Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXXV


Index


Synopsis Capitis

Primo, docet sacrificium mysticum valde salutare esse, recedere a peccato, et facere misericordiam. Secundo, vers. 6, docet quanti valoris et gratiae apud Deum sit sacrificium, quaeque conditiones ad illud requirantur. Tertio, vers. 14, docet Deum respicere sacrificia et preces iniquas injustorum: recipere vero et complecti aequas justorum, praesertim injurias patientium, pauperum et humilium, easque ulcisci.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 35:1-26

1. Qui conservat legem, multiplicat oblationem. 2. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. 3. Et propitiationem litare sacrificii super injus- titias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. 4. Retribuet gratiam, qui offert si- milaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium. 5. Beneplacitum est Domino re- cedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. 6. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus. 7. Haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. 10. Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum. 11. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsul- tatione sanctifica decimas tuas. 12. Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum: 13. quoniam Dominus retribuens est, et septies tan- tum reddet tibi. 14. Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. 15. Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. 16. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet. 17. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18. Nonne lacrymae vi- duae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? 19. A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20. Qui adorat Deum in oblectatione, suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21. Ora- tio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non disce- det donec Altissimus aspiciat. 22. Et Dominus non elongabit, sed judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: 23. et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquo- rum contribulet: 24. donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius: 25. donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos misericordia sua. 26. Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.


PRIMA PARS CAPITIS.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Verum legendum est oblationem (non orationem); sic enim legunt Romana et Graeca. Et Syrus: Fecisti, inquit, aliquid, quod scriptum est in lege, multiplicasti cultum vel servitutem, puta, sacrum sive liturgiam, quam Hebraei et Syri vocant עבודה aboda. Similiter aliqui pro legem legunt verbum; alii, verbum legis. Quae omnia eodem recidunt. Sensus est, q. d. Multi multas externas victimas boum et ovium Deo offerunt, et interim negligenter vel impie vivunt, censentes in sacrificiis externis consistere vim sacrificii Deo grati. At errant: nam Deus prae omnibus requirit sacrificium internum, quo anima Deo offeratur, et mactetur ad servandam ejus legem, et ad mortificandum concupiscentias legi divinae repugnantes. Assero ergo, eum qui conservat legem, multas oblationes mysticas Deo gratissimas offerre: singuli enim actus conformes legi sunt actus obedientiae, justitiae, charitatis, temperantiae, etc., qui Deo maxime placent, quibusque Deus delectatur quasi sacrificiis sibi oblatis. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. X De Civitate Dei, cap. vi: "Verum sacrificium est omne opus quod agitur, ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo veraciter beati esse possimus." Tale est autem omne opus, quod Deus in lege praescripsit et sanxit. Probat idipsum S. Augustinus ex S. Paulo, Rom. XII, 1, cum ait: "Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tanquam famulo, vel tanquam instrumento, utitur anima, cum ejus bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est; quanto magis anima ipsa, cum se refert ad Deum, ut igne amoris ejus accensa, formam concupiscentiae saecularis amittat, eique tanquam incommutabili formae subdita reformetur; hinc ei placens, quod ex ejus pulchritudine acceperit, est sacrificium?" Haec S. Augustinus.

Moraliter, notent hanc sententiam Religiosi, qui sub obedientia vivunt, et ab ea applicantur operibus Marthae, ut cum Magdalena orationi et sacrificio toties vacare non possint, quoties desiderant: atque ex eo discant, quod obedientia et opus obedientiae sit ipsis oratio et sacrificium;

Nam obedientia mactat propriam voluntatem et judicium Deo. Quae sane rationalis hominique intima, ac ideo nobilissima est victima; ac "gladio praecepti se immolat," ait S. Gregorius, lib. XXXV Moral. cap. x. Quocirca Deus ad Saulem: "Melior est, inquit, obedientia quam victimae: et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere," I Reg. XV, 22. Huc facit illud S. Basilii, hom. in Julittam Martyrem: "Qui, inquit, bene semper agit, hic semper orat." Per omnem enim virtutem Deo conjungimur. Quod est officium orationis.

Sacrificium salutare est attendere mandatis. — Est probatio vel confirmatio ejus quod dixit: "Qui conservat legem, multiplicat oblationem;" quia, scilicet "sacrificium salutare," puta, quod pro salute obtenta vel obtinenda offertur, "est attendere mandatis," q. d. Observatio mandatorum apud Deum aestimatur loco, gradu et dignitate sacrificii, adeoque tantum valet ad salutem obtinendam, quantum valet sacrificium. Esto enim ipsa non sit sacrificium proprie dictum, est tamen sacrificium metaphoricum et mysticum, magis necessarium, magisque gratum Deo, quam sacrificium agnorum et hircorum: quia per illud homo seipsum suosque actus humanos, rationales, spiritales et divinos offert Deo: hi autem longe praestant bruta carne agnorum et hircorum, quae offertur in sacrificio carneo.

Alludit ad sacrificium pacificum, Levit. III. Deus enim initio Levitici triplex sanxit sacrificium, scilicet, primo, holocaustum, quod totum offerebatur in honorem Dei, ideoque totum cremabatur; secundo, pro peccato; tertio, pacificum sive salutare, quod scilicet pro pace, id est salute propria vel aliena, privata vel publica, sive jam obtenta ad gratiarum actionem, sive adhuc obtinenda ad impetrationem Deo offerebatur. Unde Tigurina vertit: Qui servat legem, abunde sacrificat; qui studet praeceptis, litat salutariter; alii: Qui attendit mandatis, victimam salutarem offert; Graeci Complutenses: Sacrificator salutaris, scilicet sacrificii, puta pacifici, attendit mandatis; Romani: Sacrificans salutare, qui attendit mandatis. Nam, ut ait S. Gregorius, IX Moral. XXXI: "Nos ipsos sacrificium Deo offerimus, cum vitam nostram divino cultui dedicamus." Syrus: Qui custodit praeceptum, beatus est spiritus ejus.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Adde, recessum ab iniquitate fieri non posse, nisi eliciendo actum virtutis oppositae. Nemo enim recedit a libidine, nisi per actum castitatis; nec a superbia, nisi per actum humilitatis; nec ab ira, nisi per actum patientiae; nec a gula, nisi per actum temperantiae; nec a negatione fidei, si ad eam cogat tyrannus, nisi per actum martyrii, et sic de caeteris. Omnes autem actus virtutum sunt magni Dei cultus; quia iis Deum earum auctor et legislator valde colitur et honoratur. Ita hunc locum legunt et intelligunt Romani. Aliter priorem partem legit Jansenius, nimirum: Et propitiatio est litare sacrificium; sicque explicat, q. d. Clementia, qua quis alteri in se delinquenti facile ignoscit, eique fit propitius, est coram Deo velut litare et offerre sacrificium pro peccatis admissis: quia per hujusmodi clementiam propriorum delictorum venia obtinetur, juxta illud Salvatoris: "Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater coelestis dimittet vobis peccata vestra," Matth. VI. Aut q. d. Propitiatio, qua quis studet Deum sibi reddere propitium, est velut offerre sacrificium super injustitia.

Verum legendum est cum Romanis eo modo quo paulo ante citavi; quare sensus initio datus est verus et genuinus. Hic versus jam deest in Graeco; quia idem pene dicit quod dixit vers. 1. Graecus autem textus talia, quae iterantur, solet resecare et compendio complecti. Deest etiam in Rabano, sed ipse pro eo hunc substituit: Deprecatio ejus coram oculis Dei inveniet gratiam, sicque explicat, q. d. Deprecatio ejus scilicet qui recedit ab iniquitate, coram Deo inveniet gratiam: quia bene operando servavit justitiam, juxta illud Isaiae LVIII, 6: "Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes; dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua,

et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum."


4. Retribuet gratiam, qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium. — Graece, ἀνταποδίδους χάριν προσφέρων σεμίδαλιν, καὶ ὁ ποιών ἐλεημοσύνην θυσιάζων αἰνέσεως. Quod dupliciter vertas: Primo, ut vertit Noster, q. d. Sicut "retribuit gratiam," id est gratias agit Deo pro beneficiis acceptis, "qui offert similaginem," id est florem similae, sive pollinem farinae: "et," id est sic, "qui facit misericordiam, offert sacrificium," puta mincha, quod fiebat ex simila, vel pura, vel cocta, et in panes aut liba et lagana efformata, ut patet Levit. cap. II, 1 et seqq. Porro sacrificium mincha sancitum erat pro gratiarum actione, ut patet Levit. II, 12. Unde hebraice vocatur sacrificium תודה toda, id est confessionis, laudationis, gratiarum actionis. Septuaginta vertunt αἰνέσεως, id est laudis, quam vocem eos secutus usurpat hic Siracides. Hic sensus magis connexus est, ac respondens phrasi Siracidis et Salomonis, qui in Proverbiis passim loquitur per comparationem et similitudinem, qua posterius hemistichium assimilat priori. Simili modo est hic una comparatio: comparat enim eum qui gratias agit Deo, offerendo illi similam, ei qui misericordiam facit, eamque quasi sacrificat Deo, q. d. Sicut qui similam offert litatque Deo, hic illi rem gratam facit gratesque agit: sic pariter qui similam, aut quid simile dat pauperi, Deo rem gratam, et quasi sacrificium offert. Quod enim pauperi offert, hoc offert Deo, qui in paupere repraesentatur, et cujus amore et reverentia pauperi offert: sicut ergo si similam offerres Deo, utique sacrificium eidem offerres gratum, gratiasque Deo debitas exsolveres: sic pariter si eamdem, aut quam aliam eleemosynam des pauperi, Deo eamdem offers; ac consequenter quasi sacrificium eidem offers, et gratias, quas Deo debes pro beneficiis in te collatis, exsolvis. Summatim igitur sensus est, q. d. Sicut gratus est Deo qui illi offert similaginem: sic et gratus est eidem misericors, qui largitur eleemosynam.

Secundo, sic vertas cum Tigurina et aliis: Qui rependit gratiam (Complutensia addunt ὡς, id est sicut qui) similaginem supplicat vel litat: et qui beneficentiam exercet, sacrificium facit gratulationis vel laudis; ut duo hic virtutis officia commendentur, et invicem assimilentur, scilicet gratitudinis et beneficentiae, q. d. Qui pro accepto beneficio rependit gratiam, hic quasi similam Deo litat: quo significatur gratitudinem Deo gratam esse instar sacrificii. Simili modo qui misericordiam vel beneficentiam exercet, sacrificium offert, et (ut Graecus habet) sacrificator est laudis, id est sacrificium laudis Deo offert. Duo ergo sacrificia laudis, quibus scilicet laudatur, delectatur et glorificatur Deus, sunt gratitudo et misericordia. Verum, cur de gratitudine potius quam de alia quavis virtute hic injicitur mentio, cum sint aliae potiores, magisque comparandae cum misericordia et sacrificio? Quare prior sensus uti magis strictus et connexus, sic et magis aptus et genuinus est. Et juxta eum facile hanc secundam versionem explices, eamque illi accommodes, ut in idem redeat sensus, q. d. Sicut qui rependit gratiam, similaginem offert, sic qui misericordiam facit, offert Deo sacrificium laudis, q. d. Misericordia est quasi oblatio similaginis, quae offertur "in ainesin," id est in gratiarum actionem: quia per eleemosynam, quam amore Dei das pauperi, refers gratias Deo pro tot donis debitas. Denique Syrus hoc modo vertit: Faeneratur Deo magnum qui offert oblationem: et qui facit eleemosynam, custodit legem.

Nota in Graeco eleemosynam hic vocari sacrificium αἰνέσεως, quod respondet Hebraeo תודה toda, id est laudis et gratiarum actionis; ac eleemosynarium, sacrificatorem laudis: primo, quia ipsa fit ad laudem Dei, estque magna laus Dei; secundo, quia facit ut pauperes laudent Deum, qui hanc mentem eleemosynario inspiravit, ut suae necessitati succurreret; tertio, quia alii videntes hanc beneficentiam laudant Deum, et ad eam imitandam incitantur; quarto, quia ipse eleemosynarius dat eleemosynam ex amore et honore Dei, ac saepe actu laudat Deum, quod sibi facultates animumque dandi eleemosynam aspirarit. Unde S. Paulus commendans eleemosynas Corinthiorum sibi datas, ut eas deferret fidelibus in Judaea degentibus: "Quoniam, ait, ministerium hujus officii, non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus," II Cor. cap. IX, vers. 12.

Quocirca sapienter S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Cura pauper.: "Gratitudinis, inquit, aliquod specimen Deo exhibeas, quod te fecerit unum illorum qui beneficia praestare possunt, non autem qui opus habent accipere: et quod non inspiciendae tibi sint alienae manus, sed aliis tuae. Dives esto, non solum opibus, sed etiam pietate. Ne solum auri, sed etiam virtutis possessione alios antecellas, exhibendo te probiorem et benigniorem. Deus esto calamitosis, Dei misericordiam imitando: nihil enim beneficentia divinius in hominem cadit. Misericordiam tuam ne nox quidem intercipiat. Ne dixeris: Alias redi, et in crastinum dabo; ne quid forte accidat inter propositum tuum et beneficium, unde impediatur. Nudum si videris, vestito, honorans immortale tuum indumentum, quod est Christus." Nam, ut ait S. Nilus: "Sicut lucis proprium est illuminare, sic Dei proprium est misereri suorum operum. Et Phocion apud Maximum, serm. 7: "Nec ex templo ara, nec ex natura humana tollenda est

misericordia," quia haec est ara et victima gratissima Deo. Et Philo, ibid.: "Plus tibi diligendi sunt, Imperator, qui suppliciter petentes beneficia abs te sibi praestari cupiunt, quam qui munera tibi offerre student: his enim debes remunerationem; illi vero debitorem tibi efficient Deum, qui in propriis numerat quae in ipsos contularis, qui remuneraturus est optimis donis humanitatis tuae, et benignitatis institutum." Ita ipse ad Caium imperatorem. Denique divine Raphael ad Tobiam, cap. XII, vers. 6: "Benedicite, ait, Deum coeli, etc., quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et nunc misit me Dominus ut curarem te."


5. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. — Hic versus sensu et pene verbis idem est cum versu 3, ubi eum explicui. Unde Graeca tam Romana quam Complutensia illum semel duntaxat, idque hoc loco habent. Recedit ergo (graece εὐαρεστεῖται, id est placatur, sibi complacet, delectatur, et quasi pulchrescit, ut vertit Syrus) ab injustitia quilibet paenitens et justus, sed maxime eleemosynarius: hic enim non tantum aliena non rapit injuste, sed et sua juste, imo liberaliter elargitur. Eleemosyna ergo est maximus ab injustitia recessus: quare illi prae aliis virtutibus haec sententia congruit, praesertim quia de ea proxime praecessit sermo. Pro deprecatio graece est ἱλασμός, id est propitiatio, expiatio, lustratio, puta, sacrificium piaculare, sive propitiatorium et expiatorium peccatorum. Dixit versu praecedenti eleemosynam esse sacrificium toda, id est laudis et gratiarum actionis: quale erat holocaustum, quod totum ad Dei laudem offerebatur et concremabatur. Rursum versu 2 dixit eamdem esse sacrificium salutare sive pacificum: hic asserit eamdem esse sacrificium "pro peccato." Igitur eleemosyna est triplex, adeoque omnis generis sacrificium. Omne enim sacrificium vel erat holocaustum, vel pacificum, vel pro peccato. Unde Tigurina vertit clare: Recedere a malitia Deum placare est, et injustitiam reliquisse piaculare sacrificium; Syrus: Voluntas Dei est ut declines ab omni eo quod malum est, et prohibe patientiam tuam ne facias quod odiosum est. Huc alludit Apostolus Hebr. XIII, 16, dicens: "Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus."


SECUNDA PARS CAPITIS.

DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.


6 et 7. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus. Haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. — Alii vertunt, facienda sunt; Tigurina: Ne venias in conspectu Domini vacuus; haec enim omnia praecepti causa instituta sunt; Syrus: Ne appareas coram eo inaniter; quia omnis qui facit quod virtuosum est, custodit praeceptum. Est occupatio, q. d. Dixi, sacrificium Deo gratum esse fugam peccati et misericordiam; at, ne inde opineris et inferas, sacrificia proprie dicta esse omittenda; addo et dico, neminem debere in conspectu Dei apparere vacuum, sed afferre oblationes et victimas lege praescriptas. Haec enim omnia, licet ex se, sive ex opere operato (uti in lege nova facit Eucharistia et Sacramenta) non expient peccata; tamen facienda sunt propter mandatum Domini, qui ita sanxit primo, ut fideles cultum Deo debitum sacrificando exhiberent; secundo, ut per victimas et preces gratiam et dona Dei impetrarent; tertio, ut repraesentarent sacrificium crucis Christi, quo omnia peccata abolentur, omnisque a Deo gratia impetratur. Citat legem Exodi XXIII, 16. Et Deut. XVI, 16: "Tribus vicibus, inquit, per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum (id est Paschae), in solemnitate hebdomadarum (id est Pentecostes), et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus. Sed offeret unusquisque secundum quod habuerit (Septuaginta, secundum facultatem manuum suarum), juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei," juxta illud Tobiae

monitum datum filio, cap. IV, vers. 8: "Quo modo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude." Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. De Viduis: "Liberalitas non cumulo patrimonii, sed largitatis definitur affectu." Et S. Chrysostomus, hom. 10 in II ad Corinth.: "Multum ac parum non ad mensuram dati definit Deus, sed ad potentiam facultatum dantis." S. Gregorius Nazianzenus, orat. 43, legit: "Non apparebis in conspectu Domini vacuus." Et explicans illustransque addit: "Verum si quid pulchri habes, tecum feres," Deo enim pulcherrimo et praestantissimo pulcherrima et praestantissima danda sunt, ut ipse sanxit Num. XVIII, 29: "Omnia, inquit, quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt."

Causam hujus mandati dat S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXIV: "Non apparebis, inquit, vacuus ante conspectum Domini Dei tui; ut in quibus gratus exstitit homo, in his gratus ei deputatus, eum qui est ab eo, percipiat honorem," q. d. Ideo non vacui, sed oblationes afferentes coram Deo apparebitis, primo, ut profiteamini vos haec et plura accepisse a Deo, eique gratias referatis; secundo, ut per haec gratiam Dei vobis concilietis; tertio, ut per haec honorem ingentem consequamini. Non enim Deus sui causa ea instituit, quasi hoc honore indigens, ejusque cupidus, cum ipse a S. Triade infinitum habeat honorem, ita ut illi ab angelis, hominibus ceterisque creaturis eum honorantibus nihil honoris addi possit; sed vestra causa id fecit, ut scilicet vos hoc honore afficiat. Honor enim magnus est Dei esse sacerdotem, Deo sacrificare, Deo offerre, quodque Deus immensus illa ab homuncione dignetur accipere, eaque rata et grata habere. Quarto, has oblationes sanxit Deus, ut ex illis alerentur Levitae et sacerdotes ad ministrandum Deo in templo; hi enim aliam haereditatem non habebant in Israel.

Unde moraliter S. Chrysostomus, homil. 67 ad Popul., sub finem, et homil. 1 in II ad Timoth., ex hoc loco docet, nos non debere ingredi templum vacuos, sed afferentes eleemosynam, quam partiamur in pauperes, qui ea de causa ante fores stant et mendicant: "Non apparebis, inquit, vacuus coram Domino: Judaeis haec dicebantur, quanto magis nobis? propterea pauperes ante fores positi sunt, ne quis vacuus ingrediatur, sed ut introeat cum eleemosyna: si, ut misericordiam consequaris intras, prius miserere. Qui vero posterius venit, plus debet; cum enim nos inceperimus, secundus plus erogat. Fac tibi Deum debitorem, et tunc eum pete; mutua, et tandem Deum repete, ut cum faenore recipias. Vult hoc Deus, non refugit. Si cum eleemosyna petas, gratias habet; si cum eleemosyna reposcas, mutuas, et capis foenora: ita vos exhortor. Non in manuum extensione satis est audiri. Extende manus tuas, non in coelum, sed ad pauperum manus. Si ad pauperum manus extenderis manum, ipsum coeli verticem tetigeris: qui enim illic sedet, eleemosynam suscipit; si enim porrexeris vacuas, nihil profecceris."

Mystice, Theodoretus, in Exodi XXIII, Quaest. LIII: Jubetur, inquit, ut dives eleemosynam impertiatur, dum Deum orat; is vero qui paupertatem elegit, ut animam bonis minime vacuam, sed copiam virtutum locupletatam afferat et offerat. Unde Nazianzenus, orat. 43 De Encaeniis, docet, nos encaenia celebrare debere hoc modo, ut coram Deo non xeroi, id est vacui, sed kainoi, id est novi, appareamus: "At nunc, inquit, diverso modo novus appare, sic nempe ut totus immuteris: vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova." Quod explicans Nicetas: "Novus appare, inquit, non secundum hanc scripturam τοῦ κενοῦ, id est vacui et nihil habentis, sed juxta alteram significationem τοῦ καινοῦ, id est novi, ac per virtutis progressum et incrementum innovati penitusque immutati, vel a vitio ad virtutem, vel a virtute minori ad majorem." Si ergo cor amore mundi vano evacues, illud vero unius Dei amore innoves impleasque, utique hoc praeceptum implebis.

Memorabile est, quod de S. Francisco in Chronicis legimus, eum, cum Deo in oratione colloquentem in monte Alverniae, ne coram eo appareret vacuus, jussum a Deo apparente in flamma ignis, sibi trinam facere oblationem. Cumque S. Franciscus responderet: "Domine, ego sum totus tuus, et nihil habeo nisi tunicam, et chordam, et femoralia, et ista similiter tua sunt;" praecepit ei Deus, ut manum mitteret in sinum, et quidquid ibi invenisset, id sibi offerret. Quod cum ille fecisset, reperit in sinu successive tres ingentes nummos aureos fulgidissimos, quos protinus Deo obtulit, ac mox intellexit, per trinam hanc oblationem figurari auream obedientiam, altissimam paupertatem, et splendidissimam castitatem, quas Deus menti ejus indiderat, ut eas sibi offerret. Hinc ergo discamus, et reipsa practicemus, ut, cum ad Deum accedimus orando, Missam celebrando vel audiendo, communicando, non vacui accedamus; sed offeramus ei aliquod bonum propositum vincendi nos ipsos in re quae nos maxime a profectu impedit, aut faciendi aliquod opus heroicum, aut certe offeramus Deo cor ab omni amore terreno vacuum, ut illud ipse suo amore impleat. Nonnulli post S. Synaxin haec duo usurpant magno fructu: prius, ut Deo offerant id quod putant Deo maxime esse gratum, quod scilicet maxime ab iis Deum cupere et expetere censent; posterius, ut vicissim a Christo Domino petant gratiam vel donum aliquod, quo maxime indigent. Itaque Christum quasi medicum circumducunt per omnes animae suae potentias, ac ubi majorem vident infirmitatem, rogant et obsecrant ut illam curare dignetur. Quocirca in qualibet S. Synaxi propriam et peculiarem gratiam consequentur, ut legimus accidisse S. Catharinae Senensi et aliis. Hoc fuit dogma et praxis Cardinalis Bellarmini.

Anagogice, coram tribunali Christi nemo apparere debet vacuus bonorum operum, qui salvus esse velit. Audi S. Gregorium (et ex eo Rabanum), lib. VII in Job, cap. XIII, ad illud cap. VI, vers. 18: Ambulabunt in vacuum, et peribunt. "In vacuum quippe, ait, ambulant, qui nil secum de fructu sui laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat; sed quia cuncta haec quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, quia secum ante judicem nihil tulit. Quo contra bene per legem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus. Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendi non providet, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur:

Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera, quibus vitam mercantur, ostendunt. Hinc de unoquoque electo Psalmista iterum dicit: Qui non accepit in vano animam suam. In vano namque animam suam accipit, qui sola praesentia cogitans, quae sequuntur in perpetuum non attendit. In vano animam suam accipit, qui ejus vitam negligens, ei curam carnis anteponit: sed animam suam justi in vano non accipiunt, quia intentione continua ad ejus utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat quae vitae praemia post vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt, quia profecto ambulantes in vacuum, vitam sequentes fugiunt, invenientes perdunt."


QUA DOCET DEUM RESPICERE IN PRECES NON INFERENTIUM, SED PATIENTIUM INJURIAS, PAUPERUM SCILICET ET HUMILIUM, EOSQUE ULCISCI.

Devotio ergo est quasi adeps victimae eam impinguans et efficiens ut Deo sit pergrata et delicata; devotae enim mentes sunt Dei deliciae. Porro devotionem non femineam lacrymarum, sed veram et virilem, ita ex ima radice examinat, definit et explicat S. Thomas II II, Quaest. LXXXII, art. 1: "Devotio, ait, dicitur a devovendo: unde devoti dicuntur, qui seipsos quodammodo Deo devovent, ut ei se totaliter subdant. Propter quod et olim apud Gentiles Devoti dicebantur, qui seipsos idolis devovebant in mortem pro sui salute exercitus, sicut de duobus Deciis Titus Livius narrat. Unde devotio nihil aliud esse videtur, quam voluntas quaedam prompte tradendi se ad ea quae pertinent ad Dei famulatum. Unde Exodi, XXXV, dicitur, quod multitudo filiorum Israel obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino. Manifestum est autem, quod voluntas prompte faciendi quod ad Dei servitium pertinet, est quidam specialis actus: unde devotio est specialis actus voluntatis." Idem, art. 3, causas devotionis assignans, docet extrinsecam ejus causam esse Deum, qui eam menti aspirat et inspirat, intrinsecam vero esse meditationem. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XIV De Trinit. cap. VIII, voluntas oritur ex intelligentia: "Et ideo, ait D. Thomas, necesse est quod meditatio sit devotionis causa, in quantum scilicet homo per meditationem concipit, quod se tradat divino obsequio, ad quod quidem inducit duplex consideratio. Una quidem quae est ex parte divinae bonitatis et beneficiorum ipsius, secundum illud Psal. LXII: Mihi adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. Et haec consideratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est ex parte hominis considerantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo innitatur, secundum illud Psal. CXX: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur ut Deo se subjiciat, dum suae virtuti innititur."

Porro S. Bernardus, in Sententiis: "Quatuor, ait, esse dicuntur, quae nostrae gratiam devotionis adaugent. Memoria peccatorum, quae hominem reddit humilem apud se. Recordatio poenarum, quae illum sollicitat ad bene agendum. Consideratio peregrinationis, quae illum hortatur visibilia debere contemni. Desiderium vitae perennis, quae hominem incitans ad perfectum, cogit eum a terrenis affectibus voluntatis mutatione suspendi. Vide eumdem de causis et signis devotionis et fervoris, serm. 6 De Ascens. Domini. Idem, serm. 18 in Cant., causam devotionis assignat orationem: "Orando, ait, bibitur vinum laetificans cor hominis, vinum spiritus, quod inebriat, et carnalium voluptatum infundit oblivionem. Humectat interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores."

Et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. — Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag. cap. XII, legit: "Odor suavitatis Deo est cor quod glorificat eum." Additque: "Hae sunt coronae, et sacrificia, et aromata, et flores Dei." Alludit ad illud Gen. I, 9: "In holocaustum et suavem odorem Domino," hoc est, ut Chaldaeus clare vertit: Holocausti oblatio est, quae suscipitur cum beneplacito coram Domino. Unde pro odorem suavem, vel odorem suavitatis, hebraice est ניחוח ריח reach nichoach, id est odorem quietis, in quo scilicet suaviter quiescit et delectatur Deus tanquam in sacrificio sibi accepto. Hujus rei causa et symbolo omni victimae imponebatur thus, illudque cum victima adolebatur et cremabatur, ut suavem ederet suffitum, qui naribus tam hominum quam Dei anthropopathos suave oleret, easque oblectaret, ut patet Levit. II, 2. Thus enim symbolum erat mentis elevatae in Deum, et ad Deum cum hac thuris vaporatione ascendentis. Unde illud Psaltis Psal. CXL, 2: "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo." Excipe victimam pro peccato; illi enim non imponebatur thus, ut significaretur peccatum non bene ut thus, sed pessime olere, et esse abominabile coram Deo, ut ostendi Levit. V, 11. Hinc de Noe in fine diluvii Deo sacrificante dicitur Genes. VIII, 21: "Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae." Ubi S. Chrysostomus: "Justi Noe virtus, inquit, fumum et nidorem victimae Deo fecit odorem fragrantiae."

Hoc est, quod docet hic Siracides, q. d. Oblatio justi mystice impinguat victimam, ideoque facit eam odoratam, id est suavem gratamque Deo, quia in naribus Dei suavius olet justitia, sanctitas et devotio quam omne thus et thymiama.

Huic Jesu Sirach sententiae antistropha est illa unius e septuaginta Interpretibus S. Scripturae numero vigesimi septimi. Unde nonnulli opinantur illum eumdem esse cum nostro Jesu Sirach. Huic enim cum Ptolemaeus Philadelphus proposuisset quaestionem: "Quid sit pulchritudine dignius?" ille respondit: "Pietas; nam et ipsa pulchritudo quaedam est praecellens: ejus autem potentia, charitas, quae quidem Dei munus est, quam et tu possides, cuncta in ipsa bona amplectens." Ita Aristeas, lib. De Septuaginta Interpretibus.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.


QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.

Moraliter hic disce, quam religio Deique cultus ipsi placeat, ideoque nobis cordi et curae esse debeat, praesertim quia idipsum lumine et impulsu naturae cognovere, et ingenti studio exercuere Gentiles. Nulla enim gens tam barbara exstitit, ait Cicero, lib. De Natura Deorum, quae naturalis rationis ductu non cognoverit et coluerit numen aliquod. Idem fuse demonstrat S. Augustinus, I De Civit. Dei, XXXIV; Rhodiginus, lib. XXIII, 1; Justinus, lib. XXVIII; Halicarnassus, lib. II. Excelluere hac in re Romani, qui rebus omnibus publicis et privatis anteponebant cultum deorum, et ante omnia exquirebant, qua ratione eorum cultum augere possent. "Antiquius, ait Plutarchus in Vita Marcelli, ad salutem publicam rati, si magistratus deos susciperent, quam si hostes superarent." Hinc Romulus ante omnia constituit ea quae ad numinis cultum pertinent. Inde quasi felici sanctoque dato rebus exordio, ad rempublicam ordinandam progressus est. Ita Halicarnassus, lib. II. Romulum in sacris disponendis superavit successor ejus Numa Pompilius. Idem faciendum docet Aristoteles, lib. V Polit. cap. XI.

Ratio a priori est, quia Deus est summa et immensa majestas, plena omni sanctitate, sapientia, potentia, clementia, justitia, omnique virtute et perfectione; illi ergo debetur omnis honor et gloria. Rursum Deus est principium, causa et finis frugum rerumque omnium; illi ergo omnium primitiae debentur. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. in Natalitia, Deum ita describit: "Universum esse in seipso nunquam incoeptum, nunquam desiturum complexus continet, tanquam infinitum quoddam et interminatum essentiae pelagus." Idem in Carminibus:

In te omnia permanent, ad te confertim festinant omnia, Tu omnium finis, tu unus, et omnia, et nihil rerum.

Quia scilicet Deus non est res aliqua creata, sed omnes in immensum transcendit:

Cum neque animus sis, neque omnia, quem te appellem, Qui solus innominabilis et omninomius?

Et S. Dionysius, lib. De Divinis nominibus, cap. V: "Deus, ait, non est quovis modo ens et anticipans," quia antequam creaturae in se existerent, jam existebant in Deo. Et inferius: "In qua (unitate divina) omnia unice sunt conjuncta, superunita et praeexistentia superessentialiter." Et cap. IV: "In ipso est omne principium exemplare, finale, efficiens, formale, elementare, et simpliciter omne principium, omnis connexio, omnis terminus." Unde exclamat Apostolus, Rom. XI, 33: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! etc. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen."

Jure ergo Simeon cognomento Justus, qui floruit sub ultimo tempore Synagogae, dictabat: "Mundum hunc trium rerum auxilio et firmitate solidari, cultu divino, lege et misericordia." Deus enim est basis et centrum mundi, quem nobis conciliamus pie eum colendo. Ita refertur in Pirke avoth, id est in Capitulis sive Proverbiis patrum Hebraeorum, cap. 1.


QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.

Secundo, Jansenius sic explicat, q. d. Per exsultationem et laetitiam fac ut decimae quas persolvis, sanctae sint et gratae Deo. Multum enim virtuti et sanctitati, aeque ac oblationi addit hilaritas animi. Haec enim facit ut opus sit speciosius, intensius, melius et perfectius, ac hilaritate quasi saccharo conditum. Unde "hilarem datorem diligit Deus," Prov. XXII, 8, juxta Septuaginta, quae verba citans Paulus, II Cor. IX, 7, dum Corinthios hortatur ad eleemosynam: "Non ex tristitia, ait, aut necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus." Nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. XLII: "Eleemosyna plerumque fit a tristibus et murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis. Hilarem autem datorem diligit Deus; at si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac,

ut ille qui intus videt, adhuc loquente te, dicat: Ecce adsum." Plura de hac hilaritate in dando dixi II Cor. IX, 7. Hilaritas enim est bonae et devotae voluntatis signum, ait Lyranus, adeoque ipsa est decor et flos virtutis; longe enim magis decorum est opus misericordiae, obedientiae, patientiae, humilitatis, etc., quod fit hilariter, quam quod fit animo tristi et maesto, ideoque tardo et torpido. Unde vidua hilariter offerens duo minuta, plus caeteris plura offerentibus judicata est obtulisse a Christo, Luc. XXI, 4.

Mystice Rabanus: primitiae, id est initium operum; et decimae, id est finis eorumdem Deo offerenda sunt; denarius enim perfectionem et finem significat; quia usque ad denarium numerus crescit, ibique quasi finiens ad principium redit; decem enim et unum faciunt undecim, decem et duo faciunt duodecim, et sic consequenter de caeteris. Adeoque, inquit Rabanus, sicut in primitiis principia voluntatum, ita in decimis consummationes nostrorum operum ad Dominum referre praecipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis donatur effectus.

Imitati idipsum sunt Gentiles, qui uti hilariter in victimis et oblationibus celebrabant sua Floralia, Vinalia, Bacchanalia, Saturnalia, sic et Hilaria. Audi Macrobium, lib. I Saturn. cap. XXVI: "Celebratur laetitiae exordium ad octavum Calend. aprilis (id est die 25 martii), quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit. Olim ergo aequinoctium vernum incidebat in diem 25 martii; unde eadem die primitus a Deo creatum esse mundum multi opinantur, sicut eadem die recreatus et renovatus est, cum Angelo nuntiante B. Virgo concepit Dei Filium, et Verbum caro factum est, atque eodem post 34 annos a Christo redemptus est mundus. Doctiorum enim sententia est, Christum crucifixum et mortuum esse die 25 martii. Merito ergo illo die tot nominibus Hilaria celebrant non solum Gentiles, sed et Christiani.

Porro, quia orationes et opera nostra exilia et vilia sunt, ac ne minima ex parte divinae majestati aequa et digna; hinc Deus dedit nobis Christum sibi aequalem, ut eum in sacrificio Eucharistiae velut victimam Deo dignam et parem offeramus. Rursum voluit, ut per Christum omnia illi offeramus. Hinc praxis ad opera nostra, quae in se exigua et abjecta sunt, reddendum excellentissima Deoque acceptissima est, si ea uniamus et inseramus Jesu Christi actionibus, meritis et passionibus, illisque unita Deo offeramus; quare unionis hujus et conjunctionis ergo majoris illa aestimat, libentiusque ob infinitum illum amorem quo erga Filium suum fertur, acceptat. Insuper actiones nostrae non tantum Deo sunt gratiores, sed etiam magis meritoriae, ob infinita Domini nostri merita quae vi hujus unionis et oblationis ei factae, eisdem abundanter communicantur. Quam ob causam D. Paulus ad hanc praxim nos excitat, dicens: "Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi," Coloss. III, 17. Ludovicus Blosius, abbas Laetiensis, magnus spiritualium rerum magister, in Instit. spirit. cap. IX, omnes spiritualem quaestum faciendi cupidos ad hanc praxim hortatur, inquiens: "Is qui se pietati et devotioni addicit, consuescat omnia opera sua per sanctam intentionem ad Dei honorem referre; consuescat tam illa quae agit, quam ea quae patitur, conjungere atque unire operibus et doloribus Christi per orationem sive desiderium."

Et in suo Spirituali Speculo ita loquitur: "Si bona opera et exercitia tua copulaveris unierisque actibus et exercitiis Christi, atque ita obtuleris illa Deo in laudem aeternam: erit sane ista oblatio ipsi Domino longe gratissima, et opera tua claritatem dignitatemque ineffabilem recipient ex actibus Christi, quibus unientur; plumbum tuum, ut ita dicam, mutabitur in aurum optimum, et aqua tua in vinum excellentissimum." Ratio est, quia opera tua ex se vilia, obscura et imperfecta, maxime illustria, Deoque accepta hac unione evadent, eo quod a Christi meritis singularem eximiamque bonitatem accipiant, non secus quam aquae gutta in dolium vino plenum immissa, optimum vini saporem coloremque recipit. Prioribus in Spirituali Institutione hac annectit: "Bona opera illius qui istud pie observat, excellunt incomparabiliter bona opera ejus qui non observat." Iterumque in istius capitis fine: "Ista omnia, ait, Dominus familiarissimis amicis suis revelare dignatus est, ut nos hac ratione opera nostra reddamus nobilissima, nostramque inopiam ex inexhausto meritorum Christi thesauro sublevemus, et animas nostras eisdem Christi meritis exornemus; ut hac denique ratione pro peccatis nostris facillime satisfaciamus." Quibus verbis magna bonorum emolumenta, quae ex hoc exercitio in nos derivantur, plane nobis demonstrat.

Hanc gnomen insigni apologo aquilae et phoenicis exhilarat, scitisque morum documentis exornat Cyrillus, lib. III Apol. moral. cap. XXV: "De supernis infima, vigili contuitu aquila praedam investigando prospectans, cum phoenicem cerneret se igne genito comburentem, ad eum subito descendit, et dixit: Numquid in combustione non doles? At ille respondit: Tu autem in venatione non gaudes? Tum illa: Etiam. Cui phoenix subjunxit: Certe sicut tu cupida delectaris in captione praedae, ita phoenix in larga donatione substantiae. Non enim minor est jucunditas in exhibitione liberalitatis, quam in deprædatione cupiditatis. Omnem enim actionem virtutis, effusio sequitur delectationis. Propter hoc, charissima, in hoc igne non doleo, sed delector; quia in generatione alterius tam delectabiliter quam liberaliter totam meipsam effundo." Denique idipsum exemplo viperae, medullae, cordis et stomachi commonstrat: "Nunquam considerasti quanto delectationis impetu in generatione se liberaliter vipera effundit, ut ne quidem mortis morsus amaritudinem sentiat? Nimirum cuncta sua beneficia, non sine magna delectatione liberaliter natura communicat. Sic generativam medullam vivificam beneficialiter cum suavitate largitur, et cum jucunditate cor funditur, atque cum digestum chilum stomachus devoraverit, delectatur. Omnis enim donatio liberalis, cum hilaritate est cordis. Quoniam ejus effundere, est virtutem augere."


12. Da Altissimo secundum datum ejus (id est secundum quod tibi dedit, juxta opes a Deo acceptas, ut, si multum acceperis, multum Deo offeras; si parum, parum), et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum. — Ita Romana, q. d. "Bono" id est laeto, "oculo" et vultu fac oblationem secundum quod invenit manus tua, id est prout potes, et secundum facultates tuas. Sic facere pro offerre et sacrificare saepe sumitur in Levitico et alibi. Quin et apud Poetam: Cum faciam (id est sacrificabo) vitula pro frugibus, ipse venito. Unde Jansenius per diastolen legit κατ' ωρήμα, id est ad inventionem, q. d. Facito ad, id est secundum quod inveniunt manus tuae, vel juxta quod manibus tuis acquisisti. Tigurina nervose vertit: Munera des Altissimo pro munificentia ipsius (q. d. Esto munificus in Deum erga te adeo munificum, ac quantum ipse in te, tantum tu in ipsum esto munificus), et oculo benigno quod ad manum est. Clare Syrus: Da Deo sicut dedit tibi oculo bono (id est hilariter), et manu grandi (id est large et liberaliter): qui enim dat pauperi, Deo faeneratur; quis enim est retributor nisi ipse?

Unde Jansenius per diastolen legit κατ' ωρήμα, id est ad inventionem, q. d. Facito ad, id est secundum quod inveniunt manus tuae, vel juxta quod manibus tuis acquisisti. Tigurina nervose vertit: Munera des Altissimo pro munificentia ipsius (q. d. Esto munificus in Deum erga te adeo munificum, ac quantum ipse in te, tantum tu in ipsum esto munificus), et oculo benigno quod ad manum est. Clare Syrus: Da Deo sicut dedit tibi oculo bono (id est hilariter), et manu grandi (id est large et liberaliter): qui enim dat pauperi, Deo faeneratur; quis enim est retributor nisi ipse?


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Symbolice et mystice Rabanus: "Dat Altissimo secundum datum suum, inquit, qui beneficiorum suorum memor primum semetipsum recte credendo et bene operando offert Deo; quia ab ipso habet quod substantialiter est; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Deinde hoc quod extra se sui muneris possidet, bona intentione totum in laudem ejus expendat. Hoc est enim quod dicit: Et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum; quoniam Dominus (inquit) septies tantum reddet; hoc est, perfectam remunerationem retribuet. Septenarius enim numerus propter dona Spiritus Sancti, quae in eo demonstrantur, perfectus est." Et inferius: Anagogice: "Septenario numero perfectio aeternitatis inquitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur, cum jam vespera inesse non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies septimus feriatus esse praecipitur, ut aeterna per illum requies designetur;

quia per septenarium numerum praesentis vitae universitas designatur. Tunc magis ostenditur, cum post eum quoque ita octonarius subinfertur. Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex ipso ejus argumento exprimitur, quia finienda tempora aeternitate concludantur. Scriptum est: Da partes septem, nec non et octo. Per septenarium quippe numerum hoc quod septem diebus agitur, praesens tempus expressit; per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quam tamen sua nobis Dominus resurrectione patefecit, cum Dominico scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id est sabbatum sequitur, a conditione octavus invenitur."

Nota hic octo conditiones quas requirit Deus ad oblationem, sacrificium, votum et quodlibet donum, ut ei placeat. Prima est vers. 8, ut offeratur in justitia, puta ab homine justo et sancto. Hic enim Dei amicus est, imo filius, cum peccator sit Dei hostis; hostium autem δῶρα ἄδωρα. Secunda est vers. 10, ut offeratur animo bono, id est sincero, jucundo, pio, devoto ad ipsum glorificandum. Tertia, ibidem, ut donum sit integrum, non recisum, non imminutum. Quarta, vers. 11, ut offeratur animo hilari, imo exsultante. Quinta, vers. 12, ut sit praecellens et eximium, quia offertur Altissimo. Sexta, ibidem, ut sit largum et liberale, tantum scilicet quantum ferunt vires et opes, juxta illud: "Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua," Deuter. VI, 5. Addit Christus: "Ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua," Luc. X, 27. Septima, versu sequenti, ut munus non sit pravum, id est vitiatum, mancum, distortum, corruptum; sed incorruptum et perfectum. Octava, ut munus non sit iniquum, sed juste partum, vers. 15.


TERTIA PARS CAPITIS.

QUA DOCET DEUM RESPICERE IN PRECES NON INFERENTIUM, SED PATIENTIUM INJURIAS, PAUPERUM SCILICET ET HUMILIUM, EOSQUE ULCISCI.


14. Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. — Graece est μὴ δωροκόπει, quod Complutensia vertunt: Ne diminuas ex dono; Romana: Ne minuas ex munere: Tigurina: Ne offeras parta sordibus munera; Jansenius: Ne decurtes munera, ut scilicet per avaritiam ab eo quod Deo est dandum aliquid abradas, tibique reserves; alii: Noli munera offerre de quibus aliquid ademptum sit; ad verbum: Ne praecidas donum. Omnia haec eodem recidunt, nimirum vetat offerre munera quae juxta legem non sunt integra, sed quibus aliquid deest, quae vitium aliquod habent, quae Noster vocat "prava," id est vitiata et corrupta, qualia sunt animalia, puta boves et oves caecae, claudae, fractae, mutilae, herniosae, scabiosae, quales vetantur offerri, Levit. cap. XXII, vers. 22 et seqq.; Deuter. XV, 21, et Malach. I, 8.

Syrus vero vertit: Ne differas; non enim est acceptum. Accipit ergo haec de praecisione temporis, quasi vetet ne munus, vel victima praecepta offerri in sabbato, offeratur feria tertia vel quarta. Ex dictis patet, optime vertisse Nostrum δωροκόπει, praesertim quia II Machab. I, sic sumitur, cum ait, δεδωροκοπημένοι εἰς μηχανὴν τῆς ἐκφυγῆς, id est muneribus corrupti moliendae fugae gratia. Unde Lexica graeca, δωροκοπεῖν, inquiunt, est munera prava offerre. Sic κοπτοκέρμα dicuntur frumenta et semina, cum vitiantur, praesertim cum inimica et malefica animalia eis innascuntur, ut patet ex Theophrasto, lib. VIII Histor. plantarum, cap. V, et De Causis plantarum, lib. IV, capite ultimo.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Illustre hujus rei exemplum recenset S. Gregorius, lib. III Dialog. cap. XXVI: "In Samnio, inquit, venerabilis vir Menas solitariam vitam ducebat. Hujus studium fuit, nihil in hoc mundo habere, nihil quaerere, omnes, qui ad se charitatis causa veniebant, ad aeternae vitae desideria accendere. Si quando autem quorumlibet culpas agnosceret, nunquam ab increpatione parcere, sed amoris igne succensus, studebat in eis vehementer per linguam saevire. Id metuens Carrerius, qui sanctimonialem rapuerat, sibique illicito matrimonio conjunxerat, fecit oblationes suas, easque inter oblationes aliorum misit. Quas ubi vir Dei cognovit per spiritum, sprevit atque abjecit, dicens: Ite et dicite ei: Oblationem suam omnipotenti Domino abstulisti, et mihi tuas oblationes transmittis? Ego oblationem tuam non accipio, quia suam abstulisti Deo."


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Praeclare Rabanus: "Apud supremum judicem, ait, non quantitas muneris, nec persona potentis appenditur, sed quantitas devotionis et humilitas cordis. Ideo hortatur ut non ex iniquo lucro offeramus munera Deo, sed ex labore justo. Quoniam Dominus justus judex est, nec accipit personam divitis, nec despicit personam pauperis."

Deus ergo pauperum imprecationes dirasque exaudit, quia pauperum oppressorum est tutor, et divitum opprimentium ultor. Atque licet subinde pauperes ex ira et impatientia illas imprecenur, tamen quia rem justam petunt, hinc Deus illos exaudit, et diras opprimentibus immittit. Rarum est exemplum, sed tota Hollandia promulgatum, Margaretae Comitissae Hollandiae, quod recenset Gaufredus Villariensis monachus, epist. ad S. Idam, Meyerus in Annalibus Flandriae, Adrianus Junius in Batavia, cap. XX, sub finem. Paupercula enim femina gemellos enixa et lactans, stipem postulans a Comitissa, cum probro ab ea rejecta fuit. Dicebat enim illam ex adulterio incertam prolem concepisse: fieri enim non posse, ut uno ex marito bina proles nasceretur. Illa pudicitiae Deum testem invocans: "Si, inquit, casta sum, non adultera (uti sum), precor ut tot parias filios quot sunt dies in anno." Precem audiit Deus, et reipsa complevit. Exstat Losduni, juxta Hagam Comitis tabula cum hac rei gestae epigraphe: "Margareta, Florentii Comitis Hollandiae filia, anno salutis 1276, aetatis suae anno 42, ipso die Parasceves, hora nona ante meridiem, peperit infantes vivos promiscui sexus numero 364, qui postquam per venerabilem Episcopum Guidonem Suffraganeum praesentibus nonnullis proceribus et magnatibus, in pelvi quadam baptismi sacramentum percepissent, et masculis Joannes, femellis vero nomen Elisabeth


QUA DOCET DEUM RESPICERE IN PRECES NON INFERENTIUM, SED PATIENTIUM INJURIAS, PAUPERUM SCILICET ET HUMILIUM, EOSQUE ULCISCI.

Hic enim ob salsos suos apologos, quibus hominum vitia mordebat, ad injustam necem raptus, dixit apologum scarabaei: qui injuriam passus ab aquila, ejus alis se inserens cum ipsa evolavit ad nidum, ibique ova ejus dirupit: inde cum aquila in sinum Jovis ova quasi in asilo posuisset, Deo supplicans, ut ea custodiret, scarabaeus e stercore pilula facta ascendit, et in sinum Jovis eam dimisit. Jupiter assurgens ut fimum excuteret, et ova ejecit oblitus, quae et contrivit dejecta: "Et vos igitur, inquit Aesopus, viri Delphii, ne despicite hunc deum, ad quem profugi; neque enim impios negliget." Delphii vero haec parum curantes recta ad mortem eum agebant: quare ipse alios similes enarrans apologos: "Exsecror, inquit, vestram patriam, et deos testor, me praeter omnem justitiam interire, qui me ulciscentur exauditum." Praecipitem igitur ipsum dederunt de rupe, et mortuus est. Non multo post autem pestilentia laborantes, oraculum acceperunt expiandam esse Aesopi mortem. Cui, quod et conscii sibi essent injuste eum interfecisse, etiam cippum erexerunt. Sed primates Graeciae, ac doctissimi quique, cum et ipsi quae in Aesopum facta fuissent intellexissent, et in Delphos profecti sunt, et cum illis habita inquisitione, ultores et ipsi Aesopi mortis fuerunt. Ita Planudes in Vita Aesopi, sub finem.


QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.

Tigurina: Supplicationem pupilli minime negliget, nec preces fundentem viduam: nonne cum lacrymae viduae ad maxillam ejus defluunt, adversus cientem eas opem invocat? Syrus: Non deserit gemitum orphanorum, et orationem viduarum exaudit, amaritudines animae pauperis ipse exaudit. Hinc Deus vocatur, "pater orphanorum et judex viduarum," Psal. LXVII, 6.

Denique haec justa est lex talionis, quam sanxit Deus, Exodi XXII, 22: "Viduae, inquit, et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli."


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Rursum noster Pineda, in cap. IV Eccles. vers. 1, sic exponit: "A maxilla enim ascendunt in coelum;" ubi instar vaporum, qui e terra excitati sunt, concrescere videntur in nubes et pluviam: "Et Dominus exauditor non delectabitur in illis," id est cum vehementer displicuerit illi viduae oppressio et calumnia, ex illius lacrymis et clamore, pluviam confertam suppliciis, tonitrua, fulmina, grandinem creat, quae in impios et oppressores indignabundus ejaculetur.

Exstat hac de re apud Alciatum insigne emblema pugnae inter scarabaeum et aquilam, docens pauperes parvosque a magnis impune non laedi, nec esse contemnendos, posseque suam injuriam ulcisci. Audi illud: Bella gerit scarabaeus, et hostem provocat ultro, Robore et inferior, consilio superat. Nam plumis aquilae clam se neque cognitus abdit, Hosdem ut nidum summa per astra petat. Ovaque confodiens prohibet spem crescere prolis: Hocque modo illatum dedecus ultus abit.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.

Porro in oblectatione, Romani codices conjuncte distinguunt a suscipietur, nectuntque cum "qui adorat Deum," q. d. "Qui adorat Deum in oblectatione," graece ἐν εὐδοκίᾳ, id est bona voluntate, animo libenti, hilari et jucundo; hic ab eo "suscipietur." Alii tamen nectunt cum "suscipietur." Unde Tigurina vertit: Religiosus suscipietur cum benevolentia, et ad nubes pertinget ejusdem precatio; alii: Cultor Dei benevole accipietur, ejusque precatio ad nubes usque continget.

Moraliter disce quam efficaces sint Religiosorum orationes, quamque facile et libenter a Deo exaudiantur, ut e terris super nubes conscendant, coelumque aperiant et ad thronum Dei pertingant, ipsumque Deum inflectant. Id exemplo Eliae, coelum sua prece nunc claudentis, nunc reserantis, docet S. Jacobus, epist. cap. V, vers. 17, et S. Chrysostomus, hom. 41 in Genes. et hom. 1 in 1 ad Thessal.

Sic Moses sua oratione restitit irae Dei, eumque quasi coegit ut toti populo parceret, Exodi XXXII, 32 et seq.

Sic Samuel totum Israelem orando a Philisteis protexit, I Reg. VII, 10, et Lot urbem Segor, Gen. XIX, 22. Sic Job amicis veniam impetravit, cap. XLII, vers. 8.

Sic Daniel orans, cap. IX, obtinuit Judaeorum liberationem e Babylone. Sic David protexit Jerusalem contra Assyrios, IV Reg. XIX, 34.

Denique "quis dubitet mundum precibus stare Sanctorum?" ait Ruffinus, Praefat. in Vitas Patr. Ita hodie Religiosi et Religiosae suis precibus conservant urbes, alioqui ob scelera a Deo evertendas instar Sodomae. Illi ergo sunt bases et columnae reipublicae, quos proinde venerari, ambire et alere saeculares convenit. Vide P. Platum, lib. I De Bono status Relig. cap. XXXV.


21. Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat. — q. d. Mira est vis humilis et humilitatis: dum enim ipse orans se coram Deo deprimit, et in abyssum suae vilitatis descendit, tunc ascendit ejus oratio usque ad nubes, imo eas penetrat et transcendit: nec eo contenta, "donec" ad solium Dei "propinquet, non consolabitur," id est, ut alii vertunt, non admittet consolationem; Graeca Romae correcta, non revocabitur, hoc est non conquiescet, nec cessabit orare et clamare donec ad Deum evadat: denique a Deo "non discedet, donec Altissimus aspiciat," et concedat id quod postulat. Est metalepsis in verbo "aspiciat," et "non consolabitur." Afflicti enim, dum orantes consolationem non accipiunt, non cessant orare et clamare donec eam percipiant: unde non consolari, idem est quod non cessare. Quia ergo humilis usque ad humum et solum se dejicit (unde humilis dicitur quasi humo acclivis, ait Isidorus, lib. X Origin.), hinc ejus oratio meretur a solo ad coelum, imo ad solium Dei elevari, ab eoque impetrare quod postulat.

Pro humilis graece est ταπεινός quod respondet Hebraeo עני ani, ac tam pauperem et afflictum quam humilem mitemque significat. Unde Tigurina vertit: Oratio afflicti nubes penetrat, non conquiescit, nec desistit, donec pervenerit ad Altissimum, qui agat curam ejus, juste judicet, judiciumque exerceat; Syrus: Oratio pauperum super nubes ascendit, vel nubes inclinat; et coram Domino majestatis ingreditur. Non transit donec inquirat de ea, et judicium verum judicet.

S. Bernardus, serm. 4 De Quadrag., pro humilis legit justi: "Oratio justi, ait Scriptura, penetrat coelos. Justitia vero quae est, nisi quae cuique reddit quod suum est? Noli ergo quasi solum attendere Deum, debitor es enim etiam Praelatis, etiam fratribus tuis; nec vult Deus ut parvi pendas quos ipse minime parvi pendit." Idem, serm. 3 De Epiph.: "Oratio justi coelos penetrat. Nam qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Porro, si justus esse volueris, et non avertere aurem tuam a mandatis Domini, ne avertat et ipse suam a precibus tuis, necesse est ut non solum praesens saeculum contemnas, sed et ipsam carnem castiges, et subjicias servituti. Nam qui dixit: Nisi quis abrenuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus, Luc. XIV, 33: idem ipse in alio loco ait, cap. IX, vers. 23: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me." Porro rationes sui dicti Siracides innuit varias. Prima est, quod humilitas adeo Deo sit grata, ut exaudiri mereatur. Rursum afflictio humilis ab omnibus derelicti, ideoque omnes suas spes in Deo reponentis, ita oculos Dei verberat, ut extorqueat quod petit, juxta illud: "Dilexi, quoniam inclinavit aurem suam mihi," Psal. CXIV. Ad quem versum D. Ambrosius, orat.

De Obitu Theod., sic ait: "Inclinat se nobis, ut nostra ad Deum ascendat oratio." Et S. Hieronymus: "Quoniam, ait, nos parvi sumus et humiles, et non possumus nos extendere et exaltare: propterea Dominus inclinavit aurem suam, et dignatur exaudire nos." Ac S. Augustinus: "Quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dicit, quoniam speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae. Incomparabilis quidem praerogativa orationis, ut Deus omnipotens in solio gloriae suae constipantibus undique Angelorum millibus, subito se dimittat ex throno, inclinetque aurem ut orationem e terra excipiat ascendentem." Et S. Chrysostomus in illud Psal. II, 13: Non est oblitus clamorem pauperum: "Orationis, inquit, vehiculum est humilitas."

Secunda, quod humiles et afflicti soleant perseverare in oratione, nec ab ea cessare, donec afflictionis suae remedium impetrent: perseverantia autem est nervus orationis, et impetrat quidquid tam assidue postulat.

Tertia, quia oratio humilis est exilis et subtilis, unde cordis sui subtilitate omnia penetrat. Ita S. Paulinus epist. 19 ad Severum, ubi subtiliter et

pie hanc Siracidis sententiam explicat, applicatque Publicano evangelico, atque alludens ad illud Christi, Matth. XIX, 24: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum: "Publicanus, ait, in corde detrito seipsum accusans Deo, et pectus afflictum crebra manu tundens, et oculos conscientiae pudore depressos in coelum levare non audens, iniquitate illa vitiorum, dorso cameli aemula, ita se in humilitatem debitam strinxit, et resipescentis animae complanatione direxit, ut se foramini acus, hoc est viae verbi vel crucis, quae arcto tramite ducit ad vitam, divinarum aurium penetrator insereret. Oratio enim, ait, humiliantis se nubes penetrat, qua contra ille jactantiae suae spiritu dives Pharisaeus, qui imputatione operum debitorum, quia ex lege operandi debitor erat; tamen quasi voluntaria fecisset supra debitum, praedicator sui, accusator alieni, qui conveniret magis Deum quam rogaret, intrare non potuit, quia suffarcinatos arcta non capiunt. Nec poterat eo recipi lata jactantia, quo se humilitas angusta collegit, et angustia angustior contriti cordis exi-

litate penetravit." Qui deinde per acum accipit crucem Christi: "Qua mors nostra compungitur, nosque ipsi Deo assuimur, per quam facilius in cor ingreditur humiliata iniquitas, quam superba justitia." Humilitas ergo dat alas orationi, et oratio sine alis humilitatis in altum subvehi nequit.

Quarta est, quod oratio humilis est quasi sagitta, quae ex arcu inferne valide tenso emissa, acrius scopum ferit. Nam quo magis orans se humiliat, et velut chordam arcus sui deorsum retrahit, eo superius non modo ad nubes, sed ad ipsum usque Deum orationis suae sagittam validissime mittit: quae proinde quasi sagitta viri fortis, ut ait Jeremias cap. L, 6, non revertetur vacua: cujus typus fuit sagitta Jonathae, de qua dicitur, II Reg. I, 22: "Sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum." Sic Christus, quia in arcu crucis deorsum summe fuit distensus et humiliatus; hinc collimatis in coelum oculis supplicans pro nobis, supplicationis telum validissimum emisit, quo Deum certissime fixit, juxta illud Hebr. V, 7: "Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia." Sic et Tobias orans cum lacrymis exauditus est, Tob. XII, 12. Vere ergo dixit S. Chrysostomus, hom. 41 ad Popul.: "Magna armatura oratio:" quia non tantum coelum, sed et Deum ipsum, quantumvis iratum et armatum, exarmat, ac divinam expugnat justitiam.

Est prosopopoeia. Oratio enim humilis et afflicti inducitur hic quasi persona, quae in terris vim passa, et dolore saucia fugit, scanditque nubes, easque pervadit, nec cessat donec ad solium Dei judicis penetret, ibique justas suas querelas explicet, et injuriarum suarum vindictam impetret, sicut vidua illa per satellites omnes penetravit ad Trajanum imperatorem petens justam vindictam, dicensque ei: "Aut fac justitiam, aut depone purpuram."

Ex adverso oratio hominis se exaltantis, laeti et abundantis, dicitur ad nubes accedere, sed eas non pervadere, quasi exspectet Angelum aliquem, qui eam sursum perferat et Deo repraesentet, velut quae moram pati possit, quamque non admodum referat statim expediri: non quod non audiatur a Deo, sed quod non statim suum sortiatur effectum. Sed oratio humilis, qui in tribulatione suam coram Deo effundit animam, illico praetervolat nubes, illico coram Deo admittitur; quia Deus est amator et curator afflictorum; et ut multum refert eis statim opem ferre, ita sine mora eos exaudit, liberat, protegit et vindicat. Ita Palacius. Hoc est quod coram Deo protestatur Judith IX, 16: "Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio." Et Psaltes Psal. CI, 18: "Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum." Unde S. Bernardus, hom. super Missus est: "Sine humilitate, audeo dicere, ait,

nec virginitas Mariae Deo placuisset." Hinc ipsa cecinit: "Respexit humilitatem ancillae suae," Luc. I, 48. Similia sunt Gen. XXIX, 32; Deut. XXVI, 7; Psal. IX, 14, et XXX, 8, et CXXXV, 23, et CXXXVII, 6; Isai. LVII, 15.

Hinc S. Joannes, Apoc. V, 8, vidit Angelum offerre Deo "phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum." Bene odoramenta, primo, quia sursum ad Deum ascendunt: sunt enim odoramenta Dei, quibus delectatur odoratus Dei; secundo, quia instar aromatum, quo magis tribulationis aut amoris igne ardent, eo suaviorem odorem spargunt; tertio, quia non tantum unam virtutem olent, sed omnes illas pro quibus vir justus orat et gemit. Hinc sunt thymiama ex variis aromatibus commixtum et compositum, uti ostendi Exodi, cap. XXX, 34. Orationi ergo symbolice adaptes illud Cant. III, 6: "Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?"


22. Et Dominus non elongabit sed judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam. — q. d. Deus non tantum aspiciet orationem humilis et injuste afflicti, verum etiam "non elongabit," id est non in longum protrahet, uti faciunt iniqui et pigri judices; graece μὴ βραδύνῃ, id est non tardabit; quod Hebraei dicunt לא יאחר lo ieacher; sed cito "faciet judicium" justorum, eosque judicabit, vindicabit, et injurias illis a potentibus illatas ulciscetur: "et Fortissimus," graece ὁ κραταιός, id est ille fortis, ille validus, ille potens, ille victor, ille imperator (apud quem est summa imperii totius universi), scilicet antonomastice per essentiam omnipotens, "non habebit in illis," scilicet

justis, eorumque injuriis et clamoribus, "patientiam," ut patiatur se diu orari; graece μὴ μακροθυμήσῃ, id est non erit longanimis, non longanimiter exspectabit vel differet; sed illico iram induet, eamque effundet in oppressores eorum. Tigurina: Caeterum Dominus non permanebit in mora, nec patientiam super eis praestabit omnipotens; Syrus: Non transit donec inquirat de ea (oratione pauperum), et judicium verum judicet: et etiam Dominus non rejicit (in longum et serum tempus), et non deseret, neque irritam faciet. Huc allusit Christus in parabola iniqui judicis, ad clamores importunos viduae, eam judicantis et vindicantis. Huic enim conferens et anteferens Deum, subjungit: "Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum," Luc. XVIII, 7.

Ut (Jansenius et Graeca: quousque) contribulet dorsum ipsorum: 23. et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet. — Pro contribulet utrobique graece est συντρίψῃ, id est conterat. Sic igitur habent Graeca: Donec contriverit lumbos immisericordium, et gentibus retribuerit vindictam, donec sustulerit multitudinem usquoquaque (id est injuriosorum), et sceptra iniquorum contriverit; Tigurina: Donec lumbos immitium conquassarit, gentesque multarit supplicio; donec sustulerit turbam injuriosorum, et injustorum sceptra confregerit; Syrus: Quoadusque ulciscatur opera iniquorum, et populis reddat retributionem; donec perdat fortitudinem peccatorum, et principes iniquos abscindendo abscindat.

Haec et sequentia pendent ex "et Fortissimus non habebit in illis patientiam," quod praecessit, q. d. Deus fortissimus judex et vindex non diu patietur et tolerabit injurias justis illatas ab impiis et violentis, sed protinus eorum lumbos et dorsa (haec enim sunt sedes et symbolum roboris) conteret: "et gentibus" injustis "reddet vindictam, donec tollat plenitudinem," id est multitudinem, "superborum" superbe et inique aliis dominantium: "et sceptra" id est regna, "iniquorum" conterat et evertat. Per dorsum significatur iniquorum robur, violentia et tyrannis, qua quasi dorso duro et osseo, incubuerunt dorso justorum, illudque eliserunt; quod proinde a duriore Dei dorso subjugetur et conteretur. Dicitur ergo Deus contribulare dorsum iniquorum, id est tribulum afflictionum super eos in terra pronos deducere, sicut David "fecit super eos (Ammonitas) tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur," I Paralip. XX, 3.

Porro plenitudo superborum significat eorum tum multitudinem, tum potius abundantiam opum, honorum et deliciarum, qua sunt plenissimi.

Tacite Siracides hic notat Judaeorum sui aevi afflictiones, quas patiebantur a Ptolemaeo Lagi, rege Aegypti, ac praedicit brevi fore, ut Deus tribulum afflictionis dorso Aegyptiorum inducat, eorumque opes et vires imminuat. De quo plura capitibus sequentibus. Id ita accidit: nam, ut alia taceam, ipsi Ptolemaei Aegyptum et Aegyptios perdiderunt. Ptolemaeo enim Evergeti, sub quo haec scripsit Siracides Junior, successit Ptolemaeus per antiphrasin cognominatus Philopator, eo quod patrem, matrem, sororem et uxorem occidisset. Philopatori successit Epiphanes, Epiphani Philometor, per antiphrasin quasi matris amator, cum eam interfecerit. Philometori successit Evergetes secundus, qui filiis et civibus Alexandrinis interfectis, omnia luctu complevit, ait Genebrandus, in Chronico, anno mundi 3964. Evergeti successit Phiscon, qui Cleopatram sororem uxorem ducens, ipso die nuptiarum ejus filium "in complexu matris interfecit; atque ita torum sororis caede filii ejus cruentus ascendit. Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit. Siquidem peregrinis militibus licentia caedis data, omnia sanguine quotidie manabant," ait Justinus lib. XXXIII.


QUARTA PARS CAPITIS, DOCENS QUOD DEUS RAPTORUM ET IMPIORUM OBLATIONES NON PROBET, SED REPROBET.

Pro praesumptionem graece est βουλήματα, id est cogitationes, quas quisque sibi praesumit et eligit. Praesumptio ergo hic non arrogantiam et fastum, sed cogitationem praesumptam et electam denotat, q. d. Deus reddet cuique non tantum secundum actus, sed et secundum cogitationes et electiones suas; quia praemiabitur vel puniet quemque, non tantum secundum id quod operatus est, sed secundum id quod libere cogitavit, voluit, elegit. Praesumere enim Latinis idem est quod prius sumere; prius autem res patranda praesumitur animo, id est cogitatur, eligitur, decernitur, quam opere perpetretur.

Alludit ad praesumptionem et electionem Adae, qui praesumens et praeeligens potius lignum vetitum quam Deo obedire, meritas in se et posteris omnibus hujus praesumptionis dedit poenas. Unde graece est: Donec retribuerit homini secundum cogitationes ipsorum. Quo significatur actus informari fierique bonos vel malos, meliores vel pejores, per cogitationem, id est intentionem, quam operibus suis voluntas praefigit. Actus enim externus saepe in se est indifferens, ut comedere, legere, scribere, loqui, etc.; sed fit bonus si ex bona intentione procedat, malus autem si ex mala, pejor si ex pejore, melior si ex meliore. Unde illud vulgo tritum:

Quidquid agant homines, intentio judicat omnes.

Haec enim dat speciem actui morali, ut docent Ethici et Theologi. Unde Tigurina: Donec rependerit cuique digna factis ejus, et operibus hominum, qualia merentur cogitationes eorum; Syrus: Donec reddat malis vices eorum, et operantibus improbitatem consilia eorum.


DE DIGNITATE SACRIFICII, ET CONDITIONIBUS AD ILLUD REQUISITIS.


QUA DOCET DEUM RESPICERE IN PRECES NON INFERENTIUM, SED PATIENTIUM INJURIAS, PAUPERUM SCILICET ET HUMILIUM, EOSQUE ULCISCI.

Complutenses tamen, Romani et caeteri vertunt speciosa, quia decor, species et pulchritudo misericordiae, hoc est eleemosynae et beneficentiae, maxime apparet, cum ea confertur homini afflicto et indigenti, ideoque ad illam anhelanti: sicut speciosus est cibus in ore famelici, potus in ore sitibundi, vestitus in corpore nudo. Sic forma informans materiam ea privatam, eam formosam efficit; unde et ejus forma nuncupatur a physicis. Unde Tigurina vertit: Praeclara est calamitoso tempore misericordia, ac velut nubes pluviae tempore siccitatis; Complutenses legunt ὡς ὡραῖον, id est quam pulchra est misericordia in tempore tribulationis, etc.; Syrus: Confundetur inimicus in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore necessitatis. Atque hac de causa permittit Deus justos tribulari, ut tunc eis tanto melius sapiat Dei misericordia, quanto major est eorum miseria, majorque misericordiae fames atque exspectatio, juxta illud: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam," Psalm. XCIII, 19. Et illud: "Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis," Isaiae IX, 2.

Exemplum clarum est in eo qui e carcere longo et tenebroso, jam exspectans furcam, subito eripitur, et evehitur ad regnum, fitque ex servo et reo rex, uti Joseph e carcere evectus est ad principatum Aegypti, Genes. cap. XLI, 41. Quantum est ejus gaudium? Rursum in animabus justis, cum e purgatorii carcere, igne et caligine liberantur, scanduntque in coelum ad aeternam felicitatem et gloriam. Quam pulchra eis accidit, quam sapida haec Dei misericordia, eaque tanta, ut e miserrimis faciat felicissimos! Igitur pulchra est Dei justitia, pulchra potentia, pulchra sapientia, etc., sed miseris nobis nihil est divina misericordia pulchrius. Pulcher in cruce Christus,

quia misericors in cruce Christus, ait Palacius.

Nota: Misericordia formaliter et proprie est in Deo, non tamen eo modo quo est in nobis. In nobis enim est miseria cordis (inde enim coaluit nomen misericordia) et afflictio, qua aliis compatimur et condolemus. In Deo vero non est aliud quam miseriae nostrae subveniendi voluntas; nec enim cordis dolor cadit in Deum. Simili modo in Deo constituenda est ira, non ut turbidum animi motum, qui humorum concitatione rationem obnubilet, sed ut simplicem voluntatis affectum ad ultionem accensum denotat. Quia tamen ira proprie significat motum animi bilem concitantem, misericordia vero simplicem subventionis affectum, quamvis a miseria cordis nomen traxerit; idcirco ira in Deo ponitur metaphorice, misericordia proprie, ait S. Isidorus, lib. X Origin., littera M. "Hinc appellata, inquit, misericordia (perperam aliqui legunt miseria), quod miserum cor faciat dolentis alienam miseriam; sed in Deo est misericordia sine ulla cordis miseria."

Porro generalis Dei misericordia, eaque immensa in triplici ejus opere cernitur: primo, est opus creationis; secundo, justificationis; tertio, incarnationis Verbi. Magna et admirabilis est misericordia prima, qua omnia ex profundo nihili educta, ad celsitudinem essentiae et naturae sunt evecta; infinite enim melior est essentia cujusque quam acceperunt, quam nihilum unde emerserunt. Verum infinite praestantior est misericordia secunda, qua omnia ad supernaturalem ordinem elevata; nam infinite praestantior est gratia quam natura, et status ille divinus quam conditio naturalis, et communicatio bonorum divinorum, quam omnia dona naturalia. Sed et hac misericordia infinite praestantior est tertia, qua divina natura copulata est humanae in unam personam, per quam nobis praestita redemptio, remissio peccatorum, justificatio et omne bonum. Particularis autem misericordia, quam Deus in dies cuilibet impendit, est innumerabilis. Quisque sibi ab eo impensas recogitet, et cum gratiarum actione confiteatur Deo, uti facit S. Augustinus in libris Confessionum.