id est, ut Complutensia, qui diluculaverint, invenient complacentiam; alii vertunt, benevolentiam; alii, favorem; Noster cum aliis legit εὐλογίαν, id est benedictionem, id est beneficentiam, q. d. Qui mane Deum requirunt, ut mentem ad eum elevent, eum adorent, invocent et meditentur; hi copiosis ab eo donis et beneficiis tum animi tum corporis afficientur; hi ejus benevolentiam, indeque beneficentiam consequentur. Unde Tigurina vertit, qui reveretur Dominum, ἐκδέξεται (alii legunt, ἐκλέξεται, id est eliget), id est amplectetur disciplinam ejus, et mane petentes eum reddent sibi benevolum; Syrus clare, qui quaerit cultum Dei, accipiet doctrinam, et cum mane oraverit coram eo, exaudiet eum. Alludit ad Sapient. XVI, 28, ubi Sapiens agens de manna, quod ante ortum solis colligi debebat (nam sole

oriente ejus radiis liquescebat), subdit causam, dicens: Ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare, q. d. Ideo manna colligendum erat ante solis ortum (nam post ejus ortum solaribus radiis liquebatur), ut discerent Hebraei non stertere, sed mane surgere ad orationem, et ad parandum cibum: cibus enim erat manna. Simile autem manna spirituale Deus impertit iis qui mane ad eum evigilant, dicuntque cum Psalte: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, Psal. LXII, vers. 1. Et cum Isaia, cap. XXVI: Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Hoc manna sapiunt viri religiosi, qui mane de rebus divinis meditantur, psallunt, orant, Missam audiunt vel celebrant, etc.


19. QUI QUAERIT LEGEM, REPLEBITUR AB EA: ET QUI INSIDIOSE AGIT, SCANDALIZABITUR IN EA.

Graece, καὶ ὁ ὑποκρινόμενος σκανδαλισθήσεται ἐν αὐτῇ, id est, hypocrita vel simulator, qui hypocritice simulat, scandalizabitur in ea; Tigurina, qui sectatur legem, locupletabitur ea: simulator autem offensionem ex ea suscipiet; alii, qui legem quaerit, ea explebitur: et qui simulate agit, in ea offendet. Sensus est, q. d. Qui sincere quaerit legem Dei cognoscere, et cognitam opere perficere; hic replebitur ejus bonis et fructibus, nimirum Dei favore, ope, gratia et gloria, adeoque omni bono, juxta illud: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono, Psalm. XXXIII, 10. Et ex adverso qui non sincere, sed insidiose, id est fraudulenter, hypocritice et simulate agit, qui scilicet coram hominibus simulat se legis divinae studiosum, cum in corde eam negligat et spernat, ac secreto dum a nemine videtur, eam praevaricatur et violat; hic offendet in ea: quia ob hypocrism et violatam legem acriter a Deo punietur, incidetque in damna gravia tam praesentia quam aeterna. Sicut ergo Christus christianis fidelibus est petra refugii et salutis, Judaeis vero incredulis est lapis offensionis et petra scandali; quia ob suam in Christum perfidiam excidunt Dei gratia et salute, ruuntque in gehennam: sic pariter lex Dei et Christi studiosis et sinceris est causa salutis omnisque boni: hypocritis vero et praevaricatoribus est causa perditionis omnisque mali. Lex enim sui observatoribus promittit et praestat praemium et felicitatem; praevaricatoribus vero minatur et irrogat poenam et damnationem. Vide dicta cap. I, 14 et seq. Alludit enim ad ea, ac praesertim ad id quod dixit cap. I, 37: Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizaberis in labiis tuis; et ad id quod dixit cap. II, vers. 19: Qui diligunt Dominum, replebuntur lege ejus.


20. QUI TIMENT DOMINUM, INVENIENT JUDICIUM JUSTUM, ET JUSTITIAS QUASI LUMEN ACCENDENT.

To justum non est in Graeco, sed est epithetum proprium judicii. Pro justitias graece est δικαιώματα, id est justificationes. Igitur per judicium, graece κρίμα, accipe id quod justum est, id quod rectum rationis judicium dictat, id quod praescribit aeque lex et virtus, id quod jubet sancta Dei mens et voluntas: per justitias vero accipe opera justa, quibus ipsum judicium justum, puta praescriptum legis et virtutis actu perficitur et impletur. Sensus ergo est, q. d. Qui timent Dominum, facile ex lumine naturali rationis, vel supernaturali fidei, aut ex instructione doctorum et praedicatorum cognoscent id quod justum est, et a Deo ejusque lege praescriptum: quod ipsi deinde opere perficientes, hac sua justificatione, id est justitia et virtute, quasi lumine in dies crescente, tam sibi quam aliis praelucebunt, sua vita et moribus illustrantes alios, eisque ostendentes viam justitiae, salutis et felicitatis. Timor enim Dei eos impellit ad agendum id quod justum est legeque praescriptum, simulque illud eis ostendit, ut videant quid agere debeant, ut juste et pie vivant in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, Tit. II, 12. Unde Tigurina vertit, qui Dominum reverentur, deprehendent quid justum sit, et tanquam lumen accendent justitiam; Syrus vero, timentes Deum sapientes evadent in judiciis ejus, et sapientia multa ex corde eorum egredietur. Alludit ad Proverb. IV, 18: Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem, q. d. Sicut crescit lux solis, ut in aurora modica sensim augeatur, donec plena et perfecta evadat in meridie: ita pariter justus crescit quotidie in sapientia et sanctitate, donec ad ejus plenitudinem ac perfectionem pertingat, donec scilicet perfectus evadat hic in gratia, et post hanc vitam in gloria sempiterna, ut qui in pueritia fuit sanctus, in adolescentia sanctior, et in virili aetate evadat sanctissimus, juxta illud Apostoli: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, Ephes. IV, 13.


21. PECCATOR HOMO VITABIT CORREPTIONEM, ET SECUNDUM VOLUNTATEM SUAM INVENIET COMPARATIONEM.

Graece σύγκριμα, id est coagmentationem, consonantiam, puta coagmentatam apologiam, et concinnatam excusationem. Est antithesis; opponit enim indolem hypocritae et peccatoris indoli viri sinceri et justi, q. d. Justus sincere studet legi Dei, gaudetque juxta eam instrui, dirigi et corripi: peccator vero esto simulet se legis amantem, revera tamen eam odit, quia amat suas concupiscentias, quae legi sunt contrariae. Quocirca

ipse pariter odit correptionem et corripientes, qui eum a concupiscentiis abducere et ad legem Dei reducere, cum eaque conformare satagunt. Quare dum ab eis corripitur, invenit comparationem secundum voluntatem suam, id est invenit exempla aliorum, praetextus, multasque rationes, quibus se suosque mores et facta comparando cum aliorum moribus et factis, tueatur et excuset, v. g. dicendo: Tales et tales illud volunt, illud agunt: cur ego idem velle et agere nequeam? plebeiis haec conceduntur, cur mihi diviti et nobili frena injiciantur? haec majorum meorum fuere juris et dominii, cur mihi eorum haeredi eodem jure uti non liceat? etc. Inveniet ergo comparationem, id est afferet similia aliorum facta ad sui excusationem, aut conferet et comparabit se cum coetu hominum sibi similium. Unde Tigurina vertit: Homo scelerosus declinat castigationem, et pro voluntate sua praetextum comminiscitur; alii, et pro arbitratu suo comminiscitur concinnam apologiam; Syrus vero, homo astutus celat doctrinam, et post voluntatem suam facit viam suam.

Nota hic: Sensati et justi in duobus different ab insensatis et injustis. Prius est, quod sensati si cadant vel errent, de casu vel errato corripi se patiantur, insensati vero non patiantur. Posterius, quod sensati culpam agnoscant, insensati tegant et excusent, juxta illud Psalm. CXL: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.


22 et 23. VIR CONSILII NON DISPERDET INTELLIGENTIAM, ALIENUS ET SUPERBUS NON PERTIMESCET TIMOREM: ETIAM POSTQUAM FECIT CUM EO SINE CONSILIO, ET SUIS INSECTATIONIBUS ARGUETUR.

Est antithesis altera sensati et timorati, ac insensati et audacis: quod sensatus sit vir consilii, qui scilicet nihil aggreditur nisi praevio maturo tum suo, tum prudentum consilio, ideoque non disperdet intelligentiam; graece, μὴ παρίδη διανόημα, id est, non despiciet considerationem vel deliberationem; sed prius attente omnes circumstantias et eventus considerabit et intelliget, necubi impingat. At vero alienus a consilio, puta temerarius et superbus, non pertimescet timorem, id est rem merito timendam. Est metonymia: timor enim ponitur pro objecto timoris, puta pro eo quod timendum est: nam alioqui nemo timet timorem, sed timor est qui timet timenda. Aut planius, q. d. Non pertimescit, id est non admittit timorem, sed eum excludit, assumitque audaciam et impudentiam, atque audacter se conjicit in pericula, quae sensati timent et cavent. Unde aliqui vertunt, non expavescit metu. Quin etiam postquam quippiam sine consilio, id est inconsulte et temerarie, fecit cum eo, scilicet timore, non pertimescet, q. d. Timorem et scrupulum sibi in facto suborientem, post factum devorat et contemnit. Graece, pro cum eo est παρ' αὑτῷ, quod Complutenses et Romani vertunt, secum, id est juxta suam voluntatem, q. d. Postquam qui fecit juxta suam voluntatem sine consilio, audacter et imprudenter, non pertimescet damna inde sibi obventura. Quocirca suis insectationibus arguetur, q. d. In iis, quae tam avide sectatur, temeritatis arguetur, cum inciderit in angustias et

pericula illis annexa. Aut ea, quae tanto ardore sectatus est, arguent eum temeritatis et vesaniae, cum pro voluptate exhibebunt ipsi molestias, angores et dolores. Unde Tigurina clare vertit: Vir consultus non spernit deliberationem; at ineptus et superbus metu non afficitur, etiamsi quid egerit impraemedietatus; alii, inconsulte; graece enim est ἄνευ βουλῆς, quod Noster vertit, sine consilio; Syrus: Homo sapiens non dimittit sapientiam occultatam, et iniquus non custodit linguam suam.

Nota: Consilii et prudentiae comes, imo causa, est timor: timor enim mali latentis, vel obventuri instigat hominem, ut prudenter deliberet et consulat quid sit agendum vel omittendum, ne in quod damnum imprudens incurrat. Quocirca docent physici prudentiam consistere in frigore, quod est causa timoris: fortitudinem vero et temeritatem consistere in calore, qui est causa audaciae. Ita videmus timidos esse cautos, et ante declinari pericula, nec facile in aliquod discrimen incidere: audaces vero in mille noxas incurrere.


24. FILI, SINE CONSILIO NIHIL FACIAS, ET POST FACTUM NON POENITEBIS.

etiamsi sinister sit rei eventus; quia consilia proba saepe felici carent eventu, uti mox pluribus ostendam. Graece, ἄνευ βουλῆς μηδὲν ποιήσῃς, καὶ ἐν τῷ ποιῆσαι μὴ μεταμελοῦ. Quod primo, Complutensia quasi geminum praeceptum vertunt: Sine consilio nihil facias, et in faciendo ne te paeniteat, q. d. Antequam quid agas consulta, post consultationem audacter aggredere, nec muta propositum aut consilium.

Secundo, alii vertunt: Sine consilio nihil facias, et cum feceris, non paeniteat te. Sunt enim nonnulli, qui post factum dolent et paenitent, dum audiunt se prudentius et melius agere potuisse, ac meliorem sortem nancisci, qualem alii nacti sunt. Hoc accidit saepe pusillanimis et melancholicis, quibus dicendum est: Sorte tua, quam Deus tibi dedit, contentus esto: Non omnia possumus omnes: Melior est quies in mediocri bono, quam inquietudo in summo.

Tertio, Noster optime vertit: Et post factum non poenitebis; sic et Syrus, et postquam feceris, non pigebit te; et Tigurina, ne quid inconsulte facias, ut ne te facti paeniteat. Loquitur, inquit Jansenius, de rebus alicujus momenti et arduis, ad quae aggredienda opus est maxime junioribus consilio sapientum, juxta monitionem Tobiae dicentis: Consilium semper a sapiente perquire, Tob. IV. Et omnino in omnibus agendis utendum est consilio sacrae Scripturae et verbi Dei; sic enim fit, ut facti non paeniteat nos aliquando, quia quod cum consilio fit sano et recto, bene fit, nec de tali facto dolendum est. Aut si consilium humanum non recte succedat, hoc tamen consolatur agentem, quod non suum judicium secutus sit, nec temere rem aggressus sit, sed consilio eorum quos adire et audire illum conveniebat. Convenit satis cum hac sententia illud Sallustii: Prius-

quam aliquid facias, consulito: at ubi consulueris, mature facto opus est. Caeterum in sequentibus insinuat consilium maxime capiendum ex verbo Dei et ejus voluntate, uti faciebat David dicens, Psalm. CXVIII, 24: Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae. Siracidi succinit Nazianzenus in Tetrastichis: Praeceps agas nil; caepta sed ne deseras; Proficere praestat, quam boni quid scindere; q. d. Nec temere quidquam inchoandum, nec temere deserendum. Diu delibera: ubi deliberasti, constanter exsequere. Et S. Basilius in Isaiam, cap. I, 26: Sacra quaedam res est consilium, inquit, voluntatum unio, fructus dilectionis, humilitatis insigne. E diverso intolerabilis est superbiae argumentum, existimare se nullius egere consilio, sed sibi uni attentum esse, quasi solus possit sibi consilio decernere quae optima sunt. Causam dat paulo ante: Plane non exigui momenti beneficium est, quod a prudente et benevolo consule emanet consilium; quippe qui suo adventu supplet quod desit prudentiae, consilium de re quapiam captantibus. Et S. Benedictus in Regula, cap. III: Si qua minora, ait, agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. Edinerus, in Vita S. Anselmi, lib. I, de eo sic scribit: Sciens, inquit, scriptum esse: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis, nolebat se uni vitae earum quas mente volvebat, inconsulte credere, ne in aliquo videretur Scripturae praeceptis non obedire.

Peccant contra hoc praeceptum temerarii et praecipites, ait Rabanus, cum bonorum actuum tempus praeveniunt, meritum pervertunt, et saepe in malis corruunt, dum bona minime discernunt, qui nequaquam quae, et quando agant, inspiciunt; sed plerumque acta, quia ita non debuerunt agere, cognoscunt. Unde per Salomonem dicitur: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Palpebrae quippe gressus praecedunt, cum operationem nostram consilia recta praeveniunt. Qui enim negligit considerando praevidere quod facit, gressus tendit, oculos claudit, pergendo iter conficit; sed praevidendo sibimetipsi non attendit; atque idcirco citius corruit, quia quo pedem operis ponere debeat, per palpebram consilii non attendit. Et inferius: Sed tamen sciendum, quod multi sunt qui ineunt consilium, sed veritatis et pacis non invenient stabilimentum. Sicut in Evangelio legitur, quod Scribae et Pharisaei abeuntes consilium inierunt adversum Jesum, ut caperent eum in sermone, Matth. cap. XXII. Item cap. XXVI: Principes sacerdotum consilium fecerunt, quomodo Jesum dolo tenerent et occiderent. Unde in Psalterio beatum virum esse dicit, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum

non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Solummodo ergo salubre est consilium, quod ex Spiritus Sancti dono juxta legem divinam, per fidelium et Deum timentium profertur documentum.

Hac de causa Deus hominem creaturus consilium iniit inter tres S. Trinitatis personas; ait enim: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, q. d. Creemus hominem capacem consilii cum consilio, ut ipse a nobis, imo a sui creatione, discat omnia agere cum consilio. Ita S. Gregorius Nyssenus, De Opificio hominis, cap. III et IV. Unde aeterna Dei sapientia idipsum de se profitetur, Proverb. VIII, 12: Ego, ait, sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus, q. d. In consilio habitat sapientia, in praecipitatione insipientia et amentia. Et cap. XIII, vers. 10: Inter superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. In consilio ergo praesens, imo praeses est sapientia. Et cap. XII, 15: Via stulti recta in oculis ejus: qui autem sapiens est, audit consilia. Idem vidit per umbram Plato qui dixit, consilium rem quamdam sacram esse. Et Aristoteles qui asserit, consilium capere eorum, quae inter homines sunt, divinissimum esse. Inter Symbola Pythagorae exstat hoc: In solitudine sine baculo non ambulandum, id est, cum amicis in necessitatibus conferendum et consulendum. Et hoc: Egredienti e laribus sinciput, redeunti occiput scalpendum; id est praecautionem et diligentiam ad res agendas excitandam, his peractis memoriter examinandas: sinciput enim consilii et praecautionis, occiput memoriae est symbolum. Post factum enim res memoria retractanda est, ut, si quid erratum sit, corrigatur; si quid desit, suppleatur. Et hoc: Duorum temporum quam maxime habendam curam, matutini et vespertini, id est eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus: illa consilio providenda, haec emendanda sunt.

Porro inter septuaginta Interpretes ordine quinquagesimus secundus interrogatus a Ptolemaeo Philadelpho: Quibus consultoribus utendum sit? respondit: His qui multis in rebus versati, summam erga se benevolentiam servent; atque moribus sint tui similes. Ita Aristaeas, De Septuaginta Interpretibus.

Moraliter, disce hic actus hominum non eventa, sed consilio metiendos et aestimandos esse. Errat ergo stolidum vulgus, quod non consilii prudentiam, sed fortunae spectat eventum, eaque tantum judicat esse provide facta, quae felicitas commendavit; juxta illud Phyllidis ad Demophoontem, apud Ovidium: Exitus acta probat: careat successibus opto, Quisquis ab eventu facta notanda putat.

Hic fuit sensus omnium sapientum, etiam Genti-

lium. Unde Artabanus apud Herodotum in Polymnia: Bene, inquit, consultare comperio maximum esse lucrum: nam etiamsi quid e contrario eventurum est, nihilo tamen minus bene consultum est, superavitque fortuna consilium. At qui turpiter consultavit, si fortuna obsecundavit, ille est quidem voti compos, nihilo tamen minus male consilium cepit. Isocrates in oratione quam de laudibus Helenae conscripsit, carpit eos qui ante rem animadvertere nihil possunt, sed rerum eventus solum considerant. Cicero quoque Pro Rabirio, eos redarguit, qui consilia eventis ponderant, et qui multum illum providisse censent, cui bene processerit: cui secus, nihil sensisse dicunt, ut jam nihil esse videatur, nisi divinare sapientis. Idem, Philipp. XI: In recta, inquit, sententia ne victa quidem causa vituperanda est. Et in Paradoxis: Nec enim peccata rerum eventu, sed vitiis hominum metienda sunt. Demosthenes alter eloquentiae oculus in oratione qua Ctesiphontem adversus Aeschinem defendit: Vide, ait, quid ipse consilii capiendum censuerim; nec ea quae intervenerunt, intorqueas; nam finis rerum omnium, ut fortunae libuit, imponitur; electio vero consultantis ingenium ostendit. Livius, decad. 3, lib. VII: Apparebat, inquit, quo nihil iniquius est, ex evento, famam habiturum. Et decad. 4, lib. VIII, tradit apud Carthaginenses in crucem tolli imperatores, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt. Quintilianus, declam. 281: Nunquam mens, ait, exitu aestimanda est. Plinius, lib. V, epist. ad Rufum: Est omnino, inquit, pravum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout prospere aut male cedunt, ita vel laudantur vel reprehenduntur. Tacitus, lib. I De Suetonio Paulino: Cunctator, inquit, natura, et cui cauta potius consilia, quam prospera ex casu placerent. Seneca, lib. IV Declam.: Omnia honesta opera voluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata virtus est, etiam ubi eam fefellit exitus. Scelera quoque, quamvis citra exitum subsederunt, puniuntur; nec infelix virtus amittit gloriae titulum; nec gloriam virtutis interrumpit fortuita felicitas. Plutarchus, in comparatione Niciae et Crassi: Nec illi, ait, satis recte judicare videntur, qui cum Alexandri laudant expeditionem, Crassi audent vituperare conatus. Neque enim decet ex eventu rei judicia facere. Denique Jurisconsulti vox est: Fraudis interpretatio in jure civili non ex eventu duntaxat, sed ex consilio quoque desumitur.


25. IN VIA RUINAE NON EAS, ET NON OFFENDES IN LAPIDES (graece, in lapidosis): NEC CREDAS TE VIAE LABORIOSAE, NE PONAS ANIMAE TUAE SCANDALUM.

To laboriosae Noster videtur legisse προσκόπῳ; κόπος enim est labor. Romani codices legunt ἀπρόσκοπῳ, id est non exploratae; alii legunt ἀπροσκόπτῳ, id est plana, inoffensa, carenti offendiculis caeterisque incommodis et impedimentis. Unde Tigurina

vertit: Ne ingrediaris viam impeditam, ut ne offendas in petricosis; rursum autem planae viae ne fidas, q. d. Cave duo extrema, scilicet: primo, ne nimis ardua, periculosa et difficilia aggrediaris, quia in illis facile offendes et corrues; secundo, ne nimis sis securus in rebus quae videntur faciles et planae, quia sicut in via plana latere possunt fossae, saxa, stimuli, in quae, nisi advertas, impinges: ita in rebus quae videntur planae, possunt latere multae difficultates, et multa pericula damnaque abscondi.

Porro Syrus vertit: In via asperitatis ne incedas, ne forte offendas in petra bis. Ne confidas in via iniquorum, et in viis tuis esto cautus; Arabicus: Ne incedas in via petrae (id est petrosa, lapidibus referta), ne forte offendas in petram bis. Juxta Vulgatam lectionem sensus est, q. d. In via ruinae exposita ne ambules; ita fiet, ut in ejus lapides et scandala non impingas, nec offendas. Rursum ne ineas viam valde laboriosam; ne in ea ponas animae tuae scandalum, id est offendiculum, ut scilicet per nimium laborem et lassitudinem alicubi impingas et corruas. Est paraemia, significans non esse capessenda negotia periculosa, vel valde laboriosa; quia in illis ruinae, in his molestiae, lassitudinis et aerumnosae vitae est periculum, v. g. Non facile est navigandum in Indias opum causa; quia hoc iter longinquum est, periculosum et valde laboriosum: satius enim est domi secure modicum quam in Indiis multum cum tanto periculo et labore lucrari, juxta illud Ben-Sira, alphabeto 1, littera Coph: Propinqua negotiatio comeditur a domino suo: longinqua comedit dominum suum. Inter apophthegmata S. Laurentii Justiniani exstat hoc: Vita ea quae multis obstaculis impeditur; quia opera Spiritus Sancti facilia sunt et aequabilia, diaboli vero aspera et plena sentibus. Ita habet Vita ejus, cap. IX. Inter Symbola Pythagorae exstat hoc: Sepiam piscem non edendum, id est, res implicitas non recipiendas. Et hoc: Pede in limine illiso retrocedendum, id est, quae in ipso principio noxia sunt, non prosequenda. Et hoc: Oleo sedem ne commacula, id est nil age quod tuum aliorumve otium perturbet.

Rursum, ne statum, officium vel opus periculosum vel onerosum nimis, viresque tuas exsuperans suscipias; eo enim gravabis corpus, et spiritum opprimes, vivesque miser et aerumnosus. Hinc et prisci ascetae et anachoretae magnos quidem labores, orationes et poenitentias sibi indicebant, sed viribus suis, gratiaeque quam a Deo acceperant, commensos. Et martyres ad omnia tormentorum genera alacres sese offerebant, quia hinc cogebat necessitas profitendae fidei cum periculo vitae, inde gratia Dei eos animabat, et tormentis omnibus superiores efficiebat. Magni enim et praestantis animi est, pericula et tormenta, dum ingruunt, contemnere et superare. Nam, ut ait

Elias Cretensis in orat. 4 Nazianzeni: Fortitudinis est iis in rebus, in quibus audacia adhibenda est, et quae vires non excedunt, fidentem animum praebere, nec bella formidare, sed res graves constanter praeferre: timiditatis autem et ignaviae, ab iis quae aggredienda sunt, refugere, animoque frangi. At vero adversus impossibilia, minimeque aggredienda, et in quibus plus periculi quam commodi inest, se objicere atque impellere, temeritatis est; sicut contra cedere ac pedem referre, cautionis et prudentiae. Stultum enim est, ut eorum quae speras aliquid adipiscaris, de rerum omnium tuarum summa periclitari, uti fecit Julianus Apostata temeraria audacia invadens Persas; unde vitam et totum pene imperium Romanum perdidit. Nam, ut ait ibidem ipse Nazianzenus: In iis rebus, quas audacter aggredi convenit, magnum et praefidentem animum gerere, magnanimitatis est; sicut contra languere, ac periculum detrectare, timiditatis et ignaviae. At ubi plus periculi imminet, tum vero obviam procedere, seque in discrimen obtrudere, non autem reprimere ac retinere, temeritati ducendum est; sicut e contrario cedere, cautioni et prudentiae.

Illustre hujus sententiae exemplum exstat in Vita B. Petri Coelestini, qui ex anachoreta et fundatore Ordinis Coelestinorum creatus Pontifex dictus est Coelestinus V. Cum enim nimiae se dedisset austeritati, ut vix tertio die cibum sumeret, nec nisi panem et aquam, sex per annum ageret Quadragesimas, in nuda humo cubaret, cilicio et catena ferrea constrictus, in hieme frigori se exponeret, ut conglaciatus semivivus inveniretur, divinam audit vocem, discretionis eum admonentem, dicentemque: Noli, Petre, onus tam grave asello tuo imponere, quoniam si perimis eum onere indiscreto, rationem Deo redditurus es pro eo. Debitor est tibi rationabilis servitutis, et tu illi necessariae sustentationis: si vis portari, porta. Qui obtemperans, rigorem vitae temperavit. Idem electus in Pontificem, cum pontificatus onera et pericula per dimidium annum sensisset, ultro pontificatu se abdicavit, ac ad cellam a teneris adamatam se recepit anno Domini 1294, ac post sesquiannum ex eadem migravit in coelum, vere jam coelestis Coelestinus. Unde Alvarus Pelagius, lib. II De Planctu Ecclesiae, art. 11: Considerans, inquit, S. Petrus de Murrhone, canonizatus per Ecclesiam, qui fuit Papa Coelestinus V, tanta onera papatus et pericula, perfecte renuntiavit papatui. Quod credo fuit majus miraculum, et majus veriusque humilitatis et perfectionis exemplum, quam aliquod quod fecit (multis enim claruit miraculis) et quod fuerit diebus nostris, et ante per multa tempora: quia totum istud onus Papale, quod majus est quam dici possit, non est qui rejiciat, sed qui in illud se projiciat, gloriam considerans non onus. Quocirca Gregorius XIII Pontificem Coelestinum mirifice coluit, eumque in aula

deambulatoria Vaticani egregie depingi curavit ut jugiter eum in oculis et mente haberet.


26. ET A FILIIS TUIS CAVE, ET A DOMESTICIS TUIS ATTENDE.

Tigurina: Atque etiam a liberis tuis tibi caveas, et ne noceant tibi domestici, provide. Versu praecedenti monuit non esse capessenda periculosa nimisque laboriosa: hic monet, ne quis nimis confidat iis quae secura et plana videntur, nimirum, ne nimis credat filiis et domesticis; quia utrique saepe infidi et ingrati sunt, saepius imprudentes, ut noxia suggerant; saepissime cupidi, ut sua quaerant commoda, non patris vel heri, imo subinde ejus bona furentur et absumant: omnes enim quae sua sunt quaerunt, ait Apostolus, hoc est, quod ait Michaeas, cap. VII, vers. 5: Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici ejus.


27. IN OMNI OPERE TUO CREDE EX FIDE ANIMAE TUAE: HOC EST ENIM CONSERVATIO MANDATORUM.

q. d. Dixi non esse credendum filiis, nec domesticis. Dices: Cui ergo credam? Respondeo: Crede animae, id est conscientiae, tuae, ut quod conscientia tibi dictat agendum vel non agendum, hoc agas vel non agas. Conscientia enim data est cuique a Deo quasi paedagogus, lex et norma actionum. Sed vide, ut animae credas ex fide, id est sequere credulitatem et dictamen conscientiae, at non erroneum: sed quod sit secundum fidem et legem Dei, quod, scilicet, conscientia respiciens fidem et legem Dei, faciendum dictat. Ita Rabanus: to enim ex fide referendum est ad crede, non ad anima, ut patet ex Graeco πίστωσαι, id est crede, fide, confide, fidelis esto, fidum te praebe. Haec enim omnia significat Hebraicum האמין hemin, cui respondet Graecum πιστόω et Latinum credo. Unde aliqui vertunt: In omni opere confide animae tuae; Tigurina: In omni opere bono animum fidelem praesta: hoc enim mandata servare est; Syrus: In omnibus operibus custodi animam tuam; quia omnis, qui ita est, servat praeceptum; Arabicus: Custodi animam tuam ex omnibus operibus tuis; qui perfecerit haec omnia, jam custodivit mandata Domini. Sic Apostolus ait Rom. XIV, 23: Omne quod non est ex fide, id est ex credulitate conscientiae, peccatum est; quia si quis faciat quod credulitas conscientiae illi dictat non esse faciendum, peccat, esto res in se non sit mala, sed bona et licita. Jubet ergo in omni opere consulendam esse conscientiam, ut nihil fiat contra ejus dictamen. Vide ibi dicta, et Eccli. XXXII, 15: Hoc est enim conservatio mandatorum, quia qui sequitur dictamen conscientiae innixum fidei et legi Dei, errare et peccare nequit, sed ambulat juxta mandata Dei, eaque adimplet. Ad hoc enim jugiter eum exstimulat dirigitque conscientiae stimulus. Paulo aliter Palacius: Moses, inquit, in

rebus dubiis intrabat in tabernaculum Dei Deum consulturus, David intrabat in sanctuarium Dei: tu ergo intra in animam tuam, si quod dubium opus aggrederis, ibi consule Dominum, et fideliter crede animae tuae tibi consulenti. Quia vero hoc erat obscurum, declarat Auctor, dicens, hoc esse conservare mandata: id est credere fideliter animae, est servare mandata; tunc scilicet credendum est animae, cum illa jubet servari mandata. Quod iterum explicat Auctor dicens: Qui credit Deo, attendit mandatis ejus: et qui confidit in illo, non minorabitur; ut sit hic hujus rei ordo: In rebus dubiis animam tuam intra: ibi Deus oracula dabit. Dabit vero oracula mandatorum suorum. Igitur animae mandata Dei consulenti fideliter crede: nam ita Deo vere credis.


28. QUI CREDIT DEO, ATTENDIT MANDATIS: ET QUI CONFIDIT IN ILLO, NON MINORABITUR.

Codices Graeci Romae correcti pro Κυρίῳ, id est Domino, puta Deo, legunt νόμῳ, id est legi. Unde vertunt: Qui credit legi, attendit mandatis. Sed melior est Vulgata lectio. Probat id, quod dixit versu praecedenti credere animae, id est conscientiae suae, esse servare mandata, hoc syllogismo: Qui credit Deo, servat mandata Dei: sed qui credit conscientiae suae, credit Deo (conscientia enim dictat, quid placitum sit Deo, et ad id peragendum hominem exstimulat); ergo qui credit conscientiae suae, servat mandata Dei.

Porro credit Deo fide non inani et mortua, sed operosa et viva, qui in Deum credit et sperat, qui se suaque omnia ei credit et committit, qui eum amat, colit, qui ei per omnia obedit, qui ei in omnibus fidus et fidelis est, sollicitus, ut ejus voluntatem et jussa exacte adimpleat. Unde sequitur: Et qui confidit in illo, non minorabitur, sed potius augebitur et crescet tum sapientia, tum gratia et meritis, tum gloria caeterisque bonis omnibus. Hinc Tigurina vertit: Qui Domino fidus est, mandata servat: et qui nititur eo, non accipiet detrimentum; alii: Et qui Domino fretus est, non diminuetur; Syrus: Qui custodit viam suam, servat praeceptum Dei: et qui confidit Deo, non peribit in aeternum. Quocirca inter septuaginta Interpretes is, qui ordine erat trigesimus septimus, interrogatus a Ptolemaeo Philadelpho, qua ratione quis intrepidus existat? respondit: Si mens nullius sibi conscia mali Deum sequatur, qui consilia omnia in bonum dirigit. Ita Aristaeas, de Septuaginta Interpretibus.