Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Cap. præcedenti docuit, de quibus erubescendum: nunc docet, de quibus non sit erubescendum. Igitur sicut ibi sedecim species pudoris boni assignavit, ita hic tredecim species pudoris mali assignat. Inde vers. 9 usque ad 15, agit de custodia filiarum, et cavendis mulieribus. Denique a vers. 15 usque ad finem agit encomiastem sapientiæ et omniscientiæ Dei in admirabilis solis, maris, cæterorumque operum fabrica, dispensatione et gubernatione.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 42:1-26
1. Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas. 2. De lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium, 3. de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum, 4. de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum, 5. de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare. 6. Super mulierem nequam bonum est signum. 7. Ubi manus multæ sunt, claude; et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe. 8. De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui judicantur ab adolescentibus; et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. 9. Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: 10. nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur. 11. Super filiam luxuriosam confirma custodiam: nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. 12. Omni homini noli intendere in specie: et in medio mulierum noli commorari: 13. de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. 14. Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15. Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. 16. Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. 17. Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? 18. Abyssum, et cor hominum investigavit: et in astutia eorum excogitavit. 19. Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. 20. Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21. Magnalia sapientiæ suæ decoravit: qui est ante sæculum et usque in sæculum, neque adjectum est, 22. neque minuitur, et non eget alicujus consilio. 23. Quam desiderabilia omnia opera ejus, et tanquam scintilla, quæ est considerare! 24. Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. 25. Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. 26. Uniuscujusque confirmavit bona. Et quis satiabitur videns gloriam ejus?
Prima Pars Capitis
1. NON DUPLICES SERMONEM AUDITUS DE REVELATIONE SERMONIS ABSCONDITI.
1. NON DUPLICES SERMONEM AUDITUS DE REVELATIONE SERMONIS ABSCONDITI. — Hæc pertinent ad finem capitis præcedentis. Est enim hic decima sexta et ultima res erubescenda. Unde Græca hæc eadem phrasi qua præcedentia enuntiant, hoc modo, ἀπὸ δευτερώσεως καὶ λόγου ἀκοῆς καὶ ἀποκαλύψεως περὶ λόγων κρυφίων, id est ab iteratione, et sermone auditus, et (τὸ et est exegeticum, idemque valet quod id est) a revelatione sermonum absconditorum, supple et repete, erubesce; Tigurina: Pudeat te, quod auditione acceptum fuerit, enuntiare alteri, et res secretas effutire. Igitur, « non duplices, » id est non iteres, « sermonem auditus, » quem scilicet audivisti ut secretum: quod tibi semel dictum et commissum est, secundo dicere, alterique revelare nolis. Unde explicans subdit: « De revelatione sermonis absconditi, » subaudi et repete, « erubesce, » q. d. « Duplicare sermonem auditus » non est aliud, quam revelare sermonem absconditum: cujus rei quemque pudere debet; habet enim speciem infidelitatis et proditionis. Huc facit illud Isocratis, ad Demonicum: « Diligentius serva verborum quam pecuniarum deposita. Oportet enim bonos viros morem juramento fideliorem præstare. » Laudat Maximus, serm. 20, Demosthenem, cui cum quispiam exprobraret oris graveolentiam, respondit: « Bene dicis, multa enim in eo secreta computruerunt. » Solent enim res in occulto congestæ computrescere.
ET ERIS VERE SINE CONFUSIONE (σεμνός, id est pudibundus), ET INVENIES GRATIAM IN CONSPECTU OMNIUM HOMINUM. — q. d. Si hæc sedecim erubescenda, quæ jam recitavi, observaveris, deque iis erubescas, ac proinde ea caveas, utique eris pudibundus et verecundus, proculque ab omni confusione et ignominia, ideoque gratiosus apud omnes homines. Pudibundus enim studiose cavet omnia pudenda, quæcumque scilicet ei confusionem, id est pudorem et verecundiam, creare possunt.
Sicut ex adverso impudens et inverecundus multa facit audacter et impudenter, quæ ei confusionem et ignominiam afferunt. Tigurina: Ita demum verecundus vere fueris, et gratiam inieris apud omnes homines.
2. DE LEGE ALTISSIMI, ET TESTAMENTO, ET DE JUDICIO JUSTIFICARE IMPIUM.
NE PRO HIS OMNIBUS CONFUNDARIS, ET NE ACCIPIAS PERSONAM UT DELINQUAS. — Est antithesis præcedentium. Hucusque recensuit sedecim res, de quibus est erubescendum: nunc a contrario subjungit tredecim, de quibus non est erubescendum. Quare hic proprie incipit cap. XLII. Dicit ergo: « Ne pro his omnibus, » quæ scilicet jam dicturus sum, « confundaris, » græce αἰσχυνθῇς, id est pudefias, verecunderis, erubescas: ita ut ob pudorem ea omittas et negligas. Unde id explicans subdit: « Et ne accipias personam, ut delinquas, » q. d. Ne ex metu et verecundia adeo respicias et reverearis personam aliquam, ut propter eam aliquid contra legem, æquitatem, vel honestatem committas et pecces. Perversus enim est pudor, qui ad peccatum cogit vel impellit. Tigurina: In his omnibus ne des locum pudori: ne personæ cedas, ut delinquas; alii: Ne de his te pudeat; neve suscipias personam, ut pecces.
3. DE VERBO SOCIORUM ET VIATORUM.
2. DE LEGE ALTISSIMI, ET TESTAMENTO, ET DE JUDICIO JUSTIFICARE IMPIUM. — Repete, « ne confundaris. » Prima hæc res est, de qua non est erubescendum, q. d. Ne confundaris, neve te pudeat legis Dei Altissimi, quod scilicet eam serves vel defendas. Ipsa enim est « testamentum, » id est ultima voluntas Dei continens ejus pacta et promissa, quæ legem servantibus pollicitus est et præparavit. Multi enim ex pudore legem Dei publice coram hominibus mundanis et vanis servare non audent, quibus comminatur Christus: « Qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet, » Luc. IX, 26. Tigurina: Ne des locum pudori in lege, et pacto Altissimi, q. d. Nullus te pudor astringat ad violandam legem et testamentum Dei; vel melius: si legem et testamentum Dei servasti, nulla propterea afficiaris verecundia. Jubet lex Dei pati injurias, offerre alteram maxillam percutienti unam, ministrare servis nostris. Si hæc facimus, injustum est ut propterea afficiamur verecundia, licet nobis id alii improperent. Imo vero adeo nos legis Dei pudere non debet, ut de ea exsultare et gloriari debeamus juxta illud, cap. XXXIX, 11: « In lege testamenti Domini gloriabitur. » Summa enim hominis gloria est, quod Deo suo obediat, obsequatur et serviat, juxta illud, cap. XXIII, 38: « Gloria magna est sequi Dominum. » Hugo per « testamentum » accipit novum, quod Christus instituit et sua morte sacivit, de quo S. Augustinus: « O mira dispensatio, a testatore fugiunt hæredes, et intuentur in cruce latrones! » In hoc testamento septem legavit: pauperibus regnum cœlorum, mitibus terram viventium, lugentibus consolationem, esurientibus justitiam satietatem, misericordibus misericordiæ consecutionem, mundis corde Dei visionem, pacificis Dei filiationem.
Secunda res non erubescenda, est veracitas judicii, q. d. Ne confundaris, id est pudore suffundaris; et ne accipias personam, ut propter respectum et reverentiam personæ cujuspiam, « de judicio, » id est in judicio, justifices impium: ita ut in gratiam potentis pervertas judicium, causamque ei qui jus habet, abjudices, et ei qui jus non habet, adjudices. Tigurina: Ne des locum pudori: ne personæ cedas (hæc enim in omnibus sequentibus repetenda sunt) in judicio, quo secundum impium judices. Causam dat S. Isidorus, lib. III Sentent. cap. LIII: « Qui enim, inquit, consanguinitatis vel amicitiæ favore, sive inimicitiarum odio, judicium pervertunt; sine dubio in Christum, qui est veritas et justitia, peccare noscuntur. Hoc est, quod in sensu mystico taxat Deus per Ezechielem, cap. XIII, vers. 19: « Et violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt. » Nam, ut exponit S. Gregorius, hom. 27 in Evang.: « Non morientem interficit, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. » Pervulgatum est illud, judicem, si fieri posset, exoculatum esse oportere, ne quempiam litigantium agnoscat. Hinc Plutarchus in lib. De Iside: « Thebis, ait, judicum imagines visuntur absque manibus, et summi judicis oculi connivent, eo quod justitia nec muneribus capiatur, nec hominum vultu flectatur. » Item Deuter. I, 19, sic Deus judices informat: « Quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cujuspiam personam, quia Dei judicium est. » Huc spectat illud Petri Ravennatis, apud Nanium, in Judice: « Nihil adeo gloriose lucet in judice sicut amare et exhibere justitiam sine omni acceptione personarum. Teste enim Tullio proverbialiter dicitur: Exuit personam judicis quisquis amicum induit. Æquitas, cui judex obsequitur, sinistram odii vel amoris dexteram odit. Nam talis esse debet juris minister, ut in ejus manu nullius auctoritate personæ titubet aut vacillet libra justitiæ. »
3. DE VERBO SOCIORUM ET VIATORUM. — Tertia res non erubescenda est: Ne confundaris « de verbo sociorum et viatorum, » græce, περὶ λόγου κοινωνοῦ καὶ ὁδοιπόρων. Quod primo, Tigurina vertit: Ne des locum pudori in salutandis sociis et viatoribus; Vatablus: In compellandis sociis et hospitibus. Secundo, Palacius: Solent socii, inquit, verba quædam dicere, quæ nos pudore suffundunt: solent idem et viatores, qui ut provocent ad risum, probra jaciunt in eum cui occurrunt. Monemur ergo, ne rubore perfundamur ex verbis sociorum, nec enim hostes sunt, qui injuriæ causa illa dicant: sed sunt socii, qui risus aut amoris causa nos provocant ad ruborem. Similiter ex verbis viatorum: nec enim illi ob contumeliam, sed ad alleviandum viæ laborem, scurrilia illa profundunt.
Tertio, alii melius λόγον, id est verbum, vertunt rationem, causam, litem, negotium, q. d. Ne confundaris in ratione, lite vel causa, quam socius tuus habet cum extraneis, quales sunt viatores, stare rectus pro veritate et æquitate; ut ob socii tibi amicitia conjuncti metum et reverentiam, illi præter jus faveas et extraneos injuste condemnes; malens offendere Deum quam socium, ac violare justitiam quam amicitiam.
4. DE ÆQUALITATE STATERÆ ET PONDERUM, DE ACQUISITIONE MULTORUM ET PAUCORUM.
Secunda explicatio plana est, naturalis et obvia; sed tertia profundior, eamque exigere videtur τὸ et ne accipias personam ut delinquas, vers. 1, quod ad sequentes hosce casus referendum est. Aliter hæc explicant Rabanus, Lyranus et Dionysius; sed sensus jam datus videtur genuinus.
Quarta est: Ne confundaris DE DATIONE HÆREDITATIS AMICORUM, — græce ἑταίρων, id est sociorum et sodalium; qui scilicet in eadem hæreditate participant, et partem obtinere debent, q. d. In distributione et divisione hæreditatis æqualiter et fideliter inter socios et hæredes dividendæ noli ex pudore uni plus favere quam alteri, uni plus tribuere et dare quam alteri. Hoc enim est contra justitiam distributivam, et sæpe commutativam, quando scilicet hæredibus per testamentum, legatum, donationem, etc., ad hæreditatem jus acquisitum est. Unde Tigurina vertit: Ne des locum pudori in hæreditate consortium partienda.
5. DE CORRUPTIONE EMPTIONIS ET NEGOTIATORUM, ET DE MULTA DISCIPLINA FILIORUM, ET SERVO PESSIMO LATUS SANGUINARE.
Aliter Palacius, q. d. Si amicus fidei tuæ hæreditatem commendavit, quam scilicet alicui alteri dares; nulla inopiæ verecundia cogat te, quin fidem serves, et hæreditatem illi tribuas, cui ex fidei commisso debetur. Nam eam tibi usurpare rapinæ piaculum est.
4. DE ÆQUALITATE STATERÆ ET PONDERUM, DE ACQUISITIONE MULTORUM ET PAUCORUM. — Quinta res non erubescenda, est æqualitas et justitia stateræ et ponderum, q. d. Ne confundaris, nec pudeat te exactum esse in servanda æqualitate mensurarum et ponderum: etsi alios passim in ea fraudem facere cernas, ipsique te rideant quasi scrupulosum et imprudentem, qui non noris malis artibus occulte rem tuam augere, juxta illud Psal. LXI, 10: « Mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. » Tigurina: Ne des locum pudori in adæquanda libra, aut ponderibus, græce περὶ ἀκριβείας ζυγοῦ, id est in accurato examine stateræ ac ponderum. Multi enim avari institores, etsi ex proposito non curent inæqualia pondera, tamen negligunt examinare an inæqualia sint: imo cum suspicantur ea talia esse, dissimulant gaudentque, putantes peccatum injustitiæ in hac inæqualitate tegi per inscientiam vel ignorantiam affectatam: qua in re graviter errant.
Mystice Rabanus: « Statera dolosa, inquit, non tantum in mensuratione pecuniæ, sed et in judiciaria discretione tenetur. Qui enim aliter causam pauperis, aliter potentis; aliter sodalis, aliter audit ignoti; statera utique librat iniqua. Sed et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum, suaque errata judicat leviora quam aliorum, trutina ponderat dolosa. Necnon et ille, qui onera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem uno digito suo non vult ea tangere. Ille etiam, qui bona in publico, et mala agit in occulto, pro iniquitate libræ dolosæ abominatur a Domino. At qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam æqua lance discernit, is nimirum justi judicis voluntati et actioni congruit. » Mysticas alias septem stateras, quibus expendenda sunt singula cujusque opera, recensebo Prov. XI, 1.
Sexta: Ne confundaris « de acquisitione multorum et paucorum, » q. d. Non pudeat te quod alii injuste per dolosa pondera multum lucrentur, tu vero per justa lucreris pauca: quia melius et fructuosius est parum lucrari juste, quam multa injuste. Aut, q. d. Non pudeat te tuæ justitiæ, justæque fortunæ, sive multum, sive parum lucreris et possideas; sed sorte tua juste parta contentus esto. Pluris enim est justitia, quam opes immensæ: pluris est paupertas justa, quam abundantia injusta. Rursum non pudeat te sectari parva lucra, quia per parva multiplicata gradatim pervenitur ad magna. Unde Hebræorum est proverbium: « Melius est lucrari multa quinque, quam pauca decem; » quia multa quinque addita, majorem numerum efficient, quam pauca decem. Ita Palacius. Unde Tigurina: Non pudeat te in possidendis sive multis, sive paucis. Huc facit paradoxum mercatoris, cujus superius memini: « Ditatus sum emendo caro, et vendendo vili pretio. » Aliter Lyranus et Dionysius, q. d. Pudeat te multa lucrari per rapinam, pudeat item te pauca lucrari per tuam inertiam et desidiam. Verum prior sensus est genuinus.
5. DE CORRUPTIONE EMPTIONIS ET NEGOTIATORUM, ET DE MULTA DISCIPLINA FILIORUM, ET SERVO PESSIMO LATUS SANGUINARE. — Septima res non erubescenda est: Non confundaris « de corruptione emptionis et negotiatorum. » Ita Rabanus, Lyranus, Dionysius: licet alii nonnulli pro corruptione legant correptione, huncque dent sensum, q. d. Ne pudeat te corripere et redarguere fraudes et injustitias, quæ a mercatoribus in emptione et venditione committuntur. Ita legit et intelligit Jansenius, qui eidem alteram lectionem, quæ habet, de corruptione, sic adaptat et conciliat, q. d. Non pudeat te de reprehensa vel vitiata corruptione emptionis et mercatorum. Verum Romana, Rabanus, Lyranus, Dionysius et alii constanter legunt corruptione, q. d. Non pudeat te quod videas multos mercatores tui similes, corrumpere merces, quas vendunt, earumque pretia, itaque multum ditescere; cum tu integras vendas merces, justoque pretio, ideoque parum ditescas. Pluris enim est integritas conscientiæ cum paupertate, quam corruptela conscientiæ cum magnis thesauris.
Aut potius, q. d. Non pudeat te corrumpere emptionem, græce πρᾶσιν, id est venditionem, vel auctionem publicam negotiatorum, cum scilicet ipsi faciunt monopolium, et inter se, uti sæpe fit, vel tacite, vel expresse conspirant, ut merces pluris non emant, vel minoris non vendant; esto pretium plus justo augeant vel imminuant, q. d. Non pudeat te turbare et dissipare monopolia, et conspirationes iniquas mercatorum, quibus res vel pluris justo vendunt, vel minoris justo emunt; offerendo scilicet pretium majus in emptione, ac minus in venditione; illudque vi scilicet moderatum.
Huic expositioni favent quidam Græci codices, qui habent: Non pudeat te περὶ ἀδιαφθόρου πράσεως, id est de emptione incorrupta, hoc est bonæ fidei, quæ fit justo pretio. Communiter tamen legunt περὶ διαφόρου πράσεως, q. d. Non pudeat te de differenti venditione; quod, scilicet, in pretio differas a cæteris mercatoribus, plus æquo rigidis, tuasque merces moderato pretio divendas. Adde, διαφορέω (unde deducitur διάφορον) significare distrahere, divellere, perdere, resolvere, discutere; quod Noster vertit corrumpere, q. d. Non pudeat te distrahere et dissipare iniquas mercatorum conspirationes, quibus explicite vel implicite conspirant, ut merces minoris justo emant, vel pluris justo vendant; sic enim patrocinaberis justitiæ, ac in rempublicam justum mercium pretium induces. Per emptionem intelligitur venditio, ac vice versa per venditionem intellige quoque emptionem; hæc enim sunt correlativa; ac in actione publica, quam significat πρᾶσις, æque ac alia quavis, utraque interveniat necesse est.
6. SUPER MULIEREM NEQUAM BONUM EST SIGNUM.
7. UBI MANUS MULTÆ SUNT, CLAUDE; ET QUODCUMQUE TRADES, NUMERA, ET APPENDE: DATUM VERO ET ACCEPTUM OMNE DESCRIBE.
8. DE DISCIPLINA INSENSATI ET FATUI, ET DE SENIORIBUS, QUI JUDICANTUR AB ADOLESCENTIBUS.
Aliter Jansenius, q. d. Non pudeat te in differentiis, controversiis et litibus (hæc enim significat τὸ διάφορον), quæ de venditione et emptione oriuntur inter mercatores, citra gratiam et verecundiam judicare pro æquitate; illique rem addicere, cui ex justitia debetur: esto partem adversam tibi amicam offendere debeas.
Porro codices Græci Romæ correcti pro διαφόρου, id est differenti, contrarie legunt ἀδιαφόρου, id est indifferenti, hoc sensu, q. d. Non pudeat te de indifferenti venditione, ut scilicet indifferenti et æquali pretio vendas omnibus, non pluris externis quam civibus, non pluris militibus quam rusticis, non pluris inimicis quam amicis. Unde Tigurina: Ne des locum pudori in æquabili venditione mercium; alii, indifferenti venditione mercatorum, id est, « quæ fit æquabilis nec varia, cujus ratio non sit diversa, ut res venalis pluris minorisve vendatur: » alius rursum vertit: Non pudeat te de indifferentium, id est fortuitarum rerum mercatu et negotiatoribus; alius: Non pudeat te de indifferenti venditione, ut fiat oppositio inter indifferentem, id est quemvis hominem et mercatorem. q. d. Non pudeat te æquabili pretio et indifferenter vendere eodem pretio plebeiis, rusticis, cæterisque qui mercatores non sunt ac ipsis mercatoribus.
Octava res non erubescenda est « multa disciplina, » græce παιδεία, id est institutio, correctio, castigatio « filiorum. » Sunt enim multi qui eam erubescunt et omittunt, ne habeantur nimis duri in filios, vel nimis minuti et scrupulosi: qua fit ut filii suæ libertati et concupiscentiæ indulgentes, fiant protervi, rebelles, obscœni, rixosi, proni ad omne malum. Tigurina: Ne des locum pudori in crebra liberorum castigatione.
Nona est: Non confundaris, nec pudeat te « servo pessimo, » græce πονηρῷ, id est pravo, perverso, malitioso, « latus sanguinare, » id est flagellis cruentare, et cædere usque ad sanguinem. Tigurina: Ne des locum pudori in latere mali servi cruentando verberibus. Durities enim servi duritia plagarum frangenda est, et malo nodo malus quærendus cuneus. Cavendum tamen ne id fiat ex ira, ideoque modus excedatur. Qua de causa Plato, ait Lyranus, servum suum delinquentem per se noluit castigare, sed castigandum alteri tradidit; ne iratus modum excederet, et notaretur crudelitatis.
Secunda Pars Capitis
Mystice, servus pravus est concupiscentia, et caro in gulam libidinemque prona: hæc disciplinis, ciliciis et verberibus castiganda est, etiam usque ad sanguinem, ut spiritui se subdat: uti fecere S. Dominicus fundator ordinis prædicatorum, qui singulis noctibus ter catena ferrea usque ad sanguinem se cædebat, scilicet primo, pro peccatis propriis; secundo, pro animabus quæ cruciantur in purgatorio; tertio, pro omnibus in peccato mortali existentibus. Item alter S. Dominicus Loricatus, qui quotidie disciplinas per integrum Psalterium faciebat; B. Petrus Damianus, S. Vincentius, qui publicas flagellantium se usque ad sanguinem processiones ubivis locorum instituebat; ac hoc anno Romæ Alexander Cardinalis Ursinus, qui tum alias, tum in profestis beatæ Virginis, in ejus honorem se usque ad sanguinem diverberare solebat, ut ei se suumque cruorem et vitam offerret.
9. FILIA PATRIS (græce πατρὶ, id est patri in dativo) ABSCONDITA EST VIGILIA, ET SOLLICITUDO EJUS AUFERT SOMNUM, NE FORTE IN ADOLESCENTIA SUA ADULT...
6. SUPER MULIEREM NEQUAM BONUM EST SIGNUM. — Pro signum græce est σφραγίς, id est sigillum, sera, clausura. Decima est hæc res non erubescenda, q. d. Si uxorem vel filiam nactus es pravam et perversam, non pudeat te illi custodiam exactam adhibere; imo, si opus sit, eam concludere, et seris obserare; ne libidini habenas laxet, aliudve scelus perpetret, quod longe majorem pudorem et ignominiam tibi pariet, quam ejus clausura. Major ergo pudor minori propulsandus est. Tigurina: Ne des locum pudori in nota malæ mulieri utiliter adhibenda; alii: Bonum est obsignari malam mulierem.
7. UBI MANUS MULTÆ SUNT, CLAUDE; ET QUODCUMQUE TRADES, NUMERA, ET APPENDE: DATUM VERO ET ACCEPTUM OMNE DESCRIBE. — Undecima est hæc res non erubescenda, q. d. Ubi multi sunt homines et famuli, multæque manus, ut inter eas probabile sit aliquas esse furaces, res tuas claude et obsera, ne quis eas furetur. Cum vero supellectilem vel mensalem vel cubicularem similemve alicui tradere oportebit, ne quid ex ea vel furto vel negligentia deperdas, primo, eam numera, alterique adnumera, ut eodem numero tibi reddat et remuneret; secundo, si res est, quæ libra appenditur, ac pro pondere æstimatur, appende illam, ut rem eodem pondere tibi reddat et rependat; tertio, in libro rationum datum omne describe, æque ac acceptum; ut constet quid dederis, quidve ex dato receperis, quidve tibi recipiendum restet. Hæc enim exacta diligentia a viris prudentibus non vertetur tibi pudori et ignominiæ, sed prudentiæ et providentiæ: esto famuli furaces similesque idcirco te vocent avarum, tenacem, scrupulosum. Quocirca hac praxi utuntur œconomi industrii principum, cardinalium, ecclesiarum, monasteriorum, etc., eaque ratione res eorum integras conservant. Nam Hispanorum est proverbium, ait Palacius: « In area aperta justus peccat. » Occasio enim facit furem. Tigurina, ut pari syntaxi hæc efferat, qua præcedentia, pro claude vertit claudendo: quia Hebræis, inquit, eadem est vox infinitivi et imperativi. Verum, etsi Hebræis sit eadem, Græcis tamen non est eadem, sed diversa: κλεῖσον enim tantum est imperativus significans claude, non vero infinitivus, ut significet claudere, vel claudendo. Sic igitur habet Tigurina: Ne des locum pudori, claudendo (quod claudas cellas et arcas) ubi manus multæ sunt: in eo quod cuipiam traditurus es, ad numerum pondusque tribuendo, omniaque dando vel accipiendo syngraphis testata.
10. NEQUANDO POLLUATUR IN VIRGINITATE SUA, ET IN PATERNIS SUIS (ædibus) GRAVIDA INVENIATUR.
8. DE DISCIPLINA INSENSATI ET FATUI, ET DE SENIORIBUS, QUI JUDICANTUR AB ADOLESCENTIBUS. — Duodecima res non erubescenda est « disciplina insensati; » sed utrum activa, quam scilicet des et doceas insensatum; an passiva, quam scilicet accipias et discas ab insensato? Palacius passivam accipit, q. d. Si quid te stultus docuerit, ne te pudeat ab eo discere: Quandoque est olitor verba opportuna locutus. Et latet nonnunquam margaritum sub concha. Exempla tibi sit Silenus Alcibiadis, et S. Augustinus etiam a puero doceri paratus. Ergo non adeo quis, quam quid dicat, est attendendum. Hæc Palacius.
Verum melius « disciplinam » accipias active: hoc enim proprie convenit insensato et stulto, q. d. Ne confundaris, nec pudeat te disciplinam dare, id est, corripere et castigare insensatum et stultum, ut a stultitia desistat: ab hac enim castigatione multos retrahit pudor, ne, scilicet, videantur, quod cum stultis agant, a quibus vicissim stulta dicteria et scommata audire et excipere debeant. Unde Tigurina vertit: Ne des locum pudori insipientibus et stultis erudiendis; Vatablus: castigandis; alii: Ne te pudeat in castigatione dementis et stulti.
11. SUPER FILIAM LUXURIOSAM CONFIRMA CUSTODIAM: NEQUANDO FACIAT TE IN OPPROBRIUM VENIRE INIMICIS, A DETRACTIONE IN CIVITATE, ET OBJECTIONE PLEBIS, ...
12. OMNI HOMINI NOLI INTENDERE IN SPECIE: ET IN MEDIO MULIERUM NOLI COMMORARI.
Decima tertia, et ultima est: Ne confundaris « de senioribus, qui judicantur ab adolescentibus: de senioribus, » scilicet adjuvandis et defendendis, ait Jansenius. Aut potius et germanius: Non pudeat te « de senioribus, » id est seniorum, græce ἐσχατογήρων, id est extreme senum, decrepitorum, silicerniorum. Hebræi enim מן, id est de, cum ablativo, sumunt pro regimine genitivi, q. d. Non te pudeat extreme senum, ut eos tuearis, cum a junioribus petulanter judicantur, ridentur, vexantur. Non te pudeat decrepitorum causam agere, eisque patrocinari contra petulantiam adolescentium eos subsannantium. Noster τὸ ἐσχατογήρων, id est senioribus, immediate retulit ad ἀπό, id est de, quod præcessit. Alii vero idipsum referentes ad παιδεία, id est disciplina, sic vertunt: Non te pudeat de disciplina decrepitorum, id est non te pudeat admonere et modeste corripere decrepitos, quando disceptant cum adolescentibus se quasi deliros irridentibus, dicendo: Bone vir, senex es et grandævus: noli curare quid juvenes isti insolentes dicant; pertransi, quasi non audias: ita lites et probra vitabis et sopies. Non convenit te decrepitum contendere cum juvenibus: hoc enim dedecet ætatem, gravitatem et prudentiam tuam. Unde Complutenses et Romani vertunt: Ne confundaris de disciplina amentis, et fatui, et decrepiti litigantis cum adolescentibus; Tigurina: Ne des locum pudori, cum decrepitus jus cum juvenibus experitur, ut scilicet vel decrepito vel juvenibus contra jus faveas, causamque iniqui inique foveas et defendas: sed ei, cui jus competit, sive is decrepitus sit, sive juvenis, illud ipsum tribuas et addicas. Alii vertunt: Ne te pudeat, neve personam accipias in decrepito sene (defendendo, vel admonendo, et dirigendo) disceptante cum juvenibus.
13. DE VESTIMENTIS ENIM PROCEDIT TINEA, ET A MULIERE INIQUITAS VIRI.
Porro Palacius hoc membrum, æque ac præcedens, passive accipit, q. d. Si etiam seniores te aliquid docent, tu ab illis disce, quamvis illi judicentur, aut etiam rideantur ab adolescentibus; est enim in canis prudentia. Qui et addit: Alius sensus esse potest: Si seniores pertrahantur ad judicium ab adolescentibus, ne te pudeat contra senem justum ferre judicium; sicut Daniel, cap. XIII, licet puer judicavit et condemnavit senes adulteros insidiantes Susannæ.
ET ERIS ERUDITUS IN OMNIBUS, ET PROBABILIS (græce δεδοκιμασμένος, id est probatus) IN CONSPECTU OMNIUM VIVORUM. — Ita Romana; hoc enim significat Græcum παντὸς ζῶντος, id est omnis viventis. Perperam ergo Jansenius et alii pro vivorum legunt virorum. Sensus est, q. d. Si hæc sedecim erubescenda, quæ recensui, erubueris et caveris; ac vicissim tredecim non erubescenda, non erubueris, sed audacter feceris; eris πεπαιδευμένος, id est recte institutus, bene moratus, vere sapiens et prudens, ac ut talis probaberis, laudaberis et celebraberis ab omnibus viventibus. Complutensia vertunt: Et eris eruditus, verax et approbatus coram omni vivente; Tigurina: Ita demum eruditus vere fueris, omnique vivo commendatus; Vatablus, probatus.
9. FILIA PATRIS (græce πατρὶ, id est patri in dativo) ABSCONDITA EST VIGILIA, ET SOLLICITUDO EJUS AUFERT SOMNUM, NE FORTE IN ADOLESCENTIA SUA ADULTA EFFICIATUR, ET CUM VIRO COMMORATA ODIBILIS FIAT. — Sensus est, q. d. Filia patri suo affert occultam vigiliam; hoc est clam oportet patrem vigilare in statum et mores filiæ; adeoque hæc vigilia vigilansque et perpes sollicitudo, ut congrua ætate nuptui tradatur, nec a quopiam juvene decipiatur, vel pravi quid hauriat et addiscat, patrem ita coquit et affligit, ut sæpe noctu ei somnum adimat. Tigurina: Filia patri occultam affert vigiliam, et somnum abigit sollicitudo ejus. Porro prima patris de filia sollicitudo est illa, quam subdit: Ne in domo paterna adulta (ita legendum cum Romanis, non « adultera, » ut Jansenius, Palacius et alii) efficiatur, græce παρακμάσῃ, id est ne superadolescat, ne florem ætatis (hunc enim significat ἀκμή) prætereat, ne senescat, ne vigore decrescat, ne marcescat ætate. Tigurina: Ne maturitas ætatis ejus exolescat. Romana: Ne fiat superadulta (minus recte Complutenses: Ne forte abutatur flore ætatis), ut jam flore juventutis præterito, et vigore ætatis deflorescente, minus speciosa minusque gratiosa sponsum sibi parem invenire nequeat, juxta id quod huc alludens Paulus ait, I Corinth. VII, 36: « Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta (græce ὑπέρακμος; quod idem est cum Nostro παρακμάσῃ), et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. » Hinc rursum timet pater, ne filia sua adulta « cum viro commorata, » illi « odibilis fiat, » et ab eo repudietur. Sæpe enim transeunt flores juventæ, transit pariter amor; et quæ juvenculæ erant viris in deliciis, grandævæ sunt fastidio. Quocirca Hebræis permissus erat libellus repudii, quem dabant uxori exosæ, itaque eam a se ablegabant, cum ejus sæpe æque ac parentum ignominia et damno. Quocirca Syrus vertit: Filia patri suo oneri est valde, et cura ejus aufert somnum ipsius in juventute sua, ne male audiat, et a marito suo ne spernatur.
Ratio a priori est, feminei sexus et ætatis levitas, infirmitas, inexperientia, inconstantia. Tritum est illud: Quid levius vento? fulmen. Quid fulmine? fama. Quid fama? mulier. Quid muliere? nihil.
Ratio extrinseca est, quia plurimi sunt Pharaones, Abimelechi, Sichemi, Thesei, Parides, Jasones plurimique alii puellarum pulchritudinis et pudicitiæ astutissimi exploratores, dolosissimi insidiatores, violentissimi raptores, et improbissimi corruptores, ut Argo centoculo custode opus sit ad tutandam contra eos filiarum virginitatem. Virginibus enim magis, quam corruptis, ab eis laquei tenduntur; idque astu diaboli, ut florem et decus virginitatis, qua filia nihil habet pretiosius, ei adimat et disperdat. Unde, ut ait S. Augustinus, epist. 5: Olim « deorum probra non solum in fabulis audienda posuit, verum etiam in theatris spectanda proposuit, ubi crimina plura essent quam numina. » Huic Siracidis sententiæ antistropha est illa Ben-Siræ, alphabet. 2, littera Teth: « Thesaurus vanus (qui frustra et in vanum occultatur, cum occultari nolit; unde alii vertunt, absconsio vana) est filia patri suo, qui dum metuit, noctu non dormit. » Et littera Iod: « Dormit, non dormit (id est dormiendo non dormit; vix parumque, et anxie dormit) custos puellæ parvulæ: forsan in adolescentia sua decipietur, et adultior facta scortabitur. » Nam virgo vitium passa, ubi exoleverit, et nubiles annos egressa fuerit, fere meretrix evadit. Et littera Cheth: « Chari sunt cuivis homini mares: sed væ patri feminarum. » Quod Hebræorum Rabbini dicunt: « Beatus ille, qui filios habet masculos; sed væ patri femellarum. » Addunt iidem « totam mundi machinam lugere, quando puella nascitur; et contra gaudere, cum mas editur. » Sed hæc Rabbinorum sunt commenta.
10. NEQUANDO POLLUATUR IN VIRGINITATE SUA, ET IN PATERNIS SUIS (ædibus) GRAVIDA INVENIATUR. — Secunda patris sollicitudo de filia est, ne ante conjugium dum in paterna domo degit virgo, ab adolescente quopiam decipiatur et imprægnetur; quod ipsi ac patri ignominiosum æque ac damnosum erit: nemo enim honestus vitiatam ducere volet. Tigurina: Ne stupro polluatur in sua virginitate, neve in domo paterna fiat gravida.
NE FORTE CUM VIRO COMMORATA TRANSGREDIATUR, AUT CERTE STERILIS EFFICIATUR. — Tertia sollicitudo patris est, ne filia in conjugio cum viro degens prævaricetur, et transgrediatur fidem legemque conjugii per adulterium; neve sterilis evadat. Tigurina: Nequando viro juncta, faciat flagitium; aut ne in matrimonium data sterilescat. Concinit Ben-Sira, litter. Caph: « Cum nupta erit filia, inquit, tu anxius eris de ea valde, dicens: Forte liberos habebit, forte non habebit; et cum senuerit, ne forte veneficia exerceat. » Multæ enim senes et anus ob paupertatem, persecutionem, emulationem, vindictam, aliamve molestiam, fiunt magæ et sagæ, deduntque se dæmoni, ut ab eo miseria liberentur, vel bonum concupitum assequantur. Huc facit illud Pollionis: « Qui multiplicat uxores, multiplicat veneficia. » Uxor enim zelotypa ut ad se pelliciat maritum, et ab æmula avertat, dabit ei philtrum, aut æmulæ toxicum ut eam perimat.
14. MELIOR EST ENIM INIQUITAS VIRI, QUAM MULIER BENEFACIENS, ET MULIER CONFUNDENS IN OPPROBRIUM.
Porro τὸ sterilis fiat Lyranus exponit, et dat causam: Ex nimio, inquit, concubitu: hic enim facit sterilem; nam libido in tenera ætate nimiam appetentiam movet; hæc nimium concubitum: hinc prodit sterilitas. Potest etiam exponi sic, q. d. Aut certe in pœnam libidinis admissæ in domo paterna, Deus eam faciat sterilem in domo mariti.
11. SUPER FILIAM LUXURIOSAM CONFIRMA CUSTODIAM: NEQUANDO FACIAT TE IN OPPROBRIUM VENIRE INIMICIS, A DETRACTIONE IN CIVITATE, ET OBJECTIONE PLEBIS, ET CONFUNDAT TE IN MULTITUDINE POPULI. — Pro luxuriosam græce est ἀδιάτρεπτος, quod Noster, cap. XXVI, 13, vertit: Non avertentem se, id est lascivam, procacem, impudentem, in libidinem pronam. Huic enim firma custodia adhibenda est; ne, si libere cum juvenibus agere permittatur, eis se prostituat, itaque patrem probro afficiat: « A detractione, » id est ob detractionem vicinorum et civium, qua tam familiæ ob lasciviam, quam patri ob negligentem ejus custodiam obtrectent; eumque vocent patrem meretricis: « Et objectione (ita legendum cum Romanis, non abjectione) plebis, » qua plebs palam filiæ fornicationem patri et tacitum in eam consensum improperet, et in os objiciat. Græce est: Nequando faciat te ἐπίχαρμα, id est risum, irrisionem, gratulationem, hostibus, et fabulam in civitate, famosum in populo. Complutensia: Ne faciat te ludibrium hostibus, loquelam in civitate, et appellationem populi. Romana: Nequando faciat te gaudium inimicis, fabulam in civitate et vocatum populi, ut scilicet populus publice te vocet et appellet lenonem, cornutum, scortatorem, etc. Tigurina: Filiæ inverecundæ custodiam adhibe; ne te in ridiculum faciat inimicis, civitatique fabulam; ne famosum in populo, neve in vulgus reddat ignominiosum. Nam lege Mosis filia in domo patris fornicata, jubebatur ante ipsam domum patris lapidari, Deut. XXII, 21, quæ summa erat ignominia tam patri quam filiæ. Unde Syrus: Fili mi, super filia tua constitue custodiam, ne faciat tibi nomen malum, et fabulam, et oblocutionem in populo, et in congregatione civitatis tuæ ignominiam inducat tibi in oblocutionem populi.
12. OMNI HOMINI NOLI INTENDERE IN SPECIE: ET IN MEDIO MULIERUM NOLI COMMORARI. — q. d. Nulli homini intende (nam Hebræis non omni, idem est quod nulli), nullius faciem fixius intuere, in nullius specie oculos defige. Hoc enim curiosum est, et sæpe castitati periculosum; species enim et pulchritudo non tantum mulierum, sed et juvenum illecebrosa est, ac concupiscentiam exstimulat tum feminarum, tum marium. Porro Syrus sic habet: Omni viro ne reveles quod est in corde tuo; et inter mulieres ne exornes sermones tuos; Complutensia: Omni homini noli intendere in speciem: et in medio mulierum noli considere. Tigurina: Ne contempleris quemquam hominem gratia pulchritudinis (Vatablus: Ne quem ex forma judices); neve inter mulieres desideas; alii: Ne intuere ullum hominem propter pulchritudinem; neve in medio mulierum consideto. S. Cyprianus, De Singular. Cleric.: « In medio mulierum noli assiduus esse. » Ex assiduitate enim sequitur libertas, ex libertate protervia. Unde concludit: « Ubique gustanda est, non continuanda cum mulieribus præsentia; sed quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiva. » Memorabile est quod de B. Hugone Gratianopolitano legimus, eum, cum per 52 annos fuisset ejus urbis episcopus, ac ordinarie matronarum confessiones, etiam crebrius confitentium, exciperet; nullam tamen ex facie, sed aliquas ex voce duntaxat agnovisse. Adeo continens, custosque erat oculorum; eosque demissos, non in vultum, sed in humum defigebat.
Sapienter S. Augustinus, in Regula, quæ habetur in fine tom. I, cap. XXI, de oculis ita sancit: « Oculi vestri etsi jaciuntur in aliqua feminarum, figantur in nulla. Neque enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, aut ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu atque affectu, sed aspectu quoque appetitur, et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur amore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum, et illius in se diligit fixum, ab aliis se non videri cum hoc fecerit; videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminæ male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum. »
13. DE VESTIMENTIS ENIM PROCEDIT TINEA, ET A MULIERE INIQUITAS VIRI. — Ita Romana cæteraque; nam Græca omittunt τὸ viri; nonnulla Complutensia et Romana, pro viri substituunt mulieris. Unde Tigurina: Nam ut tinea nascitur e vestimentis, ita a muliere iniquitas muliebris; alii, et a muliere malitia feminæ. Syrus: Quia sicut super vestem cadit tinea, ita zelus super mulierem ob malitiam sociæ ejus. Verum lectio Latina multo congruentior et verior est, quam sequitur S. Cyprianus aliique Patres. Est hæc valde apposita similitudo, qua libido assimilatur tineæ.
Nam primo, ut recte Jansenius, sicut tinea innascitur vestibus, atque ab eis suam trahit originem: ita in ipso mulierum aspectu et conversatione cum eis insita est iniquitas viri; quæ inde velut naturaliter progignitur, non minus mentem hominis corrumpens, quam tinea vestes. Sicut ergo vestes diligenter custodiendæ sunt, ne eis corrumpens tinea ingeneretur: ita et mens hominis vigili custodia munienda est, ne ei a mulierum consortio corruptio ingeneretur; quæ si semel admittatur, sicut ingenerata vesti tinea semper serpit, et totam vestem erodit, ita et libidinosa cogitatio in mente recepta paulatim prorepit, et totam ejus pulchritudinem exedit, nisi tempestive occurratur. Celebre est illud Musæi: « Pulchritudo feminæ acutior est veloci sagitta. Oculus vero via est; ab oculi ictibus vulnus dilabitur, et in præcordia viri ruit. » Et illud Philosophi: « Quid est pulchritudo? brevis tyrannis, blanda deceptio, eburneum detrimentum, regnum sollicitum, flos facile cadens, amica inimicitia, concors discordia, splendor fugax, dulcis sensuum laqueus. » Breviter, sed nervose noster Campianus in libello Decem rationum fidei, omnia mundi pulchra ita pingit: « Aurum, gloriam, delicias, veneres contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, popina vermium, bella sterquilinia? »
Secundo, sicut naturale est ex veste oriri tineam, ita ex femina viri concupiscentiam: tibi nihil tale volenti nascitur in veste et e veste tinea: ita nihil tale volenti, imo repugnanti, nascitur ex femina desiderium. Scitum illud S. Hieronymo ascriptum: « Femina ignis, vir stuppa, diabolus flabellum; » sufflat enim, ut stuppa ignem concupiscentiæ concipiat, eoque deflagret.
Tertio, tinea insensibiliter in veste nascitur, et sine sensu eam erodit et consumit: sic et insensibiliter ex conversatione viri cum muliere oritur libido, etiam inter castos et Religiosos; ut se captos et accensos videant, antequam ignem ustionemque senserint.
Quarto, sicut tinea vestem et seipsam cum veste consumit, sic et libido se cum libidinoso interimit et perimit. Vide quæ de tinea dixi, Osee V, 12.
Audi S. Cyprianum, tract. De Singularit. Clericorum, hunc locum pertractantem, et Clericos ad fugam mulierum exstimulantem: « De carbonibus, inquit, scintillæ dissiliunt, de ferro rubigo, nutritur morbus, aspides sibilant: et mulier fundit concupiscentiæ pestilentiam, quam Salomon sic comparat dicens: De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. » Et mox: « Qui despexit vinculum nuptiarum, et aliter vinculis femineis obligatur, quamvis nullo concubitu misceatur; desiderio tamen, visu, colloquio, conjunctione semper oblectatur. Nam si desiderium feminæ non haberet, nunquam feminam suis oblectamentis assumeret. » Et inferius: « Cujus (feminæ) cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. » Ita sane videmus hodie nonnullos viros bonos, etiam Ecclesiasticos, feminarum quarum confessiones audiunt, vel quas in pietate promovere satagunt, sensim occulto amore si non carnali, certe sensuali ita subtiliter carpi, ut ipsimet se eo teneri nesciant. Unde Rabanus: « Periculose, inquit, tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt animæ pulchritudinem, sed corporum. » Quocirca S. Hieronymus, ad Nepotianum, eum monet, dicens: « Omnes puellas et virgines Christi, aut æqualiter ignora, aut æqualiter dilige. Ne sub eodem tecto mansites, nec in præterita castitate confidas. Nec sanctior Davide, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Ægrotanti tibi quilibet sanctus frater assistat, et germana, vel mater, vel probatæ quædam apud omnes fidei. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo ægrotare cœpisse. »
S. Basilius, Admonit. ad filium spirit.: « Vide, inquit, ne te seducat corporis pulchritudo, et decorem animæ tuæ amittas. Ne improbo oculo tuo intuearis speciem mulieris, ne intret mors per fenestras tuas. Non aperias aures tuas ad perficienda verba earum, nec concupiscas nequitiam in anima tua. Mulieris carnem non velis tangere; ne per tactum ejus inflammetur cor tuum, et spiritu tuo labaris in perditionem. Sicut enim fenum proximans igni comburitur: ita qui tangit mulieris carnem, non evadit sine damno animæ suæ; et licet corpore castus evaserit, mente tamen ac corde corruptus abscedit. Dic mihi, quæso, fili, quid sunt profectus animæ? amare carnis pulchritudinem? Nonne sicut fenum cum a fervore æstatis percussum fuerit, arescit, et paulatim pristinum decorem amittit? Similis est etiam species humanæ naturæ, succedente sibi senectute omnis decor pristinus deperit; et quos in amore sui antea concitabat, postmodum odium eorum efficietur.
Idem, De S. Virginitate, feminam comparat magneti; sicut enim magnes trahit ad se ferrum, licet dissitum, sic virum ad se pellicit species et vox feminæ. Idem, in cap. III Isaiæ, mulierem comparat basilisco, qui visu eos quos intuetur necat: « Ipso enim contuitu, inquit, obscœnam denuntiat animæ impuritatem. Dum enim suaviter et blandis arridet ocellis, prolicit ad explendam libidinem. Jactu enim oculorum sagittam plane exitialem emittit; ejusmodi tandem obtinet rumor de basilisci natura, quem dicunt solo aspectu corrumpere suos spectatores. »
14. MELIOR EST ENIM INIQUITAS VIRI, QUAM MULIER BENEFACIENS, ET MULIER CONFUNDENS IN OPPROBRIUM. — Hæc sententia paradoxa videtur et explicatu credituque difficilis; unde hæreticis docentibus planas et claras esse S. Scripturas, a Catholicis objici solet. Memini in Belgio hæreticæ cuidam in navi Antverpiensi, sese Biblicam et Bibliorum peritam impudenter jactitanti, Catholicum hæc verba in os objecisse, ut eorum sensum depromeret: mox illam, vel quod nesciret, vel quod erubesceret eum, utpote suo sexui verecundum, pandere, obmutuisse; itaque se omnibus deridendam proposuisse.
Primo igitur, Scholia Vatablo ascripta taxant Nostrum, cæterosque interpretes, quod eorum versio et sententia parum pia videatur. Quomodo enim, inquiunt, melior est iniquitas viri, quam beneficentia mulieris? Quocirca sic vertunt: Melior est deformitas viri quam pulchra mulier. Hebræum enim רע et malum et deformem significat; sicut טוב tob notat tam pulchrum quam bonum, juxta illud: « Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum! » Verum Græcum πονηρία malitiam significat, non deformitatem; et ἀγαθοποιός significat benefacientem mulierem, non pulchram. Unde Josephus, licet Hebræus, lib. II Contra Apionem, citat hunc locum, ut habent Græca et Noster, atque Ecclesiasticum vocat legem divinam, et ex eo quasi ex divina lege testimonium citat, cum de nuptiis agit. Ait enim, γυνὴ δὲ χείρων, φησίν (subaudi νόμος, id est lex, de ea enim agit), ἀνδρὸς εἰς τὰ πάντα, καὶ ἡ πονηρία αὐτοῦ ὑπὲρ ἀγαθοποιοῦ γυναικός. Quæ verba Josephi interpres partim male reddidit, partim præteriit; sic enim transferas oportet: Mulier pejus est quiddam viro per omnia, et ipsius viri malitia præferenda est beneficentiæ mulieris. Quod Ecclesiasticus hic ait totidem verbis: « Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens. »
Secundo, Lyranus limitat sententiam ad cohabitationem, q. d. Melius est cohabitare viro iniquo, quam mulieri benefacienti. Verum hæc limitatio nodum non solvit; neque additur a Siracide, nec addenda est; sive enim cohabitet, sive non cohabitet, melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens.
Tertio, alii passim per virum accipiunt rationem, per mulierem sensum et concupiscentiam, q. d. Melius est corripi et castigari a ratione, quam concupiscentiæ blanditiis deliniri et illici. Verum hic sensus mysticus est, non litteralis.
Quarto, Levinus Lemnius medicus, lib. IV De Occultis naturæ miraculis, cap. XIII, fuse sic explicat: « Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens. » Cui sententiæ hunc, inquit, subesse sensum interpretor, ut vir etiam ignavus, iners, somniculosus, negotiandi omnisque mercaturæ ac rerum gerendarum rudis atque imperitus, paulo dexterius negotia sua perficiat, quam mulier præceps et temeraria, quæ inani sapientiæ persuasione, atque inconsiderata confidentia nihil non aggreditur, q. d. Mulier omnia quam vir deterius efficit. Vir enim sui diffidens, cunctanter ac circumspecte, aliorum fultus adminiculo, eos in consilium adsciscit, singula conficit atque exsequitur, ita ut successum optatiorem consequantur, quam si eadem a femina arroganti, ac sapientiæ opinione turgida, ut fere conspici solent, tententur. Siquidem hujusmodi mulieris conatus et industria magna ex parte in deterius devergit, quod ita efferri solet Belgico idiomate: Set quaetste van een man is beter dan t'beste van eine vrouwe, hoc est si quid operis muliebri industria absolutum perfectumque sit, minus laudis promeretur, quam viri rude et inchoatum, ob mentis scilicet et consilii inopiam, tarditatem atque hebetudinem, ob caloris naturalis defectum, et quod animus languidus humidæ materiæ incumbit atque immersus est, sic ut segnius se proferant facultates animæ, atque ad res gerendas sint inidoneæ, parumque appositæ. Quocirca Romani quibus summa fuit ornandæ stabiliendæque reipublicæ cura, matronas, Cicerone teste, propter naturæ infirmitatem, in tutorum potestate esse voluerunt, nec ulla civili administratione fungi. Paulus quoque, qui mentes hominum indefesso labore ad solidam fidem instruit, ac sedulo pietate informat, mulieri ob animi impotentiam, hoc est affectuum a temperantia ac moderatione aversum, in cœtu consessuque solemni silentium imperat, I Cor. XIV, nec patitur vel concionandi munus obire, vel in comitiis quæstionem movere, aut suffragiis interesse, ullamque proferre sententiam.
Idem deinde aliam hujus loci subnectit expositionem, q. d. Potior est nequitia viri, quam proba quidem mulier, sed quæ postmodum causa sit infamiæ, et ex cujus commercio nascatur dedecus, hoc est, præstat cum viro improbe contrahere aut negotiari, quam cum muliere fucata rem habere; tametsi enim in speciem primaque fronte probitatem ac decus præ se ferre videatur, nec aliquid fuci aut fraudulentiæ foris ostentare; postmodum tamen inconstantem experieris, versipellem, captiosam, lubricam, fallacem, fraudulentam, atque imposturæ intentam; ita ut si vir quispiam alicui imponat, aut in negotio quemquam defraudet, fraus et impostura viri justitia fit, præ mulieris nequitia ac fallacia. Hæc Lemnius, in cujus opere Censores nonnulla expunxerunt.
Hæc posterior expositio propius ad veritatem, et genuinam hujus sententiæ mentem accedit.
Sensus ergo genuinus hic est. Dat causam (ut patet ex τὸ enim, quod habent Latina, etsi id desit in Græcis) ejus, quod dixit: « In medio mulierum noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. » Quia scilicet mulier est res illicebrosa, periculosa et damnosa, ut melior sit iniquitas, græce πονηρία, id est malitia, malignitas, maleficentia, viri, quam bonitas, benignitas et beneficentia mulieris. « Melius, » ergo, id est minus malum est; vel potius « melius, » id est salius est negotium habere, vel incidere in virum malevolum et maleficum, quam in mulierem benevolam et beneficam; tum quia vir maleficus est occasio patientiæ, humilitatis, mortificationis, aliarumque virtutum; mulier vero benefica est illecebra concupiscentiæ et peccati, eaque duplex. Primo enim illicit et illaqueat, qua mulier; secundo, qua benefica; amor enim, et beneficentia ingens est amoris illicium: tum quia a viro malefico, quasi ab hoste tibi caves, teque custodis et munis; a muliere vero benefica adeo non caves, ut velis nolis cogaris eam redamare, ideoque ipsa te tandem sibi subjiciet, teque amore sui ita captivabit, ut tecum faciat quidquid volet; uti mulieres Salomonem deduxerunt ad idololatriam, Dalila Samsonem prodidit Philistæis, etc.
Igitur melior est « iniquitas, » id est malignitas, molestia, vexatio, injuria viri, quam mulier blanda et benefaciens; quia ipsa est dulce venenum, ac blandiendo et benefaciendo concupiscentiam viri incitat, eumque ducit ad opprobrium et exitium, juxta illud: Mulier, cui benefacit, ei se prostituit. Id graphice describit Salomon, Proverb. cap. VII, 10. Malitia autem, et injusta vexatio viri patientiam quidem exercet, sed non creat periculum; unde colligendum relinquit, quod magis cavenda sit mulier, præsertim benigna et benefica, quam vir austerus, molestus, rudis et ferus. Hunc esse sensum liquet ex eo quod subdit: « Et mulier confundens in opprobrium. » Nam τὸ et est causale, significans quia, q. d. Quia mulier benefica suis illecebris hominem sibi subjugat, eumque confundit, id est ignominia afficit, ducitque ad opprobrium præsens et æternum; idcirco præ viro maligno cavenda est. Ex quibus verbis liquet, ait Jansenius, Siracidem non absolute omnem beneficentiam mulieris rejicere; sed eam duntaxat, quæ occasio est confusionis et opprobrii. Nam alioqui beneficentia S. Cæciliæ saluti, honori et gloriæ fuit S. Valeriano; quia eum Christianum, sanctum et Martyrem effecit. Sic Clotildis sua comitate domuit Clodovæum, fecitque fidelem. Idem fecere multæ aliæ reginæ, sanctæque virgines. Unde aliqui ex Græco sic vertunt: « Potior est malitia viri, quam mulier benefica; mulier enim pudenda probro est; » Tigurina: Melior est nequitia viri, quam mulier benignam se præstans; mulier quæ eadem auctor est probrosæ turpitudinis. Quod Vatablus exponens « Melior, » inquit, id est, « minus mala, » q. d. « Ad turpes amores plus est periculi a benignitate etiam et comitate mulierum, quam ab aspera virorum nequitia. »
Ita Palacius: Melius est, inquit, versari cum viro iniquo, quam cum femina blanda. Illius enim iniquitas te ejicit et repellit a se; hujus autem blandimenta provocant et attrahunt ad se. Iniquum virum omnes odiunt, blandam feminam vix est qui non amet.
Et Dionysius: Melior est, inquit, iniquitas viri, quam mulier benefaciens, non directe, sed occasionaliter, id est, minus periculosus et nocens est vir iniquus, quam mulier bona; quoniam minus allicit ad concupiscentiæ inflammationem; quanto enim melior et facetior est mulier, tanto est concupiscibilior. Hunc esse sensum patet ex eo quod subditur: « Et mulier confundens in opprobrium, » id est ad confusibilem libidinem trahens, et ad grande opprobrium, quod inde consequitur. Hæc Dionysius.
Tertia Pars Capitis: Magnalia Sapientiae et Omniscientiae Dei
15. MEMOR ERO IGITUR OPERUM DOMINI, ET QUÆ VIDI ANNUNTIABO.
Vide Anastasium Nicenum in Quæst. S. Script. Quæst. LXIII (exstat tom. I Biblioth. SS. Patrum) ubi inter alia ex S. Chrysostomo hæc mulieri dat vel elogia vel epitheta: « Quid est mulier? in terra naufragium, fons sceleris, thesaurus cædium, lethalis occursus, lapsus oculorum, animarum exitium, cordis lancea, juvenum pernicies, sceptrum inferorum, præceps desiderium. Quid mulier? sanctorum calumnia, quies serpentis, diaboli solatium, ægritudo inconsolabilis, fornax succensa, eorum qui servantur scandalum, vitium immedicabile, diurnæ jugæ, prodigorum hospitium, officina dæmonum. Quid mulier? malum amatorium, medicamentum impudens, fera inexpugnabilis, impetus ac appetitio, os effrenatum, triumphus mysteriorum, dux tenebrarum, magistra delictorum, scelerata oblectatio, cupiditas insatiabilis, simul dormiens intemperantia, simul expergiscens sollicitudo, vestita vipera, quæ sua sponte eligitur pugna, diurnum damnum, domus tempestas, viri naufragium, immitis fera, adulterorum receptaculum, arma diaboli, rabies quæ concupiscitur, mors totius mundi. Merito dicebat Sapiens: Parva est omnis malitia ad malitiam mulieris. »
Subdit deinde remedium concupiscentiæ illius esse, si quis serio cogitet mulierem esse sepulcrum dealbatum, quod sub pelle colorata et rubicunda tegat stercora, menstrua, sordes, omnemque putredinem; quæ post modicum tempus in senio et morte, undique ex oculis, auribus, naso, totoque corpore, cum intolerabili fœtore et horrore distillabit.
16. SOL ILLUMINANS PER OMNIA RESPEXIT (Græce ἐπέβλεψε, id est inspexit, hoc est inspicit, intuetur); ET GLORIA DOMINI PLENUM EST OPUS EJUS.
Idem experientia docti docuere Philosophi. Socrates: Cum se, inquit, diligere et appetere te dixerit mulier, tum ab illa magis metuendum est, quam dum convitiatur. Unde ille suam Xantippen convitiantem, quin et verberantem, maluit, quam aliam sibi applaudentem. Idem dictitabat se tria mala assecutum, grammaticam, paupertatem, et perniciosam uxorem; quorum duo effugisset, tertium effugere non potuisset. Pythagoras interrogatus cur inimico filiam nuptui dedisset? Quia, inquit, nihil ei dare poteram deterius. Plautus, in Truculento: « Mulieri, ait, nimio male facere melius est onus quam bene, » q. d. Multo facilius mulier male faciet, quam bene.
Mystice S. Augustinus, lib. De Spirit. et Anima, cap. XLI, vel quisquis est auctor; non enim videtur revera esse S. Augustinus; nam, cap. XXXVII, citat Boetium, qui fere centum annis fuit S. Augustino posterior; est tamen pius et eruditus. Hic, inquam, auctor per virum accipit rationem superiorem in homine, quæ regit; per mulierem vero rationem inferiorem, quæ regitur. « Est itaque, inquit, in ratione quiddam ad superna et cœlestia intendens, et id dicitur sapientia; et est quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et id vocatur prudentia. Hæc duo ex ratione sunt, et in ratione consistunt. Et dividit se ratio in duo, scilicet in sursum et deorsum: sursum in sapientiam, deorsum in prudentiam, quasi in virum et mulierem; ut vir sit superior, et regat; mulier inferior, et regatur. Unde dictum est: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Melior siquidem est, qui per cœleste desiderium accensus, carnem, necessaria etiam ei subtrahendo, affligit; quam qui per carnalem affectum resolutus, per omnia quæ commoda sunt, ei satisfacere contendit. »
Secundo, S. Gregorius, lib. XI Moral. cap. XXVI, quem sequitur Rabanus hic et Glossa, per virum accipit mentes fortes et discretas, per mulierem vero infirmas et indiscretas: « Melior, inquit, est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Vir etenim, fortis quilibet et discretus vocatur; mulier vero, mens infirma vel indiscreta accipitur. Et sæpe contingit, ut etiam discretus quisque subito labatur in culpam; atque indiscretus alius et infirmus bonam exhibeat operationem. Sed is, qui indiscretus atque infirmus est, nonnunquam de eo quod bene egerit, amplius elevatur, atque gravius in culpam cadit; discretus vero quisque ex eo quod male se egisse intelligit, ad distictionis regulam arctius se reducit; et inde altius ad justitiam proficit, unde ad tempus a justitia cecidisse videbatur. Qua in re recte dicitur: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier; quia nonnunquam etiam culpa fortium occasio virtutis fit, et virtus infirmorum occasio peccati. »
Tertio, S. Bernardus, serm. XII in Cant. per virum accipit prædicatores, et eos qui aliorum salutem procurant; qui licet aliquando peccent, meliores tamen sunt mulieribus, id est auditoribus et discipulis sibi soli sancte viventibus, animæque suæ benefacientibus. « Nam tu quidem, inquit, in tui custodia vigilans benefacis; sed, qui juvat multos, melius facit et virilius. Quod si implere non sufficit absque aliqua iniquitate, id est, absque quadam inæqualitate vitæ et conversationis suæ, memento quia charitas operit multitudinem peccatorum. » Quare melior Deoque gratior est vir apostolicus, etsi in defectus aliquos labatur, quam solitarius vel monialis sibi soli Deoque vacans, ideoque defectuum vitæ activæ expers. Sicut melior est canis venaticus, qui lepores capit, etsi aliquando currendo per sentes pedes cruentet; quam catellus speciosus, qui heræ suæ sinu continetur, ab eaque delicate pascitur, uti cuidam Sanctorum Christus revelavit.
Quarto, noster Alvarez de Paz, lib. IV De Dignit. perfect. cap. XVI, per viros accipit perfectos, per mulieres imperfectos et tepidos; quorum bonitas, inquit, ideo illorum iniquitati supponitur, quia perfectus ex modico casu magnam humilitatem capit, et imperfectus ex bono opere sæpe in gloriam inanem et superbiam erigitur. Denique melior est vir iniquus, id est publicus pœnitens, quam mulier benefaciens, id est Pharisæus de suis jejuniis et precibus se jactans.
Moraliter, discant hic Christiani, etiam sacerdotes et Religiosi, quam sibi a feminis etiam benefacientibus, piis et devotis (imo magis ab his quam ab aliis) cavere debeant; ne ex igne hoc vel flammam, vel certe fumum concipiant. Sciebat hoc S. Franciscus, qui (uti habent Annales Waddingi, anno Christi 1219, num. 43 et 47) prævidens pericula famæ et spiritus suis fratribus ex cura et familiaritate Clarissarum imminentia (quæ paulo post sub Urbano IV rei probavit eventus), ab ea suos absolvi enixe petiit et impetravit a Cardinale Hugolino, qui postea creatus Pontifex, dictus est Gregorius IX. Quin et suos ab eis retrahens, sæpius turbato animo dicebat: « Timeo ne, dum Deus nobis abstulerit uxores, diabolus nobis procuraverit sorores. » Imo quemdam e suis moniales visitantem increpans, jussit in fluvium, ut erat vestitus, immergi frigidissimo anni tempore in decembri, addens: « Exstingue hac aqua scintillas, quæ in te lenis et mitis, sed periculosus ignis accendit; lava et absterge his undis secretas sordes, quæ te inscio tibi forte adhæserunt. » B. Richerius, socius S. Francisci, donum eximiæ castitatis a Deo acceperat, et tamen studiose vitabat mulieres. Rogatus, cur? respondit: « Nisi id facerem, forsan justo Dei judicio tam præclaro munere privarer. » Ita Annal. Wadding, anno Christi 1220, num. 8. Idem dixit et fecit S. Thomas de Aquino, uti habet ejus Vita.
Memorabile exemplum exstat in Annalibus ejusdem, anno Domini 1217, num. 24. Sancia, inquit, soror Alphonsi II, regis Lusitaniæ, habebat in aula puellam nobilem et devotam, cui nomen Maria Garcia; hæc quemdam Patrem Franciscanum pium et religiosum (adeo ut post mortem, S. Antonius de Padua viderit ejus animam in cœlum conscendere) convenire, ejusque piis colloquiis pasci desiderabat; dumque frequenter cum lacrymis idipsum expeteret, Pater importune rogatus ad illam accessit, ignem una, paleas altera manu ferens; quas ut igni admovit, illæque subito conflagrarunt, adjunxit: « Domina, ideo tuum quantumvis pium recuso consortium,
17. NONNE DOMINUS FECIT SANCTOS ENARRARE OMNIA MIRABILIA SUA, QUÆ CONFIRMAVIT DOMINUS OMNIPOTENS STABILIRI IN GLORIA SUA?
et familiare colloquium; quia idipsum quod paleæ ex accessu ad ignem nactæ sunt, nanciscuntur etiam Religiosi, qui cum feminis sæpius aut familiarius colloquuntur; ingentemque illum perdunt fructum, quem ex sancta oratione et divino alloquio possunt percipere.
S. Ignatius, fundator Societatis nostræ, ut ait Ribadeneira in ejus Vita, lib. V, cap. XI, omnium quidem mulierum familiaritatem, etiam earum quæ spiritales sunt, aut videri volunt, vitandam esse dicebat; sed earum maxime, quæ ætate, conditione, statu periculosiores sunt. Quarum ex consuetudine plerumque aut fumus sequitur aut flamma. « De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. » Idem omnibus suæ Religionis asseclis severe curam Monialium interdixit, ut habet Ribadeneira, lib. XIII, cap. XIV.
Quo facto dictoque pedissequa rubore perfusa discessit, nec amplius viri Religiosi alloquium expetiit. Notent hoc et imitentur nostri cœnobitæ et sacerdotes.
scilicet ad eas redire me exstimulet naturalis cupiditas, quæ suam amat revisere originem.
18. ABYSSUM ET COR HOMINUM INVESTIGAVIT, ET IN ASTUTIA EORUM EXCOGITAVIT,
S. Ludovicus, ex eodem Ordine S. Francisci, indeque creatus Archiepiscopus Tolosanus, adeo feminas fugiebat, ut ne cum matre quidem familiarius solusque colloqui sustineret. Mirantibus et objicientibus: « Quomodo feminas fugis, qui de femina natus es? » Respondit sapienter: « Ideo eas fugio, quia ex una earum natus sum; » ne scilicet ad eas redire me exstimulet naturalis cupiditas, quæ suam amat revisere originem.
19. COGNOVIT (Tigurina, tenet, callet) ENIM DOMINUS OMNEM SCIENTIAM, ET INSPEXIT IN SIGNUM ÆVI, ANNUNTIANS QUÆ PRÆTERIERUNT, ET QUÆ SUPERVENTURA SU...
S. Franciscus Xaverius dictitabat mulieres adiri majori periculo, minore fructu. Vide Tursellinum, in ejus Vita, lib. VI, cap. XVII.
15. MEMOR ERO IGITUR OPERUM DOMINI, ET QUÆ VIDI ANNUNTIABO. — Est conclusio operis, et libri de morum præceptis (ut patet ex τῷ igitur); illa enim concludit Siracides doxologia et laude Dei, uti viri Religiosi solent opera sua concludere gratiarum actione et glorificatione Dei: inter quos excellit Titelmannus, qui singulos Physicæ suæ libros pio concludit hymno, quo res physicas illo libro pertractatas inducit celebrantes magnalia sui Creatoris. Sensus ergo est, q.d. Absolvi meam Ethicam, finivi mea de moribus præcepta; superest ut Deo, qui hæc mihi suggessit, eadem offeram et referam. Igitur, ut concludam, commemorabo et celebrabo opera Dei, Deumque in suis operibus. A Deo cœpi, in Deo finiam, eique dicam: « A te principium, tibi desinet. » Id patet ex Græco, qui pro igitur habet δή (vel, ut alii volunt, δὲ), quæ est vocula transitus ab una materia et parte orationis ad alteram, significans porro, denique, sane, jam, age, cæterum, tandem, equidem. Unde Tigurina vertit: Equidem commemorabo facta Domini; alii, Recordabor nunc operum Domini; alii: Porro, tandem, vel denique recensebo opera Domini, et quæ vidi enarrabo. « Quæ vidi, » hoc est quæ oculis inspexi, vel in libris legi, vel mente contemplatus et intuitus sum, vel ab aliis audivi et didici. Visus enim, quia sensuum præcipuus, pro quolibet sensu ponitur, uti sæpius monui. « Vidi » ergo, idem est quod « cognovi. »
IN SERMONIBUS DOMINI OPERA EJUS. — Ita dispungendum cum Romanis et Græcis, ut hic nova sententia incipiat et finiatur. Subaudi « creata sunt, conservantur et gubernantur, » q.d. Verbo jussuque Domini omnia ejus opera creata sunt, et, ut ab eo creata sunt, ita pariter ab eodem conservantur et reguntur. Conservatio enim creaturæ nihil aliud est quam creationis ejus continuatio. Unde creaturæ singulis momentis, quibus a Deo conservantur, quasi a Deo creantur; pendent enim jugiter ab influxu Dei, qui eis suum esse dat et dando conservat, sicut radii pendent ab influxu solis, ita ut, si sol se subducat, illico radii evanescant: sic pariter, si Deus suum influxum subduceret, illico totus mundus in suum nihilum, ex quo per creationem a Deo eductus est, rediret et relaberetur. Hoc est quod canit Psaltes, Psal. XXXII, 6: « Verbo Domini cœli firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. » Et vers. 9: « Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. »
Jansenius et alii hanc sententiam nectunt cum præcedentibus hoc modo et sensu: « Annuntiabo quæ vidi in sermonibus Domini opera ejus, » hoc est, prædicabo opera Domini quæ ego vidi in sermonibus ejus, id est in Genesi, cæterisque sacris libris descripta. Aut: Annuntiabo non tam meis quam Domini sermonibus ea opera quæ vidi et observavi. Unde Tigurina vertit: Quæ vidi edisseram verbis divinis opera illius, quod Palacius explicat de prophetia, indeque colligit Siracidem fuisse Prophetam, q.d. Edisseram ea quæ mente per propheticum lumen illustrata vidi. Sic ait Isaias, cap. I, vers. 1: « Visio Isaiæ quam vidit, » etc. Verum dispunctio Romana et Græca priorem sensum jam datum exposcit.
16. SOL ILLUMINANS PER OMNIA RESPEXIT (Græce ἐπέβλεψε, id est inspexit, hoc est inspicit, intuetur); ET GLORIA DOMINI PLENUM EST OPUS EJUS. — Explicat quæ vidi et quæ vidi annuntiabo, q.d. Annuntiabo et celebrabo gloriosa opera Domini; quia ea vidi per lumen solis; sol enim omnia illuminans inspicit, ac a se illuminata omnibus inspicienda proponit, ex qua solis illuminatione fit, ut singulis appareant opera Domini, eorumque decor et pulchritudo; ac proinde in iis Domini gloria et majestas resplendens clare a singulis cernatur et conspiciatur; ut omnes, si verum dicere velint, cogantur exclamare: « Gloria Domini plenum est opus ejus; » ac cum Seraphinis: « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus, » Isai. VI, 3. Quos secutus Isaias cæterique Prophetæ idem exclamarunt, ac etiamnum viri sancti et religiosi ea contemplantes exclamant. Unde Tigurina vertit: Sol lucidus collustrat omnia, et magnificentia Domini plenum est opus ejus. Indicat finem et usum solis; sol enim ad hoc inter alia creatus est a Deo, ut omnia ejus opera hominibus faciat conspicua, eorumque splendorem et gloriam iis demonstret, itaque eos excitet ad jugem Dei amorem et laudem, juxta illud Psal. XVIII, 6, de sole: « Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus. » Ita solis cœlique intuitu ad Dei laudem excitatus David canit: « Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super cœlos, etc. Quoniam videbo cœlos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti, » Psal. VIII, 1. Et Habacuc cap. III, 3: « Operuit cœlos gloria ejus: et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus; » et vers. 11: « Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ. » Sane quoties solem intuemur, in has similesve Dei laudes erumpere deberemus.
Nota τὸ respexit: nam nonnulli veteres censuerunt solem esse animam, imo esse Deum, qui omnia respiciat; inde vocatum oculum mundi. Hinc et Poeta Deum dixit esse solem, qui omnia videt et omnia audit. Quocirca Persæ adoraverunt solem quasi Deum, eumque vocavere Mithram. Romani prisci salutabant solem orientem; quin et Manichæi SS. Trinitatem ita definiebant: « Dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare; Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero Sanctum in aere, » ait S. Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. VI. Idem, lib. I De Genesi contra Manich. cap. III: « Solem, inquit, illi (Manichæi) sic colunt, ut particulam dicant esse lucis illius, in qua habitat Deus. » Verum hic error, imo blasphemia. Metaphorice ergo dicitur respicere sol; quia scilicet radios lucis suæ nunc in hunc locum, nunc in illum spargit, itaque cum collustrat et visibilem efficit.
Notat Palacius Deum non esse minorem in verme quam in sole et cœlo, licet in sole major hominibus appareat Dei gloria quam in verme: nam revera vermis, imo musca, præstantior est sole; quia musca animata est, sol inanimis. Ita S. Augustinus, lib. I De Duabus animabus, contra Manichæos, cap. III: « Atque hic, inquit, si forte turbati a me quærerent: Num etiam muscæ animam huic luci præstare censerem? responderem: Etiam, nec me terreret musca, quæ parva est, sed quæ viva firmaret. Quæritur enim quid illa membra tam exigua vegetet, quid huc atque illuc pro naturali appetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentes pedes in numerum moveat, quid volantis pennulas moderetur ac vibret? Quod qualecumque est, bene considerantibus in tam parvo tam magnum eminet, ut cuivis fulgori perstringenti oculos præferatur. »
Nota, secundo: Sol in aurora exoriens creaturas omnes, sed maxime aves, respiciens, excitat ad lætitiam, cantum, laudemque gloriæ Dei. Unde aves solares vocantur, præsertim luscinia, quæ aves cæteras suavissime modulando antevertit, ut homines a somno ad Dei laudem secum concinendam invitet. Unde S. Ambrosius, lib. V Hexaem. cap. XII: « Non dubito, inquit, quod inter canoras aves somnum sentire non possit, quin tali ad vigilandum gratia provocetur. » Et mox: « Unde mihi vocem psittaci dulcedinemque merularum? Utinam saltem luscinia canat, quæ dormientem de somno excitet. Ea enim avis significare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre lætitiam. »
Idem S. Ambrosius, serm. in Malachiae cap. I, qui exstat in fine tomi II, docet nos instar avium tam mane quam vespere debere Deum laudare, eique gratias agere: « Nonne videmus, inquit, minutissimas aves, cum illucescentem diem aurora producit, in quibusdam nidorum cubiculis varia delectatione personare, et id studiose agere priusquam procedant, ut Creatorem suum, quia loquela non possunt, suavitate demulceant? et quemadmodum unaquæque earum, quoniam confessione nequit, modulis prodat obsequium; Ita ut videatur sibi devotius gratias agere, quæ dulcius personavit: hoc etiam peracto diei cursu similiter facere. Quid ergo sibi vult ista certis temporibus disposita cantilena et jugis intentio, nisi ut gratiarum quædam sit immoderata confessio? Pastori enim suo avis innoxia, quia sermone non potest, suavitate blanditur. » Et post nonnulla: « Aves ergo propter viles escas gratias agunt: tu pretiosissimis epulis pasceris, et ingratus es! Quis igitur non erubescat sensum hominis habens, sine psalmorum celebritate diem claudere, cum ipsæ aves ad gratificandum psalterii suavitate persultent? ejus gloriam non versuum dulcedine personare, cujus laudem volucres modulata cantilena pronuntiant? Imitare ergo, frater, minutissimas aves, mane et vespere Creatori gratias referendo. Et si es devotior, imitare lusciniam, cui quoniam ad dicendas laudes dies sola non sufficit, nocturna spatia pervigili cantilena decurrit. Et tu igitur laudibus tuis diem vincens, operi tuo adde nocturna curricula, et insomnem suscepti laboris industriam psalterii serie consolare. » Porro, quam mira in luscinia sit laudandi modulandique gratia, qua homines ad sui imitationem invitat, graphice describit Plinius, lib. X, cap. XXIX: « Primum, inquit, admiranda tanti vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus.
pertinax spiritus. Deinde in una perfecta musicæ scientia modulatus editus sonus: et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto; promittitur revocato, infuscatur ex inopinato; interdum et secum ipse murmurat; plenus, gravis, acutus, creber, extensus, ubi visum est vibrans, summus, medius, imus. Breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quæ tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Visum jam sæpe, jussus canere cæpisse, et cum symphonia alternasse. »
Allegorice, Rabanus: « Sol, inquit, est Christus, qui et lumen sapientiæ divinæ est, et splendor justitiæ. De quo alibi legitur: Orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Ipse est lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et omnia conspicit; quia non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; gloria enim Domini plenum est opus ejus, quoniam sapientia ejus lucet in factis ipsius. Unde per Prophetam dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti. »
Denique Syrus per gloriam accipit misericordiam Dei. Sic enim vertit: Sicut sol qui oritur super omnia, manifestatæ sunt misericordiæ Domini super omnia opera ejus.
20. NON PRÆTERIT ILLUM OMNIS COGITATUS, ET NON ABSCONDIT SE AB EO ULLUS SERMO.
17. NONNE DOMINUS FECIT SANCTOS ENARRARE OMNIA MIRABILIA SUA, QUÆ CONFIRMAVIT DOMINUS OMNIPOTENS STABILIRI IN GLORIA SUA? — Sic legendum cum Romanis et Græcis Romæ correctis per interrogationem, licet Complutensia hæc legant assertive vertantque: Non induxit sanctos Domini, ut enarrent omnia mirabilia sua. Omnia enim nemo enarrare sufficit, quia sunt inenarrabilia, juxta illud Job V, 9: « Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero. » Verum ut dixi, legenda sunt hæc per notam interrogationis; licet enim sigillatim opera Dei enarrare, et pro dignitate celebrare nemo sufficiat, quisque tamen sufficit ut ea generatim, sive per sua genera et species illustriores enarret et celebret. Pro confirmavit græce est ἐστερέωσε, id est firmavit, stabilivit; unde στερέωμα vocatur firmamentum. Pro omnipotens, græce est παντοκράτωρ, id est omnia vincens, omnia continens, omnia potens, omnibus dominans. Pro stabiliri græce est, στηριχθῆναι τὸ πᾶν, hoc est ut stabiliretur universum. Minus recte ergo Rabanus, Dionysius et Lyranus pro stabiliri legunt stabilis. Igitur sensus est, q.d. Deus omnipotens non fluxa, sed firma, stabilia et perdurantia fecit opera sua, ut in iis firmaret et stabiliret gloriam et magnificentiam suam per totum universum. Pro « sua » enim græce est αὐτοῦ, id est ipsius, scilicet Domini. Unde Vatablus clare vertit: Nonne Dominus sanctis prædicanda constituit omnia miracula sua (omnia enim Dei opera sunt mirabilia, ideoque quasi miracula), quæ fundavit Dominus idem omnipotens, gloriaque sua cuncta constabilivit?
21 et 22. MAGNALIA SAPIENTIÆ SUÆ DECORAVIT: QUI EST ANTE SÆCULUM ET USQUE IN SÆCULUM, NEQUE ADJECTUM EST, NEQUE MINUITUR, ET NON EGET ALICUJUS CONS...
23. QUAM DESIDERABILIA (græce ἐπιθυμητά, id est amabilia, jucunda, desiderabilia) OPERA EJUS, ET TANQUAM SCINTILLA, QUÆ EST CONSIDERARE!
alii: Nonne effecit in sanctis Dominus, ut possint enarrare mirabilia ejus, quæ firmavit Dominus omnipotens, quo universum hoc ipsius gloria stabiliretur?
Porro gloria hæc est gloriosa Dei potentia, sapientia et bonitas, qua res omnes et singulas uti ex nihilo creavit, ita conservat, auget, multiplicat. Phidias clypeo a se efformato suam adeo affabre inseruit effigiem, ut alterum sine altero eradi, vel aboleri non posset. Ita Deus singulis rebus creatis, ac præsertim homini, gloriosam hanc sui inseruit effigiem, ut eradi nequeat, imo ut opus hoc ejus videri nequeat; quin, si penitius inspicias, ipsum protinus in auctoris operis auctorem, Deum creatorem. Vide dicta Genesis cap. I et II.
Præclare S. Gregorius, XXVI Moral. VIII: « Si vigilanter, inquit, exteriora conspicimus, per ipsa eadem ad interiora revocamur. Vestigia quippe Creatoris nostri sunt mira opera visibilis creaturæ: ipsum namque adhuc videre non possumus; sed jam ad ejus visionem tendimus, si eum in his quæ fecit miramur: ejus ergo vestigia creaturam dicimus, quia per hæc quæ ab ipso sunt sequendo, imus ad ipsum. » Et paulo post: « Viæ, inquit, ad Creatorem sunt opera considerata Creatoris. Quæ dum facta cernimus, potentiam factoris miramur: in istis viis a sapientia omni nobis providentia occurritur; quia factoris nobis virtus inquirenda proponitur in omne quod mirabiliter factum videtur; et quocumque se verterit anima, si vigilanter intendit, in iisdem ipsis Deum invenit per quæ reliquit; ejusque potentiam ex eorum consideratione noscit, quorum amore deseruit; et per quæ perverse cecidit, per hæc conversa revocatur. »
Anagogice, sancti Angeli et homines beati in cœlo jugiter enarrant mirabilia Dei, dicentes incessabili voce: « Sanctus, Sanctus, Sanctus, » etc. Si quæras: Quænam sunt hæc « mirabilia? » Respondeo: Sunt illa certe quæ Dominus omnipotens confirmavit ac stabilia fecit in gloria sua. Plane multa sunt in hoc mundo mirabilia Dei! sed hæc non confirmavit Deus ut stabilia essent: at gloria Beatorum, visio divinæ essentiæ, ejus amor, civitas cœlestis, cœli convexum, stellarum ordines, hæc sunt mirabilia, atque ut stabilia, ita dignissima, quæ a sanctis angelis continenter enarrentur. Habet hic Theologus causam quare Deus Sanctos crearit; scilicet ut hi enarrent mirabilia Dei. S. Paulus aliam dedit, scilicet ut in eos ostenderet divitias gloriæ suæ. Habet, secundo, Sanctos in gloria enarrare omnia mirabilia Dei, utpote qui cognoscunt in Deo omnes creaturas, quas Deus creavit. Tritum enim est in schola Beatos nosse omnia quæ Deus continet eminenter, licet non quæ formaliter continet, inquit Palacius; quod alibi discutiendum est. Denique Syrus vertit: Non deficiunt Sancti Domini numerare giganteitas (hoc est prodigiosas magnitudines) portentorum ejus. Fortitudinem dedit timentibus se ad standum coram gloria sua.
18. ABYSSUM ET COR HOMINUM INVESTIGAVIT, ET IN ASTUTIA EORUM EXCOGITAVIT, — id est astutias eorum excogitando cognovit. Est Hebraismus. Transit a Dei majestate, potentia et gloria ad celebrandam ejus sapientiam, omniscientiam et providentiam. Græci non habent τὸ hominum; unde τὸ eorum oportet ut referant ad « abyssum et cor. » Sic enim habent: Ἄβυσσον καὶ καρδίαν ἰχίγνευσε, καὶ ἐν πανουργεύμασιν αὐτῶν διενοήθη, id est Abyssum et cor pervestigat, et astutias eorum intelligit et considerat; Romani, meditatur; alii, de calliditatibus eorum cogitat. Quocirca per astutias nonnulli intelligunt subtiles rationes, et arcana sapientiæ et providentiæ divinæ consilia, quæ in rebus creatis, sed maxime in abysso et corde humano relucent, imo verius abscondita sunt. Lyranus per abyssum intelligit diabolum, q.d. Astutias eorum, scilicet tam diaboli, quam cordis humani pernovit Deus. Verum hoc mysticum est. Quare recte Interpres noster in Græco legit, vel certe subintellexit τὸ hominum; horum enim propriæ sunt astutiæ, id est astuta consilia, machinationes et fraudes, quas nemo nisi Deus penetrat et pervestigat. Aut certe τὸ cor ponitur distributive pro corde singulorum et omnium hominum, ut « cor » idem sit quod « corda. » Unde Tigurina vertit: Profundum et corda pervestigavit, et pernovit technas eorum. Per abyssum ergo intelligit quodvis profundum, ut centrum terræ, in quo est infernus, dæmones et damnati; sed maxime profundum aquarum et maris: hoc enim proprie vocatur abyssus, Gen. I, 2, quasi ἀδύθω vel βύσσω, id est sine fundo; quod maris fundus homini sit incognitus, et vix vestigabilis: Deus tamen eum investigat, id est cognoscit, et ad fundum usque penetrat et pervidet; scit enim Deus præcise quam profundum sit mare ubique et in omnibus locis, quot in eo sint guttæ aquarum, quot pisces, conchæ, gemmæ, etc., quid in ejus fundo sit, quod numero arenæ, lapilli, metalla, etc. Est metalepsis; « investigare » enim significat pervidere; quia ex investigatione et scrutinio homines perveniunt ad rei cognitionem et evidentiam. Sic « excogitavit » idem est quod cogitando cognovit, ut paulo ante dixi.
Similiter Deus investigat, id est penetrat et pervidet, cor hominis alias pravum et inscrutabile, ut ait Jeremias, cap. XVII, 9, adeo ut omnes ejus latebras, sinus et angulos usque ad imum undequaque perspiciat et perlustret; ideoque omnes ejus astutias, id est dolos, fraudes, simulationes, calliditates, machinationes inspicit et pernoscit. Apposite cor hominis componitur cum abysso; quia instar abyssi profundum est, tenebrosum, obscurum et impervium, nullique hominum vel angelorum, sed soli Deo penetrabile et conspicuum. Unde aliqui ad litteram hic per abyssum accipiunt cor hominis, ut τὸ et sit exegeticum significans id est, q.d. Abyssus et (id est) cor hominis profundum et inscrutabile instar abyssi, a solo Deo vestigatur et intime cognoscitur. Unde Syrus vertit: Abyssum et cor scrutatur, et omnia occulta hominum sicut sol manifesta sunt coram eo.
24. OMNIA HÆC VIVUNT, ET MANENT IN SÆCULUM ET IN OMNI NECESSITATE OMNIA OBAUDIUNT EI.
25. OMNIA DUPLICIA, UNUM CONTRA UNUM, ET NON FECIT QUIDQUAM DEESSE.
19. COGNOVIT (Tigurina, tenet, callet) ENIM DOMINUS OMNEM SCIENTIAM, ET INSPEXIT IN SIGNUM ÆVI, ANNUNTIANS QUÆ PRÆTERIERUNT, ET QUÆ SUPERVENTURA SUNT, REVELANS VESTIGIA OCCULTORUM; — τὸ enim dat causam præcedentium, q.d. Deus cognoscit abyssum et corda hominum, quia ipse est omniscius et cognoscit omne scibile. Nam per omnem scientiam intellige omne scibile, sive omne quod scitur, aut sciri potest, sive ab angelis, sive ab hominibus; hoc enim omne Deus cognoscit, et uno mentis cernit in ictu. Est metonymia; ponitur enim habitus pro objecto, puta scientia pro scibili.
Quæres: Quodnam est « signum ævi » quod inspicit Deus? Isidorus Clarius et Palacius pro signum legunt sinum; sed græce est σημεῖον, id est signum. Complutensia legunt in plurali σημεῖα, id est signa. Primo Lyranus per signum ævi accipit decursum sæculi; et Rabanus: Inspicit Dominus, inquit, in signum ævi, quia omnes ætates mundi tam præteritæ, quam etiam præsentes, sive futuræ in præsentia ejus sunt: quando apud illum nihil præteritum, nihil futurum est, sed omnia præsentialiter videt.
Secundo, Dionysius per signum ævi accipit mensuram ævi, et per mensuram metonymice accipit mensurata omnia, quæ mensurantur ævo. « Inspexit in signum ævi, » hoc est, inquit, in mensuram æviternorum seu perpetuorum, cuncta quæ mensurantur ævo cognoscens; de quo ait Boetius: « Qui tempus ab ævo ire jubes. » Et Job cap. XXVIII, vers. 3: « Universorum finem ipse considerat. » Unde Syrus vertit: Manifesta sunt coram eo quæcumque eveniunt in mundo.
26. UNIUSCUJUSQUE CONFIRMAVIT BONA. ET QUIS SATIABITUR VIDENS GLORIAM EJUS?
Tertio, Palacius per signum, vel, ut ipse legit, sinum ævi, accipit æternitatem; hæc enim est sinus et signum omnium quæ fiunt per omne ævum et sæculum. Ubi nota, inquit, objectum intellectus divini æternitatem suam esse: æternitas vero est unum punctum indivisibile, in se tamen comprehendens omne ævum et omnia tempora; est enim velut sinus, ubi tempora et ævum omne concluditur. Eadem æternitas est signum ac punctum indivisibile, unde incipit et finitur omne ævum. Eadem igitur est objectum in quod Deus inspicit; eadem sinus ævi; eadem signa et signum ævi. Est ergo illustrissima Dei quarta laus, quod in æternitatem respiciat, in qua præsentissime omnia videntur. Unde quinta laus Dei procedit, scilicet quod « annuntiet » certo « ea quæ præterierunt, et quæ superventura sunt. »
Quarto, astrologi accipiunt signa cœlestia sive sidera, eorumque constellationes, puta concursum, motum et influxum stellarum in hæc inferiora. Unde nonnulli ipsorum censent Deum in stellis, quasi in signis descripsisse et præmonstrasse omnes in terra futuras rerum mutationes et eventus: quare ipsi ex stellis, quasi prognosticis futura conjectant. Verum hic est error, quem refutavi Genes. I, 14. Fateor tamen, ut ibidem dixi, stellas esse signa quorumdam eventuum naturalium. Id enim dicitur Genes. I, 14, quo hic alludit Siracides.
trasse omnes in terra futuras rerum mutationes et eventus: quare ipsi ex stellis, quasi prognosticis futura conjectant. Verum hic est error, quem refutavi Genes. I, 14. Fateor tamen, ut ibidem dixi, stellas esse signa quorumdam eventuum naturalium. Id enim dicitur Genes. I, 14, quo hic alludit Siracides.
Quinto ergo, sensus genuinus est, q.d. Novit Deus quo signo, vel quibus signis præviis sæcula tempora resque omnes in illis commutentur, mutent vices, unaque alteri succedat. Deus enim suaviter sæculorum seriem disponens et connectens, statuit quædam signa sibi cognita, nobis autem incognita, quæ futuras rerum mutationes indicent, ad easque disponant et præparent, v.g. statuit Deus ut tali sæculo post tot annorum centurias vel millia veniret Christus, ac postea Antichristus; designavit enim ipse ad hoc præcise sæculum, imo annum, mensem et diem quo id futurum esset. Ex anno ergo et sæculo a se designato, quasi ex signo a se præstituto, cognoscit Deus quo tempore veniret Christus, et quo venturus sit Antichristus. Sic in translationibus regnorum et monarchiarum Deus statuit cuique certam temporis et annorum mensuram, sive periodum, ex qua quasi ex signo cognoscit quando translatio hæc futura sit. Rursum in ipsis regnis statuit quædam signa futuræ translationis, statuendo v.g. ut, cum Assyrii, Græci, Persæ, Romani impleverint mensuram peccatorum suorum fini monarchiæ eorum a Deo præstitutam; cumque inter se cœperint seditiones et schismata internecina concitare, tunc evertantur, et ad successores transeat monarchia vel regnum. Hæc enim naturalis et communis translationis regnorum fuit, et etiamnum est causa ac signum.
Ratio a priori est connexio universi omniumque in eo rerum; Deus enim omnes res mundi et sæculi decurrentis apta et certa serie ordineque inter se connexuit, ut unum esset prævium signum, imo causa, sequentis et secuturi. Audi Boetium, lib. IV De Consolatione, pros. 6: « Providentia, ait, est divina ratio in summo omnium principe constituta, quæ cuncta disponit; fatum vero inhærens rebus mobilibus dispositio, per quam Providentia suis quæque nectit ordinibus, etc. Ordo namque fatalis ex Providentiæ simplicitate procedit. » Et inferius: « Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad æternitatem tempus, ad puncti medium circulus; ita est fatalis series mobilis ad Providentiæ stabilem simplicitatem, etc. Hæc actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit; quæ cum ab immobilis Providentiæ proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles necesse est esse; ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas, indeclinabilem causarum ordinem promat; hic vero ordo res mutabiles, et alioqui temere fluituras propria incommutabilitate coerceat: quo fit ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare volentibus, confusa omnia perturbataque videantur; nihilominus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. » Et sub finem: « Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc idem licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno Providentiæ liceat temeritati. » Hic ergo infallibilis ordo causarum rerumque connexio est signum ævi; ex causa enim velut ex signo infallibili præcunte videt Deus quid certo secuturum et futurum sit; certa enim est omnis Providentiæ ejus dispositio.
Porro per signum vel signa ævi sive sæculi, metonymice accipe ipsam designationem sæculi. Unde Tigurina vertit: Consignationem ævi conspicit; designavit enim ab æterno Deus quid quovis tempore faciendum et futurum esset, atque ex hac suæ mentis designatione, secreto et decreto, quasi ex signo infallibili, imo quasi ex causa certissima cognoscit quid quovis tempore ubivis locorum futurum sit. Per designationem enim metonymice intelligit res designatas quovis sæculo futuras, puta decursum sæculi et rerum per singula sæcula, uti dixit Rabanus et Lyranus. Loquitur Siracides anthropopathos, sive more humano, et alludit ad Genes. I, 14: « Fiant luminaria (sol et luna, etc.), et sint in signa et tempora; » unde ipse, capite sequenti, vers. 6, lunam vocat « signum ævi. »