Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, agit de vanitate somniorum usque ad vers. 9. Inde, usque ad vers. 14, de utilitate peregrinationis et tentationis, quod faciat hominem expertum et prudentem. Tertio, a vers. 14 ad 21, agit de soliditate fructuque spei, quam timentes Deum in eo collocant. Quarto, a vers. 21 usque ad finem, docet Deum exsecrari oblationes impiorum, praesertim quae fiunt ex spoliis et defraudatione pauperum.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 34:1-31
1. Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. 2. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia; 3. hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo hominis. 4. Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? 5. Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est. 6. Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur; nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: 7. multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. 8. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. 9. Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum. 10. Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. 11. Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitia. 12. Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. 13. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. 14. Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. 15. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. 16. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes ejus. 17. Timentis Dominum beata est anima ejus. 18. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? 19. Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, 20. deprecatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. 21. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. 22. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. 23. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. 24. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. 25. Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. 26. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. 27. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. 28. Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor? 29. Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? 30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? 31. Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
PRIMA PARS CAPITIS.
1. Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
«Spes mortalium sunt somnia vigilantium.»
Nota: Gentiles, quin et nonnulli e christianis, ignorantes naturalem causam insomniorum, quam tradit Aristoteles, medici et physici, opinati sunt ea immitti ab altiori mente, puta a genio suo, vel a Deo: cum enim mens somno sopita sit, censebant eam tunc agi a Deo. Sic Turcae censent amentes et stultos a Deo agi enthusiasmo, ideoque eos venerantur velut divinos et fatidicos, ac eorum dicta pro oraculis habent. Id faciunt in honorem sui Mahometi, qui cum laboraret epilepsia, fingebat se enthusiasmo agi. Errorem et superstitionem auxere Poetae suis poeticis fictionibus, praesertim qua rei cuique suum deum dedere homonymum. Somnum ergo fecerunt deum. Unde Orpheus Somno deo hymnum composuit cum aromatibus, cui et fuscas alas attribuit, ita canens:
Somne deum rex cunctorumque hominumque cadentum, Conctorum et tellus quaecumque animalia nutrit.
And Ovid:
Somne quies rerum, placidissime somne deorum.
Et Seneca, in choro Herculis furentis:
Tuque, o domitor somne malorum, Requies animi, pars humanae melior vitae, Veris miscens falsa, futuri Certus, et idem pessimus auctor.
Philostratus in imagine Amphiarai ita somnum pingit: "Facie, inquit, resoluta esse videbatur, candidam vestem habens supra nigram, quasi diem et noctem indicaret. Cornu in manu tenere videbatur, cum vera somnia immittit." Ovidius vero in Metamorph., ita eum describit:
In medio torus est, ebeno sublimis in antro, Plumeus, unicolor, pullo velamine tectus, Quo cubat ipse Deus membris languore solutis: Hunc circum passim varias imitantia formas Somnia vana jacent.
Silius vero, lib. X, somnum cuique soporem immittere ita canit:
Curvoque volucris Per tenebras portat medicata papavera cornu.
Et paulo post:
Quatit inde soporas Devexo capite pennas, oculisque quietem Irrorat, tangens Lethaea tempora virga.
Homerus: καὶ γὰρ ὄναρ ἐκ Διός ἐστι, id est, etenim somnium a Jove est; quin et insomnia dicta sunt διόπεμπτα, id est a Jove missa: et θεῖαι ὀμφαί, id est divinae voces; et Διὸς ἄγγελοι, id est Jovis nuntii, ut ait Homerus. Fuit apud Traezenios Ardali vetus ara, super qua Musis et Somno deo rem divinam faciebant, somnum affirmantes esse deum Musis valde amicum. Superstitionem auxit Plato et Philosophi, de quibus inferius.
Hosce redarguens Diogenes Cynicus, imo ridens et subsannans: "Quae vigilantes agitis, inquit, ea non curatis; quae vero dormientes somniatis, sollicite perquiritis," q. d. Si quis vigilans turpe quid committat, oportet metuat Dei iram, tristemque eventum; non si quid dormienti sit visum; hoc enim nil vanius, nil stultius. Ita Laertius, lib. VI. Et Poeta:
Somnia ne cures; nam mens humana quod optat, Dum vigilat, sperat.
Et Claudianus, lib. III:
Omnia quae sensu volvuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies. Venator defessa toro cum membra reponit, Mens tamen ad silvas, ac sua lustra redit.
Igitur hanc somnia observandi vanitatem et superstitionem, multis hic confutat Siracides.
2. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa (Græce ἐνύπνια, id est ad somnia) mendacia.
et mendaces appareant: sic et somnia oriuntur ex vaporibus et flatibus e stomacho in caput ascendentibus, qui species phantasiae impressas concitant, commiscent, offuscant, indeque miras et chimaericas, adeoque mendaces et fallaces rerum facies apparere faciunt. Flatus enim e stomacho caput perflans et permeans, magnam in somniis facit specierum apparentium confusionem et varietatem. Quinto, sicut umbris terrentur pueri et fatui, sic et somniis terrentur somniantes; quin et vigilantes, si sint insipientes et imprudentes. Somnians enim, cum ligatam habeat rationem, est instar pueri et amentis. Sexto, sicut umbra et ventus celerrime pertransit et avolat instar avis, ut vertit Syrus; sic et somnium. Nam famelicus, qui somniat se laute edere et bibere, experrectus illico sentit ventrem fame latrantem: quia illa phantastica comestio cum somnio avolavit. Rusticus vel pauper, qui somniat se habere areas auro refertas, vel se esse regem, episcopum, cardinalem, experrectus vidit se pauperem et miserum, ut ante; quia illud somniatum et phantasticum regnum, episcopatus, cardinalatus cum somnio avolavit.
30. In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus.
Unde Tigurina vertit: Aliquid ad imaginem alterius (Vatablus, aliquid secundum aliud) spectrum somniorum est, et velut adversum faciei simulacrum; Complutensia ad verbum ita ex Graeco vertunt: Hoc secundum hoc visio insomniorum, ante faciem similitudo faciei; Syrus: Ita est visio et somnium, quod e regione faciei similitudo faciei, et de principe populi sui egredi faciet victoriam.
Comparavit somnium umbrae et vento: nunc comparat spectro et simulacro apparenti in speculo, vel in aqua; quia vere somnium non est aliud quam visio imaginaria, sive spectrum phantasiae, quod scilicet phantasia ex speciebus per vapores noctu e stomacho in caput ascendentes commixtis, confusis et turbatis sibi efformat et fingit. Quocirca sapienter S. Gregorius Nazianzenus in Tetrastichis:
Ne somniorum, inquit, ludicris fidem nimis Accommodaris; cuncta nec te terreant. Nec laeta rursum visa te tollant nimis. Laqueos frequenter hoc parat daemon tibi.
Idem, in Distichis: "Vir somno et inertiae deditus somnia invenit; somnus enim non res ipsas, sed inania rerum simulacra oculis objicit." Et Cato:
Somnia ne cures; nam mens humana quod optat, Et vigilans sperat, per somnum cernit idipsum.
4. AB IMMUNDO QUID MUNDABITUR? ET A MENDACE QUID VERUM DICETUR? — To immundo et mendace accipi possunt vel ut masculina vel ut neutra. Sicut masculina, sensus erit quasi dicat: Sicut immundus per se alium mundare nequit, sic veritas non est exspectanda a mendace, puta ab ariolo, divino, oniromante, id est somniorum conjectore et in-
terprete. Esto enim aliquando verum dicant vel conjectent, tamen id perrarum est, ac multo saepius falsum dicunt et divinant. Quocirca etiam dum verum dicunt, eis credi nequit, sed potius a mendacibus fides derogatur; praesertim quia diabolus, qui per eos loquitur, totus consutus est ex malitia et mendacio. Quare verum quod subinde dicit, non veritatis amore dicit, sed ut per verum fallat, ac ad falsum erroremque inducat; ideo enim verum dicit, ut per hoc caeteris suis dictis falsis et mendacibus fidem conciliet. Si ut neutra, sensus erit, q. d. Sicut res immunda per se aliam emundare nequit, sed potius suam immunditiam ei communicat, eamque immundam efficit: sic pariter a re falsa et mendaci, quale est somnium, veritas sperari nequit. Esto enim in somnio quaedam sint vera, tamen quia longe plura sunt falsa; hinc totum somnium falsum est, taleque nuncupandum, non verum; veritas enim integra est, nihilque falsi admittit: quare si in quapiam propositione aut re vera misceatur aliqua falsitas, tota res et propositio falsa est, non vera; sicut enim opus bonum inficitur per unam circumstantiam malam, totumque fit malum: sic et veritas, si ei vel minima falsitas misceatur, corrumpitur, desinitque esse veritas, et fit falsitas. Bonum enim (aeque ac verum, quod cum bono convertitur; omne enim bonum est verum, et omne verum est bonum) ex integra causa constat, malum autem ex singulis defecti-
bus, uti ait S. Dionysius, D. Thomas, Theologi et Philosophi.
Unde Tigurina vertit: Quidnam mundetur ex immundo, et a falso quid veri manaverit? Syrus: Quis est mendax ut justificetur? Ut scilicet justus, id est fidelis et verax sit, declaretur et habeatur: alii clarius vertunt: Ab immundo quid mundetur, et a mendacio (quale est somnium) quid veri exstat? Genitivus enim ψεύδους, derivari potest a nominativo tam ψεῦδος, id est mendacium, quam ψευδής, id est mendax. Porro Antiochus monachus (qui floruit sub Heraclio Imperatore, anno Christi 630, scripsitque 129 homilias, quae exstant tom. II Biblioth. SS. Patrum) hunc locum ita legit, homil. 84: "Jesus filius Sirach ait: Insomnia extollunt imprudentes: quemadmodum qui pugno capit (capere conatur, sive captat) umbras, et qui persequitur ventos, sic qui intendunt insomniis. A mendace enim quid egredietur veritatis?"
Nota: Haec propositio: Immundus vel res immunda alium mundare nequit, vera est, si intelligas per se. Nam per accidens mundare potest, si videlicet immundus herbam, vel rem similem vim mundandi habentem, ut saponem vel lixivium, rei immundae adhibeat et affricet. Simili modo Sacramenta ab immundo sacerdote confecta et applicata suscipientem et poenitentem mundant, quia operantur non ex opere operantis, sed ex opere operato. Quare sive a sacerdote sancto, sive a scelerato ministrentur, eamdem vim mundandi habent et retinent. Principalis enim agens in iis est Spiritus Sanctus et Christus, quorum uterque mundissimus est, nullaque sacerdotis ministri malitia afflari aut contaminari potest. Ita Donatistis hunc locum et similes objicientibus contra baptismum ab haereticis collatum quasi impurum et irritum, ideoque de novo iterandum, respondet S. Augustinus.
26. Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Nota: Vanitas, hebraice שוא shav, non tantum vanitatem, hoc est inanitatem, sed et fallaciam ac mendacium significat: unde vanus vocatur mendax, fallax et impostor. Sic Exodi XX, 7, et Deut. V, 11: "Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra;" alii vertunt: Non assumes nomen Domini Dei tui ad mendacium; proprie enim vetat perjurium. Sic Eccles. I, 2, dicitur: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas," hoc est omnes res, omnes illecebrae mundi vanae sunt, fallaces et
mendaces; quia quietem et satiem menti, quam promittunt, non praestant. Sic Sinon impostor ait apud Virgilium, Aeneid. II:
Nec si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Et Cicero, pro Quintio: "Necesse est ille, qui amicum, socium, affinem fama ac fortunis spoliare conatus est, vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur."
Siracides ergo asserit tria esse vana, imo ipsam vanitatem, hoc est esse vanissima, id est fallacissima et mendacissima maximeque seductoria, ut vertit Syrus. Primum, est "divinatio erroris," id est erronea, quae ab errore proficiscitur, puta, a diabolo, mago, sagis, vel a figmentis impostorum, ut cum divini divinant et praenuntiant res futuras ex inspectione ignis, aquae, aeris, terrae, cadaverum, etc. Est enim alia divinatio veritatis, quae scilicet a Deo, qui prima est veritas, proficiscitur; quae non vana, sed vera certaque est; quales fuere prophetiae Isaiae, Jeremiae, Danielis caeterorumque Prophetarum.
Secundum sunt "auguria," cum scilicet augures ex avium volatu, garritu, gestibus, divinant res futuras, ut victoriam in praelio, imperium, opes, fertilitatem, etc.; haec enim "mendacia," id est fallacia sunt, et in errorem ducunt. Unde illud: "Ridet augur augurem videns;" alter enim alteri corridet, ridendo stultitiam populi sibi credentis. De vanitate augurio-
rum, vide S. Augustinum, serm. 241 De Tempore.
Tertium sunt "somnia malefacientium," id est hominum iniquorum et perversorum, qui contra Dei legem somniis suis attendunt et credunt, ideoque in vanitatem, id est in mendacium et fraudem induci se sinunt. Nam benefacientium, id est bonorum et sanctorum, somnia subinde sunt vera, ut cum a Deo vel Angelo ad rei verae significationem immittuntur, qualia fuere somnia Joseph et aliorum mox citanda; impiorum ergo somnia vana sunt. Nam "sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur," si videlicet divinationibus, auguriis et somniis attendas fidemque committas, q. d. Sicut cor parturientis, dolore cogente, mille patitur phantasmata, ac saepe deliria, quibus variis timoribus et amoribus se aliosque onerat, molestat et cruciat; sic pariter, si attendas somniis, cor tuum mille patietur imaginationes et phantasias, quibus animum in mille affectus divellet et distrahet, ut jugi alternatione spei, diffidentiae, timoris, amoris caeterorumque affectuum oneretur, turbetur et crucietur, idque vane, id est inaniter et mendaciter. Nam sicut imaginationes parturientis sunt vanae et mendaces, sic pariter vana et mendacia sunt, quae in somnio videre te putas. Praegnantes enim et parturientes, quia abundant flatibus, pituita, cruditate, melancholia, debilique sunt calore, idcirco patiuntur vertigines, fastidia, colicas, phantasias, deliria et deliquia; praesertim cum acribus doloribus partus exagitantur.
Tropologice divinatio, augurium et somnium vanum mendaxque est haeresis, quae proinde mille phantasmata effingit, quibus se aliosque excruciat. Ita Rabanus. Rursus, "somnia malefacientium" sunt inanes cogitationes, phantasiae, desideria, ex quibus quasi ex seminibus solent omnium malorum fructus prodire, ut nec orare, nec operari libeat, sed ad explenda desideria mens anhelet. Unde de iis sequitur: "Et sicut parturiens cor tuum phantasias patitur," ut eas cum dolore pariat.
Nota: Physici et medici docent ex somniis cognosci corporis constitutionem, complexionem et humorem praedominantem; ideoque medico, qui curet aegrum, observandum esse quid ille somniet. Ita Galenus, in lib. I Hippocratis, De Morbis vulgar. Comment. III, non longe a principio: "Cum quidam, ait, e nobis mane de more aegrum inviseret, totam dixit ille noctem somnum se non vidisse, dum cogitaret quidnam sit futurum, si fessus Atlas non ducat amplius sustinendum caelum; ex cujus verbis intelleximus principium esse quoddam melancholiae." Et paulo post: "Si quis per insomnium videat incendia, hunc offendit flava bilis: si imbres abundare, frigidum humorem declarat; sic sane si nivem, glaciem et grandinem, pituitam frigidam; si quis in foetido loco se esse putet, putredinem humorum; si gal-
lorum gallinaceorum cristas habere aut rubra quadam, sanguinem exsuperare; si caliginosa cernere, aut in locis esse caliginosis, status indicat." Vide eumdem, lib. De Praesagio ex insomniis sumendo.
Ulterius progressi sunt Stoici, docentes omnia somnia aliquid portendere, ut ex eis de futuris eventibus divinare liceat. Quin et Plato, dialog. 2 De Republ., censet animum in somno quasi a corpore sopito liberum maxime vigere, seque ad capessenda insomnia acrem praebere: et quae ei sedato tunc visa occurrunt, tranquilla esse ac veracia. Censuit enim ipse humanos animos, antequam corporibus illaberentur, omnium rerum scientiam, idearum influxu accepisse; sed eam contagione corporis hebetatam, et pene obliteratam jacere. Quare cum somno avocetur animus a consuetudine sensuum, et mens tota sibi ipsa sit, putavit reviviscere tunc congenitas in eo disciplinas, illamque meminisse praeteritorum, praesentia cernere, providere futura.
Probant id exemplis: constat enim e somniis multa vera evasisse. Audi unum et alterum, quod recenset Cicero, lib. II De Divin. Detulit ad conjectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis. Respondit interpres thesaurum defossum esse sub lecto. Quaesivit, invenit auri aliquantulum, idque circumfusum argento; misit interpreti quantulum de argento visum est. Tum ille: Nihilne de vitello? id enim ex ovo videbatur aurum significasse, sicut et album ovi argentum. Alterum exemplum: Cum Ptolemaeus, Alexandri familiaris, in praelio telo venenato ictus esset, eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander assidens somno est consopitus: tum secundum quietem visus ei dicitur draco is quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre, et simul dicere quo illa loco nasceretur (neque longe aberat locus); ejus autem esse vim tantam, ut Ptolemaeum facile sanaret. Tum Alexander experrectus narravit amicis somnium, et dimisit qui illam radiculam quaererent: qua inventa, et Ptolemaeus sanatus dicitur, et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati. Cum igitur isthaec somnia aliaque non pauca ita ceciderint, utique dicendum videtur quod reliqua similem exitum non habeant, id non somniorum vanitati, sed interpretum inscitiae adscribendum: aut certe causam esse, quia nos ipsi vel somnia obliviscimur, vel pro nihilo habenda ducimus. Idem Cicero, lib. I De Divinat., hoc de Cyro recenset: "Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sunt, ex Dionysii Persici libris proferam? nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra appetivisse manibus; cum se convolvens sol elaberetur et abiret, ei magos dixisse, quod genus sapientum et doctorum habebatur in Persis, ex triplici appetitione solis, triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita con-
figit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset." Et inferius: "Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem divertisse, ad hospitem alterum, qui cum coenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei qui erat in hospitio illum alterum orare ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio, surrexisse; deinde cum se collegisset, idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse, tum ei dormienti eumdem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur, se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, et supra stercus injectum; petere ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret, hoc vero somnio eum commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo quid esset in plaustro, illum perterritum fugisse, mortuum erutum fuisse, cauponem re patefacta poenas dedisse; quid hoc somnio dici divinius potest?" Haec Cicero.
Verum hic est error et superstitio, quem redarguit hic Siracides, ac Lactantius, lib. De Opificio Dei, cap. XVIII; S. Thomas, II-II, Quaest. XCV, et Medina, lib. VII suae Paraenes., ac copiose et acute Cicero, lib. II De Divinat., atque Aristoteles lib. De Divinat. per somnium. Sane ut alia taceam idipsum demonstrat experientia, qua constat ne millesimam quidem somniorum partem evadere veram. Quod si unum alterumve verum reddatur, id fit vel casu vel agente bono malove angelo; quod accidisse in somniis paulo ante ex Cicerone recitatis manifestum est. Accedit quod idem somnium a divinis et conjectoribus variam, imo contrariam, interpretationem accipiat. Nam, ut refert Cicero libro jam citato: "Cursor, ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somniis curru quadrigarum vehi; mane adit conjectorem. At ille: Vinces, inquit; id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad Antiphontem. Is autem: Tu autem, vincere, inquit, necesse est; an non intelligis quatuor ante te cucurrisse? ecce alius cursor. Atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri. Sed ad cursorem redeo. Ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: Vicisti; ista enim ave volat nulla vehementius. Huic idem Antipho: Tu vero, inquit, te victum esse non vides? ista enim avis, insectans alias et agitans, semper ipsa postrema est."
Fateor tamen ex insomniis affectiones, sicut corporis, sic et animi cognosci posse; ea enim somniamus noctu, quae interdiu cogitamus et agimus, puta quae amamus et concupiscimus. Unde Zeno dicebat e suis quemque insomniis deprehendere posse, quantum in philosophia profecisset, si in illis nihil appeteret vel faceret nefarium rei. Tum enim animum in profunda tranquillitate constitutum veros affectus prodere: indeque fieri ut quae vigilantes non audent profari aut agere, ea noctu occurrant in somnis. Ita Laertius, lib. IX, cap. V. Et Plutarchus censuit signum perfectae virtutis esse, si quis de ea somniet. Vide ea quae notavi Deut. cap. VI, vers. 7. Tale fuit in omnium somnium S. Gregorii Nazianzeni de templo S. Anastasiae, in quo ipse ante exsilium concionari solebat: quod ipse refert in carmine de hac re, quod exstat tom. II, pag. 1309.
Denique celebre est figmentum Homeri, somnia illa vera esse, quae subvolant per portam corneam; falsa vero, quae per eburneam: quo significare voluit visa per diem, quae in somniis recurrunt, esse vera: audita vero saepe esse falsa. Cornea enim porta notat visum et oculos, ob coloris similitudinem et tunicam corneam, quae est in oculo: eburnea vero denotat os, ob candorem dentium. Simili modo Thales, rogatus "quantum distaret a mendacio veritas," respondit: "Quantum oculi distant ab auribus," significans ea demum esse vera et certa, quae contuemur oculis: fabulis vero hominum quas audimus, haud tuto credi, quod saepe falsae et mendaces sint.
31. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem tuum sic eum tracta: quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
Potest tamen quaelibet Dei visitatio hic accipi, sive ea fiat ad consolandum et opitulandum, sive ad terrendum et puniendum.
Prudenter monet somnia ordinarie esse spernenda habendaque quasi somnia: excipit tamen casum unum, si videlicet a Deo Deique angelo immittantur, vel ad futuri praesignificationem, vel ad admonitionem et correptionem. Tale fuit somnium Jacob, Gen. XXVIII; Josephi, cap. XXXVII; Pharaonis, cap. XLI; Salomonis, III Reg. III, 5, et
in novo Testamento S. Joseph, sponsi B. Virginis, Matth. I et II.
Porro quibus indiciis somnia vera, a Deo immissa, discernenda sint a falsis et inanibus sapienter docet S. Gregorius, lib. IV Dial. cap. XLVIII et XLIX, et ex eo Rabanus hic: "In hoc, Petre, inquit S. Gregorius, sciendum est, quia sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo, quae primo diximus, omnes experimento cognoscimus; subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret, dicens: Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis." Et iterum: "Non augurabimini, nec observabitis somnia; quibus profecto verbis cujus sint detestationis ostenditur, quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, vir sapiens minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia. Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, nec Joseph praeferendum se fratribus somnio videret, nec sponsum Mariae, ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium angelus admoneret. Rursum, nisi aliquando ex cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu, rex, coepisti cogitare in strato tuo, quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt. Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te.
Daniel itaque dum somnium et implendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur, quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant facilius non elucet. Sancti autem viri inter illusiones atque revelationes, ipsas visionum voces atque imagines quodam intimo sapore discernunt, ut sciant, vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur. Nam si erga haec mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnunquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum valeat animam ex una aliqua falsitate laqueare." Subdit deinde exemplum: "Sicut cuidam nostrum nuper certum est contigisse, qui dum somnia vehementer attenderet, ei per somnium longa spatia hujus vitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris vitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret."
In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui distribue hæreditatem tuam.
ET SAPIENTIA IN ORE FIDELIS (id est veracis hominis, qui legis, S. Scripturae et sapientiae divinae est studiosus) COMPLANABITUR, — id est plana erit, facilis et expedita, ut non sint adeundi divini, quorum responsa sunt obscura, implexa et seductoria; ut cum Croeso de victoria sciscitanti oraculum respondit: "Croesus Halym perdet transgressus plurima regna." Perdet enim ambiguum est: nam et active accipi potest pro vastabit et evertet; et neutre pro amittet, iisque excidet et spoliabitur. Ita Lyranus: "Complanabitur, inquit, id est plane docebitur; nam occulta Scriptura scit aperire et explanare, quia in talibus est exercitatus." Rursum "complanabitur," id est deprehendetur esse plana et expedita, nec aliquos erroris anfractus, aut conscientiae molestias scrupulosve in se continens, ait Jansenius; tertio, "complanabitur," id est cognoscetur esse undique plana et perfecta, quodque in ea sita sit hominis perfectio; haec enim nihil habet inaequale, scabri vel torti, videturque esse mera planities sapientiae et virtutis. Unde Graeca habent, consummabitur, vel perficietur. Quocirca Rabanus legit, complantabitur, id est solidabitur, perficietur, ut videatur in eo esse plantata et profunde radicata. S. Augustinus vero in Speculo legit contemplabitur.
Porro Graeca breviter et clare sic habent: Citra mendacium consummatur lex, καὶ σοφία στόματι πιστῷ τελείωσις, id est, et sapientia ori fideli perfectio, vel sapientia ore fideli perficitur; hoc est, sapientia, quae ore veraci profertur, ipsa est quae perfecte
hominem instruere potest de dubiis rebusque omnibus, ut praeter eam non sit opus observare somnia, auguria et divinationes. Tigurina: Lex etiam sine mendacio consummata erit, oreque veraci perfecta sapientia; Syrus vero: In loco, in quo non sunt peccata, pascit Deus; quia sapientia iniquorum in nocte creditur, q. d. Ubi non consuluntur divini, augures et oniromantae, sed ipsa Dei lex; ibi ipse Deus consulentes veris oraculis pascit, docet et instruit; ibi plana plenaque et clara est veritas: at divini, augures et oniromantae versantur in nocte tenebrarum et errorum, ideoque noctu consulunt somnia ipsosque daemones, a quibus in mendaciorum et fraudum caliginem inducti misere decipiuntur et deluduntur, ac se consulentes decipiunt et deludunt. Alludit ad Isaiae cap. VIII, vers. 19: "Cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? Ad legem magis et testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux." Vide ibi dicta.
Summa omnium est, q. d. Pro divinis et oniromantis consulite legem Dei, ejusque doctores et
interpretes. Hi enim veraciter vos docebunt omnia ad salutem conducentia, quae falso et mendaciter se enuntiaturos spondent divini et oniromantae. Unde in sequentibus docet qui doctores sint consulendi et sequendi: igitur confert et praefert legem legisque doctores divinis et oniromantis, quod illi vera doceant, hi falsa et mendacia; quodque illorum doctrina et responsa sint plana, aperta et clara; horum obscura, ambigua, implexa. Daemones enim olim consulti a divinis de futurorum contingentium eventu, cum eum ignorarent, ita ambigue respondebant, ut quomodocumque res caderent, viderentur verum dixisse, et quod eventurum erat, praedixisse. Sic Pyrrho, regi Epiri, consulenti oraculum et divinos an Romanos bello superaturus esset, responderunt illi: "Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse;" quod ambiguum est, tamque significat quod Romani vincent Pyrrhum, quam quod Pyrrhus Romanos, uti advertit S. Augustinus, lib. III De Civit. Dei, cap. XVII. Plura oraculorum ambiguorum exempla recenset Eusebius, lib. V De Praepar. Evang. cap. X, et lib. VI, cap. IV, ubi ex Porphyrio docet quod Apollo Delphicus in suis oraculis fassus sit se nonnunquam mentiri.
SECUNDA PARS CAPITIS QUA DOCET SAPIENTIAM PARARI PEREGRINATIONE ET EXPERIENTIA MULTA.
(Vanitati somniorum et divinationum opponit veritatem experientiae, ut ab illa, adeundo et audiendo viros doctos, non a divinis petendam esse sapientiam doceat: praesertim quia ipsa experientia ostendit somniorum observationem et divinationem esse res plane vanas, mendaces et fallaces.)
9. QUI NON EST TENTATUS, QUID SCIT? — Haec verba jam desunt in Graeco; olim tamen fuisse liquet ex Nostro hic, et ex S. Ambrosio (vel potius Victore Cartennae Episcopo, ut patet ex fine libri, atque ex Gennadio et Trithemio, De Script. Eccl.), lib. De Poenitentia, cap. XXVI, ubi ea sic legit et explicat: "Plerumque, inquit, offensionibus subjacet secura felicitas; cautior autem ad evitanda praeterita efficitur, quem metus emendat, quia sollicitior semper erit qui cavet ne identidem ibi incidat, ubi jam antea cecidit. Sic gubernatorem faciunt pericula experta sollicitum, et in offensos portus nonnunquam veretur intrare, qui vel semel incurrerit ex securitate naufragium. Denique Scriptura divina: Qui non tentatus est, inquit, qualia scit? ut ostenderet per tentationis causam tentatum semper effici cautiorem, et per timorem magis corrigi, qui incautus antea fuerit, tentationis scientia."
Dixerat Siracides versu praecedenti: "Sapientia in ore fidelis complanabitur;" nunc explicat quis sit ille fidelis, dicitque esse eum qui tentatus est, et in tentatione mansit constans et fidelis Deo Deique legi. "Tentatus" hoc loco vocatur, qui multis tribulationibus casibusque jactatus, multa expertus est, multaque experiendo didicit: uti tentatus est Abraham, cum a Deo jussus fuit exire e patria, et peregrinari in terram Chanaan, in qua peregrinatione multa adversa passus, multaque expertus didicit, sapiensque et perfectus evasit. De experientia enim et sapientia, quae peregrinando acquiritur, maxime agit hic Siracides, qui propter eam se in Aegyptum aliaque loca peregrinatum asserit. Ipse ergo eum vocat sapientem dignum cui credamus, qui per tentationes a coelo eruditus est, et per multorum experientiam prudens doctusque evasit, ut possit et alios docere, consolari, mederi, consulere, dirigere.
Moraliter, hinc disce tentationem non solum meritum nobis in terra et praemium in coelo parare; sed etiam magnam intellectui lucem afferre, qua sapiens, imo sapientiae, id est prudentiae et virtutis, magister doctorque evadat. Sicut enim ii, qui saepius interfuere praeliis, optime norunt eorum pericula aeque ac eorum remedia, ac proinde hi optimi sunt belli duces: sic et qui saepius cum daemone colluctati ejus tentationes superarunt, optime norunt, aliosque docent modum confligendi cum eo, ejusque tentationes superandi, ut verbo et exemplo docuit S. Antonius, S. Hilarion, Macarius, Arsenius aliique anachoretae.
VIR IN MULTIS EXPERTUS COGITABIT MULTA; ET QUI MULTA DIDICIT, ENARRABIT INTELLECTUM. 10. QUI NON EST EXPERTUS, PAUCA RECOGNOSCIT: QUI AUTEM IN MULTIS FACTUS EST, MULTIPLICAT MALITIAM. — Pro in multis expertus Complutensia legunt πεπλανημένος, id est, qui multa peregrinando pervagatus est; rursum, qui in multis saepius deceptus est. Romani vero legunt πεπαιδευμένος, id est eruditus, edoctus, qui multa discendo, peregrinando, experiendo didicit: sive ergo unum legas, sive alterum, in idem redit sensus. Rursum pro qui multa didicit, graece est πολύπειρος, id est, qui multa expertus est. Haec ergo tria idem, vel pene idem significant, nimirum eum qui peregrinando multa vidit et audivit, multaque per experientiam didicit. Huic opponit eum "qui non est expertus," q. d. Qui multa vidit, audivit et expertus est, hic multa prudenter cogitabit, consulet et suggeret: idem, cum experiendo multa didicerit, "enarrabit intellectum," id est multarum rerum cognitionem, intelligentiam et prudentiam; et, ut Tigurina vertit, sapienter disseret; at vero "qui non est expertus," pauca cognoscit, et pauca enarrare potest; nimirum "experientia est rerum magistra;" et (ut ait Sapiens): "Nihil sapientius experientia; ipsa nos erudit experientia, ipsa vexatio dat intellectum," ait S. Bernardus, serm. 11 in psalm. Qui habitat. Et S. Nazianzenus in Iambicis:
Senex quidem sum, plurium at non nescius Vitae malorum: ruga nam rerum parit Usum; unde saepe nascitur prudentia.
Idem, orat. 12: "Experientia, ait, stultorum magistra."
Quod sequitur: "Qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam," obscurum est. Aliqui ut Lyranus, Hugo, Dionysius et Palacius pro factus legunt fatuus; cui favet Graecum πεπλανημένος, id est deceptus, seductus, q. d. Qui in multis desipit et fatuus est, hic in multis errat et peccat. Verum Romana, Rabanus et caeteri passim legunt factus, non fatuus. Quod, primo, nonnulli apud Lyranum sic exponunt, q. d. "In multis factus, inquiunt, est discurrens per multa cognoscenda, sicut gallus ambulat super grana, et non figit intellectum suum in aliquo sufficienter exquirendo; hic multiplicat malitiam: nam in nullo habet sufficienter notitiam, et per consequens habet inutilem et falsam doctrinam." Et S. Dionysius Carthusianus: "In multis factus, inquit, id est per diversa distractus, et corde per multa divisus, cum unum sit necessarium."
Secundo, alii: "In multis factus," inquiunt, vocatur multa volens experiri, eaque vana, curiosa, voluptuosa, quique multis se ingerit et immiscet: hic enim in multis peccat. Ita Rabanus: "Quid, ait, vult insinuare in eo quod dicit: Qui in multis factus est, multiplicavit malitiam suam, nisi quod ille, qui mutabilis est mente, et per multas curas ac sollicitudines saeculi divisus, instabilis est ac-
tione multorum vitiorum, criminibus saepe fit obnoxius? Vel aliter, qui unitatem fidei perdendo, multiplices haereticorum sectas delusus sequitur, multorum scelerum impietatibus implicatus perniciose deservit, et malitiosae mentis multam nequitiam ostendit."
Tertio, "in multis factus," id est in multis deductus: qui enim decipitur et seducitur, non tam facit quam est factus; scilicet factus est insipiens, errans, gulosus, libidinosus, etc., quasi hic tres gradus et ordines hominum assignentur. Primus est eorum qui multa experiendo multa didicerunt; secundus, eorum qui pauca experiendo pauca didicerunt; tertius, eorum qui multa experti, sed in iis decepti et seducti sunt, ideoque multiplicant malitiam quam didicerant, et in qua seducti corruptique sunt. Hos enim proprie significat Graecum πεπλανημένος, quod Noster ad verbum versus sequentis vertit, "implanatus." Unde Jansenius sic exponit: Qui in multis rebus errore deceptus est et desipit, hunc necesse est per errores suos multam committere malitiam, et saepius peccare. Insinuatur ergo omni studio et labore comparandam sapientiam, quo et ab inscitia et a malitia liberi simus. Multi enim peregrinando corrumpuntur, et singularum gentium fraudes, nequitias, turpitudines addiscunt et imbibunt, quas deinde exercent per omnem vitam: quin et alios docent, uti patet in iis qui, dum apud haereticos peregrinantur, inficiuntur haeresi, magia, luxuria, ebrietate.
Quarto, valde probabiliter noster Emmanuel Sa: "In multis factus," inquit, hoc est in multis regionibus rebusque versatus, multa pervagatus, multa expertus, hic "multiplicat malitiam," id est malitiae cognitionem sive astutiam, q. d. Hic comparat sibi magnam calliditatem, ut non facile a malis decipi et in fraudem induci possit. Graece enim ὁ δὲ πεπλανημένος πληθύνει πανουργίαν; ubi τὸ πεπλανημένος significare potest tam deceptum, quam eum qui multas oberravit regiones multaque expertus est. Series ipsa orationis magis poscit hoc secundum significatum. Unde Romani vertunt: Qui autem vagatus est multiplicat astutiam. Graecum enim πανουργίαν significat calliditatem et astutiam tam bonam quae prudentiae pars est, quam malam, quae nequitia est, fraus et malitia. Alii vertunt: Qui autem oberravit multa est calliditate. Favet huic expositioni antithesis hujus hemistichii cum priore; opponit enim illum "qui in multis factus est," ei "qui non est expertus:" ergo "in multis factus," idem est quod "multa expertus." Sicut enim experientia est causa scientiae et prudentiae, sic inexperientia est causa ignorantiae et imprudentiae. "Expertus" ergo "multiplicat malitiam," id est calliditatem, qua malitias et fraudes omnes cognoscat et caveat, vel astute eludat. Sic malitia et nequitia subinde sumitur pro calliditate et
varitie: ac malitiosus vocatur versutus, callidus, astutus, famae, ut videre est apud Ciceronem, lib. III De Oratore. Praesertim quia Hebraei saepe nomina et verba accipiunt in actu, non reali, sed mentali; ut cum Jeremias audit a Deo, cap. I, 10: "Constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes," id est ut praenoscas, praenunties et prophetes has gentes a me esse disperdendas, illas vero aedificandas et plantandas. Vide ibi dicta. Simili tropo et schemate "malitiam" hic accipias pro malitiae cognitione, sive calliditate.
22. Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
Sensus ergo est, q. d. Qui non est tentatus, graece ἐπειράσθη, id est expertus multa (tentare enim est experiri vel experimentum capere), qualia scit? q. d. Pauca et modica scit: qui vero in multis tentatus, multaque vagando expertus, saepius "implanatus," id est deceptus est, hic utique abundabit nequitia, graece πανουργίᾳ, id est astutia et calliditate, ut nequitias aliorum norit pervidere et declinare, vel callide eludere. Ita Emmanuel Sa. Unde Complutensia vertunt: Qui non est expertus, novit pauca; at qui deceptus est; Romana: Qui vagatus est, multiplicat astutiam; Tigurina: Qui non est tentatus, pauca novit; qui vero deceptus fuerit, accessionem fecerit calliditatis;
alii: Qui non est tentatus, pauca novit; at qui oberravit, multa est calliditate. Denique Syrus tres hosce versus ita clare reddit: Vir sapiens investigat multum, et qui prosperatur omnia explorat. Qui non est expertus, parum novit; et qui expertus est, multiplicavit sapientiam. Sic Plato peregrinatus est in Aegyptum, ibique didicit sapientiam ab Hebraeis traditam Aegyptiis: idem peregrinando multa pericula subiit, multasque aerumnas, fraudes et casus expertus est. Idem fecit Solon, Pythagoras aliique philosophi, ac imprimis Apollonius Tyanaeus, teste S. Hieronymo, epist. ad Paulinum. Quin et S. Hieronymus Graeciam, Galliam, Asiam, Syriam, Palaestinam, Aegyptum sapientiae et virtutis studio, ut scilicet videret sanctos Anachoretas et Religiosos, ab iisque vitam Religiosam edisceret, peragravit: in qua peregrinatione multa discrimina, labores, eventusque subiisse ipse testatur. Huc facit illud Democriti apud Stobaeum, serm. 38, qui, interrogatus "quid peregrinatio prodesset," respondit: "Vitae frugalitatem docet." Offa quippe et torus herbaceus peregrinanti famis ac laboris dulcissimae medelae sunt.
1. Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
19. Audite me, magnates et omnes populi; et rectores Ecclesiæ, auribus percipite.
ratus sum addit "Dei gratia," q. d. Ego varias regiones oberrando et lustrando saepius in pericula latronum, naufragii, hostium, aliaque quae mortem mihi minabantur, incidi: at Dei gratia me, utpote sapientiae suae studiosum, Deique amantem et reverentem, ab omnibus eripuit et protexit; qua occasione transit ad commendationem fidelitatis Dei, qui sui cultores ubique tutatur et protegit.
TERTIA PARS CAPITIS. DEUM ESSE FIDUM SUORUM IN SE SPERANTIUM IN OMNIBUS ADVERSIS ASILUM.
QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.
13: "Requirens sanguinem eorum recordatus est;" et Ezechiel. III, 18: "Sanguinem ejus de manu tua requiram."
Nota primo: Versu praecedenti dixit Siracides se a Deo saepius liberatum a morte; nunc id extendit ad omnes Deum timentes, asseritque quod omnis spiritus timentium Deum ab eo requiretur, ut liberetur, quodque ille spiritus respiciens in Deum vicissim ab eo respicietur, et omni beneficio afficietur. Nam, sicut timentes Deum in eum oculos suos conjiciunt, ut ab eo salventur: sic vicissim Deus in eos oculos suos conjicit, ut liberet et salvet.
Nota secundo, oculos timentium Deum in ejus conspectu benedicendos, juxta illud Psalm. CXX: "Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: auxilium meum a Domino;" et illud Psalm. CXXII, 2: "Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum." Ergo commodissime viri pii curant oculos suos continenter in Deum conjicere, juxta illud Psalm. XV, 8: "Providebam Dominum in conspectu meo semper."
Nota tertio: Si tu figis in Deum oculos, figet et ille in te, o beatissimum gratiae redditorem! Ergo si in ullam calamitatem incideris, intellige te coram oculis Dei incidere; ac ideo, si tibi expedierit, ab ea divelleris. Ita Palacius. Vide S. Bernardum in psalm. Qui habitat, serm. 15 et caeteris.
Huc facit oratio S. Francisci ad impetrandum divinum amorem: "Absorbeat, quaeso, Domine, mentem meam ab omnibus quae sub coelo sunt, ignita et melliflua vis amoris tui, ut amore amoris tui moriar, qui amore amoris mei dignatus es mori: per temetipsum Dei Filium, qui cum Patre, etc. Amen."
Anagogice, Deus requirit spiritum patientium et martyrum, ut eum beet et glorificet, cum corpus affligitur, conteritur, occiditur. Unde Christus: "Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere," Matth. X, 28; et S. Joannes, Apocal. XIV, 13: "Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis;
opera enim illorum sequuntur illos." Nam "pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus," Psal. CXV, 15. "Spes praemii solatium est laboris," ait S. Hieronymus. Nam, ut aiebat Socrates: "Sicut vir sine muliere non sufficit, sic nec spes sine labore."
1. Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
Aristoteles, lib. De Partibus animal., scribit animalia quaedam valde timida difficilius cicurari, et ad mansuetudinem traduci; saepe enim videmus ex animantibus leones tigridesque mites fieri; lepores autem non ita: ex avibus etiam aquilas, hierofalcos, et id genus audaces quasdam alites, cicures passim conspicimus; turtures autem, passeres, et aliae quaedam timidiores aviculae, nullis poppysmis mansuefiunt. Ratio autem est in promptu, quia illa quae timidiora sunt, ne sese cicuranti omnino credant, timor ipse in causa est; cum contra audacioribus illis ipsamet audacia fiduciam inspiret. Si ergo haec ita se habent, qua demum ratione fieri potest ut timor Dei efferos hominum animos ad mansuetudinem traducat? Hujus rei rationem nobis offert ipsa timoris Dei natura, per quam non consternatur et dejicitur, sed magis erigitur et acuitur hominum animus; qui enim Deum ex animo timet, confestim reliqua omnia timere desinit, juxta illud Prov. cap. XIV, 26: "In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes." Lege Augustinum, serm. 214 De Temp., ubi postquam verba illa ex-
pendit; "Timor Domini fiducia fortitudinis;" sic demum absolvit: "Discat timere, qui non vult timere; discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus: nam, sicut in bona valetudine fames, non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus est: discute ergo conscientiam tuam, et time Deum, quisquis timere jam non vis."
Memorabile est exemplum S. Joannis, qui a silentio perpetuo cognominatus est Silentiarius. Hic enim dum Alamundarus cum suis Saracenis invaderet Palaestinam, caeteris fugientibus, solus ipse in monasterio remansit, dicens: "Si Deus mei curam non gerit, utquid vivo?" Nec enim spes aut Deus fefellit; misit enim illico leonem, qui Joannem custodiret die ac nocte, cumque ubique comitaretur, ac contra Saracenos tutaretur, uti refert oculatus testis Cyrillus in ejus Vita. Quare vere S. Damascenus ex Didymo, in Parall. lib. I, cap. IV: "Fieri, inquit, non potest ut qui Dei timore praeditus est, meticulosus sit; cum illud Scripturae monumentis praedictum sit: Praeter illum ne quemquam alium metuas."
Praeclare S. Ambrosius, lib. II, epist. 7 ad Simplicianum: "Ubi, inquit, sapientia, ibi virtus animi, ibi constantia et fortitudo; sapiens manet perfectus in Christo, fundatus charitate, radicatus fide. Sapiens ergo defectus rerum ignorat, et varium animum nescit, sed fulgebit sicut sol justitiae, qui in regno Patris sui fulget." Et lib. II Abraham, cap. X: "Non potest, inquit, bonus quoque perfectus non esse, qui hanc acquisierit; quae et omnem habet virtutem, et imago bonitatis est." Huc facit illud Sixti vel Sexti Philosophi, sentent. 277 et 304: "Sapientium animae insatiabiles sunt in amore Dei. Particeps Dei est vir sapiens. Nihil tale post Deum, sicut sapiens."
2. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa (Græce ἐνύπνια, id est ad somnia) mendacia.
ditat beatque; ita Rabanus. Jansenius vero haec instar solis, imo longe radiantiores sole, uti dixit quasi per admirationem dicta accipit, q. d. O qua- cap. xxiii, vers. 28. Cogita si regis alicujus ocu- lis et quantus est ille in quem timens Deum suam lus tam magnus, tam lucidus esset, quam est sol: collocat fiduciam, semper ad illum respiciens! quid non videret, quid non illuminaret? Atqui Quantus est ille cui ipse innititur, et quem pro Dei oculus est instar solis, imo longe major et lu- sua fortitudine habet, dicens: «Diligam te, Do- cidior sole. Quis ergo ejus aspectum et lucem fu- mine, fortitudo mea!» Hic sensus nervosior, sed giat? Quocirca Psaltes, Psal. CXXXVIII, 14: «Et prior simplicior est.
Praeclare S. Gregorius Na- zianzenus in Distichis: «Alii, ait, aurum, alii opi- pare instructas mensas, hoc est vitae ludibria, alii sericas telas, alii frugiferas terras, alii denique quadrupedum greges in pretio habent; ego vero Christum amplissimarum opum instar duco: quem utinam aliquando nuda mente pure mihi intueri contingat! Caetera autem mundus ha- beat.»
S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang. cap. XVII, quaerit cur Romani, colentes deos omnium gen- tium, non coluerint Deum Hebraeorum, cum He- braeos, aeque ac alias gentes, subjugassent. «Nam, ait, coluerant aliarum gentium deos, quas Ro- manum subjecit imperium, praesertim cum eo- rum sententia esset omnes deos colendos esse sapienti;» ac respondet dicens: «Nihil restat ut dicam, nisi quia solum se coli voluerit,» q. d. Quia Deus Hebraeorum, utpote verus et solus, to- tum poscebat cor, totum affectum, nec eum in alios dividi patiebatur: insulse ergo maluerunt illo carere, quam reliquis omnibus. Igitur Deus noster in se solum vult respici, solus vult amari et coli, quia solus divino, id est omni amore et honore est dignus. Et qui hoc facit, sentiet quod ipse solus sit fortitudo, gloria omneque bonum nostrum.
dixi, inquit: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tene- brae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.»
Porro uti lucidissimi, sic et utrinque justissimi sunt Dei oculi, ut et quemque non timentem se pro demeritis castiget. Unde Beda, in Proverbiis: «Ante Dei vultum, inquit, nil pravi constat inul- tum.» Quin et Seneca, in Proverb.: «Nullum, ait, putaveris esse locum sine teste.» Quare merito suspirat S. Bernardus, serm. 15 in psal. Qui habi- tat: «O! si mihi, ait, contingeret certum esse nihil esse in omnibus nobis illum offendens ocu- lum, qui solus perfecte novit quid sit in homine, videns in eo et quod in se ille non videt.»
19 et 20. Protector (scilicet est Dominus, qui immediate praecessit) POTENTIAE, FIRMAMENTUM VIR- TUTIS, TEGIMEN ARDORIS, ET UMBRACULUM MERIDIANI. DEPRECATIO OFFENSIONIS, ET ADJUTORIUM CASUS, EXAL- TANS ANIMAM, ET ILLUMINANS OCULOS, DANS SANITA- TEM, ET VITAM, ET BENEDICTIONEM. — Decem illustria dat Deo epitheta, ut iis ostendat quantus sit ille, in quem timentes Deum sperant, ut merito id- circo beati censendi sint: «Ipse enim, ait Raba- nus, est protector potentiae, ab omni adversitate protegens eos; firmamentum virtutis, confortans illos: ipse est tegimen eorum contra ardorem tentationis, et umbraculum contra validum aestum persecutionis (hunc enim meridies significat); ipse est propitiatio delens delicta offensionis: hic prae- bet adjutorium suis, ne cadant in peccatis maxi- mis; exaltans animas fidelium suorum in culmine perfectionis, et illuminans oculos mentis eorum, praebens eis gratiam internae contemplationis; dat ipsis sanitatem incorruptionis, vitam immortali- tatis et benedictionem perpetuae haereditatis: Ve- nite, inquit, benedicti Patris mei, percipite reg- num quod vobis paratum est ab origine mundi.»
Porro haec decem epitheta in quinque paria partiri et combinare possumus.
Primum par est «protector potentiae,» id est potens, q. d. Deus sua potentia, qua est omnipotens, quasi clypeo impenetrabili, protegit timentes se. Idem est «fir- mamentum virtutis,» id est roboris, hoc est ro- bustum, ut ei secure inniti liceat, utque per illud omnia fortia aggredi audeamus, eaque opere compleamus. Graeca pulchrius et significantius habent: ὑπερασπισμός δυναςείας, καὶ στήριγμα ἐσχύος; quod Tigurina vertit: Dominus est potens praesi- dium firmamentumque validum; alii: Dominus est protectio potentissima, et fulcimentum validissimum; Syrus: Dominus fiducia est magna, et protegens ab
OCULI DOMINI SUPER TIMENTES EUM. — Tigurina: Amatores suos respicit Dominus, q. d. Oculi Dei ju- giter respiciunt et intenti sunt in timentes se, ut eos dirigant, protegant, liberent et donis omni- bus locupletent. Nota: Oculi Domini lucidissimi sunt, benignissimi et potentissimi: quocirca et omnes necessitates timentium se conspiciunt, et eorum miserentur, eisque succurrere possunt et volunt. Hinc Deus totus est oculus: «Deus, ait Plinius, lib. II, cap. VII, totus est sensus, totus vi- sus.» Unde Θεὸτ, id est Deus, ἀπὸ τοῦ θεᾶσθαι dici- tur, id est a videndo, ait Damascenus, lib. I De Fide, cap. XII, quia Deus omnia etiam secretissima et intima cordis pervidet. Ipse enim, ut ait S. Au- gustinus, totus est lux, imo ipse est prima increata et immensa lux omnia illuminans. Tiberius Cae- sar, teste Plinio, lib. XI, cap. XXXVIII, et Sueto- nius in Tiberio, cap. LXVI, oculos habebat splen- didos, adeo ut nocte in tenebris sine lumine, ex hoc solo oculorum suorum splendore litteras vi- deret et legeret. Sic et Caius Marius ex oculis ra- dios vibrabat, quibus percussus et perculsus re- stitit is qui eum occidere destinarat, teste Plutar- cho in Mario. Multo lucidiores et fulgidiores ocu- los habet Deus, qui omnia circumspiciunt, omnia lustrant, imo illuminant et illustrant; sunt enim
Inimico. Proprie ὑπερασπίζω est defensio et propug- natio, quae fit per scutum; ἀσπίς enim est parma, clypeus, scutum proprie rotundum quo utebantur Lacedaemonii; sicut ἀσπίς, quo Thraces; inde ἀσπίζω est clypeo protego; ἀσπιστής est bellator scutatus; ὑπερ- ασπίζω est strenue defendo et propugno; ὑπεράσ- πιστής est strenuus propugnator, qui clypeo suo ali- quem protegit. Sicut ergo Gedeon, Jephte, Sam- son, David, Judas Machabaeus, etc., fuere hyperas- pistae Israelis sive Judaeorum: sic Deus est hy- peraspistes et propugnator acerrimus omnium se timentium. Alludit ad illud Dei ad Abraham, Gen. XV, 1: «Noli timere Abraham, ego protector tuus sum;» Hebraice anochi magen lach, id est ego sum scutum tuum; Septuaginta, ego hyperaspistes tuus. Vide ibi dicta, et ad illud Psal. XC, 5: «Scuto cir- cumdabit te veritas ejus;» et Psal. V, 13: «Do- mine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.» Haec magna piorum est consolatio, quod Deus eos circumdet et protegat instar scuti, exci- piens scilicet et infringens omnia tela, quae a dae- mone, carne et mundo in pios jaciuntur, ita ut prius Deum tangere debeant, quam ad pios per- venire queant; a Deo autem repelluntur vel eli- duntur, ut ad pios neutiquam vel non nisi re- fracta, elisa, infirma et languida perveniant.
Porro Deus protector triplicem suis adhibet cus- todiam: primam, hominum; secundam, ange- lorum; tertiam, sui ipsius. Audi S. Bernardum, serm. 15 in psal. Qui habitat: «Quoniam in me speravit, liberabo eum. Non in vigilibus, non in homine, non in angelo, sed in me, inquit, spe- ravit; nihil boni nisi ex me, ne per ipsos exspec- tes. Omne enim datum optimum, et omne do- num perfectum desursum est, descendens a Pa- tre luminum, Jacob. I. Ex me vigiliae hominum
rem, et quasi umbraculum contra aestum meri- dianum tentationis et tribulationis cujuslibet. Tribulationes enim cruciant uruntque hominem instar aestus et ardoris. Alludit ad illud Isaiae IV, 6: «Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a tur- bine et a pluvia,» q. d. Deus instar columnae nubis tabernaculo incumbentis Hebraeorum cas- tra praeibat, eosque quasi umbella protegebat ab aestu, Exodi XIII, 21, et Num. IX. Pari modo dedu- cet suos in terram promissam, puta in coelum, eosque proteget ab aestu tentationum et adver- sitatum. Alludit quoque ad Psal. XC, 5: «Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, etc., ab incursu et daemonio meridiano.» Chaldaeus: A caterva daemonum qui grassantur in meridie. Hebraice est קטב keteb, quod aliqui, teste S. Hieronymo, dicunt esse daemonem certum qui meridie grassatur, sicut קבר deber, qui noctu. Ita R. Salomon et alii. S. Hieronymus vertit, a morsu insidiantis meridie. Sensus est, q. d. Deus te, si eum timeas, tutabitur, ut non timeas a daemone et ejus asseclis tyrannis in meridie, id est palam et media luce grassantibus, teque op- pugnantibus, q. d. Tutus eris a malo quod vel die, vel nocte, vel palam, vel occulte, scienti tibi vel ignoranti, ait S. Augustinus, daemon vel ho- mo, machinari posset, sive privatim, sive pu- blice per inundationes, incendia, tempestates, vastitatem agrorum, persecutiones, bella, exci- dia, etc.
Tertium par est: «Deprecatio offensionis, et ad- jutorium casus;» graece, φυλακή ἀπὸ προσκόμματος, καὶ βοήθεια ἀπὸ πτώσεως, id est, custodia ab offensione, et adjutorium a casu. Igitur Deus dicitur «deprecatio offensionis,» scilicet passiva vel objectiva, hoc est a quo deprecamur custodiam (ut habent Graeca),
pellere, ut cum ait Cicero orat. 4 in Verrem: «Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiane crimina frugalitatis laudibus deprecetur?» id est depellat, et ita oret, ut ne quis avarus existi- metur, sed magis frugalis. Et orat. pro Plancio: Nec me solum deprecatorem, id est servatorem, fortunarum tuarum, sed comitem sociumque profitebor. Et Plinius lib. XXVIII, cap. II: «Etiam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur,» id est certis verbis, quae vim habeant avertendi incendia ab aedibus. Sic quo- que Deus est «deprecatio,» id est deprecator, hoc est servator, depulsor et propulsator «offensio- nis.» Atque hic sensus magis congruit cum Graeco. Igitur Deus est «deprecatio,» hoc est amolitio sive amotio «offensionis,» puta custodia ab offen- sione, ut habent Graeca, q. d. Deus est custodia, id est custos, qui suos ab offensa custodit, eamque longe ab eis amovet et amolitur. Minus genuine ergo Rabanus et Lyranus sic exponunt: «Deus est deprecatio offensionis,» id est «deprecatio- nem pro offensione exaudiens.» Esto hic sensus aliis jam datis subserviat, cum iisque cohaereat.
ne uspiam offendamus et impingamus, idem est adjutorium, ne cadamus; vel, si ceciderimus, ut illico resurgamus. Est Hebraismus: Hebraei enim saepe activa sumunt pro passivis, abstracta pro concretis, potentiam pro objecto. Sic passim in Psalmis Psaltes ait Deo: «Tu es spes mea,» id est objectum spei meae, sive res a me sperata: «Tu es gloria mea,» id est objectum gloriae meae, tu es in quo et de quo glorior: «Tu es patientia mea,» id est is propter quem patior. Sic hic Deus dicitur «deprecatio offensionis,» id est is quem deprecamur, ne cubi nos offendere et labi permittat; nam deprecari et precari sunt contra- ria: precamur enim bonum, ut detur; depreca- mur malum, ut a nobis avertatur. Hinc Ovidius, lib. I De Ponto, elegia 2: Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem; quasi dicat: Nunc precor mortem, ut me tollat; nunc deprecor, ne me tollat; quasi dicat: Nunc vellem mori, nunc nollem. Sic deprecari peri- culum est illud aversari, et precari ne eveniat. Hinc deprecari per metalepsin est amoliri et de-
utiles, circa opera utique manifesta: eis nimirum custodes homines deputavi. Ex me excubiae an- gelorum observantium, secretos motus spiritua- liter sollicitantium, propulsantium suggestores iniquos. Caeterum intima sane custodia secretis- simae intentionis, non modo ex me, verum etiam per me fiat necesse est, quod illo quidem huma- nus nequeat, sed ne angelicus quoque oculus pe- netrare.» Solus enim Deus illabitur cordi, ejus- que intimas cogitationes et intentiones novit, tu- tatur et dirigit, juxta illud Hebr. IV, 12: «Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; et pertingens usque ad divisio- nem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et inten- tionum cordis.»
Secundum epithetorum Dei par est: «Tegimen ardoris, et umbraculum meridiani;» graece, σκέπη ἀπὸ καύσωνος καὶ σκηνὴ ἀπὸ μεσημβρίας, id est, tegmen ab ardore, et tegmen a meridie; Tigurina: Tegumentum ab aestu, umbraculum a meridie; alii: Tegumentum adversus aestum, et tegumentum adversus meridiem; Syrus: Liberans ab hoste et eripiens a plaga, q. d. Deus timentibus se est quasi tegmen contra ardo-
spectat, finis; quod ad electionem, salus; quod ad se, ipse novit. Quid est Deus? voluntas omni- potens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo; creans mentem ad se participandum, vivificans ad sen- tiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. Quid est Deus? non minus poena perversorum, quam humilium gloria. Est enim rationabilis quaedam aequitatis directio, incon- vertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique; cui illisa omnis pravitas conturbetur necesse est. Quidni in hanc omne tumidum vel distortum impingat et conquassetur?»
Symbolice et prophetice Palacius censet per haec epitheta quasi hieroglyphica denotari pas- sionem et crucem, novemque dotes et fructus Christi crucifixi: Porro, inquit, sub illis divinis epithetis, quae Deo Ecclesiasticus tribuit, latent eximiae et excellentissimae Christi laudes. Cum audis Deum esse «protectorem» seu clypeum, intelligis Christum pro nobis vulnerandum; nam clypeus excipit vulnera, quae erat excepturus in pugna is qui clypeo protegitur. Qua ratione etiam dicitur murus et antemurale. Secundo, cum audis Deum esse «firmamentum» (cui scilicet domus innititur), intelligis Christum esse vehe- menter humiliandum, ut esset Ecclesiae funda- mentum, cui illa niteretur, ne flumina et venti in eam irruentes possent in ruinam impellere. Tertio, dum audis Deum esse «tegimen ardoris,» intelligis Christum fuisse pastorem, qui, ut sol non noceret ovibus, solis ardori se objecit melius quam Jacob, qui ita suum munus pastorale com- mendat: «Die noctuque aestu urebar et gelu,» Gen. XXXI, 40. Quarto, cum audis Deum esse «um- braculum a calore meridiano,» intelligis Chris- tum hora sexta crucifixum, id est meridie; et tunc ardorem urentis solis, id est justitiae divinae,
in se excepisse, juxta illud: «Super me transie- runt irae tuae,» scilicet rigorem justitiae Dei (qui nos erat adusturus) Christus in se excepit, ac ideo nobis solem in umbram redegit. Quinto, cum audis Deum esse «deprecationem offensionis,» intellige Christum, et in cruce et in coelo depre- cari Patrem, ne in nos pro nostris offensis seviat. Tum etiam deprecari nos, ne eum offendamus. Sexto, cum audis Deum esse «adjutorium casus,» id intellige, cum nos cadendo decidimus in mor- tem et infernum, Christus inde nos erepturus in mortem et infernum descendit, ut manum nobis lapsis porrigeret. Septimo, quod dicit, «exaltans animam,» sic intellige: Christus nos secum in coelum exaltabit; ut, sicut descendit in inferiores partes terrae ad nos erigendos, ita ascendit in summas partes coeli ad nos sibi jungendos. Oc- tavo, cum dicit, «illuminans animam,» docet fore ut in coelo in ejus lumine videamus lumen, id est in lumine gloriae gloriosi simus futuri. Nono, cum ait, «dans sanitatem et vitam et benedictio-
nem,» notat qualis erit aeternitas gloriae, quam electis Christus est daturus, scilicet salus, vita et omnia bona. Ibi enim «inebriabuntur ab uber- tate domus» Dei, «et torrente voluptatis» pota- buntur: «quoniam apud te (inquit) est fons vitae,» Psalm. XXXV, vers. 9 et 10.
QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.
Docuit hactenus Deum protegere et benedicere timentes se; nunc docet quinam illi sint, et in quo timor, id est cultus et reverentia Dei, con- sistat. Primo igitur asserit illam non consistere in oblationibus Deo factis ex rapina et impietate. Ait ergo:
26. Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Pro maculata legit Noster μεμωμημένη a μῶμος, id est macula; jam legunt μεμιμημένη. Quod Com- plutensia vertunt, ridicula; Romana, subsannata, q. d. Deus ridet et subsannat oblationes factas ex iniquo. Rursum pro subsannationes Noster cum Romanis legit μωκήματα, id est sannae, irrisiones; alii legunt μωμήματα, id est maculae; Complu- tensia legunt δωρήματα, id est dona. Hinc Tigu- rina vertit: Sacrificium ex injuste partis est irrisio sacrificantis, nec gratiam merentur donaria injus- torum, tum quia offerens est injustus, tum quia res oblata est injusta. Offert enim ex alieno, cum Deus honorandus sit ex proprio, ait Lyra-
nus, juxta illud Prov. III, 9: «Honora Domi- num de tua substantia.» Unde S. Ambrosius, lib. VIII in cap. XIX Lucae: «Dives, inquit, Za- chaeus est electus a Christo, sed dimidium bono- rum suorum largiendo pauperibus, reddendo etiam in quadruplum, quae fraude sustulerat; alterum enim non sat est, nec habet gratiam liberalitas, si injuria perseverat; quia non spo- lia, sed dona quaeruntur.»
Porro τὸ ex iniquo significat non tantum obla- tiones ex rapina similive injustitia, sed et ex qua- cumque iniquitate displicere Deo, puta si fiant ex violatione alicujus praecepti divini, sive Deca- logi. Hinc oblatio Jephte, Judic. XI, 31, qua vo- vit, si victor e bello rediret, se primum e domo sibi occurrentem, etiamsi filia foret, immolatu- rum Deo, ac victor rediens reipsa immolavit eam Deo, ipsi displicuit; quia hoc non tam erat sa- crificium, quam homicidium, imo parricidium vetitum quinto Decalogi praecepto: «Non occi- des.» Sic oblatio quam Pharisaei docebant filios, ut parentes egentes negligerent eisque dicerent, corban, id est munus hoc Deo dicavi; ergo tibi, o pater, illud dare non licet, reprobat Chris- tus, Matth. XV, 6. Sic oblatio Saul ex pecoribus Amalec, quae Deus jusserat occidi, quasi obla- tionem inobedientiae, reprobavit, adeoque Sau- lem regno privavit Deus, I Reg. XV, 22 et seq. Unde Sapiens Eccle. cap. IV, 17: «Multo melior, in- quit, est obedientia, quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.» Sic votum, quo quis vovet victimam, vel oblationem, v. g. filium consecrare Deo, si concubina potiatur, ex eaque illum suscipiat, turpis est, et displicet Deo, tum propter affectum in opus fornicationis, tum ob irreverentiam seu contumeliam, quae per tale votum Deo irrogatur. Estque tacita blasphemia, quia dum serio promittis Deo quod scis esse ma- lum, insinuas illud Deo placere, eoque coli et honorari. Similis irreverentia erit, si eodem ani- mo impleas, uti docet P. Lessius, lib. II De Jus- titia, cap. XL, De voto, dub. 7, num. 36 et seq.
Dices: Christus, Lucae XVI, 9, videtur contra- rium suadere, imo praecipere; ait enim: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.» Respondeo «mammonam» id est divitias, vocari «iniquitatis,» tum quia multorum scelerum sunt instrumenta; tum «iniquitatis,» quia ini- quae, id est infidae, fallaces, fugaces, non fideles et stabiles, quales sunt opes spiritales et coeles-
tes, quas proinde illis opponit Christus eodem capite, vers. 11; tum denique quia iniqui solas eas putant esse divitias, quia divinas non norunt. Ita S. Augustinus, tract. 35 De Verbis Domini. Nam alioqui ex usuris et rapinis eleemosynam facere non licere, docet ibidem S. Augustinus, et habe- tur 14, quaest. V, Can. II et IX, ubi idipsum ex hoc Ecclesiastici loco probatur.
18. Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Secundo, alii subaudiunt, «requiritur,» q. d. Deus solus requiritur a piis in eum vere et juste sperantibus. Ita Lyranus. Illi, inquit, qui stant «in via veritatis et justitiae,» habent solum Deum verum pro Deo, et illorum acceptat munera: raptores et avari habent aurum et pecunias pro Deo, gulosus delicias, luxuriosus voluptatem tactus; et idcirco eorum sacrificia non sunt ac- cepta Deo.
Tertio, Palacius subaudit, «adorandus est:» Deus, inquit, adorandus est solus, non simul cum idolo Dagon, I Reg. V, id est non simul cum iniquitatis idolo; et adorandus est «in via veri- tatis et justitiae,» non in via furti et rapinae.
Porro pii dicuntur sustinere Dominum, juxta il- lud Pauli, I Corinth. VI, 20: «Glorificate et por- tate Deum in corpore vestro;» et illud Davidis Psalm. XXVI, 14: «Viriliter age, et sustine Domi- num;» ut sit mirabile gigantem a nano deferri: atqui Simeonem is gubernabat, quem deferebat, Lucae II. Haec Palacius.
Quarto et genuine, q. d. Dominus solus est Do- minus, et ut Dominum se exhibet sustinentibus se «in via veritatis et justitiae;» id est in via verae justitiae, ut sit hendiadys; aut «in via veri- tatis» vitae, quae est practica, nec alia quam jus- titia et sanctitas. Ita Jansenius. Dominus solus, inquit, est sustinentibus se, hoc est solum agnos- cit se pro Domino, et solum adest his qui pa- tienter illum exspectant, viventes in via veritatis et justitiae: ita ut nec verborum falsitate cuiquam imponant, nec injustitia operum quemquam op-
Moraliter nota: Quod Deus, licet sit Deus et pater omnium, praesertim justorum, maxime tamen talis est «sustinentibus se,» id est con- stantibus et fortibus. Gloriatur, videlicet Domi- nus, se esse dominum virorum robustorum, qui in via veritatis et justitiae perseverant, et virtutis impedimentis eos a bono trahentibus obsistunt. Sicut enim homo gaudet, si habeat servos fide- les; et rex laetatur, si milites habeat fortes ac ro- bustos, qui nunquam eum in acie deserant, nec hostibus terga vertant: ita Dominus de suorum servorum ac militum constantia et firmitate ve- hementer exsultat.
QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.
Per dona accipe victimas, oblationes, eleemo- synas, vota et quaelibet alia, quae Deo, vel in honorem Dei damus et offerimus. Alludit ad Prov. XV, 8: «Victimae impiorum abominabiles Domino: vota justorum placabilia.» Graeca de more concisa sic habent: Non complacet Altis- simus oblationibus impiorum, neque in multitudine sacrificiorum propitiatur pro peccato. Sic et Syrus.
Intellige haec de sacrificiis, quae solum vim im- petrandi habent ex opere operantis, sive ex vir- tute et merito sacrificantis, qualia erant sacrificia legis veteris: nam in lege nova sacrificium Eu- charisticum vim suam habet ex opere operato, esto sacerdos operans et sacrificans sit impius. In eo enim primarius sacerdos et offerens est Chri- stus, qui est Sanctus sanctorum, uti docet Con- cilium Tridentinum. Veritatis hujus sententiae testis est Cain, ad cujus, utpote impii et avari, «munera non respexit Deus,» sed Abelis pii
primant. Hos solos agnoscit suos cultores et ge- nuinos servos, et vicissim se illorum esse domi- num. Quod hi offerent, id demum illi gratum est, imo ipsa veritas et justitia, quam servant, illi est gratissimum sacrificium.
Hic versus jam deest in Graeco et Syro.
et liberalis, Genes. IV; et Judaei; quibus ait Isaias cap. I, 11: «Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum; holo- causta arietum, et adipem pinguium, etc., nolui: incensum abominatio est mihi.» Causam sub- dit, vers. 15: «Manus enim vestrae plenae sunt sanguine.»
Recentius magisque appositum exemplum est in Vita S. Columbani, libere et fortiter objurgan- tis Theodoricum impium Gallorum regem. Cum enim aliquando adventum ejus rex cognovisset, coenam regio cultu, et reliqua necessaria ad ejus hospitium longo famulorum ordine deferri cura- vit; quae ut vidit Columbanus, vultu et voce aversatus est, prolato versu illo e Scriptura: «Munera impiorum reprobat Altissimus,» indig- numque esse ut Dei servorum ora ejus cibis pol- luerentur qui cum ipsis tam injustum bellum gereret. Vix autem verba finierat, cum vasa om- nia, quibus cibi illi continebantur, disrupta sunt, vinum et sicera in terram effusa, reliqua huc il- luc disjecta. Qua re attoniti ministri, rex etiam ipse territus accurrit, seque in ejus potestate fore in rebus omnibus pollicitus est; quem tamen brevi ad vomitum reversum, iterum Columbanus severioribus objurgationibus et minis aggressus est. Idem dixit fecitque S. Antonius de Padua Ezelino tyranno munera offerenti, uti habet ejus Vita.
Porro cum ait: «Dona iniquorum non probat Altissimus;» noli hinc inferre omnia infidelium (multo minus fidelium peccatorum) opera esse peccata, ideoque Deo exosa, uti olim nonnulli opinati sunt, et subinde indicare videtur S. Au- gustinus. Hic enim jam manifestus est error: infideles enim et impii, etiam in impietate per- sistentes, nonnulla faciunt opera virtutum mo- ralium, ideoque moraliter bona, ut cum dant eleemosynas pauperibus, cum victimas Deo offe- runt, cum honorant parentes, etc.; quae quia ho- nesta et virtuosa sunt, utique Deo placent et pro- bantur. Dicitur ergo Deus ea non probare, quia dantes et offerentes non probat, ut propter ea velit illis reconciliari, dareque gratiam et glo- riam. Denique per iniquos intellige quoslibet, sed maxime raptores, qui ex rapinis pauperum dona Deo vel proximis offerunt: de his enim sermo praecessit et sequitur. Atque haec est summa ini- quorum iniquitas.
16 et 17. Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. In benedictione Dei et ipse speravi (græce ἔφθασα, quod alii vertunt, assecutus sum id quod facere contendi; alii, præoccupavi vel anteverti): et quasi qui vindemiat, replevi torcular.
relictus est pauper, orphano tu eris adjutor.» Et ut ait Lyranus: Licet Deus sit pater omnium per creationem, tamen speciali modo est pater pauperum per haereditatis promissionem, dicens Matth. V, 3: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipso- rum est regnum coelorum.» Unde Graeca, omisso τὸ quasi, nervosius et significantius sic habent: θύων, id est mactat; vel magis proprie, «victi- mat» et sacrificat «filium in conspectu patris sui, qui adducit sacrificium ex pecunia paupe- rum,» q. d. Qui sacrificium offert ex bonis pau- perum, non tantum similis est mactanti filium, sed reipsa vere et proprie mactat victimatque filium in conspectu patris; quia eripiendo illis bona eripit pariter et vitam, quae bonis erat sus- tentanda: illis, inquam, quos ab aliis desertos peculiariter sibi quasi filios arrogat et adoptat Deus.
Quare in uno hoc crimine quinque immania crimina continentur: Primum est rapinae: quod bona alteri, eique pauperi, eripiat. Secundum, homicidii: quod, eripiendo bona pauperi, eri- piat et vitam. Tertium parricidii: quod occidat filium in conspectu patris, ut videatur patrem cum filio occidere, quorum uterque sibi est fra- ter, utpote filius ejusdem Dei patris: pater enim in filio, quem moriens post se haeredem et quasi alterum se relinquet, vivit manetque superstes; quare si filius moriatur, pater ei se commori existimat: ideoque qui filio necem struit, petit jugulum patris, patremque quasi interimit, ut- pote qui vivat in filio, ac subinde magis quam in seipso; ubi enim est amor, ibi est et anima et vita. Quartum, deicidii: quod Filium Dei in ipso Dei conspectu perimat; qui enim Filium Dei tan- git et violat, ipsum Deum, utpote patrem, tangit et violat. Quintum, sacrilegii: quod Filium Dei Deo dilectissimum non tantum occidat, sed et victimet, id est in holocaustum offerat Deo Patri. Quo quid tristius, quid immanius, vel horribilius dici aut cogitari potest? Nam, ut ait S. Gregorius, lib. VII, epist. III: «Quantus dolor patris sit perpendimus, si in ejus conspectu filius victime- tur. Et hinc facile cognoscemus quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur.»
Et S. Chrysostomus, hom. 33 ad Populum: Quod eleemosyna est ars omnium quaestuosissima, ut ad eam suos incitet et a rapina avertat: «Audi, ait, Scripturam dicentem: Sicut qui occidit filium coram patre, ita qui offert sa- crificium ex pecuniis pauperum. Hanc itaque comminationem mente scribentes habeamus, hanc in parietibus, hanc in manibus, hanc in conscientia, hanc ubique: ut vel hic timor vi- gens in cordibus nostris, manus nostras a quoti- dianis cohibeat caedibus; caede namque pejor est rapina, paulatim pauperem devorans.»
S. Isidorus, lib. III Sentent. cap. LX: «De rapi- nis, ait, eleemosynam facere non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris. Unde et
Salomon: Qui offert, inquit, sacrificium de ra- pina pauperum, tanquam si quis victimet filium in conspectu patris sui. Qui enim injuste tollit, juste nunquam distribuit: nec bene alteri prae- bet, quod ab alio male extorquet.»
Plenius S. Gregorius (et ex eo Rabanus hic), III part. Pastor. admon. 22; citato enim Isaia, cap. LXI, 8: «Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto,» subdit: «Sed quanta eos animadversione renuat, per quemdam sapientem Dominus demonstrat, dicens: Qui of- fert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur, ostenditur: quod orbati patris dolori comparatur. Et tamen plerumque quanta tribuunt, pensant; quanta autem rapiunt, considerare dissimulant: quasi mercedem nume- rant, et perpendere culpas recusant. Audiant ita- que quod scriptum est: Qui mercedes congrega- vit, misit eas in sacculum pertusum. In sacculo quippe pertuso videtur, quando pecunia mitti- tur; sed quando amittitur, non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quanta rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt: quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.»
Amplius et profundius explicat noster Salazar in Eccli. XXXIV, 24, in fine; q. d. «Qui offert sacri- ficium ex substantia pauperum, quasi qui victi- mat filium in conspectu patris,» id est perinde facit ac si victimaret Christum in conspectu Dei Patris. Cum enim Christus per fidem, gratiam, amorem, Eucharistiam, ac curam peculiarem sit et vivat in pauperibus, fidelibus et christianis; hinc qui illis per rapinas necessaria vitae adimit, vitam ipsi Christo, qui in eis vivit, adimere vide- tur, itaque quasi christicidium in conspectu Dei Patris committere. Rursum patri ingrata est et luctuosa mors filii, quia scilicet bonorum suorum legitimo haerede privatur. Cogita ergo pauperes speciali jure ad Christi haereditatem vocari, Jac. II, 5: «Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni?» Nam licet ejus- modi pauperes per bonorum defraudationem maturius sublati, sorte haereditaria regni ac vitae aeternae non priventur; tamen majorem illam sor- tem amittere dicendi sunt, quam, si diutius vi- verent, per voluntariam paupertatis tolerantiam assiduis promeritis attingerent: atque adeo, quod ad eam majorem sortem spectat, sublato per in- juriam paupere, Deus ipse legitimo haerede pri- vari quodam modo dici potest. Hunc sensum in- dicat Syrus, cujus verba vers. 27 citabo.
Pauper ergo repraesentat personam Christi, ut quod boni vel mali fit pauperi, hoc ipsum Chris- tus sibi factum aestimet. Qua de re mirum exstat exemplum apud Leontium in Vita S. Joannis Elee- mosynarii, de Petro Telonario, qui ex avaro per visionem angelicam factus liberalis, omnia sua in pauperes distribuit, imo veste sua pretiosa se exuens, illam dedit pauperi naufrago. Hic eam vendidit: venditam videns Petrus indoluit; sed Christus ei apparens, illa se indutum ostendit, dixitque: «Quid ploras, Petre? Ecce ego illa ves- tior, ex quo mihi illam dedisti, et gratias ago bonae voluntati tuae; quoniam frigore affligebar, et tu cooperuisti me.» Ad se ergo reversus Petrus coepit beatificare egenos, ac dicere: «Vivit Do- minus, si inopes Christus meus sunt, non moriar, et fiam tanquam unus ex eis.» Quare secretario suo jussit ut se venderet, ac pretium daret pau- peribus. Venditus ergo triginta nummis servivit hero instar mancipii, ac probra verberaque a con- servis excipiens, patienter omnia sustinebat, ita ut haberetur et vocaretur amens. Agnitus tandem a notis eo peregrinantibus, et ad domum heri divertentibus, ut vanam gloriam fugeret, e domo heri profugit, ac in fuga janitori domus surdo et muto, usum tam linguae quam aurium restituit. Subjungit Leontius pari modo se vendidisse Se- rapionem Sidonium, sicut S. Paulinus Nolae Epi- scopus pro filio viduae Wandalis se vendidit pau- perum amore, ut Christum, qui cum dives esset, pro nobis pauper effectus est, pauperem pauper sequeretur. Quod proinde ejus factum miris lau- dibus celebrant S. Augustinus et S. Gregorius.
Denique S. Gregorius Nazianzenus, in Carmin. sic canit: Christum tegis nutrisque pauperem nutriens: Relictis omnibus Christum tibi solum compara.
TERTIA PARS CAPITIS. DEUM ESSE FIDUM SUORUM IN SE SPERANTIUM IN OMNIBUS ADVERSIS ASILUM.
non elargitur, juxta illud S. Ambrosii: «Pasce fame morientem: si non pavisti, occidisti.» Unde Syrus vertit: Panis opprobrii, vita pauperum; et qui denegat eum illis, effundit sanguinem innocen- tem.
16 et 17. Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. In benedictione Dei et ipse speravi (græce ἔφθασα, quod alii vertunt, assecutus sum id quod facere contendi; alii, præoccupavi vel anteverti): et quasi qui vindemiat, replevi torcular.
Graeca de more concisa duas senten- tias jam dictas in unam hanc conflant: Qui aufert victum, occidit proximum; et qui fraudat mercedem mercenarii, effundit sanguinem. Tigurina: Quem- quis victu privat, eum interficit; et qui mercedem subtrahit mercenario, effundit sanguinem. Hinc de- fraudatio mercedis operariorum vocatur pecca- tum clamans in coelum a S. Jacobo, cap. V, vers. 4. Vide ibi dicta.
Porro Syrus mire vertit: Qui occi- dit proximum suum, haereditat opes ejus; et qui ef- fundit sanguinem innocentem, Deum orbat suo filio et haerede. Talis enim est innocens, imo «homo
est haereditas et peculium Dei,» ait Sapiens. Per- git Syrus: Qui fraudat mercedem mercenarii, frau- dat creatorem suum, et ipse recepit retributionem ma- lam. Vide dicta vers. 24, in fine.
20. Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
Primo, Hugo et Dionysius haec referunt ad dicta vers. 21 et 24, puta ad illum qui immolat ex ini- quo et ex substantia pauperum, q. d. Talis, esto bonum opus immolationis aedificet, tamen quia illud destruit immolando ex iniquo et ex rapina pauperum, hinc nihil lucratur nisi laborem: ac licet sacerdotes, quibus offert, illi benedicant; tamen pauperes, a quibus ea rapuit, illi maledi- cunt, ait Dionysius. Verum obstat quod talis nil boni aedificet; esto enim opus immolationis in genere, et abstracte consideratum, sit bonum; ta- men spectatum in individuo, quatenus hic et nunc fit ex rapina pauperum, absolute et intrinsece est malum. Talis ergo nihil aedificat, sed totum opus suum pervertit et destruit.
Secundo, melius Palacius haec refert ad vers. se- quentem, ut idem sit aedificare et destruere quod baptizari a mortuo, et iterum eum tangere, hoc est poenitere de peccato, et mox ad peccati vomi- tum redire: ut tres hae paraemiae, scilicet prima, aedificantis et destruentis; secunda, benedicentis; tertia, baptizati et redeuntis ad sordes, idem sig- nificent, scilicet nihil prodesse peccati paeniten- tiam, si post eam poenitens iterum peccat.
Tertio, alii referunt haec ad malum discordiae in civitate, republica, monasterio et quavis congre- gatione, q. d. Dum in coetu aliquo est discordia, et quod unus aedificat, alter destruit; tunc om- nes utrinque labores sunt sine fructu, cassi et inanes, nullaque omnium est utilitas, nisi quod utrinque laboretur incassum. Hic sensus paroe- miae congruit, sed huic loco est incongruus et im- pertinens; non enim agitur hic de concordia, sed de immolatione impiorum.
Quarto et genuine, Rabanus, Lyranus, Janse- nius et alii haec referunt ad vers. 23, puta ad dona iniquorum, q. d. Iniqui nil acquirunt ex oblatio- nibus quas Deo eas improbanti offerunt, nisi ina- nem laborem. Est prolepsis sive occupatio; prae- occupant enim objectionem, quam quis hic facere posset, dicendo: Dona iniquorum in se bona sunt, nec ab iniquitate manant, ut ab ea vitiari pos- sint: ergo illa honesta sunt, Deoque grata. Respondet ea in se bona esse, Deoque grata, sed
inania et inutilia donantibus; quia quod ipsi una manu aedificant, altera destruunt.
Dices: Iniquus offerens sua dona est una ea- demque persona; hic autem assignantur duae per- sonae, scilicet, una aedificans, altera destruens. Unde in plurali subdit: «Quid prodest illis (non illi) nisi labor?» Ergo de illo haec parabola accipi nequit. Respondeo, iniquum offerentem dona Deo esse unam personam formaliter, sed duas virtua- liter, sive politice et interpretative. Talis enim, quatenus offert dona Deo, est persona aedificans sua pietate et religione opus bonum, aeque ac proximum. Idem vero, quatenus multa iniqua perpetrat, interpretative est alia persona; scilicet, suis vitiis et iniquis moribus destruens meritum et impetrationem suae bonae oblationis. Gravis enim multorum, etiam sacerdotum, Scribarum et Pharisaeorum erat error, totam sanctitatem collo- cantium in externis sacrificiis, caeremoniis, lustra- tionibus a Deo in lege praescriptis. Unde cense- bant licere sibi rapere, fornicari, calumniari om- niaque scelera peragere, modo Dei veri cultum externum retinerent: omnia enim scelera expiari
ut nihil a Deo impetret vel consequatur. In pa- roemiis enim similitudo rei significatae per omnia praecise adaequari nequit; alioqui non esset simi- litudo, sed res ipsa. Sensus ergo est, q. d. Is qui nunc impie vivit, nunc dona Deo offert, similis est duobus, quorum unus aedificat, alter quod aedi- ficatum est destruit: imo similis est uni eidem- que qui stolide prius aedificat, postea aedificatum destruit, uti Penelope telam per diem textam nocte retexebat, ne, si eam pertexeret, ex promisso co- geretur nubere suis procis.
Intellige (ut dixi): si offerens vel dans eleemo- synam, aliudve bonum opus agens, in peccatis perseverare velit, non actu (si enim actu, vitiosa esset oblatio et bonum opus: vitiaretur enim hac mala circumstantia, puta voluntate perseve- randi in peccatis), sed habitu. Nam si velit poe- nitere etiam voluntate languida et inefficaci, id est si desideret paenitere et vitam corrigere, ideoque offerat donum vel bonum opus, ut gratiam poe- nitendi vitamque emendandi a Deo impetret, bo- num validumque erit donum et opus, ac Dei gratiam impetrare poterit. Quocirca Daniel, cap. IV, 24, Nabuchodonosor regi infideli et ty- ranno suasit, dicens: «Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis paupe- rum.» Vide ibi dicta.
victimis pro peccato. Tales sunt etiamnum multi inter christianos, qui abutentes illo dicto Christi: «Quod superest, date eleemosynam: et ecce om- nia munda sunt vobis,» Luc. XI, 41, expilant pau- peres, pupillos opprimunt, usuras exercent, pe- jerant, fraudant, ac gravia quaeque perpetrant: pro quibus omnibus se Deo satisfacere censent per eleemosynas, quas dant pauperibus et Reli- giosis hoc fine, ut ipsi pro se orent, Deumque pro peccatis suis placent. Sacerdotes nonnulli impure vivunt; censent tamen se officio suo egregie satis- facere, si eloquenter concionentur, et Missas ce- lebrent. Contra quos ait S. Prosper: «Bene loqui et male vivere, non est aliud quam se sua voce damnare.» Alii peculiares devotiones sibi indu- cunt, v. g. die sabbati jejunant, rosarium reci- tant, Officium legunt in honorem B. Virginis, et interea in gravibus sceleribus persistunt, persuasi neminem posse perire et damnari qui colat B. Vir- ginem, eo quod ipsa sit mater misericordiae. Quae omnia diabolus eis astute suggerit, ut per hosce errores et illusiones eos pertrahat in gehennam.
Haec refellit hic Siracides, q. d. Erratis, o miseri et caeci, quia dona iniquorum in iniquitate per- sistentium non probat Altissimus. Etsi enim dona et oblationes in se bonae sanctaeque sint, utpote actus virtutum, religionis, eleemosynae, abstinen- tiae, etc., ideoque Deo gratae et acceptae; non tamen ob eas gratus et acceptus est Deo, is qui ea donat et offert, si sit impius, et in scelerata vita persistat, juxta id quod dixit vers. 23: «Nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.»
Rationem dat hoc versu: quia quod ipse, ut pius, donando et offerendo, aedificat, id est recte beneque facit, aliisque dat virtutis exemplum; hoc idem, ut impius, et quasi alter, a se pio di- versus, suis sceleribus assiduis destruit. Quare suis donis et oblationibus omnem reconciliandi et impetrandi vim adimit, eaque enervat et suffo- cat, ut nihil ei restet nisi labor boni operis et perditae donorum expensae: sicut cum unus aedi- ficat domum, alter postridie destruit id quod aedificatum est; nil lucratur uterque nisi laborem continuum aedificandi et destruendi. Rursum, quod ipse, ut pius, per se, vel per pauperes et Religiosos, quorum preces per eleemosynas de- poseit, orat et obsecrat ut fiat, hoc ipse, ut im- pius, maledicit et reipsa orat, ut non fiat, dum Deum a se sceleribus irritat et ad vindictam pro- vocat, adeoque se omnem virtutem, gratiam et benedictionem odisse et exsecrari, reipsa et inter- pretative scelerate vivendo protestatur. Insuper dum pauper vel Religiosus pro eo orat, illique benedicit et bene precatur; alii quos expilavit, quibusque multas injurias intulit, eidem maledi- cant, omnesque diras imprecantur. Cujus, vel quorum, vocem audiet Dominus? utique audiet tam maledicentium quam benedicentium: illo- rum ergo vox horum vocem elidet et enervabit,
23 et 24. In omnibus operibus tuis præcellens esto. Ne dederis maculam in gloria tua.
S. Gregorius, lib. IX, epist. 39, in Psal. IV paenitent. ad illud: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus,» et eum secuti Rabanus et Hugo, haec accipiunt de sacramento Baptismi et Poenitentiae, q. d. Qui abluitur «a mortuo,» id est a peccato, et iterum illud perpetrat, quid prodest ablutio ejus? «Post lavacrum, ait Raba- nus, mundus esse negligit quisquis post lacry- mas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo, et nequaquam mundi sunt qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Quibus ait Isaias cap. I, 16: Lavamini, mundi es- tote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.» Et Hugo: «Qui baptizatur a mor- tuo, ait, hoc est, qui mundatur a peccato aqua compunctionis, si rursus illud tangit, nihil ei prodest, quia sequens culpa poenitentiam per- dit.» Verum hic sensus mysticus est: nam ad litteram baptismus tempore Siracidis non erat Sacramentum, sed diu postea ad id institutus fuit a Christo: quare Baptismus hic legalis accipien- dus est, puta ablutio lege praescripta Num. XIX, qua qui tetigerunt cadaver mortuum, ideoque juxta legem erant immundi, nec ingredi poterant templum, se mundare et purificare debebant
ablutione aquae lustralis, confectae ex cinere vi- tulae rufae, q. d. Qui, abluendo corpus aqua hac lustrali, expiavit immunditiem legalem, quam contraxit ex contactu mortui, puta cadaveris, si iterum tangat cadaver, quid prodest ei prior ablutio? q. d. Nihil; nam rursum per contactum mortui factus est immundus, uti erat ante, ideo- que novo eget baptismo novaque ablutione: sic pariter «homo qui jejunat in peccatis suis,» id est propter peccata sua (est enim Hebraicum ב, id est in, pretii, significans propter), scilicet abo-
lendum censet esse irritum et iterandum. Hic fuit error S. Cypriani, cujus culpa passionis et mar- tyrii falce recisa est, ait S. Augustinus. Asseclae vero ejus, quia in eo, postquam ab Ecclesia dam- natus fuit, pertinaciter perstiterunt, hinc effecti sunt haeretici, et cognominati Donatistae: qui pa- riter haec verba Ecclesiastici catholicis objicie- bant; quibus respondet S. Augustinus, lib. II Contra Crescent., cap. XXV: «Cum audierit Catho- licus: Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest
lavatio ejus; respondebit: Vivit Christus, et jam non moritur, et mors ultra ei non dominabitur; de quo dictum est Joan. V: Ipse baptizabit in Spi- ritu Sancto; baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis (in nomine mor- tuorum, id est deorum et idolorum). Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem, quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie Sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizan- tur.» Verum, ut dixi, non agitur hic de bap- tismo christiano, utpote tum necdum instituto, sed de ablutione judaica. Atque addunt «et iterum tangit eum» quae alium sen- sum, quem initio dedi, exposcunt. Illa enim con- stanter addunt codices Graeci et Latini; unde et S. Augustinus ibidem, cap. XXVII, idem innuens, vel subdubitans: «Inspice, ait, diligenter codi- ces antiquos, et maxime Graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta ex praecedenti et conse- quenti contextione sermonis alium sensum in- timent.»
Moraliter S. Eligius, qui floruit anno Christi 640, homil. 8: «Qui, ait, substantiam suam tri- buit Deo, et animam suam offert inimico (dia- bolo), impletur in eo quod scriptum est: Qui bap- tizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus?» Sic et S. Gregorius in Psal. IV Paenit. ad illud: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies: «Ille, ait, lavatur a mortuo, qui per poenitentiam mundatur a peccato. Quem si contigerit eadem, quae punierat, iterando pec- cata committere, nihil contulisse videtur adhi- bita satisfactionis lavatio, quem maculavit inho- nestius iterata facinoris turpitudo.»
Idem, III part. Pastor., admon. 31: «Bapti- zatur, inquit, a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.» Quae verba citantur de Poenitentia, dist. III, cap. Baptizantur; nam, ut idem S. Gregorius ait, lib. IX, epist. 39: «Mortuum est omne opus perversum, quod per- trahit ad mortem, quod vita justitiae non vivit.»
Denique, licet haec sententia proprie loquatur de peccato gravi et mortali: hoc enim significa- tur per mortuum cadaver; tamen analogice adaptari potest peccatis et vitiis venialibus, praesertim vo- luntariis, de quibus multi paenitent et confiten- tur, sed illico in eadem relabuntur: unde in suis
hisce defectibus manent, jacentque mortui et in- sensibiles ad omnia monita confessariorum, rec- torum, praedicatorum. Hi enim in virtute non proficiunt, nec a Deo illuminantur, aut gratiam donumve insigne accipiunt: quia illi per hos de- fectus obicem ponunt, quem si generose remo- veant et exstirpent, utique magna divinorum lu- minum et charismatum dona percipient.
Hinc disce recidivam peccati ipso peccato esse graviorem et periculosiorem, tum ob graviorem offensam et ingratitudinem, quam affert relapsus post acceptam veniam; tum quia relapsus lap- sum priorem renovat et auget, unde solet lapsu esse major et profundior; tum quia Deus relap- sum abominatur, deserit et despicit, imo acriter castigat. Unde Christus ad languidum a se sana- tum: «Ecce, ait, sanus factus es: jam noli pec- care, ne deterius tibi aliquid contingat,» Joan. V, 14: «Quibus verbis, ait Cyrillus, significavit per peccati iterationem hominem in deteriora prolabi multa. Quid prodest, obsecro, studiose vestes ab- luere, et lotas rursum luto inquinare? Quid la- vare manus, et ablutis iterum contaminare sor- dibus? Sicut sus lota, dicit Sapiens, in volutabro luti; ita stultus qui iterat stultitiam suam.» Ea- dem de causa Christus adulteram absolvens mo- nuit, dicens: «Vade, et jam amplius noli pec- care,» Joan. VIII, 11. Ubi S. Cyrillus, vel potius Judocus Clictoveus, doctor Parisiensis: hic enim quatuor medios S. Cyrilli in Joannem libros, qui interciderunt (vidi tamen eos Romae graece scrip- tos, et reddentes stylum S. Cyrilli, atque est e nostris qui illos in Latinum transfert ut edat), supplevit: «Nam incassum, ait, sumitur medi- cina, si post instauratam sanitatem, per vitae in- continentiam, qui convaluit in pristinum incidit morbum. Quinimo relapsus in aegritudinem peri- culosior esse solet et exitio propior, quam prior
ille languor; et quos prima valetudo adversa non exstinxit, saepius iterata post redditam incolumi- tatem aegrotatio sustulit e vita. Haud secus frus- tra poenitentiae medicamentum sumitur, si post eam peractam ad praeteritae vitae sordes reditur. Haec enim secunda admodum periculosa est ani- mae febricitatio.» Et S. Chrysostomus, serm. De Lapsu primi hominis: «Noli, ait, peccare post ve- niam, noli vulnerari post curam, noli sordidari post gratiam.» Et statim singulorum casus red- dens: «Cogita, inquit, graviorem culpam esse post veniam: renovatum vulnus pejus dolere post curam: molestius hominem sordidari post gratiam.» Et rursum harum mutationum perver- sitatem expendens: «Indulgentia, ait, ingratus est, qui post veniam peccat; sanitate indignus est, qui semetipsum, postquam curatus est, vul- nerat: nec mundari meretur, qui seipsum post gratiam sordidat.» Ac tandem hujus gravitatem relapsus demonstrans: «Grave est, ait, hominem instructum delinquere, gravius absolutum pec- care. Servo pejor est, qui patronum post datam libertatem offendit.» Et S. Bernardus, serm. 34 in Cant.: «Timeas quidem, ait, pro accepta gra- tia, amplius pro amissa, longe plus pro recupe- rata.» Et praeclaras de primo ac secundo timore causas reddens, de tertio subdit: «Jam si gratia propitiata redierit, multo magis tunc timendum, ne forte contingat recidivam pati; juxta illud: Jam amplius noli peccare, ne deterius tibi ali- quid contingat. Audis, recidere quam incidere esse deterius? Proinde invalescente periodo in- valescat et metus.» Denique gravis est censura S. Petri, epistola II, cap. II, 21: «Melius, inquit, erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.» Ubi plura de periculo recidivae dixi.
tenda, ut eorum veniam impetret, pro iisque sa- tisfaciat; si illa iteret et rursum perpetret, nihil prodest ei prior humiliatio, id est jejunium, ut vertit Syrus (jejunium enim debilitat corpus, et consequenter humiliat animam. Unde illud cre- brum in Scripturis: «Humiliate in jejunio ani- mas vestras»), nec Deus orationem ejus exaudiet, quia ad peccatum rediit, quasi canis ad vomitum et sus ad lutum: unde sordidus, imo sordidior est quam fuit ante. Vide dicta II Petri II, 22. Ita Syrus et Tigurina: Si quis ablutus, ait, a cadavere, rursus idem contigerit, quid ei prodest ablutio? Si- militerque cum quis se propter peccata sua macerat, alitque rursum, et patrat ea (alii, et rursum ea com- missum it), quis preces ejus exaudiet? aut quid sibi efflictione sua profuit? Nam, ut ait Ezechiel, cap. XVIII, 24: «Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, etc., omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur, etc., in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.» Poenitenti ergo, si relabatur in peccata, nil prodest paeni- tentia praeterita ad gratiam et salutem: prodest tamen eatenus, quatenus per eam deleta sunt praeterita peccata, ut propter ea non sit punien- dus in inferno. Rursum si a peccatis posteriori- bus resurgat, reviviscit prior poenitentia, gratia, virtutes et merita, uti docent Theologi, ut propter ea copiosiorem et gratiam et gloriam sit recep- turus.
Nota: Τὸ et iterum tangit eum olim in nonnullis codicibus deerat, ut apud S. Pacianum, epist. 2 ad Sempronianum: «Qui, inquit, baptizatur a mortuo, nihil proficit, utique qui haeretico fonte dilutus; sic qui peccatoris oleo ungitur, id est qui spiritu satiatur immundo.» Sic quoque legit S. Cyprianus, indeque probat baptismum, ab haereticis collatum, esse invalidum, ideoque bap- tizatos ab haereticis esse rebaptizandos. Sic enim ait epist. ad Quintum: «Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? Manifestum est autem nos, qui non sunt in Ecclesia Christi, inter mor- tuos computari, nec posse ab eo vivificari alte- rum, qui ipse non vivat, quando una sit Eccle- sia, quae vitae aeternae gratiam consecuta, et vivit in aeternum, et vivificat Dei populum.» Sic quo- que hic locus explicatur in Concilio Carthaginensi, cui praefuit S. Cyprianus (unde et exstat inter opera S. Cypriani), quod per mortuum pariter ac- cipit haereticum, ideoque baptismum ab eo col-