Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXXVIII


Index


Synopsis Capitis

Primo agit de honorandis medicis, deque utilitate medicinæ. Secundo, vers. 9, instruit infirmum, datque media quibus curetur. Tertio, vers. 16, docet in morte amicorum moderandum esse luctum, ac cavendum a nimia tristitia. Quarto, a vers. 25, docet sapientiam parari otio litterario, mechanicas vero artes occupari negotio et opere manuali, scilicet agriculturam in agro colendo, sculptoriam in sculpendo, fabrilem in fabricando, plasticen in plasmando.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 38:1-39

1. Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. 2. A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. 3. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. 4. Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. 5. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? 6. Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. 7. In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera ejus. 8. Pax enim Dei super faciem terræ. 9. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10. Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. 11. Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: 12. etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. 13. Est enim tempus quando in manus illorum incurras: 14. ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. 15. Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici. 16. Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. 17. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, 18. et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus propter detractionem. 19. A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. 20. In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor ejus. 21. Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum, 22. noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. 23. Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24. In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. 25. Sapientia scribæ in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: qua sapientia replebitur 26. qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. 27. Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. 28. Sic omnis faber et architectus, qui noctem tanquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. 29. Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. 30. Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus: 31. Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. 32. Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. 33. In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. 34. Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. 35. Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est; 36. sine his omnibus non ædificatur civitas. 37. Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. 38. Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: 39. sed creaturam ævi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accommodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.


PRIMA PARS CAPITIS.


1. HONORA MEDICUM PROPTER NECESSITATEM. — Græce τίμα ἰατρὸν πρὸς τὰς χρείας τιμαῖς αὐτοῦ, quod Complutensia et Romana vertunt: Honora medicum ad necessitates honoribus illius, id est qui illi debentur; Tigurina: Affice medicum honoribus suis propter necessitatem; Interpres Clementis Alexandrini, lib. II Pædag. cap. viii, vertit: Honora medicum propter utilitatem ejus; χρεία enim significat indigentiam, caritatem, usum, necessitatem, operam, ministerium, utilitatem, commoditatem. Syrus: Honora medicum quamdiu indiges illius; quia etiam ipsum creavit Deus.

In fine capitis præcedentis dixit multis inesse infirmitatem, scilicet homines esse obnoxios variis morbis, partim ex lapsu et infirmitate naturæ peccato corruptæ, partim ex ciborum excessu, tum in quantitate, tum in qualitate eorumdem. Multi enim morbos contrahunt, quia cibos comedunt vel nimios, vel suæ naturæ et complexioni noxios. Hac de causa hoc capite suggerit morborum remedium a Deo datum et institutum, scilicet medicinam et medicum. Jubet ergo eum honorari; quia medicina non est ars mechanica, sed liberalis. Unde in Universitatibus comparatur Jurisprudentiæ et Theologiæ, ac doctores medici inter doctores Juris et Theologiæ suum gradum et locum obtinent.

Honor in Scriptura tria significat: primo, reverentiam; secundo, obedientiam; tertio, sustentationem personæ condignam. Sic filii jubentur honorare parentes; quia eos revereri, eis obedire, et, si indigeant, sustentare debent. Hic triplex honor pariter debetur medico. Qua in re multi peccant nolentes obedire præceptis medici, illaque parvipendentes: qua de causa sæpe in morbos diuturnos et incurabiles, ipsamque mortem incidunt. Alii dum ægrotant, ut parcant sumptibus, accersunt circumforaneos, impostores, alii empiricos periculosos, alii etiam feminas, et anus superstitiosas, quæ superstitiosis signis et benedictionibus morbos abigant. Sed suo damno: nam sæpe vitæ et conscientiæ noxam incurrunt. Suadet ergo Siracides, ut medicos honorent, id est advocent, consulant, revereantur, eorum consilia magni æstiment et sequantur.

Causam dat dicens: «Propter necessitatem,» quia scilicet ad morbos curandos necessarius est medicus, utpote qui et naturam morbi, et ejus remedia callet, quorum neutrum scit æger, et cæteri. Sicut ergo ad vestes faciendas necessarius est sartor, ad calceos sutor, ad cibos coquendos cocus: sic ad medicinas conficiendas necessarius est medicus. Unicuique enim in sua arte credendum est. Notat Palacius to propter necessitatem nos

admonere, ne medicum in quovis levi morbo advocemus, sed, cum morbus est gravis: tum quia leves morbi sunt frequentes, optimeque superantur patientia et prudentia; nam qui medice vivit misere vivit; tum quia sæpe medici eos curare nesciunt.

Tropologice, triplicem hunc honorem debemus medicis animæ, qui scilicet animæ vitia, passiones et peccata curant: quales sunt confessarii, rectores, concionatores; idque tanto magis, ait Rabanus, quanto anima præcellit corpori, ac morbi animæ graviores sunt morbis corporis, atque salus æterna, quam confert medicus spiritalis, præstantior est sanitate corporali ad modicum tempus duratura, quam confert medicus corporalis. Maxime autem omnem honorem debemus Christo Domino, qui medicorum est medicus, tam animæ quam corporis: quique theriacam præstantissimam contra omnes morbos non aliunde quam ex sanguine suo confectam nobis exhibet in Eucharistia, cæterisque Sacramentis. «Ipsius enim livore sanati» sumus, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 24, et Isaias, cap. LIII, 4, ac ex eo S. Matthæus cap. VIII, 17: «Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.» Nimirum ipse verus est Samaritanus, qui primum hominem, ejusque posteros a latronibus infernalibus spoliatos et vulneratos usque ad mortem, oleo et vino suæ gratiæ sanavit, Luc. X, 34.

Siracidi concinit Ben-Sira, alphabeto 1, littera aleph: «Ama et honora medicum, dum non indiges ejus,» q. d. Honora medicum ante morbum, dum sanus es, ut tibi in morbo præsto sit, ac deserviat rebus suis neglectis, et negotiis cæteris posthabitis. Id extende ad animum: nam animi medicus est sapiens; huic ergo magis honos habendus est: nam magis ejus ope, consilio et consolatione indigemus. Scholiastes Hebræus refert ad Deum, q. d. Cole Deum, eumque precare, priusquam ejus auxilio tibi opus sit. Nam ut æger diligentiorem experitur medicum, quem valens obsequio sibi devinxit: sic afflictus benigniorem sentiet Deum quem rebus integris coluit et invocavit.

ETENIM ILLUM CREAVIT ALTISSIMUS. — Græce: Nam et illum creavit Altissimus; Tigurina: Dominus enim ejus auctor est, tum quia instituit sancitque hic et alibi, ut medicis utamur in necessitate; tum quia ipse medicinam æque ac pharmaca et herbas medicas creavit et produxit; tum quia sicut Adamo et Salomoni (qui scripsit de omnibus ab hyssopo usque ad cedrum: ex cujus scriptis multa ad Græcos, Arabes, Latinos, et ad nos usque derivata sunt) inter alias scientias medicinam quoque indidit: sic pariter nunc medicis indit habilitatem, ingenium et instinctum ad studendum medicinæ, eamque exercendam ad curandum infirmos. Nam sicut ejusdem architecti est domum facere; et labentem reficere, atque ejusdem sartoris et sutoris vestem vel calceum a se factum dissutum et lacerum resarcire et redintegrare: sic pariter, cum ad Deum spectet humani corporis formatio et temperies, ad eumdem quoque spectet oportet ejusdem conservatio et refectio. A Deo igitur est omnis medela et medicina.

Est hic locus illustris de utilitate et necessitate medici, et medicinæ, ejusque usu et ordine. Fuit olim opinio Catonis, Plinii, et aliorum quos inferius citabo vers. 3, et nunc est error Anabaptistarum, docentium damnandum esse usum medicinæ; eo quod Asa rex Juda ob eum videatur reprehendi, II Paralip. XVI, 12, et Hæmorrhoissa, Luc. VIII, 43. Verum errant, nam illis locis tantum reprehenditur nimia spes et præposterus ordo medicinæ; nam verus ordo, ut docet hic Siracides, est ut ægri primo et maxime nitantur Deo, quasi archiatro, eumque sibi orationibus, pœnitentia et sancta vita concilient; deinde causas secundas et medicinas adhibeant.

Alii stulta quadam religione (quæ Turcarum est) sibi aliisque persuadent, medicinæ opera necessaria non esse; eo quod sanitas et morbus, vita et mors penes Dei voluntatem sint, ita ut nulla arte possit vitare homo, quod Deus de eo decreverit. Sed ignorant multa Dei decreta non esse absoluta, sed conditionata, ac pendere ab industria et arbitrio hominum, v. g. Deus decernit ut pestis grassans tangat omnes obvios et enecet; sed conditionate duntaxat, scilicet si ipsi locum peste infectum non fugiant, aut contra eam antidota a se tradita non usurpent. Sic cum ægros decernit sanare, decernit ut id fiat per pharmaca a se instituta. Igitur Siracides hic errorem jam dictum refellit, astruitque usum medici et medicinæ multis argumentis.

Primum petitur ex ejus necessitate, jam dicta vers. 1. Secundum, hoc versu, ex ejus auctore, qui est Deus, qui sicut instituit ut in Ecclesia sua alii essent milites, alii agricolæ, alii opifices, alii jurisconsulti, etc., sic et instituit ut nonnulli essent medici. Tertium, versu sequenti. Quia, inquit, «a Deo est omnis medela.» Quartum, ibid., quod medici a regibus et principibus soleant donis honorari. Quintum, versu 6, quia idcirco Deus herbis, succis, plantis, metallis, gemmis, etc., tot tamque salutares et admirabiles virtutes indidit, ut scilicet iis utamur ad medelam. Sextum est versus 5, ab exemplo ligni quo Moses dulcoravit aquas amaras, Exodi XV, 25. Septimum, vers. 7, ab experientia, qua experimur per pharmaca dolores leniri, et morbos curari. Vide hunc Siracidis locum de dignitate et utilitate medicinæ, fuse pertractantem Franciscum Valesium, Sacra Philosophiæ, cap. LXXIV.

Medici ergo opera utilis est, imo necessaria, utpote cujus ope multi e faucibus mortis eripiuntur, et quasi reviviscunt. Medicum verum et suæ artis peritum intelligo; nam imperitus reipublicæ est pestis, et multorum homicida, imo carnifex. Quare sicut prudentis est, medico perito se suamque vitam credere, ita nihil imprudentius quam cuicumque medicum se venditanti, ac cuilibet agyrtæ, imo anni et vetulæ vix nendi peritæ, medendi artem profitenti, vitam et salutem suam, qua nihil est pretiosius, committere. Et hoc est quod maxime culpare voluere Cato et Plinius.

nes autem tantum applicant instrumenta Dei. Adde, sæpe phantasticam tantum esse dæmonis curationem, idque multis modis, quos recenset noster Delrio, in Magicis. Denique curati a sagis et magis, communiter in eosdem vel graviores morbos recidunt.

Addit Siracides: «Et a rege accipiet donationem,» id est donativum, cum scilicet ei sanitatem restituit, ejusque vitam conservat, tuetur et prorogat: unde videmus mire a regibus honorari et ditari medicos, utpote a quibus vita eorum pendeat.


3. DISCIPLINA MEDICI EXALTABIT CAPUT ILLIUS, ET IN CONSPECTU MAGNATORUM COLLAUDABITUR. — Pro disciplina, græce est ἐπιστήμη, id est scientia. Pro collaudabitur, græce est θαυμασθήσεται, id est admirationi erit. Unde Complutensia vertunt: Scientia medici exaltabit caput illius, et coram magnatibus in admiratione erit; Romana, suspicietur; Tigurina, movet admirationem proceribus; Syrus: Ob scientiam medici exaltabunt illum, et coram regibus constituent eum. Ita videmus medicos insignes per medicinam ad magnas opes et honores conscendere, et a magnatibus coli et suspici, juxta illud:

Galen gives wealth, Justinian gives honors:

Dat Galenus opes, dat Justinianus honores:

et illud Plinii, lib. XXIV, cap. 1, conquerentis medicos Romanis, etiam Imperatoribus dominari: «Paremus externis, et una artium (medicina) Imperatoribus quoque imperat.» Idem, lib. XXIX, cap. 1, tradit Erasistratum, Aristotelis filia genitum, Antiocho rege sanato, centum talentis donatum fuisse a Ptolemæo, filio Antiochi. Similia ingentia Cassiorum, Rubriorum, aliorumque medicorum stipendia vel honoraria ibidem recenset.

Quare eo loco Plinius graviter in medicos et medicinam invehitur et declamat, aitque Romanos primis sexcentis ab Urbe condita annis medicis caruisse, ac medicinam tandem medicorum expertos, eam damnasse: «Discunt, inquit, periculis nostris, et experimenta per mortes agunt; medicoque tantum hominem occidisse impunitas summa est.» Et mox: «Quid enim venenorum fertilius, aut unde plures testamentorum insidiæ.» Hæc et plura Plinius ex Catonis sententia.

Medicine is my invention, and I am called the help-bringer throughout the world... Hence also Aesculapius, Hippocrates, Galen, and many philosophers were physicians. It is also relevant that other animals by natural instinct heal their own diseases with certain herbs, as we see dogs and cats doing daily. Tertullian, in his book On Repentance, at the end: "The stag," he says, "pierced by an arrow, in order to expel the iron and its irremovable barbs from the wound, knows that it must heal itself with dittany. The swallow, if it has blinded its young, knows how to restore their sight with its own celandine. Will the sinner, knowing that the Lord has instituted confession for his restoration, pass it by — that which restored the Babylonian king to his kingdoms?" The same is reported by St. Jerome, on Ecclesiastes 7:5, Pacian in his treatise On Penance, and Pliny, Book VIII, chapter 27. Thus doves heal themselves with laurel, storks eating oregano relieve the nausea of their stomach. Wherefore the Egyptians represented medicine by a dove carrying a sprig of laurel in its beak, says Pierius, Hieroglyphics 22, p. 205. Others by a stork, says the same author, Hieroglyphics 17, p. 459. Finally, that saying of Homer is famous: One physician is worth many thousands of men.

4. ALTISSIMUS CREAVIT DE TERRA MEDICAMENTA (ita Romana; græce enim est φάρμακα: perperam ergo Jansenius et alii legunt medicinam: hæc enim non e terra, sed e cerebro creata est), ET VIR PRUDENS NON ABHORREBIT ILLA. — Syrus: Deus de terra creavit medicamenta, et vir sapiens non spernet ea. Multi abhorrent a pharmacis, quia illa palato et stomacho ingrata sunt, moventque nauseam, et sæpe vomitum. At vir prudens non idcirco abhorrebit ea, sciens illa a Deo creata, ut per ea sibi paret sanitatem: nam dolor est medicina doloris; ac dolor modicus et brevis pellit dolorem gravem et diuturnum. Amplectetur ergo hoc Dei beneficium cum gratiarum actione, ac quidquid in catapotiis est amaritudinis, magno animo transglutiet, idque pœnitentiæ pro peccatis præteritis et mortificationis loco accipiet. Qua de causa noster B. Franciscus Borgia solebat pilulas dentibus masticare, ut diu earum amaritudine palatum affligeret et cruciaret.


5. NONNE A LIGNO INDULCATA EST AQUA AMARA? — Notat lignum quod Moses injecit aquis amaris in Mara, eoque illas dulcoravit, et Hebræis potabiles effecit, Exodi XV, 25. Sensus est, q. d. Vel ex hoc ligno quod medicatum est aquis amaris, perspicias vim medicinæ, quantumque virium ad medendum Deus dederit herbis, radicibus et lignis. Unde videtur quod hæc vis dulcorandi ligno illi fuerit naturalis, idque magis insinuant Græca, quæ habent: Nonne ligno dulcuit aqua, ut cognosceretur vis ejus (ligni quod præcessit, non Dei) ab homine? Esto Hebræi censeant lignum hoc fuisse amarissimum, ac proinde per miraculum dulcorasse aquas. Quod si sequaris, sic exponas, q. d. Si per lignum amarum Deus tantam dulcedinem operatus est, quid faciet per herbas, quibus vires indidit similes, et appositas ad hunc illumve morbum curandum? Vide dicta Exodi XV, 25, ubi fuse de hoc ligno egi.


6. AD AGNITIONEM HOMINUM VIRTUS ILLORUM, ET DEDIT HOMINIBUS SCIENTIAM ALTISSIMUS, HONORARI IN MIRABILIBUS SUIS. — Ita hæc dispungunt et connectunt Romani, licet Jansenius et alii cum Græcis modernis to ad agnitionem hominum virtus illorum referant ad versum præcedentem. Sed incongrue, nam τὸ illorum cum sit plurale, referre nequit lignum singulare: refert ergo «medicamenta» vers. 4. Sensus igitur est, q. d. Deus creavit medicamenta et pharmaca ad hoc, ut homines virtutem et vires illorum agnoscerent; imo hanc ipsam cognitionem et scientiam vel indidit, vel suggesit illis Altissimus, ut per hoc honoraretur in mirabilibus suis, scilicet tum virtutibus et viribus, quas pharmacis ipse indidit, tum operationibus et effectibus, quos illa operantur in corporibus animalium et hominum ad ea sananda, vel in sanitate conservanda. Unde Syrus vertit: Per lignum enim dulces factæ sunt aquæ amaræ, ut cognoscatur virtus Dei, qui dedit filiis hominum sapientiam, ut glorificetur in fortitudinibus suis.

Id verum esse docet experientia in pharmacis tum simplicibus, tum compositis. Simplicibus: quanta enim et quam admirabilis est virtus, quam Deus indidit colocynthidis ad expurgandum to-

Porro Plinius, lib. VII, cap. LVI: «Medicinam Ægyptii, inquit, apud ipsos volunt repertam; alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium; herbariam et medicamentariam a Chirone, Saturni et Phillyræ filio.» Verum antiquior est medicina, adeoque coæva mundo: quia Adamo cum cæteris scientiis a Deo indita. Post hominum enim lapsum in peccatum, indeque in morbos et mortem, statim Deus clementissimus et providentissimus providit hominibus de remedio medicinæ; esto illa post aliquot secula magis fuerit exculta, et in methodum redacta, librisque conscripta ab Hippocrate, Galeno aliisque antiquioribus.


2. A DEO ENIM EST OMNIS MEDELA, ET A REGE ACCIPIET DONATIONEM. — Rabanus legit «donum,» græce δόμα, id est donativum; Complutensia legunt δόξαν, id est gloriam; Tigurina: Nam medicina manat ab Altissimo, et a rege munus accipiet; tum quia a Deo sunt vires herbarum et aliorum medicaminum; tum quia earum cognitio et scientia a Deo indita fuit Adæ et posteris, a quibus eam hauserunt medici. Unde Tigurina vertit: A Deo fiet intelligens medicus, et a rege accipiet munera; tum denique quia a Deo est omnis medicatio et curatio, hanc enim significat Græcum ἴασις. Deus enim cum herbis et pharmacis concurrit, quasi prima causa, et primarius agens ac medicans ad curandum per eas infirmi morbos et vulnera, juxta illud: «Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus,» I Cor. III, 7. Unde medici, æque ac ægri, maxime invocare debent Deum, ut per medicinas et pharmaca sanitatem operari dignetur; uti fecere S. Cosmas et Damianus, S. Pantaleon, et alii, qui proinde morbis etiam incurabilibus medebantur virtute, non tam humana quam divina, uti habet eorum Vita. Quin et Hippocrates in ipso totius artis proœmio: «Non solum, inquit, ægrotus præstare se debet opportuna facientem, sed et medicus, scilicet adhibere curationem, et Dominum deprecari, ut dirigat opera sua.» Probat Siracides medicum esse a Deo, ideoque honorandum; quia medicina et medela ejus est a Deo. Est argumentum a conjugatis; simile est si dicam: Calidum fit ab igne, quia calor fit ab igne: Gelu efficit frigidos, quia efficit frigus.

Dices, nonne magi et sagæ sæpe opera dæmonis ægros sanant? Respondeo: Sanare, at non vi sua, sed applicatione causarum secundarum, quas ad hoc Deus instituit; non ergo vi sua, sed Dei sanant, adeoque Deus est qui sanat; dæmones autem tantum applicant instrumenta Dei.

tum corpus? rhabarbaro ad vacuandam bilem? agarico ad vacuandum phlegma? alkermes ad melancholiam? rosmarino, rutæ, betonicæ, salviæ, buglossæ, menthæ, majoranæ, etc., ad corroborandum et exhilarandum cor, stomachum et cerebrum? Quis enarret salutares virtutes auri potabilis, aquæ vitæ, sive vini caustici, argenti vivi, salis, sulphuris, aceti, lapidis bezoar, gemmarum, metallorum? etc. Vide Dioscoridem, Plinium, Aristotelem, Matthiolum, Galenum, Hippocratem, cæterosque Physicos et medicos. Sane Aristoteles, lib. I De Part. animal. cap. v: «Nihil, inquit, in natura tam minutum est, tam vile, tam abjectum, quod non aliquid admirationis hominibus afferat.» Vere natura est instrumentum, imo organum divinitatis. Unde Aristoteles, ibid., et Galenus, lib. III De Usu partium, cap. x, asserunt nullum esse opus naturæ, in quo miri et divini aliquid non refulgeat, præ se ferens Dei conditoris sapientiam. Vide Lævinum Lemnium, De Occultis naturæ miraculis, ubi inter alia, lib. II, cap. xxxiv: «Si succo, inquit, malvæ aut mercurialis manus oblinas, inoffense citraque læsionem plumbum liquefactum tractare poteris, modo celeri motu id perficias;» in hoc tamen auctore censores nonnulla correxerunt. Compositis: quam mira enim, miræque virtutis est compositio pilularum cochiæ, aloes, gemmarum, etc., item tot syruporum, unguentorum, cataplasmatum, collyriorum, etc.

Maxime vero id patet in theriaca, quæ facile ex nonaginta simplicibus, apta proportione inter se commixtis et contemperatis mire componitur, valetque contra venena, pestem, ac pene omne genus morbi. Adinvenit eam Andromachus, medicus tempore Neronis imperatoris. Simile, sed antiquius est mithridaticum, ex 54 rebus compositum, Mithridatis regis Ponti inventum, quo ipse quotidie utens, ita corpus contra venena obfirmavit, ut, cum victus a Romanis iis se perimere vellet, ne a Romanis in triumphum duceretur, id efficere non posset.


7 et 8. IN HIS CURANS MITIGABIT DOLOREM, ET UNGUENTARIUS FACIET PIGMENTA SUAVITATIS, ET UNCTIONES CONFICIET SANITATIS, ET NON CONSUMMABUNTUR OPERA EJUS. PAX ENIM DEI SUPER FACIEM TERRÆ. — Syrus: Iis (medicamentis) medicus mitigat dolores, et etiam aromatarius conficit aromata; quia non deficit operatio et sapientia de facie terræ.

Sensus est, q. d. Altissimus, «in his,» id est per hæc, scilicet pharmaca e terra a se creata, aut «in his,» id est per hos, scilicet medicos, quibus dedit medicandi scientiam, curans ægrum, mitigabit ejus dolores. Rursum ex iisdem «unguentarius,» græce μυρεψός, id est aromatarius, pharmacopæus, «faciet pigmenta,» græce μίγμα, id est mixtum sive compositum ex variis aromatibus, herbis et succis inter se contemperatis; «pigmenta,» inquam, sive composita, «suavitatis,» quæ scilicet suavem exspirent odorem, recreantem nares et cerebrum ægri et cæterorum, atque ex iisdem «unctiones conficiet sanitatis;» quibus scilicet ungendo corpus ægri illi sanitatem restituat.

Hinc pigmentarius vocatur aromatarius et pharmacopæus, qui ex aromatibus conficit compositum aliquod suave et odoriferum; componendo enim illud quasi pingit et fingit, factique pigmentum. Sic pigmenta vocantur unguenta, quibus utuntur puellæ ad venustandam faciem; item colores pictorum, et metaphorice colores Rhetorum, denique mendacia et fraudes; hæ enim indigent colore et fuci compositione, ut veritatis speciem induant; sicut is quo pingitur non est naturalis color, sed artificialis, arteque commixtus et compositus.

ET NON CONSUMMABUNTUR OPERA EJUS. — q. d. Hæc pharmaca non sunt consummata, id est perfecta et plane sufficientia, ut sanitatem homini restituant, nisi Deus concurrat, et per ea hominem sanet; Dei enim est dare pacem, id est sanitatem super faciem terræ. Ita Tigurina, cujus verba mox recitabo. Aut potius, q. d. «Non consummabuntur,» id est non est finis herbarum et compositionum; nam in dies uti novi morbi, ita contra eos novæ herbarum vires, et novæ pharmacorum compositiones a medicis et aromatariis inveniuntur, idque ex mira Dei in homines benignitate et beneficentia.

PAX ENIM (id est prosperitas et sanitas) DEI (est, id est Deo curæ est, ut eam effundat) SUPER FACIEM TERRÆ, — sicut super eamdem facit oriri solem suum, et pluit super justos et injustos: tanta enim est Dei bonitas et clementia, ut, licet homines innumeris peccatis eum offendant, ipse tamen illis sua beneficia continua communicet, ac inter ea, pharmaca nova contra novos morbos suggerat et subministret. Ita Valesius, Sacræ Philosophiæ, cap. LXXIV. Utilitatis medicinæ, inquit, ascripsit Ecclesiasticus duo exempla, dicens: «Curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis.» Nam hæc duo pertinent ad meliorem tolerantiam morbi, et quamdam facultatis refectionem; ut, scilicet, per anodinas unctiones dolor mitescat, et per suavia pigmenta voluptas concilietur. Addit vero: «Et unctiones conficiet sanitatis,» q. d. Alias quoque conficiet unctiones necessarias, quibus non solvat solum dolorem, aut voluptatem conciliet, sed morbum ipsum demoliatur, dolores aliquando etiam augens.

PAX (igitur) DEI SUPER FACIEM TERRÆ, — quia «Dominus dabit benignitatem, et terra dabit fructum suum,» alimenta scilicet et medicamenta. Paulo aliter Palacius: «Pax Dei,» inquit, qua vult hominibus mederi, est super terram, id est in lapidibus et herbis terræ. Græca jam nonnullis omissis de more concise sic habent: His medetur et dolorem ejus tollit, his jam aromatarius mixtionem conficit; nec finis est operum ejus, et pax

When ointments soaked in Falernian wine breathe their scent,

Dei in superficie terræ; Tigurina: Ipse sanat per hæc, tollitque dolorem hominis: pharmacopola mixturas suas his temperat, cujus tamen non sunt exaucta opera, sed a Domino dimanat in terram late juvamen. Mixturas, scilicet tam unguenta ad ungendum corpus exterius, quam catapotia et similia, quæ sumuntur interius, ac trajiciuntur in stomachum. Hoc enim duplici genere pharmacorum uti solent medici. Et Noster forte utrumque hic notavit, prius per unctiones, posterius per pigmenta. Nec obstat τὸ unguentarius; hic enim idem est quod pigmentarius, aromatarius, pharmacopæus; inter pharmaca enim vulgo maxime nota sunt unguenta; præsertim quia antiquitus eo processerat luxus, ut unguenta in potu adderent, teste Æliano, lib. XII, et Juvenali, Satyra 6:

Cum perfusa mero spirant unguenta Falerno, Et foliata sitis.

Allegorice hæc veriora sunt in pharmacis animæ, puta SS. Sacramentis, præsertim Extremæ Unctionis, quæ lenit dolores animæ et corporis, ac utrique sæpe sanitatem restituit, ut docet S. Jacobus, cap. V, 14. Vide ibi dicta.

Tropologice et anagogice, Rabanus: «Spiritales medici, inquit, secundum artis suæ peritiam, salubriter ad salutem animarum exhibent fomenta doctrinarum, unguenta adhortationum, atque malagma assiduæ orationis, medicabiles etiam potus atque cibos divinarum Scripturarum. Faciunt etiam, ubi necesse est, exustionem excommunicationis, vel incisionem virgarum, ut, quoquo modo possint, hominem ab ægritudine vitiorum perducant ad sanitatem bonarum virtutum.

Quod autem dicit, non consummari opera ejus, significat quod usque ad finem mundi verus medicus noster non cessat per ministros suos quotidie sanitates in Ecclesia sua operari, donec in extremo examine totum quod mortale est absorbeatur a vita: et tunc fiet quod sequitur: Pax Domini super faciem terræ, quando absumpta morte in victoria resurgent mortui incorrupti, et transferentur ad possidendam patriam cœlestis regni.»


SECUNDA PARS CAPITIS. DE OFFICIIS ÆGRI UT SANITATEM RECUPERET.


9. FILI, IN TUA INFIRMITATE NON DESPICIAS TEIPSUM. — Ut negligas ea adhibere quibus sanitatem recuperes, ac sine ulla procuratione valetudinis maneas quasi jumentum; sive, quia de sanitate desperas, sive, quia nimis præsumis et præfidis de naturæ viribus, aut de cura et providentia Dei, ita in illum te tuaque resignans, ut deses et otiosus nolis admovere manum operi ad ea procurandum, quæ prudentia et medicina procuranda dictant, quæque Deus instituit et sanxit. Tales sunt multi plebeii, pauperes et rustici, qui se suosque morbos plane negligunt, omnemque eorum curationem Deo relinquunt. Τὸ teipsum jam non est in Græco, sed tantum non despicias, scilicet te, tuam infirmitatem et sanitatem. Tigurina nectit sequentibus, sicque vertit: In morbo tuo, Fili, ne prætereas, quin Domino supplices, etenim ipse sanabit te; alii: Fili, in ægrotatione tua noli esse negligens; sed precare Dominum, et ipse sanabit te.

Est enim peccatum mortale, inquit Palacius, si spes est salutis, eam non curare. Porro Rabanus pro non despicias, legit, non desperes teipsum; «quia desperatio, inquit, affligit animam, et mortem illi parit certissimam.»

SED ORA DOMINUM, ET IPSE CURABIT TE. — Syrus: Fili mi, etiam in mente tua ora coram Deo, quia ipse semet sanat. Primum est hoc ægri officium, scilicet, ut antequam medicinas et medicos conquirat, pro sanitate precetur Deum. Deus enim vitæ et mortis, infirmitatis et sanitatis uti est auctor, sic idem est et reparator: quare si humili, sincero et ardenti corde invocetur, ægrum, si ita ejus saluti æternæ expediat, sanitati restituet; uti restituit Ezechiam, Isaiæ XXXVIII, 5. Si non expediat, dabit robur ad fortiter sustinendos morborum dolores et ærumnas; itaque augebit merita et coronas patientiæ et pœnitentiæ, ac charitatis, contemplationis, et desideriorum cœlestium, ad quæ ægrum

stimulat ipsa ægritudo. Audi S. Gregorium Nazianzenum in senio semper infirmum, in carmine De Dei desiderio:

But my portion is the great God, and many pains, And grievous illness that shakes my limbs. Tear me apart for a short time, O wicked one: I shall leave All harsh things with you, shortly rejoicing. For I bear the cross in my limbs and in the midst of my body, And in my paths: the cross is my praise and my glory.

At mea sors magnus Deus est, multique dolores, Atque gravis morbus, qui mihi membra quatit. Ad breve me tempus lacera, scelerate: relinquam Nec tecum gaudens aspera cuncta brevi. Namque crucem membris, medioque in corpore gesto, Inque viis: crux est lausque decusque meum.

Vide eumdem, epist. 64, 66, 67 ad Philagrium. Et in Distichis, ubi ait: «Sicut aurum in fornace, ita vir bonus afflictione exploratur, ac plerumque dolor incolumitate levior est, magisque expetendus.» Tantum enim Dei donum est infirmitas, quantum sanitas, et sæpe majus. Idem Nazianzenus, apud Antonium in Melissa, cap. LVII: «Docebat nos, inquit, nec applaudere, nec flecti passionibus, sed contemnere lutum, et corpus quidem nostrum pati sinere; utpote necessario sive nunc, sive non multo post pro lege naturæ dissolvendum (peribit enim aut morbo, aut longo tempore confectum); nos vero animam in sublime tollere, et cogitationibus conversari cum Deo.» Ita faciebat S. Paula, teste S. Hieronymo in ejus Epitaphio: «In languoribus, inquit, et crebra infirmitate dicebat: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem, et corruptivum hoc vestiatur incorruptione. Et iterum: Sicut superabundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio. Ac deinde: Ut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. In mœrore cantabat: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus.» S. Cyprianus, epist. ad Demetrianum: «Nullus, inquit, iis dolor est de incursatione malorum præsentium, quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternatur adversis, nec frangimur, nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade, aut corporum valetudine mussitamus; spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus.» Salvianus, lib. I Gubernat. Dei: «Infirmitas carnis, inquit, mentis vigorem exacuit.» Audi et Bedam in Proverbiis: «Infirmitas carnis si patienter sustineatur, est quasi purgatorius ignis.» Et: «Quantum bonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.» Et S. Bernardum: «Semper, inquit, in infirmo corpore validior est spiritus; nam virtus in infirmitate perficitur,» II Corinth. XII, 9. Vide ibi dicta.

Denique audi S. Laurentium Justinianum, in Ligno vitæ, cap. II De Orat.: «Omnes medici pecuniis, Deus autem noster pura oratione ad conferendam sanitatem placatur. Hæc spiritales sanat morbos. Nam hæc est potissimum remedium ejus qui vitiosam tentamentis æstuat, ut, quotiescumque quolibet tangitur vitio, toties se ad orationem vertat; quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguet. Et sicut aqua ignis exstinguitur, ita concupiscentiarum vitiosarum impetus oratione superatur.»


10. AVERTE A DELICTO, ET DIRIGE MANUS, ET AB OMNI DELICTO MUNDA COR TUUM. — Syrus: Aufer iniquitates et mendacium, et ab his omnibus peccatis munda cor tuum. Est hoc secundum ægri officium, ut scilicet conscientiam suam examinet, et, si in ea aliquod delictum repererit, illud aboleat per pœnitentiam. Certum enim est morbos sæpe hominibus ob delicta immitti. «Ideo (ob indignam Synaxin) inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt (id est moriuntur) multi,» ait Paulus, I Cor. XI, 30. Et Christus ad ægrum jam a se sanatum: «Ecce sanus factus es, ait: jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,» Joan. V, 14. Et S. Basilius, Reg. fusius disput. regula 55: «Morbi, inquit, sunt flagella peccatorum, quibus nihil aliud agitur, nisi ut vitam nostram in melius commutemus.» Sic Deus Oziam regem sacerdotium invadentem lepra percussit, II Paralip. XXVI, 18, æque ac Mariam sororem Mosis ob murmur, Num. XII, 10. Ita Jeroboam regem Israel idololatrantem, et manus extendentem in Prophetam, ariditate mulctavit, III Reg. XIII, 4.

Porro Siracides ad pœnitentiam tria requirit, scilicet primo: «Averte, inquit, a delicto;» scilicet mentem et voluntatem tuam, id est concipe propositum amplius non delinquendi, nec peccandi. Unde Græca Romæ emendata habent: Amove delictum; Tigurina: Missum fac delictum. Præclare Plinius Secundus, lib. VII, epist. ad Maximum: «Nuper, inquit, me cujusdam amici languor admonuit, optimos esse nos, dum infirmi sumus. Quem enim infirmum, aut avaritia, aut honor sollicitat? non amoribus servit, non appetit honores, opes negligit, et quantulumcumque ut relicturus, satis habet: tunc deos esse, tunc hominem esse se meminit: invidet nemini, neminem despicit: ac ne sermonibus quidem malignis, aut attendit, aut alitur. Si contingat evadere, innoxiam beatamque destinat vitam. Tales ergo esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.

Secundum est: «Dirige manus» ad rectam operationem, q. d. Propone deinceps te recte operaturum, et imprimis te restituturum quod rapuisti, vel injuste detines; ac benefacturum aliis, præsertim pauperibus indigentibus. Tigurina: Manus rectas exhibe: manus, id est opera tua et actiones, ait Vatablus. «Cum enim homo sibi soli dat, ait Palacius, manus curvat in se: at quando proximis dat, dirigit in eos. Audi Isaiam hujus loci interpretem, cap. LVIII, vers. 7: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur. Hoc ergo modo dirige manus, si tibi vis cito sanitatem oriri.»

Tertium est: «Ab omni delicto munda cor tuum,» scilicet per contritionem et pœnitentiam, quæ nunc ex institutione Christi includit confessionem et satisfactionem. Unde liquet, pœnitentiam non esse nudam resipiscentiam, sive vitæ mutationem, qua homo novum vitæ et virtutis genus ineat (ut volunt Lutherani). Insuper ad eam requiri veteris vitæ in peccatis actæ destructionem per contritionem, castigationem et pœnitentiam. Quocirca cap. Cum infirmitas, De pœn. et remiss., sancitur ut medici, priusquam corpus graviter vel periculose ægrotantis curare incipiant, eum moneant de confessione facienda. Et quia hæc lex consuetudine abrogata erat, idcirco Pius V, motu proprio, anno 1566, qui incipit Super gregem, illam renovavit, addiditque ne medici ultra tertium diem visitent ægrotum, nisi de illius confessione sibi constet: denique ut antequam ad gradum doctoratus admittantur, ab illis exigatur juramentum, quo jurent se hanc legem servaturos. De qua lege vide Suarez, III part., tom. IV, disp. 35, sect. III.

Ita B. Petrus Damianus, epist. 129 ad Eremit., monachum, eremi suæ decumbentem in lecto sic affatur: «Charissime frater Maure, confitere, pœnitentiam age, et si quid est in te, quod fortassis a tremenda Missarum te celebratione prohibeat, venerabilis tua fraternitas sacris obtemperare canonibus non contemnat.»

Porro pœnitentia maxime opus est in morte, ut reconciliemur Deo, ut satisfaciamus pro offensis, ac infernum evitemus, breveque habeamus Purgatorium. Unde S. Augustinus, inquit Possidius in ejus Vita, «dicebat laudatos Christianos et sacerdotes absque digna et competenti pœnitentia exire de corpore non debere. Quod etiam ipse fecit ultima qua defunctus est ægritudine. Nam sibi jusserat Psalmos Davidicos, qui sunt paucissimi de pœnitentia, scribi, ipsosque quaterniones jacens in lecto contra parietem positos diebus infirmitatis suæ intuebatur et legebat, et jugiter ac ubertim flebat.» S. Laurentius Justinianus moriturus noluit in lecto decumbere, sed in matta, dicens: «Non in pluma Dominus meus, sed in durissimo ligno cubitavit. Meministis dicti B. Martini: Non decet christianum hominem mori nisi in cinere et cilicio.» Similia dixit et fecit S. Franciscus, cæterique eximii Sancti, ac nostro sæculo S. Carolus Borromæus ejusque asseclæ, qui morituri in cinere et cilicio decubuerunt et occubuerunt.


11. DA SUAVITATEM ET MEMORIAM SIMILAGINIS, ET IMPINGUA OBLATIONEM. — Tertium est hoc ægri officium, ut scilicet peracta de peccatis pœnitentia, offerat Deo sacrificium pro salute sua.

Pro suavitatem græce est εὐωδίαν, id est suaveolentiam sive suavem odorem: pro memoriam, græce est μνημόσυνον, id est monumentum vel memoriale «similaginis,» id est similæ: ita vocabatur pars illa similæ, quæ imposito thure Deo cremabatur, ut per illam consecraretur tota simila Deo oblata et sacrificata, ut dixi Levit. II, 2. Sensus ergo est, q. d. Offer Deo sacrificium mincha, id est farris et similæ, quod imposito thure suavem exhalet odorem, Deoque sit memoriale, tum tuæ oblationis et obsecrationis pro obtinenda salute corporis et animæ, tum tuæ gratitudinis et recognitionis divinæ potentiæ et opis. Rursum «impingua,» id est pinguem offer, «oblationem,» puta pinguem, selectam et insignem victimam. Fere enim cum mincha, id est sacrificio farreo, offerebant Deo victimam carneam, v. g. hædum, ovem vel vitulum, ut perfectum esset sacrificium: sacrificium enim est quasi convivium Dei. In convivio autem requiritur, tum simila et panis, tum caro animalium.

Potest quoque per «suavitatem» accipi, thus et thymiama suaveolens, quod Deo adolebant Hebræi. Unde Tigurina: Suffimentum adole, commendatitiamque (Vatablus, commendatricem, vel gratam, quæ scilicet sacrificantem Deo commendet) similaginem, et munus opimum consecra.

Hoc verius fit in nova lege per sacrificium Eucharistiæ, quæ simul est mincha et victima; quia in ea sub speciebus panis offertur Deo ipsa caro Christi, ipseque Christus pinguis et ardens charitate devotionis; quare hæc Deo jugem nostri, pro quibus offertur, memoriam ingerit, ut omnes nostras infirmitates sanet, omneque robur et bonum conciliet. Ita S. Gorgonia morbum corporis prodigiosum quo laborabat, cum medicos admittere nollet, Eucharistiæ sumptione miraculose sanavit, uti refert ejus frater S. Gregorius Nazianzenus, orat. 11, qui orat. 19, idem refert de patre suo, eum scilicet morbum suum gravem celebrando Missam depulisse. Multo magis Eucharistia medetur morbis animæ; unde a Patribus vocatur pharmacum immortalitatis, quia ejus virtute resurgemus ad vitam immortalem, Joan. VI, 40. «Panis ergo et vini, ait Rabanus, sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum præcipue animarum vulnera curat, cum per sacerdotis ministerium in altari simul cum sacris orationibus Deo offertur. Unde sicut B. Gregorius in libris Dialogorum ait: Si culpæ post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas, etiam post mortem, sacra oblatio hostiæ salutaris adjuvare; ita ut nonnunquam ipse defunctorum animæ hoc videantur expetere: et non solum defunctis, sed etiam vivis multum profuturum esse idem sacrificium creditur, si digne offeratur.»

Græci addunt ὡς μὴ ὑπάρχων, id est tanquam non existens; Romana, tanquam non sis, q. d. Offer oblationem Deo, humiliando te summe coram illa majestate, cujus nomen est τὸ ens, ita ut coram ea æstimes te non esse, nec existere; quia tuum esse umbraticum est, et umbra tantum essentiæ divinæ, adeo ut Dei nomen sit «ens,» creaturæ vero «non ens,» uti dixi, Exodi III, 14. Tigurina vertit: Ut qui non feras priores, quod Vatablus explicat, q. d. «Ut qui non prior ponas beneficium, sed accepti gratiam testeris.» Verum τὸ tanquam non existens delent Latina omnia et S. Augustinus in Speculo.


12. ET DA LOCUM MEDICO: ETENIM ILLUM DOMINUS CREAVIT; ET NON DISCEDAT A TE, QUIA OPERA EJUS SUNT NECESSARIA. — Quartum est hoc ægri officium, ut scilicet post orationem, pœnitentiam et sacrificium, qua Dei archiatri opem imploravit, det quoque locum medico. Deus enim vult sua beneficia homini largiri non per se solus, sed homine cooperante: vult enim ut homo pariter faciat quod in se est, ac adhibeat media a Deo et a natura instituta. Quale in infirmitate ad adipiscendam sanitatem est medicus et medicina. Addit, «et non discedat a te,» quia non sufficit ægro semel consuluisse medicum; sed crebro eum consulat oportet, ut medicus melius complexionem ægri, et qualitatem morbi indaget, eique pharmaca congrua adhibeat; præsertim quia morbus suos habet paroxysmos, certisque diebus suas variat vices et crises, quas medicus studiose observet oportet, ut judicet de morbo ejusque remediis. Et esto revalescere incipiat æger, tamen ne statim dimittat medicum, ne per imprudentiam, vel ignorantiam, vel intemperantiam, in morbum recidat: recidiva enim morbi ipso morbo est periculosior. Igitur medicus ægro adsit, donec plene convalescat, ac deinde modum tuendæ et conservandæ sanitatis ei præscribat.

Unde Tigurina vertit: Deinde locum des medico, ut cujus Dominus auctor sit; nec discedat a te, quia ipsius indiges; Romana, nam et ipso opus est. Græce enim est χρεία, id est opus, utilitas, necessitas, indigentia, uti dixi vers. 1. Syrus: Et etiam medico da locum; quia (etiam) in eo est utilitas: quia tempus est, in quo per eum prosperetur valetudo.

Lyranus per medicum accipit spiritalem, puta sacerdotem; quia, ait, ejus est orare pro ægro, uti subdit Siracides. Verum clarum est intuenti hæc omnia ad litteram pertinere ad medicum corporalem.

Porro veteres Ascetæ et Anachoretæ medicis et medicinis abstinebant, tum quia in eremis et locis solitariis longe ab urbibus et medicis degebant, tum studio paupertatis, austeritatis, pœnitentiæ et mortificationis. Axioma enim eorum erat: «Morbus corporis est purgatio animæ;» item: «Corporis infirmitas est mentis sanitas et firmitas,» ideoque corpus ad omnes labores et dolores assuescendo obdurabant: tum quia suspirabant ad cœlum, ut ex hoc exsilio liberi evolarent ad beatam vitam, ideoque morbis et asperitatibus, æque ac deliciis et voluptatibus, superiores evadere nitebantur. Ita S. Pachomius, ut habet ejus Vita, Theodoro discipulo infirmanti non aliam medicinam dedit, nisi hanc: «In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, et quando voluerit Dominus, conferet tibi sanitatem.» Alterum vero reprehendit, quod manus laborando laceras oleo perunxisset. Abbas alius, in Vitis Patr. lib. VII, cap. xx, discipulo ægrotanti hoc pharmacum dedit: «Ne contristeris, o fili, ex infirmitate; summa enim religio est ut ex infirmitate quis gratias agat Deo. Si ferrum es, per ignem amittis æruginem. Si aurum es, per ignem probatus a magnis ad majora procedis. Sustine ergo et ora Deum, ut ipse quæ vult illa concedat.» Ibidem alius sæpe ægrotans, cum per annum morbo caruisset, mœstus dixit Deo: «Reliquisti me, Domine, et noluisti me hoc anno visitare.» Morbus enim carnis purgatio est animæ.

Quocirca magnus ille Abbas Johannes, qui Theodosio Imperatori victoriam contra tyrannos prædixit, cuidam poscenti a tertiana liberari: «Rem, inquit, tibi necessariam cupis abjicere; ut enim corpora nitro abluuntur a sordibus, ita animæ languoribus aliisque hujusmodi castigationibus purificantur.» Mox tamen votis ejus obsequens, oleo a se benedicto eum curavit. Ita Ruffinus in Vita S. Johannis, quæ habetur in Vitis Patr. lib. II, cap. 1, juxta editionem nostri P. Rosweydi. Ibidem in Vita S. Posthumii, legimus eum in febrium et stomachi tormentis nec calidis rebus usum, nec jejunia imminuisse, dictantem: «Quod si corpori calido cibo consuleretur, a Domino redemptio animæ non daretur.» Sic et S. Antonium in morbis non minuisse jejunia, solitaque virtutum officia, refert in Vita ejus S. Athanasius. Similia de S. Hilarione scribit S. Hieronymus.

Verum posteriores Ascetæ et religiosi hunc rigorem temperarunt, ac secuti consilium Siracidis, medicos et medicinas admittunt; imo suadent et præcipiunt, ut videre est in Regulis S. Basilii, S. Benedicti, S. Augustini, S. Francisci, etc. Vide S. Basilium in Regulis fusius explicatis, reg. 55, ubi multis docet utendum esse medicis et medicinis, sed ita ut spes sanitatis in Deo potius quam in illis reponatur. Unde concludens ait: «Neque igitur fugienda penitus ars ista est, neque rursus omnia in ea salutis nostræ præsidia collocanda; sed quemadmodum, licet agriculturæ usum acceperimus, frugum proventum tamen postulamus a Deo; et quamvis gubernatori clavum committamus, Deum tamen, ut nos ex alto incolumes conservet, oramus: sic nihilominus cum medicum adhibemus, idque ratio fieri concedit, neutiquam a spe illius erga nos bonitatis debebimus discedere. Mihi vero etiam ad colendam continentiam haud mediocre momentum ars hæc de qua loquimur, videtur afferre. Siquidem animadverto ab ea et delicias amputari, et crapulam damnari epularum, præterea varietatem et exquisitam nimis condimentorum prave excogitatam solertiam, tanquam inutilem improbari. In summa denique indigentiam ab ea sanitatis matrem appellari.»


13 et 14. EST ENIM TEMPUS QUANDO IN MANUS ILLORUM INCURRAS (id est incurrere, eorumque curæ te credere et committere debeas): IPSI VERO DOMINUM DEPRECABUNTUR, UT DIRIGAT REQUIEM EORUM, ET (Complutensia pro et legunt in) SANITATEM PROPTER CONVERSATIONEM ILLORUM, — «illorum,» id est illius, scilicet medici, de quo sermo præcessit. Dicit «illorum,» quia multi sunt medici: «illorum» ergo, id est alicujus ex illis, quem vel tua voluntas et electio, vel necessitas tibi offeret.

Significat ergo Siracides, ait Jansenius — Valesius, Sacra Philosophia, cap. LXXIV, officium boni medici esse, non solum remedia morbis accommodata applicare, eisque niti et confidere, sed etiam Deum invocare et orare, ut sua et ingenia et remedia ad ægrorum salutem dirigat ac fortunet. Res enim, in qua medicus versatur, est per se magna magnisque periculis obnoxia, quæ ob id non solum prudentiam, sed etiam piam curam et sollicitudinem requirit: qua neglecta gravissimæ offensiones, ac periculosæ curationes esse solent. Cum enim arti suæ plurimum fidunt medici, ita ut non curent Dei directionem implorare; fit nonnunquam ut eorum conatus Deus non prosperet, sed subvertat. Itaque nostræ lectionis hic erit sensus: Est tempus, quando in medicorum manus incurras. Ipsi autem non suæ arti nimis fident; sed Dominum deprecabuntur, ut dirigat et fortunet requiem quam ægris adferre student, hoc est sanitatem; idque quia hoc pertinet ad eorum conversationem, hoc est officium et vitæ rationem.

Aliter Lyranus: «Propter conversationem,» inquit, id est propter sanctam vitam illorum. Aliter et Palacius: «Propter conversationem,» inquit, id est ut liceat medicis conversationem habere cum ægroto, quem ad salutem revocarunt. Aut, q. d. Rogabunt medici pro salute infirmi: nam si medicus infelix sit, ac neminem sanet, quomodo poterit cum hominibus conversari? Ergo ut conversationem cum eis habeat, roget pro eorum salute. Græce est ἴασιν χάριν ἐπιβιώσεως: ἐπιβίωσις autem significat primo, vitam; secundo, victum; tertio, conversationem. Unde primo, Tigurina vertit: Ut Deus secundet et det curationem vitæ causa, ut scilicet per curationem medici ægrum vitæ et sanitati restituat. Hinc et Romani vertunt: Sanationem propter restituendam valetudinem; secundo, alii vertunt, ut det sanationem victus causa; ut scilicet Deus per manus medici sanitatem ægro restituat, hoc inter alios fine et fructu, ut scilicet medici sanando ægros victum sibi comparent: hæc enim est eorum ars ex qua vivunt; tertio, Noster vertit: Ut «dirigat sanitatem propter conversationem illorum,» eo sensu quem jam dedi.

Verum chodia, id est suavis odor, scilicet herbarum, florum, aquarum medicarum, et aliorum pharmacorum, est quoque in manibus medici, ut per ea sanitatem ægro conferat. Adde alios pro εὐωδία legere εὐοδία, id est successus, prosperitas: nonnulli legunt εὐδοκία, id est voluntas, beneplacitum. Unde Tigurina vertit: Est cum medicorum quoque manus successum consequantur; nam et ipsi Dominum orant ut lenimentum secundet sibi, vitæque causat curationem. Ubi ἀνάπαυσιν, id est requiem, exponit lenimentum, quo medicus per pharmaca lenit dolores ægri. Alii: Orant Dominum ut tribuat prosperam quietem, et sanationem victus causa; Syrus: Quia orabit (medicus) ad Deum, et dabit per manus ejus tibi sanitatem, et veniet per eum sanitas et vita. Quare aptius hæc referas ad medicos, quam ad sacerdotes; ad medicos enim totus hic locus spectat. Est enallage: «illorum;»

Noster vertit, «propter conversationem illorum,» hoc est quia ab eis hoc requirit vitæ eorum ratio, et quia præ aliis sanctitati et pietati student. Ita Lyranus et Jansenius.

Nota hic officium medicorum esse, non tantum medica arte, sed et precibus sanctaque vita ægris impetrare requiem et sanitatem, id est quietam sanitatem, sanamque quietem. Idem docet Hippocrates: idemque fecere excellentissimi medici S. Cosmas et Damianus, uti dixi vers. 2. Sanctitas enim meretur ut Deus dirigat actiones cuique proprias, easque secundet et prosperet: medicorum autem actio propria est mederi et curare

ægros. Ita Thalassius asceta oratione et signo crucis curabat suos colicos dolores, et viperæ morsus, teste Theodoreto, in Hist. relig. cap. XXII. Nam, ut idem ait cap. xvi: «Sanctorum deprecatio est commune omnium malorum remedium.» Ita S. Laurentius signo crucis Lucillum aliosque cæcos illuminavit. Ita in Vitis Patrum legimus S. Hilarionem, S. Antonium, plurimosque alios anachoretas oratione et oleo a se benedicto curasse graves et incurabiles multorum morbos.


15. QUI DELINQUIT IN CONSPECTU EJUS QUI FECIT EUM, INCIDET (Syrus, traditur) IN MANUS MEDICI. — Legit Interpres τυμπεσεῖται, id est incidet: jam Complutensia et Romana legunt ἐμπέσοι, incidat, optative vel imperative, q. d. Dignus est qui incidat, ut hac pœna castigetur, ac ad Deum redeat. Tigurina vertit: Qui in Creatorem suum peccaverit, in manus medici solet incidere. Sensus est, q. d. Qui peccare audet coram Deo, imo contra Deum factorem suum, a quo suum esse, suam sanitatem, omneque bonum accepit; ipse hac sua ingratitudine et malitia meretur sanitate, imo vita, omnique bono privari, ac morbis exagitari, ideoque medicorum manibus subjacere, a quibus multa dura et acerba remedia cogetur sustinere, et insuper pro tortura hac largum eis stipendium persolvere. Significat peccata esse causas morborum, ac consequenter de medico loquitur quasi de apparitore vel judice, qui delinquentes comprehendat et conjiciat in carcerem, jubeatque lecto decumbere, atque in eo quasi in equuleo potionibus, sectionibus, clysteribus, cucurbitis, balneis, cauteriis, ustionibus, aliisque sexcentis modis et cruciatibus torqueat et affligat.

Significat peccata esse causas morborum, ac consequenter medicinarum molestarum et affligentium: quare abstinendum esse a peccatis, ut careamus morbis et medicinis.


TERTIA PARS CAPITIS. DE LUCTU MORTUORUM MODERANDO, ET CAVENDA TRISTITIA.


16. FILI, IN MORTUUM PRODUC LACRYMAS (Nazianzenus, orat. 10, legit, plora), ET QUASI DIRA PASSUS INCIPE PLORARE. — Tigurina: Fili, effunde lacrymas super mortuo, luctumque ut acerba passus exordire; alii: Fili, super mortuum dimitte lacrymas, et ut acerba patiens ordire lamentum. De hoc lamento dixi cap. XXII, 13. Syrus: Fili mi, super mortuum multiplica lacrymas, et doleat te, et dicito ululatum. Ab ægris et morbidis congrue transit ad mortuos, quibus jubet ultima justa funebria persolvi. Primum ergo officium mortuis debitum est deplorare eorum mortem, tum illorum, tum nostri causa. Illorum, quod summum hujus ævi bonum, scilicet vitam, amiserint in perpetuum; quia nunquam ad eam redituri; nostri, quia utile et gratum illorum, utpote parentum, cognatorum, amicorum, vel vicinorum alloquium, consilium, auxilium, omneque cum eis commercium amisimus, nunquam illud in hac vita recuperaturi. Sane qui in morte cognatorum gaudent, eo quod in eorum hæreditatem et bona succedant, hi illis se ingratos et inhumanos exhibent. Alii quasi Stoici insensibiles apathiam induunt, ut nullius amici vel rei deperditæ dolore tangantur: hi quoque carent humano et communi commiserationis affectu. Unde omnes fere gentes planxerunt suos mortuos, ut hic planctus juris gentium esse videatur. Sic Abraham flevit mortem Saræ, Genes. XXIII, 2. Jacob mortem nuntiatam (sed falso) Josephi, Genes. XXXVII, 35, ac mortem Deboræ nutricis Rebeccæ, sepeliensque eam subter quercum Bethel, inde loco nomen dedit: «Quercus fletus,» Genes. XXXV, 8. Joseph planxit mortem Jacob: quin et Ægyptii eamdem planxerunt, Genes. L, 9 et seq. S. Augustinus planxit mortem matris S. Monicæ, lib. IX Confess. cap. XII. Hunc enim planctum exigit communis fidelium humanitas, pietas et charitas.

Audi S. Paulinum, epist. ad Pammachium consolatoria de obitu uxoris ejus Paulinæ: «Bonæ lacrymæ charitatis, in quibus pater Abraham matrem repromissionis eduxit. Bonæ lacrymæ pietatis, quas Joseph justus impendit patri. Bonæ et lacrymæ orationis, quibus et David stratum suum per singulas noctes rigabat. Sed quid Sanctorum mortalium prædicem fletus? Flevit et Jesus amicum; hanc etiam passionem de nostra

infelicitate dignatus, ut mortuo infunderet lacrymas, et quem resuscitaturus erat virtute divina, infirmitate lugeret humana. Licet in illo uno totam simul conditionem generis humani misericors et miserenter Dominus deploraverit, et illis lacrymis peccata nostra fleverit et laverit. Idcirco tuæ, frater, lacrymæ sanctæ et piæ: quia simili affectione manarunt, et dignam casti cubilis flevere consortem, non diffidentia resurrectionis, sed desiderio charitatis.»

ET SECUNDUM JUDICIUM CONTEGE CORPUS ILLIUS, ET NON DESPICIAS SEPULTURAM ILLIUS. — Est hoc secundum ac tertium pietatis officium mortuis debitum; secundum, ut corpus mortui tegatur sudario, sindone fasciisque sepulcralibus «secundum judicium,» id est juxta morem et ritum funerum, quem quæque regio usurpat. Hebraice enim mispat, id est judicium, sæpe morem et usum significat. Dedecorosum enim, miserum et inverecundum esset illud vestibus omnibus spoliare, et nudum spectandum omnibus proponere. Tigurina: Corpus ejus contege juxta ritum funerum; alii, secundum consuetudinem ejus (uti solebat vivens tegi et vestiri) contege corpus ipsius; Syrus: Et sicut decet, collige corpus ejus, et ne contemnas sepulturam ejus.

Tertium: «Et non despicias sepulturam ejus;» Tigurina: Nec sepulturam negligas. Repete τὸ secundum judicium, id est juxta ritum funerum et morem patriæ. Quo, primo, significatur et jubetur corpus non esse projiciendum in sterquilinium, uti projiciuntur corpora boum et equorum; nec rursum inhumatum avibus et feris laniandum esse relinquendum; sed terræ, ex qua formatum est, reddendum; idque ob spem resurrectionis. Ideo enim corpora hominum, non animalium, terræ quasi custodi commendantur, ut in die resurrectionis terra Deo resuscitanti illa, quasi deposita sibi commendata reddat. Ita S. Maria Ægyptiaca moriens inscripsit (vel nomine ejus angeli inscripserunt) terræ: «Sepeli, Zozima, miseræ Mariæ corpusculum. Redde terræ quod suum est, et pulveri adjice pulverem. Ora Dominum pro me. Ipsa nocte salutiferæ passionis post et divinæ et sanctæ cœnæ communionem.» Illa enim nocte mortua est. Ita refert oculatus testis Zozimas, auctor Vitæ ejus, qui et addit leonem a Deo missum qui fossam unguibus effoderet, in quam ipse corpus S. Mariæ inferret. Sic et duo leones, a Deo missi, S. Antonio excavarunt sepulcrum S. Pauli primi Eremitæ, teste S. Hieronymo, in ejus Vita.

S. Luciani presbyteri et martyris corpus jussu Maximiani imperatoris in mare projectum delphinus e mari in littus extulit, ut honeste sepeliretur. S. Stanislai, Cracoviensis Episcopi et martyris, corpus aquilæ a feris defenderunt, ut sepulturæ mandaretur. S. Moses et S. Catharina ab angelis sepulti sunt in monte Sina. S. Sebastianus post martyrium et mortem, apparens S. Lucinæ, jussit ut corpus suum projectum in cloacam inde eximeret, et in catacumbis juxta vestigia Apostolorum SS. Petri et Pauli sepeliret. Sic honesta sepultura martyribus cæteris a christianis procurata est, etiam cum præsentissimo vitæ periculo; imo plures hac de causa martyrii lauream adepti sunt, ut videre est in Martyrol.

Sepultura ergo, primo, est decus defuncti; secundo, refricat memoriam ejus vitæ et virtutis; tertio, est memoriale resurrectionis; quarto, efficit ut Sancti quibuscum sepelimur pro nobis orent. Ita S. Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, ubi cap. II, ait: «Ista omnia, inquit, id est curatio funeris, conditio sepulturæ, pompa exequiarum, magis vivorum solatia sunt, quam subsidia mortuorum.»

Secundo, jubet ut sepultura fiat «secundum judicium,» id est ritum et morem patriæ. Sic Judæi corpora sepelienda inungebant aromatibus more Ægyptio, uti fecere Jacobo, Genes. L, 2, et Christo Domino, Joan. XIX, 40. Ritus priscus christianorum est, ut fidelium sepulturas ornent psalmodia, cantu, tædis, cereis accensis, floribus, campanarum pulsu, vestibus atris, uti multis SS. Patrum testimoniis et exemplis docet Baronius, tom. I, anno Christi 34, cap. CCXXXV, in funere S. Stephani.

Tertio, ut fiat epulum funebre tum amicis, tum pauperibus, juxta illud Tobiæ IV, 18: «Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue;» qua de re plura dixi superius.

Quarto, ut oretur, et sacrificia fiant pro anima defuncti, uti fecit Judas Machabæus pro suis in bello occisis, II Machab. XII, 43. Idipsum fuse probat Bellarminus, tract. De Purgatorio, et Baronius, anno Christi 34, cap. CCLXXIX.


17 et 18. PROPTER DELATURAM AUTEM AMARE FER LUCTUM (græce πίκρανον κλαυθμόν, id est amarum fac luctum) ILLIUS UNO DIE, ET CONSOLARE PROPTER TRISTITIAM. ET FAC LUCTUM SECUNDUM MERITUM EJUS UNO DIE, VEL DUOBUS PROPTER DETRACTIONEM. — Syrus: Vinum et alimentum filiis hominum qui flent, et fac mœrorem ut convenit illi die uno aut duobus propter homines, et consolare propter vitam.

Græca de more concisa sic vertunt: Complutensia: Acerbum fac fletum, et accende planctum; Romana: Amarum fac ploratum, et calefac planctum (lacrymæ enim sunt calidæ, et calefaciunt vultum, hinc vicissim per calorem eliciuntur et augentur), et fac luctum secundum dignitatem ejus uno die, vel duobus propter detractionem; et admitte consolationem propter tristitiam; Tigurina: Acerbam cie lamentationem, et ne male audias, planctum accende (alii, ardentem ede planctum), luctuque quo dignus est eum prosequere, idque die uno aut altero, ut evites calumniam; deinde admitte consolationem, ut mœrorem minuas.

«Delaturam» vers. seqq. vocat detractionem et calumniam, q. d. Amare plora mortem amici «propter delaturam,» ne scilicet quis cavilletur tibique detrahat, imo apud alios deferat, accusat et criminetur, quod illum oderis, vel gaudeas de morte illius, si non amare plores. At noli plorare more ethnico inconsolabiliter; sed more fidelium post ploratum amarum unius vel alterius diei, «consolare,» id est consolationem admitte, «propter tristitiam,» ne scilicet nimia tristitia obruaris, illaque tibi morbum, maniam vel mortem conciliet. «Et fac luctum secundum meritum,» græce ἀξίαν, id est dignitatem «ejus,» id est juxta quod dignus est a te defleri; magis enim dignus est defleri, ideoque reipsa deflendus est princeps, quam plebeius; pater, quam cognatus; Mæcenas, qui te aluit, quam communis amicus; vir sanctus, quam simplex fidelis. Idque propter «detractionem,» ne scilicet quis tibi tanquam inhumano vel impio detrahat. Minus recte ergo Rabanus per detractionem accipit abscessionem, hoc est mortem, per quam anima abscedit a corpore, ab eoque detrahitur et avellitur.

Porro Judæis carnalibus competebat amarus mortuorum ploratus; christianis vero ob clariorem fidem et certiorem spem resurrectionis, valde moderandus et mitigandus est. Unde Apostolus, I Thessal. IV, 12: «Nolumus, inquit, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem (resurrectionis) non habent.» Igitur fideles et christiani non tam lugent mortem Sanctorum, quam quod per mortem eorum sancta doctrina et exemplis destituantur, uti planxerunt S. Stephanum planctu magno, Act. VIII, 2. Qua de causa S. Ambrosius valde lugere solebat senum mortem, qui sua prudentia et sanctitate junioribus præibant viam virtutis et perfectionis. Unde ipse, lib. II De Abele, cap. III: «Quam gaudeo, ait, cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, etc.; quia prosunt pluribus! Similiter, cum hujusmodi decedit, quamvis longa senectute depositus, afficior, quia destituitur grex juvenum muro senili.»

Dices: Quomodo cap. XXII, 13, statuit septem dies luctui; hic vero unum tantum vel duos? Respondeo: Primus ille amarus ob mortuum parentem vel amicum ploratus et planctus durabat, et etiamnum durat, uno alterove die, quo peracto remittitur ille, succeditque moderatus et lenis luctus, durans ad septem dies. Vide dicta cap. XXII, 13. Ita S. Paulinus hunc locum explicat et pertractat epistola ad Pammachium, qua eum lugentem mortem uxoris suæ Paulinæ quæ filia erat S. Paulæ, consolatur: «Scriptura divina, ait, quæ producere nos lacrymas quasi evaporando dolore permittit, termino quoque designato præscribit tempora, cum dicit amaritudinem luctus uno ferendam die. O divitiæ bonitatis Dei! quam pia idipsum sollicitudine nostri cavet, non pietatis propensæ invidus, sed infirmitatis nostræ conscius, et omnis immodici temperator, lacrymas mortuo produci jubet; amaritudinem

vero lugendi uno tantum die claudit, illud porrigens quo relaxatur dolor, et anima respirat; istud vero præcidens quod immoderato et irrationabili cruciatu mentem nostram conficit, quodque diutius fragilitas nostra non valet sustinere. Sed hoc plenius ipsa suo verbo pietas Dei explicat; subjecit enim: Et consolare mature propter tristitiam. A tristitia enim festinat mors, et cooperiet virtutem; quia tristitia illa tantum salutaris, quæ secundum Deum est; ista autem (ut Apostolus ait), quæ secundum hominem, hoc est de infirmitate est, carnalis est tristitia.» Sapienter S. Hieronymus, epist. 29, consolans Theodoram lugentem mariti Lupicini obitum: «Verum, ait, est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat, et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet? Sed habemus consolationem; quia Domini voce jugulatur, per quam ad eam dicitur: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.» Et paulo post: «Adversus ergo mortis duritiam, et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos quos dolemus absentes. Neque enim mors, sed dormitio et somnus appellatur, ut, quos dormire novimus, suscitare posse credamus, et post digestum soporem vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo.»

Eamdem in luctu funereo suorum moderationem verbis et factis docuere cæteri Patres, ut S. Augustinus in funere matris suæ Monicæ, lib. IX Confessionum, cap. XII. S. Ambrosius in obitu fratris sui Satyri, Nyssenus, in Oratione funebri fratris sui S. Basilii, S. Gregorius Nazianzenus, orat. 10, quam habuit in funere fratris sui Cæsarii, et 11, in funere sororis suæ Gorgoniæ, et 19, in funere patris sui Gregorii, ac S. Bernardus, serm. 26 in Cantica, in morte fratris sui Gerardi.


19. A TRISTITIA ENIM FESTINAT MORS, ET COOPERIT VIRTUTEM, ET TRISTITIA CORDIS FLECTIT CERVICEM. — Græca de more brevius sic habent: A tristitia enim procedit mors, et tristitia cordis flectit, vel curvat vigorem et robur; Tigurina: Nam tristitia in mortem exit, animique tristitia vires infringit; Syrus: Quia a mœrore generatur angustia; ita enim cor malum (id est miserum et mœrens) plusquam mors confringit anxietate pauperes, et adducit tristitiam; quia vita pauperis ad maledictionem cordis.

Dat causam cur in luctu defunctorum mittenda sit consolatio, et moderanda tristitia; quia scilicet tristitia tria ingentia causat mala: primum est, quod ex ea manat, imo «festinat,» id est festinato et cito obvenit «mors;» secundum, quod «virtutem,» id est vires hominis «cooperit,» id est deprimit et supprimit, ac tandem obruit et opprimit, ut homo fiat enervis, languidus, impotens et ineptus ad omnia; tertium, quod «flectat cervicem,» ut homo qui antea alacer incedebat, animosus et rectus, jam mæstus incedat, dejectus et curvus, quasi elumbis, prostratis omnibus animi et corporis viribus. Tristitia igitur accelerat mortem, attenuat vires, et inducit senium, quo cervix curvatur, et homo sibi accelerat mortem; quia vita est in calido et humido; at tristitia frigida est et sicca, terrena scilicet et melancholica; lædit vero tristitia vitam; ac proinde nervos, in quibus sunt vires hominis, terrenos facit et hebetes, ac fere melancholia tectos, et ideo debiles: nervi igitur debiliores curvantur, ac ideo fit senex incurvus.

Vide quæ de damnis et remediis tristitiæ dixi cap. XXX, 22. Sic et Lyranus: «Tristitia, inquit, est passio mortificativa, et cooperit virtutem, id est suffocat virtutem naturæ, qua debilitata cervix et caput flectitur, sicut per fortitudinem ejus erigitur.»


20. IN ABDUCTIONE PERMANET TRISTITIA: ET SUBSTANTIA INOPIS SECUNDUM COR EJUS. — Ita Romana, Complutensia et alii legunt: ἐν ἀπαγωγῇ, in obductione, vel inductione, id est in plaga, calamitate, afflictione, uti dixi cap. II, vers. 2. Verum cæteri legunt cum Nostro, ἐν ἀπαγωγῇ, id est in abductione.

Hinc et apte subjungitur: «Et substantia inopis secundum cor ejus,» ut scilicet, si inops cordi suo persuadeat se satis opum habere ad honeste vivendum, sit lætus et felix; sin autem persuadeat sibi deesse necessaria vitæ, miser vivat et infelix. Hinc et Græca Romæ emendata habent: In abductione transit tristitia, et vita pauperis secundum cor; et Tigurina: Amoliendo (objecta et cogitationes tristes) mæstitia præterit, et afflicti vita constat animo. Græcum enim βίος significat proprie vitam, indeque victum, substantiam et opes, quibus vita conservatur. Verum Noster et cæteri legunt contrarie παραμένει, id est permanet.

Quæres, quænam hæc abductio, in qua permanet tristitia? Primo, aliqui censent esse abductionem in carcerem. Unde vertunt: In carcere permanet tristitia; Græcum enim ἀπαγωγή, subinde idem est quod αἰχμαλωσία, id est captivitas, conjectio in carcerem, vel abductio.

Second, Lyra thinks it means being led away from good to evil; because just as a good life is the cause of joy, so an evil one is the cause of sadness: wherefore, if anyone allows himself to be led from a good life into an evil one, he slides from joy into sadness.

Secundo, Lyranus censet esse abductionem a bono ad malum; quia sicut bona vita est causa lætitiæ, sic mala est causa tristitiæ: quare, si quis a bona vita sinat se abduci in malam, ex lætitia labitur in tristitiam.

Tertio, magis litteraliter, abductio hæc accipi potest ab usu rerum, et a conversatione hominum, puta solitudo et inedia; hæc enim et similia pariunt melancholiam, ut patet in Timone Atheniensi, qui mœstus semper fugiebat homines, imo optabat perire homines; unde vocatus est μισάνθρωπος, id est osor hominum, teste Laertio, Plutarcho et aliis. Ita Palacius: Si te abducas, inquit, ab hominum familiaritate, permanebit in te tristitia; quæ si permanserit, actum est de substantia et facultatibus tuis; substantia enim hominis est secundum cor ejus. Si enim homo cum attentione et diligentia suam substantiam tractet, eam conservabit: at si tristitia pressus eam negligat, plane ei peribit.

This is confirmed first: for the Greek apagoge properly means the same as induction, abduction, removal, deportation, exile, captivity, imprisonment, accusation, and any kind of report. And the root apago means the same as I lead away, drive away, withdraw, remove, report, carry off to punishment, to the judge; I carry off to prison. Second, because the Complutensian reads epagoge for apagoge, which our translator usually renders as "closure." Hence some manuscripts read here "in closure," that is, in calamity or disaster, by which the mind is closed and veiled, "sadness remains."

Quarto, melius Rabanus et Jansenius explicant, q. d. Tristitia permanet in homine per hoc quod abducit animum suum a consolatione et consideratione eorum quæ dolorem mitigare possent; et subsistentia pauperis vel afflicti est secundum cor ejus, talis est et vita atque subsistentia ejus, ut, si cor ejus sit mœrens, vere sit misera ejus vita, et brevis futura; si lætum aut tranquillum, nihil ei obsit externa calamitas, diuque ejus vita sit duratura. Aut «substantia pauperis est secundum cor ejus,» hoc est ex corde dependet divesne quis sit habendus an pauper. Si enim modico contentus est, et paupertatem æquo fert animo, reputandus est vere dives; si vero animo est intranquillo, etiamsi multas possideat divitias, vere pauper est. Itaque secundum hunc sensum significatur tristitiam esse ingens malum, utpote quæ divitem facit egenum, et pauperem facit bis infelicem.


21 et 22. NE DEDERIS IN TRISTITIA COR TUUM, SED REPELLE EAM A TE, ET MEMENTO NOVISSIMORUM, NOLI OBLIVISCI: NEQUE ENIM EST CONVERSIO, ET HUIC NIHIL PRODERIS, ET TEIPSUM PESSIMABIS. — Probat non nimis esse lugendum et tristandum in morte amici, duobus argumentis, sive motivis: prius est, quod tristis sibi mortem acceleret; posterius, quod tristis per luctum nihil prosit mortuo, sibi vero obsit plurimum. Sensus ergo est, q. d. Ne cor tuum des «in tristitia,» græce εἰς λύπην, id est in tristitiam, ut scilicet totum te dedas et immergas tristitiæ, ut illa te absorbeat, obruat, totumque occupet; sicut qui se immergit mari, totus ab eo obruitur et absorbetur: sed «repelle eam a te,» accersendo objecta, cogitationes et exercitia quæ te lætum efficiant; et «memento novissimorum,» id est mortis et sepulturæ, quæ tibi per tristitiam accersis et acceleras: ac horum «noli oblivisci,» quia postea non est conversio, græce ἐπίστροφος, id est reversio et reditus ad vitam, q. d. Vide ne ex tristitia mortem incurras, ex qua nunquam redeas ad vitam. Insuper huic, scilicet mortuo quem luges, per luctum «nihil proderis, et teipsum pessimabis,» græce κακώσεις, id est offendes, lædes, et male, imo pessime, afficies per nimiam mœstitiam. Cur ergo tibi tantum accersas incommodum sine ullo illius commodo? Ita Lyranus, Palacius, Jansenius. Unde et Tigurina vertit: Ne dedas animum tuum tristitiæ, sed eam abige memor extremorum, ne obliviscaris eorum; neque enim inde reditio est, præterquam quod non juveris illum, et teipsum excruciaris.

Mystice Rabanus: «Ne occupet, inquit, tristitia sæculi cor tuum, quæ mortem animæ operatur; sed abjice eam a te, et memento novissimorum temporum: quia qualis hinc exis, talis ante judicem præsentandus eris, ut recipias propria corporis prout gesseris, sive bonum, sive malum. Proinde nunquam oblivioni tradas novissimæ horæ exitum, sed semper paratus esto: quia postquam hinc exieris, nequaquam ultra huc revertens spatium bene operandi habebis; et ideo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas: quia nihil proderis illi plorando, si temetipsum læseris doloribus immensis afficiendo.»

Porro Syrus hic prorsus alio abit: omissa enim tristitia abit ad juramenta et avaritiam. Sic enim habet: Ne des cor tuum juramentis; recordare angustiæ, et aufer peccata; et ne confidas in divitiis, quia non est in illis spes: quia sicut avis cæli quæ volat et residet, ita divitiæ coram filiis hominum te lætificant, et alteri nocent.


23. MEMOR ESTO JUDICII MEI (sic et Complutensia, licet Romana legant αὐτοῦ, id est ejus, scilicet amici defuncti); SIC ENIM ERIT ET TUUM: MIHI HERI, ET TIBI HODIE. — «Judicii,» id est sortis et conditionis, puta mortis meæ, quod jam vita et vivis excesserim, simque in statu mortuorum. Memento ergo quod, sicut mors mihi contigit heri, sic eadem tibi continget hodie: hodie, inquam, quia nulli mors certas dedit inducias usque ad mane, quas optabat Chrysaorius moriens, vidensque dæmones ut se raperent, teste S. Gregorio, hom. 19 et 34 in Evangelium, et IV Dialog. cap. XXXVIII.

Mors vocatur judicium: primo, quia consueta et communis omnibus; judicium enim Hebræis sæpe idem est quod mos et consuetudo; secundo, quia justo Dei judicio Adæ et posteris ejus, ob inobedientiam et peccatum a Deo est inflicta, Genes. III, 19; tertio, quia per mortem transimus ad judicium et tribunal Christi, ut judicemur de actis bene vel male in vita, ac sententiam æternitatis, vel beatissimæ, vel miserrimæ excipiamus: ac «qualis quisque in morte reperitur, talis in judicio præsentabitur,» ait Lyranus et Hugo; unde et Tigurina vertit: Memento sortem meam perinde esse, ut tua futura sit; heri mihi, tibi hodie, id est brevi vel paulo post. Est enallage numeri: ponitur enim definitus pro indefinito.

Jam primo, Palacius censet hæc dici a Siracide nomine defuncti, ut duo insinuet: alterum, ut superstes avertat oculos a morte mortui, et convertat in mortem suam cito forte futuram; alterum, ut, si adeo impatienter fert mortem defuncti, consoletur: nam fiet ut brevi moriatur, ac ita mortuus mortuum invisat. Hoc sciens David mortuo filiolo suo, deposito luctu, aiebat: «Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me,» II Reg. cap. XII.

Secundo, melius Lyranus et Jansenius censent hæc dici a Siracide ad hoc, ut post recensita incommoda et damna nimiæ tristitiæ ex morte amicorum, doceat quid fructus et commodi ex morte eorum capere debeamus, scilicet monitionem, nos quoque brevi morituros, ut ad mortem sanctam et felicem nos comparemus, atque quo magis lectorem commoveat, ipsummet defunctum introducit loquentem, et communis sortis quemque admonentem, quemadmodum in epitaphiis frequenter fieri solet: «Memor, inquit, esto judicii mei:» hoc est conditionis meæ, quam Dei ordinatione et judicio subire debui: «sic enim erit» et tua conditio, cum Deus ita de te fieri jusserit, q. d. Noli te ob mortem meam nimis discruciare, sed illud potius ex illa lucri reporta, ut cogites quod, qualis est conditio mea, et quale judicium Deus in me exercuit, talis erit et tua aliquando conditio, et tale judicium etiam tibi continget. Et ne illud in longum tempus differendum tibi promittas, quod heri mihi accidit, hoc ipsum tibi hodie exspectandum est, et evenire potest. Bene enim dicit hodie, et non cras, ut intelligat quisque quemlibet diem præsentem sibi posse esse ultimum, nec sibi promittat certo aliquod vitæ tempus in futurum, juxta illud Poetæ:

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.

Sic et Rabanus: Judicium suum, inquit, dicit obitum de hoc mundo, quod unicuique proprium est, tam præteritis quam etiam præsentibus; quia nullus est homo super terram qui vivat, et non videat mortem. Et bene dicit, mihi heri, et tibi hodie; ac si diceret: Quod in me jam completum est, in te modo instat implendum. Hæc enim admonitio bonorum patrum est, ut filios suos admoneant, quatenus discant in casibus priorum, suum quoque in præsenti sæculo diuturnum non esse statum; ac ideo præparent sibi bonorum operum viaticum, quo in futura vita cum sanctis angelis possint vivere in perpetuum.»

Porro Syrus paraphrastice ita vertit: Recordare quod illæ (divitiæ) sunt tibi scissio (a te scindentur et auferentur) illi heri, et tibi hodie.

Moraliter ergo, quoties vides vel audis aliquem mortuum, cogita eum tibi dicere et muto ore inclamare: «Memor esto judicii mei; sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.» Hinc nonnulli Religiosi, ut jugem sibi invicem memoriam mortis ingererent, ita invicem salutabant, ut prior diceret: «Moriendum est nobis;» responderet alter: «Nescimus quando.» Alii cranium defuncti, vel imaginem mortis in cubiculo statuunt, et jugiter oculis objiciunt, ut mortis meminerint. S. Joannes Eleemosynarius vivens jussit effodi sibi sepulcrum, ac quotidie admonitorem sibi in aurem dicere: «Domine, sepulcrum tuum necdum perfectum est; jube ergo illud perfici, quia brevi et forte hodie morieris.» Ita Leontius in ejus Vita. S. Bernardus de Quintavalle, primus S. Francisci socius, ejusque primogenitus, jam moriturus suis hoc cycneum vitæ monitum occinuit: «Fratres mei, statum quem ego habui, et vos habetis; et quem nunc habeo, vos habituri estis. Invenio autem in anima mea, quod pro mille mundis nollem non servisse Domino Jesu.» Ita Annal. Minorum.

Quin et Basilius Imperator, Exhort. ad Leonem filium, cap. XII, eum monet ne regno, utpote brevi in morte finiendo confidat, sed bene vivendo paret se ad mortem, ut per illam transeat ad beatam immortalitatem, et ad regnum cœleste: «Istam regiam multi reges, inquit, quasi inquilini habitarunt; sed pauci regnum cœleste quasi domum suam tenuerunt. Tu vero, amantissime fili, enitere non solum regno isto terreno recte defungi, per omnem morum probitatem; sed etiam cœleste veluti hæreditario jure consequi, per omnimodæ virtutis exercitationem: hodie enim tua sunt ista palatia, crastina die tua fortasse non erunt, et perendie alterius fient, ac post perendinum diem alius adhuc post alium, ita ut nullius unquam sint propria: nam si multos vicissim permutant dominos, proprie nullum legitimum habent. Quoniam ergo nos aliis cedere oportet istam dominationem, properemus per iter virtutis illo, ubi regnum est nec morti, nec vicissitudini obnoxium, cum cætera omnia defluant et prætereant.»

Denique nostro hoc sæculo, Franciscus Vale-

sius, rex Franciæ, captus a Carolo Quinto, cum in Hispania detineretur, carceri suo inscripsit: « Hodie mihi, cras tibi. » Movit id Carolum Quintum, qui proinde memor miseræ sortis et vicissitudinis humanæ, protinus subscripsit: « Homo sum, humani a me nil alienum puto. » Vide dicta cap. VII, 40, et cap. XI, 20, et cap. XIV, 12 et seq.

Notat Hugo dici « tibi hodie, » non tibi cras; tum quia quotidie morimur; tum quia nemo de crastino, quod vivet, est securus. Unde Hebræi vivos et mortuos uno duntaxat distinguunt puncto. Nam מתים metim per sceva vocant vivos; מתים metim vero per tsere vocant mortuos; ut significent quam fragile bonum sit quod vivi obtinemus; siquidem puncto uno supra alterum posito a mortuis separamur: quod si punctum illud supra positum dematur, et lateri affigatur, cum mortuis computabimur, tum quia brevi veniet unum hodie, quo sumus morituri; cumque illud sit nobis incertum, si sapimus, quodlibet accipere debemus, ut quotidie mortem exspectemus, ad eamque simus parati, ideoque dicamus cum S. Antonio: « Hodie cœpi vivere Deo, hodie quoque finiam et moriar. » Sapienter Horatius, I Carm.: « Vitæ summa brevis, ait, spem nos vetat inchoare longam. »


24. IN REQUIE MORTUI REQUIESCERE FAC MEMORIAM EJUS, ET CONSOLARE ILLUM IN EXITU SPIRITUS SUI. — Primo, Rabanus censet hic juberi ut retineatur in mente memoria defuncti: « Monet, inquit, ut in transitu morituri, oblivioni memoriam ejus non tradat, sed in mente eam ad sui meliorationem continuo servet. »

Secundo, Lyranus per memoriam intelligit monumentum, vel mausolæum erigendum defuncto ad ejus memoriam, quale Simon Machabæus erexit patri suo Mathathiæ, ac fratribus Judæ et Jonathæ, qui patriam armis fortiter propugnaverant, ac pro ea gloriose occubuerant, I Machab. XIII, 17.

Tertio, Dionysius sic explicat, q. d. Memoriam morientis fige « in requie, » quam animæ electorum habent post hanc vitam, loquendo ei de beatitudine æterna, ut dicat: « Portio mea, Domine, sit in terra viventium. »

Quarto, Hugo, q. d. « In requie, » id est in morte defuncti opta ei, ut ipse ejusque memoria in pace requiescat, dicendo: « Requiescat in pace, » idemque pro eo sæpius Deum per te et alios precare.

Quinto, idem Hugo; q. d. « In requie, » id est in transitu ad requiem, puta in morte, fac ut moribundus mentem et memoriam abstrahat a curis terrenis, eamque figat in vita æterna ad quam transit, ut in ea conquiescat. Verum hæc omnia parerga esse et huic loco incongrua patet ex antecedentibus, et ex Græco, qui habet: In requie mortui fac quiescat memoria ejus, id est, ut clare Tigurina: Cum quiescente defuncto depone memoriam ejus. Græce enim est, κατάπαυσον, id est fac quiescat in te memoria ejus, vel seda memoriam ejus in mente tua.

Sensus ergo est, q. d. Memoria defuncti vivos amicos solet magno dolore cruciare et vexare, ut nec die, nec noctu possint requiescere; sed tu, si sapis, fac ut hæc in te quiescat, sedando scilicet dolorem ex morte defuncti conceptum. Sicut enim ille per mortem requiescit a laboribus et ærumnis hujus vitæ; ita pariter dolor ex ejus morte conceptus in te conquiescat: requievit ille in pace, requiescat etiam apud te memoria ejus in pace, ut scilicet non te cruciet, non affligat, sed tantum servetur ad hoc, ut ejus amicitiam conserves, ejusque virtutes tibi imitandas proponas, ac pro eo ores. Est hoc tertium motivum, ad moderandam tristitiam in morte defuncti. Cum enim ille quiescat a luctu, cur tu indulgeas luctui? quin potius tu cum quiescente pariter conquiesce, ac de ejus quiete gaude, eique congaude. Unde Syrus vertit: Et sicut deficit mortuus, ita deficit memoria illorum.

Hunc sensum confirmat id quod sequitur: « Et consolare illum in exitu spiritus sui. » Ita Romana et cætera Biblia. Minus recte ergo Jansenius censet delendum τὸ illum, ut sensus sit, q. d. « Consolare, » id est consolationem accipe, in exitu et in morte illius, ut idem dicatur cum eo quod præcessit: « Requiescere fac memoriam ejus. » Igitur legendo « illum, » sensus genuinus est, q. d. In morte defuncti depone memoriam ejus te cruciantem; sed ante mortem dum agit animam, consolare illum, tum proponendo illi ærumnas plurimas et maximas hujus vitæ, a quibus eum mors instans liberabit, ac necessitatem mortis omnibus hominibus communem, atque beatam et æternam vitam, ad quam eum mors transmittet; tum ostendendo te hæc ipsa viva fide et spe tibi impressisse, ideoque mortem ejus patienter ferre, ac de ea consolationem accipere; ut ipse tuo exemplo eamdem patienter ferat, ac de ea consolationem tuam ultro accipiat; quia sæpe moribundos magis cruciat dolor et mæror suorum, cum scilicet vident sua morte mœrere, plorare et ejulare filios, vel parentes aut amicos, quam propria mors; cum ergo vident eos non dolere, sed consolationem ex spe melioris vitæ, ad quam transeunt moribundi, concipere, etiam ipsi dolorem deponunt, et consolationem concipiunt. Ita Lyranus, Hugo et alii.

Hunc sensum insinuant Græca quæ habent: Consolare te in illo, id est de illo, et cum illo, in exitu spiritus sui. Est hebraismus: Hebræi enim verba contactus tam mentalis, quale est consolor, quam corporalis, construunt cum ablativo præcedente præpositione in: consolari ergo in illo idem est quod consolari illum, vel consolari cum illo; ut te solando illum pariter consoleris. Inter amicos enim solatium unius est solatium alterius. Et verbum consolor est commune, scilicet tam activum quam passivum; ac significat consolationem dare æque ac accipere. Unde Syrus vertit: Et consolare eum in exitu animæ ejus.

Addit Palacius animam defuncti consolationem accipere, si per angelos, aut alios hinc emigrantes intelligat parentes vel amicos consolationem de sua morte accepisse; tristari vero et dolere, si illos intelligat illam assidue lugere et plangere. Consolare, inquit, illum, id est si ille viveret, et te adeo tristem videret, doleret plane, nec consolationem acciperet, nisi ut prior consolationem acciperes. Crede igitur defunctum jam quoque ob tuam tristitiam tristari: consolare ergo illum, consolationem ipse recipiens in exitu spiritus ejus. Est hoc quartum argumentum, q. d. Parce luctui, si non causa tui, saltem causa morientis et defuncti, ne eum hoc tuo luctu affligas, imo afflicto afflictionem addas et duplices.

Huc accedit Rabanus: « Monet, inquit, ut superstes eum qui de hoc sæculo migrare incipit, fide corroboret, et spe confortet, quatenus in angustia ultimi temporis fide non deficiat, sed spem suam Deo committat: quia qui bene certantibus fidei merito promisit præmium, ipse sperantibus in se potens est sempiternum tribuere regnum. Methodum adjuvandi morientes scripsit noster Polancus; Bellarminus et alii.


QUARTA PARS CAPITIS. QUA DOCET SAPIENTIAM PARARI OTIO ET STUDIO, MECHANICAS VERO ARTES OCCUPARI NEGOTIO ET OPERA MANUALI.


25. Sapientiam scribæ in tempore vacuitatis. — Ita passim legunt Biblia, Rabanus, Lyranus, Palacius cæterique Interpretes, S. Augustinus in Speculo. Verum corrige cum Romanis et Græcis: Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, scilicet comparanda est:

videat utriusque lectionis sensus. Græce est: Σοφία γραμματέως ἐν εὐκαιρίᾳ σχολῆς, quod Complutensia et Romana vertunt: Sapientia scribæ in opportunitate otii vel scholæ. Schola enim est vox Græca significans otium: inde schola vocatur litterarum ludus, a σχολάζω, id est vaco, quod studiosi cæteris rebus omissis uni scientiæ vacare debeant: schola ergo est otium litterarium. Quare parergum et amusum est illud Lyrani: « Sapientiam scribæ in tempore vacuitatis, id est, ait, cum stomacho es jejuno et a cibis vacuo; tunc enim magis viget intellectus. Aut in tempore vacuitatis, id est paupertatis; nam, ut ait Secundus philosophus: Paupertas est scientiæ repertrix. » Verum nil tale significat Græcum σχολή. Unde Tigurina: Litterata sapientia per opportunitatem otii quæritur; Syrus: Sapientia scribæ addet illi sapientiam, scilicet per otium et otiosum studium sapientiæ. Scribæ enim apud Judæos erant litterati et doctores, qui sacris Litteris describendis, volvendis, meditandis, explicandis, commentandis tum voce, tum scripto insudabant.

Sensus ergo est, q. d. Sapientia doctoris S. Scripturæ, vel sapientis cujusque in tempore otii litterarii, quo ab aliis negotiis vacat, quærenda et comparanda est, tum quia vasta est, ideoque exigit tempus integrum; tum quia profunda est, ideoque poscit totam mentis attentionem. Nam, ut ille ait: Pluribus intentus minor est ad singula sensus, præsertim, quia mens hominis valde limitata est et angusta; tum quia scriba, id est doctor vel scriptor sapientiæ, ingentem requirit sapientiam, ut velut sol radios sapientiæ suæ in omnes auditores vel lectores spargat; quare totus ei intendat oportet. Unde illud: Carmina secessum scribentis et otia quærunt.

Ita S. Isidorus, lib. II Sentent. cap. I: « Nullus, ait, sapientiam Dei recipit, nisi qui se ab omni abstrahere actionum cura contendit. Unde et scriptum est: Sapientia scribæ in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam. »

Porro hoc sapientiæ otium non est otiosum, sed negotiosum: negotiatur enim in exercenda omni virtute. S. Gregorius Nazianzenus, ad S. Basilium epist. 36 inter epistolas S. Basilii: « Mihi vero, inquit, maximum negotium est ipsum otium. Usque adeo ad otiosam hanc tranquillitatem contendo, quasi omnibus lex quædam de ista magnanimitate lata putetur. » Et alius: « Sapiens suum duntaxat agit negotium; » circa cæteros ergo et cætera purum illi est otium.

Quocirca Diogenes Cynicus subsannans scholam Euclidis, quasi minus utilia doceret, aiebat eam non esse σχολάς, sed χολάς, id est bilem et molestiam parere, teste Laertio lib. VI, cap. I. Præclarius S. Bernardus, lib. II De Consid. ad Eugen. cap. XIII: « Si recte, inquit, Sapiens hortatur sa-

pientiam in otio scribi; cavendum et in otio otium est. Fugienda proinde otiositas, mater nugarum, noverca virtutum. » Idem, serm. 85 in Cant. « Cognata virtus, ait, sapientiæ est. Quidquid virtus elaborat, sapientia fruitur, et quod sapientia ordinat, deliberat, moderatur, virtus exsequitur. Sapientiam scribe in otio, ait Sapiens; ergo sapientiæ otia negotia sunt, et eo otiosior sapientia, quo exercitatior in genere negotiorum religione virtus exercitata clarior est, eoque probatior, quo officiosior; et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non a vero deviare videbitur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor: et forte sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens quodam veluti condimento sapidam facit, quæ per se insulsa quodam modo et aspera sentiebatur. »

Excipe ab hac sententia et regula, nisi quis adeo sit expeditus et efficax, tantique cerebri et spiritus, ut plura animo complecti possit. Unde S. Bernardus, lib. II De Consid. ad Eugen. cap. IX: « Non defuere, ait, Romani Pontifices qui sibi otia inter maxima negotia invenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat, numquid istud terruit B. Papam Gregorium, quo minus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex ejus præfatione liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter quam eleganter exposuit. Sic et Moses in deserto regens, imo instituens, suisque legibus et cæremoniis formans Ecclesiam et rempublicam Hebræorum, conscripsit Pentateuchum. Sed tamen idem S. Gregorius ibidem profitetur negotia publica sibi minuere studium sapientiæ, ac impedimento esse ne tantum sapientiæ vacet, quantum optaret. Unde ultima homilia in Ezech., deplorans calamitates Italiæ illatas a Gothis: « Jam cogor, inquit, linguam ab expositione retinere; quia tædet animam meam vitæ meæ. Jam nullus in me studium sacri eloquii requirat, quia versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium. » Studium enim sapientiæ requirit mentis quietem: quare inter arma silent libri, nec Martem fert Minerva.

Idem Gregorius inconsolabiliter luget se a monasterio abreptum ad pontificatum, quod ab otio sapientiæ avulsus esset ad negotia Ecclesiæ. Audi eum, lib. I Dialog. cap. I: « Mœror, inquit,

quem quotidie patior, et semper mihi per usum vetus est, et per augmentum novus. Infelix quippe animus meus, occupationis suæ pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cuncta subter erant, quantumque rebus omnibus quæ volvuntur eminebat, quod nulla nisi cœlestia cogitare consueverat, quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mortem quoque, quæ pene cunctis pœna est, videlicet ut ingressum vitæ, et laboris sui præmium amabat.

At nunc, ex occasione curæ pastoralis, sæcularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suæ speciem, terreni actus pulvere fœdatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad hæc procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi. Dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in navi mentis tempestatis validæ procellis illidor. Et cum prioris vitæ statum recolo, quasi post tergum reductis oculis viso littore suspiro. »

ET QUI MINORATUR ACTU, SAPIENTIAM PERCIPIET. — q. d. Qui minimum habet negotiorum quæ agat, qui in paucis actibus exterioribus se occupat, qui pauca habet quæ agat (juxta illud cap. XI, 10: « Fili, ne in multis sint actus tui »), hic percipiet sapientiam, si scilicet ei vacet legendo, studendo, meditando, contemplando. Alioqui si otiosus et deses stertat, minus percipiet sapientiam, quam qui multus est in actione: actio enim parit experientiam, experientia prudentiam. Græce est: Καὶ ὁ ἐλαττούμενος πράξει αὐτοῦ σοφισθήσεται; quod Romani vertunt: Et qui minoratur actu suo, sapientiam percipiet; alii: Diminutus opere suo erit sapiens; Tigurina: Et qui negotii sui minus habebit, sapientiam parare poterit, vel sapiens fiet. Vide S. Bernardum, lib. I De Consider. cap. V, ubi Eugenium Pontificem ita instruit et admonet:

« Audi quid redarguam, quid suadeam. Si quod vivis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil; laudo te, in hoc non laudo. Puto quod et nemo qui a Salomone audierit: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Certe nec ipsi actioni expedit consideratione non præveniri. Si item totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est; laudo humanitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es. Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit. Alioquin quid tibi prodest juxta verbum Domini, si universos lucreris, te unum perdens? Quamobrem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris munere tui? Usquequo vadens spiritus, et non rediens? Usquequo non recipis te et ipse inter alios vice tua? Sapientibus et insipientibus debitor es, et soli negas te tibi? » Ac tandem infert et concludit: « Denique qui sibi nequam, cui bonus? memento proinde, non dico semper, non dico sæpe, sed vel interdum, reddere teipsum, tibi. » Nam actu minorari, non est penitus actionem relinquere, sed abjectis inutilibus occupationibus, debitis ex justitia, aut ex charitate ordinatis vacare. Hæ enim (ut experientia docet) cor non inquietant, et otia non modica sapientiæ studio mentisque exercitationi concedunt.

Mystice Hugo: Studium sapientiæ, inquit, est studium vitæ contemplativæ; hæc enim requirit otium, et mentem vacuam ab omni cogitatione et cura terrena, maxime carnali. Nam, ut ait Rabanus: « Qui concupiscentiis carnis et voluptatibus sæculi servire desistit, ille Scripturam in-

tente meditando; supernæ contemplationis munere gaudebit. » Unde huic opponens vitam activam aratorum, fabrorum, etc., subdit: « Qui tenet aratrum, » etc. Sapientiæ ergo otio vacat Magdalena sedens secus pedes Jesu, ejusque verba audiens et meditans, quæ proinde audit ab eodem: « Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. » Actionis negotio vacat Martha, quæ proinde subinde turbatur et murmurat. Unde audit a Christo: « Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium, » Lucæ X, 41. Beati ergo qui agunt Martham operantem, officiosam, sollicitam: beatiores qui agunt Magdalenam pœnitentem, amantem et contemplantem.

Huc facit proverbium Arabicum, Centur. I, num. 9: « Obstrue quinque fenestras, ut luceat domus, et habitans eam; hoc est, obstrue vel coerce quinque sensus corporis, ut luceat anima tua in luce vitæ. » Sicut enim ut lux quæ in domo est, v. g. fax vel candela, luceat, obstruendæ sunt fenestræ, ne ingrediatur lux major solis (quia lux major offuscat minorem): sic pariter ut mens hominis, quæ quasi lux in corpore a Deo est collocata, intendat sapientiæ, ac cognitioni tam sui quam Dei, obturandi sunt sensus corporei, per quos in res mundanas et illecebras diffunditur, dispergitur, a se abit et evanescit.

Præclare S. Basilius, in Institut. cap. II: « Quod si mavis, inquit, Mariam Magdalenam imitari, quæ, spreto corporis obsequio, altius in rerum divinarum contemplationem ascendit, legitime, et, ut par est, vere negotium tractato, corporis curam abjicito, agricolationem deserito, apparatus etiam epularum et obsoniorum aspernator, et ad Domini pedes assideto, et quæ illi dicat auscultato, ut arcanorum divinitatis particeps efficiare; siquidem officiis iis quæ corpori impenduntur, potior est dogmatum Christi contemplatio. » Et S. Gregorius, lib. XXVI Moral.: « Locus,

delectatio vitæ præsentis; sed cum divina aspiratione tangitur, locus nostri cordis fit amor æternitatis: consideratione igitur æternæ patriæ de loco suo animus movetur, quia derelictis infimis in supernis cogitationibus ponitur; prius enim quæ essent æterna nesciebat, in præsentium delectatione torpuerat, simulque ipse transiens amore transeuntium tenebatur; sed postquam quæ essent æterna cognovit, postquam supernæ lucis radios raptim contemplando contigit; admiratione summorum sese ab infimis suscitatus elevavit, ut nulla jam ei nisi quæ æterna sunt libeant, et despectis transeuntibus sola quæ permanent requirat. »

Complutensia addentes negationem non, contrarie legunt οὐ σοφισθήσεται, id est diminutus opere suo non erit sapiens; tum quia qui cessat ab opere legendi, studendi, meditandi, non fiet sapiens; otium enim litterarium est quidem otium ab opere manus, sed non ab opere mentis; imo studere et meditari assidue, summus mentis est labor ac negotium; tum quia studium sapientiæ veræ et practicæ requirit, non nudam ejus speculationem, sed et operationem ac praxim virtutum, ut dixit S. Bernardus paulo ante citatus. Vatablus vero vertit: Qui negotiis suis opprimitur, non parabit sapientiam, qui sensus respondet nostræ Vulgatæ: Græcum enim ἐλαττούμενος significat quoque eum qui minuitur, inferior fit, succumbit, opprimitur, πράξει, id est opere et negotio.

Præclare S. Augustinus, lib. XIX De Civit. Dei, cap. XIV: « Otium sanctum, ait, quærit charitas veritatis, negotium justum suscipit necessitas charitatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. Sed nec sic omni modo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas. » Quin et Plato, in Hippia Majore, docet sapientem sibi imprimis sapere oportere, ideoque priscos sapientes a rerum civilium administratione abstinuisse.

Denique S. Bernardus, serm. 23 in Cant.: « In hoc arcanum, ait, et in hoc sanctuarium Dei, si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi et sic abscondi contigerit, ut minime avocet, aut perturbet vel sensus egens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe quæ difficilius amoventur irruentia imaginum corporearum phantasmata; poterit quidem, cum ad nos redierit, gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum. » Ubi quatuor contemplationis impedimenta notat: primum est sensus egens, qualis est in ægro, præsertim qui cerebro laborat; secundum est cura pungens; tertium, culpa mordens, qualis est in peccatore vel scrupuloso; quartum, phantasmata irruentia. Qui ergo his quatuor caret, hic aptus est ad contemplationem. Vide dicta Osee II, 14.

Qua (ita legendum cum Romanis et Græcis, non quia, ut legunt multi) sapientia replebitur. — Passim Latini hæc verba referunt ad id quod præcessit; unde post hæc verba ponunt hypocolon, ut sensus sit, q. d. Qui minuit negotia et occupationes temporales, is percipiet sapientiam, nec tantum percipiet, sed et replebitur illa, ut tota ejus mens illa plane pleneque imbuatur et repleatur. Ita Palacius. Verum Biblia Latina Romæ emendata, Græca, Rabanus et Jansenius hæc verba referunt ad sequentia; ac Græca et Jansenius legunt per notam interrogationis, hoc modo: Qua sapientia replebitur qui tenet aratrum? etc. Quæ lectio sane commodissima et planissima est:

probat enim sapientiam comparandam in otio, a contrario; quia scilicet agricolæ, fabri cæterique opifices qui toti sunt in negotiis et operibus ex-

ternis, non possunt vacare sapientiæ. Sic quoque legit et intelligit Theophylactus, qui floruit anno Christi 900, scribens ad cap. XIV Lucæ: « Circa terrena occupatus, inquit, non vult spiritalis convivii particeps esse. Dicit enim Sapiens: In quo erit sapiens qui tenet aratrum? »

Idque plane significat Græcum τί σοφισθήσεται, id est quid, vel in quo, vel quo pacto, sapiens evadet qui tenet aratrum, etc. Quanquam Noster videtur legisse ᾗ σοφισθήσεται, id est qua sapientia replebitur, assertive, idque sensu quoque valde accommodo, uti mox exponam. Græco consentit Syrus: Quis enim, ait, sapiens evadet tenens aratrum? cum bobus conversatur, et boves ducit, et narrationes ejus cum vitulis, et cor ejus meditatur porcas sationis suæ, et vigilia ejus est ad complendum opus suum. Porca in agro dicitur terra elata. Ita Varro, lib. I De Re rustica, cap. XXIX: « Quod, ait, est inter duos sulcos elata terra, porca dicitur, quod ea seges frumentum porrigat. » Et Columella, lib. II, cap. IV: « Liras, inquit, rustici vocant porcas, cum sic aratum est, ut inter duos sulcos latius distantes, medius cumulus siccam sedem frumentis præbeat. »

Nota: In sequentibus usque ad finem capitis recenset negotia, occupationes et opera agricolarum, fabrorum, figulorum cæterorumque opificum mechanicorum; idque tribus de causis. Prima et potissima est, ut probet sapientiam quærendam in otio, non in negotio, uti jam dixi. Unde concludens vers. 38, ait: « Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium. »

Secunda, ut insinuet in hisce artibus mechanicis, esto non sit vera sapientia, in iis tamen esse umbram, imo derivationem et participium quoddam sapientiæ: opifices enim in suis opificiis sapientes sunt, et sapienter operantur. Unde recensitis omnibus vers. 35, subdit: « Et unusquisque in arte sua sapiens est. » Hinc de Beseleel opifice tabernaculi ait Deus, Exodi XXXI, 2: « Implevi eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et ære, » etc. Nam, ut ait Vegetius, lib. II, cap. XXIV: « Antiqua est prudensque sententia, omnes artes in meditando consistere. »

Tertia, ut ostendat eas dirigendas esse a sapientia, tum quia regimen et speculatio dirigit praxim. Ad bonum enim statum civitatis, ait Lyranus, requiritur sollicitudo magistratus, ut procuret diversos artifices in artibus suis, sine quorum usu non posset stare civitas, ut carpentarios, latomos, pannificos, etc., tum quia sapientia docet cognitionem et amorem Dei ejusque legis, conjungendam esse cum praxi mechanica, ut utilis sit, ducatque operantem ad salutem et felicitatem. Unde versu ultimo ait: « Deprecatio illorum in operatione artis, accommodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. » Id insi-

nuant Romani et Rabanus, ac omnes latini Bibliorum codices, qui hæc omnia legunt assertive, sine nota interrogationis; q. d. Hac sapientia per sapientium doctorum instructionem participative replebuntur quoque agricolæ, fabri, figuli cæterique mechanici, quisque suo ordine, modo et gradu.

Sic et cap. XXIV, vers. 6 et 40, dixit sapientiam Dei se extendere ad fabricam et regimen cœlorum, aquarum, terræ et totius universi. Quin et Plato in Alcibiade, docet sapientiam esse fundamentum εὐπραξίας, id est bonæ operationis. Idem in Theage: « Sapiunt, inquit, agricolæ sapientium commercio. Sapiunt tyranni sapientium commercio. Sapiunt coci sapientium commercio. Sapit luctator sapientium commercio. » Additque sapientiam regere omnes artes omneque genus hominum.

Porro Siracides, inter mechanicos, primos ponit agricolas, tum quia eorum officium et exercitium antiquissimum est, utpote ab origine mundi institutum a Deo. Adam enim a Deo positus fuit « in paradiso, ut operaretur et custodiret illum, » Gen. II, 15; tum quia agricolæ in republica maxime necessarii sunt; hi enim sua segete, pecoribus et pecudibus sustentant urbes et regna. Unde Aristoteles, lib. I Œconom. II: « Agricultura, inquit, est maxime naturalis et justa. Prodest etiam hæc plurimum ad fortitudinem; non enim sicut viles artium corpora enervat, sed talia facit ut et sub dio consistere, et tolerare laborem valeat, et adversus hostes pericula capessere. » Idem, lib. VI Polit. cap. IV: « Optimus populus, inquit, ille est qui ex agricolis constat. Cum enim illis laborandum sit circa victum, operibus distinentur suis, et aliena non appetunt; dulciusque illis est opus facere, quam in republica versari. » Et inferius: « Post agricolarum multitudinem, optimus est populus ubi pastores sunt, et vivunt ex animalibus. » Vide Ciceronem, lib. De Senectute, et ea quæ de agriculturæ bonis annotavi, Genes. II, 15, et Genes. IX, 20. Igitur de agricolis sic statuit Siracides, sicque eorum officium, studium et occupationem describit, imo agricolam ita pingit:


26. QUI TENET ARATRUM, ET QUI GLORIATUR IN JACULO, STIMULO BOVES AGITAT, ET CONVERSATUR IN OPERIBUS EORUM, ET ENARRATIO EJUS IN FILIIS TAURORUM. — Pro in jaculo, stimulo, græce est ἐν δόρατι κέντρου, id est in hasta, vel fuste stimuli, id est in hasta vel jaculo, in cujus cuspide est stimulus, quo boves ad velociter incedendum agricola pungit et stimulat, uti videmus Romæ et per totam Italiam fieri: « Enarratio, » id est cogitatio et sermo, « ejus » est de « filiis taurorum, » id est de vitulis, vaccis et bobus, eorumque sobole, fœtura, multitudine, magnitudine et fructu. Pro conversatur Noster legit ἀναστρεφόμενος; jam legunt ἀνατρεφόμενος; id est nutritus. Unde Tigurina vertit: Qui tenet aratrum, qui insignis hastili stimuli boves agit, qui versatur in operibus eorum, et qui taurorum progeniem assidue prædicat.

Mystice, Rabanus per agricolam accipit rectorem et doctorem: « Nam qui tenet, inquit, doctoris officium, et colere debet vomere Evangelico corda hominum, gloriatur in jaculo divinorum testimoniorum, seminat verbum Dei stimulo exhortationis, agitat brutos quatenus non segniter vivant, sed fortiter in bonis operibus conversentur. Superbos quoque prædicationis sermone castigat, et disciplina evangelica dornat, ut non vacent otio, sed carnem suam macerantes, et desideria carnalia in se mortificantes, et vitia omnia a se exstirpare festinent, et virtutes spiritales pro eis plantare certent. Quod autem per boum et taurorum excitationem, vigilias dicit pastoris esse in sagina vaccarum, ostendit boni rectoris esse officium, ut utriusque sexus curam habeat, et prædicationis studio eos pascat, alat et nutriat. »


27. COR SUUM DABIT AD VERSANDOS SULCOS, ET VIGILIA EJUS IN SAGINA VACCARUM. — Græce δαμάλεων, id est juvencarum, q. d. Arator et agricola toto corde suo, tota mente et animo suo attendit et intendit arandæ et sulcandæ terræ, et « vigilia, » id est vigilans studium, « ejus » est « in sagina vaccarum, » ut scilicet eas alat, pascat, impinguet; tum ut copiose dent lac, butyrum et caseum; tum ut insignes vitulos procreent; tum ut fortes sint ad trahendum aratrum, vel jugum, cum opus est. Unde ad hoc mane cito surgit, et vespere sero incumbit, totus huic rei intentus et invigilans, ut se suosque alat. Pro in sagina græce est eis χορτάσματα, id est in fœnum, sive, in pabula fœnilia vaccarum. Unde Tigurina: Nam is ducendis sulcis intendit animum, et in pabulis vaccarum conficiendis evigilat.

Nota: To cor suum dabit, etc., Siracides repetit post opera singulorum opificum, ut significet cui rei quisque cor suum applicet, cui studeat et invigilet.

Porro sapientia agricolandi præcepta tradit Plinius, lib. XVIII, cap. XIX: « In arando, inquit, magnopere servandum est Catonis oraculum. Quid est primum? Agrum bene colere. Quid secundum? Bene arare. Quid tertium? Stercorare. Sulco vario ne ares. Tempestive ares. Tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab æquinoctio verno. Et maturius sicca regione quam humida; maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra. » Vide ipsum Catonem et Varronem, De Re rustica, quæ omnia facile est mystice accommodare agriculturæ animæ.


28. SIC OMNIS FABER ET ARCHITECTUS, QUI NOCTEM TANQUAM DIEM TRANSIGIT, QUI SCULPIT SIGNACULA SCULPTILIA, ET ASSIDUITAS EJUS VARIAT PICTURAM: COR SUUM DABIT IN SIMILITUDINEM PICTURÆ ET VIGILIA SUA PERFICIET OPUS. — To sic refer tum ad sapientia replebitur; quod præcessit vers. 25, tum

et dignitas ex eo patet, quod cœlum et cœlitum speciem referat. Cœlum enim sideribus quasi cælatum et sculptum est, indeque dictum est cœlum, ait Sipontinus et Ælius apud Varronem, lib. IV De Lingua Latina; licet Varro cœlum dici putet a Græco κοῖλον, id est cavum, eo quod concavum sit. Amplitudo vero artis sculptoriæ est ingens; sculptura enim est et dicitur cælatura, quam in auro, argento, ære, ferro, ligno, ebore, marmore, vitro, gemmis opera nostra efficit. De antiquitate et usu scalpendi marmora, vide Plinium, lib. XXXVI, cap. V, ubi asserit artis hujus originem cum Olympiadum origine cœpisse, quæ fuit in fine regni Oziæ regis Juda, scilicet 23 annis ante Romam conditam. Vide Tabulam Chronologicam quam præfixi Genesi.

Mystice, Rabanus: « Quid per fabrum hunc, inquit, et architectum, qui studiose nocte dieque in opere suo laborat, ut signacula sculpat, et ad hominis imaginem arte gemmaria formet, nisi prædicatores sancti insinuantur, qui omni tempore aut docendo, aut exhortando, aut bona exempla ostendendo, auditores suos instituunt, quatenus interioris hominis virtutem eliciant, et ad conditoris sui imaginem animam humanam reforment? An non ille faber et architectus strenuus in arte sua fuit, qui in epistolis suis ita scripsit, dicens: Dei enim sumus adjutores; Dei agricultura estis; Dei ædificatio estis, secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superædificat, unusquisque autem videat quomodo superædificet? I Cor. III, 10. Et alibi: Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, Galat. IV, 19. Et in alio loco: Renovamini, ait, spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis, Ephes. IV, 23. Et item: Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, Ephes. V, 1. Et rursum: Nolite (inquit) contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis, et reliqua. Quot enim species virtutum sunt, tot operationes bonas et documenta doctores sancti in mentibus electorum et conversatione exprimere satagunt; ut sint sancti et corpore et spiritu, dicentes cum Apostolo: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer vester spiritus et anima et corpus, sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi serventur, » I Thess. V, 23.

ET ASSIDUITAS EJUS VARIAT PICTURAM, — id est assidua ejus cura, labor et operatio in eo sita est, ut varias formas et figuras exsculpat. « Picturam » enim hic vocat sculpturam, per catachresin, quia quod pictor pingit in tabula, hoc sculptor pingit et fingit in lapide, auro, argento, etc. Pro picturam enim græce est ποικιλίαν, id est varietatem, puta varias hominum, animalium et rerum imagines et figuras. Legit Interpres ὑπομονή, id est assiduitas, et perseverantia in opere ob spem lucri: Complutensia legunt ὑπομοίην, id est instantia, hoc est instans et continuus labor.

COR SUUM DABIT IN SIMILITUDINEM PICTURÆ (q. d. Totus intentus est ut imitetur picturam, et instar pictoris varias hominum, animalium, arborum, herbarum, etc., species et formas exsculpat. Pro picturæ græce est ζωγραφίας, id est descriptionis, sive effictionis et efformationis animalium, qualia pingere solent pictores, et sculpere sculptores.) ET VIGILIA SUA PERFICIET OPUS, — id est vigili studio et labore perficiet opus, v. g. statuam quam sculpit, q. d. Tota ejus sapientia sita est, non in legenda et meditanda S. Scriptura rebusque divinis, sed ut suum opus sculptile pulchre varieque sculpat et efformet. Unde clare vertit Tigurina: Idem mos est fabri et architecti, qui simili studio traducit noctem ac diem; qui sigillorum in modum scalpunt cælaturas, et qui variandis immorantur emblematis, in imitatione picturæ animum quoque occupant, et operi perficiendo invigilant. Sic et Syrus.

Porro cælaturæ, sive sculptoriæ artis elegantia

Rursum sancti sunt in anima sua et proximorum fabri virtutum, ut in ea expingant heroica facta patrum; quare instar pictorum eadem crebro intuentur, legunt et relegunt, ut eadem sibi imprimant et insculpant. Unde S. Basilius, epist. ad Gregor. Theolog.: « Sicut pictores, inquit, ubique quando imaginem ex imagine pingunt, identidem ad exemplar respicientes, characterem ad suum opificium inde transferre conantur; ita

oportet eum qui studet seipsum omnibus virtutis partibus perfectum reddere, sanctorum vitas velut simulacra quædam viva et efficacia respicere, illorumque bona opera per imitationem sua facere. » Sane experientia didici, nihil fere efficacius esse ad virtutem omnem, quam crebro legere Vitas Sanctorum, easque serio meditari. Experire, et reipsa disces magno tuo fructu.


29, 30 et 31. SIC FABER FERRARIUS SEDENS JUXTA INCUDEM, ET CONSIDERANS OPUS FERRI, VAPOR IGNIS URET CARNES EJUS, ET IN CALORE FORNACIS CONCERTATUR. VOX MALLEI INNOVAT AUREM EJUS, ET CONTRA SIMILITUDINEM VASIS OCULUS EJUS. COR SUUM DABIT IN CONSUMMATIONEM OPERUM, ET VIGILIA SUA ORNABIT IN PERFECTIONEM. — To sic refer rursum ad sapientia replebitur, quod præcessit vers. 25, tum ad to cor suum dabit, quod sequitur. A sculptore transit ad fabrum ferrarium, sub quo a pari vel simili intelligit aurifabrum, argentarium, ærarium (et hunc proprie significat Græcum χαλκεύς) plumbarium, stannarium cæterosque similes. Fabri enim nomen generale est et amplum, utpote a faciendo dictum; quare ad plurimas artes pertinet, et pro ratione materiæ adjunctæ ad hanc vel illam speciem determinatur. « Faber » igitur est omnis artifex, qui labore corporis aliquod artificium facit; sive qui e quavis materia aliquid facit et fabricat, excepto gypso, argilla, cera et similibus; hi enim plastæ dicuntur, sive figuli, quos proinde fabris subjungit et componit Siracides vers. seq.

Fabros igitur hic ita graphice pingit, uti Poetæ suum Vulcanum, de quo mox. Ubi nota: Totus versus 29 et 30 pendent a versu 31: « Cor suum dabit, » etc., q. d. Sicut agricola totum suum cor applicat agriculturæ, sculptor sculpturæ, sic et faber suæ arti fabrili; ac proinde non habet otium, nec animum, ut intendat studio sapientiæ:

Igitur fabrum ita describit Siracides: Primo, inquit, « sedet juxta incudem. » Juxta eam enim sedet magister operis, forcipibus tenens versansque ferrum, vel ex eo vas faciendum supra incudem, ut a ministris malleo feriatur et efformetur ad ejus libitum.

Secundo, « considerat opus ferri: » ejus enim est considerare ubi, quomodo et quantum opus feriri et percuti debeat, ut vas efformetur tale quale ipse cupit. Græce est, καταμανθάνων ἀργῷ σιδήρῳ, quod Romana vertunt, addiscens pigro (tardo, lento) ferro; alii, contemplans rude ferrum. Verum Noster cum Complutensibus pro ἀργῷ legit ἔργον, id est opus ferri. Sic et Tigurina: Intentus, ait, operi ferri.

Tertio, « vapor ignis uret carnes ejus. » Pro uret græce est τήξει, id est liquefaciet; Tigurina, exsiccabit; Romana legunt σκληρυνεῖ, id est durabunt.

Hinc Vulcanus fabrorum et armorum Deus ab antiquis putatus est; quo significatur ignis. Dicitur enim Vulcanus, ait Isidorus, quasi Volicanus, quod canus per aera volet. Volat enim flamma, cum de nubibus nascitur in fulgetris, et candida est. Hinc et Mulciber appellatur, quod ferrum mulceat. Fingunt enim Poetæ hunc fuisse deum, et Jovis ex Junone filium, qui faber Jovi fulmina contra gigantes fabricavit. Hinc Vulcani insulæ appellatæ. Hinc et Vulcanus pro ipso igne sumitur, sicut Pallas pro litteris, ut cum dicitur ardens Vulcanus, et spargere Vulcanum tectis, id est succendere tecta. Denique Vulcanus a Poetis vocatur « deus ignipotens; » quia fabri vi ignis ferrum, æs omniaque metalla durissima liquant, domant, flectunt, et in omnes formas et figuras diducunt. Ita Virgilius, lib. VIII Æneid.: ..... Ignipotens cœlo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon. Quin et Prudentius: Ipse ignis, qui nostrum servit ad usum, Vulcanus perhibetur, etc., ac regnare caminis Fertur, et Æoliæ summus faber esse, vel Ætnæ.

Et S. Augustinus, lib. VII De Civitate Dei, cap. XVI: « Vulcanum, inquit, volunt ignem mundi. » Idem, lib. XX Contra Faustum, cap. IX, tradit pingi « Vulcanum claudum, » quia ignis « terreni motus ejusmodi est, » quia scilicet ignis noster nunquam rectus est, sed incurvus et quasi claudicans. Idem, in Psalm. CXIII, conc. 2, docet gentiles per deorum simulacra significasse quatuor elementa, scilicet Tellure terram, Neptuno mare, Junone aerem, Vulcano ignem.

Quarto, « et in calore fornacis concertatur, » id est conflictatur; græce, διαμαχήσεται, id est, ut Complutensia, pugnabit; Romana, et in calore fornacis concertabit; Tigurina, cum æstu fornacis conflictatur, q. d. Faber certat contra ignis calorem, et contra ferri duritiem, ut illud igniat, ignitumque crebris malleorum ictibus flectat, molliat, et in vas placitum efformet. Unde Syrus

Porro Plinius primos fabros ferrarios censet fuisse Cyclopes (qui cum suo Vulcano vixere tempore Josue, teste S. Augustino, lib. XVIII De Civit. Dei, cap. XII); sic enim ait, lib. VII, cap. LVI: « Fabricam ferrariam invenere Cyclopes. Figlinas Coræbus Atheniensis, in iis orbem Anacharsis Scythes. Fabricam materiariam Dædalus, et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; normam autem, et libellam, et tornum, et clavem Theodorus Samius. »

Plinio suffragatur Plato in Convivio: « Sagittandi, inquit, medicandi et vaticinandi peritiam Apollo invenit, Musæ musicam, Vulcanus fabrilem ærarium, Minerva texendi artificium: Jupiter deorum et hominum gubernandi rationem invenit. » Verum e Scripturis liquet ejus inventorem fuisse antiquiorem, adeoque ante diluvium, nimirum Tubal-Cain, « qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri, » Genes. IV, 22.

vertit: Flammæ ignis rimas efficient in carne ejus, et uritur calore ignis.

Quinto, « vox mallei innovat » (aliqui legunt intonat), græce καινεῖ, id est innovabit « aurem ejus, » hoc est novis et repetitis malleorum ictibus et sonitibus pulsabit et feriet aurem ejus. Unde aliqui vertunt: Nove obtundit aurem ejus; Tigurina: Crebro feriente aures ejus mallei sonitu. Et plane mirum est, ait Palacius, quam miro ordine fabri malleis ferrum ignitum percutiant, dissilientibus ex eo assidue ignis scintillis, qualesque sonitus similes semper et certos, qualemque concentum fabrilem edant.

Sexto, « contra similitudinem vasis oculus ejus. » Similitudinem vocat exemplar et typum, q. d. Faber sæpius respicit exemplar, ideam et typum vasis formandi, quem contra, græce κατέναντι, id est coram vel ante, se habet, ut juxta illud vas efformet, eique illud adaptet. Unde Tigurina vertit: Oculos suos ad conformandum instrumentum defigens; alii: In exemplum quod ex adverso, oculi ejus intenti sunt; Syrus: Secundum artem flectet manus suas, et ad typum operis sui intendent oculi ejus.

Denique « cor suum dabit in consummationem operum, » ut scilicet ea omnimode consummet et perficiat; « et vigilia sua, » id est vigili sua cura, labore et malleatione assidua, « ornabit » vas « in perfectionem. » Græce, ἐπὶ συντελείας, id est ad perfectionem, ut scilicet illud per omnia perfectum efficiat. Quare Complutensia et alii perperam legunt, ornabit imperfectionem, id est vas imperfectum. Clare Tigurina: Animum ad opus absolvendum applicat, et ad idem excubat exacte poliendum; alii: Cor suum applicat ad perfectionem operum, et vigiliæ ipsius de ornandis illis post perfectionem. Hisce omnibus significatur mira intentio et constantia fabri qui contra ignem et ferrum pugnare non cessat, sed quasi lento et continuo igne uri et assari se permittit, ac malleorum ictibus aures obtundi sibi sinit, adeo ut sæpe auditum perdat et surdus fiat, donec ferrum in eam formam quam mente destinavit efformet, eique vas destinatum efficiat, ac proinde insinuat cum speculationi et studio sapientiæ non posse vacare, nec intendere, quia totus intendit suæ incudi et ferro.

Mystice, hoc fabri exemplo docemur nil esse tam durum, tam asperum et arduum, quod non constans labor evincat; ac proinde nullum vitium esse tam inolitum, quod non pertinax cura exstirpet. Si ergo tanta constantia labores in edomanda passione tua, quantam adhibet faber in edomando ferro, utique illam flectes et perdomabis, præsertim accedente vi ignis, id est, amoris et charitatis. Unde Rabanus: « Per fabrum ferrarium, inquit, idem qui in architecto, hoc est, ordo sanctorum prædicatorum, exprimitur, qui juxta incudem, hoc est juxta durum præsentis vitæ laborem, sedens, arma spiritalia, documenta

videlicet divina, scribendo atque docendo fabricat, quatenus contra hostis antiqui tentamenta suos fortiter dimicare doceat, et hæreticorum atque philosophorum sectas perversas devitare, atque persecutorum minas contemnere faciat. Hujus ergo fabri carnes, hoc est corpus, vapor ignis et calor fornacis urit, cum tribulatio et persecutio mundi eum fatigare non desistit. Vox mallei innovavit aures ejus, cum edicta principum terrorem tormentorum non cessant ingerere sensibus illius; at ipse cor suum dabit, ut consummet opus officii sui; et vigilias solertiæ suæ ad hoc impendit, ut vasa electarum animarum ad scientiæ et virtutum perfectionem perducat. Unde Paulus Apostolus horum armorum præcipuus fabricator, quibusdam suis auditoribus ita scribens ait: Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Induite vos arma Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in cœlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. »

Vide multiplices sacrorum malleorum ictus, quibus se suosque fideles tundit et expolit quasi faber S. Paulus, II Cor. cap. VI, 4 et seq.: « Exhibeamus, inquit, nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, » etc.

Apposite ad rem præsentem S. Basilius, in Regulis fusius disp. interrogat. 5, docet christianum debere totum intendere Dei legi et voluntati, sicut faber intendit ideæ juxta quam opus fabricandum est: « Ut enim faber ferrarius, ait, verbi gratia, quandocumque dolabram aliquam sive asciam cudit, si assidue illius memor sit, unde instrumentum illud faciendum ex pacto acceperit, et præscriptam sibi ab illo formam et magnitudinem animo versat, et ad voluntatem ejus qui condixit opus, dirigit quod facit; alioqui si ejus memoriam menti sibi patiatur excidere, prorsus aut aliud quippiam omnino, aut longe dissimile efficiet ab eo quod facere instituerat: sic christianus quoque si actiones suas omnes, sive minores, sive majores, ad Dei voluntatem direxerit, is sine controversia et egregie opus illud perficit, et simul assiduam illius in animo sibi memoriam conservat, a quo id jussus est facere; vereque illud dicere poterit: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear, itemque Pauli præcepto illi satisfaciet: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia ad gloriam Dei facite. Quod si quis in eo, dum opus administrat, a perfecta illa præscripti mandati norma desciscat, hunc perspicuum est debilem Dei memoriam retinere. »

S. Basilius, hom. De Humana Christi generatione, Verbum incarnatum comparat ferro ignito. Sicut enim faber per ignem ferrum ignit facitque ignitum, ut videatur merus esse ignis, et tamen permanet ferri natura: sic Verbum carnem assumens eam quasi deificavit, integra tamen manente carnis essentia. Idem S. Basilius, lib. III, Contra Eunomium, animam charitate flagrantem comparat ferro ignito, quam quasi faber cudit et ignit Spiritus Sanctus: « Sicut ferrum, ait, quod in medio igne jacet, ferri naturam non amisit; vehementi tamen ignis actione ignitum, cum universam ignis naturam in semetipsam acceperit, et colore, et calore, et actione ad ignem transit; sic sanctæ virtutes ex communicatione quam cum illo habent qui natura sanctus est, per totam suam subsistentiam receptam, jam quasi innatam sanctificationem habent. Diversitas vero ipsis a Spiritu Sancto hæc est, quod Spiritus natura sanctitas est; illis vero participatione inest sanctificatio. »


32. Sic (to sic refer tum ad sapientia replebitur, vers. 25, tum ad cor suum dabit, quod sequitur, ut jam sæpius monui) figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. — A fabro transit ad figulum, ejusque opus et occupationem describit, scilicet:

Primo, quod « sedens ad opus suum convertat pedibus suis rotam, » ut vas luteum radat, formet, poliat; secundo, quod sollicitus sit « propter opus suum, » græce ἐπὶ τὸ ἔργον, id est in opus suum, hoc est quod sollicite intendat operi suo, ne vas luteum, utpote fragile, si incaute ab eo tractetur, frangatur et dissiliat; aut in aliam formam quam ipse destinavit, rota currente abeat; tertio, quod « in numero, » græce ἐναρίθμιος, id est numerata, sit « operatio ejus, » quia scilicet cum lutum sit valde friabile et flexile, illico ex eo multa vasa effingit; unde ea solet numerare, certumque eorum numerum sibi præfigere; famuli quoque et administri hero suo coguntur per diem certum vasorum a se effictorum numerum pendere et adnumerare. Ita Biblia Latina Romæ correcta, Græca Complutensia et Romana. Unde Tigurina vertit: Similiter sedens ad opus suum figulus, rotamque suam pedibus versans ad opus suum totus incumbit sollicite, ut opificium omne suum habens in numerato. Alii per numerum intelligunt pretium; hoc enim numerari solet per catachresin; unde vertunt: Qui semper incumbit in curam operis sui, et omnis operatio ipsius in pretio est.

Minus recte ergo Lyranus, Jansenius et Palacius legunt contrarie ἀναρίθμιτος, id est innumera est operatio ejus, q. d. Plurima et quasi innumera vasa efformat. Igitur figulus, ait Palacius, semper in sollicitudine positus est, ut nova vasa edat, novas formas excogitet, novis picturis insigniat; qua de causa innumera est operatio ejus.

Porro hanc artem non tantum instituit, sed et exercuit Deus, cum ab origine mundi ex luto plasmavit hominem, Gen. II, 7. Unde « Deus est figulus, » ait S. Augustinus lib. XV De Civitate, cap. I; isque primus et priscus, præsertim quia ex eadem luti massa facit vas aliud in honorem, aliud in contumeliam, Rom. IX, 21.


33 et 34. In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. — Syrus totum hunc de figulo locum sic vertit: Ita etiam figulus qui sedet juxta rotam, et movet ungue suo vas; oculi ejus in vasis omnis operis ejus, et brachia ejus findunt lutum; et antequam moriatur, curvus et procumbens evadit, et cor ejus positum est ad perficiendum opus suum, et vigilia ejus ad ædificandum caminum.

Quartum opus figuli est « brachiis formare lutum, » tum ut illud aqua subigat et debite contemperet, ne sit nimis siccum vel nimis humidum; tum ut ex eo jam subacto sedens ad rotam vas pulchrum efformet, et, ut græce est, πλάσσῃ, id est figuret. Tigurina: Nunc lutum conformat brachio suo.

Quintum est: « Ante pedes suos curvabit virtutem suam; » græce ἰσχὺν αὐτοῦ, id est robur suum, vires suas; quia scilicet totis viribus curvat, inclinat et flectit se et pectus suum versus pedes ad opus, ut illud exacte efformet; dum enim pedibus agitat rotam in qua opus effingit, inclinato pectore et brachiis, totus operi formando incumbit.

Alii pronomen αὐτοῦ referunt ad πηλόν, id est lutum. Unde Tigurina: Nunc pedibus, inquit, vim ipsius luti prosubigit. Solent enim figuli lutum pedibus subigere, macerare, et aqua debite temperare, ut tenax fiat et ductile, aptumque ad vas ex eo efformandum. Ita Jansenius: Figulus, inquit, brachio format et figurat lutum, sed prius ante pedes suos flectit, curvat et subigit vim ipsius luti, ut aptum fiat ad formam manibus et brachio inducendam. Hujusmodi enim luti subactio, quæ est ejus curvatio et temperatura, pedibus prius fit. Sed Latina Vulgata versio priorem sensum exposcit.

Sextum est: « Cor suum dabit ut consummet linitionem. » Solent enim figuli vas a se effictum, intus et extra linire plumbo, stanno, rubrica, aliave materia, tum ut pulchrum coloremque, speciem et formam ei inducant; tum ut illud consolident et corroborent. Unde Tigurina vertit: Nunc curam impendit operi perliniendo; alii: Cor applicat ad perficiendum linimentum; hoc enim est ΚΕΡΑΜΟν, pro quo minus recte aliqui legunt χάρισμα, id est, munus vel donum.

Septimum est: « Et vigilia sua mundabit fornacem, » q. d. Vigili cura et studio fornacem prius a se succensam emundabit, ut in illam mundatam inferat vasa testea a se efformata, in eaque illa coquat ut fiant solida et dura. Tigurina: ad excolendum caminum advigilat; alii: Et vigiliæ ejus de purgando camino.

Nota to ad linitionem, vel, ut græce est, ad perficiendum linimentum. Nam Romæ, in Italia aliisque in locis solent vasa testacea, primo, ex argilla, quam ipsi cretam vocant, a figulo efformari; secundo, sole siccari, et in fornace coqui; tertio, mixtura, ex arena et vini fæcibus siccatis, et in cinerem redactis, plumbo item et stanno confecta, circumcirca intus et foris liniri; quæ linitio facit, ut vasa sint solidiora et fortiora; item alba et splendida; denique idonea, ut vinum, acetum, lac aliosque liquores contineant et conservent; vas enim testaceum ex sola argilla confectum, omnes liquores, excepta aqua et oleo, corrumpit: linitio ergo hæc facit ut eos tueatur et conservet: hæc autem mixtura adhibetur in poculis, lancibus, pollubris cæterisque vasis mensalibus; in vasis vero culinariis, ut ollis, omisso stanno adhibent plumbum, vasque tantum interius perliniunt, tum ut evadat robustum et nitidum, tum ut liquores resque alias conservet: hanc a plumbo mixturam Romani vocant la vernice; priorem vero e plumbo et stanno vocant la maiolica; stannum enim dat vasis candorem et splendorem, quo non egent vasa culinaria; quarto, vasa mensalia variis coloribus depingunt, litterasque quas volunt iis inscribunt. Denique quinto, ea in fornace percoquunt; unde in ea percocta evadunt vasa solida, candida, elegantia et splendida, quibus proinde in omni supellectile utimur. Hæc Romæ a figulis S. Cæciliæ vicinis audivi, imo oculis inspexi. Similis est ratio vasorum quæ fiunt e porcellana; sed, sicut horum materia est pretiosior: ita et color ac species elegantior et præstantior.

Mystice, Rabanus per figulos, æque ac agricolas, sculptores et fabros intelligit sanctos prædicatores: « Ipsi enim, inquit, per diversa officia gradus sui ministerium digne agunt, et doctrinam suam secundum qualitatem auditorum temperant; quia aliter monendi sunt sapientes, aliter insipientes: aliter fortes, aliter infirmi: aliter juvenes, aliter senes: aliter viri, aliterque feminæ. Ipsi aratro Evangelii excolunt agrum Domini. Ipsi oves et animalia Dominica pascunt pabulo verbi. Ipsi sculpunt signacula novi hominis in cordibus humanis. Ipsi per linguæ suæ ministerium fabricant arma virtutum. Ipsique fragiles et infirmos verbis et exemplis formant atque confortant, quatenus eos efficiant vasa honorabilia et ad ministerium Dei aptissima. Hic ergo figulus in operando convertit pedibus suis rotam, cum præsentis vitæ volubilem conversationem, per vestigia bonorum operum suis sequacibus convertit ad exemplum; qui sollicitudinem gerit sibi commissorum, ut bonorum operum insistant actibus; qui suis factis infirmorum roborat operationem, et humilitatis atque mansuetudinis eis præbet exempla; qui cordis sui totam voluntatem


35 et 36. Omnes hi in manibus suis (alii vertunt: in manus suas) speraverunt; et unusquisque in arte sua sapiens est: sine his omnibus non ædificatur civitas. — Est conclusio, q. d. Omnes hi, puta agricolæ, sculptores, fabri, figuli, cæterique mechanici et opifices, ad veram illam et sublimem sapientiam, quæ consistit in studio S. Scripturæ, legum rerumque divinarum, non assurgunt; sed tamen ejus quamdam imitationem et participationem habent: nam « in manibus suis speraverunt, » id est sperant; quia manuum opere sibi et familiæ ad victum et vitam necessaria comparant. « Et unusquisque in arte sua sapiens est; » quia agricola sapienter colit agrum, sculptor sapienter statuas exsculpit, faber sapienter fabricat gladium, figulus sapienter fingit vas figulinum. Atque hæc omnia necessaria sunt ad vitam communem hominum. Nam « sine his omnibus civitas ædificari » nequit. Unde Tigurina vertit: Horum omnium quisque fretus suis manibus, opere suo consumit quod habet sapientiæ; et Syrus: Omnes isti propter felicitatem suam, et omnes homines in opere artis eorum fiunt docti, etc.; verum ad concilium populi non sedebunt.


37. ET NON INHABITABUNT, NEC INAMBULABUNT, ET IN ECCLESIAM NON TRANSILIENT. — Ita hæc dispungunt et conjungunt Biblia Latina Romæ correcta, idque exigit ordo et nexus verborum, quæ omnia sunt ejusdem numeri, personæ, modi et temporis, scilicet futuri. Quare minus recte Jansenius et alii ea conjungunt præcedentibus, q. d. Sine his opificibus nec ædificari civitas, nec inhabitari potest, ita ut homines in ea degant et inambulent. Unde Tigurina vertit: Sine his quidem non coletur urbs ulla, nec inhabitabitur, nec perambulabitur.

Igitur genuinus hujus loci sensus petendus est ex Græco. Nam pro non inhabitabunt, græce est παροικήσουσι, id est non erunt parœci et accolæ, qui scilicet templum aliquod vel curiam accolunt. Unde παροικία, id est parœcia, vocatur curia, et viciniæ conventus, accolarum cœtus ad templum vel curiam: juxta illam enim olim habitabant senatores et primarii cives; fabri vero et opifices, ne suo strepitu et sordibus turbarent senatores et cives, ad suburbia vel ad remota urbis loca ablegabantur. Ita agricolæ non in urbe, sed rure habitant: figuli quoque extra muros in arenariis degunt, ubi argillam suam effodiunt, ut eam ad manum habeant. Olim quoque fabri in suburbiis vel remote a cœtu populi habitasse videntur, æque ac cælatores juxta sua marmora et lapicidinas. Ita Palacius. Huc facit quod Cicero, lib. IV,

Academ., ex sententia Lycurgi et Solonis asserit « non esse urbes aut civitates, nisi quæ essent sapientium. » Unde addit: « Ego tibi, Carneade, prætor esse non videor, quia sapiens non sum: nec hæc urbs, nec in ea civitas. »

NEC INAMBULABUNT, — quasi judices, magistratus, vel censores, inquit Palacius, qui urbem obambulent, et considerent ne quid in ea male geratur. Adde otiosorum esse, non opificum laboriosorum, per urbem ambulare. Sic sæpe alibi in Scriptura perambulare est senatorum et principum, notatque principatum vel magistratum, puta actum visitandi, inquirendi, perscrutandi, disponendi res omnes, uti ostendi Zachar. cap. I, 11. Unde explicans, subdit:

ET IN ECCLESIAM NON TRANSILIENT. — Ut scilicet saliant in ecclesiæ prima et altiora subsellia, puta ut dignitatem senatorum, sacerdotum vel doctorum obtineant, ut in ecclesia emineant, ejusque sint primores et capita. Aut « in ecclesiam, » id est in cœtum et concilium sapientium « non transilient. » Unde Complutensia addunt: In concilio populi non requirentur; et Tigurina: Attamen nec sententiam rogabuntur in consultatione populi, nec in concione eminebunt. Hinc et explicans subdit: Super sellam judicis non sedebunt, etc. Sic dicitur Deuter. XXIII, 1: « Non intrabit eunuchus ecclesiam Domini, » ubi Oleaster et Cajetanus per ecclesiam intelligunt primores ecclesiæ et cœtus Judæorum, q. d. Eunuchus non erit e magistratu Judæorum.

Nota: Pro ὑπεραλοῦνται, id est transilient, aliqui legunt ὑπικαλοῦνται, id est advocantur. Unde vertunt: Nec in concionem (concilium) populi advocantur. Nota: Hoc ordinarie fiebat, et fit etiamnum in magnis urbibus (nam in parvis etiam fabri, et sartores, et sutores sunt senatores et consules); extraordinarie tamen subinde ex hisce vilibus opificiis nonnulli conscenderunt ad primas reipublicæ dignitates. Sic Agathocles ex figulina conscendit thronum regni, factusque est Siciliæ rex; unde cœnabat in vasis testaceis, ut meminisset semper se esse figuli filium. Hinc Ausonius de eo canit: Fictilibus cœnasse ferunt Agathoclea regem, Atque abacum Samio sæpe onerasse luto.

Sensus igitur est, q. d. Agricolæ et opifices esto in sua arte sapientes sint, et necessarii ad urbes et domos ædificandas; tamen ad sapientiam et honorem primariorum civium non assurgent, ut scilicet civitatis sint rectores, judices, doctores. Quare non inhabitabunt primarias urbis partes, puta juxta templum et curiam, sed ad remota urbis, vel extra urbem loca amandabuntur: nec inambulabunt in ea, quasi consules vel magistratus, quia « in ecclesiam, » id est ecclesiæ consilium et regimen, puta ut in ea præsideant et præsint, « non transilient. » Unde explicans, subdit:


38. SUPER SELLAM JUDICIS NON SEDEBUNT, ET TESTAMENTUM JUDICII NON INTELLIGENT, NEQUE PALAM FACIENT DISCIPLINAM ET JUDICIUM, ET IN PARABOLIS NON INVENIENTUR. — Duo opificibus negat: primum, « sellam judicis, » id est auctoritatem et potestatem judicandi cives, q. d. Opifices non erunt judices civitatis. Rationem subdit: « Et » id est quia, « testamentum judicii, » id est ritus, decreta, leges et constitutiones judiciales, « non intelligent, » q. d. Quia non sunt jurisperiti, utpote qui non juri, sed incudi studuerint. Hebraicum enim ברית berit, et Græcum διαθήκη, id est testamentum, per catachresin extenditur, ut non tantum constitutionem et ordinationem testamentariam, hoc est ultimam voluntatem, et decretum morituri vel mortui, sed et quamvis aliam ordinationem et constitutionem significet, præsertim judicii, juxta quam scilicet, quasi jus et justum civitatis, judex in judicio judicare et ferre sententiam debet. Unde aliqui vertunt, et rationem judicii non intelligent. Tigurina: Nec sedebunt pro tribunalibus, nec ritum judiciorum intelligent.

Secundum est: « Neque palam facient disciplinam et judicium, » q. d. Opifices non erunt magistri et doctores, ut doceant alios « disciplinam et judicium, » id est justitiam, æquitatem et honestatem in moribus et humana vita ac conversatione servandam; « et » id est quia, « in parabolis, » id est gravibus et eruditis sapientium sententiis perdiscendis non occupantur, cum totos eos occupet cura suæ artis et opificii. Olim enim apud Hebræos, Syros aliosque Orientales magnus erat usus quærendi parabolas, id est tum similitudines, tum proverbia, tum ænigmata, tum graves sententias, in iisque quasi veterum sapientia consistebat, ut patet ex libro Job, ex Parabolis Salomonis, ex Ecclesiastico, ex regina Saba, quæ venit tentare Salomonem in parabolis, III Reg. X. Hinc et Christus, more gentis suæ, suam doctrinam docuit per parabolas. Significat duo esse officia quæ in republica eminent, ad quæ non assurgunt opifices, scilicet rectoris vel judicis, et doctoris; eo quod hæc eminentem requirant sapientiam, ideoque ingens studium poscant, ac consequenter otium et vacationem ab operibus mechanicis.

Idem sanxit Plato, lib. VIII De Legibus, ubi hanc primam civitati dat legem: « Primum, inquit, ut ne civium quispiam (qui cura civitatis incumbit) opificio ulli operam navet. » Causam subdit: « Quippe cum hoc tributum est a natura muneris, ut publicam civitatis salutem et publicum ornamentum tueatur; atque adeo non perfunctoria opera satis ei sit ad tanti muneris procurationem. Duas autem artes, aut duo instituta commode tractare non potest ulla humana natura; nemo etiam vel uni arti satis vacare potest, et simul aliam exercenti præesse. Hoc igitur in nostra republica firmum ratumque sit, itaque velut primordium ponatur, uti ne quis duabus rebus

una vacet, veluti, ne quis faber ærarius lignariam artem exerceat. » Subdit pœnam, scilicet infamia notandum eum qui secus faxit. Additque: « Si quis peregrinus duas artes tractet, vinculis, mulctis pecuniariis, exilio plectitor; ut is pœnis coercitus discat se unum esse, non autem multos una homines: » et, ut superius ait, ut sciat quod sit ἁπλός non διπλός, id est simplex non duplex.

illam enim perquirunt, ut eam cognoscant, et cognitam opere perficiant; utpote cum hæc una sit via, quæ animam ad salutem et felicitatem æternam in cœlis perducat. Huic latinæ sententiæ et sensui adaptes Græca, quæ sic habent: πλὴν τοῦ ἐπιδιδόντος τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, καὶ διανοουμένου ἐν νόμῳ Ὑψίστου, id est: Præter dantem animum suum, et conquirentem in lege Altissimi. Nam pro πλήν Noster rectius legens ἐπιτιθόντας, vertit « accommodantes; » et pro διανοουμένου, legens διανοουμένους, vertit « conquirentes: » quanquam licet legas τοῦ ἐπιδιδόντος, id est accommodantis; et διανοουμένου, id est conquirentis, in genitivo, ut aliqui legunt, apte id referas ad « artis » quæ præcessit, eodem sensu. Τὸ πλήν vero omisit Noster quasi encliticum, ac proinde in Latina versione non necessarium: πλήν enim idem est quod præter, præterquam, nisi, verumtamen, cæterum. Unde sic clare vertas et explices, q. d. Opifices toti vacant arti suæ: verumtamen stato tempore accommodant animam suam legi divinæ: aut præterquam, vel nisi quod statis diebus se accommodent vacentque legi Dei. Qui sensus prorsus convenit cum Latina Vulgata. Quare mirum est Jansenium et alios Græca aliter interpretari, iisque Latinam versionem accommodare, sed violenter. Vertunt enim: Præter eum qui dat animum suum, et cogitat in lege Altissimi; sicque exponunt, quasi hæc verba non pertineant ad opificem, sed ad sapientem in otio vacantem sapientiæ, q. d. Illa quæ superius dixi, scilicet quod

in civitate erunt rectores, judices et doctores, qui « sedeant super sellam judicis, » et « palam faciant disciplinam, etc., non pertinent ad opifices, qui toti vacant suo opificio, sed ad sapientem, qui se totum dat legi Dei, et in ea assidue meditatur. Aut brevius, q. d. Non est artificum veræ sapientiæ operam dare, sed tantum illius qui animam suam dat ad pervestigandam legem Dei. Unde quod Latinus vertit: « Accommodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi, » Græcæ lectioni et sensui jam dicto adaptant, subaudiendo τὸ hi soli illa quæ dixi, præstabunt. Verum hæc violenta sunt, et multa subaudiunt, quæ vix ulli in mentem venient. Quare standum est Latino interpreti, illique Græca plane accommodanda sunt eo modo quo dixi. Explicat enim sapientiam opificum, de qua dixit vers. 25: «Qua sapientia replebitur, » et vers. 35. « Unusquisque in arte sua sapiens est, » maxime consistere in studio legis divinæ. Esto enim opifici non tanta, nec tam plena legis Dei cognitio necessaria sit, quanta est doctori; tamen aliquali indiget, ut saltem sciat ea quæ ad ipsum pertinent, et quæ obligatur, nimirum quid explicite credere, quid agere, quid omittere debeat, ut salutem æternam consequatur. Et in hoc ejus sapientia consistit.

Porro Tigurina, ut aliorum difficultates effugiat, hæc verba refert ad initium capitis sequentis. Unde cum eo illa connectens sic vertit:

Pro mandatis, id est disciplinam, ut legunt Complutensia et Noster, Romani et Tigurina legunt δικαιοσύνη, id est justitiam. Unde vertunt: Neque palam facient justitiam et judicium; Tigurina: Neque vero de jure pronuntiarint aut æquo, nec arcana dictorum eruerint, quasi hæc pertineant ad præcedentia de officio judicis.


39. Sed creaturam ævi confirmabunt, q. d. Opifices res hujus mundi creatas a Deo, homini ad vitam tuendam necessarias, arte sua reficiunt et restaurant. Pro creaturam, Noster legit cum Romanis κτίσιν, quod Tigurina vertit: Sed opificia mundi firmant; alii: Sed opificium sæculi stabiliunt. Clarius enim αἰῶνος quod Noster vertit « ævi, » vertas sæculi; Complutensia legunt κτῆσιν, unde vertunt: Sed possessionem sæculi firmabunt. Possessionem, id est res quas homo in hoc mundo possidet, ut illum in earum possessione stabiliant et confirment. Cum enim omnes res creatæ sint fragiles, caducæ multisque alterationibus et corruptionibus obnoxiæ; ut huic malo mederetur Deus, instituit artifices, qui illas repararent et restaurarent, ut illæ partim in se, partim in sui similibus novo ab opifice fabrefactis, per continuam tot sæculorum successionem usque ad finem mundi perdurent, hominisque necessitatibus et usibus serviant.

Aliter Palacius: Nam per creaturam ævi, sive sæculi, accipit hominem, sicut et S. Gregorius intellexit illud Marci ultimum: « Prædicate Evangelium omni creaturæ, » id est homini, inquit. Omnis enim creaturæ aliquid habet homo, estque ipse velut omnium creatorum participium. Est igitur homo creatura sæculi, utpote propter quem sæculum conditum est, et cui omnia in sæculo serviunt. Mechanicorum enim et agricolarum est hominem confirmare, id est homini servire. Totum enim eorum opus in commodum hominis cedit. Ita ipse.

ET DEPRECATIO ILLORUM IN OPERATIONE ARTIS. — q. d. Preces et vota opificum sunt pro felici exercitio artis suæ, ut opera talia efficiant, qualia ars cujusque exigit, ad vitam hanc commode transigendam. Hoc enim unum cogitant, hoc optant, hoc orant assidue. Unde Tigurina vertit: Et pro exercitio artis vota faciunt; alii: Et votum eorum in operatione artis.

ACCOMMODANTES ANIMAM SUAM, ET CONQUIRENTES IN LEGE ALTISSIMI, q. d. Opifices ita vacant arti et opificio suo, ut tamen stato tempore accommodent et applicent « animam, » id est animum suum, ad audiendam, vel legendam legem Dei:

Solus qui ad legem Altissimi adjunxit animum, et in meditatione ejus versatur, qui explorabit sapientiam antiquitatis, et Prophetarum oraculis vacabit, is conservabit disputationes virorum celebrium. Sic et Syrus: Opifices, ait, non percipient disciplinam sapientiæ, quia in facturis sæculi splendidi evadunt, et meditatio eorum in opere artis eorum. Verum qui applicat se ad timendum Deum, et ad intelligendum legem vitæ, sicut sapientiam omnium antiquorum inquiret.

Moraliter discant hic opifices, omnem suam sapientiam consistere in cultu Dei, si nimirum eum assidue deprecentur, ejusque legi aures, mentem et manum accommodent, præsertim ut omnia sua opera Deo offerant, eaque ad ipsius honorem et gloriam operentur et perficiant. Meminerint artem virtuti esse cognatam. Sicut enim ars est ratio faciendorum, ita virtus agendorum. Nam, ut ait S. Augustinus lib. IV De Civit. Dei, cap. XXI: « Ars ipsa bene recteque vivendi, virtus a veteribus definita est. Unde ab eo quod græce ἀρετή dicitur virtus, nomen artis Latinos traduxisse putarunt. » Si enim hæc præstiterint, Deus eorum opificium prosperabit, facietque ut in sua arte eximii, indeque celebres et locupletes evadant; ac insuper eis augmenta gratiarum suggeret, quibus magnos in cœlis gloriæ thesauros nanciscantur. Artes enim sunt dona Dei, communiter quidem naturalia, subinde tamen supernaturalia et singulariter a Deo infusa, uti ars fabricandi tabernaculum a Deo infusa fuit Beseleel et Ooliab, de quibus ait ipsemet Deus, Exodi cap. XXXI, vers. 2: « Ecce, vocavi ex nomine Beseleel, » etc., et implevi eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære... Dedique ei socium Ooliab... Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, » etc. Deus enim est ipsa ars essentialis et increata, a quo omnis ars creata velut rivulus a fonte, scaturit et dimanat.

Sic angeli docuerunt Jacob artem procurandi, ut oves parerent agnos diversicolores scilicet virgas populeas diversicolores in conspectu eis proponendo: qua arte ipse ditatus est, ut dixi Gen. XXX et XXXVII. Ita S. Eligius singulari Dei ope evasit insignis aurifaber, adeo ut Clotharius rex Francorum eum sibi aurificem asciverit, ac Dagobertus rex per eum S. Martini thecam magnis expensis confici curarit, quam ille miro opificio ex auro et gemmis construxit; uti et S. Dionysio, S. Germano, S. Quintino aliisque Sanctis similes adornavit: unde postmodum creari meruit Episcopus Noviomensis. Ita Audœnus in Vita ejus lib. I cap. V et XXXII; exstat apud Surium, die 2 decembris. Ita S. Claudius, Nicostratus, Symphorianus et Castorius sua pietate et signo crucis evaserunt insignes sculptores et marmorum cæsores; qua de causa

Diocletiano Imperatori fuere valde accepti. Id videns et invidens Simplicius, adhuc paganus: « Adjuro vos, inquit, ut mihi dicatis, quis iste Deus sit in cujus nomine tam bene operamini. » Cui Symphorianus: « Si potes credere, inquit, in Jesum Christum, mox artem consequeris, sed et vitam æternam habebis. » Credidit Simplicius, artemque adeptus, eisdem illustris martyrii factus est socius. Omnes enim a Diocletiano occisi sunt, eo quod nollent Æsculapii idolum sculpere. Eorum memoriam recolit Ecclesia die 8 novembris.

Porro ars fabrilis directa a mathesi, mira et stupenda efficit. Fabrilis enim mathesin a theoria ad praxin deducit, eamque ex speculativa practicam et mechanicam efficit: in qua excelluit Archimedes, qui per eamdem solus Syracusas contra Romanos defendit et propugnavit. Archimedem secutus est Severinus Boetius, princeps senatus Romani, illustrissimus prosapia, doctrina, sanctitate, martyrio, qui omnia Græcorum dogmata et mechanica interpretando ad Romanos transtulit. Unde Theodoricus, Gothorum rex, apud Cassiodorum, lib. I, epist. 45 mire ejus omnigenam scientiam dilaudans: « Translationibus tuis, inquit, Pythagoras Musicus, Ptolemæus Astronomus, leguntur Itali, Nicomachus Arithmeticus, Geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato Theologus, Aristoteles Logicus, Quirinali voce disceptant. Mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quascumque disciplinas vel artes fecunda Græcia per singulos viros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit. »

Mox mathesis hujus mechanicæ, sive fabrilis, mira recensens opera: « Facit aquas, inquit, ex imo surgentes, præcipites cadere; ignem ponderibus currere; organa extraneis vocibus insonare; et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica possint arte cantare; » ut patet in organis cæterisque instrumentis hydraulicis vel anemicis, quæ scilicet vi aquarum, vel aeris et venti omnis generis modulos et harmonias edunt. Subdit Theodoricus: « Madentes fabrica in aqua marina siccantur; dura cum fuerint, ingeniosa dispositione solvuntur; metalla mugiunt; Diomedis in ære grues buccinant; æneus anguis insibilat; aves simulatæ fritinniunt (uti videmus Tusculi in hortis Aldobrandinis, et Tibure in Estensibus), et quæ propriam vocem nesciunt, ab ære dulcedinem probantur emittere cantilenæ. »

Denique subjicit artem sphærarum, in quibus cœlorum, solis, lunæ siderumque motus, ortus, occasus, eclipses repræsentantur arte mechanica ad vivum. Hæc et plura Theodoricus, qui deinde, utpote arianus, amorem in odium vertens, Boetium velut catholicum metuens, ne Justini imperatoris arma contra se in Italiam evocaret, eumdem carceri Ticinensi mancipavit, in quo aureos De Consolatione Philosophiæ libros, ad sui et similium afflictorum solatium conscripsit; ac tandem eumdem capite mulctans nobili martyrio decoravit.

cum regius spiculator lethale vulnus intulisset. Ferunt Boetium caput sibi amputatum, instar S. Dionysii in manus accepisse, ac ad ecclesiam detulisse. Audi Julium Martianum, in Vita Boetii, quæ ejus operibus præfigitur, et ex eo Baronium, anno Domini 523: « Ticini incolæ semper a majoribus traditum constanter asseverant, Severinum, utraque manu divulsum caput sustinuisse; interrogatumque a quonam se percussum existimaret? ab impiis, respondisse; atque ita cum in vicinum templum venisset, et flexis genibus ante altare sacra percepisset, post paululum exspirasse.