Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XXXIX


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur probatque id quod dixit capitis praecedentis, vers. 25, sapientiam in otio quaerendam, non in negotio. Igitur primo, duo tradit media ad comparandam sapientiam. Primum, studium, et lectionem Prophetarum, aliarumque scripturarum; item conversationem cum eis, ac ad eos peregrinationem. Secundum, orationem, qua a Deo quis flagitet lumen, et donum sapientiae. Deinde docet, quis sit fructus, laus et praeconium sapientiae et sapientis. Secundo, vers. 16, usque ad finem capitis, sapienter contemplatur potentia Dei opera, tum beneficentiae, tum vindictae, quibus omnes ad Dei laudem invitat.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 39:1-41

1. Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. 2. Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. 3. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. 4. In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit. 5. In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. 6. Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. 7. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. 8. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum: 9. et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: 10. et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. 11. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur. 12. Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in saeculum non delebitur. 13. Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. 14. Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia. 15. Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi. 16. Adhuc consiliabor, ut enarrem: ut furore enim repletus sum. 17. In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum, fructificate. 18. Quasi Libanus odorem suavitatis habete. 19. Florete, flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. 20. Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione: 21. Opera Domini universa bona valde. 22. In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: 23. quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. 24. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. 25. A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus. 26. Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur. 27. Benedictio illius quasi fluvius inundavit: 28. quomodo cataclysmus aridam inebriavit; sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, haereditabit. 29. Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et viae illius viis illorum directae sunt: sic peccatoribus offensiones in ira ejus. 30. Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala. 31. Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum. 32. Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. 33. Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua: 34. in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt. 35. Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; 36. bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium impios. 37. In mandatis ejus epulabuntur, et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum. 38. Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. 39. Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. 40. Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. 41. Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

He continues and proves what he said at verse 25 of the preceding chapter, that wisdom is to be sought in leisure, not in business. Hence first, he delivers two means for acquiring wisdom. The first is study and reading of the Prophets and other wise men; also conversation with them and travel to them. The second is prayer, by which one may beg from God the light and gift of wisdom. Then he teaches what are the fruit, praise and commendation of wisdom and of the wise man. Second, from verse 16 to the end of the chapter, he wisely contemplates the powerful works of God, both of beneficence and of punishment, by which he invites all to the praise of God.


PRIMA PARS CAPITIS.


1. SAPIENTIAM OMNIUM ANTIQUORUM EXQUIRET SAPIENS, ET IN PROPHETIS VACABIT. — Graece, in apophthegmata; id est, in prophetiis occupabitur; Tigurina: Sapientiam antiquitatis explorabit, et Prophetarum oraculis vacabit, q. d. Sapiens, qui posthabitis opificum negotiosis exercitiis, otioso vacat studio sapientiae, eamque in otio litterario pervestigat; hic exquiret omnium antiquorum sapientiam. Ad hoc enim opus est otio, et vacatione a caeteris rebus et negotiis. Igitur sicut capite praecedenti vers. 26 usque ad finem, descripsit exercitia corporalia opificum, sic hic describit exercitia mentalia sapientis, id est studiosi sapientiae, qui sapientiam acquirere satagit. Unde Syrus sapientem mechanico componens et anteponens: Meditatio eorum (opificum), inquit, in opere artis eorum; verum qui applicat se ad timendum Deum, et ad intelligendum legem vitae, sicut sapientiam omnium antiquorum exquiret, et ad Prophetas veteres convertetur. Per sapientiam accipit Philosophiam et Theologiam, praecipue Ethicam, quae hominis mores format, adeo plene et ample, ut et familiam, ac subinde totam etiam rempublicam regere queat per oeconomicam et politicam, quae ethices generaliter sumptae sunt partes et species. Sapientem igitur, id est ethicum, oeconomicum et politicum, hic instruit Siracides, ac primum ei exercitium assignat «exquirere sapientiam omnium antiquorum;» ut non solum sacras Litteras evolvat, inquit Palacius, sed et profana scrinia scrutetur; nec contentus Peripatetica Aristotelis philosophia, etiam Platonicam videat et Stoicam. Nam Aristoteles, Plato et Socrates floruerunt paulo ante Siracidem, scilicet sub Alexandro Magno, post quem 40 circiter annis sub initium regni Ptolemaei Philadelphi, haec scripsit Siracides. Cum enim humana sapientia sit lumen quoddam ex divinitatis luce procedens, non solum haec quaerenda est in schola Peripatetica, sed ubilibet eam reperiamus, veneremur oportet, quod S. Paulus docuit, sententias ex Poetis adducens, Actor. cap. XVII et alibi. Haec Palacius.

Hinc et olim S. Augustinus caeterique Patres studuere Platoni, adeoque Plato in Academiis Christianis praelegebatur, uti nunc praelegitur Aristoteles. Sic Seneca, Plutarchus, Epictetus et similes magnam morum docent honestatem. Idem fecere prisci Hebraei. Ut alios taceam, Philo Judaeorum doctissimus, teste S. Hieronymo, Platonem volutavit et imbibit. Unde illud celebre: «Aut Philo platonizat, aut Plato philonizat.»

Sed maxime sapientiae studiosus «Prophetis vacabit,» ut, scilicet, eorum prophetias, ut habent Graeca, perscrutetur; hae enim cum dictatae sint a Spiritu Sancto ad hominum instructionem, et morum confirmationem, utique verissimae, utilissimae, efficacissimae et divinissimae sunt.

Nota vox omnium, quia aliquid singuli habent peculiare vel sapientiae, vel eloquentiae, quod ab iis ediscas. Omnes ergo legas oportet, ut omnimodam haurias sapientiam. Audi Sidonium Apollinarem, lib. IV, epist. 3, ubi laudans Claudianum Mamertum, eumque comparans priscis Sapientibus, tam Gentilibus quam Christianis, singulorum propria ita argute et punctim assignat: «Sentit, inquit, ut Pythagoras, dividit ut Socrates, explicat ut Plato, implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius, aestuat ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Julius. Jam si ad sacrosanctos Patres pro comparatione veniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, astruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius, summittitur ut Joannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit, ut Ruffinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat, ut Ambrosius perseverat.»

Per Prophetas intellige totam S. Scripturam synecdochice: nam major et difficilior pars Sanctae Scripturae sunt Prophetae. Hebraei enim S. Scripturam dividunt in tres partes, scilicet in legem, prophetias et hagiographa. Lex continetur Pentateucho Mosis, hagiographa numerant Job, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten, Cantica, Paralipomenon, Danielem, Esdram et Esther: Prophetas dividunt in priores et posteriores. Priores vocant Josue, Judices et quatuor libros Regum: posteriores, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, et duodecim Minores Prophetas. Ita S. Hieronymus in Prologo Galeato, qui Bibliis praefigitur. Prophetae ergo majorem et potiorem sacrae Scripturae veteris partem occupant, ac proinde per eos omnes scriptores hagiographi, sive Canonici intelliguntur. Hi enim docent veram et divinam sapientiam, a Deo dictatam ad hominum institutionem.

Pari modo studium Prophetarum et S. Scripturae fidelibus, verae sapientiae studiosis, commendat S. Petrus, epist. II cap. 1, 19: «Habemus, inquit, firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.» Idem Timotheo commendat S. Paulus, epist. II, cap. III, 15: «Ab infantia, inquit, sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu. Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.» Vide quae illis locis annotavi. Sic Essaei, sive Judaei, sive Christiani, sapientiae et sanctitatis opinione celebres, «summum studium veterum scriptis adhibent, inde quae animae et corpori expediant eligentes,» ait Joseph lib. I De Bello Judaico, cap. VII. Idipsum magno labore et studio praestiterunt prisci Rabbini et Masoretae, qui exacte omnes S. Scripturae varias lectiones et scriptiones, omnes voces, earumque varietates et sensus, ad conservandam S. Scripturae integritatem, annotarunt, ideoque opus suum vocarunt Masoret, id est traditio, a radice מסר masar, id est tradidit; ut masoret idem sit quod cabala. Rursum, masoret potest deduci a rad. אסר asar, id est colligavit, et יסר iasar, id est correxit. Nam, ut notant Lexicographi, masar, asar et iasar sunt affinia uti voce, ita et significatione, et ab hisce tribus deduci potest vox masoret. Si a masur, id est tradidi, derives, significat traditionem: si a iasar, significat correctionem, castigationem, scilicet erratorum in describendis Bibliis admissorum; si ab asar, significat colligationem; quia eo libro ita collegerunt et colligarunt verba et voces omnes S. Scripturae, ut ipsa dissolvi, corrumpi et interire nequeat. Et hoc significat masoret, Ezech. XX, 37: «Inducam vos in vinculis (hebraice, in masoret) foederis,» q. d. Vos mihi foedere constringam et devinciam.

In eodem, longe magis post Christum, desudarunt Patres omnes, et Ecclesiae Doctores. Nam, ut ait S. Ambrosius epistola 44 ad Constantium: «Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, altitudinem prophetiarum, enigmatum.» Et S. Augustinus lib. XII Confess. cap. IV: «Mira, ait, profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis, sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas, horror est intendere in eam, horror honoris, et tremor amoris.» Quocirca idem, epist. 119, cap. XXI: «In ipsis, ait, S. Scripturis multo nescio plura quam scio.» Denique S. Nazianzenus in Distichis: «Divinis, ait, oraculis mentem assidue patere, utilissimum est; hac enim ratione divinarum legum scientia comparatur. Scito autem, pietatis magistrum patris loco tibi colendum esse.» Nam, ut ait S. Gregorius, Praefat. in Job: «In S. Scriptura agnus (humilis) natat, et elephas (superbus) mergitur.»

In the same work, far more after Christ, all the Fathers and Doctors of the Church labored. For, as St. Ambrose says in epistle 44 to Constantius: "Divine Scripture is a sea, having within itself profound meanings, the depth of the prophecies, of enigmas." And St. Augustine, book XII of the Confessions, chapter 4: "Wonderful," he says, "is the depth of Your words, whose surface indeed before us pleases children, but wonderful is the depth, my God, wonderful is the depth — it is dreadful to gaze into it, a dread of honor and a trembling of love." For the same reason he says, epistle 119, chapter 21: "In Sacred Scripture itself, there is far more that I do not know than what I know." Finally, St. Gregory of Nazianzus in his Distichs: "To lay open your mind continually to the divine oracles," he says, "is most useful; for by this means the knowledge of divine laws is acquired. But know that the teacher of piety is to be honored by you in place of a father." For, as St. Gregory says in the Preface to Job: "In Sacred Scripture the lamb (the humble) swims, and the elephant (the proud) is submerged."


2. NARRATIONEM VIRORUM NOMINATORUM CONSERVABIT, ET IN VERSUTIAS PARABOLARUM SIMUL INTROIBIT. — Per narrationem, graece διήγησιν, id est enarrationem, explicationem, intellige tum ipsam doctrinam sapientium, v. g. scripta Mosis, Salomonis, Davidis, Isaiae, et caeterorum Prophetarum ab ipsis proposita et explicata; tum Rabbinorum, qui in eos commentati sunt, explanationes; has enim proprie vocantur διηγήσεις, ut habent nonnulli codices. Generatim per narrationem accipe quaevis virorum sapientia celebrium dicta vel scripta. Unde Tigurina vertit: Is conservabit disputationes virorum celebrium (alii, clarorum), et penetrabit in dictorum reconditorum involucra; Syrus: Narrationes cujuscumque de mundo discet, et quae profunda sunt cogitabit. Per versutias, graece στροφάς, id est argutias et involucra, parabolarum, accipe quasvis acutas gravesque veterum sententias de moribus componendis, de vita recte et prudenter instituenda. Hasce enim Hebraei vocant masle, Graeci et Latini parabolas, sive illae verae sint parabolae, id est similitudines, sive proverbia, sive enigmata, sive quaelibet aliae obscurae, ingeniosae aut graves sententiae, ut alibi dixi. Hasce ergo indagare, intelligere et memoriae mandare debet sapientiae studiosus. Hae enim dicuntur et sunt στροφαί, id est versutiae, a στρέφω, id est verto, torqueo, flecto, inflecto: tum quia acute sunt et obscurae, ideoque versant et torquent animum studiosi; tum quia ad varias res et actiones verti, inflecti et accommodari queunt; tum quia occulte et callide saepe alio vertunt mentem intelligentis, quia aliud significant quam prima fronte repraesentant, ut patet in Hieroglyphicis Aegyptiorum, in enigmatibus et parabolis Syrorum; tum denique quia voluntatem legentis vertunt et inflectunt a malo ad bonum, scilicet ad studium et praxin virtutis. Idem inculcavit Siracides, cap. VIII, vers. 9.

Id praestitere SS. Ecclesiae Doctores. Audi S. Hieronymum, Praefat. in epist. ad Ephes.: «Nunquam ab adolescentia aut legere, aut doctos viros quae nesciebam interrogare cessavi, aut meipsum habui magistrum. Denique nuper ob hanc vel maxime causam Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus, quae habebam, dubia sciscitarer.» Audi Ruffinum, lib. XI Histor. cap. IX, de S. Basilio et S. Gregorio Nazianzeno: «Ambo, inquit, nobiles: ambo Athenis eruditi, ambo collegae, per annos tredecim, omnium Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant, eorumque intelligentiam non ex propria praesumptione, sed ex majorum scriptis et auctoritate sequebantur, quos et ipsos ex Apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat.» Plures citavi Proemio in Pentateuchum.

Audi Rabanum hoc loco: «Exquirit homo Ecclesiasticus, et diligentius discit sapientiam Patriarcharum et Prophetarum, et ad scripta eorum meditanda vacat; narrationem virorum nominatorum, hoc est Apostolorum et Evangelistarum, recte credendo et bene operando conservat; in parabolis quoque Evangelicis diligenter scrutando versatur, et mysticum sensum in sententiis divinis exquirens, latentem allegoriam in historica narratione investigat; ut sciat quid luculentus sermo juxta moralitatem et fidei regulam utilitatis habeat, quidve juxta allegoriam et anagogen spiritaliter accipiendum insinuet. Hic ergo in medio magnatorum ministrabit, cum inter Catholicos doctores disciplinaliter conversatur, et in Ecclesiasticis officiis strenue ministrat; et hoc non ut laudem humanam appetat facit, sed ut coram oculis interni inspectoris, qui praesidet coelo et terrae, et dominatur omnium creaturarum, placeat.» Denique S. Hieronymus, epist. ad Paulinum: «Paulus Apostolus, inquit, ad pedes Gamalielis legem Moysis et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritalibus telis postea diceret confidenter: Arma nostrae militiae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo, et parati subjugare omnem inobedientiam,» II Cor. X.


3. OCCULTA PROVERBIORUM EXQUIRET, ET IN ABSCONDITIS (graece εἰς αἰνίγμασι, id est in enigmatibus) PARABOLARUM CONVERSABITUR. — Parabolae apud Hebraeos saepe idem significant quod proverbia: ut idem dicatur posteriori hemistichio cum eo quod dictum est priori; quia pleraque proverbia parabolam, id est similitudinem vel metaphoram habent admixtam. Possunt tamen distingui, ut ea distinguunt Graeci et Latini. Proverbia enim, graece παροιμίαι, sunt sententiae graves omnium opinione receptae, et vulgo usurpatae; item allegoriae, quae alio alludunt, aliudque innuunt. Parabolae vero sunt similitudines et comparationes, quibus una res alteri comparatur et assimilatur: et quia subinde res quae comparantur, sunt occultae, aut certe modus eas comparandi est occultus; hinc pariter parabolae sensus saepe sunt occulti et reconditi; ideoque magno egent scrutinio et expositione, ut patet in parabolis et allegoriis S. Scripturae, quae proinde per parabolas hic accipi possunt; unde et nonnulli hic vertunt, in enigmaticis allegoriis versabitur. Sic et Lyranus ac Rabanus, cujus verba paulo ante recitavi. Sic Essaei olim qui totos se sapientiae et contemplationi addixerant, assidue rimabantur allegoricos et symbolicos S. Scripturae sensus, teste Philone et Eusebio lib. VIII De Praepar. Evangel. cap. IV, atque hac ratione ingentem sapientiam sibi compararunt. Syrus: Sapientiam proverbiorum discet, et omnia abscondita intelliget.


4. IN MEDIO MAGNATORUM MINISTRABIT, ET IN CONSPECTU PRAESIDIS (graece, ἡγουμένου, id est praesidis, principis, ducis, gubernatoris; Complutensia legunt ἡγουμένων, in plurali; unde vertunt: Coram ducibus vel principibus) APPAREBIT — graece ἐξθήσεται, id est conspicietur. Est hic novus et secundus modus parandi sapientiam. Ad eam enim non sufficit legere et meditari scripta sapientum, sed insuper opus est eorum experientia et praxi. Haec autem cernitur et discitur, tum in aulis Praelatorum et principum sapientum (hi enim multos habent sapientes viros et consiliarios), tum in subselliis et tribunalibus judicum. Igitur Philosophus, id est studiosus sapientiae, «in conspectu praesidis apparebit;» ut scilicet, tum principi se sistat, tum judici, ut coram eo vel suam vel alterius agat causam. Nam agere causam quodcumque, quantumvis hebes, acuit ingenium, ait Palacius. Rursum in aulis discitur modus conversandi cum quolibet hominum genere, isque politicus et civilis. Denique vox ministrabit non tantum significat «serviet,» sed et «publica munia obibit;» qua in re magna acquiritur experientia et prudentia. Unde Tigurina vertit: Inter proceres obibit munia, et principibus apparebit. Sic regina Saba venit ex Aethiopia in Judaeam ad Salomonem, ut audiret et disceret ab eo sapientiam, III Reg. X. Unde Syrus vertit: Inter principes ambulabit, et inter reges et magnates serviet.

Allegorice, vir Ecclesiasticus apud «magnates,» id est Episcopos et Praelatos, in Ecclesiasticis officiis strenue ministrat; ut «in conspectu praesidis,» id est Dei inspectoris, qui coelo et terrae praesidet, decenter et cum laude appareat. Ita Rabanus et Glossa.


5. IN TERRAM ALIENIGENARUM GENTIUM PERTRANSIET: BONA ENIM ET MALA IN HOMINIBUS (ita Romana et Graeca, quae habent ἀνθρώποις: male ergo nonnulli pro hominibus legunt omnibus) TENTABIT. — Aliqui hunc versum et praecedentem accipiunt, ut describat non officium, sed praemium sapientis, q. d. Sapiens hisce praemiis donabitur, ut coram principibus ministret, et publica honorum munia obeat: insuper ab eis mittetur legatus ad alienigenas gentes, ut negotia publica cum iis pertractet; quia ipse bona et mala in hominibus designes, id est tentavit, ut legit Rabanus, q. d. Ipse per longam experientiam didicit explorare et cognoscere hominum mores, ingenia, cogitationes, consilia; ipse pervidet quid in eis boni sit, quid mali; unde scit cum quibus, qua ratione et modo agere, et negotia sibi commissa tractare debeat, ut ea ad optatum a principe, qui eum misit, finem deducat. Verum praemia sapientis assignabit Siracides, vers. 9 et seq.; hic vero dat modos et media parandi sapientiam. Igitur tertius modus eam parandi est peregrinari per varias gentes, in eisque audire, colloqui et versari cum viris sapientibus; nulla enim est gens quae non aliquid boni in sensu et moribus habeat. Igitur sapiens in gentibus quibusque explorabit, num quid boni habeant, illudque sibi accerset; si quid vero mali deprehendat, ab eo sibi cavebit: bona ergo scrutabitur, ut sectetur; mala, ut evitet. Possunt quoque per «bona et mala,» accipi prospera et adversa, q. d. Sapiens in omnibus tentabit quid utile, felix et prosperum, quidve noxium, infelix et adversum sit, ut utile et prosperum sectetur, noxium et adversum fugiat et caveat. Unde Tigurina vertit: Peragrat terras gentium alienigenarum: etenim bona simul et mala experitur inter homines; Syrus: In civitatibus mundi ambulabit, bonum et malum in hominibus occultabit, q. d. Sua bona vel mala non prodet, sed abscondet, ne ob ea aliquod discrimen incurrat.

Ita S. Hieronymus peragravit Italiam, Galliam, Germaniam, Graeciam, Syriam, ubique adiens, et audiens viros doctos, itaque sibi tantam sapientiam comparavit. Audi eumdem rationem et causam hujus sui facti reddentem in Prologo Galeato, epist. ad Paulinum: «Legimus, inquit, in veteribus historiis quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse: ut eos, quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates, sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit: ut qui Athenis magister erat et potens, cujusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus; malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique dum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venumdatus, etiam tyranno crudelissimo paruit, captivus, vinctus et servus; tamen, quia philosophus, major emente se fuit. Ad Titum Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus: et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent.

Apollonius, sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut Pythagorici tradunt, intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum, latissimo Phison amne transmisso, pervenit ad Brachmanas, ut Hiarcham in throno sedentem aureo, et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus siderum, ac dierum cursu audiret docentem. Inde per Aelamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit in Aethiopiam, ut Gymnosophistas et famosissimam solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret, et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.» Hucusque S. Hieronymus. Galli ab antiquis saeculis filios domo amandabant foras, ut severius et studiosius educarentur. Audi Caesarem, lib. VI De Bello Gallico: «In reliquis, inquit, vitae institutis hoc fere a reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverint, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se venire non patiuntur; filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt.»

Hac de causa institutae sunt Academiae, ut eas studiosi sapientiae adeant, ibique audiant doctores et viros in omni scientia et sapientia illustres. Qua de causa SS. Basilius et Gregorius Nazianzenus adiere Athenas, alii Alexandriam, ut Origenem, Pantaenum, Heraclam aliosque doctores viderent et audirent. Adde saepe apud exteros plus esse libertatis, quietis et otii ad studendum quam domi, ubi magni temporis fures sunt parentes, amici, familiares. Unde Hugo Victor, lib. III Didascal, cap. III, recitat celebrem de modo et forma discendi sententiam, sex puncta praescribentem:

A humble mind, zeal for inquiry, a quiet life, Silent examination, poverty, a remote (foreign) land; These are wont to unlock for many what is obscure in their reading. And he adds: "Gladly learn from everyone what you do not know; for humility can make common to you what nature has made proper to each. You will be wiser than all if you are willing to learn from all. Those who receive from all become richer than all. Hear Chrysippus in the Proverbs: What you do not know, perhaps the donkey knows.

6 et 7. COR SUUM TRADET AD VIGILANDUM DILUCULO AD DOMINUM, QUI FECIT ILLUM, ET IN CONSPECTU ALTISSIMI DEPRECABITUR. APERIET OS SUUM IN ORATIONE, ET PRO DELICTIS SUIS DEPRECABITUR. — Syrus: In corde suo ponet ut oret, et a Domino petat misericordiam. Aperiet os suum in oratione, et pro peccatis suis precabitur bona. Est hoc medium ad sapientiam ordine quartum, sed dignitate et necessitate primum, ideoque caeteris «diluculo» et primo mane praemittendum, ut ait Siracides. Sensus ergo est, q. d. Dixi media ad sapientiam esse studium, lectionem, auditionem, peregrinationem et conversationem cum sapientibus; nunc addo praecipuum, scilicet orationem, sine quo jam dicta frustra adhibeas. Oratio enim impetrat lumen, quo et utiles libros doctoresque ab inutilibus secernas, quoque illa, quae legis, audis et vides, intelligas, in sinum memoriae recondas et in tuum usum convertas: oratio igitur caeteris praeeat, illaque dirigat oportet.

Nota: vox pro delictis suis deprecabitur. Significat enim in exilio isto sapientiam, id est justitiam, non eo usque progredi, ut nunquam homo peccet, sed ut nunquam in delicto perseveret, quin illud agnoscat, veniamque a Deo precetur.

Porro haec oratio affectuosa et contenta sit oportet, adeo ut cor ei non commodetur, sed totum «tradatur» et dedatur, idque «diluculo,» cum cor et mens maxime valet vigetque, idque ad Dominum qui fecit illum; illius enim solius est dare sapientiam, qui dedit essentiam. Unde Hebraei תושית tuscia vocant tam sapientiam quam essentiam, ut innuant eumdem esse fontem sapientiae et essentiae, scilicet Deum, adeoque essentiam, animam, vitam et spiritum hominis, qua homo rationalis est, quasi consistere in sapientia. Ex corde vero pleno, tum sapientiae desiderio, tum orandi pro ea affectu, haec oratio ad os dimanat, seque per illud in preces vocales magno affectu effundit. Hoc innuit vox aperiet os suum in oratione; haec enim oris apertio ingentis spiritus, affectus et desiderii est indicium, juxta illud: «Dilata os tuum, et implebo illud.» Denique «in oratione pro delictis suis deprecabitur,» ut scilicet amoveat impedimenta sapientiae; haec enim sunt peccata et delicta, quae obscurant et excaecant mentem hominis, praesertim practicam, ac Dei illuminationem avertunt, juxta illud: «In malevolam animam non introibit sapientia,» Sap. I. Unde Tigurina vertit: Instituit animum mane ad Dominum creatorem suum salutandum, et precatur ad Altissimum, os suum aperit ad orandum, peccataque sua deprecatur; alii: «Cor suum applicat ad quaerendum studiose Dominum factorem suum, et coram Supremo precatur,» etc.

Audi nostrum Alvarez de Paz haec verba expendentem, tomo III De Oratione mentali, lib. II, parte I, cap. VII: Egregium, inquit, sapientis elogium, mane, id est ante omnia alia opera, orationis opus assumere. Is orationi se tradit, nimirum strenue et diligenter in orationem incumbit. Aliis operibus minime tradendum est cor, sed moderate applicandum, ne in infimis haereat, ne rerum visibilium amore mergatur. At orationi tradendum est; quia idem omnino sunt, cor orationi tradere, et illud Deo, cui oratione jungimur, consecrare. Cor suum tradet ad vigilandum; nam oratio non somnolentia, sed vigilia est; non ignavia, sed sollicitudo; quia sollicite et diligenter cor divinis intendit, et intellectu apprehendit, ut affectu ac voluntate degustet. Merito autem sapiens (et hic non est alius quam justus) quasi in orationem mergitur, et, aliis curis sepositis, vigili cura contemplationi dicatur, quia factorem suum alloquitur, et Deo altissimo se praesentat, a cujus benignitate omne bonum exspectat. Res vero tanta non debet negligenter assumi, sed strenue et gnaviter usurpari.

Moraliter, hic disce, diluculo mox ut evigilas, primitias cogitationis et operationis per orationem dandas esse Deo, eumque invocandum, ut ipse studia caeterasque actiones omnes ad suam gloriam, nostramque et aliorum salutem dirigat. Unde Psaltes, Psalm. LXII, 1: «Deus, Deus meus, inquit, ad te de luce vigilo.» Idem inculcat crebro Siracides, ut cap. IV, 13: «Qui vigilaverint ad illam (sapientiam), complectentur placorem ejus;» et cap. XXXII, 18: «Qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.» Id omnes hauserunt a Mose, imo a Deo, qui per Mosen Hebraeis ita sancit, Deut. VI, 7: «Meditaberis in eis (verbis Dei et sapientiae), sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.» Vide ibi dicta. Quocirca S. Basilius ad filium spiritalem, hoc ei dat documentum: «Quodcumque opus inchoaveris, primo invoca Dominum, et ne desinas gratias agere, cum perfeceris illud. Quaere Dominum, et invenies eum: nec dimittas, cum tenueris, ut copuletur mens tua in amore ejus. Hoc stude in vita tua, ut orationem puram offeras Deo.» Idem, epist. I Ad Gregorium Theologum: «Ecquid beatius, quam hominem in terra concentum Angelorum imitari? ineunte statim die in orationes ire? in hymnis et canticis Creatorem venerari? exinde sole jam dilucescente converti ad opera, nusquam sine oratione? denique canticis tanquam sale condire actiones?» Plures citavi, Deut. VI, 7, ad illud: «Dormiens atque consurgens.» Quocirca Paulinus (vel, ut alii, Ausonius) in cantico, sive precatione matutina, ita diluculo precatur, et alios precari docet:

Grant, Father, that these vows be ratified by our prayer: May I fear nothing and desire nothing; let me think this sufficient. What is enough; may I want nothing shameful, nor be a cause of embarrassment To myself: nor do to anyone what at the same time I would not want done to me; nor be harmed by true crime, Nor stained by suspicion; there seems little distance Between the suspected and the truly guilty; may there be no capacity For evil, and may the tranquil power to do good be present. May I have simple food and clothing, may I be dear to friends;

Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu: Nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse. Quod satis est; nil turpe velim, nec causa pudoris Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem Nolim facta mihi; nec vero crimine laedar, Nec maculer dubio; paulum distare videtur Suspectus vereque reus; male posse facultas Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas. Sim tenui victu atque habitu, sim charus amicis; Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.

S. Bernardus vero, Epist. ad quemdam, quid a nobis requirat Deus: «Nihil dignius, ait, cogitari potest, quam cor ad eum referre, qui, ut viveres, mori voluit: nam et justus cor suum tradidit ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum. Vigilatio cordis justa, et cogitatio ejus justa est, ut meditetur assidue quid accepit in bonis naturae, quid in bonis gratiae, quid in Dei Filio pro nobis humanato, passo, mortuo.» Et anterius docens Deum a nobis requirere cor, idque totum et in solidum, juxta illud: «Fili, da mihi cor tuum»: «Tunc siquidem, inquit, cor hominum Deo datur, quando omnis cogitatio terminatur in eum, gyrat et circumflectitur super eum, et nihil vult possidere penitus praeter eum. Sicque colligato sibi animo eum diligit, ut sine ipso amarus sit omnis amor.»

Mane ergo offerendum est Deo cor, omnesque cordis per diem cogitationes et actiones. Porro, Aristoteles in Oeconom.: «Surgere de nocte, inquit, et ad sanitatem et ad philosophiae studia prodest quamplurimum.» Hac de causa Religiosi plerique noctu surgunt ad meditandum et psallendum; idque sanitati conducere docent medici, experientia et ratio. Cantus enim expectorat et consumit phlegmata post concoctionem reliqua, caeteramque digestionem adjuvat, calorem et spiritus excitat, membraque corroborat. Idem a Mose et Prophetis didicerunt philosophi et poetae. Unde illud: «A Jove principium;» et illud: «A te principium, tibi desinet.» Hinc Plato in Protagora docet poetas id repraesentasse per fabulam vel apologum Promethei, quem fingunt e coelo fuisse furatum ignem, ut illum hominibus a se efformatis inderet, itaque eos sapientes et divinos efficeret. Atque hac de causa hominem esse Deo cognatum, ut ob hanc cum Deo cognationem, Dei cognitionem, metum et cultum sibi quasi a natura insitum habere videatur.


8. SI ENIM DOMINUS MAGNUS VOLUERIT, SPIRITU INTELLIGENTIAE (Tigurina, sapientiae) REPLEBIT ILLUM. — Syrus: In spiritu intelligentiae sapiens fiet; volet autem, si humili et ardenti prece rogetur et imploretur, juxta illud: «Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae.» Ipse enim est Dominus magnus, non tantum sapientiae et intelligentiae, sed et potentiae, clementiae et liberalitatis, ut tanquam Dominus potentissimus, clementissimus et liberalissimus, spiritum sapientiae et intelligentiae in postulantes effundat, juxta illud Jacobi cap. 1: «Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.» Vide ibi dicta. Vox magnus indicat magnum esse donum sapientiae, quod non nisi magnis a magno Deo datur, uti datum est Salomoni, illud prae caeteris optione sibi facta postulanti, III Reg. III, 5.


9. ET IPSE TANQUAM IMBRES MITTET (graece ἀναπληρώσει, quod Complutensia vertunt, distillabit; alii, sicut imbrem effundet; alii, depluet; Syrus: Ipse proferet proverbia in duplo, et laudabunt eum in consiliis ejus) ELOQUIA SAPIENTIAE SUAE, ET IN ORATIONE CONFITEBITUR DOMINO. — Hucusque tradidit media ad comparandam sapientiam: nunc ejus effectus et fructus recenset; inter quos primus est, quod «tanquam imbres,» id est copiose, abundanter, aeque ac suaviter et utiliter, «emittet eloquia sapientiae suae,» in primis ad Deum, deinde ad seipsum ut iis se dirigat, ac tandem ad proximum ut eum instruat, de quo vers. 10 et 11. Ad Deum, ut «in oratione ei confiteatur,» id est ejus immensam gratiam, potentiam, bonitatem, sapientiam laudet, celebret, ac pro collata sibi sapientia gratias agat, postulans ut eam augeat et perficiat. Primum enim eloquium sapientiae dandum est Deo sapientiae auctori, ut eum quasi sapientissimum sapienter, pie et magnifice celebremus, juxta illud: «Psallite Deo, psallite, etc., psallite sapienter,» Psal. XLVI, 7. Atque hic pariter est primus orationis fructus, ut scilicet per eam impetremus donum laudandi Deum, eique gratias agendi, per quod disponamur et gradum faciamus ad caetera Dei dona percipienda: qua de causa S. Paulus orationi subjungere solet gratiarum actionem, ut patet I Timoth. II, 1 et I Thessal. V, 17 et 18.

Alludit ad Deuter. XXXII, 2: «Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.» Imber ergo notat eloquii et sapientiae, primo, copiam; secundo, suavitatem; tertio, fecunditatem, quod fructum e cordibus audientium producat similem illi, quem imber producit e terra; quarto, quod e nube sapientiae proferatur quasi e re non terrena, sed coelesti, adeoque ejus originem esse a Deo in coelis. Porro ad Deum haec eloquia sapientiae primo et principaliter spectare, patet ex eo quod addit: «Et in oratione Domino confitebitur;» et ex eo quod de eloquiis quibus proximus instituitur, agit, vers. 11. Unde Tigurina vertit: Verba sapientiae effundet, et Dominum oratione sua celebrabit. Hinc Doctores a S. Gregorio vocantur Hyades, id est stellae pluviae; ejus locum et verba rectavi capite XXXIII, 27.


10. ET IPSE DIRIGET CONSILIUM EJUS, ET DISCIPLINAM, ET IN ABSCONDITIS SUIS CONSILIABITUR. — Secundus est hic fructus sapientiae, aeque ac orationis. Lyranus per vox ipse intelligit Deum, q. d. Deus «diriget» et fortunabit consilium ejus, qui sapientiae est studiosus, ut felicem habeat successum, ac «in absconditis suis» eloquiis consilium illi suggeret ad prudenter et feliciter agendum omnia quae agere destinat. Lyrano favet versio Tigurina, quam mox citabo. Sic et Rabanus: «Dat Dominus, inquit, fideli suo oratori spiritum intelligentiae, ut sciat quando, ubi, et quomodo divina eloquia proferre debeat, ipseque dirigit consilium bonae voluntatis, et disciplinam rectae conversationis ejus, et interna inspiratione illum consolatur ac roborat, ut divina praecepta inter adversa mundi fiducialiter praedicare valeat.»

Verum ex Graeco liquet vox αὐτός, id est ipse, referre sapientem, non Deum; repetit enim vox αὐτός; scilicet initio vers. 9, 10 et 11, ut significet quod ipse sapiens per eloquia sapientiae, quae quasi imbres emittit, tres insignes proferat fructus: primum Deo, eum sapienter laudando; secundum sibi, scilicet seipsum sapienter dirigendo juxta consilium et disciplinam Dei; tertium proximo, eum sapienter instituendo.

Sensus igitur est, q. d. Ipse, scilicet sapiens, non sat habet sapientiam Dei mente imbibisse, sed et «diriget consilium ejus» Dei, quod scilicet Deum consulere vel e Scripturis, vel e Doctoribus et Pastoribus cognovit, «et disciplinam,» graece ἐπιστήμην, id est scientiam, q. d. Sapiens diriget Dei consilium, et dogmata ad praxim, ut scilicet ea quae Deus consulit et docet, prudenter opere exsequatur, et in mores conferat, ac juxta ea vitam omnem instituat et conformet; hoc enim significat hebr. יכונן iechonen, Graecum κατευθυνεῖ, quod Noster vertere solet, «dirigere,» scilicet ex mente in opus, ac efficere ut opus sit rectum, integrum, firmum, stabile et constans, ut nulla adversitatum vel tentationum vi operans a recto se dimoveri patiatur. «Dirigere» ergo est directe exsequi, hoc est recte, plene, fortiter et feliciter exsecutioni mandare consilium et disciplinam Dei, uti fecit Christus, de quo proinde ait Isaias, cap. LIII, 10: «Voluntas Domini in manu ejus,» id est per eum, «dirigetur,» id est exsecutioni mandabitur.

Rursum per hypallagen «dirigere consilium» Dei, est dirigere mores et vitam juxta consilium Dei, eosque rectos et integros efficere. Sic Joannes Baptista clamabat: «Dirigite viam Domini,» Joan. I, 23, id est, ut Isaias ait, cap. XL, 3: «Rectas facite semitas Dei nostri.»


11. IPSE PALAM FACIET DISCIPLINAM DOCTRINAE SUAE, ET IN LEGE TESTAMENTI DOMINI GLORIABITUR. — Tertius est hic fructus sapientis, scilicet quod per eloquia sapientiae suae in aliis «palam facit,» graece ἐκφανεῖ, id est exerit, patefacit, promit, edit, et palam profert arcana sapientiae divinae, quae in corde abscondita continet, puta «disciplinam» graece παιδείαν, id est institutionem «doctrinae suae,» quam scilicet praeclara doctrina, et ad mores conformandos insigni instructus sit. Adeo vero haec palam faciet, ut publice et assidue «in lege testamenti Domini» glorietur, tum celebrando legis divinae magnalia, puta ejus summam aequitatem, sapientiam, pietatem, sanctitatem, etc., tum gratias agendo Deo, quod ejus cognitionem tantam sibi communicarit, ut et alios eamdem docere possit. Sic Apostoli in Pentecoste promulgantes legem Christi, variis linguis loquebantur ejus magnalia, Act. II. Unde Tigurina vertit: Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, ut lege pacti Domini glorietur; Syrus: Ipse profert sapientiam doctrinae, et in lege vitae cogitabit.

Dicitur «lex testamenti,» quia lex est conditio testamenti, id est foederis et pacti, quod Deus tam in Veteri quam in Novo Testamento pepigit cum hominibus, puta cum fidelibus. Pepigit enim foedus cum eis se eorum fore Deum, id est boni omnis datorem, sub hac conditione, si ipsi legem ejus observarent.


12. COLLAUDABUNT MULTI SAPIENTIAM EJUS, ET USQUE IN SAECULUM NON DELEBITUR. — Tres fructus quasi internos sapientis et sapientiae hucusque recensuit; nunc totidem, externos recenset: primus est, quod, sicut ipse auditoribus communicavit suam sapientiam, sic vicissim illi rependent ipsi laudem, honorem et gloriam, eamque perennem, ut «usque in saeculum,» id est in omne aevum, non deleatur. Cum enim perennis, semperque durans sit ejus sapientia, perennes pariter habitura est discipulos et laudatores. Notat discrimen verae sapientiae et falsae, sive verorum philosophorum et falsorum, quod vera sit stabilis et aeterna, ideoque transeat ad posteros per omnia saecula, apud quos proinde laudem sui suorumque doctorum suscitat; uti Prophetae, Apostoli, virique apostolici praedicarunt doctrinam divinam et Evangelicam, quae per omnia saecula hucusque durat et floret, durabitque usque ad finem mundi, imo per omnem aeternitatem cum aeterna eorum laude et gloria. Falsa vero sapientia ad tempus sui admirationem excitat; sed mox ejus falsitate patescente negligitur, vilescit, confutatur, tum jugi tum ejus, tum doctorum ejus probro et ignominia. Unde Syrus vertit: Discent multi de sapientia ejus, et in mundo non ibit in oblivionem nomen ejus.

Id patet in scholis philosophorum, et sectis haereticorum, quae omnes evanuerunt, et passim jam ab omnibus damnantur ut vanae, erroneae, fallaces et perversae. Ubi facta Simonis Magi, Menandri, Carpocratis, Apellis, Novati, et ceterorum haesiarcharum? ubi schola Protagorae, Diagorae, Hermippi, Diogenis, Empedoclis, Anaxagorae, caeterorumque philosophorum? Evanuerunt omnes ut fumus, ut caligo coram luce Evangelii, ut cera liquata ab igne charitatis Christi. Ita Apostolus, I Corinth. I, 19: «Scriptum est, inquit, Isaia XXIX, 14: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi?»


13. NON RECEDET (ita Romana, et Tigurina, et alii: perperam ergo Complutensia legunt affirmative, ἀπομνησθήσεται, id est recedet) MEMORIA EJUS, ET NOMEN EJUS REQUIRETUR (legit Carristra, jam legunt alii: ζήσεται, id est vivet) A GENERATIONE IN GENERATIONEM. — Syrus: Non deficiet memoria ejus usque in saeculum, et nomen ejus oblivioni non tradetur a generatione in generationem.


14. SAPIENTIAM EJUS ENARRABUNT GENTES, ET LAUDEM EJUS ENUNTIABIT ECCLESIA. — Aliqui legunt: «Ecclesia sanctorum,» sed vox sanctorum delent Romana, Graeca, et Syrus, qui habet: Sapientiam recensebunt ecclesiae, et laudes ejus dicet populus. Tertius est hic externus sapientis fructus, scilicet quod ejus sapientia, et consequenter fama et laus angustis Judaeae et Synagogae finibus non concludetur, sed eos transiliens, penetrabit usque ad Gentes infideles et atheas, easque ad sapientiam, fidem cultumque veri Dei pelliciet, ut ecclesias Deo vero erigant et consecrent, in quibus proinde laudem ejus perpetim enuntiabunt et celebrabunt. Id fieri coepit tempore Siracidis, cum Ptolemaeus Philadelphus rex Aegypti excitus fama sapientiae Hebraeorum, e Judaea accersivit Septuaginta Interpretes, qui vetus Testamentum ex Hebraeo in Graecum converterent, ut a Graecis, id est Gentibus, legi posset: quo factum est, ut Gentilium multi S. Scripturam legemque Judaeorum avide legerent, suspicerent, et ut sanctam colerent, ideoque illam amplecterentur, fierentque proselyti. Plenius id factum est tempore Apostolorum, qui sapientiam Christi praedicantes Gentibus, illas omnes ad Christum converterunt, plurimasque fundarunt ecclesias, in quibus perenniter Christus, ejusque Apostoli laudantur et celebrantur. Unde Tigurina vertit: Gentes praedicabant hujus scientiam, et quivis coetus laudem ejus evulgabit.

Porro Apostoli et doctores suam sapientiam communicarunt Gentibus tum verbo, tum scripto: verba enim transeunt, sed scripta permanent in aevum. Quocirca omnes gentes et Ecclesiae per omnia saecula enarrant et celebrant sapientia scripta S. Petri, S. Joannis, S. Pauli, S. Augustini, S. Gregorii, S. Ambrosii, S. Chrysostomi, S. Bernardi, S. Thomae Aquinatis, caeterorumque Patrum et Doctorum, quia ex eis quotidie magna hauriunt sapientiae documenta, et virtutum incrementa.


15. SI PERMANSERIT, NOMEN DERELINQUET PLUS QUAM MILLE: ET SI REQUIEVERIT, PRODERIT ILLI. — Ita legendum et dispungendum cum Romanis et Graecis, ut comma ponatur post «permanserit,» ac vox nomen sit suppositum verbi «derelinquet,» q. d. Si sapiens permanserit in vita, «nomen derelinquet plus quam mille,» id est nominatior et famosior evadet, quam mille alii e vulgo; quia plus lucis et fructus attulit orbi, quam mille etiam fideles religiosi, etiam praedicatores. Quis enim id non concedat S. Augustino, S. Bernardo, S. Thomae Aquinati, etc.? Sin defunctus per mortem requieverit, haec quies «proderit illi» tum ad famam in terris, tum ad vitam gloriamque aeternam in coelis adipiscendam. Unde pro «proderit illi,» graece est ἐμποιεῖ αὐτῷ, id est «acquirit sibi,» scilicet celebritatem et nomen. Porro Graeci codices nonnulli haec inverterunt, sicque verba transponunt: Si requieverit, nomen relinquit celebrius quam mille alii; et si permanserit in vita, acquirit sibi. Quae distributio, inquit Jansenius, convenientior est; quia morienti proprie competit relinquere nomen post se, viventi vero acquirere sibi famam.

Verum codices Graeci Complutenses et Romae emendati legunt ut Vulgata Latina. Accedit et Tigurina, quae sic vertit: Si manserit, nomen plus quam mille reliquerit; sin exolverit (exoleverit, et temporis lapsu oblivioni traditum sit ejus nomen et fama) penes seipsum redegerit, id est ut Vatablus interpretatur, ad se receperit sibi profuturum. Alii sic explicant: Si permanserit nomen ejus et fama, relinquet plus quam mille, scilicet discipulos, et suae doctrinae sectatores. Ita Palacius, qui citat S. Ambrosium. Sic et Rabanus: Bonus, inquit, doctor si vita longiore vivat, multos lucratur, et plurimis fit causa salutis: si autem obierit, ad aeternam requiem migrabit, ubi merces condigna meritis illius a justo judice reddetur, juxta illud Pauli, II Timoth. IV: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.» Et: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.» Porro Syrus hoc refert ad doctrinam sapientis: Si complacuerit, inquit, in mille laudabitur; et si tacuerit, in populo exiguo.


SECUNDA PARS CAPITIS.


16. ADHUC CONSILIABOR, UT ENARREM: UT FURORE ENIM REPLETUS SUM. — Solet Siracides a thesi ad hypothesin descendere, nimirum post encomia et praecepta sapientiae generalia descendere ad particularia de particularibus virtutibus. Ita fecit cap. XIII, cap. XV, cap. XVI, cap. XXIV et XXV. Idem hic facit. Dicit igitur: «Adhuc consiliabor, ut enarrem,» id est rursum, quasi resumpto spiritu plura commentatus et meditatus edisseram et eloquar: «Consiliabor» ergo, id est consilia tractabo, meditabor: graece enim est, ἔτι διανοηθῆναι, id est adhuc cogitans enarrabo. Ita Complutensia, Romana, Tigurina et alii. Pro «furore» graece est διχομηνία, quod Complutensia vertunt: Luna semiplena; δίχα enim idem est quod dupliciter, bipartito, bifariam, divisim: unde διχοτομέω, est disseco in duo, seco, divido in duas partes: μήνη vero est luna, q. d. Instar lunae semipleae et crescentis, satago crescere ad plenam perfectamque sapientiam et virtutem. Alii vero διχομηνία vertunt, luna dupla, id est luna plena; ita Romani: Tanquam plenilunium, inquiunt, repletus sum; Syrus: Intelligite, et dicam doctrinam meam sicut luna in die quarto decimo, puta in plenilunio; Tigurina: Quoniam instar lunae plenae (quae jam dimidium mensem exesit, ideoque a novilunio progressa excrevit in plenilunium) refertus sum, q. d. Sicut luna in plenilunio plena est lumine, ita ego a Deo donatus perfecta sapientia, ad ejusque culmen deductus illa plenus sum, imo supereffluens, ut cogar eam in alios docendo et scribendo effundere. Noster pro μήνη, vel μηνία, legit μανία, id est mania, furore, insania, q. d. Ego enthusiasmo et spiritu Dei afflatus, ac quasi sacro furore plenus, ab eo impellor, et pene cogor haec verba sapientiae, quae mihi suggerit, enuntiare et eructare. Est enim quadruplex furor, sive insania, ait Plato in Phaedro: prima vatum, secunda mystarum, tertia poetarum, quarta amantium. Sic sacro zelo et furore insaniebat Paulus, cum ob eum audivit a Festo praeside: «Insanis, Paule.» Cui ipse: «Non insanio, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor,» Actor. XXVI, 25. Et cum ipse de se ait: «Sive mente excedimus (Chrysostomus: si insanimus) Deo,» II Corinth. V, 13. Vide ibi dicta. Et Jeremias, cap. XX, 8, cum ait: «Factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.»


17. IN VOCE DICIT: OBAUDITE ME, DIVINI FRUCTUS, ET QUASI ROSA PLANTATA SUPER RIVOS AQUARUM FRUCTIFICATE. — Ita legendum cum Romanis; alii initium aliter legunt. Rabanus et Jansenius omisso vox dicit, vox in voce referunt ad versum praecedentem hoc modo: «Furore enim repletus sum in voce.» S. Augustinus in Speculo legit: «In voce dicito;» alii: «In voce dicam.» Graeca haec verba plane omittunt. Vide Franciscum Lucam in Notis hic.

Porro: «In voce dicit,» scilicet ipsa sapientia, vel spiritus me afflans, sive sacer ejus furor, q. d. Sacer ille spiritus divini furor, quo repletus sum, corde meo concludi se non sinit, sed in vocem me erumpere cogit, ac dicere, imo contenta voce clamare: «Obaudite me (audite me, mihique obedite) divini fructus;» exaudite me, filii sancti (filius enim est fructus et propago patris): ita nuncupat Israelitas, sive fideles; hi enim sunt sancti, quia vocati ad sanctitatem, et reipsa sanctificati in circumcisione, aeque ac nunc Christiani in baptismo. Hos invitat ad laudandum Deum, ut scilicet laudem, quasi thymiama et rem odoratissimam Deo offerant. Ait ergo: «Quasi rosa fructificate,» id est proferte Dei laudes, quasi fructus rosarum odoratissimos: ut sicut frutex rosae plantatus juxta aquas profert copiose rosas mire fragrantes, sic vos e corde vestro promatis Dei encomia et laudes, quasi rosas Deo odoratissimas et gratissimas.

The rose, flower and fragrance of the gods, The rose is the delight of men: She is the ornament of the Graces.

Unde S. Augustinus in Speculo legit: «Obaudite me, divini fructus aquarum (sapientiae) et quasi rosa plantata super rivum fructificate.» Caetera vero quae hic sequuntur usque ad vers. 27, ibidem plane ad verbum legit S. Augustinus, uti vertit legitque Noster. Unde colligas quam antiqua sit Vulgata Latina versio Ecclesiastici, utpote qua utatur S. Augustinus, quasi suo aevo recepta et communi. Pro super rivos aquarum, graece est ἐπὶ ῥεύματος ὑγροῦ, id est super fluxum humidum, id est, ut Tigurina: Audite me, filii sancti, et quasi rosa juxta flumen aquosum nascens pullulate. Romana pro ὑγροῦ legunt ἀγροῦ, id est agri; unde vertunt: Ut rosa nata juxta fluvium agri germinate; graece est βλαστήσατε, id est pullulate, germinate, producite frondes, flores et fructus, scilicet tum charitatis, patientiae, humilitatis et aliarum virtutum, tum maxime gratiarum actionis, confessionis et laudis divinae, ut, sicut rosetum sole oriente plurimos producit aperitque rosarum calices, ita et vos mane evigilantes, considerantesque tot nocturna et diurna, eaque nova in vos Dei beneficia, ex intimo corde erumpatis in continuas Dei hymnodias et laudes, quae Deo accidunt suavissimae, aeque ac rosae sunt hominibus, juxta illud Anacreontis de rosa:

Rosa flos odorque divum, Hominum rosa est voluptas: Decus illa gratiarum.

Vide quae de rosa dixi cap. XXIV, 18, et Act. XII, 13. Denique Syrus: Audite, inquit, me justi, et germinabit caro vestra sicut rosa, et sicut cedri, quae plantatae sunt juxta aquas, et sicut aromata bona olebit odor vester.

Porro Palacius sic totum hunc locum explicat: Ego, inquit, hic intelligo nostrum Auctorem ira et zelo commotum contra impios, qui eo tempore misere Judaeos torquebant. Quos consolari cupiens, ait: Furore plenus sum contra impios; et is furor non consistens in corde, sed prodiens ad vocem, dicit: Audite me, vos pii Judaei, qui estis fructus divini: ut tu, lector attentissime, percipias mundum totum esse velut campum plantatum coelis, elementis, plantis et animalibus: ut haec omnia proferant viros pios, velut fructus Deo dignos. Vocantur vero «divini,» quia Deus est eorum cultor, et quia Deus est in eis, et quia Deus erit eorum, et ipsi Dei. Vos igitur, o pii, audite et in mediis tribulationibus, ne deficiatis, imo felicius bona opera edite, ut rosa facit juxta rivos aquarum plantata. Quasi thus (quod vocatur Libanus) odorem in hoc tribulationis igne proferte, florete ut lilium, emittite gratiosas frondes: ut quo magis premit vos impietas, hoc magis vireat pietas vestra. Collaudate Deum etiam in pressura; magnificum eum in ea praedicate; ac tum in labiis, tum in citharis hymnum sequentem dicite. Haec Palacius.


18. QUASI LIBANUS ODOREM SUAVITATIS HABETE. — Ita Romana quae vox Libanus scribunt per L majusculum, quasi sit nomen proprium montis, qui abundans pinis, cedris, cypressis, aliisque arboribus resinosis et odoratis, ex iis suavem exspirat odorem; sic accipit et Syrus dum vertit: Odor vester sicut odor Libani in cedris suis. Jansenius tamen et alii vox Libanus scribentes minuscula l per eum accipiunt thus; hoc enim hebraice vocatur לבנון lebanon, et graece λίβανος libanos, non λίβανον libanon, quod est thuribulum. Unde Romani vertunt: Et quasi thus odorem suavitatis emittite; Tigurina et alii: Odore suavi in modum thuris fragrate. Tertio et optime, libanum accipias ut nomen proprium arboris thuris, sive quae thus profert: sic enim vox Libanus accepit Siracides cap. XXIV, 21, dicens: «Et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam;» eo enim hic alludit. Vox enim vaporavi habitationem meam, idem, vel quasi idem, est cum eo quod hic ait: «Odorem suavitatis habete.» Eodem omnes hae expositiones redeunt; arbor enim thurifera per thus odorem suavitatis exspirat. Sensus ergo est, q. d. Vos, o filii mei, o philosophi, o philomusi, inquam, sapientiae, instar thuris vaporem suavem tum virtutum caeterarum, tum praesertim laudis et gratiarum actionis, uti explicat versu sequenti, exspirate, et sursum ad Deum quasi thymiama Dei, illi odoratissimum emittite. Quare, sicut olim Aaronicus sacerdos quotidie mane et vespere in altari thymiamatis adolebat Deo thymiama: sic fidelis, praesertim sacerdos et Religiosus, quotidie mane et vespere, imo crebro per diem, laudis divinae thymiama Deo, ex corde religione et devotione pleno exhibeat et offerat oportet.


19. FLORETE FLORES, QUASI LILIUM, ET DATE ODOREM, ET FRONDETE IN GRATIAM, ET COLLAUDATE CANTICUM, ET BENEDICITE DOMINUM IN OPERIBUS SUIS. — «Florete flores,» id est florendo emittite et producite flores. Est enim significatio hebraea conjugationis activae hiphil. Sic dicimus ridere risum, lacrymari lacrymas, germinare germen. «Frondete in gratiam,» id est ad gratiam, gratiose, ut gratiosas et speciosas frondes proferatis. «Collaudate canticum,» id est laudando Dominum canticum ei canite. Unde Complutensia vertunt: Producite florem quasi lilium, mittite (Romani, diffundite) odorem, et laudate canticum, benedicite Dominum in omnibus operibus ejus; Tigurina: Florem ut lilium mittite, spirate odorem, et cantate laudem, Dominumque propter omnia opera sua celebrate; Syrus: Sicut radix lilii regii attollite vocem, et laudate simul, et confitemini Domino super omnibus operibus ejus. Alii per ablativum clare vertunt: «Florete flore sicut lilium, mittite odorem, et laudate cantico, benedicite Domino de omnibus operibus ejus.» Sensus est, q. d. Vos, o studiosi sapientiae et virtutis, vos, o filii sancti, producite flores virtutum, ac laudis divinae, ut instar lilii eflorescatis candore castitatis et puritatis vitae, ac detis odorem et fragrantiam bonae famae, atque frondeatis gratiose per morum compositionem et modestiam; ut in iis instar lilii resplendeatis miro fulgore virtutum, ac praesertim magnanimitatis animique excelsi sursum, instar lilii, inter prospera et adversa, per fortitudinem et spem in Deum erecti. Harum enim virtutum omnium symbolum est lilium, uti fuse ostendi Osee XIV, 6, ad illud: «Germinabit ut lilium.» Ita fiet, ut laude tam reali virtutum quam mentali et vocali jubilationis collaudetis Deum, cantetisque ei juge canticum, ac benedicatis eum in omnibus operibus suis. Nominat «lilium,» quia lilium symbolum est virginitatis heroicae. Virgines autem in coelis cantant canticum novum, sequentes Agnum quocumque ierit, Apocal. XIV, 3. Hi nimirum sunt Susannae, id est liliatae (שושן sosan enim hebraice est lilium), quae sua castitate de mundo, carne et diabolo triumphantes, perenne virginitatis, instar lilii candicantis, epinicion canunt Deo et Agno. De his dicitur, Cant. cap. II, 2: «Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.» Ubi Theodoretus: Lilium, ait, cum exteriore decore splendet, tum aureum intus flosculum continet: sic et sancta virgo justitiae splendore circumdatur, et spiritale sapientiae cognitionisque Dei donum in intimis penetralibus gestat. Tunc ergo florent flores sicut lilium, id est, mores virginales omni gloria et ornatu fulgent, nitent animi, omnique decore et pulchritudine quasi frondibus vestiuntur. Tunc optimae cogitationes (ut ait Paulus, Philip. IV, 4) et sensus optimi efflorescunt. Tunc flores fructus parturiunt (ut Cant. VIII legimus) et coelestia nobis ubera porriguntur, amorque divinus in nos diffunditur. Tunc citharis et canticis omnia personant, in laudem Dei abdita cordis erumpunt, et omnia quae intra nos sunt nomini sancto ejus confitentur, quoniam in aeternum misericordia ejus. Inde labia nostra (ut Cant. V legimus) tanquam lilium incipiunt stillare myrrham primam, cum omnes cogitatus, omnesque labores, qui nos saepe conficiunt, in Dei curam transmittuntur; sperantes tandem futurum esse aliquando, quod Deus omnis gratiae (ut ait S. Petrus I, epist. cap. V), qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Etenim languidus divino amori animus, haud secus oratione firmari, quam animi deliquium florum odoribus revocari solet; ut sponsa, Cant. II, testatur, dicens: «Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» Hinc sicut lilium accedenti ad se suum impertit odorem, ut per aliquod temporis spatium odorem lilii redoleat: sic et sanctus plenus amore et laude Dei, eumdem aliis qui cum eo versantur, impertit, ut eum redoleant et exspirent.

Tropologice Rabanus: «Quoniam, inquit, sicut rosa martyrium, ita et lilium castitatem significat; ut ostendat utrumque nostro conditori acceptabilissimum fore, dicit: Florete flores quasi lilium; ac si patenter dicat: Date flores incorruptissimos cum castitate coelorum virtutum, quarum odor et frondes spargantur per totum orbem ad exemplum animabus fidelium; hoc est quippe laudare canticum, et benedicere Dominum in operibus suis, ut corde, ore simul et opere pro bonis suis totus homo gratias suo referat conditori.»

Anagogice, noster Pineda, lib. VI De Rebus Salom. cap. V, haec verba Siracidis refert ad gloriam et jubilum Beatorum in coelo. Lilium enim est symbolum stolae candidae, resurrectionis et aeternae claritatis: candidus enim fulgor est velut divinitatis ornamentum. Unde angeli post resurrectionem Christi, ut eam sua specie adumbrarent, apparuerunt in vestibus liliatis, id est candidis et splendidis, Matth. ult. 3, et Marci ult. 5. Hinc S. Hilarius, in Matth. VI, 28, docet lilia esse symbola angelorum et angelicae claritatis. Et psalmus XLIV inscribitur hebraice sosamim, id est pro liliis, ut vertit S. Hieronymus; Symmachus vero, triumphus pro floribus; canit enim Epithalamium Christi et Ecclesiae, cum allusione ad nuptias Salomonis cum filia Pharaonis. Salomonis enim vestes regales liliatas, id est liliorum effigie insignitas, fuisse docet Pineda. Noster Interpres legit ששנים sesamim; unde vertit, pro iis qui commutabuntur; scilicet a bono in melius, inquit ibidem S. Basilius, et a corruptione in incorruptionem. Salomon ergo verus, id est Christus, «triumphum acturus pro floribus aut liliis,» ut dixit Symmachus, id est triumphans, triumphantemque Sanctorum Ecclesiam sponsam sibi perpetuo adsessuram, comitem ducens in coelestem regiam, liliata gloriae veste splendidus, opportune dicit: «Refloruit caro mea.» Ecclesia vero assistens a dextris, simili veste circumdata varietate, jam post resurrectionem immutata audit canticum: «Florete flores quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam; et collaudate canticum, et benedicite Deum in operibus suis.» Sic Psalmus ille habet in titulo ad intellectum, id est ad eruditionem et doctrinam, et in Salomonis liliatis vestibus, atque liliorum candore arcanam futurae resurrectionis figuram et adumbrationem. Haec Pineda. Hinc et in Officio Ecclesiastico Martyribus accinit Ecclesia: «Sanctorum velut aquilae juventus renovabitur; florebunt sicut lilium in civitate Domini.» Et tempore Paschali: «Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium, et sicut odor balsami erunt ante te, Alleluia.»


20 et 21. DATE NOMINI EJUS MAGNIFICENTIAM, ET CONFITEMINI ILLI IN VOCE LABIORUM VESTRORUM, ET IN CANTICIS LABIORUM, ET CITHARIS, ET SIC DICETIS IN CONFESSIONE: OPERA DOMINI UNIVERSA BONA VALDE. — «Date magnificentiam,» id est magnifice ejus nomen celebrate et magnificate. «Confitemini in voce,» id est voce cum laudate, puta «in canticis labiorum,» aeque ac in «citharis» ceterisque instrumentis musicis, ut dicatis «in confessione,» id est ex animo pleno laude Dei, avidoque ad ei totis praecordiis aeque ac vocibus et organis jubilandum: «Opera Domini universa bona valde;» quia nihil in aliquo eorum est mali, id est manci, mutili, vitiosi, defectuosi; sed omnia et singula quaquaversum sunt «bona valde,» id est integra, perfecta, irreprehensibilia; ut ex iis debeamus agnoscere et celebrare Deum auctorem ipsorum. Opera intellige tum creationis, tum conservationis, tum gubernationis, tum beneficentiae, tum vindictae, ut, cum nos aliosque ob peccata castigat. Haec omnia sunt bona valde, tum Deo, tum nobis, tum toti universo; ut proinde in nullo etiam nobis adverso et molesto Deo obmurmurare, sed in omnibus eum laudare et glorificare debeamus. Vide dicta Genes. I, 31, eo enim alludit hic Siracides. Ita Tigurina, quae clare sic vertit: Tribuite nomini ejus magnificentiam, suisque laudibus praedicate eum tam canticis oris quam citharis; alii: Et celebrate cum laude sua, tam odis labiorum quam citharis. Porro ita laudatione vestra dicetis: Omnia opera Domini praeclara sunt; Syrus: Enumerate eminentiam ejus in laudibus, et confessione in voce alta, et sic dicite: Omnia opera Dei pulchra simul, et unaquaeque ad ministeria sua creata sunt.

Praeclare S. Bernardus, serm. 11 in Cantic.: «Nihil ita proprie quemdam in terris repraesentat coelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, Scriptura dicente: Beati qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te.» Vide quae de laude Dei dixi, Apoc. IV et VII.

Mystice Rabanus: «Cithara, inquit, est lignei ventris in imo sita concavitas; quae sursum chordarum fila transmittens, sonis dulcissimis percussa proloquitur. Quae ideo tale nomen accepit, quoniam cita iteratione percutitur. Huic merito comparantur opera, quae de terrenis rebus ad supernam gratiam porriguntur. Id est, dum esurientem pascimus, dum nudum vestimus, dum aegrotum visitamus, et caetera. Quae licet videantur carnalia, divinitatis tamen amore peraguntur. Citharizamus quoque, cum in passionibus nostris vel damnis securi ac laeti dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.»

Graeca Romae correcta addunt: Et omne praeceptum in tempore suo erit (Complutensia addunt: Non est dicere: Quid est hoc?); omnia enim tempore suo quaerentur; Syrus: Non est qui dicat: Hoc ad quid, et hoc ad quid? quia omnia secundum convenientiam creata sunt; et non est qui dicat: Hoc bonum est, et hoc malum est: quia omnia in tempore suo roborata sunt; Vatablus: Omne imperium ejus suam habet opportunitatem. Nihil est cur dicas: Quid hoc est? aut quorsum hoc? nam haec suo tempore quaerentur, id est declarabuntur, scilicet fuisse bona et proba. Unde vers. 40, ait: «Omnia in tempore suo comprobabuntur.» Quibus verbis significatur Deum sicut in operibus suis se bonum, sic in iisdem se potentem et efficacem ostendere, ut nullus iis obsistere, vel ea impedire aut remorari valeat. Duo igitur haec, scilicet bonitas et potentia, maxime celebranda sunt in operibus Dei. In his duobus enim elucet mira Dei sapientia, qui ea licet disparata, imo in speciem adversa, combinare et conjugare valet, ac efficaciam suavitate, judicium misericordia, severitatem clementia, iram mansuetudine adeo apte contemperat, ut vix unum inveniatur sine altero, imo unum illustret et commendet alterum, indeque Deus vocatur Optimus, Maximus, ait Jansenius, juxta illud: «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine,» Psal. C, 1. Hoc est quod de Deo, Deique sapientia ac providentia celebrat Sapiens, cap. VIII, 1: «Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.» Haec autem suavitas tum in aliis elucet, tum in eo quod faciat omnia opportuno tempore, ut vertit Tigurina, ut discant mortales se suumque judicium subdere Deo, cum vident impios dominari grassarique in pios, sciantque Deum opportuno tempore, esto hominibus id longum videatur, castigaturum impios pro demeritis, pios vero liberaturum et praemiaturum pro meritis. Magna ergo sapientia est, magna virtus in omnibus Dei operibus, sive nobis prospera, sive adversa videantur, laudare Deum, Deique bonitatem et justitiam, providentiam et potentiam, sanctitatem et fortitudinem, clementiam et magnificentiam. Qui id jugiter agit, hic sapiens, hic sanctus, hic Deo charus, hic perfectus, hic beatus est. Talis fuit regius Psaltes canens Psal. XXXIII, 1: «Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.»


22. IN VERBO EJUS STETIT AQUA SICUT CONGERIES, ET IN SERMONE ORIS ILLIUS SICUT EXCEPTORIA AQUARUM. — Pro congeries, graece est σωρός, id est acervus, cumulus. Rursum pro ἔστη, id est stetit, alii legunt ἔσται, id est erit, existet. Unde Tigurina vertit: Jussu ejus unda existit instar acervi, et aquae ad verbum oris ejus se recipiunt; alii: Dicto ejus stetit aqua sicut acervus, et verbo oris ejus receptacula aquarum. Exceptoria enim, graece ἀποδοχεῖον, vocantur receptacula, et quasi utres aquarum, in quae Deus initio mundi aquas vastissimas toto orbe sparsas deduxit et conclusit. Nam initio mundi primo creavit Deus coelum, terram et abyssum, id est molem immensam aquarum, quae a terra usque ad summum coelorum porrigebatur. Deinde secundo die mundi, fecit firmamentum, quasi interstitium dividens aquas quae infra coelos sunt, ab aquis quas supra coelos collocavit, sive ad temperandos ignes coelestes, ut voluere veteres, et nonnulli moderni. Quin et S. Augustinus, lib. II De Genesi ad litteram, cap. IV et V, docet Saturnum idcirco esse frigidum, quod aquis hisce super coelestibus infrigidatur, sive aliis de causis, quas recensui Genes. I, 6.

Tertio vero die mundi, Deus aquas infra coelos, quae totam terram operiebant, in certos alveos et cavitates (quas idcirco tum in terra, tum sub terra tunc produxit, quae hic vocantur exceptoria) derivavit, ut terra appareret arida, possetque inhabitari ab hominibus et animalibus. Hoc enim est quod dicitur Genes. I, 9: «Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria.» Siracides enim alludit ad genesim mundi, ut patet ex eo quod dixit versu praecedenti: «Opera Domini universa bona valde.» Et quia inter haec opera unum e praecipuis fuit aquarum divisio et distributio, utpote ex quibus caetera deinde formata sunt, indiesque formantur, hinc illius prae caeteris hic meminit. Ita Rabanus et Palacius.

Secundo, Lyranus, Jansenius et alii haec accipiunt de aquis maris rubri et Jordanis, quas Deus divisit, ut Hebraei per illas sicco pede transirent. Hac enim divisione etsi proprie non faceret cavitates in terra, quae aquas divisas exciperent; miraculose tamen sermone, id est praecepto et jussu suo, eas in cumulum sustulit, fecitque ut aquae juxta alveum intumescerent, itaque tumidas et quasi in alto pendulas ne defluerent, conservavit, perinde ac si eas in utre suspendisset, juxta illud Psalm. LXXVII, 13: «Statuit aquas quasi in utre.» Hoc enim miraculum transitus maris Rubri et Jordanis, ut rem portentosam et omnibus saeculis inauditam, saepe celebrat Scriptura; unde et mox hic sequitur. Porro Syrus pro aqua substituit solem, sic enim habet: Verbo suo oriri facit solem, et verbo suo occidere eum facit. Deinde addit: In laetitia voluntatis ejus factus est, et non est qui retardet praeceptum ejus; pro quo Noster habet id quod sequitur:


23. QUONIAM IN PRAECEPTO IPSIUS PLACOR FIT, ET NON EST MINORATIO IN SALUTE IPSIUS. — «Placor,» graece εὐδοκία, id est beneplacitum, benevolentia, placabilitas, favor, et, ut Rabanus legit, placatio. «Minoratio,» id est, imminutio, defectus, q. d. Cum Deus vult, et praecipit aliquid in commodum, vel salutem hominum, illico hic ejus «placor,» id est haec ejus benevolentia, exsecutioni mandatur, ac reipsa existit; quia nemo est qui salutem ab ipso decretam et praestitam imminuere possit. Unde Complutensia vertunt: In praecepto ejus omnis complacentia, et non est qui minuat salvationem (Romani, salutare) ejus; Tigurina: Omnis favor constat imperio ejus, nec est qui salutem ipsius minuat; alii: In mandato ejus est omnis benevolentia, nec est qui ejus salutem imminuat. «Salutem» vocat, id quod boni et salutis Deus hominibus praestat et largitur.

COMMENTARIA IN ECCLESIASTICUM, CAP. XXXIX.

malibus est commodo et saluti, quale fuit aquas secernere a terra, ut in ea degerent viventia; ac dividere mare rubrum, ut per illud transeuntes Hebraei liberarentur a manu Pharaonis persequentis, et salvarentur.


24. OPERA OMNIS CARNIS (id est hominis qui carne et anima constat) CORAM ILLO, ET NON EST QUIDQUAM ABSCONDITUM AB OCULIS EJUS. — Syrus: Opera omnium filiorum carnis coram eo, et non est qui abscondatur a conspectu ejus. Celebravit Dei bonitatem et omnipotentiam: nunc celebrat omniscientiam, eamque inculcat hominibus, quia nullus major iis est stimulus ad bene agendum, et peccata cavendum, quam scire et cogitare se omnia agere in conspectu Dei judicis et vindicis, qui omnia conspicit, singulaque est judicaturus, et bona praemiaturus, mala vero acerrime puniturus, juxta illud Boetii: «Magna nobis injecta est necessitas bene agendi, quia in conspectu judicis cuncta cernentis omnia agimus.» Nihil enim in cubiculis, nihil in latebris, nihil in tenebris, nihil in cordibus et mentibus est absconditum ab oculis ejus; sed omnia etiam abditissima et secretissima praevidet lucidissimus Dei oculus, neque tantum praesentia, sed et praeterita ac futura.

dum est, potest nunc existere realiter esseque praesens aeternitati? sed quod objective omnia sint Deo praesentia, quodque Deus tam perfecte praeterita et futura videat objective, quam perfecte praesentia videt intuitive.

QUARE NIHIL EST MIRABILE IN CONSPECTU EJUS, — tum quia ipse, sicut sua aeternitate transcendit omnia tempora, sic sua potentia transcendit omnia possibilia et factibilia, ac sua scientia transcendit omnia scibilia et cognoscibilia; tum quia omnes creaturae respectu Dei sunt instar vermiculi, imo minutissimi puncti; tum denique quia admiratio oritur ex eo quod videatur effectus, cujus non videtur causa, inquit Aristoteles. Unde ab admirari coeperunt homines philosophari: Deus autem omnes rerum causas non tantum cognoscit, sed et ordinat ac procurat: unde nihil miratur. Sic et sapiens et magnanimus, qualis erat Cyrus, inquit Xenophon in Cyripaedia, nihil miratur: pueri vero et rustici omnia mirantur.

Secundo, «nihil est mirabile,» id est difficile et arduum, «in conspectu ejus.» Est metalepsis; quod enim difficile est et arduum, hoc est mirabile. Unde utrumque significat Hebraicum פרא pele. Quocirca Tigurina vertit: Ei patent opera universae mortalitatis, nec datur oculos ipsius fallere; alii: Nec licet occultari ab oculis ejus; ab aevo in aevum prospicit (alii, inspicit, vel introspicit), nec quidquam conspectui ejus mirum est; Syrus: sive parum, sive multum, coram eo; sive robustum sive durum, coram eo.


25. A SECULO ENIM USQUE IN SECULUM RESPICIT. — Graece ἐπίβλεψε, id est respexit, scilicet ab aeterno; Deus enim in sua aeternitate permanens et constans, omnes temporum differentias, et quaecumque in eis geruntur, quasi coram se gerantur, aspicit et intuetur. Aeternitas enim est centrum circa quod omnia tempora volvuntur. Sicut ergo, qui in axe rotae consistit, videt circum se volvi omnes rotae partes: sic et Deus in axe aeternitatis suae consistens, videt circum se volvi omnes partes temporis. Et sicut qui in alto monte consistit, videt omnia quae infra circa montem fiunt. Vide dicta cap. XXIII, 27.

Porro Deus non ita a saeculo in saeculum respicit, quasi omnia etiam praeterita et futura realiter sint praesentia aeternitati, in illaque etiam nunc realiter existant, eique coexistant: ut intuitive ea videat Deus, ut nonnulli Theologi opinati sunt. Quomodo enim praeteritum quod fuit, et amplius non est; ac futurum, quod erit et nec-


26. NON EST DICERE: QUID EST HOC, AUT QUID EST ISTUD? OMNIA ENIM IN TEMPORE SUO QUAERENTUR. — Solent homines ignorantes, curiosi et superbi mirari et judicare nonnulla Dei opera, quorum ipsi causam, usum et finem non intelligunt, quasi inutilia, supervacua, imo impertinentia. Unde dicunt: «Quid est hoc? aut quid est istud?» q. d. Quis est hujus vel rei istius usus et finis, quid commodi hoc istudve affert? Retundit eorum ignorantiam, curiositatem et fastum hic Siracides, causamque subdit: «Omnia enim in tempore suo quaerentur.» S. Hieronymus, in cap. III Eccles., legit, «requirentur,» scilicet ad suos usus, cum iis opus erit. Unde Graeca habent: Omnia enim ad usus ipsorum creata sunt, q. d. Omnia suum habent usum, et ad eum suo tempore quo iis opus erit, requirentur. Hinc et S. Augustinus, quaest. II ad Simplician., legit: «Collaudemus canticum, et non dicamus. Quid hoc, quid hoc? omnia in tempore suo (ad tempus suum, quo eorum usus erit necessarius) creata sunt.» Idem tamen Augustinus, in Speculo, legit ut Noster: «Omnia enim in tempore suo quaerentur;» Tigurina: Nil est cur quis dicat, Quid hoc est? aut quonam hoc? alii: quorsum hoc? Graece enim est εἰς τί, id est ad quid? omnia enim in usus suos creata sunt.

Secundo, τὸ quaerentur per metalepsin accipi

potest cum Jansenio pro cognoscentur, vel declarabuntur, ac cognita comprobabuntur, ut ait vers. 40, q. d. Omnia suo tempore cognita et manifesta erunt, ad quem usum a Deo creata sint; et si is hominibus modo incognitus sit. Simili metalepsi «quaerere» sumitur pro quaesitum invenire, et «interrogare» pro interrogationi respondere; vel interrogatum cognoscere, ut Psalm. X: «Dominus interrogat justum et impium; interrogat,» id est interrogando cognoscit, vel tam plene cognoscit ac si omnia interrogasset et examinasset. Et cum ait S. Petrus, epist. I, cap. III, 21: «Conscientiae bonae interrogatio,» id est, responsio vel declaratio. Vide ibi dicta: nam plura ibidem exempla similia attuli.


27. BENEDICTIO ILLIUS QUASI FLUVIUS INUNDABIT. — Ita Romana. Addunt Graeca moderna, Jansenius et alii: Et quomodo cataclysmus terram inebriavit, q. d. Benedictio Dei instar diluvii terram bonis omnibus cumulat et inebriat. Unde Tigurina vertit: Eamque fecundat velut inundatio. Sed haec verba cum Romanis rejicienda sunt ad versum sequentem. Plane enim «cataclysmus,» id est diluvium tempore Noe peractum, repraesentat iram Dei, quae sequitur, non autem ejus benedictionem. Tigurina: Aspiratio ejus terram quasi fluvius operit; graece est εὐλογία, id est benedictio, id est beneficentia, qua Deus terrae aspirat. Significatur abundantia beneficentiae divinae in terram, quod instar fluvii exundantis terram beneficiis suis obruat, dum ex ea tot genera herbarum, arborum, florum, fructuum, animalium et hominum producit, alit, conservat, propagat; quo facit, ut terra sit blanda mater et nutrix omnium viventium. Benedictio Dei, ait Palacius, est velut perennis fluvius a throno Dei usque in centrum terrae decurrens, ac omnia complectens, irrigans, fecundans, alens, gubernans, promovens. Unde Syrus vertit: Benedictio ejus sicut fluvius fluit, id est perfluit, affluit, influit.

Porro Siracides proprie loquitur de benedictione tum temporali, tum spiritali, quam Deus ubertim instar fluvii effundit in fideles et pios, sicut iram instar cataclysmi effundit in infideles et impios, ut ipse subjungit, juxta illud Christi: «Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam,» Joan. IV, 13; et cap. VII, 38: «Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.» Ita Rabanus.

Anagogice: Benedictio beatitudinis in Beatos effunditur a Deo instar fluvii aquae vitae, splendidi instar crystalli, procedentis de sede Dei et Agni, qui irrigat lignum vitae, ut fructum proferat per singulos menses, Apocal. XXII, 1. Vide ibi dicta.


28. QUOMODO CATACLYSMUS ARIDAM INEBRIAVIT: SIC IRA IPSIUS GENTES, QUAE NON EXQUISIERUNT EUM, HAEREDITABIT. — Ita haec dispungunt et nectunt Biblia Romae emendata, et passim Latina correctiora, licet Graeca, ut dixi, priorem partem referant

ad versum praecedentem. Sed minus apte; nam «cataclysmus,» licet significet quamvis exundationem, tamen cum absolute ponitur, per antonomasiam significat diluvium generale, quo obruta fuit tota terra tempore Noe, ut patet cap. XL, 10, cum ait: «Et propter illos (peccatores) factus est cataclysmus.» Hoc autem cum ira Dei apte comparatum, non autem cum Dei benedictione; quia ipsum processit ex summa ira Dei in peccata et peccatores. Adeo enim in eos ira exarsit, ut omnes, uno Noe cum familia excepto, diluvio merserit, simulque cum eis caetera animantia, arbores et plantas, quas in usum hominis creaverat. Licet Syrus, sicut benedictionem Dei comparavit fluvio, sic eidem comparat maledictionem. Ait enim: Sicut fluvius saecula irrigat, ita in furore suo populos judicat, et convertit terram irriguam eorum in salsuginem. Sensus ergo Vulgatae Latinae est, q. d. Sicut tempore Noe ob peccata hominum diluvium totam terram obruit, inebriavit, possedit et quasi haereditavit per integrum annum: sic pariter ira et vindicta Dei, tum saepe in terra, tum semper et perpetuo in gehenna, instar diluvii exundans gentes infideles et impias, quae Deum non exquirunt, id est agnoscere et colere nolunt, obruet, inebriabit et haereditabit; sicut ex adverso benedictio et beneficentia Dei instar fluvii obruet, inebriabit et haereditabit Judaeos, omnesque fideles et pios, uti praecessit, juxta illud Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.» Meminit cataclysmi, ut similem poenam exspectent peccatores, ideoque illius memores horreant peccata quae cataclysmum toti orbi induxerunt. Ita Lyranus, Palacius et alii. Sicut enim diluvium supervenit hominibus secure vacantibus gulae et ventri, eosque inopinato obruit: sic et suo tempore Dei ira haereditabit impios, qui nunc sine metu secure voluptuantur et triumphant, quia eos defunctos accipiet ira et vindicta Dei in perennem haereditatem, ut in eorum animas et corpora per ignem gehennae saeviat in aeternum. Unde Palacius: Digna, inquit, notatu res, iram Dei esse haeredem impiorum, quae mortem eorum exspectet, ut ipsos in haereditatem suscipiat. Quam inexpectatus impiis et noxius haeres iste! Ex adverso haeres piorum erit misericordia, gratia et gloria aeterna. Juxta versionem Syriacam, Deus tam iratus quam propitius comparatur fluvio: quia sicut fluvius lenis et placidus rigat et fecundat arva, exaestuans vero ea obruit, mergit et suffocat: sic et Deus justis placidus, eos fovet et fecundat; in impios vero ira exaestuans eosdem demerget in tartara. Hujus symbolum est fons Solis, qui per diem dulcis et frigidus, noctu vero fervens et amarus. Audi Plinium lib. II, cap. CVI: «In Troglodytis, inquit, fons Solis appellatur dulcis, et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens, ad noctis media fervore et amaritudine intestatur.» Sic Deus et Christus in die hujus

vitae omnibus dulcedinem misericordiae praebent: in nocte vero extremi judicii omnem irae amaritudinem in impios ejaculabitur.


29. QUOMODO CONVERTIT AQUAS IN SICCITATEM, ET SICCATA EST TERRA: ET VIAE ILLIUS VIIS ILLORUM DIRECTAE SUNT: SIC PECCATORIBUS OFFENSIONES IN IRA EJUS. — Ita Romana, licet Graeca haec combinent cum posteriore parte versus praecedentis, hoc modo: Sic ejus iram gentes haereditabunt, sicut convertit aquas in salsuginem: viae ipsius rectae sunt sanctis, sicut iniquis offendicula; Tigurina: Ita (quae non coluerunt eum) gentes iram ejus percipient, ut aquas convertit in siccitatem, etc. Hebraeum enim melecha, et Graecum מלחה proprie significat salsuginem, et terram salsuginis: sed abusive significat terram siccam; quia talis est terra salsuginis, sive salina, puta locus aridus ex cujus terra colligitur sal. Nam, ut ait Plinius lib. XXXI, cap. VII: «Omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est, nihilque gignit.» Sal enim terram exsiccat: ad generationem autem opus est humore.

Igitur Graeca habent hic duas disparatas sententias, ac priorem sic exponit Jansenius: Ira Dei, inquit, ejusque severitas et ultio in gentes incredulas comparatur conversioni aquarum in siccitatem; vel, ut habent Graeca, in salsuginem, hoc est, cum Deus efficit, ut, ubi erat aquarum copia, fiat siccitas et sterilitas: quia in eis quibus Deus irascitur, sublato omnis gratiae ejus humore, maxima fit siccitas, et ad bonum aliquod proferendum sterilitas. Itaque his sententiis, sicut et sequentibus, ostenditur, quomodo differenter se Deus habeat erga electos et reprobos, quamque sit efficax ejus tum beneficentia, tum severitas, misericordia atque justitia.

Noster vero Vulgatus Interpres aptius duas sententias in unam conjunxit. Quam primo Rabanus exponit de cataclysmo, sive diluvio, de quo sermo praecessit, q. d. Quomodo post diluvii effusionem aqua ibant euntes et redeuntes, ut iterum appareret arida, et terra fructus suos germinaret: ita etiam post exstinctionem impiorum data est facultas electis Dei, ut proferrent fructus bonorum operum. Quod autem dicit vias Domini viis illorum esse directas, ostendit retributiones illius secundum merita ipsorum esse dispensatas. Viae enim Domini sunt judicia ejus: viae autem hominum opera illorum. Unde Dominus (qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, et reddit unicuique secundum opera sua) custodit omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Secundo, aptius Lyranus et Palacius hanc sententiam referunt ad transitum Hebraeorum per mare Rubrum a Deo divisum, quod deinde in suum alveum rediens mersit sequentes

et persequentes Aegyptios, de quo sermo praecessit vers. 22 et 23. Sensus ergo est, q. d. Sicut Deus convertit mare Rubrum dividendo illud in duas (vel, ut Hebraei tradunt, in duodecim, juxta numerum duodecim tribuum Israel, ut quaelibet tribus per illud suam haberet propriam viam et semitam) partes, ac medium alveum siccando, itaque terra alvei, per quem transituri erant Hebraei, siccata est; quo factum est, ut viae illae Dei, quas in mari aperuit Hebraeis fidelibus et piis, essent «directae,» graece εὐθεῖα, id est rectae, planae et commodae, ut scilicet per eas directe, plane et commode transirent in terram adversam, atque effugerent manus insequentis Pharaonis: «sic» pariter «peccatoribus offensiones in ira ejus,» supple, existunt vel paratae sunt; quia scilicet Aegyptii insequentes Hebraeos offenderunt et impegerunt in eodem mari Rubro, dum ira Dei revolvit super eos aquas maris, iisque eos mersit et absorbsit. Idem facit et faciet caeteris peccatoribus, praesertim in die judicii.

Significat Deum eadem re quasi instrumento uti ad liberandum pios, et ad castigandum impios, sicut mari Rubro liberavit Hebraeos et mersit Aegyptios, ac sicut eadem concione vel miraculo convertitur unus, induratur alter. Unde Graeca sic habent: Αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ εὐθεῖαι τοῖς ἁγίοις, οὕτως τοῖς ἀνόμοις προσκόμματα. Quod Complutensia et Romana vertunt: Viae illius sanctis rectae vel directae, sic iniquis offensiones. Noster pro ὁσίοις, id est sanctis, legit ὁδοῖς, id est viis illorum, scilicet piorum, puta Hebraeorum, qui sicco pede Deo duce transierunt mare Rubrum. Hoc enim suppositum velut ex circumstantiis notum, et ex materia celebre more Hebraeorum Siracides subaudiendum relinquit: opponit enim pios impiis, ut in istos Dei misericordiam, in hos Dei iram et vindictam ostendat.

Unde Syrus: Viae justorum directae sunt in conspectu ejus, etiam impiis ipsae retribuentur; Tigurina: Ut viae ejus planae sunt sanctis, ita injustis salebrosae; alii: Viae ipsius rectae sunt sanctis, et iniquis offendicula; haec enim proprie sunt προσκόμματα.

Haec sententia multis modis accipi potest. Primo, proprie de Hebraeis in mari Rubro, ut dixi, q. d. Viae maris Rubri directae, id est perviae, planae, commodae et salutares fuerunt Hebraeis piis, quia illis dederunt effugium et salutem; eaedem vero Aegyptiis impiis fuere offendicula, quia in eis corruerunt et submersi sunt. Aesopus, ut ferunt, obambulans rogatus a magistratu quo pergeret, respondit se nescire. Cumque magistratus irrisum se aestimans, indigne id ferret, eum in carcerem conjecit. Tunc Aesopus: «Jam bene igitur nescire me dicebam quo irem; nesciebam enim quod in carcerem iturus essem.» Ita nescit homo quo vadat, ideo roget Dominum cum Psalte: «Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea,» Psal. XVI, 5.

Secundo, ut τὸ directae accipias moraliter, q. d. Viae, id est praecepta, consilia, judicia et providentia Dei, sanctis videntur esse rectae et aequae, quia sentiunt se iis dirigi rectissime ad salutem: contra haec eadem peccatoribus videntur esse iniqua et distorta, quia eis sunt scandalo et offensioni: illa enim violando, vel iis obmurmurando,

corruunt in mortem praesentem et aeternam: in quo patefit ira divina extensa super eos. Hoc est quod ait Osee cap. XIV, ult.: «Rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.» Ita Jansenius: Viae, inquit, Dei piis sunt rectae, sic peccatoribus sunt offendicula, hoc est, piis placent viae Domini, easque approbant, at eaedem viae Domini displicent peccatoribus, eisque offenduntur, et in illas impingunt. Dicitur ergo quod viae Dei sunt directae, hoc est rectae, viis bonorum, quia ipsi suis actionibus suaque vita declarant se probare vias Dei, hoc est et mandata ejus, quae hominibus praecepit, et universa ejus facta atque judicia, quibus mundum gubernat, dum ei sedulam sine murmuratione obedientiam praestant. Peccatoribus autem viae Domini sunt offendicula et scandala, quia impingunt et in ejus mandata, quae ipsis majoris lapsus sunt occasio, et in illius facta atque judicia, contra quae murmurant tanquam injusta. Id autem fit in ira ejus, nimirum quod ejus gratia destituantur, qua de his quae bona sunt recte sentire valerent.

Tertio, viae Dei sanctis sunt «directae,» id est, prudentes et prosperae; quia eos prudenter dirigunt ad felicem exitum, eosque prosperant, felices et beatos efficiunt; ac vero eaedem impiis sunt tortae, quia illi, cum sint imprudentes, se suaque secundum eas prudenter dirigere nolunt, ideoque eos miseros et infelices efficiunt, suntque eis occasio ruinae in mala praesentia et aeterna. Igitur viae, id est, leges et judicia Dei piis videntur rectae, impiis curvae et tortae: primo, quia piis sunt planae et faciles, impiis arduae et difficiles; secundo, quia piis videntur aequae et sanctae, impiis iniquae et tyrannicae; tertio, quia piis sunt prosperae et felices, impiis noxiae et infelices, adeoque scandala et offendicula, per quae cadunt et ruunt in mortem et gehennam. «Diligentibus» ergo «Deum omnia cooperantur in bonum,» Rom. VIII, 28, uti non diligentibus omnia cooperantur in malum, ait S. Augustinus. Mala ergo bonis sunt bona, malis vero mala. Sic crux Amani ipsi fuit crux, quia in ea suspensus fuit; Hebraeis vero fuit salus et vita, Esther VII, 10. Tam solers, tam potens, tam efficax est providentia Dei. Unde S. Augustinus, Enchir. cap. C: «Magna, inquit, opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro et ineffabili modo non fiat, praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem; quia non fieret, si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens. Nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens etiam de malo facere posset bene.»


30. BONA BONIS CREATA SUNT AB INITIO, SIC NEQUISSIMIS BONA ET MALA. — Graeca delent τὸ bona et, sicque habent: Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus mala. «Nequissimos» enim Noster vocat peccatores, partim quia superlativum per metonymiam ponit pro positivo, «nequissimos» scilicet pro nequam; partim quia peccatum in

Deum est summa nequitia, majorque quam ulla sit ex illis quae in homines committuntur: Lectio Graeca plana est, q. d. Deus ab initio creavit bona, puta coelum et aeternam felicitatem, bonis; mala vero, puta gehennam et aeternas poenas creavit et destinavit peccatoribus. Rursum et potius, q. d. Deus ab initio creavit, id est ordinavit, disposuit, destinavit, ut bonis omnia, etiam mala, cederent in bonum; peccatoribus vero omnia, etiam bona, converterentur in malum; quia illi ipsis abutuntur in suam perniciem. Hoc enim intendit hic probare, ut dixi in fine versus praecedentis. Unde allatis exemplis aquae, ignis, salis, panis, etc. concludit vers. 32: «Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.»

Latina vero lectio, sic nequissimis bona et mala, difficilis est explicatu: sic tamen explices, q. d. Impiis Deus creavit «bona,» quia omnes homines, etiam impios, destinavit ad beatitudinem; «et mala,» quia haec peccatis eorum in poenam praeparavit, q. d. Deus ex se suoque amore immenso bona praeparavit tam bonis quam malis: at mali suo abusu et malitia ea sibi convertunt in mala: quo fit ut bona solis bonis fiant bona, cedantque in bonum. Ita Lyranus. Accedit Rabanus: «Bona, inquit, malis creata et praeparata sunt, si se converterint a peccatis suis, et egerint poenitentiam; mala autem, si perseveraverint in errore et delictis suis, et poenitentiam agere neglexerint.»

Addit Palacius: Deum malis primo praeparare bona, deinde mala, quia in hac vita dat eis opes, honores, delicias, ut hic habeant suum paradisum; in futura vero dabit eis mala pro meritis, puta ignes gehennae aeternos. Latinae consentit Syrus: Bonum, inquit, ab initio bonis creatum est, et etiam impiis sive bonum, sive malum.


31. INITIUM NECESSARIAE REI VITAE HOMINUM, AQUA, IGNIS, ET FERRUM, SAL, LAC, ET PANIS SIMILAGINEUS, ET MEL, ET BOTRUS UVAE, ET OLEUM, ET VESTIMENTUM. — «Initium» aliqui accipiunt pro principio, q. d. Initio mundi haec quasi necessario ad vitam hominis creavit Deus. Unde colligunt nonnulli ab initio mundi fuisse uvas, imo et sanguinem uvae, ut habent Graeca, id est vinum, etsi Noe primus vitem excoluisse, ad vinum copiosius et delicatius exprimendum legatur, Genes. XII, 20. Verum pro «initium» graece est ἀρχή, quod non tantum principium, sed et principatum, primas, caput, summam significat, q. d. Inter necessaria vitae hominis haec decem primas tenent, vel, ut Tigurina: Summa omnium ad vitam hominis necessariorum constat aqua, igne, ferro, sale, simila frumenti, melle, lacte, sanguine uvarum (id est vino), oleo, vestituque; Syrus: Primum omnium eorum quae necessaria sunt vitae hominum, aqua, et ignis, et ferrum, et sal, et tritica, et adeps, et lac, et mel, et uvae, et vinum, et oleum, et operimentum, et vestis. Sic cap. XI, 3, dixit de ape: «Initium,» id est principatum, primas, «dulcoris habet fructus illius,»

quia mel est dulcissimum, et inter dulcia primas obtinet.

Porro, haec decem homini necessaria, non simpliciter (nam mel, uva, oleum non sunt absolute homini necessaria), sed secundum quid, id est, opportuna valde et utilia (unde graece est χρεία, id est indigentia, usus, necessitas, commoditas, utilitas, puta res qua opus est ad usum) esse licet. Nam aqua et ignis ad coquendum, calefaciendum, bibendum, lavandum, etc. sunt necessaria; ferrum ad solidandum, compaginandum, fabricandum.

Audi Plinium, lib. XXXIV, XIV, qui cum ferrum vocasset optimum pessimumque vitae instrumentum, causam subdit dicens: «Siquidem hoc tellurem scindimus, serimus arbusta, ponimus pomaria, vites squalore deciso annis omnibus cogimus juvenescere: hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur. Sed eodem ad bella, caedes, latrocinia non cominus solum, sed etiam missili volucrique nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pennato: quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror. Siquidem ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro dedimus. Quamobrem culpa ejus non naturae fiat accepta. Idem, cap. XV, docet e ferro fieri medicinas, quibus alopecia, podagra, profluvia, fistulae, haemorrhoides, pluresque alii morbi curentur. Porro Cassiodorus, lib. I Variar. epist. 30, primum ferri, puta ferreorum armorum ad usum belli, auctorem facit Belum, indeque dictum bellum, cum prius pugnis certaretur, unde nomen pugna.

Sal necessarium est, ut panis et herbae condiantur; quae alioqui essent insulsae et noxiae. Unde illud celebre citatum a Plinio, lib. XXXI, cap. IX: «Totis corporibus nihil est utilius sale et sole;» et cap. VII: «Quin et pecudes, inquit, armentaque et jumenta sale maxime sollicitantur ad pastum, multo largiore lacte, multoque gratiore etiam in caseo dote. Ergo vita humanior sine sale nequit degere, adeoque necessarium elementum est, ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque. Nam ita sales appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas, laborumque requies non alio magis vocabulo constat.» Mirum est, quod viri graves mihi asseruere, Cozakos pro lege habere, ut abstineant sale, idque ad castitatem, ut vivant ἄγαμοι et coelibes, totique vacent armis, nec cura uxoris et liberorum distrahantur. A sale enim, uti dicta est, ita et provenit Salacia. Sal enim, quia calidum et mordax, stimulat ad Venerem. Qua de causa Aegyptios sacerdotes cum essent castissimi, adeo sale abstinuisse, ut pane quoque insulso vescerentur, tradit Plutarchus, lib. III Symposiac. quaest. X. Qui et addit salem ab Homero divinum vocari, eo quod sal condimentum sit jucundissimum,

adeoque condimentorum omnium condimentum, eis suavitatem concilians; et quod utilissimus sit, omnibusque rebus humanis interveniat: «Etenim, inquit, ab hominibus ea quae vulgata sunt, suisque per totum genus humanum pervadunt usibus, quam maxime divinitatis titulo dignantur, ut aquam, ut salem, ut anni tempestates.» Natura enim pene rebus omnibus salem immiscuit, ut alibi ostendi; tum denique quia sal res a corruptione conservat, et quodammodo aeternat; hoc autem est opus divinum. Hinc et Plato, in Timaeo, salis corpus diis amicum et sacrum esse dicit. Hinc et Isidorus, lib. XVI Origin., cap. II, sal derivat a saliendo, quod in ignem injectum exsiliat; aut potius a salo et sole, quod in salo, id est mari, vi solis coalescat et concrescat. Quocirca sal symbolum est sapientiae, discretionis et prudentiae, juxta illud Christi, Marci IX, 49: «Habete in vobis sal.» Et omni victimae adhibebatur sal, uti dixi Levit. II, 13; vide Pierium, Hierogl. XXXI, cap. IX et seq.

Scripsit de salis usibus et encomiis libros quatuor Bernardinus Gomesius, Archidiaconus Saguntinus, atque initio lib. II: «Salem» vocat, «quoddam mensae numen.» Quia, inquit, «hoc condimento non solum gustatui suavitas, atque ex suavitate voluptas accrescit appetitui; sed ex his etiam, tum stomacho concoctio, tum in membra omnia ex concoctione digestio, atque universo corpori robusta consequitur sanitas et firmitudo.» Ibidem, num. 7, salem vocat uberrimum naturae fontem, et horreum bonorum. Numer. 18, sal majore, inquit, quam vinum hilaritate cor recreat et delectat, et perinde ac vinum cordi est vitalis. Nam juxta Plinii aliorumque sententiam adversus serpentum morsus, qui recta cor petunt, diligenter admotus venenum omne antevertit et enecat. Num. 20, in sale igneam ac regiam inesse potestatem ostendit ex eo, quod Annibal sale et aceto saxa et rupes Alpium excavaverit, ac per eas antea invias exercitum traduxerit. Num. 70, docet salem epulantibus temperantiae leges praescribere, ipsumque esse fontem et originem omnium condimentorum, eo quod admotus linguae gustuique mordeat, excitet, siccet, astringat, contrahat, detergat et urat. Lib. III, num. 9, asserit salem esse magnam quamdam mensae animam, imo salem esse quasi solem.

Lib. IV, num. 48, ostendit Hispanos olim ea reverentia salem habuisse, ut religio eis fuerit ipsum digitis e salino excipere, gladiis ergo suis eum excipiebant. Unde proverbium: «Salem cur manu excipis, qua virum (alii dicunt Maurum) non occideris?» Cum enim essent bellicosi, et a Mauris impeterentur, indignus cibo et sale habebatur, qui Maurum non occidisset. Hinc illud Livii de Cantabris: «Ferox gens, nullam vitam rati sine armis esse.» Denique num. 83, ostendit sale benedicto, quod ex decreto Alexandri I Pontificis aquae lustrali inditur, fugari daemones; quod

tum foedissimam impuritatem lustrali aqua, crassissimam vero ignorantiam sale sapientiae mirabiliter revincamus. Denique veteres Ascetae olim ad panem non aliud obsonium quam salem adhibebant. Unde illud Sisois Abbatis, in Vitis Patr.: «Victus monachi, panis et sal.»

Lac est cibus naturalis et quasi coaevus homini; infans enim mox ut nascitur, sugit ubera matris, aeque ac agnelli, vituli, hinnuli, caeteraque animalia: «Lac, inquit Plutarchus, lib. De Sanitate tuenda, usurpandum pro potu non est, sed ut cibus, vim validam et ad nutriendum copiosam habens.»

Panis similagineus, graece similago frumenti, puta ex simila et farina, est communis hominum cibus; panis enim confirmat cor hominis.

Mel «ad innumeros valet usus,» ait Plinius, lib. XXII, cap. XXIV: «Aculeos et omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet, ulceraque jam desperantia cicatrice includit. Mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat; jucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura. Faucibus, tonsillis, anginae, omnibusque oris desideriis utilissimum, arescentisque in febribus linguae. Jam vero peripneumonicis, pleuriticis decoctum; item vulneribus a serpente percussis. Et contra venena fungorum. Paralyticis in mulso, quanquam suae mulso dotes constant. Mel auribus instillatur cum rosaceo; lendes et foeda capitis animalia necat. Usus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat, et oculis per se inutile aliqui arbitrantur.» Porro Plutarchus, lib. VII Sympos. quaest. III, docet mellis imum, vini medium, olei summum esse optimum, causamque assignat.

Idem Plinius, lib. XI, cap. XIV, mel vocat nectar divinum: «Non alia, ait, suavitas, visque mortalium malis a morte vocandis, quam nectaris divini.» Paulo ante: «Medicamenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus, internisque visceribus dona coelestia.»

Botrus uvae, aeque ac sanguis uvae, ut habent Graeca, valde nutrit, confortat, exhilarat.

Oleum est cibus, lux et medicina. Vide S. Bernardum, serm. 15 in Cant.

Vestitus tegit nuditatem, et tuetur corpus a frigore et aeris injuriis.

Nota: Hic non nominantur carnes, ova, pisces, nec in Latina Vulgata vinum; quia haec non sunt necessaria ad vitam. Unde usque ad diluvium iis abstinuisse videntur homines, ut dixi Genes. IX, vers. 3, ac tantum comedisse botros, fructus, lac et mel. Ea fuit priscorum frugalitas. Ita S. Gregorius Nazianzenus vivebat pane, aqua et sale. Audi eum Carm. IX.

Brevis atque voluptas Erumnas multas comites habet. At mihi cordi Est panis rigidus, mihi grata obsonia praebet sal purum, simplex, nulloque instructa labore Mensa, dein latices mihi sobria pocula fundunt. Hae mihi divitiae summae, Christusque salutis Auctor, qui nostras vehit ad sublimia mentes.

Et S. Bernardus, serm. 66 in Cantic.: «Abstine a vino, quia in vino luxuria est: aut, si infirmus sum, modico utor, juxta consilium Pauli. Abstineo a carnibus, ne, dum nimis nutriunt carnem, simul et carnis nutriant vitia. Panem ipsum cum mensura studebo sumere, ne onerato ventre stare ad orandum taedeat, et ne improperet etiam mihi Propheta, quia panem meum comederim in saturitate. Sed ne simplici quidem aqua ingurgitare me assuescam, ne distensio ventris usque ad titillationem pertingat libidinis.» Idem, epistola ad Robertum nepot.: «Prudenter, inquit, sobrieque conversanti, satis ad omne condimentum sal cum fame.» Idem, in Formula vitae: «Sicut ad crucem, inquit, sic accedas ad cibum, id est nunquam voluptate, sed necessitate pascaris: et fames, non sapor provocet appetitum.»

Ita S. Anachoretae ad cibum non adhibebant nisi panem, aquam et sal. Idem erat poenitentium cibus. Unde XXXIII, quaest. II, cap. VIII, Stephanus V Papa Aistulfo, qui uxorem occiderat, inter alia hanc quoque poenam injungit: «Ut omnibus diebus, inquit, quibus poenitere debes, vinum et siceram non bibas: carnem nunquam comedas, praeterquam in Pascha et in die Natalis Domini: in pane et aqua et sale poenitentiam age.»

Mystice, decem dotibus et virtutibus inchoatur, conservatur, promovetur et perficitur vita spiritalis. Nam primo, aqua est baptismus et compunctio lacrymarum. Secundo, ignis est spiritus, etc., ejusque charitas et zelus, quem Apostolis et fidelibus inspiravit in Pentecoste. Tertio, ferrum est patientia et constantia, quae necessaria est ad innumeros hujus vitae labores et aerumnas fortiter et constanter superandos; ferrum enim omnes mallei tunsiones fortiter et constanter patitur, ut iis vas pulchrum efformetur. Idem viderunt Gentiles, qui Herculem formavere e ferro. Unde Plinius lib. XXXIV, XIV: «Est in eadem, inquit, urbe (Thebis) ferreus Hercules, quem fecit Alcon, laborum Dei (Herculis) patientia inductus.» Patientia ergo Herculem fecit Deum. Quarto, sal symbolum est discretionis, quae instar salis omnia facit sapida, cum sine ea omnia sint insipida et insulsa. Unde Christus: «Habete in vobis sal,» Marci IX, 49. Quinto, lac est innocentia, simplicitas, morumque candor, juxta illud Isaiae VII, 15, de Christo parvulo: «Butyrum et mel comedet.» Et illud S. Petri, epist. I, cap. II, 2: «Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite.» Sexto, panis est Eucharistia, qua, ut ait Christus, Joan. VI, nutritur anima in vitam aeternam. Septimo, mel est castitas, quia mel a castis apibus producitur; et oratio, quae Deo impetrat coelestes consolationes et bona omnia, sicut mel e coelo depluit, estque suavissimum. Octavo, botrus uvae est memoria passionis Christi,

quae nos corroborat contra omnia mala, et ad omne bonum confortat: in ea enim Christus pressus et calcatus omnem pro nobis effundit sanguinem, sicut uva pressa et calcata in torculari omne suum effundit vinum. Nono, oleum est misericordia, eleemosyna, omnisque beneficentia. Decimo, vestimentum est modestia, quae omnes virtutes jam dictas quasi vestis conservat, ornat, et perficit, facitque aliis conspicuas, ut easdem imitentur et induant. Hic est ergo decalogus virtutum, aeque ac praeceptorum Dei, in quo salus et perfectio nostra consistit.

Paulo aliter noster Alvarez de Paz, lib. II, part. I De Mortificat.: «Ad vitam spiritalem, ait, necessaria est aqua compunctionis, qua lavemur; ignis Spiritus Sancti, quo accendamur; ferrum tribulationis, quo domemur; sal mortificationis, quo a putredine servemur; lac puritatis, quo exornemur; panis virtutum, quo sustentemur; mel consolationis, quo roboremur; botrus zeli, quo bona adepta custodiamus; oleum charitatis, quo emolliamur; et vestimentum gratiae, quae operiamur.» Sic fere et Hugo. Huc facit illud S. Gregorii magnifice de S. Augustino modeste et humiliter de se suisque scriptis sentientis, epist. 52, lib. VIII: «Si delicioso cupitis pabulo saginari, B. Augustini opuscula legite; et ad comparationem similaginis illius nostrum furfurem non quaeratis.» Sapiens est, qui e scriptis librisque Doctorum pollinem colligit, furfurem relinquit.


32. HAEC OMNIA SANCTIS IN BONA, SIC ET IMPIIS ET PECCATORIBUS IN MALA CONVERTENTUR. — «In mala,» tum culpae, quia creaturis Dei abutuntur ad luxuriam, gulam, superbiam, et caetera; tum poenae, quia per quae quis peccat, per haec et punitur; idque saepe in hac vita, et semper in futura. Quot enim impii perierunt, pereunt et peribunt aqua, igne, ferro, etc. In gehenna vero torquebit eos ignis, aliaeque creaturae, vel in se, vel in sui memoria. Torquet enim damnatos mirifice, quod creaturis Dei abusi provocarint in se iram Creatoris, ac consequenter creaturarum omnium, et idcirco ab omnibus crucientur et torqueantur in gehenna. Hinc et in judicio extremo omnes creaturae, quasi lictores astabunt Christo judici, ut insiliant in reprobos, eosque affligant et plectant, juxta illud Sapient. V, 21: «Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, etc. Et a petrosa ira plena mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos.» Unde Syrus vertit: Haec bonis bona evadunt, et malis in maledictionem convertuntur.

Huic sententiae Siracidis parallela est illa Salomonis Sapient. XIV, 14: «Creaturae Dei in odium factae (id est ab impiis conversae) sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.» Unde Origenes, in cap. V Josue: «Peccatori, inquit, omnis creatura hostis est, justo serviunt omnia.» Antistropha vero est illa Platonis in Theaeteto: «Illum, ait, dico sapientem, qui ea quae cuipiam nostrum videantur et sint mala, illorum natura commutata efficiat ut et bona videantur et revera sint bona.» Unde concludit: «Quamobrem danda est opera, ut hinc illuc (ab humana societate ad divinam) quam celerrime fugiamus; fuga autem est, ut Deo, quam proxime fieri poterit, assimilemur atque conformemur: Deo autem nos assimilat justitia et sanctitas cum sapientia conjuncta.» Qua de causa ait Beda in Proverbiis: «Invocandus est Deus jugiter, ut voluntatem simul et facultatem bene agendi nobis praestare dignetur.»


33. SUNT SPIRITUS QUI AD VINDICTAM CREATI SUNT. ET IN FURORE SUO CONFIRMABUNT TORMENTA SUA. — Ita Romana, licet Jansenius et alii legant flagella sua; haec enim proprie significat graecum μάστιγας. Sed eodem redit sensus. Syrus: Sunt spiritus, qui ad retributiones creati fuerunt, et in furore suo montes eradicant. Pergit ostendere quam impiis bona in mala convertantur, quia scilicet Deus ob peccata omnia eis convertit in flagella et castigationem, ut demonstret quanta sit Dei severitas et ira in impios, aeque ac clementia et beneficentia in pios. Creavit ergo, id est destinavit et deputavit impiis spiritus ad vindictam, dictante id justitia, «quae non permittit,» ait, ex S. Augustino Lyranus, «dedecus» culpae «sine decore» justitiae.

Quaeres, quinam hi «spiritus?» Respondeo: aliqui accipiunt ventos, procellas, typhones, ecnephias, praesteres, turbines, grandines, fulmina, tonitrua, etc., quibus olim sub Mose Deus percussit Aegyptum, et saepe percellit impias provincias et regna, juxta illud Psalm. X: «Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.» Et Psalm. CXLVIII: «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae facient verbum ejus.»

Secundo et potius, per «spiritus» accipias angelos, tum bonos, qui sunt administri divinae justitiae, ideoque percusserunt Sodomitas igne coelesti, Aegyptios decem plagis sub Mose, Assyrios quoque sub Sennacherib, Isaiae XXXVII, 36, tum potius malos, puta daemones; hos enim creavit, id est creatos a se, sed in peccatum prolapsos, deputavit et auctoravit carnifices et lictores hominum impiorum, ut eos castigent et puniant, juxta illud Psalm. LXXVII: «Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.» Sicut enim a rege creantur praesides, consules et magistratus: sic daemones a Deo creati sunt vindices, carnifices et tortores impiorum. Vel proprie «creavit,» quia licet primario et per se eos creavit ad bonum suum, et totius universi; secundario tamen et quasi per accidens, scilicet, si peccarent, uti praevidebat eos peccaturos, creavit eos ad vindictam impiorum. Ita Dionysius.

Armo tum in hoc aere, inquit Palacius, tum in aquis, tum in terrarum cavernis, tum denique in inferno consistunt daemones, qui impiorum hominum scelera ut Dei ministri castigent; ut quibus voluntarie impii se subdiderunt in culpa, eis involuntarie subjiciantur in poena, ait Lyranus. Sic et Rabanus: «Postquam, inquit, homo a Deo conditus per diaboli suggestionem seductus est, juste in ejus potestatem traditus est: quia Domini sui mandata transgrediens, inimici nefandi perversis suasionibus consensit. Et ita Deus omnipotens (qui est summe bonus, imo summum bonum, universorum ordinator optimus) homines superbientes sub dominio superborum angelorum subegit, ut ab ipsis correpti discerent, quantum distat inter veri et piissimi domini, et inter tyranni crudelissimi servitutem.»

Atque haec est causa, cur daemon subinde futuros eventus, v. g. morbos, mortes, neces per suos divinos, sagas et magos praedicat, dicendo, v. g. illi, qui eos de sorte et morte sibi eventura consulit: Tu morieris aqua, tu igne; tu tali anno incides in febrim, phthisin, pestem; tu tali anno, tali modo morieris; quia scilicet daemon praedicat id quod ipse facturus est, nimirum quod eis tali anno talem morbum vel mortem illaturus, aut procuraturus sit; Deus enim eos qui consulunt daemonem, illi subjicit, illique in eos potestatem dat ad castigandum eorum a Deo apostasiam.

ET IN FURORE SUO CONFIRMAVERUNT TORMENTA SUA. — Ita Complutensia et Romana legunt αὐτῶν, id est ipsorum, hoc est sua. Aliqui tamen legunt αὐτοῦ, id est ejus, scilicet Dei. Nonnulli id explicant de daemonibus, qui ex desperatione acti in furorem et rabiem contra Deum, et homines tanquam Dei imagines et peculium, eos tentant ad peccatum; ut secum pertrahant in gehennam, itaque confirmant et augent tormenta sua, praesertim quia damnati in inferno rugiunt instar canum, invicemque lacerant maledictis, quin et dentibus manibusque, q. d. Daemones «in furore,» id est per inconvertibilem et obstinatam suam aversionem a Deo meruerunt irrecuperabiliter condemnari. Est enim in eis amens furor, ait S. Dionysius Carthusianus. «Nam sicut peccatum eorum est irremediabile, sic et tormentum interminabile,» ait Lyranus. Et, ut inquit Rabanus: «Daemones confirmant tormenta sua, quia ipsi in futuro judicio pro nequitia propria, et humani generis seductione supplicia subibunt aeterna.» Quod accipe cum grano salis. Nam daemones omnem poenam damnationis essentialem meriti sunt et acceperunt per nequitiam propriam, puta per superbiam, qua Deo rebellarunt. Quare poenam hanc augere nequeunt per seductionem hominum, praesertim quia ipsi amplius non sunt in via, sed in termino, puta non sunt in statu merendi vel demerendi, sed in statu pro demeritis patiendi; per seductionem ergo homi-

num augent duntaxat sibi poenam accidentalem. Ita S. Thomas et Scholastici I part. Quaest. LXII, art. 9 et Quaest. LXIV, art. 2. Errat ergo Magister Sententiarum in II dist. XI, litera D et G, ubi censet angelos, etiam bonos, proficere in merito et praemio usque ad diem judicii.

Alii hunc locum interpretantur de daemonibus non solum in homines, sed etiam in se invicem per objurgationes, exsecrationes, et quoscumque alios modos, quibus possunt, irruentibus et insultantibus. Id colligunt ex τὸ firmaverunt tormenta sua, q. d. Daemones non tantum aliena, sed etiam propria tormenta sibi invicem adhibuerunt, ut ita daemones per daemones, quibus possint modis, torquerentur. Verum hic sensus huic loco impertinens et incongruus est. Agitur enim hic de poena non daemonum, sed hominum, quos Deus castigat per daemones. Daemones ergo in hominibus impiis «in furore confirmant tormenta sua,» quia ex odio, quo flagrant in Deum et homines, in eos furunt, ideoque ex furore «confirmant,» id est firmiter et constanter exsequuntur et vibrant in eos sua flagella et tormenta, ut nemo eis resistere valeat. Unde Tigurina vertit: Sunt spiritus ad vindictam creati, qui furiosi vibrant flagella sua; Vatablus: Qui furore suo flagella sua roborant; vel animo suo supplicia instituunt; alii: Sunt spiritus qui ad ultionem creati sunt, et in excandescentia sua firmant flagella sua.

Porro Dionysius Carthusianus: Quidam, inquit, exponunt haec de punitione reproborum in inferno, quod scilicet puniendi sint per daemones. Communiter tamen dicunt Doctores, quod post diem judicii cessabit exsecutio et punitio illa per obsequium daemonum, et quod tunc communi igne punientur homines et angeli reprobi; quia, ut ait Apostolus, I Corinth. XV, 24, tunc Dominus «evacuabit omnem principatum et potestatem.» Sic et Franciscus Suarez, tract. De Angelis, lib. VIII, cap. XVIII, num. 1, asserit daemones nulla ministeria nullasque actiones habere in inferno circa animas damnatas, sed tantum circa viatores in hac vita, ut eos tentent. Neque damnatos, inquit, proprie puniunt, quia circa poenam ignis nullum peculiare ministerium habere possunt. Idem tamen, cap. XX, num. 1, idipsum limitat ad poenam essentialem, scilicet ignis; nam possunt, inquit, esse ministri poenae accidentalis, ut ad deferendas animas damnatorum violenter et ignominiose in infernum, ac ad detinendas, seu custodiendas illas, vel etiam ad illas suo aspectu, conviciis, et recordatione malorum suorum affligendas: denique ut ab uno loco in alium, ab una poena in aliam, ab uno equuleo et tormento in aliud illas transferant, illudque ipsis violenter applicent. De qua re plura vers. 35. Porro Apostolus, I Corinth. XV, 24, tantum negat fore subordinationem et obedientiam inferiorum ordinum ad superiores in daemonibus post diem judicii, quia haec tantum ab illis constituta est

communi consensu ad tentandum homines in hac vita; cum hoc tamen consistit, daemones semper fore tortores hominum, utpote quibus homines in hac vita consentiendo et peccando sponte se subjecerunt. Cum enim ex revelationibus constet eos ante judicium a daemonibus torqueri, cur et post judicium ab iisdem non torqueantur? Lege historiam Udonis Magdeburgensis.


34. IN TEMPORE CONSUMMATIONIS EFFUNDENT VIRTUTEM (graece ἰσχύν, id est vim, robur, fortitudinem suam): ET FUROREM EJUS, QUI FECIT ILLOS, PLACABUNT. — Ita Romana. Minus recte Jansenius et alii pro placabunt, legunt confundent; sicque exponunt, q. d. Spiritus ad vindictam creati confundent furorem Dei, id est cum magna rerum confusione exsequentur Dei furorem, omnia involventes et perturbantes. Graece enim est κοπάσουσι, id est sistent, sedabunt, conquiescere facient. Ita Complutensia et Romana, quod Noster vertit, placabunt. Cum enim vindicta de peccatis sumitur, tunc placatur et sedatur furor Dei. Sic et hominum ira sedatur et satiatur ultione et sanguine hostium; haec enim ultio ingens eis affert gaudium. Hoc est quod ait Deus, Isaiae I, 24: «Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.» Sic de Phinees e zelo occidente principem tribus fornicantem cum Madianitide, itaque sedante iram Dei, ait Psaltes, Psal. CV, 30: «Stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.»

Diem «consummationis,» hebraice גליון killaion, vocat diem consumptionis, peremptionis, finis, interitus, et necis, quo Deus eos succidere, finire, perdere et consumere decrevit, quoque suam in eos justitiam et vindictam consummare, pleneque effundere constituit, q. d. Cum tempus fini, perditioni et interitui eorum a Deo destinatum advenerit, tunc illico spiritus ad vindictam creati effundent in impios omnes suas vires, omneque robur castigandi et affligendi; atque hac ratione placabunt furorem Dei factoris sui. Unde Tigurina vertit: Hi tempore perimendi vim effundunt, et consummant iram creatoris sui; Syrus: In tempore furoris vim suam ostendunt, et spiritum ejus qui creavit eos quiescere faciunt.

Anagogice Rabanus: «In tempore consummationis,» id est in fine mundi sub diem judicii, omnia elementa, omnesque creaturae, quasi iratae omnes vires suas effundent in impios, puta plagas illas horribiles, quas recenset S. Joannes, Apoc. cap. VIII et IX, et Christus, Matth. XXIV. Graecum enim συντέλεια, proprie significat consummationem, finem, terminum. Atque, ut ait Damascenus, duplex est συντελεία μερικὴ καὶ κοινή, id est partialis et communis: partialis singulorum συντελεία, est θάνατος, id est mors: communis universorum est ἡ κοινὴ ἀνάστασις, id est universalis resurrectio.


35 et 36. IGNIS, GRANDO, FAMES, ET MORS, OMNIA HAEC AD VINDICTAM (Tigurina, supplicii causa) CREATA SUNT; BESTIARUM DENTES, ET SCORPII, ET SERPENTES, ET RHOMPHAEA VINDICANS IN EXTERMINIUM IMPIOS. — Tigurina: Ac gladius exitialem poenam irrogans impiis; alii: Et gladius ulciscens ad internecionem impios. Pro grando legit χάλαζα cum Romanis Tigurina et aliis. Jam Complutensia legunt θάλασσα, id est mare. Pro serpentes legit ὄφεις; jam legunt ἔχεις, id est viperae. Alludit ad illud Mosis, Deut. XXXII, 23: «Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor.»

Primum genus vindicum Dei, fuere spiritus ad vindictam impiorum creati, vers. 33. Secundum hic assignat, scilicet ignem, grandinem, famem et mortem. Nam ignis fuit sexta plaga Aegypti; Moses enim igneum cinerem e camino ardenti acceptum projiciens in aerem, per eum producebat ulcera in Aegyptiis, Exodi IX, 8. Grando fuit septima plaga Aegypti, ibidem vers. 18. Fames fuit nona; nam locustae immissae a Deo depastae omnes segetes et gramina, induxerunt famem Aegypto, Exodi cap. X, 4 et 5. Mors primogenitorum tam hominum quam animalium, fuit decima plaga Aegypti, Exodi XI, 5. Eadem saepe aliis saeculis impiis immisit Deus, et etiamnum saepe immittit. Mors enim praematura hic intelligitur, vel pestis sive mortalitas.

Tertium genus vindicum, sunt bestiae et ferae, puta leones, lupi, ursi, pardi, etc., item scorpii, serpentes, et gladius hostilis, quae omnia Deus immisit impiis Hebraeis ob rebelliones, murmura, idololatriam, aliaque scelera eorum in deserto. Unde et ea comminatus illis fuerat Moses, Deuter. XXXII, verbis paulo ante citatis, et Ezechiel. cap. V, 17, et cap. XIV, 21, ubi hasce omnes plagas ad quatuor revocat: «Si quatuor, inquit, judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus.»

Quocirca Syrus vertit: Ignis, et grando, et lapides mortis, omnia haec ad judicium creata sunt: bestia, et scorpiones, et serpentes, gladius vindictae ad perdendum impios.

Porro haec flagella immittit Deus impiis non tantum in hac vita, sed et eadem, vel illis similia, immittit damnatis in gehenna. Licet enim Lyranus et Dionysius censeant solum ignem esse formaliter in gehenna, qui virtutem habeat cruciandi eos, ut gladius, scorpii, serpentes, etc.; tamen alii probabiliter censent etiam alia ibi formaliter fore, quibus damnati crucientur, idque insinuat hic Siracides, aeque ac cap. VII, 19, ubi ibidem ostendi. Idem confirmant apparitiones damnatorum, revelationes et visiones Sanctis exhibitae, quas recenset Venerabilis Beda et alii. Favet B. Petrus Damianus, serm. De S. Nicolao, in

ubi de poenis inferni sic ait: «Ille est ignis, qui non succenditur; vermis, qui non moritur: frigus horrendum.» Et inferius: «Ibi alternantia mala impios sine fine discerpunt.» Sequitur S. Thomas, in IV, dist. 50, Quaest. II, art. 3, quaestiuncula 1, ubi in corpore dicit damnatos non solum poenam ignis, sed et plures alias sentire. Et Paludanus ac Durandus ibidem affirmant non solum ignem, sed etiam omnia elementa fore instrumenta divinae justitiae ad torquendos damnatos. Sic et S. Bonaventura, in IV, dist. 44, part. II, Quaest. II, docet non solum ignem, sed et omnia elementa cruciare damnatos, ut injurias sui creatoris ulciscantur, ac concludens ad 4, ait: «Unde ibi erit ignis ardens, et aqua congelans, et aeris inquietudo et perturbatio, et terrae foetor.» Unde S. Gregorius: «In inferno erit frigus importabile, ignis inexstinguibilis, foetor intolerabilis.» Haec S. Bonaventura. Idem docet Richardus, in IV, dist. 44, art. 10, probatque ex Sapient. cap. VI, 21, et Job cap. XXIV, 19: «Ad nimium, inquit, calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.»

Denique Franciscus Suarez, tract. De Angelis, lib. VIII, cap. XII, num. 29: Sane, inquit, verisimillimum est, quod D. Thomas supra in IV, dixit, post diem judicii plura futura esse corpora in inferno, quae crucient damnatos homines in eorum corporibus. Quia purgato hoc sublunari mundo per ignem conflagrationis, omnia illius excrementa et corpora putida, ac male olentia in locum inferni congregabuntur. Et fortasse ex speciali Dei ordinatione multa denuo fient, ut loci horrorem et foetorem augeant. Et ita multa recensentur a Patribus citatis, praesertim a Cyrillo Alexandrino in oratione De Exitu animarum. Semper tamen est differentia, quia poena ignis est quasi essentialis inter poenas sensus; aliae sunt accidentales. Et ideo in tormento ignis non credo esse vicissitudinem aut cessationem aliquam, sed perpetuitatem in eodem statu et intensione. In aliis autem erit fortasse aliqua mutatio pro locorum varietate, vel per aliam occasionem nobis ignotam. An vero ibi futura sit nix vel aqua, et similia corpora igni contraria, magis incertum est propter repugnantiam, quanquam Deus facile possit omnia componere si voluerit.

Adde subinde primario et per se haec a Deo creari ad vindictam impiorum, ut cum ignem gehennae creavit ad cruciandos damnatos; cum grandinem, ciniphes, locustas, pestem, aliasque plagas produxit, ut eas infligeret Pharaoni et Aegyptiis. Sic et hodie saepe producit procellas, grandines, fulmina, locustas, pestes, etc., hoc solo fine, ut castiget peccata hominum.

Denique apte sic puniuntur peccatores ob peccata. «Ignis» nimirum castigat et punit eorum luxuriam et voluptates sensuum, quibus contra Deum Deique legem indulserunt. «Grando» sternit eorum fastum et superbiam. «Fames» cruciat eorum gulam et crapulam. «Mors» debetur eorum vitae impiae et scelestae. «Bestiarum dentes» congrue puniunt eorum violentiam et tyrannidem, qua pios pauperesque oppresserunt, et quasi dentibus suis devorarunt. «Scorpius» plectit eorum noxas, pugnas, verbera et caedes. «Serpentes,» vel, ut graece est, viperae, eorum virulentiam, invidiam, malignitatem ac parricidia, quibus contra Deum, angelos, parentes, cognatos, amicos ingrate et nequiter insurrexerunt, eisque mortem aliaque mala machinati sunt. Viperae enim, quia nascendo perhibentur enecare matrem, fuere olim poena et tortores parricidiarum. «Rhomphaea» corpus perpetim transfigens, lanians, discindens, facit ut mortem aeternam jugiter patiantur, nec tamen emoriantur, uti optant, nunquamque sint mortui, sed continuae et aeternae morti ac gehennae, tanquam pabulum perenne reserventur et alantur. Vide hic quantum malum sit peccatum, quod tantas poenas meretur, nec tamen iis expiari potest, sed perpetim durat, ideoque perpetim cruciatur. Dum ergo peccatum te ad se invitat, intuere hosce ejus comites et satellites, qui te illico invadent, ideoque fuge a peccato quasi a facie colubri. Sapienter S. Augustinus, serm. 250 De Tempore: «Libidinis, ait, momentum, aeternum parit animae infelici opprobrium et tormentum.»

Nota: «Ignis, grando, etc., ad vindictam impiorum creata sunt;» non quod hic fuerit primarius finis creationis eorum, ut censuit Origenes, Deum, scilicet, ea condidisse, ut per ea puniret peccata animarum commissa ante earum incorporationem; sed quia ex malitia hominum in hunc usum convertuntur et assumuntur a Deo, et ideo ad iniquorum terrorem, dicuntur ad illum effectum creata. Et ita respondet Manichaeis S. Ambrosius, III Hexaem. cap. IX, et S. Augustinus, lib. De Genesi Manich. cap. XVI, ac ex iis Franciscus Suarez, lib. I De Opere sex dierum, cap. I, num. 16.


37. IN MANDATIS EJUS EPULABUNTUR, ET SUPER TERRAM IN NECESSITATEM PRAEPARABUNTUR, ET IN TEMPORIBUS SUIS NON PRAETERIENT VERBUM. — Tria dicit de plagis jam recensitis. Primum, quod «in mandatis» Dei, quibus Deus ea mittit ad peragendam vindictam impiorum, «epulabuntur,» graece εὐφρανθήσονται, id est gaudebunt, exsultabunt: tum proprie; nam serpentes, bestiae, scorpii gaudent cum pascuntur carnibus occisorum, quasi epulis sibi gratis et delicatis, uti gaudent vermes, lumbrici, bufones, cum pingues carnes hominum, qui in vita gulae et luxuriae vacaverunt, depascuntur: tum metaphorice, quia omnia animalia omnesque plagae, quasi creaturae Dei, naturali appetitu quasi delectantur et gaudent, perinde ac si laute epularentur, quod obsequuntur creatoris sui voluntati et vindictae. Sic saepe alibi per prosopopoeiam gaudium tribuitur rebus inanimis vel irrationalibus. Secundum, quod in

«necessitatem» a Deo «praeparentur:» ut scilicet cum necesse fuerit eis uti ad ulciscendum scelera, illico ad id parata sint, seque quasi lictores Deo judici sistant. Ita pestis stitit se Deo ad puniendum David, quod contra Dei voluntatem numerasset populum, I Paral. XXI. Et mors se stitit Deo ad occidendum Philisteos, quod arcam Dei detinerent; et Bethsamitas, quod eam intuiti essent, I Reg. cap. V, 19. Pro in necessitatem legit cum Romanis εἰς χρείας; jam Complutensia legunt εἰς χεῖρας, id est in manus, ut scilicet Deo ad manum sint. Rursum pro in mandatis cum Romanis legit ἐντολῇ, jam Complutensia legunt ἐν ἀνατολῇ, id est in ortu.

Tertium, quod stato tempore jussa Dei exsequentur adamussim, nec latum unguem ab iis recedent, sed praecise et punctim ea opere perficient. Hominum, etiam judicum et principum, jussa saepe detrectant milites, lictores, ferae, gladii, ut cum olim tyranni in B. Theclam et Martyres immitterent leones, tigrides, serpentes, qui Martyrum pedes venerando osculabantur et lingebant. At Dei jussa efficacia nullus est qui detrectet, aut detrectare valeat. Unde Tigurina vertit: Gaudent imperio ejus, et accingunt se in terra ubi opus est, nec jussa temporibus suis praetereunt; alii: Praecepto ejus laetantur, et in terra ad necessarios usus praeparantur, et suis temporibus non transgrediuntur sermonem; Syrus: In tempore quo praecipit eis laetantur, et in omnibus diebus suis non resistunt verbo ejus, quia ab initio creata sunt.


38. PROPTEREA AB INITIO CONFIRMATUS SUM, ET CONSILIATUS SUM, ET COGITAVI, ET SCRIPTA DIMISI. — Quia, inquit, sic se res habet, ut dixi, nempe quod omnia opera ejus summae sunt potentiae et benignitatis erga bonos, justitiae et severitatis erga malos; ideo «ab initio» atque jam pridem et firmiter apud me ita esse statui, et meditata mente ita esse cognovi, ideoque et reliqui scripta ea, quae modo dixi, verba; quae et repeto, ut quae maxime inculcata esse velim, et quae summum dictorum continent; nempe quod omnia opera Domini sint bona, etc. Pro duobus illis, consiliatus sum et cogitavi, unum est verbum graecum διενοήθην, quod jam aliquoties vertit consiliari pro meditari et cognoscere. Pro scripta dimisi, graece est ἐν γραφῇ ἀφῆκα, hoc est, in scriptura reliqui, scilicet quod sequitur, et praecedentis carminis fuit principium, inquit Jansenius. Unde Graeca habent: Propterea ab initio firmatus sum, et meditatus sum, vel cogitavi, et in scriptura reliqui. Tigurina: Quapropter confirmatus jam inde ab initio, meditatus sum haec, scriptisque mandavi.


39. OMNIA OPERA DOMINI BONA, ET OMNE OPUS HORA SUA SUBMINISTRABIT. — Ita legendum cum Romanis, non subministravit, q. d. Omnia opera Dei sunt bona, quia ipse quodlibet opus necessarium vel utile subministrat, et exhibet in suo tempore et hora, cum scilicet est opportunum, resque ipsa exigit. Unde Graeca habent: Omnia opera Domini bona, et omnem usum in tempore suo praebebunt; Tigurina: Opera Domini bona sunt omnia, ipseque suo tempore subministrat quaecumque postulat necessitas; alii: Et quaecumque necessaria suo tempore suppeditabit. Ut, v. g. Esto Deus ad tempus differat pluviam, hominesque imperiti censeant eam nimis diu differri; tamen suo tempore, quod ipse in sua sapientia videt esse aptissimum, si non huic vel illi loco, certe toti universo juxta aeternas providentiae suae rationes et dispositiones, eamdem exhibebit.


40. NON EST DICERE: HOC ILLO NEQUIUS EST: OMNIA ENIM IN TEMPORE SUO COMPROBABUNTUR. — q. d. Deus nihil fecit nequam, id est malum et reprehensibile, sed omnia bona et laudabilia. Quare non licet dicere: Hoc illo pejus est, cum omnia sint bona; ac licet id hominibus rudibus vel cupidis non videatur, tamen «suo tempore» illa «comprobabuntur,» scilicet non esse nequam et mala, sed bona et utilia, v. g. quod pii hic affligantur, impii prosperentur, ditescant et exaltentur, videtur hominibus malum; at in die judicii Deus ostendet optime se id fecisse, optimasque ad id faciendum rationes habuisse. Unde Tigurina vertit: Non est dicere: Hoc illo pejus est, nam omnia suo tempore laudem inveniunt. Nemo ergo dicat: Nostra tempora pejora sunt prioribus, quia miseriora ob bella, famem, pestem, etc. Deus siquidem suo tempore ostendet omnia fuisse optima et probatissima, optimeque per suas aetates, dies et horas a se disposita. Praeclare Boetius, lib. IV De Consolat.: «Sola, inquit, est divina vis, cui mala quoque bona sunt, cum eis competenter utendo alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur; ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc idem licet in alium, tamen in ordinem relabatur; ne quid in regno providentiae liceat temeritati.»


41. ET NUNC IN OMNI (id est toto: ponitur totum universale pro toto integro, per metonymiam) CORDE ET ORE COLLAUDATE, ET BENEDICITE NOMEN DOMINI. — Et idem est quod igitur, q. d. Igitur nunc auditis tot encomiis Dei, ac divinae sapientiae, bonitatis et justitiae; toto corde, toto scilicet animi affectu et spiritu, indeque toto ore collaudate et celebrate nomen Domini, hoc est ipsum Dominum sapientissimum, optimum, justissimum, etc. Ita Tigurina. Ipse enim est absolutus tuus rerumque omnium Dominus, imo Rex regum et Dominus dominantium. Unde S. Bernardus in Sententiis: «Ecce, ait, in januis est qui fecit coelum et terram; etiam creator tuus est, tu creatura; tu servus, ille dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes, illi praecipue Domino, qui te et fecit et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeriam temperiem, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem,» etc. Porro Syrus totum hunc locum a vers. 38 hucusque sic reddit: Intelligite, filii hominum, quia in scriptura scripta sunt omnia haec,

et omnia opera ejus bona, et universa pro tempore suo creata sunt, et non est qui dicat, quia hoc melius est illo; quia omnia collecta sunt in thesauris ejus, et in instanti temporis eorum confirmantur. Itaque in toto corde vestro benedicite Deum, et laudate nomen ejus.