Cornelius a Lapide

Ecclesiasticus XLI


Index


Synopsis Capitis

Reddit ad tributum, cap. XL, agitque de ultima parte jugi posteris Adæ incumbentis, puta de morte. Primo, vers. 1 usque ad 8, docet quibus amara sit mors, quibus jucunda; secundo, a vers. 8 ad 17, de filiis probrosis, de maledictione impiorum, deque pulchritudine ac cura boni nominis; tertio, a vers. 17 ad finem varia recenset, de quibus est erubescendum. Porro congruo ordine hæc prosequitur: ex primo enim sequitur secundum, ex secundo tertium. Primo enim docet mortem amaram esse divitibus, qui in hac vita deliciis et prosperitate affluunt, dulcem vero esse pauperibus et afflictis; ut inde ostendat mortem in se non esse adeo amaram et terribilem, ut multi autumant; sed id pendere ex affectu et dispositione hominum, scilicet amaritudinem mortis provenire ex nimio affectu vitæ suavis et deliciosæ. Ubi enim hic affectus non est, ut in pauperibus et afflictis, ibi non amara sed dulcis est mors. Ex quo concludit non esse metuendam mortem, quod illa commune naturæ sit debitum, ideoque ex necessitate omnibus nullo excepto subeunda. Cum igitur nulli semper vivere liceat, hinc secundo colligit curandum cuique esse, ut moriens bonum sui nomen et famam posthumam, in qua semper vivat, relinquat. Unde tertio disserit de bono nomine, in quo illud consistat, docetque consistere in eo si quis nil committat pudendum, cujus, scilicet, eum pudere, et de quo erubescere merito debeat: quænam autem illa sint sigillatim recenset.

Dixit curam magnam esse habendam boni nominis: nunc apte subjungit et recenset ea quæ mali sunt nominis, malæque famæ ut homini verecundiam et infamiam pariant; ad hoc, ut studiosus boni nominis ab iis sibi caveat, et contraria, quæ bonam famam conciliant, accersat.


Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 41:1-28

1. O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis; 2. viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! 3. O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus, 4. defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili qui perdit patientiam! 5. Noli metuere judicium mortis. Memento quæ ante te fuerunt et quæ superventura sunt tibi! hoc judicium a Domino omni carni. 6. Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni. 7. Non est enim in inferno accusatio vitæ. 8. Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. 9. Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10. De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11. Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! 12. Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13. Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. 14. Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur. 15. Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. 16. Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.


PRIMA PARS CAPITIS.

O MORS, QUAM AMARA EST MEMORIA TUA HOMINI PACEM HABENTI (græce, εἰρηνεύοντι, id est pacifice viventi) IN SUBSTANTIIS SUIS; VIRO QUIETO (græce, ἀπεριστάστῳ, id est indistracto, otioso, quieto), ET CUJUS VIÆ DIRECTÆ SUNT IN OMNIBUS, ET ADHUC VALENTI ACCIPERE CIBUM, — id est sano, vegeto et valido, cui sapit cibus, qui suis opibus et deliciis fruitur et deliciatur! q. d. O quam acerba est non solum ipsa mors, sed etiam mortis memoria diviti, qui pacifice opes magnas possidet, in iisque conquiescit; ut nullæ curæ, lites, molestiæ eum ab hac sua pace et quiete deturbent vel disturbent: «cujus viæ,» id est actiones, «directæ,» id est prosperæ et felices sunt in omnibus, cui scilicet omnia prospere succedunt, ut filias suas bene collocarit, filios ditarit, servos honestarit, etc., quique adhuc sanus valensque est, ut suis uti fruique possit! Mors enim hæc omnia ipsi adeo jucunda adimit cum vita; quare acerba ei accidit: quæ enim cum amore possidentur, hæc cum dolore avelluntur: ac quantus est amor, tantus est et dolor. Quocirca S. Chrysostomus, apud Antonium in Melissa: «Mors, inquit, hominis divitis et fortunati est duplex;» quia anima ejus æque adhæret divitiis, et felicitati, ac corpori: quare dum ab utrisque avellitur, duplicem quasi oppelit mortem. Unde multi in morte suspirant, quod suas opes relinquere debeant. Vis ergo ut mors ejusque memoria non te torqueat? vivens abdica a te delicias et opes, easque eroga in pauperes, uti faciunt religiosi, aut certe affectum ab eis averte, eumque in Deum confer, uti fecere Abraham, Isaac, Jacob, Moses, David, cæterique sancti reges et patriarchæ. Unde Syrus vertit: O mors, quam mala es viro diviti qui sedet in bonis suis, viro qui validus est, et prosper omni tempore, et motus in eo est, et facultas ad eligendum divitias vel mortem! et Vatablus: Quam amara est, o mors, tui memoria homini quieto in bonis suis (alii, pacate fruenti bonis suis), viro vacuo negotiis, felicique per omnia, et cibum adhuc sumere valenti! Talis enim, inquit Dionysius, sensibilia et caduca plus diligit, quam divina et æterna. Idcirco amarum est ei non solum a præsentibus separari, sed etiam de ipsa separatione meditari. E contrario vere sapientes mortem assidue cogitant, et quod post eam non sit reditus ad vitam; sed mox tremendum Dei sequatur judicium, et pœnæ gravissimæ; quanta etiam molestia tunc sit tentationum morientes impugnantium, denique quam miserum sit non esse paratum ad mortem. Quocirca S. Basilius (quod et olim dixerat Plato) rogatus ab Eubulo: «Quæ est definitio Philosophiæ?» respondit: «Prima definitio Philosophiæ, meditatio mortis. Ille vero admirans ait: Quis est mundus?» ait: «Qui est super mundum,» uti refert Amphilochius in Vita S. Basilii.

Huic Siracidis sententiæ parallelæ sunt philosophorum gnomæ: Senecæ in Proverbiis: «O vita misero longa, felici brevis!» Platonis: «Molestior est fortunatis mors, quam laboriose viventibus;» Secundi philosophi, qui teste Laertio, rogatus ab Adriano Imperatore quid esset mors, respondit: «Mors est æternus somnus, dissolutio corporum, divitum pavor, pauperum desiderium, inevitabilis eventus, incerta peregrinatio, latro hominis, somnii pater, fuga vitæ, vivorum discessio, resolutio omnium;» B. Alcuini Flacci, disputatione cum Pipino Caroli Magni filio: «Mors est inevitabilis eventus, incerta peregrinatio, lacrymæ viventium, testamenti firmamentum, latro hominis.»

Allegorice, Palacius: Si huic, inquit, ita depicto viro tam est tristis memoria mortis in hoc mundo, viro sancto meliores, id est spirituales opes habenti, pace post multas pugnas comparata, vita sine animarum cura quadamtenus otiosa, cui omnia prospere cadunt; quam erit tristis, quam horrenda, quam intolerabilis mortis secundæ memoria! O quale est memorari fieri posse ut anima talis æternum sit sine Deo! Favet etymon mortis. Nam, ut ait S. Isidorus, lib. XI Origin. cap. II: «Mors dicta est, quod sit amara; vel a Marte, qui est effector mortium, sive mors a morsu primi hominis, qui vetitæ arboris pomum mordens mortem incurrit.» Additque: «Tria sunt genera mortis, acerba, immatura, naturalis: acerba infantium: immatura juvenum: matura, id est naturalis, senum.» Præclare S. Gregorius Nazianzenus in Distichis: «Ossa nuda, inquit, spectata admonent nos ne quid hujus vitæ nobis proprium ac certum esse credamus.» Quocirca Sylvester Auximanus, viso adolescentis nobilis sepulcro ejusque ossa contemplans, compunctus ait: «Et ego sum quod hic fuit, et brevi ero quod hic est.» Quare, relictis omnibus, in eremum apud Fabrianum secessit, unque Deo vacans congregationem instituit, quæ ab eo Sylvestrina nuncupatur. Migravit in cœlum anno Domini 1267. Ita habet Vita ejus, scripta ab Andrea monacho Fabrianensi, S. Antonius in Chronic., Ferrarius et alii.

Exemplum illustre hujus sententiæ est apud Damascenum in Historia Barlaam et Josaphat, cap. V. Josaphat enim filius regis Abenner, jussu patris in omnibus deliciis educatus, adeo ut nesciret quid esset mors, vel homines mori; cum a suis tandem idipsum didicisset, ingemuit dixitque: «Ergone mors me aliquando corripiet? Et quisnam erit qui me post mortem meminerit, cum tempus omnia oblivione contriverit? Num præterea morte functus in nihilum dissolvar, an contra altera quædam est vita, et alter mundus?» Quorum omnium veritatem et rationem edoctus a Barlaam, ad Christum conversus, tandem relicto regno eum in eremum secutus, vitam angelicam in terris egit, ac per felicem mortem transivit ad Angelorum immortalitatem. Barlaam enim moriens hoc ei documentum quasi testamentum reliquit: «Ad laborum duritiem, ac temporis diuturnitatem animo ita comparatus esto, tanquam quotidie discessum e vita exspectans; atque eumdem diem tibi vitæ monasticæ tum initium, tum finem esse existimans. Sic semper quæ a tergo sunt obliviscens, atque ad ea quæ a fronte sunt, teipsum extendens, ad destinatum persequere, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.»

quæ ante peccatum erat tyrannus, post peccatum factum esse justum judicem; tum quia ipsa est administra et exsecutrix divinæ justitiæ, et sententiæ mortis in hominem a Deo latæ; tum quia ipsa restituit terræ quod suum est, reducitque hominem in suam originem; tum denique quia ipsa miseris, quibus hæc vita iniqua est, quique in sola morte injuriarum et ærumnarum suarum solatium et remedium repositum habent, æque et juste succurrit eosque liberat. Igitur mors, mortisque sententia suavis accidit: prima homini indigenti, qui scilicet gravi, continua et inextricabili rerum ad vitam necessariarum penuria laborat; huic enim satius videtur semel mori, quam continua fame cruciari, et lenta tabe emori: multo jucundior est mors pauperibus spiritu, qui ad vitam et opes cœlestes sibi a Christo promissas anhelant. Quocirca S. Franciscus, dato sibi a medico mortis nuntio, exclamavit: «Beneveniat soror mea mors,» jussitque Fratribus ut canticum gratiarum actionis Deo canerent. Cumque a F. Elia moneretur cuique fideli in morte esse lugendum et pœnitendum, magno fervore erumpens: «Sine me, frater, inquit, gaudere in Domino, in laude ejus, et in infirmitatibus meis; quia Spiritus Sancti cooperatione ita sum Deo meo unitus, ut libeat plane in Altissimo jucundari.» Igitur, vocatis cantoribus, summo jubilo cum eis cecinit canticum, quod ipse vocabat Solis, alta voce exclamans: «Lauderis, mi Domine, propter sororem nostram mortem, quam nullus vivens potest evadere. Væ illis qui moriuntur in peccato mortali! Beati illi qui hora mortis suæ inveniunt se conformes tuæ sanctissimæ voluntati; mors enim secunda non poterit eis nocere. Laudate et benedicite Dominum meum, et gratificamini, et servite illi, omnes creaturæ, magna humilitate.» Ita habet Speculum Vitæ ejus, cap. CI et CII, parte I, ac Lucas Waddingus in Annalibus Minor., anno Christi 1226, num. 22.


3 et 4. O MORS! BONUM EST JUDICIUM TUUM HOMINI INDIGENTI, ET QUI MINORATUR VIRIBUS, DEFECTO ÆTATE, ET CUI DE OMNIBUS CURA EST, ET INCREDIBILI QUI PERDIT PATIENTIAM. — Ita Romana et Græca: male ergo Palacius et Jansenius et alii pro patientiam legunt sapientiam, quanquam hæc duo conjuncta sunt; patiens enim vere est sapiens, et qui perdit patientiam, perdit et sapientiam, quæ docet patienter omnia adversa tolerare: quare dum fit impatiens, fit pariter insipiens. Aliter Emmanuel Sa: «Qui perdit sapientiam,» inquit, est decrepitus, qui præ senio delirat, aut certe multorum oblitus perdidit quasi memoriam; hunc enim satius est mori, quam vivere.

Secundo, ei «qui minoratur, id est destituitur viribus» per morbum; qui scilicet assidue languet, infirmatur, dolet capite, stomacho cæterisve membris. Ab hisce enim cæterisque omnibus vitæ incommodis, ac fortunæ miseræ procellis liberat eum mors.

Tertio, «defecto ætate,» græce ἐσχατογέρω, id est, ut Complutensia: In extrema senectute constituto; Tigurina, decrepito. Nam, ut ait Psaltes, Psal. LXXXIX, 10: «Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; si autem in potentatibus, octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.» Quare «senectus ipsa morbus est,» isque non unus, sed multiplex, ut graphice describit Ecclesiastes, cap. XII. Per senem ergo accipe decrepitum, tot miseriis quot annis onustum, cui nulla liberationis nisi in morte est spes. Nam alioqui senes communes, quibus adest aliqua in vita jucunditas, horrent mortem, eoque magis quo ipsa vicinior est. Sane vidi plures senes, etiam Religiosos et Sanctos, qui ægerrime ferebant mortis et migrationis ex hac vita instantis sibi mentionem fieri. Est hoc inter alia senectutis vitium, ut vitam optent senes, cum vivere desinunt. Idipsum apologo mortis et senis festive repræsentat Æsopus: «Senex, inquit, incisa a se ligna cum ferret, multam ibat viam, ac ob multum laborem, deposito in loco quodam onere, mortem invocabat; sed mors, cum adesset, causamque peteret propter quam se vocaret, perterrefactus senex, ait: Ut onus mecum attollas. Fabula significat omnem hominem esse vitæ cupidum, licet infortunatus sit et mendicus.»

Est antithesis versus præcedentis, q. d. Sicut divitibus qui abundant opibus, deliciis, sanitate, pace, quibusque omnia prospere succedunt, acerba est mors: sic eadem jucunda est pauperibus, miseris et desperatis, quia ab his ærumnis liberat eos, juxta illud cap. XXX: «Melior est mors quam vita amara.» Judicium vocat tum decretum et sententiam Dei, quo omnes Adæ posteros damnavit ad mortem, Genes. III, tum morem, consuetudinem, necessitatem moriendi omnibus communem et inevitabilem, ac quasi fatum; hanc enim significat hebræum משפט mispat, id est judicium. Unde Tigurina vertit: Quam jucundum est, o mors, fatum tuum homini egenti, defectoque viribus, decrepito, undique districto, desperabundo, patientiaque destituto! Syrus: Quam felix es viro qui fractus est, et deficiens animo, viro seni qui moritur omni momento, et caret alimento, et non est in eo vis ad operandum! Insuper judicium morti datum significat mortem,

licet infelices, hac parte tamen feliciores esse prioribus, divitibus scilicet et felicibus, eo quod hi horreant mortem, illi exspectent, imo sæpe optent. Verum, sicut in his sæpe nimius est horror mortis, sic in illis nimius ejusdem est appetitus; unde ut hominem ad mediocritatem deducat, doceatque qua ratione et moderatione mortem excipere debeat, subdit: «Noli metuere judicium mortis.»

Tropologice ergo Palacius: Tu lector, inquit, attolle in excelsum oculos, et dic: O quam bona est mors viro in spiritualibus diviti, sive juvenis sit, sive senex, sive curam habeat, sive cura careat; sive credat malis suis exitum fore, sive non credat! O quam felix fuisset Salomon, si cum Cantica scribebat, vita defunctus fuisset! Quam felix Judas, si, antequam pecuniam accepisset, vitam amisisset! Ergo mors bona bonis; malis vero mala; ut enim «mors peccatorum pessima,» ita «pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus,» Psal. CXV.


5. NOLI METUERE JUDICIUM MORTIS. MEMENTO QUÆ ANTE TE FUERUNT, ET QUÆ SUPERVENTURA SUNT TIBI: HOC JUDICIUM A DOMINO OMNI CARNI. — Tigurina: Fatum mortis ne metuas, sed superiorum memineris, et posteriorum: hoc utique fatum a Domino injunctum esse omni mortalitati; Syrus: Ne timeas mortem, quia ea ipsa est portio tua. Recordare quod priores et posteriores apud te sunt; quia hic est finis omnium hominum coram Deo.

Probat mortem non esse metuendam, nec detrectandam, sex argumentis: Primum est, quia ipsa est «judicium,» id est justa, non injusta; ob peccata enim justo judicio tibi infligitur; per culpam enim tum Adæ, tum tuam meritus es pœnam mortis. Secundum, «memento quæ ante te fuerunt,» quod scilicet in sæculis quæ ante te fuerunt, omnes sint mortui, nemoque a mortis lege fuerit exceptus: memento quoque «quæ superventura sunt tibi,» quod scilicet post te per omnia sæcula ventura omnes viventes morituri sint, ut merito tu ab hac universali mortis lege excipi nec possis, nec velle debeas. Unde Græca sic habent: Μνήσθητι προτέρων σου καὶ ἐσχάτων, quæ masculine accipiendo sic clare vertas: Memento eorum qui te priores fuerunt, et novissimorum, qui scilicet novissime futuri sunt; sicut enim priores omnes sunt mortui, sic novissimi ad unum omnes sunt morituri.

Tertium, memento quod hoc «judicium» mortis sit commune «omni carni,» id est omni homini, imo omni animanti, q. d. Est hic mos, hæc sors, hæc natura omnis carnis, ut, cum ex se sit fragilis, corruptibilis et mortalis, aliquando corrumpatur et moriatur. Unde cum quis moritur, dicitur ingredi viam universæ carnis: «Ubi constituta est domus omni viventi,» Job XXX, 23; idque confirmatum et sancitum est a Domino universorum, qui vitæ et necis cujusque habet potestatem, in pœnam peccati; cujus sententiam nemo prudens declinare possit, aut velit etiam Gentilis.

Sic Anaxagoras, audita filii morte, dolorem stilitit, dicens: «Sciebam me genuisse mortalem.» Idem, absens ad mortem damnatus, id nuntianti: «Jam olim, inquit, istam sententiam tulit natura æque in illos, atque in me.» Ita Laertius, lib. I, cap. III. Et Seneca: «Stultum est, inquit, timere quod vitare non possis. Stultum est dolere in ejus conditione se esse, in qua nemo non est. Solatium est grande cum universo una rapi.» Ita ipse, De Providentia, cap. V. Thales dicebat «nihil interesse inter vitam et mortem; quod utraque sit secundum naturam.» Cuidam obstrepenti: «Cur igitur tu non moreris?» respondit: «Ob hoc ipsum quia nihil refert. Potius enim habetur, quod accersitur.» Ita Laertius, lib. I, cap. 1. Socrates ad mortem damnatus fugere noluit, dicens: «Liberi mei Deo, qui mihi eos dedit, curæ erunt; amicos hinc discedens inveniam vobis meliores, ne vestra quidem consuetudine diu cariturus; nam vos brevi eodem estis commigraturi.» Aristoteles dictitabat «optimum esse migrare e vita velut e convivio, neque sitibundum, neque temulentum.» Epictetus dicebat «præstare animæ quam corpori mederi;» cum præstet mori quam male vivere, uti refert Antonius, in Melissa, part. I, serm. 58. Æschines gloriose mori summam dicebat esse felicitatem, cum mors omnibus ex æquo sit fatalis, teste Stobæo, serm. 115, ubi et citat Gorgiam, qui rogatus an libenter moreretur: «Maxime, dixit; nam tanquam ex putri et diffluente domuncula non invitus discedo.» Agis, rex Lacedæmoniorum, rogatus «quo pacto quis libertatem suam tueri possit? Si mortem, inquit, contempserit.» Ita Plutarchus, in Laconic., ubi et citat Agesilaum, qui rogatus «quæ via esset ad eximiam gloriam? Si mortem, inquit, contempseris.» Hic enim mortis contemptus hominem facit intrepidum ad heroica in bello omnique re facinora designanda. Et Callicratidam dicentem: «In bello aut vincere, aut mori, honestissimum;» hoc enim naturæ est, illud virtutis. Et Damindam exclamantem: «O semiviri, quid nobis acerbi poterit accidere, qui mortem contemnimus?» Isocrates ad Demonicum: «Mori, ait, omnium fatum decrevit; pulchre vero mori proprium bonis natura attribuit. Immortalia quidem sapias, magnanimis existendo; mortalia vero modeste præsentibus fruendo.» Lucianus: «Quid sunt homines? Dei mortales. Quid Dei? homines immortales.»

Tropologice, Hugo: «Memento quæ ante fuerunt,» id est, inquit, de quo factus es, scilicet de limo et de nihilo; «et quæ superventura sunt tibi;» id est ad quid devenies memento, q. d. Memento quia cinis es, etc., vel sic: «Memento quæ ante te fuerunt,» id est coram te, in præsenti, id est memento qualis est vita tua præsens; «et quæ superventura sunt tibi,» id est qualis erit vita futura, q. d. Considera ingressum tuum, quam immundus fuit; progressum tuum, quam laboriosus; egressum tuum, quam periculosus. Nativitas enim hominis immunda est, vita laboriosa, mors periculosa. Hinc nativitas plena est pudore, vita dolore, mors timore. Unde S. Bernardus: «Recole, homo, unde venis, et erubesce; ubi sis, et ingemisce; quo vadis, et contremisce.»


6. ET QUID SUPERVENIET TIBI IN BENEPLACITO ALTISSIMI? SIVE DECEM, SIVE CENTUM, SIVE MILLE ANNI. — Ita Romana et Græca, licet Jansenius et alii notam interrogationis non ponant post vocem Altissimi, sed in fine post anni. Græce tamen pro ὑπερβαίνῃ, id est superveniet, legunt ἀπαναίνῃ, id est recuses, renuas; sic enim habent: Καὶ τί ἀπαναίνῃ ἐν εὐδοκίᾳ ὑψίστου, id est, ut Complutensia et Romana: Et quid recuses, vel renuas in beneplacito Altissimi? q. d. Nihil eorum quæ sunt in beneplacito Dei recusare voles aut vales: ergo nec mortem, nec statutum tibi a Deo moriendi tempus; hoc enim unum est inter infinita beneplacita Dei. Unde Tigurina: Quomodo autem recuses, quod placuit Altissimo?

Est hæc quarta ratio cur mors non sit detrectanda, quia scilicet illa cuique immittitur modo et tempore decreto et discreto a beneplacito Dei, cui omnis creatura se subdat, imo conformet oportet; Dei enim voluntas et beneplacitum est sanctissimum, sapientissimum, potentissimum, optimum et clementissimum.

Nostræ Latinæ Vulgatæ sensus est similis, q. d. Quid tibi supervenire aut occurrere possit, quidve fingere vel excogitare queas, quo judicium et sententiam Dei de morte, certoque ejus tempore in te latam mutare, vel declinare, vel inflectere valeas? sive enim decem, sive centum, sive mille annos vitæ tuæ præfixerit: illo contentus sis oportet; nec enim vel horam, vel momentum ad hoc tempus a Deo præfixum addere, vel minuere potes, juxta illud: «Constituisti terminos ejus qui præteriri non poterunt,» Job XIV. Et illud: «In manibus tuis sortes meæ;» Septuaginta: «tempora mea,» Psal. XXX, 16.

Secundo, alii exponunt, q. d. Quid tibi supervenire, id est accidere et adjici, poterit ad decem vel centum, vel mille annos, quos judicium Dei tibi statuit et præfixit? q. d. Nihil. Nullus enim vel hilum adjicere potest ad id quod ipse decernit.

Tertio, Lyranus sic legit et exponit: «Et quæ supervenient tibi a beneplacito Altissimi, sive decem, sive centum, sive mille anni,» supple et repete ex versu præcedenti: «hoc judicium tibi est a Domino;» in quo proinde conquiescas oportet. Sic et Dionysius: «Quæ supervenient tibi in beneplacito Altissimi,» id est, inquit, tempora vitæ, quæ tibi restant secundum divinæ voluntatis præordinationem, «sive decem, sive centum, sive mille anni,» q. d. Hæc tibi sufficiant, et gratanter ea accipias, ac fructuose expendas, et tuam voluntatem in hoc divinæ subjice voluntati. Qui id facit, ideoque longioris vitæ desiderium, ac mortis metum vincit, non effeminatus est; sed vir et herus, non vilis, sed sapiens, non puer, sed adultæ virtutis, ideoque hac sua animi fortitudine ac robore splendide refulget; sicut splendide refulsit Socrates, sibi paratam mortem forti animo excipiens; refulsit Epictetus, qui destitutus fortunæ muneribus, tranquillam ducebat vitam; refulsit Anaxarchus, qui in mortario contusus exclamabat: «Contunde quantum velis, Anaxarchum nunquam contundes.» Tria sunt quæ maxime optari solent: a nauta portus, a peregrino patria, a servo libertas. Homo per mortem, quæ maximum est malorum corporis, ex mari et fluctibus mundi in portum tendit, ex dubia peregrinatione in patriam, ex carcere in libertatem prodit. Demum nihil reperitur quod nos magno honore, gloria et fama dignos reddat magis hac salutari victoria. Quæ quam sit jucunda, animoque ingenuo dulcis et grata, tantum abest ut possit exprimi verbis, ut vix possit concipi mente; nil enim animo recte formato jucundius contingere potest, quam sua prudentia vicisse fortunam; cæteræ videntur tantum, non autem revera sunt voluptates.

Huc faciunt sententiæ Diogenis, Diadochi, S. Chrysostomi et S. Basilii quas citat Antonius, in Melissa, part. I, cap. LVIII; Diogenes enim videns quemdam lugentem, quod in peregrina terra moriturus esset, dixit: «Quid luges, o stulte! undecumque eadem via est ad inferos;» Diadochi: «Qui exeundi tempore laborat metu, non libere transibit principes inferorum. Est enim animæ timiditas, illorum malitiæ velut patrona et adjutrix. Anima vero, quæ in Dei dilectione exsultat tempore discessus, super omnes tenebrosos ordines elata cum Angelis pacis fertur;» S. Chrysostomi: «Gaudendum est morte; sive juvenis, quod statim liberatus sit hujus vitæ malis; sive senis, quod iis rebus quæ in vita exoptanda videntur, ad satietatem usque fruitus, abierit;» S. Basilii: «Sicut carceri inclusorum alii quidem diutius in afflictione vinculorum permanent; alii vero celerius liberantur: sic etiam animarum aliæ diu in hac vita detinentur, aliæ brevius, Creatore nostro providente nobis singulis sapiente profundoque consilio, quod humana mente indagari non potest, juxta mensuram cujusque dignitati convenientem. Non audis Davidem dicentem: Educ de carcere animam meam? Non audisti de sancto, quod soluta sit anima ejus? Simeon autem, Dominum nostrum ulnis complexus, nonne hæc verba protulit: Nunc dimittis servum tuum, Domine? Nam corporis conversatio ad superiorem vitam properanti, quavis afflictione et carcere gravior est.»

tanter ea accipias, ac fructuose expendas, et tuam voluntatem in hoc divinæ subjice voluntati. Qui id facit, ideoque longioris vitæ desiderium, ac mortis metum vincit — ne, sensus est, q. d. Quisque debet contentus esse annis decem, vel centum, vel mille vitæ sibi a Deo præfixis et concessis; quia in inferno nemo redarguitur quod decem, vel centum, id est paucos, vel multos annos vixerit; sed quod sibi a Deo datos, sive paucos, sive multos, otiose transegerit, maleque vixerit. Rursum, nemo est in inferno, qui accusare possit brevitatem vel longitudinem vitæ, ac queri se nimis parum vel nimis diu vixisse, aut plures annos suæ juventuti et complexioni ex natura fuisse debitos, ut Deo condemnanti alleget et excuset brevitatem vitæ, dicendo: Si diu vixissem, multa bona fecissem, inquit Lyranus, ac peccata pœnitentia expiassem.

Huc facit illud Senecæ, lib. De Brevitate vitæ, cap. 1: «Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus. Satis longa vita, et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. Sed ubi per luxum ac negligentiam defluit, ubi nulli rei bonæ impenditur; ultima demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus, transisse sentimus. Ita est, non accepimus brevem vitam, sed fecimus; nec inopes ejus, sed prodigi sumus: sicut amplæ et regiæ opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur; at quamvis modicæ, si bono custodi traditæ sunt, usu crescunt: ita ætas nostra, bene disponenti, multum patet. Nam, ut ait Comicus: Ætatis arctæ spatium extendit virtus.» Unde Alexander Magnus, apud Curtium, lib. IX: «Ego, inquit, me metior non ætatis spatio, sed gloriæ.»

Secundo, q. d. Deus in inferno non redarguet, nec puniet te quod multum vel parum vixeris; sed quod scelerate vixeris. Igitur non vitæ brevitas, sed malitia timenda est.

Tertio, alii, q. d. In inferno non est appellatio ad Plutonem, Ditem, Rhadamantum, aliosve deos vel judices, quos ponebant Gentiles; ut quis coram eis allegans se nimis parum vixisse, impetret reditum ad vitam, pluresque vitæ annos; aut vitam tam citam et fugacem accusans, cogat eam redire; aut anima defuncti ad eam redire velit et satagat, juxta illud Virgilii, VI Æneid., ex Platone et Pythagora: Rursus et incipiant in corpora velle reverti.

Mystice, Dionysius: «Non est in inferno accusatio vitæ,» hoc est, inquit, nulla salubris reprehensio propriæ vitæ est in inferno, cum non sit ibi status aut tempus pœnitendi, vel merendi, juxta illud Psalm. VI: «In inferno autem quis confitebitur tibi?» nihilominus est in inferno pœnitentia sera, juxta illud Sap. V: «Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt.» Vide præcedentia et sequentia miserabilia, sed infructuosa. Quare qui sapit, ante mortem vacet pœnitentiæ salutari et exercitio bonorum operum. Hæc Dionysius. Sic et Lyranus ac Delrio, adagio 197; loco 38: Damnatis, inquiunt, nec accusandi, nec confitendi præteritæ vitæ peccata ullum tempus est reliquum; imo nec id faciendi flexibilis ulla voluntas. Adduntque hunc sensum esse litteralem; sed potius videtur mysticus, ut patet ex causali enim, et ex Græcis, quæ hæc nectunt cum centum et mille annis, de quibus versu præcedenti.


7. NON EST AUTEM IN INFERNO ACCUSATIO (græce ἔλεγχος, id est redargutio) VITÆ. — Primo et genuino sensu: Nota: Asserit hisce ærumnosis non bonam esse, sed bonam videri mortem; ac proinde eos

confitendi præteritæ vitæ peccata ullum tempus est reliquum; imo nec id faciendi flexibilis ulla voluntas. Adduntque hunc sensum esse litteralem; sed potius videtur mysticus, ut patet ex causali enim, et ex Græcis, quæ hæc nectunt cum centum et mille annis, de quibus versu præcedenti.

Porro Græca hanc sententiam cum præcedenti combinant, sicque legunt: Sive decem, sive centum, sive mille anni, non est in inferno accusatio vel redargutio vitæ; Tigurina: Sive decem habeas, sive centum, sive mille annos, vita nullam habet adversus orcum excusationem. Quominus moriens ad eum descendat, sive cito, sive tarde juxta annos cuique a Deo præfinitos; vide hic rursum liberiorem esse versionem Tigurinam.

Est hæc quinta ratio cur mors non sit detrectanda; quia scilicet frustra quis eam detrectet, cum in inferno nulla sit appellatio, nullus ad vitam reditus.

Meminit Siracides solius inferni post mortem, non cœli; quia ejus ævo omnes, etiam justi, descendebant ad infernum usque ad Christum, qui suo sanguine cœlum reseravit. Atque ex eo sexta et potissima ratio non metuendæ mortis petitur, scilicet quod per eam transcamus ad meliorem vitam in cœlis. Mors enim Sanctis est janua vitæ beatæ et æternæ. Pii ergo mortem non timent, sed amant et ambiunt.

Ita Damascenus, in Hist. Barlaam et Josaphat, cap. IV, narrat duos monachos, quibus rex Abner mortem minabatur, intrepide respondisse: «Recte dixisti, o rex! qui mortem metuunt, id curant quonam pacto eam effugiunt. Quinam autem hi sunt, nisi qui fluxis rebus intabescunt, easque ad stuporem usque mirantur? Qui quidem, cum in altera vita quidquam boni sese consecuturos esse desperent, a præsentibus divelli nequeunt, ob eamque causam mortem timent. At nos qui jampridem mundum, et ea quæ in mundo sunt, odio prosequimur, arctamque et angustam viam Christi causa gredimur, nec mortis metu, nec præsentium rerum cupiditate afficimur: verum futurarum duntaxat rerum desiderio tenemur. Quoniam igitur mors ea, quam nobis infertis, ad sempiternam et præstantiorem vitam transitus efficitur, idcirco cupiditati potius nobis est, quam terrori.»

Idem fecere cæteri ascetæ. Unde in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XXIV, ubi duodecim Anachoretarum quotidianæ meditationes, quasi stimuli ad virtutem recensentur; secundi hæc vox est: «Ego dixi, ex quo renuntiavi terræ, hodie renatus es, hodie cœpisti servire Deo, hodie hic inhabitare cœpisti; sic esto quotidie peregrinus, et crastino liberandus, hoc mihi quotidie consulebam;» quinti ista: «Ego Angelos aspicio ascendentes et descendentes ad vocationem animarum, et semper finem meum opperior, dicens: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;» sexti ista: «Ego per singulos dies puto mihi a Domino dici: Laborate propter me, et ego quiescere faciam vos. Adhuc modicum decertate, et videbitis salutare meum, et gloriam meam. Si diligitis me, si filii mei estis, ad patrem rogantes revertimini.»

Alfonsus, Aragonum rex, teste Panormitano, et Ænea Silvio, in ejus Vita, adolescentem qui mortem horrebat, consolans: «Non est, inquit, cur mortem adeo timeas, cum hæc bene pureque morientibus sit vita, atque ejus vitæ principium, quæ neque doloribus, neque timori, neque invidiæ, neque ærumnis aliis subjecta est.» Quocirca apte pieque Palacius: Christiane, inquit, altior tibi Theologia est; non enim tuum est mortem timere, sed optare: cupere dissolvi et esse cum Christo; mori tibi multo melius; tuum est vitam habere in patientia, mortem in desiderio; tua conversatio non in terris est, sed in cœlis; tuum est dicere: «Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.» Quo enim Dei amor ardentius viscera tua exurit, hoc impatientius est desiderium mortis. Vide S. Cyprianum, tractatu De Mortalitate, et S. Ambrosium, libro De Bono mortis.


SECUNDA PARS CAPITIS.


8. FILII ABOMINATIONUM SUNT FILII PECCATORUM, ET QUI CONVERSANTUR SECUS DOMOS IMPIORUM. — Legit Interpres per diæresim παρ᾽ οἰκίαις, id est secus, vel juxta domos: jam legunt unica voce παροικίαις, id est parœciis, viciniis: unde Complutensia vertunt: Filii abominabiles (Tigurina exsecrabiles) fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in viciniis impiorum; alii: Qui versantur cum vicinis impiis; Romani retinent Græcum paræciis, causamque addunt: Quoniam, inquiunt, non liquet an hic sensus sit: Et filii impiorum sunt hujusmodi, ut quiescere non possint, sed frequentibus sedium mutationibus agitentur; an ut in Vulgata: Et qui conversantur secus domos impiorum. Verum nobis sequenda est Vulgata; illa enim proprium Græcorum sensum expressit: unde eidem consentiunt Complutensia, Tigurina et cæteri, licet Syrus totam hanc partem prætereat; vertit enim: Semen despicabile generatio peccatorum, et progenies vilis impiorum.

Sensus ergo est, q. d. Filii peccatorum, qui scilicet vel physice ex peccatoribus nascuntur, ab iisque educantur, vel moraliter ab iis in vita et moribus efformantur, ut discipuli a magistris, subditi a prælato, cives a magistratu, etc.; hi, inquam, fiunt «filii abominationum,» id est summe abominabiles: quia patres suos imitantur tum per se, tum instigati ab illis ipsis; patres enim suos mores et sensa filiis instillant. Idem dico de illis, «qui conversantur secus domos impiorum,» id est qui cum impiis domi et familiariter versantur: hi enim impiorum impios sermones actusque imbibunt; qua de causa fiunt apud homines abominabiles, ideoque infames. Quocirca Ben-Sira, alphabet. 2, littera Phe: «Averte, inquit, faciem tuam a sociis malis; ne habeto cum eis iter (ne eas in via cum iis): Cohibe pedem tuum ab eis, ne capiaris reti ipsorum.» Vide Proverb. 1, 15.

Transit a morte ad mores et famam, ut innuat felicem esse mortem proborum, qui filios post se relinquunt bene institutos et moratos, in quibus ipsi post mortem quasi vivant, famamque et nomen ad posteros conservent et propagent; ex adverso infelicem esse mortem peccatorum, qui post se relinquunt filios impios, per quos eorum memoria et nomen fiat abominabile et infame; vitæ enim succedit fama posthuma; bonæ bona, malæ mala. Quare viventibus illius maxima habenda est ratio, ut in illa honeste et gloriose vivant; ideoque filios suos honeste instituere debent, ut ipsi hac eis famam bonam concilient.

Nota: Hæ et similes sententiæ significant quid sæpe fiat, non quid semper. Nam subinde mali et infames parentes bonos et gloriosos relinquunt filios; uti Achaz reliquit Ezechiam, Amon Josiam, Saul Jonatham; et vice versa boni parentes relinquunt perversos filios; uti David Absalomum et Adoniam, Josias Joakimum, Ezechias Manassem.


9. FILIORUM PECCATORUM PERIT HÆREDITAS, ET CUM SEMINE ILLORUM ASSIDUITAS OPPROBRII. — Græce ἐνδελεχήσει ὄνειδος, id est assidua est infamia, continuatur, et permanet probrum; Complutensia, continue manet improperium. To illorum tam refer ad «filiorum,» quam ad «peccatorum,» q. d. Filii peccatorum non solum erunt abominabiles et infames, sed et bona sibi a parentibus relicta perdent vel lusu et luxu, vel per lites, naufragia et infortunia: quia sæpe injuste a parentibus sunt acquisita; ideoque Deus justus judex juste ea aufert, et ad alios transfert. Rursum non tantum ipsi sunt infames, sed et probrum suum ad suum «semen,» puta ad filios et nepotes, transmittunt; ita ut tota prosapia per futuras generationes perpetuo probro maculetur et notetur. Ita Tigurina: Hæreditas, inquit, liberorum scelerosorum interibit, et opprobrium posteritatem eorum assidue comitabitur. Huc facit illud Ps. VII, ubi recensitis impii sceleribus subdit et concludit: «Propterea destruet te Deus in finem, evellet te et emigrabit de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.» Porro Syrus habet: A filio iniquo peribit imperium, et cum semine ejus habitabit egestas. Ex dictis liquet quod patres sint velut pictores morum (consequenter et famæ), qui filiis imprimuntur: filii enim sunt quasi psittaci ac simiæ, qui quidquid audiunt a parentibus, quidquid in illis inspiciunt, hoc quasi naturali mentis instinctu mox in seipsis effingunt: sic loquuntur, sic operantur, uti a parentibus addiscunt.


10. DE PATRE IMPIO QUERUNTUR FILII; QUONIAM PROPTER ILLUM SUNT IN OPPROBRIO, — tum quia probrum patris transit ad posteros, estque probrum filiorum: tum quia probrosi mores filiorum prodeunt ex probrosis moribus parentum. Pro queruntur male aliqui legunt quæruntur per diphthongum: græce est μέμψεται, id est accusabunt. Unde Tigurina: Liberi accusant patrem impium, quoniam propter ipsum veniunt in vituperationem; alii, probris afficiuntur. Universi enim improperant filiis parentum suorum scelera; sicut Judæis probro æterno datur, quod patres eorum occiderunt Christum. Syrus: Patrem iniquum filii recti maledicent, quia propter ipsum contempti fuerunt in mundo.

Porro, si filii accusant parentes in hac vita, multo magis eos accusabunt in die judicii, cum propter eorum pravam educationem videbunt se cum eis damnari ad gehennam, ubi perpetuo eos culpabunt, imo maledicent dicendo: Maledictus sis, pater, qui me ad gehennam educasti. Merito igitur ait ex S. Gregorio Dionysius: «Unusquisque præsidens tot mortibus, tot æternis damnationibus dignus est, quot perditionis exempla subditis præbuit.» Hinc scriptum est Sap. IV: «Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes.» Verum filii magis seipsos quam patres accusare deberent, cum sua culpa imitati eos, gehennam meruerint; præsertim quia filii impietate sæpe superant parentes: «Accusans autem debet esse melior accusato,» ait Aristoteles, II Politic.


11 et 12. VÆ VOBIS, VIRI IMPII, QUI DERELIQUISTIS LEGEM DOMINI ALTISSIMI! ET SI NATI FUERITIS, IN MALEDICTIONE NASCEMINI: ET SI MORTUI FUERITIS, IN MALEDICTIONE ERIT PARS VESTRA. — Complutensia aliique Græci codices post vocem Altissimi addunt: Nam si multi fueritis, ad interitum eritis; Tigurina: Nam etiamsi feceritis accessionem, interibitis. Verum hæc verba delent codices Græci Romæ emendati, æque ac Noster, nec cohærent cum sequentibus. Rursum Rabanus legit nascimini in præsenti; sed cum Romanis legendum nascemini in futuro: hoc enim significat Græcum γεννηθήσεσθε. Pro in maledictione erit pars vestra, græce est κατάραν μερισθήσεσθε, id est in maledictionem dispertiemini; Complutensia, divisi eritis; Romana, superabimini.

Jam quoad sensum, primo, Origenistæ, asseclæ Platonis, et Pythagoricæ μετεμψυχώσεως, id est transmigrationis animarum, ex hoc loco et similibus docebant animas ante corpora præexstitisse, ac ob peccata tunc commissa mitti in corpora quasi in carcerem, ut in eo pœnas peccatorum luant, ideoque in maledictione nasci. Verum hic error jam pridem damnatus est. Rursum Calvinus ex hoc loco et similibus censet Deum ante omnem prævisionem operum pro libito hos elegisse et addixisse cœlo, illos maledixisse, id est reprobasse, et addixisse inferno. Verum hoc est blasphemum ejus fatum, quod omnes sanæ mentis exsecrantur. Nam inde Beza Calvinum suum secutus scribens in I Joan. cap. 1, infert docetque nulla peccata esse reprobis venialia, neque ulla electis mortalia; adeoque pro reprobis non esse orandum, quæ omnia insana et impia sunt. Insuper Semipelagiani hinc contendebant reprobos in Dei maledictione nasci, eo quod Deus ob peccata eorum prævisa eos reprobarit, et ad maledictam nativitatem destinarit. Verum hoc implicat; prius est enim nasci, quam jam natum peccare; quare prius prædestinavit Deus ut reprobi nascerentur, quam præviderit eorum peccata, ac ob ea eos reprobarit. Si dicas peccata fuisse a Deo prævisa non absolute, sed conditionate, si scilicet eos crearet et nasci faceret, hoc pariter absurdum est: Deus enim neminem punit pœna absoluta ob peccatum ejus conditionate futurum; pœna enim absoluta requirit culpam actualem et absolutam. Vide S. Augustinum hanc sententiam refellentem lib. De Prædest. Sanctorum, cap. XIII et XIV.

Secundo, alii hæc referunt ad peccatum originale: ob illud enim omnes nascimur filii iræ et maledictionis Dei, Ephes. cap. II. Verum hoc peccatum commune est omnibus, tam electis quam reprobis. Hic autem agitur de peccato impiorum, quod ipsi actu committunt, ideoque maledicuntur et damnantur.

Tertio, Palacius takes hæc accipit non de prima nativitate, sed secunda et iterata, qua nonnulli jam nati et mortui ab Elia, Elisæo et aliis fuere revocati ad vitam, et quasi iterum nati, q. d. Si peccator jam mortuus resuscitetur, et iterum quasi nascatur, nascitur in maledictione; quia in maledictione mortuus est; nec enim post mortem agi potest fructuosa et salutaris pœnitentia. Verum hi resuscitati fuere admodum pauci; nec peccatores, sed parvuli innocentes.

Quarto, Jansenius censet hic agi de derelictione reproborum in massa peccati originalis et damnationis; ac significari quod Deus ante prævisionem operum, ob peccatum Adæ, videns omnes ejus posteros eo infectos, decreverit hos inde eripere et salvare; illos in ea derelinquere, maledicere et damnare, juxta illud Rom. IX, 11: «Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, etc.: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Sensus ergo est, inquit Jansenius, q. d. Deus reprobos et in nativitate et in morte maledixit. Decrevit enim eos in peccato originali, in quo nascuntur, derelinquere, ac in morte damnare. Verum dura et huic loco incongrua est hæc interpretatio: dura, quia Deus vult omnes Adæ posteros salvare; ideoque misit Christum, ut omnes salvaret: quare neminem reprobat ante prævisionem peccati finalis, in quo quis decedit et moritur, uti ostendi Osee, cap. XI, 9. Incongrua, quia hic non agitur de maledictione peccati originalis, sed actualis, ut patet ex præcedentibus et sequentibus; ac ex voce «qui dereliquistis legem Domini Altissimi;» utique per actum proprium. Adde proprie hic agi non de reprobis omnibus, sed de impiis peccatorum filiis; de his enim sermo præcessit. Unde:

Quinto, idem Jansenius censet nomine maledictionis hic non significari æternam Dei reprobationem, sed miseriam et calamitatem aliquam in hoc mundo divinitus inferendam, sive ob parentum, sive ob propria peccata. Juxta quem intellectum etiam recte dicitur quod impii, cum nascerentur, propter prævisa eorum futura mala opera, nati sunt ad sustinendam Dei maledictionem, hoc est Dei ultionem in hac vita: sicut, et cum moriuntur, propter peracta mala opera, maledictionem Dei, hoc est damnationis ultionem, sustinere coguntur. Unde Syrus vertit: Væ hominibus iniquis, quia infelicitas comitabitur eos usque ad diem mortis eorum!

Dico ergo: Pro in maledictione, græce est εἰς κατάραν, id est ad maledictionem, quam scilicet vestris sceleribus, quæ patrabitis, vobis accersetis. Est prosopopœia. Abstrahit enim a nativitate impiorum, loquiturque impiis quasi necdum natis, quos scilicet Deus prævidit male acturos foreque impios, q. d. Væ vobis, impii, qui dereliquistis legem Domini! Misera est vestra sors et conditio: nam si nascamini (uti reipsa nascemini), ad maledictionem nascemini; quia a parentibus educabimini in peccatis, vivetisque scelerate, ob quæ Deus vobis maledicet: sin moriamini, ad maledictionem æternam, puta ad gehennam, transmittemini; ut pars et sors vestra sit cum damnatis, a Deo maledictis per omnem æternitatem. Ita Lyranus: «Væ, inquit, est comminatio maledictionis æternæ. Etsi nati fueritis, id est nativitas vestra facta est ad maledictionem culpæ, et mors vestra ad maledictionem gehennæ, non ex auctore naturæ, sed ex defectu parentalis disciplinæ.»

Adde per nativitatem metonymice accipi posse vitam ad quam nascimur, q. d. O impii, et in vita et in morte eritis maledicti: quia vivetis in maledictione culpæ, moriemini in maledictione gehennæ. Unde Tigurina pro γεννηθῆτε, id est nascemini, legens γεννηθᾶτε, id est fueritis, vixeritis; vertit: Væ vobis, viri impii, legis summi Dei desertores! Si vixeritis, eritis exsecrabiles: sin obieritis, itidem detestabiles.

Insuper impiorum parentum generatio, et impiorum filiorum nativitas sæpe est vitiata et maledicta: quia impii parentes per sanguinem et semen vitiatum suam crapulam, libidinem, iram, et cætera vitia, pravasque inclinationes transfundunt in filios; quocirca eorum filii nascuntur in maledictione, quia propensi ad omne malum.

Adde quod Deus, generationi impiorum maledicens, maledicat sæpe filiis propter maledictos parentes, juxta illud Noe maledicentis Chanaan filio propter patrem Cham: «Maledictus Chanaan,» quia scilicet patris sui Cham impietatem sequetur, Genes. IX, 23. Hinc Deus Chananæos stirpitus excidi jussit per Hebræos; quia eorum semen et prosapia plane erat vitiata et incorrigibilis, uti docet Sapiens, cap. XII, 10: «Non ignorans, ait, quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio.»

Denique potest hæc sententia accipi in sensu formali, quo impii dicuntur nasci, quando peccant et impie agunt: tunc enim videntur quasi nasci ex impietate. «Impii» enim in Scriptura vocantur non omnes peccatores, qui in aliquod peccatum ex fragilitate labuntur; sed insignes et eximii duntaxat, qui scilicet habitum et callum peccandi sibi induxerunt, in eoque sunt obfirmati, ut ex certa et destinata malitia peccent: quales sunt infideles et athei, qui impie negant omne numen. Per prosopopæiam enim Scriptura tribuit tam impietati et peccato, quam virtuti et sanctitati suam generationem, posteritatem et prosapiam. Unde sicut vocantur filii obedientiæ, justitiæ, charitatis, misericordiæ, qui totos se addicunt obedientiæ, justitiæ, charitati, misericordiæ, ita ut ex ea prognati esse videantur; quomodo de Catone dixere Gentiles: «Cato et continentia ex eodem utero prognati videntur;» sic vicissim vocantur filii superbiæ, inobedientiæ, luxuriæ, impietatis, illi qui plane sunt superbi, inobedientes, luxuriosi, impii, ita ut ex utero superbiæ, luxuriæ, impietatis procreati videantur.

Alludit ad id quod dixit, cap. III, 1: «Filii sapientiæ Ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.» Vide ibi dicta. Sic sensus erit, q. d. Væ vobis, impii, qui dereliquistis legem Domini! sive enim nascamini in vestra impietate, nascemini in maledictione: Deus enim impietati et impiis maledicit; sive moriamini in impietate, moriemini in maledictione; quia sicut vixistis in culpa, sic moriemini in pœna et gehenna. Huic sensui valde congruit id quod sequitur:


13. OMNIA, QUÆ DE TERRA SUNT, IN TERRAM CONVERTENTUR: SIC IMPII A MALEDICTO (græce, κατάρας, id est maledictione) IN PERDITIONEM, — q. d. Sicut e terra orta in terram redeunt et occidunt; sic impii nati ex maledictione, puta ex maledicto parentum semine, atque ex sua maledicta impietate, in morte redibunt in maledictionem, puta in perditionem et gehennam, ubi est quasi mare receptaculum omnis maledictionis, id est omnis culpæ et pœnæ, omniumque impiorum et sceleratorum. Græca Complutensia delent vocem a maledicto; sed illud restituunt Romana, Tigurina et alii. Unde Tigurina sic vertit: Quæcumque terra constant, in terram abibunt; itemque impii ab exsecratione ad interitum. Simili sensu dicas: Impii in infernum redibunt; quia ex inferno prodierunt. Impii in gehennam post mortem revertentur, quia ex ea prognati sunt: nam prognati sunt ex culpa et impietate, cujus regia sedes et thronus est in inferno, cui insidet et præsidet Lucifer, qui suorum scelerum virus omnibus hominibus aspirat. Unde omnes impii vocantur «filii Belial,» id est filii dæmonis et Luciferi; ideoque cum eo maledictionis sententiam accipientes a Christo judice, audient: «Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,» Matth. XXV. Ita Rabanus, Lyranus, Dionysius et alii.


14. LUCTUS HOMINUM IN CORPORE IPSORUM: NOMEN AUTEM IMPIORUM DELEBITUR. — «In corpore,» id est propter corpus, puta propter corporis mortem et interitum. Est Hebraismus: Hebræi enim sæpe ב, id est in, usurpant pro propter; Græca habent: Luctus hominum in corporibus ipsorum; nomen autem peccatorum (legendum enim cum Romanis ἁμαρτωλῶν, non cum Complutensibus ἀνθρώπων, id est hominum) non bonum delebitur. Verum vocem non bonum delendum cum Nostro: otiose enim additur, et sensum imminuit, imo intervertit: impii enim optant bonum suum nomen non deleri, malum autem et infame gaudent deleri.

Jam primo, Lyranus hunc dat sensum: Luctus hominum, puta humane et rationaliter viventium, in corpore ipsorum, q. d. Si affligantur boni, hoc est in præsenti vita tantum, quamdiu sunt in hoc mortali corpore: Nomen autem impiorum delebitur, scilicet de libro vitæ, et sic cruciabuntur morte gehennæ. Hæc Lyranus, cui accedit Dionysius: Luctus hominum in corpore ipsorum, hoc est, inquit, homines boni et rationabiles in hac carne mortali valleque lacrymarum deplangunt se et sua, ac proximorum peccata, de quibus asserit Veritas: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur,» Matth. V. Quin et Rabanus: «Hic homines, inquit, ponit pro sapientibus qui bene ratione animæ utuntur, et divinis obediendo subduntur mandatis. Hi in præsenti vita tantum luctum habent, postea autem in gaudio lætabuntur perpetuo. Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Cæterum nomen impiorum delebitur, quia in infernum demersi æternæ oblivioni tradentur. His enim dicturus est judex: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; amen dico vobis, quia nunquam novi vos.»

Secundo ergo, Jansenius plane ad litteram sic explicat, q. d. Lugentur homines, cum corpus eorum moritur et sepulturæ traditur; atque hujusmodi luctu memoria et nomen mortuorum celebratur; sed hæc ad memoriam ejus servandam non proficient: quia nomen impiorum, quod sæpe celebre est in hac vita, post mortem statim delebitur, simulque cum corpore, aut paulo post sepelietur. Atque sic lugentur homines propter corpus ipsorum, cum illud moritur et sepelitur: at impii magis lugendi essent, quod simul cum corpore etiam eorum nomen et celebris memoria deleatur.

Unde Tigurina vertit: Ut corpora suorum luctu prosequantur homines; nomen tamen scelerosorum malum interibit. Vis enim antithesis, quæ solet esse in proverbiis Salomonis et Siracidis, hoc loco in eo consistit, quod hominum vita intereat, ideoque lugeantur; at impiorum non tantum vita, sed et cum vita nomen et fama interiturum sit, ideoque magis lugendi sunt. Illo enim ævo cum obscura esset fides resurrectionis, beatitudinis et gloriæ cœlestis, omnes tam fideles quam infideles optabant et anhelabant ad famam et gloriam, ut in ea superessent, ac quasi superstites viverent; hinc procurabant sibi magnifica sepulcra, columnas, statuas, titulos, etc., quibus Roma et Italia est referta; quocirca mire dolebant, si putarent cito nomen suum et famam interituram. Unde pro ingenti pœna hoc eis intentat Sapiens, Prov. X: «Nomen impiorum putrescet,» et Psaltes, Psalm. IX: «Periit memoria eorum cum sonitu.» Et: «Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.» Et rursus: «Nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.»

Huc accedit Palacius: Luctus cadaverum, inquit, durare solet, quantum sunt illa præsentia; nam ex quo mandantur sepulturæ, solent lacrymæ deficere. At nomen et fama impiorum, quamvis reges sint et principes, deletur nonnunquam etiam antequam sepulturæ mandentur; nam ut audit plebs eos esse mortuos, eorum impietates recenset: cessat igitur eorum fama, incipit infamia.

Porro veteres Hebræi, Græci et Romani ita nomina sceleratorum detestabantur, ac oblivione sepeliebant, ut illa nec nominare, nec alicui suorum indere, nec quomodolibet usurpare sustinerent. Hinc apud Hebræos nemo sustinuit vocari Cain, Cham, Chanaan, Nemrod, Pharao; et apud Christianos nemo sustinet vocari Judas, ne Judæ proditoris nomen se suamque stirpem funestaret. Apud Græcos, teste Strabone, lib. XIV, caverunt Ephesii nomen ejus qui Dianæ templum incenderat, pronuntiari: nec auditum esset, nisi Theopompus id vulgasset, quod erat Erostratus aut Eratosthenes. Romani caverunt ne nomina patriciorum male de Republica meritorum, et ob eam causam damnatorum, cuiquam ejusdem gentis patricio inderentur: familia Manliorum apud eosdem cavit ne quis suorum Marci prænomen haberet, postquam M. Manlius Capitolinus ob affectati regni suspicionem, de saxo Tarpeio præcipitatus est. Ita Plinius, De Viris illustr., aut Suetonius. Antonini cognomen, quod Heliogabalus adeo celebre, ac usitatum aliis Imperatoribus, vitæ turpitudine infamavit, nullus post eum gessit; senatusque consulto ex omnibus publicis operibus deletum est, ac pro diro detestabilique repudiatum. Ita Sabellius, lib. VI, Ennead. VII. Lucii prænomen abjecit gens Claudia, cum e duobus gentilibus eo præditis alter latrocinii, cædis alter convictus esset. Ita Suetonius, in Tiberio. Decrevit senatus, debellato M. Antonio, ne quis ex Antoniorum gente Marcus nominaretur, teste Plutarcho, in Antonio. Ita noster Lorinus, in epist. S. Judæ, vers. 1.


15. CURAM HABE DE BONO NOMINE: HOC ENIM MAGIS PERMANEBIT TIBI, QUAM MILLE THESAURI PRETIOSI ET MAGNI. — Syrus: Reflecte super nomen tuum, quia ipsum comitabitur te plusquam millia thesaurorum fraudis, id est per fraudem parta et acquisita. Dixit nomen malum impiorum esse delendum, ex quo hic infert curandum esse bonum nomen per bonas virtutis actiones; ne in hoc impiorum malum incidamus, perdamusque cum vita omne nomen et famam, q. d. Insiste bonis et heroicis virtutum actibus, ut per eos acquiras bonum nomen apud Deum, Angelos et viros probos, quin et apud improbos; improbi enim, etsi improbe vivant, in aliis tamen amant et admirantur probitatem et virtutem: tanta est virtutis amabilitas et claritas! Rationem subdit, quod nomen bonum diutius permaneat quam mille thesauri: tum quia thesauri homini pereunt cum vita; nomen autem bonum ei permanet post vitam per multa sæcula; tum quia thesauri a furibus, latronibus et hostibus viventi et invito eripi possunt, ac sæpe eripiuntur; nomen autem bonum invito eripi nequit; quia quamdiu voles studere virtuti, tamdiu apud omnes bene audies.

Porro anima, quia immortalis est, uti in se semper vivit, ita pariter optat semper vivere per bonam famam in mente et memoria hominum. Quare hic appetitus famæ certum est indicium immortalitatis animæ. Si enim anima moreretur et interiret, ad quid prodesset ei nomen et fama apud homines? nullum enim haberet ejus sensum et gustum; imo damnatos qui sunt in morte secunda, v. g. Alexandrum, Cyrum, Julium Cæsarem, philosophos non recreat, sed potius cruciat nomen et fama, quam obtinent apud homines; tum quia eis indecens et ignominiosum videtur, viros tam famosos et celebres ita cruciari et vilipendi in inferno; tum quia appetitus famæ et gloriæ fuit eis causa tyrannidis, rapinæ et scelerum, ob quæ damnati sunt.

Græce est: Habe curam nominis; hoc enim tibi manebit potius quam thesauri mille auri. Ita Vatablus.

Alludit ad Proverb. XXII, 1: «Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ.» Nomen enim et fama est bonum altioris ordinis, quam sint opes. Sicut ergo omne argentum non potest æquari auro minimo in dignitate, etsi in pretio ex æstimatione hominum æquetur: sic omnes opes non possunt æquari famæ minimæ in dignitate et præstantia, licet satisfactio famæ læsæ apud viles personas subinde fiat per aurum et argentum.

Porro cura famæ incumbit quidem omnibus, sed maxime Pastoribus, Prælatis, item iis qui lucro animarum student, ac Religiosis: fama enim Religiosi est fama Religionis, ut tota Religio subinde male audiat ob infamiam alicujus Religiosi. Unde Apostolus: «Providentes, inquit, bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus,» Rom. XII, 17. Et: «Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus,» I Corinth. IV. Talis ergo si famam suam negligat, injustus est et crudelis.

Salomonem et Siracidem secuti philosophi idem scripto reliquerunt: Seneca, De Remed. fortunæ: «Bona, inquit, opinio hominum tutior est pecunia;» Isocrates, apud Stobæum, serm. 46: «Plus tibi curæ sit ut honestam famam, quam divitias ingentes liberis relinquas; nam hæ mortales sunt, illa immortalis;» Plautus, in Mostell.: «Ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.» Unde illud supplicium impiis intentatum: «Nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi,» Psalm. IX, 6. Et Proverb. X, 7: «Memoria justi cum laudibus (Septuaginta, cum encomiis), nomen impiorum putrescet.» Denique eleganter R. Simeon, in Pirke avoth, id est in Sententiis Patrum, cap. IV: «Tres, ait, sunt coronæ, scilicet corona legis, sacerdotii et imperii; verum corona bonæ famæ illustrior longe et pretiosior his omnibus est.»


16. BONÆ VITÆ NUMERUS DIERUM: BONUM AUTEM NOMEN PERMANEBIT IN ÆVUM. — Aliqui per vitam bonam accipiunt jucundam, hilarem, felicem, q. d. Felicitas hujus vitæ est numerata, ideoque finienda et brevis: at «nomen bonum» durat per multa sæcula. Sic enim «bonum» sæpe sumitur pro jucundo, «malum» pro tristi, ut: «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» Melius tamen magisque proprie per «vitam bonam» accipias honestam, probam, justam et sanctam. «Numerus dierum» est paucitas; pauci enim dies facile sunt numerabiles et mensurabiles, juxta illud Psalm. XXXVIII, 6: «Notum fac mihi, Domine, finem meum et numerum dierum meorum. Quis est, ut sciam quid desit mihi? Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te.» Pro mensurabiles, S. Hieronymus vertit «breves,» hebraice enim est טפחות tepachot; Septuaginta παλαιστάς, id est palmares, id est dodrantales, quatuor digitorum mensuram non excedentes; παλαιστή enim est mensura quatuor digitorum, quæ est tertia pars palmi, estque minima mensura inter eas quæ solent in manibus fieri et brachiis. Ita Hesychius, Theodoretus, Genebrardus, Jansenius et alii in Psalm. XXXVIII.

Sensus ergo est, q. d. Dodrantali, id est minima, mensura dimensus es et definivisti dies vitæ meæ; paucissimos et quasi momentaneos decrevisti dies meos. Hinc Hebræi «viros numeri» vocant viros paucos, et «dies numeri» dies paucos, quasi exigui numeri, et facile numerabiles. Dicit igitur Siracides: Bona vita paucos habet dies, et cito numerabiles; at bonum nomen, quod per eam conciliatur, permanet in ævum. Ita Tigurina: Dies, inquit, bonæ vitæ pauci sunt: nomen autem bonum manet in perpetuum; alii: Bona vita numero dierum finitur; sed nomen bonum in sæculum permanet. Est hic acer stimulus ad bonam vitam et virtutem; quod scilicet per modicum brevemque ejus laborem paremus nobis nomen æternum, idque semper apud Deum, Angelos et Beatos in cœlo: apud homines vero non semper, sed frequenter. Sancti enim hic celant suas virtutes, cupiuntque soli Deo et Angelis innotescere: quorum proinde gloria major erit in cœlo. Parva enim est, ideoque parvi facienda fama hujus vitæ.


TERTIA PARS CAPITIS.


17 et 18. DISCIPLINAM IN PACE CONSERVATE, FILII; SAPIENTIA ENIM ABSCONDITA ET THESAURUS INVISUS (id est, ut Jansenius legit, occultus), QUÆ UTILITAS IN UTRISQUE? MELIOR EST HOMO, QUI ABSCONDIT STULTITIAM SUAM, QUAM HOMO QUI ABSCONDIT SAPIENTIAM SUAM. — Solet Siracides subinde compellando excitare discipulum et lectorem ad attentionem, uti solent facere præceptores; præsertim ubi longior est oratio: tunc enim discipuli, ejus longitudine fatigati, tædio afficiuntur et indormiunt: unde ad utrumque præcavendum novo quasi exordio eos excitare, novamque eorum attentionem sibi conciliare student, maxime cum novum occurrit dicendi argumentum, uti hic occurrit.

Ait ergo: «Disciplinam in pace conservate, filii.» Primo, plane et simpliciter per «pacem» accipias animi tranquillitatem et quietem: hæc enim quasi dispositio requiritur in discipulo, ut præceptoris doctrinam excipiat, capiat et conservet. Qui enim animo sunt inquieto vel perturbato, incapaces sunt disciplinæ. Unde Aristoteles, in Ethicis, discipulum requirit, qui passiones habeat sedatas et compositas. Præsertim vero per pacem accipit animi demissionem et mansuetudinem, quæ humiliter et pacifice excipit dicta magistri.

Superbi enim et contentiosi, qui dicta magistri discutere et censere volunt, ac contra ea disputare et arguere, inepti sunt ad hauriendam magistri doctrinam. Tales sunt juvenes audaces, effrenes et insolentes, qui, cum a senioribus audiunt eis erubescendum esse de moribus tam liberis, audacibus, incompositis, respondent in iis nihil esse quod erubescant, sed senes esse imperiosos, morosos, scrupulosos, timidos; ideoque illis timenda et pudenda videri, quæ revera timenda et pudenda non sunt. Sensus ergo est, q. d. O filii, o discipuli, si vultis capere meam disciplinam, afferte animum quietum, humilem, pacificum: illo enim mea dicta capietis, intelligetis et conservabitis. Ego enim vestri causa vestroque commodo illa eloquor et conscribo: nolo ea mihi servare, nec in mente mea recondere; sed vobis tanquam sapientiæ thesaurum pandere et communicare. Sicut enim thesaurus, si abscondatur, nulli est usui: sic et sapientia, si a sapiente celetur, nulli prodest: cum ad hoc ei a Deo data sit, ut per eam non tantum se, sed et alios doceat dirigatque ad virtutem et salutem: ideoque melior est stultus, qui abscondit stultitiam suam, quam sapiens, qui occultat sapientiam suam. Vide quæ de utraque hac sententia dixi, cap. XX, 32 et 33. Ibi enim utraque habetur, et hic repetitur.

Eamdem humilitatis et pacis conditionem a suis fidelibus exegit Christus; unde ait: «Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te,» Matth. cap. XI, 25. Quin et Pythagoras a discipulis non tantum pacem, sed et quinquennale silentium exegit. Unde illud, αὐτὸς ἔφα, «ipse,» scilicet Pythagoras, «hoc dixit:» ergo sine alia disquisitione credendum et faciendum est. Ita Lyranus, Dionysius, Jansenius et alii.

Secundo, sublimius: «disciplinam in pace,» id est pacis, vel de pace (Hebræi enim per ב, id est in, significant regimen genitivi) «conservate, filii,» q. d. Sequentia, quæ vos docebo de cavendis rebus pudendis et erubescendis, spectant ad pacem: ut scilicet pacem, gratiam et honestatem cum omnibus colatis. Hanc ergo disciplinam, cum sit pacis, et de pace, quæ omnibus est optabilis, studiose excipite.

Tertio, «pax» Hebræis significat prosperitatem rerumque copiam et abundantiam, q. d. Disciplinam hanc meam servate, non tantum rebus adversis et tristibus, sed etiam secundis et lætis; dum affluitis opibus, deliciis omnique felicitate: hæc enim solent mentem disciplinæ tenacem laxare et dissolvere, ut ad ea adeo concupita dilabatur et diffluat. Unde S. Bernardus, serm. 2 in Ramis palmarum: «Licet, inquit, multos frangat adversitas, tamen multo plures extollit prosperitas, sicut scriptum est: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis,» in quibus prosperitas designatur.

Idem, lib. II De Consider. cap. XII: «Est utique, si diligenter attendas, quam rarus semper exstiterit, qui non vel modice in prosperitate animum relaxaverit a sui custodia et disciplina. Quando hoc incautis non fuit ad disciplinam, quod ignis ad ceram, quod solis radius ad nivem vel glaciem. Sapiens David, sapiens Salomon fuit: sed blandientibus nimis secundis rebus, alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus, qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia, nec minor, cui præsens felicitas, si arrisit, non irrisit. Quamquam facilius inveneris, qui sapientiam retinuerunt contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderunt. Præferendus ille, et magnus est, cui inter prospera saltem risus indecentior, aut sermo insolentior, aut immoderatior cura vestis vel corporis non irrepsit.»

Quærunt doctores cur Job, gravi et multiplici tentatione pulsatus, victor evaserit; Adam vero una levique Evæ illecebra illectus succubuerit, seque et posteros omnes perdiderit. Causam assignat S. Augustinus, in Psalm. XLVII: «Vicit homo (Job), inquit, in stercore, victus est (Adam) in paradiso,» q. d. Jobum dolores et adversa non fregerunt, Adamum deliciæ et prospera subjugarunt. Quocirca dæmon magis homines tentat per prospera quam per adversa, ac tum sæpe certus est de victoria; cum, scilicet, delicias mundi et carnis blanditias dulci quodam, sed periculoso bello ducit in aciem, adversus hominem luteum et carneum, tunc crebro vincit et triumphat: caro enim capitur rebus prosperis et carnalibus; in adversis vero, quasi per antiperistasin, mens carnem erigit et corroborat.

Hunc sensum expressit Tigurina: Filii, inquit, conservate disciplinam rebus prosperis. Cum sapientia latet, et thesaurus est abditus, quid est in utrovis utilitatis? Homo celans stultitiam suam præstat homini sapientiam suam occultanti.

Quarto, Palacius explicat, q. d. O filii, dum in pace vivitis, hanc quam vobis trado disciplinam servate.

Mystice Rabanus: «Disciplinam, inquit, in pace conservate, filii. Disciplinam ergo in pace conservat, qui secundum duo præcepta charitatis, in sanctitate et justitia vivere certat. De quo Paulus ad Hebræos scribens ait: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Et quia non sufficit cuilibet per se bene vivere, si proximis suis in sana doctrina, quantum potest, non studuerit prodesse, protinus subjungitur: Sapientia enim abscondita, et thesaurus occultus; quæ utilitas in utrisque?» Et inferius: «Unde et bene per Salomonem dicitur, Proverb. XI: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Frumenta quippe abscondere, est prædicationis sanctæ apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicetur, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere potuit, pœna damnatur. Et: Anima, quæ benedicit, impinguabitur; et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur: qui enim exterius prædicando benedixit, interioris augmenti pinguedinem recipit; et dum vino eloquii auditorum mentem inebriare non desinit, potu multiplicati muneris inebriatus excrescit. Unde Isaias, cap. VI: Væ mihi, inquit, quia tacui! Et Paulus, Actor. XX, 26: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.» Hæc sparsim Rabanus.


19 et 20. VERUMTAMEN REVEREMINI IN HIS QUÆ PROCEDUNT DE ORE MEO. NON EST ENIM BONUM OMNEM REVERENTIAM OBSERVARE: ET NON OMNIA OMNIBUS BENEPLACENT IN FIDE. — Ita Romana et Græca. Perperam ergo pro ἐντράπητε, id est reveremini, aliqui legunt revertimini, et pro αἰσχύνην, id est pudorem, verecundiam, reverentiam, legunt contrarie irreverentiam. Pro verumtamen, græce est τοιγαροῦν, id est ergo, igitur, quocirca.

Ubi nota Latinum interpretem sæpe «reverentiam» usurpare pro pudore et verecundia, ac «revereri» pro pudere et erubescere; ut Psalm. XXXIV, 26: «Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me.» Psalm. LXVIII, 20: «Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.» I Corinth. cap. XV, 34: «Ad reverentiam (id est pudorem, ut vos pudeat) vobis loquor.» Rursum «in fide» significat fideliter, integre, recteque facta. Sic Deus dicitur fecisse «omnia opera in fide,» id est integre et perfecte, Psalm. XXXII, 4. Posset quoque «fides» accipi pro constantia, q. d. Non omnia quæ in fide, id est constanter et generose, fiunt, placent omnibus: multi enim politice mutant mores et sermones, ut se omnibus accommodent; quia pudet eos virtutis constantiæ. Si Hebræi באמונה beemuna, id est «in fide» vocant id quod cum firmitate et constantia fit, sive quod firmiter, constanter et solide agitur. Sic Tobias ait cap. II, 18: «Filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo.» Et Apocal. XIII, 10: «Hic est patientia et fides (constantia) sanctorum.» Hoc significatum sequitur Tigurina: sed sensum alio deflectit. Sic enim vertit: Neque enim quavis verecundia teneri pulchrum est; nec omnia solide probanda sunt in omnibus.

Aliter usurpat Apostolus «in fide,» vel «a fide,» Roman. XIV, 23, scilicet pro eo quod fit juxta credulitatem et dictamen conscientiæ, qua quis credit hoc illudve sibi licere facere sine peccati scrupulo.

Porro Lyranus pro reverentiam legens irreverentiam, sic explicat: Non est bonum, inquit, discipulo, aliquam irreverentiam habere ad doctorem, ejus doctrinam contemnendo, vel negligendo. Et non omnia doctoris dicta omnibus discipulis «bene placent in fide,» id est licet sint fidei convenientia, tamen eis non placent, quia sunt imbuti opinione alia, q. d. Propter hujusmodi tamen displicentiam, ostendere non debent aliquam irreverentiam; unusquisque enim in suo sensu abundat. Hæc Lyranus et Dionysius.

Palacius vero: Non est bonum, inquit, omnem inverecundiam et impudentiam habere; non est bonum omnino carere verecundia, nec enim res impudenter factæ omnibus placent, ac si fideliter fierent. Pudeat igitur facere coram omnibus, quod non omnibus placebit, imo multis displicebit; quia pudet eos virtutis constantiæ.

Mystice Rabanus: «Et non omnia omnibus placent in fide. Non enim una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Sæpe namque aliis officiunt, quæ aliis prosunt; quia et plerumque herbæ, quæ hæc animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo Doctorum; ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis ædificationis arte nunquam recedat.»


21. ERUBESCITE A PATRE ET A MATRE DE FORNICATIONE. — Recenset sedecim res, quarum vel ob peccatum et scelus quod continent, vel ob indecentiam et inhonestatem, quemque pudere debet.

Præclare Demades pudorem in femina aiebat pulchritudinis arcem esse. Et Demetrius Phalereus admonebat adolescentes, «ut domi parentes, in via obvios, in solitudine revererentur seipsos.» Pudor enim juvenes optime deterret a peccando, qui nusquam non adest, si quis revereatur seipsum. Ita Laertius, lib. V, cap. v. Socrates asserebat «Hospitalem Deum inter homines, qui justi pudoris participes sunt, versari.» Idem docebat discipulos, «ut hæc tria in omni vita servarent: in animo prudentiam, in vultu verecundiam, in lingua silentium.» Ita Maximus, serm. 41: Echereus «a verecundis pudentibusque Jovem favere fulminatorem» dicebat. Democritus: «Malum, inquit, etiamsi solus fueris, neque dixeris, neque feceris. Disce autem teipsum multo magis quam alios revereri.» Ita Stobæus, serm. 29. Sapienter Isocrates Demonicum instruit dicens: «Nunquam quidquam turpe faciens, spera te latiturum. Nam ut alios lateas, tibi ipse conscius eris. Omnia videare facere, tanquam neminem lateas; licet enim nunc lateas, post tamen conspicieris.»

Secunda res, de qua erubescendum est: ET A PRÆSIDENTE ET A POTENTE DE MENDACIO. — Nota: Græcum ἀπὸ, quod Noster vertit a, accipitur pro coram vel apud; notat enim personam, coram qua, vel apud quam, sive cujus respectu, et propter quam (quod Hebræi dicunt מפני mippene, id est a facie, in conspectu) est erubescendum; sicut מאת, id est de, notat objectum, sive materiam erubescendi. Unde Tigurina vertit: Pudeat vos scortationis coram patre, aut matre; mendacii coram principe et potestatem gerente; alii: Pudeat vos fornicationis propter patrem ac matrem, et mendacii propter præsidem ac potentem. Principes enim et præsides sicut armant veraces et veritatem, utpote necessariam ad recte judicandum, consulendum, regendum: ita ex adverso oderunt mendaces et mendacium; nolunt enim decipi, et in errorem induci; præsertim quia ipsorum dos et laus præcipua est sapientia, cui contraria est fraus et falsitas; et quia mendacium apud ipsos valde nocet reipublicæ et bono publico; unde videmus principes, dum falso ab adulatoribus informantur de reipublicæ et subditorum statu, pessime regere, et rempublicam perdere.


22. Tertia est: A PRINCIPE ET A JUDICE DE DELICTO. — Græce περὶ πλημμελείας, id est de negligentia, qua scilicet quis œconomus, procurator, advocatus, simileve officium apud judices vel principes obiens, in eo negligens est; ac per negligentiam omittit ea quæ officium ei commissum requirit; per hoc enim fit, ut judex judicium pervertere, vel certe incidere, aut remorari cogatur, æque ac princeps negotia publica; aut certe eorum edicta et mandata contemnuntur, dum prætores cæterique eorum officiales ea in praxim redigere, eorumque transgressores castigare negligunt.

Quarta est: A SYNAGOGA ET PLEBE DE INIQUITATE. — Tigurina: Pudeat te criminis coram cœtu et populo; quia si coram cœtu populi et plebis agas quid iniquum contra ejus privilegia, leges (ἀνομία enim est id quod est contra leges, et extra legem), consuetudines; omnes in te concitabis; ut te odio probrisque persequantur, et opibus vel vita mulctent, juxta illud cap. VII: «Non pecces in multitudinem civitatis, neque te immittas in populum.» Nam si pecces in unum, unum timebis ultorem; at si in populum, eum totum contra te concitabis: unus placari potest, at quomodo placabis totam multitudinem? Hoc expertus Roboam regno decem tribuum excidit, II Reg. cap. XII. Sapienter ergo Isocrates Demonicum erudit, dicens: «Ex communibus procurationibus discede non ditior, sed gloriosior; multis enim pecuniis melior est profecta a multitudine laus. Vita calumnias, licet falsas; quia vulgus non tam ad veritatem quam ad famam respicit. Existima nihil esse humanum stabile. Sic enim neque fortunatus eris præter modum lætus, neque infortunatus præter modum tristis.»


23. A SOCIO ET AMICO DE INJUSTITIA. — Quinta res, de qua pudere nos debet, est «injustitia coram socio et amico;» quia scilicet illi injuriam et noxam injuste inferimus; omnis enim injustitia est turpis et pudenda, sed maxime ea quæ irrogatur amico et socio; cui non tantum jus nomine justitiæ, sed et beneficium ratione societatis et amicitiæ debemus; præsertim quia ipse se suaque credit nobis, quasi fidis suis amicis. Præclare Isocrates ad Demonicum: «Similiter turpe judica, inquit, inimicorum vinci maleficiis, et amicorum superari beneficiis.»

Sexta est: DE LOCO IN QUO HABITAS, DE FURTO. — Pro de, græce est præpositio ἀπό, quam, ut paulo ante dixi, Noster vertit a, id est coram, apud, propter.

Unde Complutensia et Romana vertunt a loco; Noster vertit, de loco; quia locus non est persona, uti sunt pater, princeps, judex, et cæteri præcedentes, quibus proinde præfixit præpositionem a, id est coram. Verum, quia per locum intelligit personas loci incolas, hinc commodius vertas, a loco. Tigurina: Pudeat te furti in loco quem incolis, q. d. Erubesce furari in loco, ubi habitas, tum quia turpe est domum viciniamque tuam commaculare furto, ut a vicinis audias fur, omnesque te velut infamem fugiant et exsecrentur; quis enim suis rebus non metuat a vicino fure? tum quia locus, v. g. patria, nos genuit, educavit, aluit alitque: quare fidelitatem summam a nobis poscit. Ergo indignum est, si illam furto vexemus et deprædemur. Quomodo ergo tu feras communem, qua te tui omnes notent, infamiam? quomodo vicissim cives tui patientur te publicum furem?

Porro quod addit: DE VERITATE DEI, ET TESTAMENTO, — Jansenius opinatur hoc membrum irrepsisse ex capite sequenti vers. 2, esseque delendum, eo quod non habet adjunctam materiam, puta peccatum, de quo sit erubescendum. Verum illud constanter legunt codices Latini et Græci; quare referendum est tum ad furtum, tum ad quinque præcedentia, q. d. Erubesce de furto, et de quinque criminibus cæteris jam recensitis, de (græce ἐπί), id est coram, vel propter «veritatem Dei, et testamentum,» id est legem; quia scilicet Dei veritas, id est æquitas, justitia et lex illa prohibent, illisque graves pœnas intentant; ut hæc sex distinguat a sequentibus, in quibus quædam recensebit erubescenda, non quod crimina sint, sed quod inhonesta sint et dedeceant. Tigurina vertit: Pudeat vos coram veritate Dei, et pacto; alii: Propter veritatem Dei, et testamentum.

Secundo, Lyranus: «De veritate Dei, et testamento,» inquit, transgrediendo debet homo erubescere; quia Deus videt ubique. Et Dionysius: Ubique, inquit, et semper, et summe verecundemini de violatione et inhonoratione veritatis legis divinæ, et præceptorum ipsius; quoniam ipse Altissimus omnia intuetur.

Aliter Palacius, qui hæc refert ad sequens «de discubitu in panibus.» Erubescite, inquit, a veritate Dei, et testamento ejus; ne discumbatis in panibus in cultum idolorum. Certum enim est olim idololatras habuisse usum comedendi idolothyta in deorum suorum cultum, juxta illud: «Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere,» Exodi cap. XXXII. Imo, et fideles ad veri Dei latriam comedebant, juxta illud: «Epulaberis coram Domino Deo tuo tu, et filius tuus,» Deut. XVI. Erubescite igitur discumbere ad comedendum coram falsis diis, cum veritas Dei, et testamentum, quod cum ipso pepigistis, vobis prohibeat. Unus est verus Deus; ergo eum illum adorabitis: rursum fœdus cum unico Deo pepigisti: cur fœdere violato deos falsos adoras?

Mystice hæc sex pudenda sic explicat Rabanus: «Altiore sensu, inquit, coram matre Ecclesia, et Patre Deo erubescit de fornicatione, qui idololatriam Gentilium, seu stultitiam sectatur hæreticorum; anima enim, quæ relicto Dei consortio sequitur perversorum errorem, spiritualiter fornicatur: unde et damnabitur. Erubescit autem a præsidente, et a potente de mendacio, qui coram oculis divinæ majestatis prævaricator esse convincitur sponsionis suæ, quam promisit in baptismatis perceptione.»


24. DE DISCUBITU IN PANIBUS, ET AB OBFUSCATIONE DATI ET ACCEPTI. — Septima res erubescenda est «discubitus in panibus,» per quam primo, Palacius, uti paulo ante dixi, intelligit discubitum in idolis, esumque idolothytorum, puta panum et ciborum idolis immolatorum; secundo, Lyranus accipit primam sedem in mensa alterius (panis enim poni solet in capite mensæ, ubi residet paterfamilias) quam vetat Christus, Luc. XIV, dicens: «Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco,» primum enim locum accipere propria auctoritate, signum est ambitionis magnæ; tertio, Dionysius insuper accipit excessum in pane et cibo per gulam. Sic et Rabanus: «In die judicii, inquit, confusione dignus apparebit, qui comessationi et ebrietati semetipsum tradens turpiter incubuit.»

Verum hæc vel parerga, vel mystica esse liquet ex Græco qui habet, καὶ ἀπὸ ἐπιστηρίσεως ἀγκῶνος ἐπ' ἄρτοις, id est, ut Complutensia et Romana, a fixione cubiti in panibus; alii legunt ἐπ' ἄρτοις, id est supra panes. Sensus est, q. d. In mensa pudeat te figere cubitum supra panem, illique incumbere, uti faciunt pagani et agrestes. Hoc enim primo, rusticum est et incivile: unde Grobbianus (ita vocatur libellus De Civilitate, vel potius incivilitate morum), inter alios rusticitatis et incivilitatis actus hunc nominatim assignat et taxat; secundo, hoc signum est irreverentiæ in Deum; illum enim in cibis et donis suis modesto gratoque ore et gestu revereri debemus; ipse enim iis nos gratis pascit a juventute nostra; tertio, hoc signum est superbiæ; qui enim incumbit pani, videtur esse dominus mensæ et convivii, omnibusque convivis velle dominari, quasi qui eos pane suo pascat, illumque eis negare possit, si velit; quarto, hoc signum est gulæ; sic enim gulones Hebræi suspirantes ad ollas carnium, dicebant Mosi: «Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate!» Exodi XVI, 3. Sic porci incubant siliquis, et boves pascuis.

Symbolice, discumbit in panibus dives, qui spem vitæ reponit in copia suarum frugum et opum, vel in excellentia artis suæ, uti faciebat ille qui ambitiose sibi dicebat: «Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.» Quocirca dixit illi Deus: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?» Luc. XII, 19.

Hunc sensum innuit Tigurina, dum vertit: Ne reponatis cubitum in victu parando, q. d. Ne innitamini et præfidatis in arte parandi vobis victum et opes.

Octava est «obfuscatio dati et accepti;» obfuscatio est denigratio famæ, puta infamia, q. d. Erubesce de infamia, quam incurres si non possis justam reddere rationem et computum dati et accepti, si plus acceperis quam expenderis, si summam accepti non possis exæquare summæ dati et expensi; hoc enim te arguet vel furem, vel dissipatorem et prodigum rei alienæ tibi commissæ. Liber enim rationum dati et accepti clarus, non obfuscatus esse debet. Erubesce igitur si fuscedo quæpiam librum expensarum obfuscavit, ut rationem integram debiti reddere nequeas, ait Palacius. Rursum erubesce, si dederis vel acceperis munera ad pervertendam justitiam, aut ad rem turpem aliudve scelus perpetrandum. Item si beneficium acceptum indigna recompensatione fœdaris.

Ita Lyranus, Dionysius, Jansenius. Pro obfuscatio enim græce est σκορακισμός, quod Complutensia vertunt, contemptus; alii, denigratio: κόραξ enim, id est corvus, dictus est a κόρη, id est nigrum, eo quod sit nigerrimus; alii, repulsio contumeliosa; Tigurina, vituperatio: Ne vel dando, inquit, vel accipiendo subeatis vituperationem; σκορακισμός enim, ait Hesychius, est χλευασμός, ἀπάτη, φαυλισμός, ἀποδοκιμασία, id est vituperatio, denigratio, fraus, contumelia, impostura: σκορακίζω enim est idem quod vitupero, denigro, convicior, infamo, εἰς κόρακας ἀποπέμπω, id est ad corvos mitto, in malam crucem relego, profligo, ejicio, damno, odio prosequor. Hinc sensus esse posset, q. d. Noli corvum agere, noli esse furax, noli te denigrare rapacitate; corvi enim poma, etc., furantur, et in nidum inferunt, nec unquam referunt aut restituunt.

Mystice Rabanus hæc refert ad avarum: «Qui per parcitatem, inquit, ea proximis non tribuit, quæ cum cæteris omnibus communiter habenda a Deo accepit.»


25 et 26. A SALUTANTIBUS DE SILENTIO: A RESPECTU MULIERIS FORNICARIÆ: ET AB AVERSIONE VULTUS COGNATI. NE AVERTAS FACIEM A PROXIMO TUO, ET AB AUFERENDO PARTEM ET NON RESTITUENDO. — Nona res erubescenda est, q. d. Pudeat te de silentio a salutantibus; si scilicet te salutantes non resalutes, sed sileas, silensque pertranseas. Hoc enim inofficiosum est, incivile, rusticum, animique aversi et arrogantis indicium. Tigurina: Pudeat te silentii coram salutantibus. Hoc vitium silentii cum quis non appellat, nec salutat amicum, Græci ἀπροσηγορίαν vocant; de quo Aristoteles, lib. VIII Moral.: «Quod si, inquit, diuturna fuerit absentia, videtur et necessitudinis oblivionem adferre.» Unde dictum est illud: Multas amicitias silentium diremit.

Aliter noster Salazar, in Prov. cap. XXVII, num. 78: Erubesce «a salutantibus de silentio;» hoc est, inquit, erubesce salutare alios «inter noctis silentia,» q. d. Noli esse antelucanus, sive nocturnus et importunus salutator, juxta illud Prov. XXVII, 14: «Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit,» q. d. Quisquis intempesta nocte salutes inclamat, propter gravem molestiam, quam salutatis affert, somnum eorum interturbando, eosque percellendo; hic maledicentibus, et male precantibus nihilo dispar censebitur. Sic ergo «de silentio» idem est quod «de nocte,» sive nocte silenti. Verum hic sensus obscurior, minusque usitatus videtur. Adde, quod Græcum περί, id est «de,» hoc loco notat non tempus, sed materiam, de qua erubescendum est; sicut, ἀπό, id est «a,» notat personas, uti dixi vers. 21.

Huc facit illud Isocratis ad Demonicum: «Moribus quidem sis facilis salutator, verbis autem bonus salutator. Est autem facilis quidem salutatoris, appellare obvios; boni autem salutatoris, verbis ipsis humaniter accipere.»

Porro Syrus hanc gnomen ita paraphrastice reddit: Quicumque salutatur et silet, ipse est fraudator magnus: salutationem quam impertitus es ei, non reddit tibi; depositum quod das illi, ita reddit tibi. Ita contingit, ut qui salutationem non reddunt, neque depositum reddant.

Præclara est sententia: «Resaluta semper, imo saluta prior.» Sic B. Virgo prior salutavit Elisabetham, eamque cum prole implevit Spiritu Sancto. Sic Apostolus in omnibus epistolis fideles officiose salutat: «Salutate, inquit, omnem sanctum in Christo Jesu. Salutant vos qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti,» Philip. IV. Ubi Ambrosiaster: «Salutatio fratrum, inquit, solatium invicem præstat: quasi imagines enim exhibet abvulsorum.» Denique honor (qualis est salutatio) est in honorante et salutante, non in honorato et salutato.

Excipe casum unum, quando scilicet negotiis altioribus, ut precibus, contemplationi, sacrificio quis vacat; tunc enim ita Deo tota mens danda est, ut salutantes non resalutet, imo non audiat nec videat. Qua de causa Eliseus jussit Giezi, ut suscitaturus mortuum mentem totam in Deum ejus opem implorando colligeret, ac neminem per viam salutaret, IV Reg. IV, 29. Idem jussit Christus septuaginta duobus discipulis, cum eos misit ad prædicandum, Lucæ X, 4. Et S. Carolus Borromæus Romæ solitas septem basilicarum obiens stationes, ita precibus et Deo vacabat, ut salutatus licet a parentibus et amicis neminem tamen resalutaret. Idem faciebat noster B. Aloysius Gonzaga. Idem plurimos fecisse Romæ, anno jubilei 1625, magna animi voluptate conspexi. Simile silentium colebant Pythagoræ discipuli, ideoque pisces in honore habebant, quod hi natura sua sint silentes et muti. Unde Plutarchus, in Symposiacis, Pythagoricos ait a piscium esu abstinuisse ex reverentia, quod hos quasi disciplinæ suæ domesticos agnoscerent, propter ἐχεμυθίαν, id est silentium, quod inter animantium genera piscibus est proprium; cæteris enim quibusque sua est vox. Causam affert Aristoteles, lib. IV Histor. anim., cap. IX, quod piscibus neque pulmo sit, neque guttur, neque arteria, quæ tria ad vocem requiruntur. Addit Athenæus Pythagoricos solos pisces non gustare, quasi sacros ob silentium, quod Pythagoras docuit. Igitur sicut is qui cum rege colloquitur, neminem licet se salutantem resalutat, vel interroganti respondet: sic multo magis idipsum facere debet qui cum Deo in oratione colloquitur. Hoc enim exigit Numinis majestas, honor et reverentia, coram qua omnis officiosa salutandi urbanitas facessat oportet.

Decima est: pudeat te «a respectu,» græce ὁράσεως, id est aspectu, inspectione, «mulieris fornicariæ;» Tigurina: Pudeat te inspicere mulierem meretricem. Hoc enim est signum animi impudici et fornicarii. Oculi enim sunt in amore duces, et ubi est oculus, ibi est amor, mens et animus. Unde Christus: «Ego autem dico vobis, inquit, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mœchatus est eam in corde suo,» Matth. V, 28. Pudet nos rem turpem, olidam et fetidam inspicere, in eaque oculos figere; multo magis pudeat inspicere meretricem, quid enim turpius et putidius meretrice? Memorabile est, quod in Vita S. Ephrem, de eo in hæc verba scribit Auctor. S. Ephrem ingrediens urbem Edessam rogavit Deum, ut in ingressu obviam haberet hominem, qui secum a S. Scriptura sermonem exordiretur. Occurrit ei meretrix, eumque attentius intuita est. Ad quam Sanctus: «Dic, inquit, mihi, puella, cur ita intentis in me intueris oculis?» Cui illa: «Intueor te, quia ego mulier ex te viro sumpta sum. Tu autem ne me intuearis, sed terram, ex qua tu vir sumptus es.» Quæ cum audisset S. Ephrem, glorificavit Deum, quod per meretricem tam sapienter ex S. Scriptura se instruxisset.

Undecima est: Pudeat te «ab aversione vultus cognati,» hoc est «a cognato;» græce, ἀπὸ ἀποστροφῆς προσώπου συγγενοῦς (Complutensia legunt εὐγενοῦς, id est nobilis), quod Tigurina vertit: Pudeat te avertere faciem a cognato; alii: Pudeat te ob aversum vultum cognati. Si enim tu ab eo vultum tuum avertas, ipse vicissim suum a te avertet. Aliter Jansenius: Monet, inquit, pudendum esse de aversione vultus cognati, hoc est, de eo quod vultus ejus et aspectus contemnitur. Sic enim dictum est «aversio vultus cognati,» sicut, Psalm. CXXXI: «Non avertas faciem christi tui;» pro non contemnas, nec asperneris faciem christi tui; aversio enim vultus signum est contemptus.

Unde superbi, cum ex humili in altum assurgunt, dedignantur aspicere et salutare suos cognatos et propinquos, quem fastum hic taxat Siracides.

Duodecima: «Ne avertas faciem a proximo tuo.» Hoc membrum deest in Græco; unde Jansenius suspicatur illud irrepsisse in Latino, atque ex versione vel commentario alicujus insertum esse contextui; videtur enim duntaxat esse expositio membri præcedentis. Verum Latini codices constanter habent hoc membrum; unde videtur id olim in Græco exstitisse, præsertim quia aliud est avertere faciem a cognato, aliud a proximo. Igitur postquam monuit a cognatis non esse avertendum vultum, monet idem non esse faciendum proximo cuilibet quantumvis extraneo, pauperi, vili et misero. Omnes enim proximi sumus, id est fratres, ab eodem Deo creati, ex eodem patre Adamo et matre Eva prognati, eodem Christi sanguine redempti, eodem baptismo renati, in eadem Ecclesia, fide, spe et charitate coadunati. Quare pudendum et indignum est, aliquem talem aversari, ab eoque vultum avertere.

Decima tertia: Pudeat te «ab auferendo partem, et non restituendo,» q. d. Pudeat te cognato vel proximo auferre partem jure hæreditario aliove simili illi debitam, eamdemque detinere, nec illi restituere; hæc enim continua est violentia et injustitia. Proprie taxat eos qui ex eo quod inter plures dividendum est, aliquot partes auferunt, sibique usurpant, quasi postea illas restituturi, et in massam communem relaturi; at ubi eas consumpserunt, vel secure possident, de restituendo non cogitant.

Græca aliter habent, nimirum ἀπὸ ἀφαιρέσεως μερίδος καὶ δόσεως, id est ab ablatione partis et donatione; Tigurina: Pudeat te parte sua aut dono defraudare quemdam; alii: Pudeat te ob ablatam partem donationemque, q. d. Cum cognato vel proximo aliquid donatum, vel testamento relictum est, quod tecum dividat; tu noli eum sua parte et dono spoliare, ut totum tibi vindicare et occupare velis. Hæc enim tyrannis est, leonina societas, et publicum furtum. Noster pro καὶ δόσεως videtur legisse ἄνευ ἀποδόσεως, id est sine redditione, hoc est non restituendo.


27. NE RESPICIAS MULIEREM ALIENI VIRI, ET NE SCRUTERIS ANCILLAM EJUS, NEQUE STETERIS AD LECTUM EJUS. — Clare sensum reddit Interpres; nam Græca hæc eadem phrasi qua præcedentia enuntiant: A consideratione (Complutensia, ab animadversione; græce enim est μετανοήσεως) mulieris conjugatæ, a sollicitatione (græce περιεργίας, quod Complutensia vertunt, curiositate) ancillæ ejus; supple et repete, «erubesce,» vel pudeat te: et ne steteris super lectum ejus;

Complutensia: Ne steteris ad cubiculum ejus; Tigurina: Pudeat te concumbere cum muliere viro juncta, ad hæc ancillæ cujuspiam attentare pudicitiam, et ad lectum ejus accedere; alii: Pudeat ob contemplationem maritatæ mulieris, ob curiosam sollicitationem ancillæ ipsius, et ne steteris ad lectum ejus.

Decima quarta res valde erubescenda, est curiosus aspectus et intuitus mulieris conjugatæ; hic enim est signum et initium adulterii, cujus tantum apud omnes gentes est probrum tanta in familiam et rempublicam injuria, ut mariti æque ac judices ubivis fere locorum illud morte vindicent. Huic affine est tentare ancillam ejus, honor enim ancillæ est honor dominæ, mariti et totius domus. Paulo aliter Palacius, q. d. Erubesce, ne concupiscas uxorem alienam, nec ab ejus ancilla scruteris quid sua domina faciat, eam ad lenocinium dominæ sollicitando; neque noctu stes foris gyrans domum, ubi lectus ejus est, scilicet dominæ. Itaque Auctor deterret a concupiscentia uxoris alienæ, et a sollicitanda ejus serva, ut heram sollicitet; et a circumeundo loco, ubi uxor aliena lectum habet.

Hic sensus valde commodus et appositus est, eumque innuit vox ne scruteris, ac solent lenones per ancillas parare sibi aditum ad heras.

Mystice, Rabanus: «Ancilla, inquit, est cupiditas carnalis, quæ subjici debuit spiritus imperio, juxta illud quod Dominus ad Cain ait: Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius, Genes. IV, 7. Sed ipsa versa vice dominatur, in reproborum conversatione. Idcirco prohibemur hanc ancillam scrutari, hoc est suggestionibus illius subjici; et stare ad lectum ejus, in delectationibus videlicet illius accumbere. Unde sapientia in Proverbiis hanc mulierem in cubili suo luxuriantem, et ad sui commixtionem alios illicientem reprehendit, ipsiusque viis inniti nos prohibet, dicens: Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verba oris mei;» Prov. VII: «Ne abstrahatur in viis illius mens tua: neque decipiaris semitis ejus; multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viæ inferi domus ejus, penetrantes interiora mortis.»


28. AB AMICIS (perperam aliqui addunt «cave,» hoc enim delent Græca et Latina Romana) DE SERMONIBUS IMPROPERII: ET CUM DEDERIS, NE IMPROPERES, q. d. Coram amicis erubesce improperare eis quippiam, et si quid eis donaveris, noli improperare; hoc enim est incivile, probrosum, et amicitiæ injurium. Unde Glossa interlinearis: Datum offuscat, qui improperat. Imitare Deum, qui dat affluenter, et non improperat; et Rabanus: Obfuscat enim datum, inquit, qui malo improperii lacerat proximum; Tigurina: Pudeat te appetere contumeliis amicos, aut quod donaris exprobrare. Sapienter Isocrates Demonicum admonet: «Si quos, inquit, vis facere amicos, bonum quippiam dic de ipsis ad renuntiaturos; principium enim amicitiæ laus, simultatis vero vituperatio.»

Decima quinta est hæc res erubescenda. Sequitur decima sexta initio capitis sequentis, quam proinde Palacius, Tigurina et alii huic capiti annectunt.

Mystice hæc omnia sic explicat noster Alvarez de Paz, De Mortificat. hominis inter. lib. II, part. III, cap. III: Hæc, inquit, tibi confusionis sint occasio, si in conspectu parentum, scilicet Christi et Ecclesiæ, rem creatam immodice amans, fueris spiritualiter fornicatus: si fueris coram Deo omnium judice et omnipotente mentitus: si in aliquo in conspectu ejusdem judicis tui ac factoris deliqueris: si plebem aut congregationem, in qua vivis, iniquitate scandalizaveris: si socium injuria affeceris: si in domo tua de furto in legem Dei admisso notatus fueris: si in convivio superbiens primas sedes elegeris: si muneri tuo minime satisfaciens, tuam famam denigraveris: si salutantes te præ arrogantia non salutaveris: si intentis aut minus pudicis aut cautis oculis pulchram mulierem aspexeris: si ad ampliorem dignitatem evectus, propinquos aut amicos habitos in humili statu, contempseris. Pro his et aliis similibus, quæ peccata sunt, tibi erubescendum est: at pro illis, quæ a natura ex divinæ providentiæ ordine suscepisti, nulla est habenda confusio.