Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur dicta de confidentia et timore Dei, asseritque quod ipse pariat securitatem et felicitatem, quodque lex sit timenti Deum fidelis, sicut ipse fidelis est legi. Secundo, vers. 7 usque ad 20, agit de Dei praedestinatione et discretione, qua per sapientiam suam, uti dies festos a non festis, sic et homines pios ab impiis discrevit et separavit: atque cuique rei contrarium apposuit et opposuit ad plenitudinem et decorem universi. Tertio, vers. 20, usque ad 25, docet prudentis esse non cedere bona filiis vel amicis ante mortem. Quarto, vers. 25 usque ad finem, docet, quomodo regendi sint servi.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 33:1-33
1. Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. 2. Sapiens non odit mandata et justitias, et non illidetur quasi in procella navis. 3. Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. 4. Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur, et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. 5. Praecordia fatui quasi rota carri: et quasi axis versatilis cogitatus illius. 6. Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit. 7. Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? 8. A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente. 9. Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. 10. Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam. 11. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. 12. Ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. 13. Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud, et disponere. 14. Omnes viae ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. 15. Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum. 16. Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. 17. In benedictione Dei et ipse speravi: et quasi qui vindemiat, replevi torcular. 18. Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. 19. Audite me, magnates, et omnes populi, et rectores Ecclesiae, auribus percipite. 20. Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis. 21. Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. 22. Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. 23. In omnibus operibus tuis praecellens esto. 24. Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui distribue haereditatem tuam. 25. Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. 26. Operatur in disciplina, et quaerit requiescere: laxa manus illi, et quaerit libertatem. 27. Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae. 28. Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: 29. multam enim malitiam docuit otiositas. 30. In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus: et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. 31. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine animae comparasti illum. 32. Si laeseris eum injuste, in fugam convertetur: 33. et si extollens discesserit, quem quaeras, et in qua via quaeras illum, nescis.
PRIMA PARS CAPITIS.
1. TIMENTI DOMINUM NON OCCURRENT MALA, SED IN TENTATIONE DEUS ILLUM CONSERVABIT, ET LIBERABIT A MALIS.
1. TIMENTI DOMINUM NON OCCURRENT MALA, SED IN TENTATIONE DEUS ILLUM CONSERVABIT, ET LIBERABIT A MALIS. — Graece, sed in tentatione et iterum liberabit eum, q. d. Sed in tentatione non una, sed crebra crebroque iterata liberabit eum: quanquam videtur potius "conservabit" e Graeco jam excidisse: hoc enim in Graeco olim legit noster Interpres, et sine eo hiulcus est sensus. Tigurina omittens καί, id est et, sic vertit: Reverenti Dominum nihil accidet mali, sed Deus eum e tentatione rursus eripiet; alii vertunt: Timenti Dominum non occurret malum, nisi in tentatione (Graecum enim ἀλλά subinde significat nisi), unde rursus eripiet eum. Sic et Syrus: Qui timet Dominum, inquit, non obveniet ei malum nisi in tentatione: et avertetur, et liberabitur. Exemplar Constantiense, pro πάλιν, id est rursus, legit πάλῃ, id est lucta. Unde vertit, sed in tentatione et lucta eripiet eum, uti eripuit S. Antonium e lucta, quam subiit cum daemonibus, eaque crebra et assidua. Addit to in lucta, quia Deus luctantem et resistentem generose tentationi, ex illa eripit, non vero eum qui illi cedit et succumbit. Unde illud: "Fatum adjuvat conatum: Tonans conantem."
Quaeres, quomodo "timenti Deum non occurrent mala?" Nam S. Job, Davidi, Jeremiae, imo omnibus Sanctis multa acciderunt, et indies accidunt mala, juxta illud Angeli ad Tobiam, cap. XII, 13: "Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te." Respondet primo, Lyranus: "Timenti Dominum non occurrent mala," scilicet culpae, non poenae. Timor enim Dei excludit omnem culpam, praesertim graviorem.
Secundo et melius, mala tam poenae quam culpae hic accipias; de iis enim agit in sequentibus. Sensus ergo est, q. d. Timenti Deum non occurrent mala tam poenae quam culpae: mala, inquam, vera et perfecta, quae scilicet timentem Deum sibi subigant, ad impatientiam et desperationem adigant, perdant et destruant. To enim mala ex phrasi Hebraea sumitur hic in actu, non inchoato, sed perfecto, ut significet mala plena et perfecta, quae perpetim durent, et justum vincant, sternant et evertant. Nam qui patitur mala, sed ea per patientiam, fortitudinem et amorem Dei vincit, uti fecere martyres; huic mala non sunt mala, sed mala vertuntur in bona, eaque ingentia, nimirum in triumphos patientiae, martyrii et gloriae sempiternae. Ita se explicat Siracides, dum subdit: "Sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis," vel amovendo mala, vel malis justum abstrahendo, sive per fugam, uti liberavit Lot ab incendio Sodomae; sive per mortem, uti liberavit Martyres e tormentis, juxta illud Psal. XC, 13: "Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum." Sic aurum in fornace coctum nihil patitur mali, sed ingens recipit bonum, scilicet, puritatem et splendorem: Deum enim timens timore filiali, id est ardenter Deum amans, et sicut homo ignitus, qui si incidat in stipulas et sentes, nihil ab eis patitur, sed omnia incendit, ait S. Chrysostomus, hom. 4
Acta Apostolorum. Ad hunc Siracidis locum alludens Paulus ait: "Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere," I Cor. X, 13. Vide ibi dicta.
Denique saepe Deus facit, ut mala non occurrant piis, sed impiis. Paroemiae enim hae significant non quid semper, sed quid saepe fit: ita diluvium occurrit et mersit impios, a quo Noe pius servatus est per arcam: incendium coeleste corripuit impios Sodomitas, sed pepercit pio Lot. Sic Davidi non occurrerunt mala et insidiae, quas ei toties struxit Saul. Sic Susannae non occurrit mors parata a senibus adulteris, sed ipsi in fossam, quam illi struxerant, inciderunt. Ita saepe excidia, pestes, fames, sterilitates, tempestates, naufragia, pericula latronum et furum, etc., occurrent impiis, et ab iis liberantur pii, licet impiis contigui et vicini, juxta illud Psal. XC, 10: "Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo."
Mystice, justo non occurrunt mala, scilicet futura et aeterna. Nam, ut ait vir sapiens: "Nullum verum et merum malum, nisi aeternum: nullum verum bonum, nisi aeternum." Ita Rabanus: "Certum est, ait, quod timenti Dominum non occurrent mala futura, quae iniquis pro peccatis suis praeparata sunt: sed in tentatione Deus illum conservabit; quia juxta beati Petri sententiam, novit Deus pios de tentatione eripere; iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare: liberavit enim Dominus electos suos a malis. Quia defendit eos a malignorum spirituum suggestionibus nefandis, et pravorum hominum actionibus perversis: immittet enim Deus Angelum suum in circuitu timentium eum justorum, et eripiet eos: salus autem a Domino est, et protector eorum in tempore tribulationis."
2. SAPIENS NON ODIT MANDATA ET JUSTITIAS, ET NON ILLIDETUR QUASI IN PROCELLA NAVIS.
2. SAPIENS NON ODIT MANDATA ET JUSTITIAS, ET NON ILLIDETUR QUASI IN PROCELLA NAVIS. — Dat causam, cur timenti Deum non occurrant mala, q. d. Sapiens, id est timens Deum, non odit, sed valde diligit Dei legem et praecepta: quocirca cum tentationum fluctus et flabra insurgunt, non jactabitur huc illuc, nec illidetur in peccatorum et perditionis scopulos sicut navis, cum jactatur procella, in rupes aut scopulos illisa colliditur: sed anchora spei in Deum roboratus, firmus et inconcussus, in custodia legis Dei consistet: Deus enim, qui navim animae sapientis, id est justi, gubernat, eam a scopulis peccatorum intactam, salvam in portum salutis perducet. Cujus rei mirum et illustre ad litteram exemplum recenset S. Paulinus, epist. ad Macarium, de sene quodam, qui in naufragio solus in navi superstes, jactatus fluctibus "per viginti tres dies, non modo a terris, inquit, sed et ab hominibus exclusus, omnium ventorum ludibrium, omnis terrae exsul, diversi maris hospes, et exsors generis humani, inter fluctus et belluas maris, in vago erraticae navis hospitio, jejuniis, senio, timore confectus, Deo gubernatore, salvus tandem ad Lucanum littus appulit."
Est miosis; minus enim dicitur, et plus significatur, "non odit," id est valde diligit; "justitias" vocat opera justa, quae lex praescribit. Unde pro mandata et justitias, graece tantum est νόμον, id est legem. Graeca jam aliter habent, scilicet antithesin sapientis et insipientis, id est justi et injusti, sive hypocritae, hoc modo: Vir sapiens non odiet legem: qui autem simulat in ea, quasi in procella navis. Ita Romani legentes πλοῖον, id est navis, pro quo Complutensia legunt πολλῶν, id est multorum; Tigurina clare: Non odit legem vir sapiens: qui autem ficte versatur in ea, velut navis in procella est, quae scilicet procellis victa ad cautes illidetur et diffringitur. Sensus est, q. d. Vir sapiens, id est sincerus et cordatus, esto mala et tentationes ei occurrant, uti dixit versu praecedenti, tamen ob ea non odiet legem, ut ab ea recedat: sed potius majori amore et affectu per gratiam Dei roboratus, ei se conjunget et affiget: at vero ὑποκρινόμενος, id est hypocritice et ficte agens, quamdiu prospere ei omnia succedunt, adhaerebit quidem legi; sed ubi mala et tentationum venti ingruerint, sinet se a studio legis abripi, et in saxa peccatorum illidi.
Utriusque hujus sententiae illustre speculum fuit S. Athanasius, totaque ejus vita. Nam assiduis Arianorum procellis et persecutionibus per multos annos jactatus, Dei tutela securus et illaesus semper, imo gloriosus evasit, adeoque tandem in sua Ecclesia, cathedra et lecto, quiete, quasi debellatis hostibus triumphans, obdormivit in Domino. Vicit ille Imperatores quatuor, Constantinum, Constantium, Julianum, Valentem: vicit episcopos Arianos numero plurimos, potentia validissimos, nequitia callidissimos. Vicit autem pene orbem arianismo imbutum: vicit Luciferum totumque inferni robur, quos omnes ipse non quasi heros invictus ad duellum et singulare certamen fortiter provocans, fortius stravit et debellavit. Illud enim mente fixum habebat: "Si Deus pro nobis, quis contra nos?" Quare in mediis periculis fidens hilarisque canebat: "Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo," Psalm. XXVI. Unde, cum sub Juliano sede sua rursum pelleretur, omnibus timore perculsis, ipse unus intrepidus eosque animans, dicebat: "Nolite, o filii, perturbari; quia nubecula est, et cito pertransibit." Verus fuit vates: nam mox Julianus hasta coelesti confossus occubuit. Quin et cum Ariani eum navi fugientem insequerentur, jamque quasi assequerentur et apprehenderent, omnibus conterritis et latebras suadentibus: "Nolite, inquit, o filii, deterreri, eamus magis in occursum persecutori nostro, ut sciat, quia longe major est
qui nos defendit, quam qui persequitur." Dixit et fecit: conversa igitur navi persecutori suo occurrens, nec agnitus, rogatusque num Athanasium vidisset, respondit, se non longe illum navi euntem vidisse: itaque illos contrarium cursum tenentes effugit et delusit.
3. HOMO SENSATUS CREDIT LEGI DEI, ET LEX ILLI FIDELIS.
3. HOMO SENSATUS CREDIT LEGI DEI, ET LEX ILLI FIDELIS. — Pro credit graece est ἐμπιστεύσει. Quod aliqui aptius vertunt, fidelis est; Tigurina, fideliter versabitur in lege, q. d. Sicut sensatus fidelis est legi Dei, sic vicissim lex ipsi fidelis est, ut ab eo mala avertat eique bona cuncta accersat. Lex enim justo promittit et reipsa praestat consilium, auxilium, defensionem et praemium. Idem vult Noster, dum vertit, "sensatus credit legi Dei:" legi enim credit, qui legi fidelis est, qui scilicet fideliter illi adhaeret, eamque adimplet, esto tentatione pulsetur.
Huic lex pariter fidelis est; quia primo, praelucet ei, ut inter tot errores sciat quid agere debeat, quamque viam capessere, ut in coelum evadat; secundo, eum solatur et roborat; tertio, ei praemium, scilicet augmentum gratiae, et post hanc vitam, coronam felicitatis et gloriae impertit. Sicut ergo justus fidelis est legi per obedientiam, sic et lex fidelis est per directionem, gratiam et gloriam. Unde Graeca addunt: Lex illi fidelis est, ὡς ἐρώτημα δήλων (quae verba Noster retulit ad versum sequentem), id est sicut interrogatio manifestationum, quae fiat per urim et tummim in Rationali pontificis, q. d. Sicut pontifex indutus Rationali, in quo erant urim, id est illuminationes et manifestationes, illuminatus a Deo, fideliter et certo manifestabat occulta, de quibus Deum interrogaverat: sic lex requisita a justo, illum fideliter certoque illuminat in dubiis, ac recta dirigit et deducit per viam justitiae in coelestem felicitatem: nam pro interrogatione urim, Septuaginta vertunt ἐρώτημα δήλων, ut patet Num. XXVII, 21: Septuaginta enim sequitur Siracides, ut patet cap. XLV, 12, in Graeco. Vide dicta Exodi XXVIII, 30.
Huic sententiae Siracidis affinis est illa Scipionis Africani: "Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas." Innocentia enim non est aliud quam legis custodia.
Disce hic, legem esse urim, id est oraculum Dei, ut, si scire velis certo quid tibi sit agendum, quae sit voluntas Dei, quae via ad salutem, quid Deus a te exigat et fieri velit, consulenda tibi sit lex Dei: illa enim te id certo docebit, sicut urim certo docebat pontificem id de quo Deum consulebat. Hinc S. Augustinus, S. Gregorius et alii asserunt legem et S. Scripturam esse epistolam Dei ad nos missam, qua ipse hominibus significat suam voluntatem, quid, scilicet, a nobis requirat fierique velit. Qui sapit ergo, in omnibus dubiis domesticum hoc legis et S. Scripturae oraculum adeat et consulat.
Porro codices Graeci Romae emendati, pro δηλων legentes δικαίων, id est justorum, vertunt: Homo sensatus credit legi, et lex ei fidelis, sicut interrogatio justorum, id est lex erit ei tanquam fidum oraculum justitiae, ex qua scilicet interrogare et cognoscere queant quae justa sint, aut ex qua justi interrogant et discunt ea quae ipsis juste facienda sunt.
4. QUI INTERROGATIONEM MANIFESTAT, PARABIT VERBUM, ET SIC DEPRECATUS EXAUDIETUR, ET CONSERVABIT DISCIPLINAM, ET TUNC RESPONDEBIT.
4. QUI INTERROGATIONEM MANIFESTAT, PARABIT VERBUM, ET SIC DEPRECATUS EXAUDIETUR, ET CONSERVABIT DISCIPLINAM, ET TUNC RESPONDEBIT. — q. d. Qui "interrogationem" sibi factam per aptam responsionem manifestare cupit, hic non statim prosiliet ad respondendum; sed prius "parabit verbum," id est praemeditabitur cogitando et studendo, quid, et quo modo et ordine, quibusque verbis, respondere debeat: "et sic" adhibita deprecatione ad Deum, ut mentem illuminet, ab eo "exaudietur," discetque tum veritatem, tum modum respondendi; unde in animo "disciplinam" et timorem Dei conservans, in eaque se obfirmans "respondebit," non ad hominum gratiam captandam, nec ad eorum minas et terrores fugiendum, sed ex rei veritate. Tigurina pro δηλοῦν, id est qui manifestat, legens δικαίων, id est justorum, vertit: Qualia justi quaerunt, talia para dicere: quoque pacto auditores inveneris, amplectere auditionem, et ita demum responde. Verum Complutensia et alii legentes ἐθήλωσε, sic habent: Quasi interrogationem manifestam praepara sermonem, et sic libenter, delucide et intelligibiliter audieris: collige disciplinam, vel doctrinam, et sic respondebis. Pro collige graece est συνδήσον παιδείαν, id est colliga, hoc est compara doctrinam. Unde aliqui vertunt, concilia tibi eruditionem: vel colliga, id est dispone et ordina, quod mente concepisti, ut illud congrua methodo et ordine eloquaris. Complutensia legunt ἐνδῦσαι, id est indue disciplinam. Quocirca disciplina hic significat, primo, studium legis, virtutem et honestatem, sive Dei metum et reverentiam, ut interrogatus non sinat se a vero abduci hominum favore vel metu, sed Deum solum intuens, ex ejus voluntate et lege respondeat. Ita Rabanus et Palacius: "Conservabit disciplinam, inquit, id est nihil deviabit a disciplina seu doctrina Ecclesiae."
Secundo, tamen Lyranus per disciplinam accipit bonum modum et methodum docendi et respondendi, q. d. Doctor non tantum vera doceat, sed et bonam in docendo adhibeat methodum, ut methodice, clare et breviter respondeat, ac tali ratione ea, quae praemeditatus est, enuntiet, ut quae dicit, ab auditoribus mente capi et memoria retineri possint. Et hoc significat Graecum συνδήσον, id est colliga disciplinam.
Tertio Rabanus: "Conserva disciplinam," inquit, hoc est, ea quae doces, conserva digna operatione, ut prius facias ea quae alios doces esse facienda, instar Christi, qui coepit facere, deinde "docere," Act. I, 1. Quasi tria hic notentur Doctori necessaria, ut utiliter doceat: scilicet studium, oratio et operatio. Audi Rabanum: "De sanctis doctoribus dicit, qui ut ad interrogata condigne respondere possint, praeparant verbum in corde suo, et deprecantur Dominum, ut ipse eis manifestet rei veritatem, et conservant digna operatione quae ipse jussit eis custodire, et sic meditando, orando, operando, condignum interrogantibus se praebent responsum. Sic enim Paulus discipulum docuit, dicens, II Tim. II, 15: Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Hinc et Petrus ait, I Petri III, 15: Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe et fide. E contra vero de stultis praedicatoribus sequitur: Praecordia fatui quasi rota carri," etc.
Nota: Doctori, vel consultori, in obscuris vel dubiis, praesertim ad fidem vel casus conscientiae spectantibus, ut apte respondeat, non sufficere praemeditationem et studium; sed adhibendam quoque esse orationem, ut Deus mentem illuminet, non tantum ut verum cognoscat, sed et ut eo modo illud promat et enuntiet, quo auditoribus congruum et salutiferum est futurum. Ita noster P. Lessius, vir singularis in resolutione casuum conscientiae, quoties de casu aliquo difficili consulebatur, invocare solebat Spiritum Sanctum, praemittendo hymnum Veni Creator Spiritus, ut vere et congrue ad profectum consulentium responderet.
Sapienter et pie S. Augustinus, epist. 120 ad Honoratum: "Si pure, inquit, Dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione digna sunt, aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam hominum aliquo commonente, perdisces."
5. PRAECORDIA FATUI QUASI ROTA CARRI: ET QUASI AXIS VERSATILIS COGITATUS ILLIUS.
5. PRAECORDIA FATUI QUASI ROTA CARRI: ET QUASI AXIS VERSATILIS COGITATUS ILLIUS. — Graece, rota plaustri sunt viscera stulti, et ut axis qui versatur (qui scilicet rotae affixus et infixus est: est enim alius axis, qui non versatur, sed manet immotus, circa quem rota currus volvitur et circumagitur) cogitatio ipsius; Tigurina: Similia rotae currus sunt intima stulti, et velut axis versatilis ejusdem cogitatio; Syrus vero, rota relox cor iniqui, et sicut sus omnes cogitationes ejus; scilicet sordidae et impurae: talis enim est porcus et sus. Opponit stultum sensato, quem dixit stabilem et fidelem esse legi, ideoque sensate et ordinate loqui et respondere; quod praecordia, graece viscera, id est intimae cogitationes et desideria, stulti instabilia, stulta, et instar rotae axisque versatilis, huc illucque sine ordine et ratione volvantur, ideoque similis eorum sit sermo et responsio, scilicet inordinata, irrationalis, inconcinna, vaga et impertinens, ut ab uno labantur in aliud sine cohaerentia et connexione.
Ratio a priori disparitatis hujus est, quod sapiens, id est justus, legi fixus adhaeret, et a Deo suo se dimoveri non sinit, quia in eo fixit suum cor, id est suos affectus et cogitationes. Adhaerens ergo Deo immobili, fit pariter et ipse constans et immobilis; at stultus, id est carnalis et impius, cor suum figit in rebus temporalibus, quae cum coelo moventur, ideoque adhaerens labili et instabili, fit et ipse labilis et instabilis. Hoc est quod ait Isaias, cap. LVII, vers. 20: "Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum;" et Jeremias, Thren. cap. I, 8: "Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est;" ubi multas hujus instabilitatis causas assignavi.
6. EQUUS EMISSARIUS (alii legunt, admissarius, eodem sensu), SIC ET AMICUS SUBSANNATOR, SUB OMNI SUPRASEDENTE HINNIT.
6. EQUUS EMISSARIUS (alii legunt, admissarius, eodem sensu), SIC ET AMICUS SUBSANNATOR, SUB OMNI SUPRASEDENTE HINNIT. — q. d. Sicut equus admissarius (qui scilicet emittitur et admittitur ad equas, ut eas impraegnet) hinnit non amore sessoris (hinnit enim sub omni et quolibet, etiam inviso sessore), sed amore equae, quam videt et ambit: sic et fictus amicus blanditur et applaudit amico, non amici causa, sed commodi sui, quod ab eo flagitat et exspectat. Nam revera talis non est amicus, sed adulator et hypocrita, ideoque subsannator, qui scilicet exterius se simulat et gerit ut amicus: interius vero in corde amicum ridet et subsannat, eumque secreto vituperat et calumniatur. Sicut ergo equus adhinnit cuilibet equae a se visae, ita amicus fictus arridet et applaudit amico, ubicumque est spes lucri; quia non amico, sed lucro adhinnit, ideoque jam uni, jam alteri, et alteri majus lucrum ostentanti, adhinnit et applaudit. Versu praecedenti ostendit inconstantiam et versatile ingenium stulti in cogitationibus et desideriis; hic eamdem ostendit in ejus moribus et gestibus externis. Addit Palacius et Jansenius, hanc parabolam dici a Siracide contra falsos doctores, qui cum videantur quaerere suorum auditorum salutem et bene illis velle, suum tantum commodum et lucellum spectant, cujus amore quidvis docent, quibuslibet se spe lucri accommodantes, qualis fuit Petrus, martyr in Anglia, qui de Eucharistia docuit quidquid voluit rex et magistratus. Tales plurimi fuerunt, et sunt hac aetate. Item dici contra advocatos et procuratores, qui sine delectu causarum cuilibet, sive justa, sive injusta sit, adhinniunt, gaudent et fautores se exhibent, ubicumque odorem lucri sentiunt.
Secundo, Palacius per hinnitum accepit non applausum, sed irrisionem et subsannationem; equus enim non tantum hinnit, cum amat et applaudit, sed et cum irascitur et fremit, ut cum in praelio furibundus fertur in hostem, ut sensus sit, q. d. Sicut equus admissarius data qualibet occasione hinnit nihil curans sessorem, itaque eum quasi spernit, ridet et subsannat: sic pariter irrisor et subsannator subsannat quemvis, etiam amicum sibi fidentem; ridet enim et taxat omnes et omnia, quae videt vel audit. Favet versio Tigurina: Equus admissarius hinniens sub que-
vis equite, amico cavillatori comparandus est; et aliorum: Equus admissarius ut amicus irrisor sub omni insidente hinnit; et Syri: Sicut equus praeparatus (alius textus habet, dives, scilicet, diviter et splendide instratus et ornatus; ideo enim superbit et hinnit) amici iniqui, qui sub omni, qui diligit eum, hinnit.
Tertio, Rabanus: "Comparationem elegantem, inquit, irrationalis animantis ad stultum amicum facit: quia sicut in bruto jumento nulla est ratio, ita et in falso amico nullus est aequitatis ordo. Sicut enim equus lascivus et superbiens hinnitu suo non discernit inter verum dominum et alienum, sic stultus et derisor non discernit spiritu suo inter hypocritam et fidelem amicum, sed per oris officia, mentis aequaliter utrique pandit secreta."
Mystice, Lyranus haec refert ad malum Praelatum: "Qui debet, inquit, Deum diligere usque ad mortem, se exponendo pro populi salute; et tamen Deum deridet accipiens officium vicariae ejus, et non curans de honore ejus."
SECUNDA PARS CAPITIS. DE DEI PRAEDESTINATIONE, RERUMQUE ET HOMINUM DISTINCTIONE.
7. QUARE DIES DIEM SUPERAT, ET ITERUM LUX LUCEM, ET ANNUS ANNUM A SOLE?
7. QUARE DIES DIEM SUPERAT, ET ITERUM LUX LUCEM, ET ANNUS ANNUM A SOLE? — Rabanus et Lyranus haec accipiunt de naturali excellentia dierum et annorum, q. d. Qui fit ut unus dies, v. g. aestivus, alio, puta hiberno, sit clarior et longior, et lux solis sit major luce aliarum stellarum, ac unus annus, v. g. solaris vel bissextilis, dierum numero superet alium, puta lunarem et non bissextilem, idque fit a sole? Sol enim in aestate directius et diutius decurrens in hemisphaerio nostro, clariorem et longiorem facit diem. Cur, inquam, haec ita fiunt? utique ita fiunt a Deo sapienter ita ordinante. Verum scopus Siracidis alium poscit sensum: scopus enim ejus est ostendere causam, cur unus homo praecellat alteri, non esse petendam a natura et indole, quod scilicet haec in eo qui excellit sit praestantior, in alio vero humiliore sit depressior; natura enim communis est, eademque in singulis individuis: sed rationem hujus discretionis tribuendam esse voluntati et electioni divinae, quae hos aliis praeligit, majoribusque donis cumulat. Nisi quis dicat naturam et indolem meliorem subinde esse causam melioris sortis et fortunae. Hanc autem indolem tribui Deo, tanquam ejus conditori. Sed quod dixi, aptius est. Sensus ergo est, q. d. Quid causae est, quod una dies et lux praecellat aliam, puta festa, non festam, v. g. Cur dies Paschae, Pentecostes, Tabernaculorum tam sit celebris et solemnis victimis, psalmis, conventu sacerdotum et populi, ornatu templi, etc., prae aliis diebus non festis et profanis? Similiter, cur annus unus festus superet alium non festum? v. g. annus septimus remissionis, et annus quinquagesimus, qui est jubileus, solemnitate et pompa superent caeteros annos non festos, nec jubileos? Superent, inquam, "diem et annum a sole," scilicet, pariter et aeque factum, q. d. Sol fecit omnes dies pares et similes: unde ergo est illa distinctio dierum et annorum festorum et non festorum? Utique non est "a sole," cum is communis sit idemque semper; sed a Deo, Deique voluntate ita discernente et ordinante dies et annos. Igitur pari modo, quod
unus homo praecellat alteri, cui natura est aequalis, non est a natura, sed a Dei voluntate et electione. Hunc esse sensum patet ex sequentibus et ex Graeco, qui breviter et clare sic habet: Quare dies est supra diem, et omnis lux diei anni a sole? q. d. Qui fit ut dies diem superet, cum dies quaelibet, et lux cujusque diei per annum ab eodem producatur sole, qui cum agat naturaliter, non libere, similem, imo eumdem, semper effectum, puta eumdem specie diem et lucem, producit? Unde Tigurina et alii clare vertunt: Quare dies diem praecellit, cum omnis lux dierum anni a sole proficiscatur? Syrus: Quare est dies in anno, qui a diebus est distinctus, quia omnia luminaria diebus anni inserviunt? Verum sapientia Dei distincti fuerunt. Noster addit diei lucem, quia nonnulla festa incipiebant non a die, sed a luce, ut festum Neomeniae incipiebat ab illuminatione lunae, ipsaque hora novilunii, uti ostendi Num. XXVIII, 11. Sic primus dies azymorum incipiebat a luce diei sequentis noctem paschalem.
Quaeres, quorsum haec inducit hoc loco Siracides? quid haec faciunt ad ea quae toto capite praemisit de sapiente et stulto? Respondeo: Primo, Rabanus ea spectare ad versum praecedentem, ubi descripsit stultitiam stulti, qui omnibus sine discrimine instar equi adhinnit et applaudit: illam enim hic redarguit per ordinationem Dei, qui sicut diem unum ab alio, sic et hominem unum ab alio discernit et secernit. Audi Rabanum: "Quia prius vituperavit stulti hominis imprudentiam, quoniam nullam in rerum dissimilitudine habuit distantiam; nunc a conditore universorum ostendere vult in rebus omnibus esse ordinem decentissimum: dies ergo diem superat, et lux lucem, et annus annum, propter ascendentis et descendentis solis cursum, qui gyrat ad meridiem, et flectitur ad aquilonem, lustrans universa circuitu suo, et luminaribus minoribus radiis suis praestat splendorem, discernens tempora, dies et annos: quia in aestate longiores et clariores dies reddit quam hieme, et annum lunae et caeterorum siderum facit inter se ordinabiliter differentiam habere: quia ad hoc creatus est cum caeteris sideribus, ut essent in signa, et tempora, et dies, et annos; et hominibus, qui legem Dei accepturi forent, certa festivitatum demonstrarent tempora."
Secundo, Lyranus ad versum praecedentem pariter haec referens, eumque explicans de malis Praelatis, ad eosdem hunc quoque refert: "Quia posset, inquit, aliquis admirari et quaerere, qualiter Deus permittit malos doctores et praelatos ad Ecclesiae regimen promoveri? Ad cujus solutionem primo praemittit exemplum in naturalibus, dicens: Quare dies diem superat? secundo, applicat ad propositum in hominibus, dicens vers. 10: Et omnes homines; tertio, confirmat per simile et in artificialibus, dicens vers. 13: Quasi lutum, etc.; quarto, solvit dubium, dicens vers. 15: Contra malum bonum est."
Tertio et genuine, haec referas ad ea quae hoc capite et alias saepe disputavit, de differentia et discretione sapientum et stultorum, id est piorum et impiorum. Cum enim omnes homines natura sint pares, qui fit, ut tanta inter eos cernatur differentia, praesertim in sapientia et virtute, ut hi sint sapientes et virtute praediti, illi stolidi et vitiis cooperti? Ad quod respondet, ex sapientissima Dei providentia, partim activa, partim permissiva id fieri; qui similiter dies a diebus secrevit, idque hoc fine: primo, ut ex variis rerum gradibus et ordinibus consurgeret decus et pulchritudo universi; secundo, ut cuique rei suum contrarium quasi aemulum et antagonistam opponeret; itaque ex singulis singulorum antithesibus palaestram hanc et theatrum mundi honestaret, atque cujuslibet rei dignitas et praestantia per collationem, pugnam et victoriam oppositi innotesceret et elucesceret; tertio, ut in singulis varios suae potentiae, sapientiae, bonitatis et justitiae modos et species mortalibus spectandos et venerandos exhiberet. Hoc est quod subdit: "A Domini scientia separati sunt."
Quarto, ut indicaret mutationes quibus dies aeque ac homines obnoxii sunt. Sicut enim v. g. feria secunda hoc anno est festum, quia in eam incidit festum S. Laurentii; sequenti vero anno non erit, quia festum hoc incidet in feriam tertiam: sic homo qui hoc anno est sanctus, sequenti erit peccator; et qui nunc est peccator, nunc erit sanctus; ut discamus omnes timere et pendere a Deo.
Hinc colligas causam cur hic sit felix, ille infelix, non esse fortunam, non indolem, non coelum, sed Deum: Deus enim pro libitu liberaque electione quem vult facit felicem, non tantum si prudens sit, sed et si imprudens. Prudens enim, esto non semper, saepe tamen prosperatur in actionibus, ut felices habeant successus; tum quia prudenter omnia disponit, ut feliciter eveniant; tum quia meretur ut Deus actiones suas dirigat et prosperet. D. Thomas, lib. III Contra Gentes, cap. XCII, quaerit, quae sit causa cur quis sit fortunatus, id est, ut illi praeter opinionem bona bonique eventus obveniant? ac respondet propriam causam bonae fortunae esse Deum, Deique benevolentiam et electionem, qua aliquem feliciter ut plurimum regit et dirigit, v. g. ut fodiat tali vel tali loco ubi inveniat thesaurum: uti autem aliquando ministerio Angelorum, id suggerentium vel persuadentium. Coelum autem, coelique influxum, proprie non facere bonam fortunam; sed subinde ad illam disponere per accidens, v. g. cum quem inclinat ad fodiendum, cui fossioni per accidens conjunctum est inventio thesauri. Nec enim coelum inclinat, ut hic potius fodias ubi est thesaurus, quam alibi ubi non est. Quare cum haec duo coelum combinare non possit, sequitur coelum per se non esse causam bonae fortunae: Deo ergo nihil est fortuitum, quia ipse est rector et director fortunae. Denique cur hic sit felix, ille infelix, fuse docui Genes. cap. XXX, 27.
Quisque ergo suam sortem a Dei manu exspectet, eaque contentus vivat, ac cum Psalte humillime dicat: "In manibus tuis sortes meae," Psal. XXX, 16, "sortes," i. e. casus, eventus, vicissitudo, status rerum mearum, ut divitiae et paupertas, servitus et principatus, sanitas et infirmitas, pax et bellum, ait Theodoretus. Hae ergo sortes meae non a fortuna, sed a certa tua, o Domine, providentia et reguntur et dispensantur. Hebraeum: In manibus tuis tempora, id est dies vitae et mortis, prosperitatis et adversitatis; Chaldaicum: In manibus tuis tempora redemptionis meae. Et cum S. Paulo, Coloss. I, 12: "Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum." "Non video, ait S. Augustinus, ullum meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: ad tunicam Domini sorte perveni," sicut sors cecidit super Matthiam ut fieret Apostolus, Act. I.
Praeclare Prosper, lib. II De Vocat. Gent., cap.
X: "Si de parentum carnalium, inquit, judiciis conqueri non audemus, cum aliquos filios suos ante ulla morum examina, ante aliqua pietatis officia, indulgentiore amplectuntur affectu: in dominis quoque erga famulos libera est dispositio, nec juste a quoquam reprehenditur, qui de unius conditionis familia, quosdam sibi quos benignius honestaret, et quos liberius erudiret, elegit; numquid de summi Patris et veri Domini benevolentissima aequitate causandum est, quod in magna domo ejus innumeris differentiis universa variantur? Cumque nemo aliquid boni habeat, quod non ille donaverit; non omnes tamen iisdem virtutibus micant, aut eadem charismatum dote ditantur. Nec possumus hanc diversitatem graduum causis aptare meritorum, cum totius meriti principalis causa sit gratia."
Moraliter, disce pios recte comparari diebus festis, impios profanis: primo, quia quantum dies festi superant non festos, tantum pii praecellunt impiis; secundo, sicut dies festi sunt dicati et consecrati Deo, sic et pii se consecrant Deo; tertio, in festis cessatur ab opere servili, et vacant fideles sacrificiis Deique laudibus: sic et pii jugiter Deum laudant mente, voce et opere. Piis ergo omnis dies est festus. Qua de causa S. Sylvester dies vocari voluit ferias, dicendo, feria prima, secunda, tertia, etc., ut meminissent clerici, se abjecta caeterarum rerum cura, uni Deo prorsus vacare debere, juxta illud Psalm. LXXV, 11: "Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi." Et illud Eccli. XLVII, 2, de Davide: "Et quasi adeps separatus a carne (qui cremabatur Deo in die festo), sic David a filiis Israel." Denique sicut dies festi celebrantur, sic homines sancti canonizantur: canonizatio enim hoc est Sanctis, quod festivitas diebus; ideoque in honorem Sanctorum, dum canonizantur, dies festi instituuntur et celebrantur.
8. A DOMINI SCIENTIA SEPARATI SUNT, FACTO SOLE, ET PRAECEPTUM CUSTODIENTE.
8. A DOMINI SCIENTIA SEPARATI SUNT, FACTO SOLE, ET PRAECEPTUM CUSTODIENTE. — Addit Jansenius et alii, per Dei sapientiam dividuntur; sed haec verba expungunt Graeci, Romani et caeteri codices emendati. Respondet quaestioni propositae: "Quare dies diem superat?" q. d. Haec dierum discretio non est facta a casu et fortuna, sed a Dei scientia, q. d. A Dei providentia sapienter facta est: a Deo, inquam, non a sole, nam facta est post factum solem, qui et ipse Dei ordinationi subjacet, Deique "praeceptum," id est ordinem movendi, lucendi, etc., exacte "custodit." Aliter Rabanus et Lyranus, qui inhaerentes expositioni datae vers. praecedent. sic explicant, q. d. Dies alii ab aliis separati, et lucidiores effecti sunt, a Dei scientia et sapientia, cum scilicet fecit solem, qui suo accessu et recessu dies inaequales magisque vel minus lucidos efficeret; sol enim hoc Dei praeceptum et ordinem perfecte custodit. Graeca breviter haec nectunt initio versus sequentis, sicque habent: Scientia Domini distincti sunt, qui mutavit tempora et festa; Tigurina: Judicio Domini distincti, qui vices temporum festorumque dierum disposuit, et sua divisit sapientia; Syrus: Verum sapientia Dei distincti fuerunt, et fecit ex eis tempora et momenta.
9. ET IMMUTAVIT TEMPORA, ET DIES FESTOS IPSORUM, ET IN ILLIS DIES FESTOS CELEBRAVERUNT AD HORAM.
9. ET IMMUTAVIT TEMPORA, ET DIES FESTOS IPSORUM, ET IN ILLIS DIES FESTOS CELEBRAVERUNT AD HORAM. — Graeca et Syri tantum habent id, quod posui vers. praecedenti. "Immutavit," id est varie disposuit, Deus tempora anni, dividendo eum, tum in duodecim menses, quorum quisque ab alio quolibet qualitate et effectu dissidet et diversus est; tum in quatuor praecipuas anni partes, scilicet, in ver, aestatem, autumnum et hiemem. Atque in his partibus varios dies festos, suo quemque ordine, concinne disposuit et collocavit, quos diebus a se constitutis celebrarent Hebraei ad horam illis praescriptam, v. g. hora qua incipiebat novilunium, celebrarent festum Neomeniae, uti ostendi Num. XXVIII, 11. Caetera festa incipiebant ab hora vespertina, puta a prima hora noctis, a qua Itali incipiunt computare horas diei, juxta illud Levitic. cap. XXIII, 32: "A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra."
10. EX IPSIS EXALTAVIT ET MAGNIFICAVIT DEUS, ET EX IPSIS POSUIT IN NUMERUM DIERUM.
10. EX IPSIS EXALTAVIT ET MAGNIFICAVIT DEUS, ET EX IPSIS POSUIT IN NUMERUM DIERUM. — Quod Hebraei dicunt לימי מספר lime mispar, id est in dies numeri, hoc est in dies vulgares, qui nihil habent prae aliis singulare, sed tantum numerum caeterorum adaugent instar ciphrae, juxta illud: Nos numerus sumus, et fruges consumere nati. Pro magnificavit graece est ἡγίασεν, id est sanctificavit: et sic legunt quidam codices Latini manuscripti: sanctificavit, id est Deo et Sanctis dicavit, ut fideles eos illis diebus sancte colerent precibus, votis, victimis aliisque sanctis officiis. Igitur sensus est, q. d. Deus ex diebus aliquos extulit, dum eos instituit festos et sanctos; alios vero "ex ipsis posuit in numerum dierum" communium, scilicet, ut manerent in numero dierum vulgarium et profanorum, nec essent festi. Unde Tigurina: Is alios dies extulit et consecravit, alios in ordinem dierum coegit; Syrus: Ex iis benedixit et sanctificavit, et ex iis fecit in numerum dierum. Alludit ad institutionem et sanctificationem sabbati et aliorum festorum, de qua dicitur Genes. II, 3: "Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret."
Paulo aliter Palacius, q. d. Deus ex festis diebus alios exaltavit, ut diem Paschae et Pentecostes; alios, ut dies festos azymorum, redegit in numerum minorum festorum: pari modo ex ipsis electis alios exaltavit, faciens illos sanctos eminentes, ut Abraham, Isaac, David; alios vero redegit in numerum communium justorum, qui quidem sancti sunt, non tamen ut "dii fortes terrae vehementer elevati sunt," Psalm XLVI, 10, sed ut minores Sancti, et ut Sanctorum vulgus Deo adhaerent.
ET OMNES HOMINES DE SOLO, ET EX TERRA, UNDE CREATUS EST ADAM. — Subaudi, fecit, vel plasmavit. Idem est solum quod terra: sed solum dicitur a soliditate, terra a terendo, quae pedibus hominum et animalium teratur, ait Lyranus.
11. IN MULTITUDINE DISCIPLINAE DOMINUS SEPARAVIT EOS, ET IMMUTAVIT VIAS EORUM.
11. IN MULTITUDINE DISCIPLINAE DOMINUS SEPARAVIT EOS, ET IMMUTAVIT VIAS EORUM. — Est antapodosis, sive redditio et applicatio similitudinis dierum electorum, puta festorum, ad homines electos, q. d. Sicut Deus dies aliquos, licet caeteris natura et luce pares, selegit, fecitque festos: sic pariter cum omnes homines natura sint pares, creatique ex eodem solo et terra, ex quo creatus est Adam; tamen "in multitudine," id est ex magnitudine, "disciplinae," graece ἐπιστήμης, id est scientiae et sapientiae suae, "separavit eos, et immutavit vias eorum," tum quia fecit, ut alii aliam vitae rationem sequerentur; tum quia "vias" id est sortes, conditiones et status illorum fecit diversos, v. g. ut hi essent magni praelati et principes, illi plebei, cives et rustici; tum maxime quia alios effecit sapientes et sanctos, alios vero in sua insipientia et peccatis dereliquit. Hoc enim maxime hic spectat Siracides; unde explicans subdit: "Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit." Ita Tigurina, quae clare vertit: Et omnes homines e terra sunt orti (alii aptius, suntque homines omnes ab humo), et Adam e terra creatus est; sed Dominus mirabili scientia distinxit eos, et instituta eorum variavit; Syrus: Et etiam homines omnes ex luto facti sunt, et ex pulvere creatus fuit Adam: verum in sapientia Deus separavit eos, et fecit eos habitatores terrae.
Porro, Palacius et Jansenius haec et sequentia explicant de plene praedestinatis et reprobis, puta, de efficaciter electis ad gloriam, et damnatis ad gehennam, q. d. Deus primo, secundum magnitudinem sapientiae suae, ex una et eadem massa naturae humanae peccato Adae corrupta, per suam praedestinationem separavit praedestinatos, eosque elegit ad gloriam, ut in eis ostenderet divitias gratiae suae: alios vero reprobavit, volens in eis ostendere iram et potentiam suam; secundo, postquam eos ita in sua mente separavit, "immutavit vias eorum," dans electis auxilium efficax, gratiam et perseverantiam: reprobos vero relinquens ac dimittens secundum desideria cordis eorum, ut abeant in adinventionibus suis, Psal. LXXX.
Verum melius Rabanus, Lyranus et alii accipiunt haec de generali electione Dei, deque inchoata praedestinatione. Nam duplex est praedestinatio, scilicet, inchoata et completa. Inchoata est, qua quis praedestinatur ad fidem, gratiam et justitiam; hic enim per haec dona inchoat suam salutem, ut, si in illis perseveret et pergat, certo salutem et gloriam aeternam sit assecuturus. Completa est, qua quis efficaciter a Deo eligitur et destinatur ad gloriam et vitam aeternam: de inchoata hic agi evincunt rationes, quas attuli Canone XIII in S. Paulum. Quibus adde, Siracidem hic agere de praedestinatione gentium potius quam singulorum hominum, uti mox ostendam: gentes autem praedestinantur ad fidem et gratiam, non autem ad gloriam; quia ex gentibus etiam fidelibus magna, imo major pars non pervenit ad gloriam, sed ob sua peccata perit et damnatur. Idem colligitur ex eo, quod dicit vers. 15: "Sic et contra virum justum peccator." Justus enim est inchoate praedestinatus, et peccator est inchoate tantum reprobus: si enim ageret de completa praedestinatione et reprobatione, dixisset: "Sic et contra praedestinatum est reprobus;" vel: "Sic et contra electum ad gloriam est damnatus ad gehennam." Idem magis patebit ex iis quae dicam versu sequenti. Congrue tamen possunt ea quae dicit de fideli et infideli, pio et impio, a pari vel simili extendi et accommodari praedestinato et reprobo, salvato et damnato; praesertim quia justitia est inchoata praedestinatio, et injustitia inchoata reprobatio: vicissim praedestinatio et electio ad gloriam est justitiae coronis et complementum, sicut reprobatio et damnatio est injustitiae perfectio et complementum.
12. EX IPSIS BENEDIXIT, ET EXALTAVIT: ET EX IPSIS SANCTIFICAVIT, ET AD SE APPLICAVIT (Syrus, usque ad se perduxit): ET EX IPSIS MALEDIXIT, ET HUMILIAVIT, ET CONVERTIT ILLOS A SEPARATIONE IPSORUM.
12. EX IPSIS BENEDIXIT, ET EXALTAVIT: ET EX IPSIS SANCTIFICAVIT, ET AD SE APPLICAVIT (Syrus, usque ad se perduxit): ET EX IPSIS MALEDIXIT, ET HUMILIAVIT, ET CONVERTIT ILLOS A SEPARATIONE IPSORUM. — Syrus: Et evertit et eradicavit eos de habitaculis eorum; Tigurina: Alios beavit et evexit, consecravit, dicavitque sibi: alios exsecratus est, et depressit, et evertit eos suis sedibus. "Sanctificavit," id est separavit, et (ut sequitur) "ad se applicavit," quasi homines fideles Deique cultui dicatos, ut essent populus Dei, ejusque familia et Ecclesia; uti primo, ab initio mundi, rejecto Cain parricida, separavit sibi Abel et Seth ejusque posteros, ut esset populus fidelis et deicola. Quocirca filii Seth vocantur "filii Dei," filii vero Cain vocantur "filii hominum," Genes. VI, 2. Secundo, in diluvio separavit Noe ejusque filios a caeteris hominibus; atque e filiis duos, scilicet Sem et Japhet pios, et patris verenda tegentes, sibi arrogavit et benedixit, id est multis donis et beneficiis affecit: tertium vero filium, scilicet Cham, patrem Chanaan, utpote impium, patris verenda subsannantem, maledixit, dicens: "Maledictus Chanaan (filius et assecla Cham), servus servorum erit fratribus suis: Benedictus Dominus Deus Sem," etc. Gen. IX, 25.
Atque huc maxime respexit Siracides, scilicet, ad Sem, a quo orti sunt Hebraei, quos Deus in populum fidelem sibi elegit, spretis, imo excisis, impiis Chananaeis posteris Cham et Chanaan, quos proinde per Josue et Hebraeos terra Chanaan et sedibus suis expulit. Tertio, e posteris Sem solum elegit Abraham ejusque familiam in suam gentem et Ecclesiam, caeteris in infidelitate et peccatis, ideoque in maledicto relictis. Quarto, e filiis Abrahae elegit Isaac ejusque posteros: rejecit vero Ismael et Ismaelitas ab eo prognatos. Quinto, e filiis Isaac elegit Jacob et Jacobaeos, rejecto Esau et Idumaeis, juxta illud Malach. I, 2: "Dilexi Jacob, Esau autem odio habui." Sexto, e filiis Jacob solum elegit Levi et Aaron ejusque posteros, ut essent Levitae, id est ministri et sacerdotes Domini, caeteris filiis in vulgo et inter laicos relictis, juxta illud (quo alludit quoque hic Siracides) Num. VIII, 13: "Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei." Itaque sanctificatio haec est separatio, qua Deus certos homines et familias, praesertim Abrahae, Isaac, Jacob et Levi, sibi in populum fidelem et sacerdotalem ex reliquis familiis et gentibus elegit et separavit, juxta illud Mosis Exodi XIX, 6, ad Hebraeos: "Eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta."
Nam in "applicavit" et "maledixit" alludit ad Aaron, quem Deus sibi quasi pontificem adscivit; et ad Core, quem superbe ambientem pontificatum maledixit, depressit et evertit, cum fecit, ut hiante terra vivus absorberetur in infernum. Vide Num. XVI, 5: "Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei." Igitur sanctificatio haec non faciebat omnes justos et sanctos, sed Deo separatos, quasi fideles et cultores Dei. Constat enim in populo fideli, praesertim Judaico, multos fuisse peccatores et impios: aliqui tamen vere erant justi et sancti. Sic sanctificare, pro separare a profano, et dicare Deo, sumitur Exodi XIII, 2: "Sanctifica mihi omne primogenitum." Et Deuter. VII, 6: "Populus sanctus es Domino Deo tuo." Et passim in Levitico, Numeris et Deuteronomio dicuntur primitiae, decimae, vota, victimae "sanctificari," id est separari et dicari "Deo."
Jam vero, Deus suos fideles, v. g. Judaeos (et multo magis, nunc Christianos) "benedixit et exaltavit," tum abundantia frugum opumque temporalium, regno, triumphis et victoriis, ut fuit sub Davide et Salomone; tum gratia et donis spiritalibus, puta, lege, templo, sacrificiis, prophetis, legisperitis, miraculis, oraculis, pontificatu, sacerdotio, etc.
Quocirca ex hoc loco solide non concludas (esto id velint nonnulli) electionem efficacem cujusque sancti et electi ad gloriam a Deo factam esse ante et praevisa ejus merita, ex mera Dei electione et beneplacito; nam primo, de ea praecise non agit hic Siracides, sed generatim de electione, qua unus homo cum sua posteritate, puta, una familia, vel una gens, alteri a Deo praefertur, ac in populum et Ecclesiam suam eligitur; secundo, esto de ea ageretur, non concluderetur id quod praetenditur; quia dici posset electionem hanc Dei fieri ex meritis cujusque sancti a Deo praevisis. Nam, ut ait S. Augustinus, Quaest. II ad Simplician., id quod praeligitur alteri, jam praestat alteri, eoque melius et praestantius est; ideo enim prae altero eligitur. Nec obstat similitudo electionis dierum in festos prae aliis non festis, quam attulit vers. 7, quia pari modo dies certi electi sunt et eliguntur in festos, ob eorum beneficia et quasi merita, v. g. dies decima quarta mensis Nisan electa et erecta est in festum Paschae, quia in ea Hebraei liberati fuere ab Angelo percutiente primogenita Aegyptiorum, et consequenter a Pharaone et Aegypto, Exodi XII. Simili modo vir fidelis eligitur a Deo, ut sit e populo et Ecclesia ipsius, aut etiam ut sit justus et sanctus, quia Deo vocanti eum ad fidem et justitiam libere consensit; quia scilicet credidit in Deum, eumque coluit et amavit; quare eligitur ob suum meritum, vel de congruo, ut fit in prima justificatione; vel de condigno, uti fit in secunda, puta in augmento justitiae. Imo dies festi Sanctis dicati, uti jam dicantur in honorem
S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, etc., ob eorum heroicas virtutes, merita et martyria dicati et instituti sunt.
Idem patet ex antithesi reproborum sive rejectorum, de quibus subdit: "Et ex ipsis maledixit." Constat enim, quod Deus neminem ante praevisa peccata et demerita ita maledixerit, ut eum absolute reprobarit et gehennae addixerit. Unde vers. 14 concludens ait: "Et reddet unicuique secundum judicium suum." Praesertim, quia Chananaei, ad quos maxime hic respicit, non ita fuerunt maledicti, ut hoc ipso omnes fuerint damnati ad infernum. Nam de Rahab ejusque familia, et de Gabaonitis, qui omnes fuere Chananaei, sed Judaeis se dediderunt factique sunt proselyti, valde verisimile est ipsos, aeque ac Hebraeos fuisse electos a Deo, atque ad salutem vocatos et destinatos.
Unde Rabanus sic exponit, ut dicat Deum discrevisse, ut hos sibi eligeret, alios rejiceret, quia ipsi se discreverunt. "Postquam, inquit, homines multiplicari coeperunt, et quidam illorum variis erroribus et peccatis se obligaverunt; discrevit inter eos, et separavit illos ab eis, qui in sua fide et justitia perstiterunt. Et eos, qui digni fuerunt, benedixit; illos vero, qui impie se gesserunt, aeterna maledictione reos juste damnavit. Unde Scriptura sacra numerat Abel, Enos, Henoch, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, et caeteros Sanctos, qui divino cultui rite insistebant, et vera religione uni Deo devote serviebant. Illos autem, qui deserentes verum Deum, falsis deserviebant idolis, et multiplicibus sceleribus semetipsos obnoxios fecerunt; partim diluvio, partim pestilentiae clade, et veracium cultorum Dei gladio et devastatione delevit atque consumpsit. Ideo dicit, Et convertit illos a separatione ipsorum, quia sua discretione illos distinxit, quibus pro benefactis praemia condigna daret, et quibus pro malefactis justa tormenta rependeret. In manu ergo potenti summus artifex operis sui, juxta voluntatem suam distinctionem congruam effecit." Vide dicta Rom. cap. IX.
Porro haec sententia, cum sit indefinita et generalis, potest applicari non solum integris familiis et gentibus, sed et singularibus quibusque personis. Nam v. g. Deus elegit, benedixit, exaltavit, et ad se applicavit, Abel, Seth, Enos, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, Mosen, Aaron, David, etc.; sprevit vero, maledixit et humiliavit Cain, Cham, Nemrod, Ismael, Pharaonem, Core, Dathan, Abiron, Saul, etc. Sed sicut hos sprevit, et maledixit propter sua scelera et demerita, sic illos "benedixit," sibique applicavit ob suam obedientiam, pietatem et merita sive de congruo, sive de condigno; "benedixit," inquam, tum per gratiam donando eos sua justitia, amicitia et filiatione; tum per gloriam, nimirum perseverantes in gratia et justitia, praemiando corona gloriae sempiternae.
Denique si hoc opus praedestinationis et selectionis Dei plane ad suam primam in Deo originem
evoces, certum est illud peractum esse sine ullo cujusque merito; tum quia prima gratia, quae est primus effectus praedestinationis, est pura et mera gratia, quae sine ullo alicujus merito singulis datur; tum quia secretio et distinctio ordinis utriusque, scilicet ordinis praedestinatorum et ordinis reprobandorum, facta est sine meritis vel demeritis. Nam v. g. quod Deus Abelem constituerit in ea serie donorum et gratiarum, in qua praevidebat illum fideliter sancteque victurum et moriturum, ideoque perventurum ad vitam aeternam; Cainum vero statuerit in alia serie, in qua praevidebat eum sua libertate et malitia peccaturum, impie victurum et moriturum, ideoque damnandum; hoc totum fuit opus meri beneplaciti et electionis Dei, cui ita placuit sua dona et gratias distribuere sine ullo Abelis merito, vel Caini demerito.
Igitur ex massa humanae naturae et propaginis peccato originali corrupta, Deus electos praedestinavit et "benedixit," primo, quia eos in ea serie gratiarum collocavit, qua praevidebat eos gratiae cooperaturos usque in finem vitae, certoque salvandos, puta, praedestinavit ab aeterno, et in tempore vitae ipsorum dedit eis gratiam, quae eis esset congrua et efficax; secundo, "benedixit," quia eis contulit justitiam, in eaque perseverantiam usque ad mortem; tertio, "benedixit," quia eos coelo et gloriae addixit, dicens: "Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi," Matth. XXV. Hi enim sunt tres praedestinationis effectus, juxta illud Rom. VIII, 30: "Quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit." Caeteros vero reprobandos "maledixit," primo, quia eos in massa peccato originali corrupta et maledicta reliquit; aut, si quando eos inde per gratiam eripuit, in eamdem per peccatum actuale relabi permisit; secundo, eos jam peccato obnoxios "maledixit," i. e. odio habuit, devovit et aeternae maledictioni, nisi resipiscerent, addixit; tertio, "maledixit," i. e. eos in peccato vitae et maledictione obdurari et mori permisit, eoque eos de facto damnavit, et in infernum relegavit, dicens: "Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus," Matth. XXV.
Maledictio ergo haec praesupponit peccatum, vel originale, vel actuale: Deus enim neminem maledixit, reprobat et damnat, nisi propter ejus culpam; reprobatio enim est actus justitiae vindicativae; Dei praedestinatio vero est actus gratiae et misericordiae Dei. Quare reprobi omnes maledictionem Dei temporalem et aeternam ob peccata sua incurrerunt, et incurrunt. Omnium enim providentiam habet Deus, sed disparem bonorum et malorum: bonorum enim habet directam, activam et efficacem; malorum vero et peccatorum indirectam, permissivam et punitivam. Blasphema enim et horrenda est Calvini dicentis, Deum auctorem esse operum tam malorum quam bonorum, ac consequenter Deum, ante omnem praevisionem operum, S. Petrum praedestinasse et addixisse coelo; Judam vero reprobasse et addixisse inferno. Sapienter S. Fulgentius ad Monimum: "Deus, inquit, eorum non est auctor quorum est ultor." S. Augustinus, in Sententiis, num. 379: "Deus, ait, quorum non est auctor malus, justus est ultor."
Igitur ut summatim dicta colligam, sapientia Dei dicitur hic discrevisse inter bonos et malos, electos et reprobos, tum quia alium cum his, alium cum illis providentiae modum et ordinem servavit et servat; tum quia boni et electi sua praeparatione et cooperatione digni sunt, qui per gratiam justificantem et gloriam a malis et reprobis secernantur; itaque eos secernendos esse judicat justissima Dei sapientia. Magis hoc patebit ex sequentibus. Deus enim electos ab aeterno praedestinavit, et in tempore dat eis gratiam efficacem sive congruam, reprobis vero sufficientem, sed inefficacem et incongruam, quia, scilicet, ipsi illi nolunt cooperari, idque praeviderat Deus. Gratia enim efficax est gratia praedestinationis ideoque maximum Dei beneficium. Licet enim gratia sufficiens, sed inefficax, sit pariter magnum Dei donum, quia saepe physice est aequalis, aut major gratia efficaci; tamen gratia efficax ob effectum et fructum, quem actu producit, in aestimatione morali longe majus est Dei beneficium, quam sit sufficiens. Sola enim efficax reipsa praestat nobis conversionem, operationem bonam, et magnum illud perseverantiae donum, ac per illud recta et infallibiliter hominem ad salutem et gloriam aeternam perducit; quorum nihil facit sufficiens duntaxat.
Quare pro efficaci continue cuique ardenter orandum est, utpote in qua cardo salutis omnisque boni consistat; nec enim eam bonis operibus mereri; sed orando tantum a Deo emendicare et impetrare possumus. Nam, ut ait S. Augustinus, De Praedestinat. sanct., cap. VIII: "Haec gratia a nullo duro corde respuitur; ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia auferatur. Quando ergo Pater intus auditur, et docet ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum, et dat cor carneum. Sic quippe facit filios promissionis et vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam." Idem, lib. II De Bono persever., cap. XIV, epist. 107, et alibi hanc gratiam vocat altam, secretam, secundum propositum Dei, propriam praedestinatorum et electorum. Et lib. De Spiritu et litt., cap. XXXIV: "Jam, inquit, si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita suadeatur ut persuadeatur, illi autem non ita; duo sola occurrunt interim quae respondere placeat, O altitudo divitiarum? et, Numquid iniquitas apud Deum?" Quin et Apostolus, Rom. IX, 16: "Non volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei." Gratia ergo praevenit ut domina, volun-
tas sequitur ut pedissequa, ait S. Augustinus. Unde lib. I De Gratia et lib. arbitr., cap. XVI: "Certum est, inquit, nos facere cum facimus; sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati." Idem, lib. I De Gratia Christi, cap. XIV: "Nam si omnis, inquit, qui didicit venit, profecto qui non venit, nec didicit; hoc docendi modo, quo per Spiritus gratiam ita docet Deus, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat agendoque perficiat." Hoc est quod ait Apostolus: "Deus est qui operatur in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate," Philip. II, q. d. Non ex merito nostro, sed ex suo beneplacito. Unde electi sumus, non quia eligimus, sed quia eligimur, ait S. Augustinus. Praeclare S. Bernardus, De Gratia et lib. arbitr.: "Ipsa (gratia), ait, liberum excitat arbitrium cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum; servat, ne sentiat defectum." Oremus ergo assidue cum Ecclesia: "Largire, Domine, supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt, et te gubernante eadem faciamus."
ET HUMILIAVIT, ET CONVERTIT (id est subvertit) ILLOS A SEPARATIONE (id est propter separationem) IPSORUM; — quia, scilicet, impii et maledicti libera sua voluntate mala separarunt se a virtute, lege et Deo, Angelis et Sanctis, ut opponatur ei quod praecessit de piis et impiis, quod, scilicet, Deus eos ad se "applicavit:" sicut "humiliavit," vel (ut alii vertunt) depressit, opponitur τῷ exaltavit, quod praecessit. Ita Rabanus. Similitudo ergo est in eo quod, sicut Deus sua providentia secrevit dies festos a non festis, cum tamen ejusdem naturae sint omnes: ita et homines cum sint ex eadem terra, et ex eodem parente Adamo, Deus tamen secrevit eos, alios benedicendo, exaltando et sanctificando; alios vero maledicendo, humiliando et subvertendo. Sed dissimilitudo est in eo quod homines impios et reprobandos, cum sint liberi arbitrii, permiserit labi et peccare, ac tandem ob peccata eos subvertit morte et clade tum praesenti, tum aeterna; pios vero et salvandos ab impiis secreverit, vocando eos per gratiam congruam, per quam, cooperante illi libero arbitrio, sanctificarentur, et persistentes in sanctitate bearentur et glorificarentur.
Graece est, καὶ ἀνέτρεψεν αὐτοὺς ἀπὸ στάσεων αὐτῶν, id est, et subvertit eos a stationibus et sedibus, aut a statibus suis. Sic et Syrus, q. d. Deus impios suis regnis, dignitatibus, terris et regionibus expulit, uti Chananaeos expulit Chananaea, tribuens eam Hebraeis. Huc enim proprie respicit. Huic lectioni et sensui accommodes Latinam Vulgatam, quae habet: "Convertit illos a separatione ipsorum," si separationem accipias separatum locum, regionem et statum, a quo Deus impios evertit et dejecit; juxta illud Deiparae: "Deposuit potentes de sede," Lucae I, 52. Vel, ut alii, a separatione, id
est quia ipsi se a Deo separarunt ad idola et vitia. Hic enim fuit status illorum. Aut certe Noster respexit ad aliud significatum graecae vocis στάσις: haec enim vox crebro significat seditionem, discordiam, civile bellum, factionem, qua seditiosi a magistratu et reliquis civibus se separant, imo eis bellum indicunt, novum sibi creantes caput et magistratum. Simili enim modo impii in Ecclesia et mundo seditionem concitant, ab eaque et a Deo principe suo se separant, ut idola et daemones colant, ideoque a Deo plectuntur et subvertuntur.
13 et 14. QUASI LUTUM FIGULI IN MANU IPSIUS. PLASMARE ILLUD ET DISPONERE (id est ad plasmandum, vel ut plasmet et disponat illud pro libito; nam) OMNES VIAE EJUS SECUNDUM DISPOSITIONEM EJUS (q.
13 et 14. QUASI LUTUM FIGULI IN MANU IPSIUS. PLASMARE ILLUD ET DISPONERE (id est ad plasmandum, vel ut plasmet et disponat illud pro libito; nam) OMNES VIAE EJUS SECUNDUM DISPOSITIONEM EJUS (q. d. Omnes actiones et plasmationes figuli sunt secundum ejus dispositionem, graece εὐδοκίαν, id est beneplacitum): SIC HOMO IN MANU ILLIUS, QUI SE FECIT, ET REDDET ILLI SECUNDUM JUDICIUM SUUM. — Tigurina: In modum luti quod manu tenet figulus, ad nutum suum omnia instituta sua dirigit: similiter homines sunt in manu Dei creatoris sui, qui eos pro judicio suo afficit praemiis; alii: Ut lutum figuli, quod manu tractantem ipsum sequitur quocumque placuerit: sic homines sunt in manu factoris sui ut reddat eis secundum judicium suum; Syrus: Sicut lutum, quod plasmatum est per manum figuli: ita homo in manu Creatoris sui ad constitutum ejus in omnibus operibus ejus.
Primo, haec referas ad praedestinationem et reprobationem hominum, q. d. Sicut lutum est in manu figuli, ut ex eo pro suo arbitrio faciat vas in honorem, puta idolum, quod adoretur; aut vas in contumeliam, puta matulam: sic pariter omnes homines sunt in manu Dei, ut quemlibet pro arbitrio suo statuat in hoc ordine providentiae et gratiae, vel in isto, puta in ordine praedestinationis vel reprobationis, ut fiat bonus vel malus, electus vel reprobus, beatus vel damnatus; et sic "reddit," id est tribuit cuique "secundum judicium suum," id est prout ipse sua sapientia faciendum esse censet et judicat. Nam, ut ait Rabanus: "In potestate auctoris et creatoris est, qualem velit condere creaturam. Unde et Deus, cum omnes ex uno atque ex eadem massa simus in substantia, et cuncti peccatores, aliis miseretur, et alios despicit; sed non tamen sine justificatione. In figulo enim homine tantum est voluntas juxta liberum arbitrium; in Deo autem universorum conditore semper est justa voluntas cum omnipotentia. Unde scriptum est: Omnia quaecumque voluit, fecit. Scit enim cujus debeat misereri secundum praescientiam et praedestinationem suam, et quem despicere secundum justitiam et judicium suum; nec enim summa justitia aliquid velle aut facere potest, nisi quod omnino justum est."
Graphice et pathetice hanc singulorum praedestinationem et reprobationem depingit S. Augustinus in Solilog. cap. XXVIII: "Mundas, inquit, de
nobis filiis hominum, eos in quibus tibi complacuit habitare; quos ab inaccessibilibus profundis secretis judiciorum incomprehensibilium sapientissime, semper justorum, licet occultorum, sine corum meritis praedestinasti ante mundum, vocasti de mundo, justificasti in mundo, et magnificas eos post mundum. Non omnibus autem hoc facis, quod admirantur tabescentes omnes sapientes terrae. Et ego, Domine, hoc considerans expavesco et obstupesco de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae tuae, ad quam ego non pertingo; et incomprehensibilia judicia justitiae tuae, quoniam ex eodem luto alia quidem facis vasa in honorem, alia vero in contumeliam sempiternam. Quos igitur tibi elegisti de multis in templum sanctum tuum, ipsos mundas, effundens super eos aquam mundam, quorum nomina numerumque tu nosti, qui solus numeras multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocas, qui etiam scripti sunt in libro vitae, qui nequaquam perire possunt, quibus omnia cooperantur in bonum, etiam ipsa peccata. Cum enim cadunt, non colliduntur, quia tu supponis manum tuam, custodiens omnia ossa eorum, ut unum ex eis non conteratur." Haec de electis; de neglectis vero et reprobis ista subdit: "Attamen mors peccatorum pessima, illorum, inquam, quos, antequam faceres coelum et terram, secundum abyssum multam judiciorum tuorum occultorum, semper autem justorum, praescivisti ad mortem aeternam; quorum dinumeratio nominum et meritorum pravorum apud te est, qui numerum arenae maris dinumerasti, et dimensus es profundum abyssi, quos reliquisti in immunditiis suis; quibus omnia cooperantur in malum, et ipsa etiam oratio vertitur in peccatum, ut, si etiam usque ad coelos ascenderint, et caput eorum nubes tetigerit, et inter sidera coeli collocaverint nidum suum, quasi sterquilinium in fine perdantur. Magna enim sunt haec judicia tua, Domine Deus, judex juste et fortis, qui judicas aequitatem, et inscrutabilia facis et profunda, quae cum considero, contremiscunt omnia ossa mea. Quoniam non securatur homo vivens super terram, ut serviamus tibi pie et caste cunctis diebus vitae nostrae in timore, et exsultemus tibi cum tremore, ut non sit servitium sine timore, neque gaudium sine tremore."
Secundo, haec referas ad finem et praemia bonorum et malorum, puta, electorum et reproborum, q. d. Deus bonos exaltat, benedicit et beat; malos vero humiliat, maledicit et sedibus suis evertit; quia utrique sunt in manu Dei, sicut lutum est in manu figuli. Quare sicut figulus ex eo potest facere hoc vas in honorem, illud in contumeliam; quia illud cuique aptum et congruum esse judicat: sic Deus malos punit, bonos vero praemiat; quia illud utriusque aptum et congruum esse judicat. Hebraeum enim משפט mispat, id est judicium, significat id, quod cuique congruit aut debetur.
Favet huic sensui τὸ ἀποδώσει, id est reddet, scilicet secundum merita cujusque. Unde Tigurina vertit, qui eos pro judicio suo afficit praemiis. Deinde τὸ judicium; hoc enim, ut aequum sit, oportet ut bonos praemio, malos poena afficiat. Rursum, quia alludit ad Jerem. XVIII, 6. Ubi Jeremias promittit Deum Judaeos in Babylonem ob peccata abductos, si paenituerint, inde reducturum, sicut figulus vas confractum refingit, pulchrumque et illustre efficit. Hac eadem figuli similitudine utitur Apostolus, Rom. IX, 21, ubi fuse de ea dixi. Quare hic plura non addam.
Notat recte Lyranus simile figuli in eo esse dissimile, quod figulus intendat facere vasa non tantum nobilia, sed et ignobilia, v. g. matulas, ut serviant vilibus hominum operibus et necessitatibus: at vero Deus non intendit facere nisi vas in honorem, id est justum et sanctum, qui beetur; nam mala culpae velle nequit. Cum ergo mali culpae auctor esse non possit, per consequens auctor damnationis alicui esse nequit; haec enim non est aliud quam poena culpae. Igitur voluntate sua antecedente sibique propria, id est quantum in se est, Deus cupit et intendit omnes salvare, I Timoth. II, sed voluntate consequente, quia, scilicet, videt impios peccare, in eoque usque ad mortem perseverare, vult eos punire et damnare: Deus enim culpae non est auctor, sed justus ordinator; quia dedecus culpae punit per decorem justitiae, et, ut docet S. Augustinus, Enchir. cap. C, Deus adeo est omnipotens et bonus, ut non sineret mala fieri, nisi ex eis eliceret majora bona: "Nec sineret bonus, inquit, fieri male, nisi omnipotens etiam de malo facere posset bene." Et sic permittit in orbe malos cum bonis usque ad diem judicii, in quo hos ab illis separabit in aeternum.
Praeclare Boetius, lib. IV De Consol.: "Sola, ait, est divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum."
15. CONTRA MALUM BONUM EST, ET CONTRA MORTEM VITA: SIC ET CONTRA VIRUM JUSTUM PECCATOR. ET SIC INTUERE IN OMNIA OPERA ALTISSIMI. DUO ET DUO, ET UNUM CONTRA UNUM.
15. CONTRA MALUM BONUM EST, ET CONTRA MORTEM VITA: SIC ET CONTRA VIRUM JUSTUM PECCATOR. ET SIC INTUERE IN OMNIA OPERA ALTISSIMI. DUO ET DUO, ET UNUM CONTRA UNUM. — Ita Romani caeterique codices emendati; perperam ergo nonnulli legunt, duo contra duo: falsum enim est in omnibus operibus Dei inveniri duo contra duo, seu duo duobus opposita. Unde Graeca clare habent: δύο δύο, ἓν κατέναντι τοῦ ἑνός, id est bina bina, unum contra unum, uti legunt S. Augustinus et Isidorus mox citandi. Unde Tigurina clare vertit: Contrarium malo bonum, contrariaque morti vita est; sic oppositus sceleroso est pius, et adversus pium scelerosus: ita et in omnibus operibus Altissimi bina quaeque videas, quorum unum repugnat alteri; Syrus: In omnibus operibus contra malum creatum est bonum. Et contra mortem creata est vita, et contra lucem creata
sunt tenebrae: ita manifestavit Deus opera sua omnia bina bina, unum contra unum.
Dat causam, cur Deus ex hominibus alios, puta pios, elegerit, benedixerit et sanctificarit: alios, puta impios, in massa perditionis reliquerit, maledixerit et everterit; scilicet primo, ut pii oppositi essent impiis, ac pietas superaret impietatem. Secundo, ut homines videntes impii et impietatis dedecus, perspicerent quantum esset pii et pietatis decus, dignitas et pulchritudo: sicut albedinis vis et splendor magis cognoscitur, si illi opponatur nigredo; ac cibi dulcis sapor magis gustatur, si gustetur simul cibi amari acerbitas. Tertio, ut in bonis et electis Deus ostenderet divitias suae bonitatis et gratiae; in malis vero et reprobis rigorem suae severitatis, justitiae et vindictae, ut docet Apostolus, Rom. IX, 22 et 23. Sicut ergo Deus malo opposuit bonum, et morti vitam, tum ut a bono vinceretur malum, et a vita mors; tum ut boni et vitae species, collata turpitudini mali et mortis, magis appareret magisque aestimaretur; tum ut Dei potestas et majestas in hac contrapositione rerum magis resplenderet: sic pariter iisdem de causis Deus justis opposuit peccatores, iisdem de causis in caeteris operibus fecit "duo et duo," id est bina, quorum unum opponitur alteri, q. d. Non tantum in bonis et malis hominibus, electis et reprobis, cernitur haec contrarietas et contrapositio, sed et passim in aliis quibusque in toto universo, idque ad decorem et varietatem et plenitudinem universi.
Cujus rei praeter tres causas jam datas quarta addi potest, scilicet, ut in hac contrariorum compositione et consociatione eluceat mira Dei sapientia, quae res plane dissonas et oppositas ita conjungit et combinat, ut non contrariae et dissonae, sed consonae et connaturales videantur, adeoque unum sine alio sibi opposito esse et subsistere nequeat. Sic corpus quodlibet mixtum componitur ex quatuor elementis contrariis, et inter se pugnantibus. Sic et totus orbis conflatur ex quatuor elementis, inter quae ignis pugnat contra aquam, aer contra terram. Sic aqua, id est humidum, pingue et subtile, alit ignem sibi contrarium, ait Aristoteles, lib. III De Anima. Sic materia, forma, et privatio, formae opposita, sunt tria prima physices, cujusque rei naturalis principia. Sic album fit ex nigro; musicus fit ex non musico, ait Aristoteles, lib. I Physic. Sic musices decor et delectatio consurgit ex dissonarum vocum consonantia et concordia. Sic theriaca maxime salutifera conficitur ex carnibus viperae plane venenatae, adeoque pharmaca praestantissima fiunt ex rebus venenatis, inter se congrua commixtione refractis et contemperatis. Sic ex cineribus obscuris bitumini mixtis, vi ignis conflatur vitrum perspicuum et pellucidum. Sic homo (imo quodlibet animal) componitur ex corpore et anima sive spiritu, qui est incorporeus.
Optime sapienter S. Augustinus, lib. XI De Civit. Dei, cap. XXII, et lib. III De Genesi ad litter. cap. X docet animalia quoque noxia plura homini afferre commoda, quia ipsum, inquit, "aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent." Qua de re vide plura apud S. Hieronymum, lib. II Contra Jovin., S. Ambrosium, lib. III Hexam. cap. VI, Lactantium, lib. VI, cap. IV, quin et Ciceronem, lib. II De Natura deorum. Quin et malum culpae cedere in bonum hominis et universi, docet idem S. Augustinus, lib. III De Lib. arbitr. cap. IX, tum quia virtus comparata vitio splendescit magis, tum quia malum culpae emendatur bono poenae, tum quia in poenitentibus commendat hominis poenitentiam, et Dei illud condonantis misericordiam. Vide S. Augustinum, Enchir. cap. XI, et Lactantium, lib. De Ira Dei, cap. XIII, et S. Isidorum, lib. De Summo bono, cap. XI.
Vide hic, mirare et reverere omnipotentiam et magnificentiam Dei Creatoris in naturis adeo oppositis, et ex diametro contrariis. Deus enim mirabili sua sapientia, potentia et providentia mali remedium posuit in ipso malo, et, ut ita dicam, vitam in ipsa morte. Hoc hominibus est paradoxum; reipsa tamen patet in serpentibus, praesertim vipera, de qua exstat hoc epigramma, imo aenigma: Dum vivis, morior: moreris dum vipera, vivo. Perpetuo ut vivam, perpetuo morere.
Ita veneni remedium est a veneno, viperae a vipera, quae in morte venenum ponit, et moriens suo veneno venenis medetur. Ergo veneno vivimus, ipsa emoriente; theriacae enim confectio fit ex vipera, quam adinvenit Andromachus illustris medicus tempore Neronis Imperatoris, qui fuit vipera matri; eam enim occidit, sicut foetus viperae matris alvum nascendo erodere, itaque eam occidere perhibentur. Congruo sane omine, quod ipse quasi vipera morte venenum poneret, ejusque mors foret salus urbis et orbis, quem ipse vivens quasi vipera lethaliter sauciarat. Ita Plinius, lib. XXIX, cap. IV, scribit: "M. Varronem LXXXVIII vitae anno prodidisse, aspidum ictus efficacissime curari hausta a percussis ipsarum urina." Additque: "Constat contra omnium serpentium ictus, quamvis insanabiles, ipsarum serpentium exta imposita auxiliari; eosque qui aliquando viperae jecur coctum hauserint nunquam postea feriri a serpente. Neque anguis venenatus est, nisi per mensem luna instigatus. Sed prodest vivus comprehensus, et in aqua contusus, si foveatur ita morsus." Et inferius: "Hydri, inquit, nullis serpentium inferiores veneno. Horum jecur servatum adversus percussos ab his auxilium est. Scorpio tritus stellionum veneno adversatur."
Simili modo mystice mortis nostrae remedium fuit mors Christi; haec enim mortem moriendo occidit, et vitam nobis peperit sempiternam. Sic
cujuslibet adversitatis et crucis remedium petitur ab ipsa adversitate et cruce, praesertim Christi. Si enim cogites adversitatem exilem et brevem tibi creare coronam aeternam; si cogites quanta Christus pro te pertulerit, facile tolerabis tribulationem quantumlibet gravem et molestam. Quin et peccati remedium ex ipso peccato, puta ex consideratione foeditatis et noxae peccati, petiere S. Paulus, S. Magdalena, caeterique poenitentes et sancti. Omitto, quod unum contrarium praesente altero vim suam intendit per antiperistasin: sic calor ignis in hieme ob circumstantiam frigoris se acuit et intendit, ac vicissim frigus in aestate per antiperistasin caloris, sicut hostis vires colligit, praesente hoste, et aemulus, praesente aemulo, ut illi resistat. Pari modo viri fideles et fortes in tentatione et adversitate vires omnes exerunt, ideoque fortiores et victores evadunt.
Ita hunc locum explicat S. Augustinus, lib. XI De Civit. Dei, cap. XVIII: "Neque enim Deus, inquit, ullum, non dico Angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem saeculorum tanquam pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim, quae appellantur, in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae latine appellantur opposita; vel quod expressius dicitur, contraposita." Et paulo post: "Sicut ergo ista contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt: ita quadam non verborum, sed rerum eloquentia, contrariorum oppositione saeculi pulchritudo componitur. Apertissime hoc positum est in libro Ecclesiastico hoc modo: Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: bina et bina, unum contra unum."
S. Augustinum velut magistrum sequitur S. Isidorus episcopus Hispalensis, lib. II Originum, cap. XXI: "Antitheta, ait, sunt, quae latine contraposita appellantur, quae, dum ex adverso ponuntur, sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut Cicero: 'Ex hac parte pudor expugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia et virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, cum temeritate et cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita; mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.' In hujusmodi certamine ac praelio hujusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus usus est, dicens: Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: bina et bina, unum contra unum."
Notat Franciscus Valesius, lib. Sacrae Philosophiae, cap. LXXV, τὸ unum contra unum significare primo, illud Aristotelicum: "Unum uni est contrarium;" quia duo aut plura uni non possunt esse contraria; contraria enim sunt, quae sub eodem genere longissime distant. At vero in eodem genere non possunt plura aequaliter distare; necesse est igitur ut unum sit, quod distet longissime. Minorem multis ipse probat.
Secundo, τὸ unum contra unum non solum verum esse in iis quae proprie vocantur contraria, sed in naturalibus etiam rerum antipathiis. Nimirum animalia non omnia cum omnibus exercent inimicitias; atque cum multa alicui videantur adversari, non tamen aeque omnia illa; sed est quod adversetur praecipue cuicumque quoddam certum: velut leporem canis insectatur, non ita lupus, aut leo: neque ita canis felem, aut murem: felis murem, non ita aliud quodpiam animal. In inanimis quoque rebus perinde evenit; cum enim sint quaedam antidota et simplicia et composita, quae censentur pluribus venenis adversari, ut lapis bezahar et theriaca; tamen sunt singulis venenis singula antidota propria: quia est quod cuique peculiariter ac proprie adversetur, velut aconito ruta, opio generosum vinum, lepori marino lac. Itaque sunt quaedam simpliciter antidota, quaedam quorumdam, atque deteriorum generi adversatur genus alexipharmacorum, unum uni (est enim quodammodo etiam unum genus omne) cuicumque veneno suum antidotum. Porro naturalem hanc contrarietatis legem imitari videntur etiam hominum simultates et odia; quemcumque enim inter plurimos, sive in una domo, sive in civitate, sive in regno, sive etiam inter multa regna oriantur dissidia; mox omnes, ad quos illorum causa utcumque pertinet, feruntur in duas factiones; adeo divisioni accommodatus numerus est dualitas. Itaque videntur odia omnia, sive naturalia, sive voluntaria exerceri per binarios, ut necesse sit unum esse contra unum, duo contra duo, et ita deinceps. Habent vero haec omnia causam non valde dissidentem a priori, nimirum, unum quiddam esse semper id secundum quod aversari contingat; secundum unum vero non posse distare longissime, nisi duo.
Tertio, τὸ unum contra unum significare quoque rerum ἰσονομίαν, id est aequabilem distributionem sive aequilibritatem. Annotavit enim Epicurus non inepte eam esse naturam rerum, ut omnia omnibus, paribus paria respondeant, et similia similibus, et contraria contrariis et opposita; ita ut in omnibus et singulis servetur aequalitas et respondentia quaedam; velut totidem esse quae conservent, et quae interimant; atque corporeorum et corpore carentium, mortalium et immortalium, et alterum omnium quae secundum oppositionem dicuntur esse quamdam aequabilitatem. Quam
Denique hujus laccours, oppositionis et contrapositionis fons et origo est ipsa SS. Trinitas; in ea enim Pater Filio relative opponitur et contraponitur, ac Spiritus Sanctus Patri et Filio; sicut enim ex Patre «omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur,» ut ait Apostolus, Ephes. III, 15: sic et a Filio omnis filiatio et a Spiritu Sancto omnis amor et processio. Sicut ergo summa oppositio personarum SS. Trinitatis desinit et coit in summam unitatem et identitatem essentiæ divinæ: sic omnis nostra oppositio coeat in unitatem concordiæ et charitatis.
Galenus quoque in membris hominis, quæ secundum opposita latera sita sunt, dextram dico et sinistram partem animadvertit, mirumque in modum celebravit, justitiam naturæ appellans. Nimirum nulla pars est in ullo laterum, cui non in altero sit opposita æqualis altera. Nam, aut geminæ sunt, estque altera in altero latere opposita, æquabilitatem etiam situs observans, ut oculi, aures, narium foramina, renes, testes, manusque et crura et eorum digiti; aut simplices, eæque in medio sitæ, ut cerebrum, cor, pulmo, ventriculus, vesica et uterus; inter externas, frons, os et collum: aut secundum latera contrapositæ ad æqualitatem, ut hepati opponitur lien. Hæc Valesius.
Jam si in naturalibus videmus et patimur hasce oppositiones et contrapositiones, utpote quas Deus instituit ad bonum et complementum rei cujusque, et totius universi; quidni patiemur easdem in moralibus, puta in diversis et oppositis æmulorum judiciis, voluntatibus, conatibus, disputationibus, certaminibus? Athletæ Dei sumus, pugiles, palæstritæ et stadiodromi in hac mundi palæstra.
Ad hoc acres addit stimulos illud Senecæ, epist. 107, imo Siracidis hoc loco paradoxum: «Rerum contrariis constat æternitas. Imperetur æquitas animo, ait Seneca, et sine querela mortalitatis tributa pendamus. Hiems frigora adducit, algendum est; æstas calores refert, æstuandum est; intemperies cœli valetudinem tentat, ægrotandum est. Et fera nobis loco occurret, et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum conditionem mutare non possumus. Id possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur, et naturæ consentiamus. Natura autem hoc quod vides regnum, mutationibus temperat. Nubilo serena succedunt; turbantur maria cum quieverunt; flant invicem venti; noctem dies sequitur; pars cœli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum æternitas constat. Ad hanc legem animus noster aptandus est, hanc sequatur, huic pareat, et quæcumque fiunt, debuisse fieri putet, ne velit objurgare naturam. Optimum est pati quod emendare non possis; et Deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari. Malus miles est, qui imperatorem gemens sequitur.» Et nonnullis interjectis, sic Deum nos affari et orare docet:
«Duc me, parens, celsique dominator poli, Quocumque placuit, nulla parendi mora est. Assum impiger. Fac nolle, comitabor gemens: Malusque patiar, quod pati licuit bono. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Sic vivamus, sic loquamur, paratos nos inveniat atque impigros fatum. Hic est magnus animus, qui se Deo tradidit. At contra ille pusillus ac degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat, et emendare mavult deos quam se.»
16 et 17. Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. In benedictione Dei et ipse speravi (græce ἔφθασα, quod alii vertunt, assecutus sum id quod facere contendi; alii, præoccupavi vel anteverti): et quasi qui vindemiat, replevi torcular.
Perperam aliqui legunt, et ipse spe speravi. Delendum est enim to spe, uti monent Romani in erratis præli.
Inserit hæc de se Siracides, clausurus præcedentes sententias, et inchoaturus sequentes, ut ad eas conciliet sibi attentionem lectorum per auctoritatem Dei, qui illi benedixit, eumque excitavit ad eas scribendas, q. d. Inter eos, quos vers. 42, dixi Deum benedixisse, sibique selegisse et sanctificasse, ego sum unus, et in meo genere ultimus. Nam ego post omnes prophetas et scriptores hagiographos, qui prophetare et scribere destiterunt in captivitate Babylonica, post longum eorum silentium et quasi somnum trecentorum annorum evigilavi, excitante me Deo ad scribendum has parabolas sacras. Verum ex humilitate nolo me illis æquare, sed illos mihi antepono; illi enim fuerunt quasi vindemiatores, qui uberem sapientiæ doctrinam quasi plenam uvarum vindemiam in Ecclesiam intulerunt; ego vero censeo me esse quasi racematorem, qui post vindemiam acinos pauculos relictos scrutatur et colligit: pari enim modo et ego sententias a priscis sapientibus et scriptoribus prætermissas scrutatus sum, et in hunc librum collegi; sed ecce Deus huic humilitati meæ et labori benedixit, fecitque ut, quia in benedictione ejus speravi, racematio mea excreverit in vindemiam, quæ «torcular» impleverit, hoc est, ut multas præclaras de qualibet virtute et vitio sententias copiose conscripserim, ex quibus vinum salutaris sapientiæ mentem irrigans et inebrians a lectoribus facile exprimi, et abunde hauriri possit. Unde pro quasi qui colligit acinos, græce est ὡς καλαμώμενος, id est, ut calamos vel spicas post messem colligens, sive spicilegus; sed per catachresin spicilegus sumitur pro racematore, qui post vindemiam colligit paucas uvas reliquas, quæ vindemiatorum oculos et manus fugerunt, q. d. Ego cogitabam esse duntaxat sapientiæ spicilegus; sed Deo mihi benedicente factus quasi vindemiator replevi torcular, id est librum ingentem conscripsi plurimis
sententiis, velut uvis congestis confertum, ad vinum sapientiæ inde exprimendum et propinandum tam præsentibus, quam futuris fidelibus, præsertim Christianis. Unde Tigurina vertit: Novissimus autem ego evigilavi, ut tanquam racemator properarem post vindemiatores, bene fortunante Domino, et quasi vindemia torcular implerem; alii paulo aliter legentes in Græco juxta emendationem Romanam sic vertunt: Et ego ultimus evigilavi, et possedi eos, ut ab initio, ut qui racemos colligit post vindemiatores, benedictione Domini assecutus sum quod volui, et, ut vindemiator, replevi locum torcularis; Syrus: Etiam ego novissime veni sicut racemator post vindemiatores, et in bonis Dei ego steti, et sicut vindemiator replevi torcular meum. Dicit ergo Siracides se ultimum fuisse hagiographum scriptorem, qui S. Scripturæ Veteris Testamenti quasi colophonem et coronidem imposuerit, ut ipsa jam plena sit, et abundans omni vino sapientiæ, præsertim ethicæ ad mores conformandos. Licet enim paulo post Ecclesiasticum scripti sint libri Machabæorum, tamen hi non censentur inter ketubim, id est inter hagiographos, sed inter historicos. Adde illos ab Hebræis non haberi in canone S. Scripturæ, nec ab eis censeri canonicos. Simili modo S. Paulus, I Corinth. xv, 8, vocat se novissimum Apostolorum, imo abortivum; ipse tamen quasi vindemiator replevit torcular Ecclesiæ omni genere doctrinæ christianæ.
Nota: To evigilavi significat doctores et scriptores sacros dari mundo in nocte errorum et vitiorum versanti, ut ipsi ex ea Deo excitante evigilantes, excitent et alios ad studium sapientiæ. Unde ipsi sunt similes lucifero, sive stellæ Veneris, quæ post noctem in aurora oritur, solemque mundo adducit; sic enim ipsi Christum, qui est sol justitiæ, orbi adducunt, ejusque sunt quasi prodromi et luciferi. Hinc S. Petrus, epist. II, cap. 1, vers. 19: «Habemus, ait, firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernam lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.» Hinc et S. Gregorius, lib. IX Moral. cap. vii, explicans illud Job IX: «Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri»: per Oriona intelligit martyres, per Hyadas doctores, qui martyribus successerunt; Orion enim in hieme, Hyades vero post hiemem initio veris oriuntur, et quasi evigilant. «Qui, ita, inquit, post Oriona Hyadum nomine, nisi doctores sanctæ Ecclesiæ designantur? qui subductis martyribus eo jam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet, et repressa infidelitatis hieme altius per corda fidelium sol veritatis calet: qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis, tunc sanctæ Ecclesiæ exorti sunt sum
ei jam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. Nec immerito doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur; græco quippe eloquio hyetos pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperant: quia ortæ procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt, qui ad statum universalis Ecclesiæ quasi in cœli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctæ prædicationis imbres fuderunt.» Et paulo post: «Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad cœli spatia altiora sol ducitur: quia apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre prædicationis infunditur, fidei calor augetur: at perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen ætheris agnoscit: quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacræ eruditionis flammam in corde clarius ardemus: dumque per eos diebus singulis magis magisque scientia cœlestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur; ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus seipso quotidie clarior micet: urgente etenim mundi fine superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit.»
18. Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Græce παιδείαν, id est, ut Tigurina, eruditionem et institutionem morum ad formandos juvenes. Doctor enim non sibi tantum, sed et discipulis studet; ac dum eos docet, seipsum docet. Iterat sententiam positam cap. xxiv, vers. 47, ubi eam explicavi.
19. Audite me, magnates et omnes populi; et rectores Ecclesiæ, auribus percipite.
Rectorum enim est subditos hæc morum præcepta verbo et exemplo docere. Quare qui rectorem, principem vel regem docet et format, omnes ejus subditos totamque rempublicam vel regnum docet, componit et efformat: ut quis ergo rempublicam reformet, reformanda ei primum sunt illius capita. Ita S. Franciscus Xaverius Sinas conversurus regem ipsum tentavit, ad eumque legatum a Prorege Indiæ mitti se petiit: eo enim converso, totum Sinarum regnum convertetur. Hinc græce non est to et omnes populi. Unde Tigurina: Audite me, proceres populi, et principes cœtuum, aurem advertite; et Syrus: Audite me, principes populi, et magnates Ecclesiæ, auscultate me. Nota: In Græcis Romæ emendatis deinceps alius plane est capitum ordo: nam quæ hactenus dicta sunt hoc cap. xxxiii, in Græcis Romanis exstant cap. xxxvi; quæ vero hoc cap. in Latinis sequentur de filiis et servis, in Græcis Romanis exstant cap. xxx. Latinis tamen in ordine consentiunt Græci Complutenses.
TERTIA PARS CAPITIS. MONET NE QUIS BONA SUA FILIIS VEL AMICIS ANTE MORTEM TRADAT
20. Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
Repetendis et reposcendis. Unde Tigurina, ut ne pœnitentia ductus supplex eamdem repetas; alii, ne tibi pænitenti sit pro eis supplicandum; Syrus: Filio et mulieri, et fratri et amico ne dederis potestatem supra te in vita tua, donec vivis et spiritus est in te. Pro mulieri græce est γυναικί: quod tum uxorem, tum mulierem quamlibet significat. Igitur suadet primo, ne uxori, et multo minus concubinæ, aut cuivis alteri mulieri, potestas detur, ut vir eam sinat regere sibique dominari: nam mulieris imperium in virum contra naturam est, ejusque a Deo institutionem, Genes. III, 16, ideoque indecens, inordinatum, impotens et intolerabile.
Rursum, ne vir mulieri nimis multa et magna committat aut permittat: hæc enim postea ei adimere, vel restringere ægre poterit; sicut servitus in agris, v. g. via et semita transcundi per agrum semel inducta, exeri et tolli nequit. Nam, ut ait Comicus: «Ætate et usu beneficium fit debitum.» Unde Symmachus in relatione habita nomine senatus ad Imperatorem: «Semel honori Urbis delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque ætate fit debitum.» Theodoricus rex, apud Cassiodorum, lib. III, epist. 39: «Quapropter, ait, illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat, illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quæ mos priscus indulserat, cum præstante tempore munificentia sit pro lege. Proinde si nullo mendacio adserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, qua suo quodam privilegio, velut debita, quæ donantur, exposcit.»
Secundo, ne detur et resignetur ei possessio et hæreditas; per illam enim plenam heri et familiæ gubernationem et potestatem accipit, vel invadit et occupat. Idem vetat filio, fratri et amico. Causam subdit: «Ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis,» q. d. Utique facti et donationis te pœnitebit: quia cogeris eis fieri supplex, eosque precari, ut tibi ea quæ ad victum et vestitum necessaria sunt, præstent, qui prius ab iis supplicibus honorabaris et rogabaris. Huic sententiæ Siracidis antistropha est illa Arabum, Centur. II, num. 94: «Ne sis canis amicorum tuorum.» Canis enim ad mensam heri emendicat. Et illa, Centur. I, num. 34: «Ne sis equus amico tuo, ne cadas. Qui enim se nimis amico subjicit, ejus fit jumentum, suique contemptum, inopiam oneraque gravia sibi conciliat. Quocirca prudens est
sapientis consilium: «Raro amicum accedito, ne tui satur factus te oderit.» Quod secutus S. Gregorius Nazianzenus raro Theodosium Imperatorem ejusque aulicos sibi amicos accedebat, ut habet ejus Vita. Denique nunquam potestas danda est amico tanta, ut amicum ad peccatum impellat vel cogat. Unde Pericles, teste Plutarcho in ejus Vita, rogatus ab amico, ut ejus causa falsum pejeraret, cordate respondit: «Se usque ad aras amicum esse.» Et P. Rutilius amico cuidam per indignationem quærenti: «Quid mihi est opus amicitia tua, si quæ rogo non facis?» respondit: «Imo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?» Ita Valerius Maximus, lib. VI, cap. IV.
Hoc præceptum cuilibet viro prudenti, sed maxime rectori, prælato, principi et regi servandum. Hic enim, si quem sibi dominari permittat, utique nomine tenus duntaxat rex erit, nec reget, sed regetur ab eo: unde fiet, ut libertatem perdat, et subditorum invidiam odiaque sibi conciliet, ac respublica male administretur ab eo, qui non communia reipublicæ, sed privata sua lucra quærit et ambit. Porro multi sunt, qui in principum animos sese insinuant, ut tandem habenas imperii nancisci, ac principibus dominari queant. Tales sunt maxime ambitiosi et politici, qui se suosque evehere student, ideoque per fas et nefas ad hoc contendunt. Quare subinde dum humana præsidia deficiunt, diabolica quærunt, ac per artes magicas et philtra principes incantant, ut ipsi quasi mente capti omnia eorum dicta factaque probent, atque ab eis eorumque consiliis, etiam pravis et noxiis, toti pendeant, et avelli nequeant: quin et eos ex imo in summas dignitates et prælaturas evehant, vel evehi curent; ut illis tecti gradu dejici, deprimi et puniri nequeant. Atque hæc est impiorum et diaboli fraus, qua reges et regna perdere satagit. Cum enim politicus impius regit, impietas regit; cum hæreticus vel atheus imperat, hæresis et atheismus imperat; cum magus dominatur, dominatur diabolus, qui mago præsidet, quemque magus adorat et invocat, imo qui se suosque devovit et obstrinxit. Ipse ergo per eos quasi harpyias suas rempublicam expilat, depravat et subvertit. Verum Deus, qui has eorum artes impias videt, tandem sternit perditque eos, ac efficit ut infames vivant, et infami morte, eaque sæpe violenta trucidentur, idque ab illis ipsis principibus, quibus in deliciis fuerant, uti periit Achitophel per Davidem, Aman per Assuerum, Sejanus per Tiberium, Ablavius per Constantium, Eutropius per Arcadium, et alii plurimi etiam nostro
hoc sæculo. Quin et diabolus ex pacto eorum animas et corpora possidens, actus odio immani, quo in Deum, ejusque creaturas, ac præsertim in homines universos flagrat, eos decipere, et in infamem ruinam mox callide præcipitare solet: uti hoc sæculo variis locis sæpius factum vidimus, et in dies videmus. Caveant ergo a talibus principes, neminemque eorum sibi imperare et dominari permittant, nisi certam sui suorumque perniciem exspectare et spectare velint. Consiliarios vero sibi adsciscant eos solos, quos certo sciunt orthodoxos et probos esse, ac integræ famæ et vitæ, nec suis, sed principis et reipublicæ commodis studere: neque facile uni se credant, sed plures audiant et sequantur.
Ita Alfonsus Aragonum rex, regum gloria, et sapientiæ exemplar, perabsurdum sibi videri dicebat, reges ab aliis regi, et duces ab aliis duci. Notabatque principes et magnates, qui cum imperii et principatus titulos sibi vendicent, alieno tamen consilio reguntur, etiam nolentes: quo fit, ut sæpe cum magno reipublicæ incommodo alienis oculis videant, alienis auribus audiant, alienis linguis loquantur. Et sic nihil minus sunt quam Imperatores, qui a consiliariorum arbitrio ita pendent, ut plane horum sint mancipia. Ita refert Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi.
21. Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
Q. d. Dum vivis et es superstes, dum spiritus vitalis in te est, fac ut non immutet te tuumque animum, scilicet ab eo, quod te proxime docui, «omnis caro,» id est omnis homo, q. d. Nec frater, nec filius, nec ullus homo tuum sensum invertat, ut contra quam monui, aliis te substernas, ac bona tua illis in vita cedas.
Græca jam habent, μὴ ἀλλάξῃς σεαυτὸν πάσῃ σαρκί, id est, non alienes, vel non emancipes teipsum omni carni, hoc est nulli homini te subjicias; alii, non permutes teipsum cum ullo homine; Tigurina: Dum vivis, et spiritus ullus tibi supererit, ne te cuiquam mortalium emancipes; Syrus: Donec vivis et spiritus est in te, ne des potestatem super te omni carni.
Noster legit, μὴ ἀλλάξῃ σε πᾶσα σάρξ, id est non immutabit, vel non immutet te omnis caro. Rationem subdit, dicens:
22. Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
Q. d. Satius tibi est, ut filii pendeant a te, quam tu a filiis: ut ipsi postulent necessaria a te, quam tu ab ipsis. Filii enim intenti ut se suamque familiam alant et augeant, facile obliviscuntur parentum, ac sæpe unus in alium curam eorum transcribit. Unde Complutensia habent: Præstat filios indigere tui, quam te aspicere ad manus filiorum tuorum: sicut respiciunt canes famelici ad manus heri, ut is ossa sua ipsis projiciat, hoc est, ut alii vertunt, præstat illos tibi supplicare et mendicare, quam te ipsis. Syrus: Ne des aliis divitias tuas, ut exigas et quæras ab eis: quia melius est ut petant a te filii tui, quam ut tu petas ab eis. Idem
monitum Æsopus mythologorum princeps dedit Enno filio suo: «Quotidie, inquit, in diem crastinum reconde: melius enim mortuum inimicis relinquere, quam viventem amicorum indigere.» Ita Planudes in Vita Æsopi.
Nota est historia patris, qui cum omnia sua filios distribuisset, ab omnibus desertus et inops factus, hac arte a filiis alimoniam extorsit: cistam implevit lapidibus, finxitque in ea se reposuisse thesaurum ingentem: quare ut ejus hæres institueretur, quisque filius parentem donis et beneficiis sibi devincire satagebat. Ita laute vixit parens, et fraudem fraude delusit. Eo enim mortuo filii studiose scrutantes cistam, in ea nil nisi lapides repererunt.
23 et 24. In omnibus operibus tuis præcellens esto. Ne dederis maculam in gloria tua.
Ita Romana, licet alii legant in gloriam tuam: Syrus, in honore tuo; alii: Ne imponas labem gloriæ tuæ; Tigurina: In omnibus negotiis tuis teneas principatum, ut ne famæ tuæ maculam imprimas. Unde Lyranus, Palacius, Jansenius et alii primo, hunc appositum et genuinum dant sensum: In omnibus negotiis vitæ tuæ esto rerum tuarum dominus, ut tibi alii, non tu aliis subjiciaris, ne hanc dominii gloriam obnubiles per maculam vel inopiæ, qua cogaris ab aliis turpiter mendicare, qua prior ipsis dedisti; vel imprudentiæ, quod tua aliis dederis, quasi ipse non potueris ea prudenter administrare, quodque eos tibi dominari permiseris, et te eorum quasi servum effeceris. Parentibus enim rerum suarum prodigis, vel delirantibus, solet a magistratu bonis interdici, eorumque administratio in filios vel curatores transferri.
Unde Rabanus ex S. Gregorio, more suo hæc mystice adaptans pastoribus, principibus et prælatis: «Hæc omnis ratio, inquit, et patres historialiter docet, quomodo filiis suis rite præsint, et cum disciplina illos nutriant, quousque ad perfectam ætatem venerint, ut digni hæredes parentum suorum post discessum illorum possint existere: et rectores Ecclesiæ spiritaliter instruit, ut dignitatem ordinis sui cum auctoritate rationabili, et justo moderamine usque ad finem teneant: et sic bene enutritos discipulos, utiles hæredes sui laboris relinquant. Deinde docet, quomodo in vitæ instituto se æquales subditis exhibere, et tamen a peccantibus zelo ultionis anteferre debeant. Qua occasione subdit aureum pro prælatorum vita documentum, dicens: Solerter quippe intuendum, ne, dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis: et dum Prælatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinæ vinculo non possit. Teneant ergo rectores exterius, quod pro aliorum utilitate suscipiunt: servent interius, quod de sua æstimatione pertimescunt: sed tamen quibusdam signis decenter erumpentibus, eos apud se humiles etiam subjecti deprehendant, quatenus et in auctoritate eorum, quod timeant, videant, et de humilitate, quod imitentur, agnoscant. Studeant igitur sine intermissione qui præsunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur: ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. Inter hypocritas enim jure deputatur, qui ex similitudine disciplinæ ministerium regiminis vertit in usum dominationis: et tamen nonnunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus æqualitas quam disciplina custoditur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Proinde rectores et magistri Ecclesiæ rite ordinem suum teneant, et cum disciplina subditos sibi regant atque custodiant; ut dum bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirant, et regnum æternum pro bonis meritis Christo tribuente in fine vitæ suscipiant.»
Secundo, potest hæc sententia cum Jansenio generalius accipi, q. d. In omnibus quæ agis, «præcellentem,» id est præcipuum et quasi choragum, magistrum et dominum te præsta, nec aliis committas quæ gerenda sunt, ita ut ipsi operum sint duces, et eorum arbitrio omnia geras.
Tertio, proprie et amplissime, ut sonat, hæc sententia accipi potest. Græcum enim ὑπεράγον, idem est quod superans, excellens, eximius, q. d. In omnibus operibus tuis esto excellens et eximius, ut omnia etiam minima facias exacte, perfecte et eximie, ut ne vel in minimo ob gratiam vel metum hominum a recto et perfecto devies; sed timori, gratiæ cæterisque passionibus dominans, sequaris et facias id in qualibet re, quod honestius, sanctius, excellentius, Deoque gratius est. Quare esto eximius in prudenter administrandis bonis tuis (hujus enim occasione et respectu hanc sententiam generalem hic intexit, illique adaptat Siracides), nec cedas filiorum vel amicorum precibus vel minis, ut bona tua eis cedas ante mortem; aut aliud quid simile minus te dignum, vile vel abjectum committas. Similiter fac excellenter et eximie cætera opera tua, ut, si doceas, excellenter doceas: si studeas, excellenter studeas; si concioneris, excellenter concioneris; si ores, excellenter ores; si comedas, ita sobrie, decenter et eximie comedas, ut hominibus cæteris præstare videaris, uti nostra ætate fecit Gregorius XIII Pontifex, et ita de cæteris.
NE DEDERIS MACULAM IN GLORIA TUA, - ut operi, quod excellenter fecisti aut facis, admisceas aliquid minus decens vel probum, quod illud commaculet vel dedecoret, sicut Salomon, qui in juventute eximius fuit in sapientia omnique virtute regali; in senectute vero per mulieres seductus desipuit, et idola colens magnam dedit maculam in gloria sua, Eccli. cap. xlvii, 22.
Huic sententiæ convenit illa cap. xxxi, vers. 27: «In omnibus operibus tuis esto velox,» græce ὀξύτρεχε, id est strenuus, agilis, acer, «et omnis infirmitas non occurret tibi.» Quam sententiam in se generalem Siracides adaptat conviviis, ut in iis conviva velociter et resolute congruo tempore surgat, domumque abeat: sicut hic to in omnibus operibus tuis præcellens esto, adaptat administrationi bonorum.
Modum excellenter faciendi singula opera suggerit noster Ludovicus de Puente, De Christ. perfect. tract. IV, cap. xv, nimirum si singulis addas sex alas Seraphim, quibus evolent in cœlum, quæ sunt; «memoria præsentiæ Dei» ubique existentis, et quid cogites, loquaris aut facias aspicientis; «pura majoris ipsius gloriæ intentio,» studendo in omnibus quæ facis illi placere, ejusque divinam voluntatem semper exsequi, eo quod sit summe bonus; «oratio,» quæ tuis operibus det initium, eaque comitetur petendo divinum auxilium, ut cum ea perfectione quam ipse præcipit ac consulit, ea exsequaris; «fiducia in Deum,» a quo omne bonum tuum dependet, de cujus omnipotentia speres quod adjuvabit tuam imbecillitatem; de ejus misericordia, quod compatietur
et gaudebo me cogitasse, egisse, locutum esse. Nam «æternorum bonorum immensa et infinita retributio est,» ait S. Hilarius in Psal. cxviii, littera Het. Additque: «Patens Deo est fidelis pectoris et ampla possessio, ut inhabitet et inambulet, etc., ut simus Dei habitatio. Et dum in nobis ambulat, fit nobis ipse possessio: sic sæculum relinquamus, si possessioni terrenæ labili renuntiemus, si hæreditatem caducorum respuamus, si viventes de sæculo excessimus.»
tuæ miseriæ; de fidelitate, quod in tuis tentationibus et periculis te proteget; de providentia, quod te in omnibus viis tuis deducet. Et hinc duæ ultimæ alæ oriuntur: «fortitudo,» scilicet in arduis rebus aggrediendis, abjecto omni difficultatum metu; et «perseverantia» usque ad finem operum inchoatorum, tolerando patienter quascumque occurrentes molestias. Nam, ut Isaias dixit: «Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem,» Isai. xl, 31, recentem, scilicet aliam præstantiorem, induentes; «assument pennas sicut aquilæ,» ut spiritu volent, suaque opera a terra ad cœlum exaltent; «current, et non laborabunt,» propter delectationem qua Deus illorum «corda dilatat in via divinorum mandatorum; ambulabunt, et non deficient,» sed perseverabunt in operibus obsequii ejus, donec gloriæ coronam obtineant.
Moraliter, hinc discat vir sapiens in omnibus operibus suis præcellere, ut scilicet ea, licet in se parva, faciat excellenter; sic enim ex exilibus faciet eximia: eximium enim est in omni re, quantumvis parva, excellere. Hinc excellens grammaticus pluris fit quam mediocris orator aut philosophus. Excellentia enim est quid eximium, quod suo fulgore omnium oculos præstringit et rapit. «Satius est, ait Plato in Theæteto, bene agere aliquid exiguum quam multa perfunctorie.» Nam magnum est omne, quod bene fit: non autem omne, quod magnum est, bene fit, nec ideo eximium, quia magnum.
Stimulus ad hoc acer est, si cogites, «semel dictum et factum æternum esse,» quod enim semel dictum aut factum est, irrevocabile est, et indictum aut infectum fieri nequit; sed dictum et factum manet, manebitque per omnem æternitatem. Æternum ergo evadit; ut, si bonum et excellens sit, de eo gavisurus sis in æternum, et æternam laudem ac gloriam adepturus: sin malum, aut mancum et diminutum, de eo dolebis et pænitebit te in æternum, ac æternam ignominiam et pœnam subibis. Ante singulas ergo actiones cogita: «Æternitati operor: Æternitati vivo:» operabor ergo et vivam excellenter, ut pingam in anima mea, imo in toto orbe, imaginem, imo ideam virtutis, quam in æternum laudent Deus, Angeli et homines. Zeuxis pictor rogatus, cur tam morose et exacte pingeret? respondit: «Pingo æternitati,» teste Plinio lib. xxxv, cap. ix et x, et Plutarcho in Pericle. Idem potius dicat sibi fidelis et sanctus: En optio mihi datur in omnibus operibus, verbis, cogitationibus eximiam pingere virtutis, aut deformem vitii imaginem: pingam virtutis, ut velut stellæ luceant mihi in cœlo cum jucunditate opera mea; non vitii, quam damnabit et æterno igne cremabit justitia divina: «pingam æternitati,» operabor ita excellenter, uti per omnem æternitatem optabo me operatum fuisse: cogitabo, agam, loquar, uti in æternum optabo
Secundus stimulus est, si cogites excellentiam et immensitatem majestatis divinæ: huic enim tam præcellenti, non nisi eximia et præcellentia opera offerenda sunt: talia enim ipse cupit et desiderat, plurisque facit unum opus eximium quam decem vulgaria. Si principibus et regibus serviunt aulici adeo exacte et eximie, ut nil desiderari queat: quanta perfectione serviendum est Regi regum et Domino dominantium? Quocirca B. Teresia vovit Deo se in qualibet re facturam id, quod foret optimum et excellentissimum. Ita S. Mechtildis loquebatur angelice, ut non hominem, sed angelam in ea loquentem te audire putares. Ita SS. Athanasius, Basilius, Augustinus, Hieronymus, Antonius, Bernardus, Dominicus, Franciscus cæterique eximii Sancti sua omnia agebant modo quodam supra homines elevato, ut non tam homines quam angeli esse viderentur: nimirum, «vivebant ut numina, loquebantur ut oracula;» et quod de S. Basilio scribit S. Gregorius Nazianzenus: «Sermo eorum erat tonitru, quia vita erat fulmen.»
Tertius stimulus est, quem suis moriturus dedit S. Antonius, et Barlaam Josaphat regi, apud Damascenum in Historia, scilicet, si quotidie, dum surgis, cogites illum diem forte tibi fore ultimum: ac proinde serio proponas, singula illius diei opera ita exacte facere, ac si ultima sint futura, ut ea Christo judici mox affuturo sistere, de iisque judicari audeas, ac salvari speres et gaudeas. Mane ergo præmeditatum habe: «Hodie incipiam servire Deo, hodie et finiam. Nolo ergo degenerare a præcelsis cogitationibus filiorum Dei. Metiar actiones meas magna mensura magnorum et heroum.» Huc facit illud Senecæ documentum: «Ite contra opinionem vulgi, sicut stellæ ab Occidente in Orientem.» Et illud: «Minima non negligenda, sed maximi sunt facienda,» tum quia a minimis fit progressus ad maxima, tum «quia natura nusquam magis quam in minimis tota est,» ait Plinius lib. XI, cap. II. Ita S. Gregorius Nazianzenus in carmine ad Nicobulum docet, quemque se magna mensura metiri debere, hoc est ad magna aspirare:
At se mensura magna, magno ac pede debet Metiri quicumque sapit: præstatque secundas Ferre inter magnos, quam primas inter egentes. Non secus ac tenues alte volitare per auras Infra aquilas, supra quam terri præstat alaudas.
Et ut idem ait, epist. 57 ad Eudoxium: «Ne tineas inter graculos excellere, cum aquila esse possis.» Præclarum est enim præstantissima quæque consectantem, in secundis tertiisque consistere. Idem Nazianzenus, in Distich.: «Age, inquit, deserto hoc mundo, mundique sarcinis excussis, ad cœlestem vitam vela pande; atque omnia quidem egregia opera, ut Deo dignum est, exsequere: sed præsertim tibi Trinitas curæ sit.» Idem alibi ait: «Nos festivitates agere, si in actionibus nostris exsplendescamus,» faciendo, scilicet, eas præ aliis illustres et splendidas. S. Cyprianus, De Singular. Cleric.: «Sanctum, ait, non est, quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur.» S. Augustinus, in Psal. xxxiv, in fine: «Tolle, dic, lauda Deum. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum.» Axioma S. Bernardi fuit, quod recitat Gerson, Dialog. Franc., et Augustinus, tom. II: «Deum non remunerari verba, sed adverbia,» id est non habere rationem quid agamus, sed quam bene et præclare. S. Basilius, serm. De Abdit. rerum, sancit: «Assignato tibi ministerio sedulo fungitor, perinde ac si Christo ipsi ministrares.» Quin et Apuleius de Deo Socratis: «Nihil, ait, est similius et gratius Deo, quam perfecta anima: bonus, qui in tantum ceteros homines excellit, quantum ipse a diis immortalibus excellitur.» Huc facit symbolum Pythagoræ: «In poculi fundo residuum ne relinquito: hoc est, Artes quas cœperis, funditus exhaurito.» Et illud ejusdem: «Super modio ne consistas:» hoc est, Noli mediocribus et moderatis esse contentus, sed ad summa enitere. Chœnici ne insideas: id est, Non tantum præsentis, sed et futuri curam habe. «Est enim chœnix mensura escæ diurnæ.»
In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui distribue hæreditatem tuam.
Q. d. Instante morte distribue bona tua filiis vel amicis, aut pauperibus, sive ea inter ipsos actu dispertiendo, sive condendo testamentum, in quo illa jubeas distribui. Tigurina: Tempore dierum vitæ tuæ finiendorum, cum tibi moriendum erit, hæreditatem distribue; alii: In die (in tempore) quo finientur dies vitæ tuæ, et in tempore mortis distribue hæreditatem; Syrus: In tempore, quo consummabitur numerus dierum tuorum, et in die mortis tuæ hæredes constitue opum tuarum filios tuos, ne illa ad exteros deveniant.
Dices: Hæc sententia videtur contraria illi Christi: «Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus,» Matth. xix, 21, quam sequuntur et practicant omnes Religiosi. Respondeo non esse contrariam, sed subalternam: Siracides enim prudenter jubet bona non dari filiis vel amicis ante mortem; sed Christus suadet ea dari pauperibus studio eleemosynæ et virtutis. Siracides Judæos instruit, Christus christianos. Siracides vulgarem vivendi modum rudi ævo præscribit, Christus perfectionis apicem per paupertatis Evangelicæ consilium, cujus incapaces erant carnales Judæi, Apostolis eorumque asseclis sancit.
Denique recte Palacius: Nota, inquit, aliud esse ex charitate, et fiducia Dei cuncta relinquere, quod Evangelium consulit, et viri perfecti fecerunt; aliud, ex humana amicitia et fiducia bona alicui dare, quod Ecclesiasticus prohibet, et quod qui fecerunt, pœnitentia ducti doluerunt. Nota etiam, diversum esse tempus Evangelii et veteris legis. In hac felicitas erat, divitem ac dominum esse, dabaturque felicitas hæc operibus bonis; in illo vero felicitas est, temporalibus carere, divinis solis inhærere.
Ex adverso Eleazarus senex maluit mori quam comedere carnem porcinam lege vetitam: «Ne per hoc, ait, maculam atque exsecrationem meæ senectuti conquiram,» II Machab. vi, 25. Hoc est quod orat regius Psaltes, Psalm. L: «Redde mihi lætitiam salutaris tui (S. Hieronymus: Jesu tui), et spiritu principali confirma me.» «Principali,» id est præcipuo, primario; S. Hieronymus, potenti; hebræum נדיבה nediba; græce ἡγεμονικῷ; id est primo, spiritu principe, qui principem et regem decet, qualis erat David; secundo, spiritu, qui quasi princeps in animo principetur et dominetur libidini, vitiis et concupiscentiis: ita S. Hieronymus; tertio, qui me præveniens quasi princeps præeat omnes actiones meas, easque faciat eximias, principes et regias. Potest quarto, nediba cum Tigurina verti voluntario, spontaneo, liberali, benefico, qui scilicet suis donis me efficiat libere ac sponte ire, imo currere viam Domini, liberalem esse in omnes, Deo per omnia plene obedire, tentationibus alacriter resistere, crucem quamlibet fortiter sustinere. Symbolice S. Hieronymus: Spiritus principalis, inquit, est Deus Pater, Spiritus rectus est Deus Filius, Spiritus sanctus est ipse Spiritus Sanctus. Melius S. Gregorius, in Psal. L: Spiritus Sanctus (inquit) est principalis, est rectus, est sanctus. Hic est, qui nos impellit et elevat, ut faciamus opera excellentia, heroica, et quæ naturam communemque aliorum Sanctorum mensuram superant. Unde quoties Samson facturus erat opus aliquod excellens fortitudinis, præmittitur: «Irruit spiritus Domini in Samson,» ut patet Judic. xiv, 6 et 19, et xv, 14. Hic ergo Spiritus Sanctus assidue invocandus est illi qui heroica vult edere virtutum opera.
QUARTA PARS CAPITIS. QUOMODO SERVI GUBERNANDI SINT.
25. Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
A filiis transit ad servos et mancipia, qualia olim erant apud Judæos et gentes; jam vero apud christianos servi vocantur famuli, qui operas suas hero elocant; unde proprie non servi sunt, sed liberi, operarii et mercenarii. Hinc servos comparat asinis, q. d. Tria debet herus asino, scilicet cibum, virgam et onus: eadem debet servo, scilicet panem, disciplinam et opus. Servi ergo regendi sunt quasi asini. Pro cibaria græce est χορτάσματα, id est pabula feni. Pro fenatione ergo, inquit Jansenius, quæ asino debetur, tribuitur servo panis, hoc est cibus necessarius et non delicatus. Pro virga, quæ asino debetur, tribuitur servo disciplina, hoc est, castigatio et correptio. Pro onere, quo gravantur asini, tribuitur servo opus, quo premendus est et in officio continendus. Sensus ergo est: Sicut fenatio et virga et onus convenit asino, sic panis et disciplina et opus servo. Et Aristoteles scribit servis deberi ἔργα, κόλασιν, καὶ τροφήν. Hinc asinis apud Hebræos, teste Aldrovando, lib. De Quadrup. I, symbolum est discipuli et disciplinæ, quod asini in morem multa perferre debeat. Hinc Ammonius Alexandrinus, præceptor Origenis et Porphyrii, eis asinum velut condiscipulum fertur adhibuisse. Ac Cleanthes asini nomen non erubuit: «Asinus quidem sum, ait, sed qui portare possum sarcinam Zenonis.» Quin et Psaltes: «Ut jumentum, inquit, factus sum apud te,» Psal. lxxii, vers. 22. Tigurina vertit: Ut pabula, virga et onera asino conveniunt; ita cibaria, et castigatio, et opus servo; Syrus: Pabulum, et flagellum, et opus asino: et disciplina, et panis, et opus servo. «Panis» necessarius est ad vitam et robur laborandi, «disciplina»
ad compescendam lasciviam, «opus» ad fugandam desidiam; «panis» ad victum, «disciplina» ad castitatem, «opus» ad frugem. Huc faciunt axiomata Aristotelis de servo et hero in lib. Œconom.: «Oportet servo dare opera et victum sufficientem. Prius decet dominum expergisci quam servum, et posterius ire cubitum. Quod magis impinguat equum, est oculus domini: et sterquilinium quod agro est optimum, vestigia domini. Quanto quis diligentius obsequitur, tanto majorem gratiam obtinebit. Unusquisque pergraviter fert honore suo privari.»
Recte servus sive mancipium comparatur asino, quia sæpe stolidus, hebes, tardus et durus est instar asini, cujus caput sua figura prodit ejus stoliditatem, tarditatem et duritiem. Qua de re exstat acutum ænigma, vel potius epigramma asini:
Ungue equus, aure lepus, leo voce, lupusque colore Censetur, toto sed capite est asinus.
Tritum est illud vulgi:
Nux, asinus, mulier simili sunt lege ligata: Hæc tria nil recte faciunt, si verbera cessent.
Unde Cujacius jurisconsultus inter alias causas, cur servi in jure capite diminuti dicuntur Instit., De capitis diminut., et leg. 2, § 1, ff. De capit. diminut., etiam hanc affert: «Servi, inquit, etiam ob amissam libertatem capite diminuti dicuntur, quia velut ratione et consilio privati proprio, coguntur aliena ratione et consiliis agere et vivere.»
Et Salomon Proverb. xxix, 19: «Servus, inquit, verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.» Servum intellige, qui servili, duro et rebelli est ingenio.
Huc faciunt gnomæ Philosophorum. Euripides in Antiope: «Nunquam, ait, oportet servum ingenua studia tractare, nec otium sequi.» Studia enim servos faciunt superbos, etsi non raro sint indociles; otia, pigros et fures. Idem in Alexandro: «Usque adeo malum est servorum genus. Nihil præter ventrem sunt, nec quidquam futurum prospiciunt.» Theognidas: «Nunquam rectum est servile caput, sed semper intortum et obliquum collum habet.» Democritus: «Servis, ut partibus corporis, alio ad aliud uteris.» Plato, lib. VI De Legibus, docet a servis orta piratarum furta et latrocinia.
Mystice, animæ servus et asinus est corpus, cui tria debentur, scilicet vulgaris cibus, castigatio et opus. Ita S. Franciscus suum corpus vocabat fratrem asinum, et tractabat ut asinum, quia cogebat illud portare onera gravia laborum et pœnitentiarum, ac comedere parum, et cibos vulgares et viles. Præclare S. Laurentius Justinianus in Ligno vitæ, tract. De Sobrietate, cap. III: «Sæpe, ait, dum in carne hostem insequimur, etiam civem, quem diligimus, trucidamus; et plerumque dum quasi concivi compatimur, ad prælium hos-
tem nutrimus: si ergo nobis nimius et immoderatus fervor persuadeat, ut carni necessaria alimenta subtrahamus, dicendum est illi, quod quidam dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis,» II Reg. xviii, 12.
Et S. Bernardus, serm. 1 De ramis palmarum, docet Religiosum mystice esse asinam cui insedit Christus, eamque magnam esse dignitatem: primo, quia proxime tangit Christum; secundo, quia totum se impendit et expendit ejus obsequio; tertio, quia Christum portat; quarto, quia eum intra se habet, et ad alios etiam circumfert. Quare suos monasterii alumnos ita cum jubilo alloquitur: «Silendum mihi est, ut elationem caveatis; an magis loquar, ut consolationem habeatis? Jumentum, cui insidet Christus, nonne vos estis, juxta præceptum Apostoli glorificantes et portantes Deum in corporibus vestris?» Idem in Doctrina sive modo vivendi in monasterio: «Cum aliquid, ait, rogaturus a Priore veneris, præpara te ad repulsam semper; et si contigerit negari tibi quod postulas, dic apud te: Quid decebat asellum nisi frenum et stimulus? Ego nihil proprie in domo ista vindicare possum, nisi cilicium et crucem; cilicium in morte, et crucem in fossa. Hæc est hæreditas mea, ita tamen, ut modica gleba terræ crucem cooperiat.» Nota est vox senioris in Vitis Patrum: «Ego et asinus unum sumus:» qua se comparabat ad omnem omnium tolerantiam. In Chronicis S. Francisci celebris est B. Jacoponus, qui cum in sæculo esset vir nobilis ingenio, scientia, officio, subito uxoris in nuptiis ruina tabulati oppressæ interitu perculsus et compunctus, sta-
tuit sæculo renuntiare, ac postulans habitum S. Francisci, a fratribus audiit: «Si inter nos vis vivere, asinus fias oportet, ut quasi asinus inter asinos degas.» Illico ergo asini pellem induit, ac manibus pedibusque reptans: «En, inquit, fratres, asinus sum, asinum inter asinos admittite.» Admissus speculum fuit humilitatis, mortificationis, charitatis omniumque virtutum. Exstat ejus Vita heroicis virtutibus referta.
Symbolice: Asini patientia, ait Aldrovandus in Asino, docet homines, ut suam quisque sortem, ac quod præsens et præ manu est, fideliter ac diligenter agat, et ut sua quisque fortuna contentus vivat; neque labores, modo honesti sint, etsi digna præmia non sequantur, recuset. Sicut et in suo asino laborioso monet Stigelius:
Sis asinus; quemcumque asinum sors aspera fecit: Qui sortem placide ferre scit, ille sapit.
Et illud: «Si equum non potes, asinum agas.»
Porro asinus etsi omnium judicio vilis habeatur et miserrimus, homine tamen ipso est beatior, quia ipse miseriam sibi non parit, quod facit homo, ut antiquissimus Menander ait.
Addit Aldrovandus duos in hanc rem apologos. Prior est: Asinus equum beatum putabat, quod abundanter nutriretur et accurate, cum ipse neque palearum satis haberet, præsertimque defatigatus. Cum autem tempus institit belli, et miles armatum ascendit equum, huc illuc ipsum impellendo, quin et in medios hostes insiliit, equus vulneratus succubuit. His visis, asinus equum mutata sententia miserum existimabat. Fabula significat, non oportere principes et divites imitari; sed in illis, invidia et periculo consideratis, paupertatem amare. Posterior: Asinus serviens olitori, quoniam parum comedebat, plurimum laborabat, precabatur Jovem, ut ab olitore liberatus, alteri venderetur domino. Cum Jupiter exoratus, jussisset ipsum figulo vendi, iterum iniquiore animo perferebat quam prius onera et cœnum et tegulas ferre. Rursus igitur, ut mutaret dominum rogavit, et coriario venumdatus est. Pejorem itaque prioribus herum nactus, vidensque ab eo quæ fierent, suspirando ait: «Hei mihi misero, melius mihi erat apud priores heros manere;» hic enim, ut video, et pellem meam operabitur. Fabula indicat, tunc maxime priores dominos a famulis expeti, cum de secundis periculum fecerint.
Subdit deinde tertium apologum in eadem re ex Ænea Silvio, quem, quia longior est, apud eum vide, si lubet. Unde concludit: «Quod fatale est, incurabile est.» Sua ergo sorte quisque contentus vivat, ut felix et beatus sit. Asini sors est onera ferre, æque ac servi servire. Hinc Isidorus, lib. XII Etymolog., asinum et asellum dici asserit a sedendo, quasi assedum, quod homines priusquam equis uterentur, asinis insiderent. Græci ὄνον vocant ab ὀνέω, quasi jumentum a juvando, quod nostra opera juvet.
26. Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Græca, Romana et Tigurina pro operatur habent ἐργάζου, id est operare; et pro παιδεία, id est disciplina, habent παιδί, id est puero vel servo; ac pro ζητήσει, id est quæret, legunt εὑρήσεις, id est invenies. Unde sic legunt: Operare in puero vel servo, et invenies requiem, q. d. Si servum opere imposito occupes et exerceas, erit tibi cum eo requies; sin autem eum otiari permittas, creabit tibi molestias. Hoc est enim, quod per antithesin subdit: «Laxa manus illi, et quærit libertatem.» Unde aliqui ex Græco ita clare vertunt: Exerce servum tuum in opere, et invenies requiem: remitte manum ejus, et quæret libertatem. Verum Noster legit ἐργάζεται, id est operatur, et παιδεία, id est disciplina, et ζητήσει, id est quæret. Sic quoque legunt Græca Complutentia nisi quod retinent τὸ ἐργάζου, id est operare. Sed eodem fere redit sensus; operare enim hic sumitur in conjugatione hiphil pro fac, vel compelle eum ut operetur, scilicet, per disciplinam et castigationem. Fieri potuit ut utroque modo scripserit Siracides, quia utrumque verum et congruum, et utrumque in probatis codicibus exstat, atque
una lectio cohæret et subordinatur alteri; requies enim servi est requies heri, dum enim servus ope-
ribus fatigatus anhelat ad requiem, non cogitat de rebellione contra herum. Sic nos ipsi dum nostra scribimus, cudimus et recudimus, eamdem sententiam subinde immutamus, aliterque et aliter efferimus. Quocirca in Scripturis subinde eadem sententia varias habet non tantum versiones et expositiones, sed et lectiones, uti ostendi Can. VIII rerum in Epist. S. Pauli.
Jam primo, nostram lectionem sic explicat Lyranus, q. d. Servus operatur quamdiu sub disciplina tenetur, «et quærit,» id est, si quærat requiem a laboribus sine causa rationabili. Secundo, noster Emmanuel Sa, q. d. Servus etiam dum per disciplinam et castigationem cogitur operari, quærit otium et requiem; quid ergo faciet si laxes disciplinam? haud dubie quæret libertatem, seu fugiet. Tertio, Jansenius: Describit, inquit, conditionem et indolem servorum, videlicet quod si per disciplinam et castigationem adigantur ad opera, quærunt requiescere ab operibus, conquerentes se nimium gravari: si vero otium eis permittatur, quærunt ulterius etiam libertatem, non contenti petita et adepta relaxatione. Significatur ergo non tam attendendum ad eorum petitiones, quam ad id quod pro eorum conditione eis convenit imponere. Quarto, Palacius, q. d. Si delassaveris in disciplina servum, facies ut optet requiem, nec cogitet de libertate: sin autem ei majus ab opere relaxaveris, facies ut immerito quærat libertatem. Sicut enim multum operis, labor et fatigatio nihil aliud quærere cogitare sinit, nisi requiem: sic otium et servus otiosus nihil aliud quam libertatem meditatur et machinatur. Loquitur de servis perfectis, puta de mancipiis.
Hi tres ultimi sensus veri et congrui sunt; magis tamen nervosi magisque connexi sunt secundus et quartus; continent enim manifestam antithesin prioris hemistichii cum posteriore, simulque dant causam ejus quod præcessit, cur, scilicet, castigatio et opus conveniat servo æque ac asino, quia scilicet servus servili et asinino est ingenio et indole, quod non nisi otium et libertatem quærit; utrique autem medetur opus et castigatio. Opus enim non sinit cogitare nisi requiem, castigatio castigat tam otium quam libertatem, cogitque laborare et servire. Unde Syrus breviter rem totam ita explicat: Ne des illi requiem; et, si extuleris caput ejus, quærit libertatem. Sciebat hoc Pharao, qui proinde Hebræos, quos tractabat ut servos, operibus opprimebat, ne cogitarent de libertate et egressu ex Ægypto: «Vacatis otio, inquit, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. Ite ergo, et operamini,» Exod. v, 17.
Nota τὸ laxa manus illi, scilicet a manicis, hoc est, solve eum a manuum vinculis, quibus quasi servus constringitur. Origo enim servitutis et servorum fuit, quod hostibus bello captis vitam olim condonantes, eos servos efficiebant, itaque mortem in servitutem clementer commutabant. Inde servi dicti sunt mancipia, quasi in bello manu
capta, ait Varro; hinc capta vinciebantur manicis: illas ergo hic laxari vetat Siracides. Rursum «laxa manus illi,» id est remitte illi opera et labores, sine illum otiari, et fugiet vel ambiet libertatem. Tertio, aliqui sic exponunt: «Laxa illi manus,» id est licentiam illi permitte, potestatem aliquam impende; illa enim inescatus, servitutis jugum excutere et libertatem affectare incipiet.
Idem de servis fuit sensus Platonis dialog. 6 De Legibus: «Castigandi, inquit, cædendique semper jure sunt servi, neque ita monendi ut liberi, ne molliores fiant: allocutio omnis ad servos eis enim modo imperium sit, neque jocus ullus rem. Sic sis habeatur, quod multi stulte facientes, indulge delicatius eos nutriunt, difficiliorem vitam, sibi ad imperandum, et illis ad obediendum efficiunt.»
28. Jugum et lorum curvant collum durum: et servum inclinant operationes assiduæ. Servo malevolo tortura et compedes.
Græca jam omittunt τὸ et servum inclinant operationes assiduæ. Unde breviter sic legunt, et servi compedes cum jugo asini componunt: Jugum et lorum cervicem subigunt, nervus et tormenta servum malitiosum; alii: Jugum et lorum flectunt cervicem, et servo malefico conveniunt tormenta et cruciatus quæstionum. Verum nostra lectio uti uberior et plenior, sic et aptior veriorque est. Aptius enim jugum cum operatione et labore, quam cum tortura confertur; torturæ enim servi magis respondet flagellum et scutica asini. Sensus ergo est, q. d. Sicut collum lascivientis et indomiti bovis, equi, asini vel bubali domatur jugo et loro, ut aurigæ obediat, vehatque onera sibi ab eo imposita: sic quoque servi duritia et pigritia frangitur opere assiduo. At vero si servus sit non tantum durus et pervicax, sed et malevolus, græce κακοῦργος, id est maleficus, vel malitiosus, scilicet qui furetur, aut alios verberet, vel aliter hero et familiæ noceat, aliaque mala machinetur; hic non tantum opere assiduo exercendus, sed et compedibus ac tortura coercendus, examinandus et puniendus est.
De priscis servorum pœnis vide Rhodiginum, lib. XXV, cap. xxii, omnes complexus est Plautus in Asinar. actu III, scena III:
Scapularum confidentia, virtute ulmorum freti, Ad cursum stimulos, laminas, crucesque compedesque, Nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias, Tortoresque acerrimos, etc.
29. Mitte illum in operationem, ne vacet: multam enim malitiam docuit otiositas.
Tigurina: Mitte illum in opus, ne otietur: otium enim multa vitia docuit; alii: Conjice (græce enim est βάλε) ipsum in opus, ne otietur: multa enim mala docet otium; Syrus: Operare in servo tuo (hoc est operari fac servum tuum, vel opus facito per servum tuum), ne rebellet, quia multa mala facit otium. Mens enim hominis otiosa esse nequit; quare si honesto labore non occupetur, ad vana, inhonesta, carnalia, ad murmura, detractiones aliaque scelera cogitanda et designanda deflectit. Sicut lapides molendini vento rotati si frumentum, quod molant, non habeant, in seipsos agunt, sese atterunt et comminuunt.
Quocirca S. Hieronymus monet Rusticum, epist. 4: «Facito, ait, aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum.» S. Ephrem, in Cant. spirit. tom. II: «Qui amat otium, inquit, nunquam prosperabitur.» S. Chrysostomus, hom. 1 ad Popul., advertit, Adamum otiosum e paradiso excidisse, Paulum vero in laboribus et ærumnis positum raptum fuisse in paradisum et tertium cœlum. Idem, homil. 35 in Acta: «Quomodo, inquit, non omnes talem (otiosum) condemnabunt, et amici, et domestici, et cognati? Quis autem non juste dicet: Onus hic terræ; frustra advenit in mundum talis, imo non frustra, sed in malum sui capitis, in damnum proprium, in detrimentum aliorum.» S. Basilius, in cap. 1 Isaiæ: «Quomodo, ait, non odio prosequendum otium, quod formica et ape (quæ laboriosæ et industriæ sunt) pejorem efficit hominem? qui utique initio suæ conditionis positus in paradiso est, ut operaretur et custodiret illum.» S. Ambrosius, epist. 25 ad Vercell., loquens de Jacob et Esau, quorum hic otiosus erat, ille laboriosus: «Non otio, ait, non somno merces paratur, nullum opus dormientis est, nullus fructus otii, imo magis dispendium. Otiosus Esau amisit primatus benedictionem.» Idem, lib. De Cain et Abel, cap. IV: «Non dormientibus, non otiantibus, sed vigilantibus pollicentur præmia, et labori merces parata est.» S. Leo: «Non dormientibus provenit regnum cœlorum, nec otio et desidia torpentibus beatitudo æterna ingeritur.» S. Anselmus, epist. 6 ad Cisterc.: «Otiositatem, ait, sicut rem inimicam animarum vestrarum a vobis excludite, et unusquisque consideret, quia de singulis momentis vitæ nostræ reddituri sumus Deo rationem.» S. Bernardus, lib. II De Consid., cap. xiii: «Fugienda, inquit, otiositas mater nugarum, noverca virtutum.» Petrus Blesensis, in cap. De Instit. Episcopi: «Nullum tempus, ait, feriatum habeas; sed semper aut orationi, aut lectioni, aut alia honestatis studio te impendas.» Et inferius: «Semper sis in exercitio Scripturarum, nullumque tempus te inveniat otiosum. Otium sine litteris est vivi hominis sepultura.» Plura vide apud Cassianum, lib. X De Instit. renunt., cap. viii et seq.
Denique peccati Sodomæ occasio et causa fuit otium, ut ait Ezechiel, cap. xvi, vers. 49.
30. In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus.
Clare Tigurina: Adige eum ad opus, quod officium ejus postulat, et immorigerum suis grava compedibus; Syrus: Quemadmodum convenit illi (hoc est, quantum aptus est), præfice eum domui tuæ, et nisi audierit te, multiplica vincula ejus.
Præclare S. Laurentius Justinianus in Ligno vitæ, tract. De Timore, cap. II: Nihil in sancto proposito
inquit, otio deterius, quod non solummodo non acquirit nova, sed etiam acquisita consumit. Sicut ergo otiositas est paupertatis spiritalis initium, ita honestæ occupationis assiduitas cœlestium divitiarum est seminarium. Denique peccati Sodomæ occasio et causa fuit otium, ut ait Ezechiel, cap. xvi, vers. 49.
Et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave.
Moderatur quæ dixit, q. d. Dixi servum rebellem et maleficum castigandum operibus, compedibus et verberibus: nunc addo et moneo, ne tamen amplius hisce rebus in cujuspiam carnem sævias quam par est; est enim caro, id est fragilis et misera; sed adhibe judicium, crisin et discretionem in moderando opere et castigatione, ne æquo sit crudelior. Unde græce est, καὶ μὴ περισσεύσῃς πάσῃ σαρκί. Quod Complutensia vertunt, et non abundes omni carni; Romana, non amplifices super omnem carnem, id est, ne sis nimius, ne nimium urgeas ac premas ullam carnem, ne quidem brutorum, nedum hominum; Tigurina, caveto tamen nimius esse in ullius corpus; alii, ne sis nimius in ullum hominem; Syrus, non autem sic super unumquemque, et præter legem ne feceris quidquam.
Ex hoc Ecclesiastici præcepto desumpta videtur illa constitutio Justiniani Imperatoris, de his qui sui vel alieni juris sunt, § In potestate, ubi inter alia sic statuit: «Sed major asperitas dominorum ejusdem principis constitutione coercetur. Nam Antoninus consultus a quibusdam præsidibus provinciarum de his servis qui ad ædem sacram, vel ad statuas principum confugiunt, præcepit, ut, si intolerabilis videatur sævitia dominorum, cogantur servos suos bonis conditionibus vendere, et pretium dominis detur. Et recte, expedit enim reipublicæ ne sua re quis male utatur.»
Quærit ibidem Glossa, an liceat subinde servum nulla ejus culpa vel causa, hoc solo nomine quod servus est, et ut servum se esse meminerit, vel modice verberare? ac respondet affirmative: Quia, inquit, diutina impunitas servum facit durum et contumacem, audaciam in eo alit, fastumque et spiritus adauget.
31. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem tuum sic eum tracta: quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
Ita Romana, Glossa, Lyranus et alii. Verum Rabanus legit: Si est tibi servus bonus; alii: Si est tibi servus sensatus; Syrus: Si verus (id est probus, qui se vere, ut servum decet, gerit) est servus tuus. Minus recte ergo Jansenius contendit τὸ fidelis esse delendum. Monet enim prudenter servum non infidelem et furacem, sed fidelem debere diligi et curari ab hero, «quasi animam» suam, id est sicut seipsum. Unde Græca et Syrus habent: Si tibi servus est, sit tibi tanquam tu; Tigurina vertit: Si tibi servus est, ut animam propriam foveas eum; Romana, tracta eum sicut teipsum.
Porro servus fidelis esse debet non tantum in opere sibi injuncto, sed in sermone ac silentio, ut sileat arcana heri, vel quæ herus silere vult. Unde officium boni servi esse ut sit «mutus et elinguis,» asserit Nemesius apud Stobæum, serm. 45. Et Plautus, in Milite glorioso: «Plus, ait, oportet servum scire, quam loqui.» Quocirca contumacia servi verba sunt apud eumdem in Persa: «Servam operam, et linguam liberam herus meus jussit me habere.» Si enim proximos exteros jubeamur diligere sicut nos ipsos, multo magis domesticos, quales sunt servi, qui toti sunt peculium et possessio heri. Quod ergo domini servis faciunt, hoc sibi faciunt; bonum enim servi est bonum heri, et malum servi est malum heri. Quocirca addit: «Quasi fratrem sic eum tracta.» Origine enim omnes sumus fratres, quia creati ab eodem Deo Patre, et prognati ex eodem Adamo parente, et eadem matre Eva. Rursum in fide et religione omnes sumus fratres, quia filii ejusdem Christi quasi patris, et Ecclesiæ quasi matris, atque a Deo eamdem hæreditatem cælestem exspectamus omnes. Vide Ephes. vi, 5 et seq. Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, in Tetrastichis, docet servos pro conservis habendos, eo quod omnes simus servi Dei:
Quid servus, inquit, aut herus? mala est hæc sectio; Est fictor unus, una lex, judex quoque. Sic ergo servos, servus ut, cernas tuos: Servos herosque vita sola factitat. Servivit, at nos Christus exemit jugo.
Quin et Cicero in Paradoxis: «Quid est, ait, libertas? Potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur? soli hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. Quis neget omnes leves, omnes cupidos, omnes denique improbos esse servos?»
Plura de hac re habet S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. xii; S. Augustinus, tract. 41 in Joan.; S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinian. Quocirca pathetice Seneca, epist. 47: «Cum servis, inquit, familiariter te vivere, decet prudentiam tuam. Servi sunt? imo homines. Servi sunt? imo contubernales. Servi sunt? imo humiles amici. Servi sunt? imo conservi, si cogitaveris tantumdem in utrosque licere fortunæ.» Et post nonnulla: «Vis tu, inquit, cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex eisdem seminibus ortum, eodem frui cœlo, æque spirare, æque vivere, æque mori? tam tu illum ingenuum videre potes, quam ille te servum. Stare ante limen Callisti dominum suum vidi, et aliis intrantibus excludi. Mariana clade multos splendidissime natos fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casæ fecit.» Denique Philo apud Maximum, serm. 7: «Talem, inquit, te domesticis servis præsta, qualem Deum in te esse velles: ut enim audimus, sic a Deo audiemur; atque ut intuemur alios, sic Deus nos intuebitur. Offeramus ergo misericordiæ misericordiam, ut simili simile consequamur.»
Causam subdit: Quoniam in sanguine animæ comparasti illum. — Primo, q. d. ait Jansenius: Comparasti eum tibi non tanquam belluam, sed tanquam «sanguinem animæ tuæ,» hoc est tanquam tibi consanguineum, ejusdemque tecum naturæ et sanguinis consortem.
Secundo et potius, q. d. Comparasti eum tibi «in sanguine,» id est ad sanguinem «animæ tuæ,» ut scilicet sanguinem et vitam tuam foveret et tueretur serviendo et laborando, teque contra inimicos tuendo et propugnando. Unde Græci quasi explicantes subdunt et addunt: Quoniam tanquam anima tua indigebis eo; Tigurina: Quoniam ejus ut animæ propriæ indiges; Syrus luculenter: Si verus est servus tuus, sit sicut tu; quia sicut tu, ita et detrimentum tuum (quod patieris in servo, si male a te tractatus ægrotet, moriatur vel fugiat): si verus est servus tuus, sicut fratrem tuum reputa illum, ne contendas in sanguine animæ tuæ.
Tertio, alii per sanguinem accipiunt pretium. Unde vertunt, quoniam pretio comparasti eum; pretium enim quia sanguine et sudore laborando comparatur, hinc vocatur sanguis per metonymiam. Et hoc modo Rabbini passim דמים damim in plurali, id est sanguines, usurpant pro pretio. Sic vulgo dicimus, usurarios et tyrannos exsugere sanguinem pauperum, dum ab eis nimia tributa et pretia exigunt. Hoc sensu de tyrannis ait Micheas cap. III, vers. 10: «Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.»
Simili tropo græce βίος, id est vita, vocatur ipse victus, quia victu vita conservatur. Ita Palacius: Tracta, inquit, bonum servum, quem emisti, ut fratrem; quia multis eum nummis velut sanguine tuo comparasti: bonus enim servus non nisi grandi pretio comparatur; grande vero pretium non nisi sanguineo sudore percipitur. Quam vero pulcher est textus peccatori Christum pro misericordia roganti: Domine, ne ut inimicum me, sed ut fratrem tracta: comparasti enim me sanguine animæ tuæ! Quam item apte dicetur domino crudeli: Tracta tuum servum benignius, si non propter illum, certe propter te! Si illi non parcis, parce sanguini tuo, quo eum comparasti.
Huc facit monitum Catonis in Distichis:
Nil temere uxori de servis crede querenti: Sæpe etenim mulier, quem conjux diligit, odit. Servorum ob culpam cum te dolor urget in iram, Ipse tibi moderare, tuis ut parcere possis. Quem superare vales, interdum vince ferendo: Maxima enim semper morum est patientia virtus.
Quarto, Rabanus: «Significat, ait, quod naturam communem in eo diligere debemus; et, si necesse est, animam nostram pro eis sicut fratribus esse ponendam: non enim hominem debemus odire et persequi, sed vitia, quæ hominem ad interitum trahunt, quibus omnino est resistendum.»
Tropologice, Rabanus per servum accipit peccatorem; hic enim servus est peccati et diaboli: quare omnia quæ de servo hic dicuntur, peccatori, mutato nomine, accommodes. Rursum per servum accipias carnem, quæ serva est animæ; ac concupiscentiam, quæ serva est rationis et spiritus, ideoque quasi serva contumax rationi rebellat et recalcitrat: qua de causa ut serva operibus, pœnitentiis et verberibus edomanda est, ut rationi se subjicere, ac spiritu parere addiscat.
32 et 33. Si læseris eum injuste, in fugam convertetur: et si extollens discesserit, quem quæras, et in qua via quæras illum, nescis.
«Extollens,» id est tollens et auferens se suaque discedens et fugiens; græce enim est ἀπάρας ἀποδράσῃ, id est tollens se, vel abiens aufugerit. Rursum «quem quæras,» id est quem roges, quique tibi indicet, «qua via» et ad quem locum servus tuus fugerit. Aliter Palacius: «Quem quæras, inquit, nescis,» id est nescis an quæras, rem tibi utilem vel inutilem: cum enim servus fugæ assuescit, nescis an reducere illum conveniat, an vendere.
Græca breviter et clare sic habent: Si malefeceris ei (Romana, si afflixeris eum) injuste, et tollens aufugerit, in qua via quæres illum? Tigurina: Quod si eum læseris injuria, illeque profectus aufugerit, quanam via requiras ipsum? Syrus: Quia si contristaveris eum, egredietur, peribit: et in quo spiritu invenies eum?
Est secunda ratio movens herum, ut benigne tractet servum; quia scilicet si illum affligat, servus servitutis et afflictionis pertæsus secreto fugam adornabit per avia, silvas et latebras, ut herus eum insequens invenire nequeat, nec aliquis sit qui rogatus ei viam, qua servus fugit, indicare velit aut valeat. Quare et opera servi, et pretio quo eum emit, in æternum privabitur.
Quinimo multi sunt servi, qui ob herorum sævitiam mortem sibi consciscunt, malentes semel quam millies mori. Nota est historia Lacienæ, quæ in auctione rogata a præcone, quid sciret? respondit: «Libera esse,» significans sese captivam quidem esse, cæterum ad illiberalia jussa non parituram. Itaque cum emptor imperasset quædam non convenientia liberæ: «Plorabis, inquit, qui tibi talem invideris possessionem;» moxque sibi necem conscivit. Ita Plutarchus, in Lacon. Qui et addit simile de puero: Puer, inquit, Spartanus captus ab Antigono rege, ac sub hasta venditus, in cæteris omnibus quæ ab ingenuo decenter fieri poterant, ei qui se mercatus fuerat obsequens erat: cæterum jussus adferre matulam, non sustinuit, dicens: «Non serviam.» At, cum herus instaret, puer conscenso tecto dixit: «Senties cujusmodi mercatum feceris;» moxque e sublimi præcipitem se dedit et interiit. Captivus esse poterat, servitia facere non poterat, ac semet in libertatem morte luctuosa asseruit. Luctuosius hoc ævo in Hispania factum audivimus. Servus dure ab hero tractatus, hero absente proles ejus omnes parvulas in solarium heri abduxit, fo-
resque domus occlusit: hero domum redeunte, foresque pulsante, minanteque servo quod aperire tardaret, servus per fenestram prolem unam illi ostentans: «Quid mihi, inquit, dabis pro prole hac tua?» Indignante hero et frendente, servus prolem ex alto præcipitavit et occidit. Idem fecit secundæ, tertiæ et cæteris (frustra jam precante hero, et omnia pollicente, ut illis parceret), ac tandem seipsum præcipitem dedit: «Disce, inquit, benigne servos tuos tractare.» Quocirca Diogenes apud Laertium, lib. VI, dicebat, inter servos ac dominos malos præter vocabula nihil aliud interesse, nisi quod mancipia servirent dominis, domini cupiditatibus: significans utrosque
esse servos, miseriorem tamen servitutem servire dominos quam mancipia, si sint improbi: nam qui passionibus servit, tot habet dominos quot cupiditates, eosque turpes et inclementes. Sane hæc servitus morti æquiparatur et confertur, imo antefertur quasi morte deterior. Ex adverso quam servus benigne habitus ab hero illum redamarit, audi eum apud Menandrum: «Mihi, inquit, civitas est, et confugium, et lex, et justorum injustorumque omnium judex, dominus meus: huic soli me vivere oportet.» Talis, inquit Favorinus, fuit «Zamolxis, qui famulus erat Pythagoræ, et ab illius temporis hominibus adorabatur.»