Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
A thesi descendit ad hypothesim, puta a laude operum Dei in genere ad laudem particularium ejus operum. Celebrat ergo magnificentiam Dei ex pulchritudine cæli, vers. 1; solis, vers. 2; lunæ, vers. 6; et stellarum, vers. 9; iridis, vers. 12; nivis, fulgurum, nubium, vers. 14; grandinis, tonitruorum, ventorum, turbinis, nimirum, vers. 16; pruinæ, gelu et glaciei, vers. 21; maris et insularum, vers. 25. Unde concludit Deum ex toto corde totisque viribus esse laudandum et celebrandum, quia ipse infinities major est omni laude.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 43:1-37
1. Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cœli in visione gloriæ. 2. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. 3. In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris; 4. tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. 5. Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. 6. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. 7. A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione. 8. Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. 9. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose. 10. Species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. 11. In verbis sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. 12. Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. 13. Gyravit cœlum in circuitu gloriæ suæ, manus Excelsi aperuerunt illum. 14. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. 15. Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. 16. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. 17. In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit Notus. 18. Vox tonitrui ejus verberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus; 19. et sicut avis deponens ad sedendum aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. 20. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. 21. Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tanquam cacumina tribuli. 22. Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis. 23. Et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. 24. Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. 25. In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas. 26. Qui navigant mare, enarrent pericula ejus: et audientes auribus nostris admirabimur. 27. Illic præclara opera et mirabilia: varia bestiarum genera, et omnium pecorum et creatura belluarum. 28. Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. 29. Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus. 30. Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. 31. Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. 32. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc et admirabilis magnificentia ejus. 33. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. 34. Exaltantes eum replemini virtute, ne laboretis: non enim comprehendetis. 35. Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? 36. Multa abscondita sunt majora his; pauca enim vidimus operum ejus. 37. Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Prima Pars: Firmamentum
1. Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cœli in visione gloriæ.
1. Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cœli in visione gloriæ. — Incipit a pulchritudine firmamenti: licet enim eo altius sit cœlum crystallinum, empyreum etiam speciosius; tamen hæc minus nobis in terra aspectabilia sunt, cum firmamenti species per stellas omnibus coruscet.
Pronomen « ejus, » primo, referre potest Deum; de Deo enim immediate præcessit: « Quis satiabitur videns gloriam ejus? » hæc autem Dei gloria maxime cernitur in pulchritudine firmamenti, qua intuentem nunquam exsatiat; ut sensus sit, q. d. « Altitudinis, » id est altissimum, « firmamentum est pulchritudo ejus, » scilicet Dei, seu pulcherrimum opus, in quo pulchritudo Dei artificis relucet, juxta illud Psal. xviii: « Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. »
Porro Palacius sic explicat: Firmamentum altissimum est pulchritudo Dei, id est maxima; quæ enim Dei sunt, maxima sunt. Sicut enim in Psalmo LXVII: « Montes Dei » vocantur maximi et « homo Dei » vocatur homo divinus; et « filii Dei, » Genes. vi, vocantur sublimissimi aut sanctissimi: ita pulchritudo Dei vocatur « pulchritudo maxima; » secundo, commodius tò ejus referas ad tò altitudinis, per quam accepit altitudinem cœli et mundi, ut sensus sit, q. d. « Altitudinis, » id est cœli altissimi, pars nobilissima, puta « firmamentum, » sive cœlum stellarum, est « pulchritudo ejus, » scilicet altitudinis, hoc est cœli altissimi, q. d. Firmamentum altissimi cœli est ejusdem cœli decus et pulchritudo: sicut enim gloria est Dei, sic pulchritudo proprie est cœli et creaturarum, in qua gloria Dei refulget. Nihil enim ita ornat totam cœlorum machinam ac pulchritudo firmamenti, utpote quod tot quasi gemmis, pyropis et adamantibus, quot astris et stellis resplendet, indeque dictum est cœlum quasi sideribus cælatum, Genes. 1, 8. Imo quot astra, tot tædæ, tot lampades, tot igneæ faces in cœlo collucent, totique mundo producent. Adde stellarum ordinem, motum et influxum, varietatem, constantiam. Sane videtur stellarum, quasi militum Dei acies ordinata repræsentare exercitum ordinatissimum. Unde et Deus sabaoth, id est exercituum, scilicet angelicorum et sidereorum, nuncupatur.
Posset quoque tò ejus referri tam ad firmamentum, quam ad altitudinis, q. d. Pulchritudo firmamenti est pulchritudo altitudinis, id est altissimi cœli, mundique totius.
Porro Græca jam clare et eleganter sic habent: γαυρίαμα ὕψους στερέωμα καθαριότητος, id est, ut Complutensia: Superbia vel gloria altitudinis, firmamentum munditiæ, q. d. Superba gloria altæ hujus mundi machinæ est firmamentum mundum, id est nitidum, purum, pellucidum. Romana: Gloriatio altitudinis, firmamentum puritatis; Tigurina: Ornamentum altitudinis, puritatis firmamentum; alii: Exsultatio altitudinis, firmamentum purum; γαυρίαμα enim idem est quod superbia, gloria, gaudium, exsultatio. Firmamentum enim stellis tot tantisque superbum et gloriosum, gaudium affert intuentibus, adeoque videtur esse gaudium et exsultatio Angelorum, hominum mundique totius, ut de eo gloriari posset cœlum, si sensus et gloriationis esset capax. Græcis nostram Latinam Vulgatam accommodare conatur Jansenius hoc modo: Similem sensum, inquit, habebit nostra lectio; si genitivus altitudinis non construatur cum firmamentum, sed cum substantivo pulchritudo, ut relativum ejus ex phrasi Hebraica redundet, sicut cum dicitur: « Dominus in cœlo sedes ejus, » pro Domini sedes in cœlo est. Itaque sic erit oratio distinguenda, ut post altitudinis fiat parvus punctus, ac deinde sequatur firmamentum pulchritudo ejus est, hoc est, firmamentum est pulchritudo ipsius altitudinis, quia ipsam altitudinem exornat. Verum hæc durior et obscurior est trajectio et interpretatio.
Plane enim Noster videtur aliter legisse in Græco vel Hebræo, quam jam sit in Græco: nam omittit tò καθαριότητος, et illius loco substituit tò ejus. Rursum si ita legisset uti jam habent Græca, clare vertisset: Gloria altitudinis est firmamentum munditiæ; quorsum enim verba Græca tam ordinata et clara invertisset et obscurasset, vertendo: Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est; videtur ergo ipse in Græco sic legisse: ὕψους στερέωμα γαυρίαμα αὐτοῦ ἐστι, id est: Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est; quæ lectio sensum, quem secundo loco dedi, exposcit. Unde explicans subdit:
Species cœli in visione gloriæ, — q. d. Species et pulchritudo firmamenti, quæ est species et pulchritudo totius cœli et mundi, est id in quo videtur gloria tum ipsius cœli, tum Dei, qui auctor et creator est cœli. Est hypallage invertens ordinem; recto enim ordine dicendum fuisset: Visio gloriæ Dei est in specie cœli. Huc pertinet expositio Palacii: Species cœli, inquit, est in visione gloriæ, id est, species cœli est visio gloriæ, hoc est, perinde est ac si gloriam videres. Sic dicitur Psal. LXXV: « Factus est in pace locus ejus, » id est pax est locus ejus. Hinc cœlum græce dicitur οὐρανός ab ὁρᾶσθαι, id est videri, quod oculorum visioni expositum sit, ait S. Basilius, hom. 8 Hexaem., aut quod visioni et visui sit pervium; vel, ut Aristoteles (sive Apuleius, ut alii volunt), lib. De Mundo, dicitur, ἁλύσμος, quasi terminus supremorum corporum.
Idem dicitur Ὄλυμπος, quasi ὁλολαμπός, id est totus lucens. Lux enim et splendor est gloria cœli, quæ visum ad se rapit et oblectat. Aristoteli consentit Philo, lib. De Mundo; latine vero dicitur cœlum quasi cælatum, quod sigillis sit signatum et quasi sculptum, ait Sipontinus. Nam « species cœli gloria stellarum, » ait Siracides, vers. 10, aut proprie « visio; » hebraice מראה mare, sæpe metonymice significat ipsum objectum, puta rem visam aut visibilem, q. d. Species et decor cœli cernitur in visibili gloria, quam cœlum ostentat, puta in spectabili ostensione fulgoris et stellarum, ipsaque est spectaculum cœli magnificum, ut vertit Tigurina. Sic Jansenius: Per appositionem, inquit, jungitur « species cœli » cum « firmamentum, » ut sit sensus: Firmamentum, hoc est species cœli, in visione gloriæ, hoc est, habens aspectum gloriosum et præclarum; hæc, inquam, species et forma cœli est pulchritudo et gloria altitudinis.
Metonymice et mystice, pulchritudo cœli, sive species et gloria firmamenti, repræsentat pulchritudinem, speciem et gloriam Dei, qui quasi cœlum increatum inhabitat cœlum creatum; ideoque cœli creati gloria et majestas tantum est umbra gloriæ et majestatis increatæ et immensæ SS. Trinitatis: hujus enim solium et thronus est cœlum; hujus pariter symbolum est unum, verum sive pulchrum, et bonum. Unum enim appropriatur Deo Patri, qui unus et primus est fons SS. Trinitatis: verum sive pulchrum Deo Filio, qui est « splendor gloriæ et figura substantiæ » Patris, Hebr. 1, bonum Spiritui Sancto, qui est bonitas, amor et nexus Patris et Filii. Similiter Plato hæc tria unum, bonum, pulchrum explicat et contemperat. Ipse enim, in Menone, Protagora et Alcibiade ita pulchrum definit: « Pulchritudo est vitalis fulgor ex ipso bono manans per ideas, rationes, semina et umbras effusus, animos excitans ut per bonum in unum redigantur. » Plato enim unum, bonum et pulchrum ita juncta esse censuit, ut unum sine altero reperiri non posse existimaverit. Deum dixit esse ipsum unum, ipsum bonum, ipsum pulchrum: hæc enim in Deo sunt ipsemet Deus: unum, est tanquam caput; bonum, essentia et finis: pulchrum, est splendor inde fulgens: Deus, ut unus, omnia dulcissime nectit; ut bonus, cuncta procreat ac perficit; ut pulcher, excitat, invitat et alligit. Pulchritudo, cum sit splendor, admirationem excitat: ideo Deus, ut pulcher, admirationem, amorem et desiderium parit; ut bonus, desideria explet, amoremque perficit; ut unus, cuncta eminentissime, quamvis apud nos pugnantia, felicissime ligat. Deus est ea eminentissima trinitas unius boni et pulchri, tanquam origo et principium: mens vero et singulæ ejus ideæ sunt tales per propriam formam; anima per rationes; natura per semina et umbras effusus, animos excitans ut per bonum in unum redigantur.
Allegorice, firmamentum repræsentat Ecclesiam in petra fundatam a Christo. Ita Rabanus: « Pulchritudo firmamenti, inquit, per claritatem siderum potentiam ostendit Creatoris; sed multiplicius decor Ecclesiæ in virtutibus et miraculis Sanctorum excellentiam manifestat Redemptoris, quia ipse solus æterno splendore suo illustrat credentes, et ardore judicii sui puniet peccatores. » Hinc cœli sunt Apostoli, qui enarrant gloriam Dei, Psal. xviii, 1. Et celsus a cœlo dicitur, quasi sublimis et cœlestis, ait Isidorus, lib. X Origin.
Anagogice, firmamentum repræsentat cœlum empyreum; quot enim stellis firmamentum, tot Sanctis Sanctorumque dotibus et aureolis resplendet cœlum empyreum, juxta illud Dan. XII: « Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. » Et I Corinth. xv, 41: « Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum. » Huc ergo oculos mentis et corporis nostri, avulsos a terra, jugiter convertamus ac defigamus oportet, ut cum S. Ignatio de Loyola crebro cœlum suspiciente dicamus et suspiremus: « Quam sordet mihi terra, cum cœlum aspicio. »
Socrates, in Phædro Platonis, ait bonam corporis figuram bonæ mentis argumentum esse, aut certe adjumentum. S. Ambrosius, II De Virg.: « Species corporis simulacrum est mentis, figuraque probitatis. » Et anonymus in elegantissimo ad Constantinum Panegyr.: « Non frustra, inquit, doctissimi viri dicunt naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis ac decore membrorum colligi posse, quatenus illo cœlestis spiritus intrarit habitator. » Eadem habet Latinus Pacatus, in Paneg. ad Theodos., post quæ subdit: « Virtus tua meruit imperium; sed virtuti addidit forma suffragium; illa præstitit ut oporteret te principem fieri, hæc ut deceret. » Eodem spectat illud Porphyrii ex Euripide: « Priami species digna imperio. » Et Plinii, in Panegyr. ad Trajanum: « Jam, inquit, proceritas corporis, jam honor capitis, et dignitas oris longe lateque principem ostentat. » Sic et Claudianus, De Stilicone:
Jam tum conspicuus, jam tum venerabilis ibas; Spondebatque ducem celsi nitor igneus oris, Membrorumque modus.
Et cum Fulgentio contemplante splendorem et pompam aulæ Romanæ: « Si sic fulget Roma terrestris, quomodo fulgebit Jerusalem cœlestis? » Ita sancta Machabæorum mater animans filium ad martyrium: « Peto, inquit, nate, ut aspicias ad cœlum, etc. Ita fiet ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam, » II Machab. vii, 28. Sic pariter mater S. Symphoriani eum animavit ad martyrium, ei inclamans: « Nate, nate, memento æternæ vitæ, cœlum suspice, et ibi regnantem intuere; tibi enim vita non eripitur, sed immutatur in melius. » Quocirca adolescens, fortiter Jesu Christi causa carnifici cervices præbens, nobilem martyrii agonem obiit Augustoduni, die 22 augusti, quo die Ecclesia ejus memoriam quotannis redivivam celebrat.
Porro Tigurina hunc versum primum nectens cum secundo, censet hæc omnia esse elogia, non firmamenti, sed solis. Sic enim vertit: Ornamentum altitudinis puritatisque firmamentum, ac spectaculum cœli magnificum est sol lucem annuntians, etc. q. d. Sol est ornamentum altissimi cœli, et firmamentum ac fundamentum purissimæ lucis, atque spectaculum cœli magnificum. Verum cæteri omnes hæc accipiunt de firmamento sive cœlo stellato, non de sole: de sole enim sequitur. Libet hic exclamare cum magno sanctoque Boetio, lib. II De Consolat. in fine:
Sol
2. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
O felix hominum genus, Si vestros animos amor, Quo cœlum regitur, regat!
Symbolice, S. Bernardus per firmamentum accipit B. Virginem; sic enim ait serm. 3 in Salve Regina: « Fiat, inquit, firmamentum, et dividat aquas ab aquis; omnibus firmamentis firmius firmamentum tu domina; quæ eum quem cœli cœlorum capere non poterant, cepisti et concepisti, portasti et non defecisti, genuisti, aluisti, educasti. Tu in medio aquarum divisisti aquas ab aquis, affectus videlicet æternorum ab affectibus temporalium. Posuit in hoc firmamento Deus solem et lunam, Christum et Ecclesiam; et stellas, prærogativas gratiarum multas. » Et paulo post: « Ipsa tabernaculum Dei, ipsa templum, ipsa cœlum, ipsa terra, ipsa sol, ipsa luna et stella matutina. »
Symbolice, cœlum pulchritudine sua omnes recreans, et influxu motuque suo omnia vivificans et fecundans, notat magnos et magnificos debere esse summe in omnes beneficos. Idipsum apposito cœli et terræ apologo, bellis gnomis velut cœlum stellis cælato et oculato, repræsentat Cyrillus, lib. III Apolog. moral. cap. xxi, cui titulus: Quod liberalis omnibus quibus potest, donet: « Aspiciens terra, inquit, quod primum mobile præter ipsam, divino motu omnibus communicato, cuncta secum visibilia raperet; locuta est ei dicens: Ut quid inquietas omnia? cur tibi non sufficis, motum tuum influere tantum uni? At ipsum respondens desuper dixit: Bene locuta es sicut terra, obscura dementia, tenacitate arida, cupiditate perpetuo sitibunda. Non attendis quod meum inquietare sit volitare, meum movere sit clarificare, ac meum rapere sit liberalissime donare? Omnibus enim quæ mecum moventur meam naturam communico, virtutem impendo, causalitatem distribuo: quod si forte uni vel paucis superabundans meum beneficium illiberaliter impertiri voluisti, tunc certe mihi, haud aliis, crudeliter invidisti. Considera, quæso, quod sicut universum recipit, sic universalis virtus communiter agit. Igitur quemadmodum vera justitia, ita et beneficentia libera ad omnes derivatur. » Idem deinde exemplo solis, hepatis et cerebri commonstrat: « Sic liberalissimo radio cuncta Titan respersit, nec unquam effusionis suæ splendoris terminos coarctavit. Hepar universis membris sanguinem cibalem distribuit, et cor vitalem vaporem per totum corpus diffundit. Cerebrum cunctis etiam membris sensum influit, et totum corpus sibi subditum anima vivum facit. Igitur qui liberaliter donat, quibus potest accommodat: quia non est personarum acceptor, sed communis beneficiorum largitor. Quibus auditis, verecunda terra obmutuit. »
2. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. — Arabicus: Creavit solem, ut eo illuminentur, et glorificent eum patres (est exclamatio)! Admiratio, ars Excelsi; Tigurina: Sol lucem annuntians, cum emergit, machina admiranda, opus Altissimi. Syrus hæc refert ad cœlum sive firmamentum, de quo vers. 1; vertit enim: Fecit cœlum ad videndum, et ad glorificandum, vas admirationis, opus Excelsi. A firmamento transit ad solem, quasi primarium et magnificentissimum Dei opus. Participium annuntians pendet ex verbo exurit, vers. seq. Sed quid annuntiat sol? Respondet Jansenius, gloriam Dei; hanc enim subaudiri. Unde pro ἐν ἐξόδῳ, id est in exitu, Complutensia legunt ἐν ἐνδόξῳ, id est in glorioso, q. d. Sol annuntiat gloriosam summamque Dei gloriam; verum simplicius per Hebraismum sic exponas: Sol in aspectu, id est aspectum annuntians; Hebræi enim verba contactus tam mentalis, quale est annuntio, quam corporalis construunt cum ב, id est in, et ablativo. Sic dicunt: Credo in Deo, id est credo Deo. Jam per aspectum intelligit lucem et radios: hisce enim sol aspicit et illustrat terram. Sensus ergo est, q. d. Sol aspectum, id est lucem, auroram et diem, hoc est tempus operandi, annuntiat in exitu, id est in egressu et ortu suo. Ita Vatablus: Sol, inquit, lucem enuntians, cum emergit.
Aut, quod eodem redit, q. d. « Sol in aspectu suo, » id est in ortu suo quo incipit sua luce aspicere terram, « annuntiat in exitu, » id est exitum sive egressum et ortum suum, puta auroram. Tunc enim sol auricomus exoriens, et instar sponsi decore procedens ostendendo suam speciem, quasi salutat homines omnesque creaturas, eisque bene precatur tacite dicendo: Salvete, mortales, bonum diem vobis precor. En discussis noctis tenebris, vobis exorior; en vobis affero lucem, lætitiam et vitam. Surgite ergo, evigilate mecum. Flores, florete; frondes, frondete; arbores, fructificate; aves, canite Deo laudem; animalia, exite ad pascua; homines properent ad sua opera, juxta illud Psalm. ciii, 22: « Ortus est sol et congregati sunt, etc. Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. » Exitus ergo hic non occasum (ut vult Palacius, q. d. Sol in occasu suo annuntiat serenum, aut ventos, aut pluvias; hæc enim ex solis occasu cognoscuntur), sed ortum solis significat: hunc enim Hebræi vocant מוצא motsa, id est exitum sive egressum, juxta illud, Psal. xviii, 6: « Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo cœlo egressio ejus. »
In ortu enim et aurora sol apparet pulcherrimus instar sponsi, aurea purpureaque radiorum corona redimiti. Unde a Poetis vocatur ῥοδοδάκτυλος, id est roseos habens digitos, aureus, auricomus, flammeus, igneus. Ita Virgilius, Æneid. VII:
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis.
Et lib. VIII:
Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum cœlo, tenebrasque resolvit.
Nota: Sol, hebraice, tria habet nomina. Primo enim vocatur שמש schemesch, id est minister, a radice שמש schamas, id est ministravit, eo quod lucem omnibus administret, quodque a Deo statutus sit universalis minister lucis, per quam cuncta fovet, vegetat, fecundat.
Secundo, vocatur חמה chamma, a calore, quod omnia calefaciat, itaque vivificet: חמם chamam enim est calefacere.
Tertio, vocatur חרס cheres, ab ariditate et exsiccatione, quam calore æstuque suo efficit: cheres enim vocatur testa sicca et arida. Hinc de sole ait Ecclesiasticus hoc capite, vers. 3: « In meridie exurens terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? » In sole ergo tria sunt admiranda: nimirum summa lux, summus calor, summa velocitas. Unde S. Ambrosius, IV Hexaem. 1: « Sol, ait, oculus est mundi, jucunditas terræ, cœli pulchritudo, naturæ gratia, præstantia creaturæ. »
Mystice noster Pineda, in Job cap. xxxvi, 33, ad illud: « Annuntiat de ea (luce) amico suo, quod possessio ejus sit. » Sicut Sapiens, inquit, scripsit: « Sol in aspectu annuntians in exitu. » Quid annuntiat exoriens Sol? Quidam putant annuntiari ab illo lucem; sed frigide: quid enim annuntiari indiget quod videtur? Illud verius, annuntiare gloriam Dei, quam cœli quoque enarrant. Sed quid existimas annuntiari a sole exeriente Dei gloriam, quam esse illum dominum et regem gloriæ? id est, in solis imagine et lucis splendore annuntiare Deum suis amicis, lucem ipsam esse Dei possessionem atque thesauros.
Vas admirabile, opus Excelsi. — Dionysius, cap. IV De Divin. nomin., ait « solem esse significativam, expressam et evidentem divinitatis et divinæ bonitatis imaginem. » Sicut sol, sic longe potius Deus, inquit, « omnia illustrat, efficit, vivificat, continet, perficit, estque eorum quæ sunt, et mensura, et æternitas, et numerus, et ordo, et complexus, et causa, et finis. » Et paucis interjectis: « Clara, inquit, expressaque divinitatis imago est magnus hic sol, totus lucens ac semper splendidus; omnibus etiam quæ ejus lucem capere possunt collucet, habetque lumen per omnia diffusum sursum et deorsum, ac si quid est quod eo non participet, id ejus luminis tenuitati aut parvitati non est tribuendum, sed iis quæ, quia apta non sunt ad capiendum lumen, ad illud capiendum non explicantur. Itaque illius radius immensa splendoris magnitudine penetrat, ad vitam excitat, alit, auget, absolvit, purgat, renovat; ac lumen mensura est atque numerus horarum, dierum, totiusque nostri temporis; colligit convertitque ad se omnia, quæ videntur, quæ moriuntur, quæ illustrantur, quæ calescunt, et uno nomine ea quæ ab ejus splendore continentur: itaque ἥλιος, id est sol, dicitur, quod omnia ἁολλέα ποιεῖ, id est, congreget colligatque dispersa eaque omnia eum expetunt quæ sensu percipiuntur, aut quod cernere cupiant, aut sentire, illustrari, calescere omninoque contineri a lumine. »
Est ergo sol « vas admirabile, opus Excelsi, » quia Deum non tantum clare repræsentat, sed divinitatis ejus thesauros in omnes terræ creaturas liberaliter effundit et dispertit.
Nota tò vas. Manichæi enim censuerunt solem esse quasi vas et navim, uti mox ostendam; verum sol dicitur « vas, » non quod habeat formam vasis aut navis, sed « vas, » id est instrumentum, organum. Sic enim Hebræi vocant כלי kele, id est vasa, hoc est instrumenta « belli; » sic Simeon et Levi vocantur « vasa, » id est instrumenta, « iniquitatis, » Genes. cap. xlix, vers. 5; et S. Paulus vocatur « vas electionis, » id est instrumentum electum ad prædicandum, Actor. ix. Adde solem habere formam vasis rotundi, sive globi sphærici, qui quasi vas intra se confinet vires rerum inferiorum, ait Palacius. Sensus ergo est, q. d. Sol est vas, id est organum et instrumentum Dei admirabile, adeoque opus excelsum dignum Deo excelso, ejusque majestate et magnificentia.
Idque primo, unitate: sol enim unicus est in mundo, quasi lucis arbiter et monarcha orbis, adeoque phœnix sæculorum: phœnix enim non est aliud quam sol, uti ostendi in Genesi. Hinc sol est symbolum Dei unius et solius, adeoque pulcherrimum Dei simulacrum, « quem, quia respicit omnia solus, verum possis dicere solem. » Unde et sol dicitur, eo quod solus ex omnibus sideribus sit tantus, vel quod solus, cum est exortus, obscuratis omnibus aliis appareat, ut ait Cicero, lib. II De Nat. deorum.
Secundo, puritate et splendore: quia sol non videtur esse aliud quam tota puritas, tota lux et claritas. Hinc omnium astrorum est dux et princeps. Unde Secundus Philosophus, interrogatus ab Hadriano imperatore: « Quid est sol? » respondit: « Cœli oculus, splendor sine occasu, diei ornatus, horarum distributor. » Et Alcuinus sive Albinus Flaccus, Disput. cum Pipino Caroli Magni filio: « Quid, inquit, est sol? splendor orbis, cœli pulchritudo, naturæ gratia, honor diei, horarum distributor. »
Tertio, magnitudine: quia sol centies et sexagies major est terra; unde 160 globos terræ in se caperet et complecteretur. Alii censent solem longe esse majorem. Audivi Romæ insignem mathematicum, qui asserebat solem octingenties majorem esse globo terræ, idque se certo per dioptras et instrumenta mathematica deprehendisse.
Quarto, altitudine: firmamentum enim distat a terra octoginta millionibus milliarium cum dimidio; inter firmamentum autem et solem tantum interjacent Saturnus, Jupiter et Mars. Cogita ergo quanta sit Solis altitudo, nimirum ut minimum sol a terra distet quatuor millionibus milliarium, ut ostendi Genes. 1, 16.
Quinto, situ: situs est enim in medio planetarum, quasi rex omnes illuminans et dirigens. Unde Statius, lib. V:
Sol operum medius summo librabat Olympo Lucentes, ceu staret, equos.
Moderni mathematici per tubum opticum deprehenderunt Mercurium et Venerem, quin et Martem, circa solem moveri et gyrari, ac quasi choream et triadem circa eum agere.
Sexto, motu et velocitate: quia sol quotidie 24 horis percurrit ambitum sui orbis, totiusque cœli vastissimi, ab Oriente per Meridiem in Occasum et Septentrionem.
3. In meridiano (tempore) exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere?
Septimo, gyro: quia gyrat per omnes plagas mundi, ut omnes provincias, gentes, resque cæteras illuminet. Unde Virgilius, IV Æneid.:
4. Fornacem custodiens in operibus ardoris, tripliciter sol exurens montes.
Sol qui terrarum flammis opera omnia lustras.
Octavo, efficacia: quia sol omnibus dat vigorem, motum et vitam. Unde illud Aristotelis: « Sol et homo generant hominem. » Ideoque abeunte sole per noctem et hiemem omnia flaccescunt, torpescunt, infirmantur et moriuntur.
Nono, calore, qui tantus est, ut zonam torridam exurat; unde sol est imago SS. Trinitatis. Sicut enim sol ex se producit splendorem, et per eum calorem; sic Pater producit Filium qui est splendor Patris, Hebr. 1, et per Filium producit Spiritum Sanctum, qui est calor et amor Patris et Filii.
Denique sole nihil in hoc aspectabili mundo est vel ad speciem pulchrius, vel ad rerum gignendarum commoditatem fecundius: qui vitalem vim ac salutarem stirpibus et animantibus communicat: qui hoc est in æthere, quod in animali cor: qui vices temporum, annumque novo semper flore redeuntem ex usu naturæ temperat, ejusque partes ita dividit, ut inter se non secus atque in choro nectantur: cujus vis et potestas motus reliquorum luminum constituta dimensione moderatur: qui longe lateque diffuso splendore supera omnia atque infera, et ipsos stellarum ignes collustrat: cujus influxus in abditissimos usque recessus penetrat, et terræ viscera irrorat, et aurum ac gemmas progignit: qui ut gigas summa celeritate cursum conficit, ut sponsus aspectus sui gratia omnia decorat: qui est veluti cor universi, mundi oculus, jucunditas diei, cœli pulchritudo, naturæ gratia: quem denique Deus quasi pulcherrimum sui simulacrum in cœlo constituit.
Unde Anastasius Sinaita, lib. I Hexaem., Græcum ἥλιον, id est, sol, derivat ab Hebræo עליון elion, id est altissimus, qualis est Deus, quod sol altissimus sit, et Dei majestatem oculis corporeis suo splendore, calore et virtute repræsentet. « Sol » vero Latinis dicitur a « solus, quod solus ex omnibus sideribus sit tantus (scilicet centies et sexagies major globo terræ), vel quod solus, cum est exortus, obscuratis omnibus aliis apparet, » inquit Cicero, lib. II De Natura deorum. Hinc Persæ aliæque gentes solem coluerunt ut Deum, ac Manichæi censuerunt solem esse Christum. Varro vero, lib. IV De lingua latina: « Sol dictus, inquit, quod solum ita lucet, ut ex eo dies sit; luna, quod sola lucet noctu; itaque dicta Noctiluca, cui templum erat in palatio. » Verius Psaltes, Psal. xviii, 6: « In sole, inquit, posuit tabernaculum suum; » Chaldæus: « Soli posuit tabernaculum suum illuminationem in illis, » q. d. Deus in sole thronum claritatis suæ collocavit, ut inde fulgoris sui radios quaquaversum vibraret. Hinc prisci Gentium Theologi, ut Jamblichus et Macrobius, lib. I Saturn. cap. xxv et xxx, omnia Gentilium numina in sole constituerunt. Denique sol est symbolum æternitatis, justitiæ et veritatis; unde illud Pythagoræ: « Contra solem (id est veritatem) ne loquaris. » Et Orpheus solem vocat oculum justitiæ: ac judices in Bithynia tribunal soli exponebant, quasi solis instar sincerissime judicaturi. Ita nostri Conimbricenses, lib. II De Cœlo, cap. v, Quæst. II, art. 2.
Plura de Solis encomiis vide apud Plutarchum, lib. De Doctr. principum, Macrobium, lib. I Saturnal. a cap. xvii ad xxiii, S. Ambrosium, lib. IV Hexaem. cap. 1, S. Dionysium, De Divin. nomin. cap. iv, S. Gregorium Nazianzenum, orat. De nova Dominica, et orat. 2 De Theolog., Eugubinum, in sua Cosmopol. cap. 1 in Genes. Hieroglyphica solis censet Pierius, hierogl. 44. Ob hasce solis dotes tam eximias S. Franciscus composuit hymnum, quem ipse vocavit Solis, ad laudandum in sole Deum ejus opificem, quem quotidie a suis recitari voluit. Composuit eum accepta revelatione de sua prædestinatione et electione ad gloriam, in gratiarum actionem, puta biennio ante mortem, paulo post impressa sibi a Christo quinque vulnerum stigmata. Unde et moriens eumdem sibi præcini voluit. Hymnus sic habet:
« Altissime, omnipotens, bone Domine, tuæ sunt laudes; gloria, honor, et omnis benedictio tibi soli referendæ sunt, et nullus homo dignus est te nominare. Lauderis, Domine Deus meus, propter omnes creaturas tuas, et specialiter propter honorabilem fratrem nostrum solem, qui diescere facit, et nos illuminat per lucem; pulcher est et radians, et magni splendoris, tuique, Domine, symbolum præfert. Laudetur Dominus meus propter sororem lunam, et stellas, quas in cœlo creavit claras et bellas. Laudetur Dominus meus propter fratrem ventum, aerem, nubes, serenitatem, et propter omnia tempora per quæ omnibus creaturis ministrat alimentum. Laudetur Dominus meus propter sororem aquam, quæ est multum utilis, humilis, pretiosa et casta. Laudetur Dominus meus propter fratrem ignem, per quem noctem illuminat; roseus est, rutilus, invictus et acer. Laudetur Dominus meus propter nostram matrem terram, quæ nos sustentat et alit, producitque varios fructus, varicolores flores et herbas. » Ita Waddingus, in Annalibus Minorum, anno Christi 1224, n. 32, qui et addit S. Franciscum recitato per suos hoc hymno coram Senensibus, eorum grave dissidium sedasse.
Alleg. firmamentum est Ecclesia, sol Christus, luna B. Virgo, stellæ sunt Sancti. Ita Rabanus, nimirum:
Micat inter omnes Virginis sidus, velut inter ignes Luna minores.
Hinc de Christo dicitur, Malach. iv, 2: « Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. » Vide ibi dicta, et Isaiæ xlv, 1.
Porro facile est omnes dotes solis, quas jam recensui, mystice Christo accommodare. Præclare B. Damascenus, serm. De Transfigur., quærit cur Christi facies in ea resplenduerit sicut sol; ac respondet quod sol expressum gerat typum Christi. Sicut enim in sole sunt duo, scilicet lux et corpus, sic in Christo est Verbum et caro, sive deitas et humanitas. Rursum sicut lux prior fuit sole, id est corpore solari, nam creata est die primo mundi, sol autem die quarto; sic deitas prior fuit humanitate. Tertio, sicut lux solis indefinita et incircumscripta est, corpus vero definitum et circumscriptum: sic et deitas in Christo immensa est, humanitas vero corporis locique terminis circumscripta; sicut ergo lux induit corpus solare, illudque lucidissimum reddit: sic Verbum induit carnem, illamque omni gratia et sapientia radiantissimam effecit. Adde: sicut sol omnia lucida facit, læta, vegeta et vivida; sic et Christus. Unde de eo ait Psaltes, Psalm. xviii: « Non est qui se abscondat a calore ejus. » Plura de sole, qua typus est Christi, dixi Apocal. cap. 1, 16. Hinc Christus apparuit S. Lutgardi non quasi unus sol, sed quasi mille soles. Audi Thomam Cantipratanum, in Vita ejus, apud Surium, 16 Junii: « Interroganti cuidam amico spiritali, cujusmodi Christi faciem in contemplatione videret, respondit: In momento apparet mihi splendor inæstimabilis, et instar fulguris video ineffabilem ejus glorificationis pulchritudinem, quæ nisi raptim subduceretur aspectu contemplationis meæ, mortalis vitæ hujus imbecillitas eam ferre nullo modo posset. Post eum autem fulgorem manet splendor intellectualis, et cum illo quæro eum, quem raptim videram, sed non invenio. Usque dicebat oculos Christi tam ineffabili coruscare splendore, ut si splendor ille solis lumini infunderetur, in infinitum amplius ille solem obscuraret, quam solis radii stellarum lumen obtegant. Religiosus quidam sacerdos scire cupiebat, quid sibi vellent ea verba: Pulchriores sunt oculi ejus vino. Vidit ergo in sancto calice, divina mysteria celebrans, Christi faciem, ejusque oculos tanto lumine radiantes, ut mundum universum, etiam in mediis tenebris, longe uberius quam vel mille soles possent illustrare. Nec facile credi posset quantum arserit Lutgardis Christum videndi desiderio. » Hucusque Cantipratanus omnium secretorum S. Lutgardis conscius et administer.
A Christo Sancti eximii participant, ut sint et vocentur Soles; quia ut soles sua sapientia et sanctitate illuminant et accendunt homines mundanos, ideoque ut soles cæteris Sanctis præfulgebunt, juxta illud Christi: « Fulgebunt justi sicut sol. » Hi ergo sunt soles soli, soli et cæli, ut de quolibet eorum dici possit: « Hoc est vas admirabile opus Excelsi; » quia excelsa Dei amore et gratia heroice superat tam agendo, quam patiendo. Sic S. Paulus fuit vas electionis Dei excelsi, Actor. IX. Christum tuum imitare, o Christiane, esto sol mundi instar S. Pauli: sol in templo, sol in platea, sol in schola, sol in foro, sol in mensa, sol in cubiculo, ubique vibrans radios virtutis tuæ. Ita S. Remigius, luce cœlesti instar solis ipsi incumbente, designatus est Episcopus Rhemensis, teste Hincmaro, in ejus Vita. S. Columbani mater, ex eo gravida, in somnis vidit a sinu suo rutilantem solem, nimioque fulgore micantem procedere, et mundo ingens lumen præbere, quod viri sapientes interpretati sunt, Columbanum sua doctrina et sanctitate illustraturum orbem. Hoc est quod canit Debbora, Judic. v: « Qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. » Ita Jonas Abbas, in Vita S. Columbani, cap. II, exstat apud Surium, die 21 novembris.
5. Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
Luna
6. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.
Sed præ omnibus et super omnes vas Dei admirabile fuit B. Virgo. Audi S. Bonaventuram, In Speculo Virginis, cap. vii: « Maria, inquit, plena fuit resultatione, sive expressione divinæ gloriæ, juxta illud Ecclesiastici: Gloria Domini plenum est opus ejus. Antonomastice opus Domini mirabile est Maria, de qua dicitur in Ecclesiastico: Vas admirabile, opus Excelsi. Vere opus mirabile, quia nusquam invenitur simile. Unde de hoc dicitur: Non est factum tale opus in universis regnis, non in regno cœlestium, nec terrestrium, nec infernorum. Hoc enim opus plenum est Dominica gloria, quia supra omnem puram creaturam resultat et relucet plenissime in Maria. Nam præter assumptam a Verbo naturam nullum est opus, nulla creatura, in qua tanta divinæ gloriæ materia reluceat, sicut in Maria. » Et infra: « Plena est omnis terra gloria ejus, sicuti dicitur in Isaia: Plena est tota Maria, relucente in se plenissimo divinæ gloriæ. » Hæc ille. Hinc et Christus S. Brigittæ fassus est dicens: « Mater mea est esca dulcissima, qua homines ad me traho. »
3. In meridiano (tempore) exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? — q. d. Sol in meridie, præsertim tempore æstivo, calefacit et exurit terram, adeo ut ardorem ejus vix ullus ferre et sustinere queat. Græce est: In meridie ejus arefacit terram, et in conspectu (id est conspectum) ardoris ejus quis sustinebit? Tigurina: Cum is meridianus torret regiones, quis æstum ipsius sustineat? Syrus: In meridie urit terram, et coram ardore ejus quis potest stare?
Ad litteram hoc est ænigma solis, mystice charitatis. Sol enim symbolum est ardentis charitatis et grandis beneficentiæ, quia suis radiis omnia calefacit et inflammat. Habet hac de re insignem apologum solis et noctis Cyrillus, lib. III Apolog. moral. cap. xxii, cui titulus: Quod liberalis granditer donet: « Ad solis præsentiam, inquit, facta die cum nox totaliter fuisset exclusa, statim ei lamentabiliter dixit: Ut quid tantam claræ lucis copiam effudisti, et me ex toto orbe habitabili propulsasti? Nonne sufficiebat te lumen ad visionis necessitatem profudisse? cui ille respondit: Nimirum infrigidativa es corporis, ac pectoris constrictiva, et propter hoc loqueris ut avara. Quid est virtus? nonne ultimum potentiæ a Philosophis definitur? Unde qui infra potestatis validitatem agit, nondum virtualiter egisse convincitur. Quare qui non quantum potuit, benefecit, aberrans a virtute defecit. Cæterum quid est aliud liberalitas, quam liberæ beneficentiæ magna voluntas? Homo nimirum deficientior est, si donat minus quam potest; voluntatis enim evidens signum est, beneficium traditum. In muneribus igitur largiendis non suscipientis attendenda est dignitas, sed donantis, quoniam in beneficiis virtus attenditur, non persona. » Profert inde exemplum utriusque: liberalitatis Alexandrum, illiberalitatis Antigonum: « Antigonus cuidam talentum petenti illiberaliter denegavit; quia avaritiam suam indignitate Philosophi pallians: Plus, inquiebat, est quam tibi dari conveniat. At non sic Alexander Macedo, dum argueretur quod nimis ultra quam satis esset cuidam dedisset; mox liberaliter respondit, nimirum: Non aspexi personæ dignitatem, sed ad regalis munificentiæ granditatem. » Denique exemplar beneficentiæ Deum, liberalissimum in se suisque creaturis, præsertim in anima, bombyce et phœnice omnibus imitandum proponit: « Attende ad primarium liberalitatis fontem, unde bonitatis omnis vena trahitur; quantum realitatis mundo tribuit? quantæ pulchritudinis firmamentum fecit? et quantum in eo posuit splendoris? Numquid in universo reliquit aliquod punctum bonitatis suæ beneficio vacuum? Sic utique anima liberaliter agens, subjecto corpori tantum quantum potuit, tribuit. Sic liberalis vermiculus viscera propria in beneficium coneta dedit. Sic largissima phœnix in generatione alterius, totam in seminarium pulverem semetipsam effundit. Vere igitur liberalitatis beneficium non est carum, sed carius; nec est majus, sed maximum; neque tantum, sed totum bonum. Quo dicto, magister veritatis quievit. »
4. Fornacem custodiens in operibus ardoris, tripliciter sol exurens montes. — Pro custodiens, græce legit φυλάσσων; jam legunt φυσῶν, id est insufflans; sed eodem redit sensus. Qui enim fornacem accensam vult servare et custodire, hic necesse est ut in eam sæpius insufflet, ac insufflando ardorem ejus excitet et acuat. Subaudienda hic est nota similitudinis « sicut, sic; » hanc enim sæpe subticent et subaudiunt Hebræi. Comparat enim ardorem solis cum ardore fornacis, et illum huic præfert, q. d. Sicut custos qui habet curam fornacis, ut eam accensam conservet ad opera ardoris, v. g. ad lateres ardore ignis coquendos, sæpe in eam insufflando ingentem excitat ardorem; sic pariter, imo « tripliciter, » id est, ut vertit Syrus, triplo magis sol suo ardore exurit terram, ac præsertim montes, quos a summo mane usque in vesperam assidue ignitis radiis ferit et verberat, q. d. Sol magis ardet et urit quam fornax, in qua vi ignis conflicuntur lateres, vitrum aut metalla, ut ferrum, æs, stannum, campanæ, tormenta bellica. Sane vidi in montibus Ardennæ fornaces in quibus liquatur ferrum, adeo ardentes, ut speciem ignis inferni mihi repræsentarent; cogita ergo quantus sit ardor solis, qui fornaces omnes æstu superat.
Porro eum efficit sol, radios igneos exsufflans; et refulgens radiis suis obcæcat oculos — « exsufflans, » id est emittens, vibrans, ejaculans. Legit Interpres cum Complutensibus ἐκφυσῶν, id est exsufflans: jam Romani legunt ἐμφυσῶν, id est insufflans; sed eodem sensu. Dum enim sol ex se emittit et exsufflat igneos radios, eos emittit et insufflat in terram. Pro obcæcat græce est ἀμαυρόω, id est obfuscat, q. d. Tantus est calor solis, ut exurat montes; tantus vicissim ejus est fulgor, ut obfuscet, obtundat, et quasi occæcet aciem visus humani. Unde Vatablus clare vertit: Ter tanto magis sol montes excalefacit, quam qui fornacem sufflat urendis operibus, et vaporem igneum exhalans, fulgore radiorum perstringit oculos. Porro S. Augustinus, lib. II De Moribus Manichæorum, cap. viii: « Sol iste, inquit, cui genu flectitis, quo vere nihil inter visibilia pulchrius invenitur, aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat; sed fit per consuetudinem, ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. »
7. A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione.
Nota tò tripliciter: Manichæi enim censebant solem esse vas triangulum, simile navi. Sic et lunam, « quam repleri dixerunt, » inquit S. Augustinus, epist. 119 ad Januar., « sicut repletur navis, ex fugitiva parte diei, cum magna pars diei magnis laboribus de inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, reddetur Deo lugenti. » Idem, lib. XX Contra Faustum, cap. vi: « Solem, inquit, navim quamdam esse dicitis, ita non tantum, ut dicitur, toto cœlo erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, vos eum triangulum perhibetis, id est per quamdam triangulam cœli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque curvetis; non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. Quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus navigiorum tabulæ componentur, sic emerentur et verba, quibus hæreticorum fabulæ confinguntur. » Igitur hoc est eorum delirium.
« Tripliciter » ergo idem est quod multipliciter, aut potius idem quod triplo magis ardet sol quam fornax. Aliter Palacius: Sol, inquit, tripliciter operatur, siquidem exurit montes, igneos torrentes evomit, ac longissime refulget. Cujus rei testis est Ætna mons a solis exustus ardore, igneos amnes velut radios exsufflans, atque ejecta flamma refulgens. Nec Ætna solus, sed et alii montes quos, lib. II, cap. vi, Plinius multos refert. Demum sol radiis suis obcæcat oculos; tanta est illi clarissimæ lucis abundantia, ut nequeant mortales eam oculis non conniventes sustinere.
Mystice, sol exurens montes tripliciter est Spiritus divinus, vel ejus consolatio, quæ, primo, memoriam sanctis cogitationibus replet; secundo, illuminat intellectum; tertio, voluntatem inflammat; claritate autem obcæcat oculos, nam aucta in nobis luce cœlesti, quæ quam parum sciamus et simus, aperit, omnis antea concepta præsumptio evanescit. Ita S. Bonaventura, et ex eo Alvarez de Paz, De Præconio humilitatis, cap. vi.
Ex hoc loco et similibus nonnulli veteres, quin et moderni insignes Mathematici censuerunt et censent solem esse igneæ naturæ, adeoque ipsum vere esse ignem et fornacem cœlestem. Primo, quia id videtur dicere hoc loco Siracides; secundo, quia id videtur arguere ardor ejus, qui tantus est, ut omnem ignis ardorem superet; tertio, quia omnis lux, quæ ex se vibrat lumen et radios, est ignis: si enim lux ignis est flamma, ergo pariter lux solis est flamma et ignis; quarto, quia id arguere videntur maculæ et faculæ, quæ per tubum opticum assidue in sole volvi et revolvi cernuntur; sicut in fornace flamma cum fumo convolvitur et revolvitur. Qua de causa apposite videtur Siracides solem comparasse fornaci, quia sol non videtur esse aliud quam facularum et flammarum convolutio et revolutio. Unde Syrus vertit: Vapor ab eo (sole) excitatus sicut vapor ignis. Ob has ergo aliasque rationes multi censuerunt solem et astra esse igneæ naturæ, imo ignes, juxta illud: « Vos æterni ignes, et non violabile numen. » Ita prisci Ægyptii stellas esse ignes autumarunt: Anaximander docuit solem ignem esse purissimum: Anaxagoras solem esse candentem laminam, seu ferrum: Plato, in Timæo, necessarium esse docet, quia cœlum visibile est, ex igne constare, saltem potiore sui parte: Stoici item omnes docent sidera esse ignea, pascique et ali vaporibus ex aquis et terra sublatis, et ad se attractis; quod etiam sequitur et tuetur Balbus apud Ciceronem, lib. II De Natura deorum, et post eum Plinius, lib. II, cap. ix, Seneca, lib. VII Natur. quæst. Similia commemorat etiam Plutarchus, lib. II De Placit. phil., addens, cap. xiii et xx, censuisse Diogenem sidera esse terrea et pumicea, et quasi mundi spiracula: Empedoclem putasse stellas inerrantes crystallo adnexas esse, errantes vero solutas: Xenophontem stellas efformasse e nubibus ignitis, quæ exstinguerentur interdiu, et ad nocturnas tenebras reviviscerent, quasi carbones; itaque ortus et occasus accensiones et exstinctiones esse; Democritum et Metrodorum solem ferrum saxumve ignitum posuisse: Philolaum Pythagoricum, vitreum: Epicurum, terream densitatem ac montem e pumicea materia. Præcipue vero celebratur a scriptoribus opinio Anaxagoræ, qui, cum lapis ingens colore adusto in Ægos Thraciæ amnem e cœlo decidisset, quem ipse casurum prædixerat, affirmavit cœlum omne ex lapidibus constare; solemque ipsum candens saxum esse. Unde Euripides, ejus discipulus, in Phaetontis tragædia, solem auream glebam nominavit. Ejusdem lapidis meminit Plutarchus, in Lysandro, Damachus in iis quæ de religione scripsit, Plinius, lib. II Natur. histor. cap. lviii.
Sed et S. Augustinus iisdem Stoicorum ac Platonis placitis insistens, pluribus locis indicat cœlum et astra constare natura ignea, ut notavit etiam Magister Sententiarum, lib. II, dist. xiv. Namque, lib. De Genes. ad litteram, cap. iv, cum Augustinus quatuor tantum agnoscat corpora simplicia, e quibus totus hic mundus coagmentatus est, terram, aquam, aerem et ignem, hunc maxime cœlo assignat.
Et lib. II De Genesi ad litteram, cap. iii, ait: « Itaque super aerem purus ignis esse dicitur cœlum. Unde etiam sidera atque luminaria facta conjectant, illius videlicet igneæ lucis in eas formas, quas in cœlo cernimus, conglobata dispositaque natura. » Clemens Alexandrinus, lib. VIII Strom.: « Stoici, inquit, dicunt solem esse ἅναμμα ἐκ θαλάσσης ὑδάτων, id est esse intelligens vinculum ex aquis marinis, ut aliqui vertunt; sed perperam; vertendum enim est, esse aliquid accensum ex aquis marinis intellectu præditum; ἅναμμα enim Græci vocant id quod accensum est. Chrysippus ζῶπυρα vocat, quia Stoici censebant sidera marino humore pasci.
Favent eidem sententiæ plerique alii sancti Patres, quicumque aquas supra firmamentum existentes veras aquas, et ad refrigerandum temperandumque ardorem siderum in cœlo positas fuisse tradiderunt. Sed et aperte ipsum totum firmamentum igneæ esse naturæ sensisse videtur Gregorius Nyssenus, in Hexaem., item Alcuinus, Quæst. xxiii in Genes. 1, Anselmus, lib. I De Imagine mundi, cap. xxv, et Dionysius Carthusianus, Enarrat. in Genesin, art. xx.
8. Mensis secundum nomen ejus est.
Accedit ratio ex visu et intuitu; solem enim et astra non tantum lucida esse, sed etiam flammantis cujusdam et coruscantis naturæ, ex perpetua omnium fere stellarum scintillatione colligi videtur. Idem significat nomen Ætheris, ut de cœlo empyreo taceam, quod ab igne dicitur. Est ergo æther ignis, non elementaris, sed cœlestis. Huc accedunt illi quoque doctores, qui astra censent esse igneæ naturæ, cœlos vero ex aquis conflatos. Ita S. Cyrillus, catech. 9, diserte docet « aquam esse cœlum, et igneum in eo solem, et lunam, et sidera. » Idem docet Josephus, lib. I Antiq. cap. 1, Clemens Romanus, lib. II Recogn., Theodoretus, Quæst. xi in Genes., Gennadius, Severianus, Venerabilis Beda in Hexaem. Solem quoque ignem esse diserte asserit Tertullianus, lib. De Anima, cap. viii, in fine, S. Basilius, homil. 3 Hexaem. S. Ambrosius, lib. II Hexaem., cap. iii, Cæsarius, Quæst. lxviii, S. Chrysostomus, homil. 6 in Genes. Procopius, in cap. 1 Gen., Arnobius, lib. II et VIII Contra Gentes, Anastasius Sinaita, lib. II Hexaem., Lactantius, lib. II, cap. vi, Alcuinus et Beda, Quæst. I in Genes., Isidorus, lib. III Orig. cap. xlviii, Hugo Victorinus, in Genes. cap. 1. Hinc et Ecclesia in hymno ecclesiastico canit:
Quarto die qui flammeam Solis rotam constituens.
Patrum jam citatorum verba recitat noster Salianus initio tomi I Annal., in quarto mundi die.
Stellae
9. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose.
Favet etymon Hebræum. Sol enim hebraice vocatur שמש schemesch, q. d. שם אש schames, id est, ibi ignis, sicut cœli ex aquis conflati vocantur שמים schamaim, id est, ibi aquæ, uti dixi initio Genesis.
Denique recentiores nonnulli mathematici, qui per dioptras efficacissimas solem solisque figuram studiose multis annis observarunt, asserunt solem esse ignitum, idque colligunt ex maculis et faculis, ut dixi, quas in eo novas et novas conspiciunt, ut aliæ aliis assidue succedant. Idipsum confirmant ex eo quod, esto lumen possit esse sine igne, ut patet in lumine a sole in aere diffuso: tamen lux ipsa, quæ lumen diffundit, ubique videatur cum igne conjuncta, ut patet in luce candelæ, lampadis, ignis, etc. Ergo lux solis pariter est lux ignita, adeoque ignis. Idem colligunt ex effectu: sol enim sua luce et radiis calefacit totum orbem; calefactio autem et calor est propria actio et effectus ignis. Addunt aliqui ex hoc igne cœlesti proditurum ignem quo sub diem judicii conflagrabit mundus, sicut ex cœlo prodierunt aquæ quibus obrutus fuit mundus in diluvio. Quis enim alius ignis ad totum mundum exurendum sufficeret? Hæc illi.
Verum Aristoteles, quem sequuntur passim Philosophi et Theologi, docet cœlum et cœlos non elementa, nec ignem, sed cœlestis esse naturæ; quam proinde ipse quintam essentiam vocat; ac proinde illos non actu, sed virtute esse calidos, quia vim habent calefaciendi. Vide Conimbricenses cæterosque libros de Cœlo.
Allegorice Rabanus: « Sol iste, inquit, qui oritur timentibus Deum in aspectu, hoc est in præsentia incarnationis suæ, evangelizavit regnum Dei, cujus nativitas singularis admirabilis est; quia non ex viri semine, sed ex virtute Omnipotentis Verbum caro factum est. In conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? quia nullus corporalibus oculis divinitatis ejus splendorem potest sufferre. Ideo assumpsit velamen carnis, ut fragilitas hominum splendorem aliquo modo posset sufferre divinum. Hic fornacem custodit in operibus ardoris, quia supplicia præparat peccatoribus gehennæ ignis, tripliciter exurens montes, quando superbos pro cogitatione mala, pro loquela nefanda, pro operatione iniqua æterna excruciat flamma. Radiis suis pravorum excæcat oculos, quando mysticis verbis pro nequitia sua superbientium deludit intellectum, » Matth. xiii, 13.
5. Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. — « Festinavit » active capitur pro festinato acceleravit iter, q. d. Verbo et jussu Dei sol velocissime per iter suum decurrit, ut potius volare videatur, juxta illud de sole, Psalm. xviii: « Exsultavit ut gigas ad currendam viam; » nam sol qualibet hora motu suo conficit millionem milliarium, et insuper centum et quadraginta millia milliarium, quod tantumdem est, ac si terræ ambitum et gyrum circumcurreret quinquagies, uti ostendi Genes. 1. Syrus: Magnus est Dominus qui creavit eum, et in verbis Sancti acceleravit gressus suos; Tigurina: Magnus est Dominus creator illius, cujus jussu profectionem accelerat. Porro pro κατέσπευσε, ut legunt Romana, Noster, Syrus, Tigurina et alii, id est festinavit, acceleravit; Complutensia contrarie legunt κατέπαυσε, id est cessare fecit, quod etiam verum habet sensum, q. d. Sol illico cessat a motu suo licet velocissimo, cum Deus id jubet. Sic Josue, cap. x, jussu Dei stitit solem, et Isaias, cap. xxxviii, vers. 8, coram Ezechia solem retroegit per decem lineas.
6. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. — A sole transit ad lunam, ejusque miram lucem usumque celebrat; hæc enim sunt duo maxima luminaria cœli, sed sol est majus, luna minus, Genes. 1. Sol enim centies et sexagies major est tota terra, luna vero trigesies et novies minor est globo terræ, ut docent astronomi; et tamen ipsa nobis in terra æqualis pene videtur soli, eo quod luna vicina sit et citima terræ, sol vero altissimus et remotissimus. Hinc luna est æmula solis, ac noctis decus, ideoque a Poetis vocatur Phœbe quasi Phœbi, id est solis, soror; ac luna quasi lucens una, quia sola nocte lucet, eam illuminans, uti sol diem. Pro in omnibus Interpres legit cum Romanis: ἐν πᾶσι; jam Complutensia legunt εἰς στάσιν, id est in statum vel stationem. Unde sic habent: Lunam fecit in statum ad tempus suum, demonstrationem temporum, et signum sæculi; alii: Et lunam fecit ad stationem ad tempus suum, indicium temporum, et signum sæculi; stationes vocat statas lunæ mutationes et vicissitudines, quibus nunc est nova, nunc crescens, nunc plena, nunc decrescens, idque per stata tempora. Syrus: Luna stat in tempora, designatio temporum, et signum a sæculo; Tigurina: Lunam idem fecit, ut suo tempore existat indicium temporum, et signum ævi.
Porro nostræ versionis sensum sic clare exponit Jansenius: Post solem, inquit, etiam « luna in omnibus, » hoc est apud omnes gentes, vel potius in omnibus suis mutationibus, quæ ei accidunt in tempore suo, est « ostensio temporis et signum ævi, » hoc est temporis: significat enim mensium exordia, et partes eorum sequentes; quia singulis mensibus suum circulum absolvit. Sol quidem etiam ostendit tempus; quia suo discessu et accessu ostendit æstatem, hiemem, ver et autumnum, et circulo suo absoluto ostendit annum esse absolutum. At peculiariter lunæ tribuitur quod sit ostensio temporis, quia celerius, sæpius et distinctius ex varia lunæ mutatione temporis frequens et continua percipitur mutatio.
Denique luna non tantum est signum sæculi et rerum sæcularium, sed et causa; nam dominatur humidis. Unde ab astronomis dicitur præesse infantiæ, argento et pituitæ; hinc et in plenilunio ostrea pleniora sunt. Rursus fluxus et refluxus maris causatur a luna; ac noctu lucente luna crescunt humida, ut ros, imbres, aquæ: « Aquæ magnæ plus fluunt de nocte, » ait Aristoteles lib. III Meteor. Causa est luna, ut dixi, et absentia solis, qui per diem educens vapores ex aquis, ita aquas imminuit. Unde Palacius: Nota, lector, inquit, verbum illud: « Et luna in omnibus in tempore suo, » quod verbum summam habet philosophiam et summas lunæ laudes. Sensus enim est, quod omnia hæc inferiora fere subsunt lunæ, et gubernantur a luna. Vide æstus maris, plantationes, sectiones et insitiones arborum, collectiones fructuum, infirmationes lunaticorum, phlebotomias infirmorum, et demum nihil fere est in hoc orbe nostro, quod quadamtenus non pendeat a luna.
Porro Palacius tò in signum ævi sive sæculi accipit, quasi idem sit cum illo, Gen. 1, 14: « Fiant luminaria, etc., et sint in signa, » scilicet serenitatis, ventorum, pluviarum, caumatum, etc. Hinc Secundus philosophus, interrogatus ab Hadriano imperatore: « Quid est luna? » ait: « Cœli purpura, solis æmula, maleficiorum inimica, solamen iter agentium, præsagium tempestatum. » Apuleius, De Deo Socratis: « Luna, inquit, solis æmula, noctis decus, est diei adjutrix, noctis oculus; stellæ sunt fata hominum. » Sed hæc fata sunt ficta Genethliacorum commenta. Et Alcuinus Flaccus, Disput. cum Pipino: « Luna est oculus noctis, roris larga, præsaga tempestatum; stellæ sunt pictura culminis, nautarum gubernatores, noctis decor. » Huc facit illud Astrologorum:
Pallida luna pluit, rubicunda flat, alba serenat.
Vide de præsagiis solis et lunæ nostros Conimbricenses, tract. 7 in Meteor. cap. iii.
Huc pertinet ænigma lunæ et lunationum, sive lunaris anni, quem suo per duodecim menses gyro luna describit, quod proposuit Cleobule filia Cleobuli Lindii, teste Gyraldo, in Enigmatibus:
11. In verbis sancti (minus recte Rabanus legit "a sanctis") stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
10. Species coeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.
Est unus genitor (inquit) cujus sunt pignora bis sex; His quoque triginta natæ, sed dispare forma. Aspectu hinc niveæ, nigris sunt vultibus inde. Sunt immortales omnes, moriuntur et omnes.
Est autem hujusmodi ænigmatis solutio: Luna, vel annus lunaris duodecim habet lunationes sive menses, quorum quilibet triginta diebus, luce et tenebris distinctis, perficitur. Sunt immortales generice, quia nunquam cessat dierum et noctium mensiumque successio; specifice tamen, vel potius individue, singuli moriuntur et desinunt. Quare Theodectes ænigma hoc sic proposuit: Duplices sunt, inquit, sorores, quarum una parit alteram, et ipsa quæ genita est gignentem interimit, gignitque alteram, a qua et ipsa interimitur. Dies enim prior gignit sequentem, et ab eo interimitur; quia ei locum cedit, et esse desinit.
Sophista vero Nectenabo regis Ægypti simile ænigma Æsopo proposuit: « Est, inquit, templum magnum, et in ipso columna duodecim habens urbes, quarum quælibet triginta trabibus sustinetur; has vero trabes duæ circumeunt mulieres. » Quod resolvens Æsopus: « Templum, inquit, est mundus, columna vero annus, urbes menses, trabes autem dies, et mulieres ipsæ duæ, dies et nox. »
Denique Albinus Flaccus, Disput. cum Pipino Caroli Magni filio: « Quid, inquit, est annus? quadriga mundi. Quis ducit? nox et dies, frigus et calor. Quis est auriga ejus? sol et luna. Quot habet palatia? Duodecim. Qui sunt prætores palatiorum? Aries, taurus, gemini, cancer, leo, virgo, libra, scorpius, arcitenens, capricornus, aquarius, pisces. »
7. A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione. — q. d. A luna nos Judæi accipimus signum et indicium diei festi. Nam festum Neomeniæ, id est novæ lunæ, incidebat in novilunium; festum vero Paschæ, a quo cætera computabantur, incidebat in plenilunium, puta in 15 lunam sive 15 diem primi mensis Nisan. Lunam vocat « luminare quod minuitur in consummatione, » id est in perfectione, puta in plenilunio; eo enim peracto luna mox minuitur, corniculatur et decrescit, cum sol semper idem plenusque in suo orbe permaneat.
Secunda Pars: Iris
12. Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.
Unde alii vertunt: Lumen in fine decrescens, græce, φωστὴρ μειούμενος ἐπὶ συντελείας, id est, ut Romana: Luminare quod minuitur super consummationem. Complutensia, in consummatione. Syrus: A luna enim signa festorum, luminare quod deficit in extremitate. Tigurina: Luna dies festus designatur luce decrescente donec deficiat. Quare licet mirabile sit lunæ incrementum ex obscuro ad summam lucis gloriam, tamen totam mirabilitatem deprimit mutatio et casus. Hinc luna inconstantiæ et mutabilitatis est symbolum, juxta illud cap. xxvii, 12: « Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. »
13. Gyravit coelum in circuitu (graece, en kyklōsei, id est in circuitione: ita Complutensia) gloriae suae: manus Excelsi aperuerunt illum.
Idipsum repræsentat nomen Hebræum; stultus enim hebraice vocatur כסיל kesil, ob inconstantiam, q. d. Qui mente parum firma constat, neque semper est ejusdem consilii et propositi, sed vertumnus, qui mutatur in horas, et variis cupiditatibus agitatur; is simillimus est inconstantis lunæ, non semper eamdem faciem ostentantis, et non tam dierum damna sua celeritate reparantis, quam incrementa subinde perdentis.
Lunam imitantur margaritæ, quas et luna crescente plenas reperiri scripsit Dioscorides, et post plenilunium captæ cum tempore minuuntur et decrescunt, ut ex certis experimentis tradit Cesalpinus, libro II De Metallicis, cap. xxii.
Mystice noster Aleazar, in Apocal. cap. xii, vers. 1, notat 2: Luna, inquit, est B. Virgo, primo, quia lucem gratiæ majorem cæteris stellis, id est Sanctis, haurit a Christo qui est sol justitiæ; atque per gratitudinem omnem suæ lucis haustum eo regerit, unde accipit, quod de luna pariter scribit Plinius; secundo, quia sicut luna maxime dominatur terræ et mari, sic et B. Virgo terrigenis, eisque in nocte hujus sæculi clara luce præfulget; tertio, quia sicut luna, teste Plinio, « humilis est et excelsa, quia alias admota cœlo, alias contigua montibus: » sic et B. Virgo in oculis suis erat humilis, sed in oculis Dei excelsa. Ipsa se ancillam Domini, dum ab Angelo salutaretur, nominavit; ideo facta est mater Dei. Itaque mirare in ipsa triplex conjugium rerum summe disparatarum, quod ipso ejus nomine Maria repræsentatur. Primum conjugium est humilitatis et celsitudinis sive majestatis, quod ipsa humilis et paupercula facta sit Deipara et regina Angelorum; utrumque significat nomen Maria. Mariam (sic enim pronuntiant Syri) enim significat מ stillam maris; מר mar enim Syris est gutta, sive stilla situlæ, ים iam est mare. Ecce humilitas. Quid enim stilla minutius? Rursum Maria dicitur quasi מרום marom, id est celsitudo. Ipsa ergo est stilla maris per humilitatem, ideoque ipsa pariter est celsitudo ac stella maris, uti eam nuncupat et invocat S. Bernardus, Euthymius, S. Hieronymus, totaque Ecclesia in hymno: Ave, maris stella. Denique ipsa est mare sapientiæ et gratiarum. Secundum conjugium est puritatis et pœnitentiæ sive crucis. Puritatem innuit rursum tò stilla maris; uniones enim, sive margaritæ (quæ symbolum sunt puritatis et virginitatis) ex stillis roris, in conchis marinis concrescunt. Rursum Maria hebraice idem est quod myrrha vel amaritudo maris, quæ symbolum est pœnitentiæ et crucis, quam B. Virgo tota vita subiit, præsertim astans Christo crucifixo, ut nos doceret, matrem puritatis et castitatis esse pœnitentiam et mortificationem. Tertium conjugium est paupertatis et opulentiæ. Nam B. Maria, id est « stilla maris, » sibi fuit pauperrima; eadem, ut « Mariam, » id est « domina maris, » ditissima facta est a Christo, adeo ut quasi מורה more, id est pluvia temporanea omnem gratiam e cœlo depluat in se invocantes. Sicut ergo luna « minuitur in consummatione; » sic B. Virgo humilis et minuta est in sua perfectione et exaltatione, ut, cum fieret mater Dei, ancillam se nuncuparet.
Allegorice, Hugo per lunam accipit Ecclesiam. Vide eum singula Ecclesiæ adaptantem.
Porro Xenophanes, apud Ciceronem, lib. IV Quæst. Academ., opinatus est habitari in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Idem censent alii de Marte et aliis planetis, eo quod Mars per tubum opticum deprehensus sit habere circa vel supra se alias stellas, quæ ejus planum illustrent, sicut sol et luna illustrant terram ob ejus incolas et habitatores. Porro Plutarchus, lib. II De Placitis Philosoph. cap. xxx: « Pythagoræi, inquit, aiunt lunam terrestrem videri, quia sicut et nostra terra circumhabitatur a majoribus quidem et pulchrioribus animantibus, quinquies decies nostrorum quantitatem continentibus, neque ullum excrementum dejicientibus; tanta item diei longitudine. » Idem, tract. De Facie in orbe lunæ, de lunæ incolis fuse disserit, ac inter cætera ait: « Ego istos qui in luna incolunt, multo magis mirari existimo cum terram intuentur, tanquam fæcem et cænum universi per tot humores, nubes nebulasque apparentem, locum obscurum, humilem, immobilem posse eam animalia producere et nutrire, motu, respiratione et calore prædita. » Verum hæc Philosophis sunt paradoxa.
Hanc gnomen et hoc ænigma tropologice apposito et erudito lunæ et simiæ apologo decorat Cyrillus, lib. I Apolog. moral. cap. ix, cujus titulus: Tantum æternum dilige, et nunquam dolebis: « In plenilunio, inquit, simiæ cordis lætitia exsultanti vulpes mox astitit, et hæc dixit: Indica mihi, soror, cur sic exsultas, ut tecum gaudeam; hujus tantæ jucunditatis quæ ratio, et exsultationis quæ causa? At illa læta lætanter respondit: Nimirum lunari, quam amo, plena luce nunc fruor; quoniam hanc diligo, et qua cætera perfruuntur hac lætor. Ad hoc vulpes adjunxit: Putabam certe, charissima (ne turberis), manu, naso, vicinoque oculo, et æstimativa præclara, ad rationis naturam te præ cunctis animantibus accessisse; sed ut ex vana gratulatione cognosco, adhuc permanes de longinquo. Quanto enim magis a ratione sejungimur, tanto quidem ab homine plus discrepamus. Puto enim, ni fallor, quod amare lucem veram sit bonum, si tamen ejus sit stabile fundamentum; quia amare aliquid periturum, nihil aliud est quam finaliter dolere. Quantum enim id quod diligimus gaudemus esse habitum, tantum etiam mox dolemus, cum est amissum. Unde fit ut delectatio de re quæ est perdita, statim vertatur in dolorem, et amor atque jucunditas in mœrorem. » Id deinde explicans vulpes subjicit: « Igitur quod lumen diligis, laudo te; sed quod lunari lumine mutabili frueris, te non laudo. Hac enim nocte si plena luna lætaris, cum defecerit sequenti vespere, tristaberis. Impossibile enim est amato perdito non dolere; et sic quid tibi residuum erit de præterito gaudio nisi præsens dolor? Amatum siquidem rapit secum ubicumque gaudium; sed idem cum transierit, mox ejus fines occupat luctus. Verum non est sapientis gaudere ut doleat, sed ad tempus lugere, ut semper gaudeat. Infelix quippe est commutatio de jucunditate in luctum; de gemitu vero beata est in gaudium commutatio. Propter quod, charissima, ut tua sit gaudiosa dilectio et fruitio permansura, illam duntaxat diligas lucem, et ea fruaris, quæ dialis est, atque invariabilis ac summa. Illius enim secura est lætitia atque plena. Propter hoc autem, sicut amamus, ita et sumus; habet enim amor contuitum chamæleontis, unde transimus cum amatis, aut sistimus; et cum eisdem vilescimus, aut chari sumus. Sed quid lugenti chamæleonti de colore aureo mutato in luteum sagax corvus responderit, non audisti? Claude, pone aurum, desuper lutum, et de cætero respice aurum. Quibus dictis, vale superaddens recessit. »
8. Mensis secundum nomen ejus est. — « Ejus » refer non ad mensem, sed ad lunam; græce enim est femininum αὐτῆς, quod non nisi lunam respicere potest. Unde Tigurina vertit: Mensis nomen ipsius (lunæ) accipit. Sic, cap. vi, 23, dixit: « Sapientia secundum nomen est ejus, » scilicet, aspera et difficilis, uti præcessit. Sensus est, q. d. Mensis uti a luna sui exordium, medium et finem accipit, ita pariter ab eadem sortitur et nomen. Nam hebraice (hebraice enim hæc scripsit Siracides senior, quæ junior in Græcum transtulit) mensis dicitur חדש chodesch, id est innovatio, a nova luna, ejusque innovatione; radix enim חדש chadesch significat innovare. Sic pariter Græci novum mensem vocant νουμηνία, et Latini, novilunium a nova luna; quin et lunatio idem est quod mensis. Unde sequitur de luna, ejusque innovatione, quæ fit initio mensis.
Crescens mirabiliter in consummatione. — Quia luna crescit et corniculatur varie et mirabiliter, donec consummetur, id est, consummatum plenumque lumen accipiat in plenilunio. Quocirca Vatablus vertit: Et crescens mutationibus est mirabilis. Vide Plinium, lib. II, cap. ix. Syrus: Mensis secundum nomen ejus est, et crescit sublimiter in mutatione.
Rursum « mensis » hebraice dicitur ירח iereach, a ירח iareach, id est luna, quod luna sua lunatione, id est per orbem suum decursu et circulo describat mensem. Nam sol annum exigit in cursu et circuitu suo per zodiacum, luna vero mensem; hinc « mensis » a luna mensuram et nomen accepit; idem enim est quod lunatio. Sic et Græcis mensis vocatur μήν, ἀπὸ τῆς μήνης, id est a luna; imo Macrobius Latinam vocem mensis derivat a Græco μήν, licet Cicero, lib. II De Natura deorum, mensem derivet a metiendo. Ait enim: « Qui, quia mensa spatia conficiunt, menses nominantur. » Sic pariter Belgæ et Germani e maen, id est luna, mensem vocant maent. Sic et Anglis monat vocatur mensis a mon, id est luna. Simili modo Auctor libri De Spiritu et anima, apud S. Augustinum, tom. III, cap. x, vocem mens derivat a luna; quia « sicut luna, inquit, crescit et decrescit, et varia vicissitudine commutatur, in finem tamen quod fuit quadam perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infimis, nunc sese inferens sibi veris falsa redarguit; modo ad corporalia regenda deflectitur, modo æternis rationibus inspiciendis vel consulendis adhærescit. Mens universorum capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur. » Idem tamen paulo post: « Mens, » inquit, dicitur, quasi eminens, » quod in anima emineat, et ad divina contemplanda assurgat.
Pro crescens mirabiliter in consummatione, Complutensia legunt, αὐξανόμενος ἐθαυμάστωσεν ἀλλοιώσει, id est crescens, vel auctus, mirificavit mutatione, id est, ut Tigurina: Crescens mutationibus est mirabilis. Romani pro ἐθαυμάστωσεν, cum Nostro legentes θαυμαστός, vertunt: Crescens mirabiliter mutatione; alii, cum mutatione. Luna enim sola inter stellas per singulos menses assidue crescit et decrescit, impletur et minuitur. Quocirca luna ejectis cornibus apud Ægyptios erat hieroglyphicum mensis, teste Pierio, hierogl. 44, cap. xviii.
9. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose. — Lunam vocat « vas castrorum, » id est instrumentum bellicum et castrense Dei: tum quia ipsa sua luce eminet inter stellas, quæ in Scriptura vocantur castra et militia Dei: unde Rabanus et alii legunt resplendens gloriosa, tum quia astrorum est quasi lux, imo sol, dux et antesignana, adeoque videtur esse nocturnus sol illustrans cœlum, stellas, totumque orbem. Unde inter eas incedit quasi regina gloria luminis et pulchritudinis præpotens et admirabilis; hinc et luna dicta quod luce luceat una per noctem, vel quod luce luceat aliena.
Alludit ad stationes nocturnas castrorum, quarum quatuor noctis vigilias, quibus mutabantur excubiæ et excubitores, dividebant juxta motum lunæ.
Allegorice Rabanus: « Luna, inquit, est Ecclesia, quæ a Christo quasi a sole suum mutuatur lumen et gratiam, quæ modo persecutionibus videtur imminui, iterumque tranquillitate recepta clarissimi luminis hilaritate completur. Unde dicitur, quod crescat mirabiliter in consummatione. Ipsa sane est vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriosa; quia in ipsa animarum fidelium consistit turba, quæ in firmamento veritatis et divinæ prædicationis per totum orbem gloriosa resplendet. »
Tertia Pars: Nix, Fulgura, Nubes, Pruina
14. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
Secundo, per enallagen numeri « vas castrorum » accipi potest pro vasa castrensia, quales sunt stellæ, q. d. Velut instrumenta et arma bellica Dei sunt stellæ, quæ in firmamento resplendent gloriose; stellæ enim vocantur arma, imo milites et militia Dei; quia magno numero, ordinata et constanti serie quasi acie incedunt et procedunt quasi acies bellica ordinata a Deo. Ita Palacius et Jansenius: Vas castrorum, inquit, vocat totum illum, qui in cœlis videtur, astrorum apparatum instar castrorum pulchre ordinatum et dispositum. Unde et « militia cœli » dicitur, et exercitus Dei, quo Deus ad jussa sua complenda utitur. Est enim Græcis σκεῦος παρεμβολῶν, quod recte verti potest apparatus, instructio, vel armatura castrorum; a σκεῦος enim, quod vas significat, et quævis arma, derivatur verbum σκευάζω, quod est paro et instruo. Dicit ergo post solem et lunam esse etiam in excelsis insigne « vas castrorum, » hoc est veluti apparatum militarem resplendentem in firmamento cœli, qui et ipse mirabiliter Dei gloriam declarat. Unde Syrus vertit: Vas exercitus in excelsis, quod resplendet in firmamento cœli; Tigurina: Apparatus castrensis in altitudine, in solo cœlesti, refulgens est decus cœli, gloria astrorum; quod Noster versu sequenti vertit: Species cœli, gloria stellarum. Hic enim versus ad sequentem spectare, ibique expleri videtur.
In stellis enim primo, mirus, et quasi castrensis est ordo, isque certus et constans. Unde et stella a stando dicitur, quod stellæ in cœlo stare videantur: « Bonum autem universi (et cujusque rei) consistit in ordine, » ait Aristoteles, lib. XII Metaphys.
Secundo, stellas flammeæ naturæ esse censet Cicero, lib. II De Natura deorum, Plato, Plinius et alii superius citati. Unde et ardentes a Poetis vocantur. Vere modernus Poeta: « Lucidæ, inquit, cœli lampades stellæ, naturæ foculi noctis oculi, lunæ famulæ, solis flammulæ. »
Tertio, stellarum magna est multitudo, qualis est militum in castris. Plinius, lib. II, cap. xlv, asserit in firmamento esse 1600 stellas effectu visuque insignes. Astrologi vero numerant 1022, sed longe plures sunt, quæ vel non videntur, vel non nisi confuse, ut quæ in galaxia commixtam lucem exhibent, faciuntque viam lacteam. Unde « quo quisque acutius stellas intuetur, tanto plures videt, » ait S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. xxiii.
Quarto, magnitudine eminent stellæ. Nam stella quælibet in firmamento longe major est tota terra. Distinguunt astrologi stellas in sex magnitudinis differentias, traduntque illas, quæ primæ et summæ magnitudinis sunt, continere magnitudinem terræ centies et septies; quæ secundæ, nonagies; quæ tertiæ, 72, quæ quartæ, 54, quæ quintæ, 39, quæ sextæ et infimæ, decies octies.
Insuper astronomi stellas a se notatas in 48 constellationes, sive imagines, redegerunt. Est vero constellatio certus stellarum numerus alicujus animalis, sive alterius rei effigiem situ ordineque repræsentans. Hinc stella erat hieroglyphicum Dei, ait Horus Apollo. Hinc et Pan Deus (quasi
totius naturae auctor et comprehensor) pingebatur stellis insignitus, de quo Orpheus:
Pana voce magnum, qui totum continet orbem.
Vide Pierium, lib. XLIV Hierogl. cap. xxiv.
Quoties ergo noctu coelum tot stellis quasi gemmis distinctum et radians intuemur, mente assurgamus ad earum opificem Deum, eique cum Psalte gratulando concinamus: "Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum misericordia ejus. Qui fecit luminaria magna, etc. solem in potestatem (in dominium) diei: lunam et stellas in potestatem noctis: quoniam in aeternum misericordia ejus." Porro, quomodo ex sole, luna et stellis ascendere possimus ad Deum, ipsum contemplari, admirari et venerari, pie et erudite docet Cardinalis Bellarminus, lib. De Ascensione mentis in Deum, gradu 7, ut inde discamus coelestia ambire, terrena despicere, fortia agere, fortia pati. Hac enim via itur ad astra, hoc iter ad empyreum. Hac via in coelum ivere Sancti, qui idcirco in coelo coruscant ut stellae. Vide quae annotavi Daniel. XII, 3; Genes. I, 16; Apoc. II, 28, ubi varias dedi analogias Sanctorum et stellarum.
Deus enim in coelo inter lucis aurum, adamantes et gemmas, Sanctos suos et electos velut stellas scalpro aeterni sui decreti caelavit et insculpsit, juxta illud Christi: "Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelis," Luc. X, 20. Ad has stellas, corumque hoc coelum anhelans S. Martinus jam moribundus, cum aestuans febri supinus in illud suspiceret, ac discipuli suppliciter ab eo peterent, ut converso corpore tantisper, dum remitteret morbi vis, conquiesceret: "Sinite me, inquit, coelum potius quam terram aspicere, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur." Quapropter ipse oculis ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat, ait Sulpitius in ejus Vita.
15. Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
etiam philosophorum et gentilium, audi docentem Lactantium, lib. VI, cap. XX: "Aiunt, inquit, philosophi multo esse praeclarius, et homine dignius, coelum potius quam caelata intueri, et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus, tanquam floribus adornatum, quam picta, et ficta, et gemmis distincta mirari. Sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt, et ad coeli spectaculum excitaverunt; tamen spectacula haec publica non contemnunt." Ex illis unum producam Senecam: "Dum oculi mei ab illo spectaculo, cujus insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi lunam solemque intueri liceat, dum caeteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasus, intervalla et causas investigare, spectare tot per noctes stellas micantes, dum cum his sim, et coelestibus (qua homini fas est) immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem, in sublimi semper habeam, quantum refert mea quid calcem?" Haec Seneca, Consolat. ad Albinam, cap. IX.
Denique solem, lunam et stellas a Deo per intelligentias, id est angelos, qui, ut ait Apostolus, Hebr. I, Dei et divinae gubernationis sunt administratorii spiritus, moveri, constans est philosophorum et Theologorum sententia, indeque manare tantam motus eorum constantiam et ordinem liquet. Ita docet S. Dionysius, Cael. Hierarch. cap. V et VIII, S. Augustinus, lib. III De Trinit. cap. XI, Origenes, hom. 13 et 14 in Numer., S. Gregorius, IV Dialog. IV, S. Thomas, Opusc. X, Quaest. III, Bonaventura, in II dist. XIV, art. 3, Quaest. II; Plato, lib. I De Legibus, Aristoteles XII Metaph. VIII, et alii. Vide Conimbricenses, lib. II De Coelo, cap. V, quaest. V.
Quarta Pars: Grando, Terrae Motus, Tonitrua, Venti, Turbo, Nix
16. In magnitudine sua posuit nubes (Graece en megaleiō autou ischyse nephelas, id est in magnificentia sua fortificavit, vel corroboravit nubes; N...
11. In verbis sancti (minus recte Rabanus legit "a sanctis") stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. — q. d. Stellae quasi milites obedientissimi et promptissimi "stabunt," id est stare solent, et continuo stant, "in verbis sancti," id est jussu et praecepto Dei sanctissimi, "ad judicium;" ut, scilicet, ejus justam sententiam, sanctumque imperium vindicando hostes ejus, vel protegendo fideles ejus servos, inviolabiliter exsequantur. Deinde perpetuo vigilant et excubant, ac nunquam lassatae deficiunt, ut quiescant, vel cessent a suis vigiliis et excubiis sibi a Deo commissis, uti in terra lassantur nostri milites et vigiles. Deinde pro kata krina, id est ad judicium, Complutensia per synaeresim unica voce legunt katakrina, id est illico, continuo, statim, q. d. Stellae astant Deo prompte, ut illico exsequantur ejus jussa; vel potius, ut Complutensia vertunt: In verbis sancti sistent (choura enim est activum, significans sistent, stare facient) condemnationem, q. d. Jussu Dei stellae illico exhibebunt ejus condemnationis sententiam, ut vindictam et plagas ab eo decretas praesentes sistant. Per stellas intellige tum stellas, tum Angelos stellarum motores et
10. Species coeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. — q. d. "Species," graece kallos, id est pulchritudo; Syrus, ornamentum coeli, est gloria, id est gloriosa claritas, numerus et ordo stellarum, per quas Dominus habitans in excelsis mundum illuminat. Noster legit kosmos photizōn, id est, mundum illuminans; jam legunt kosmos phōtizōn, id est ornatus illuminans. Rursum Noster legit Kyrios, id est Dominus; jam legunt Kyriou, id est Domini, in genitivo. Unde sic vertunt: Pulchritudo coeli est gloria stellarum, ornatus illuminans in locis Domini supremis. Complutensia: In altissimis Domini. Romana legunt: Species coeli gloria stellarum, ornatus illuminans in excelsis Dominus. Sed vulgata lectio Latina melius fluit, ideoque verior est. Tigurina: Decus coeli gloria astrorum, ornatusque illustris in regione celsa Domini. Haec ultima verba significant causam cur stellae exornent coelum, quia scilicet in eis residet Dominus; dignum autem est Domini thronum his luminibus exornari. Porro
quam haec species coeli et stellarum pascat oculos, rectores. Pro non deficient Noster legit ou dialuthēsetai,
id est non dissolventur, non fatiscent, non deficient; Complutensia legunt ou ekkausthēsontai, id est non accendentur, non exardescent, q. d. stellae, esto continuo vigilent, luceant et ardeant, nunquam tamen exardescunt et inflammantur incendio, multo minus ira et impatientia, ut ordinem et stationem suam deserant, terramque accendant et comburant; uti fecisse Phaethontem, Solis filium e coelo lapsum, fabulantur Poetae. Aliqui codices Graeci utrumque legunt; Tigurina: Ad imperium sancti suo consistunt ordine, nec stationes suas degressae deserunt. Syrus: Per verba sancti stabunt secundum praescriptum sibi, et in cursu suo non variabunt. Alludit ad Baruch. III, 33: "Emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. Stellae autem dederunt lumen in custodiis (graece est eadem vox quae hic, scilicet phylakais) suis, et laetatae sunt: vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas." Et ad Judic. V, 20: "Stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt;" angeli enim stellarum motores e stellis et coelo
vibrantes et grandinantes lapides, tonitrua et fulmina in Sisaram, ejusque castra, ea disperdiderunt, aeque ac iisdem profligarunt Pharaonem et Aegyptios in mari rubro, Exod. XIV, 24.
17. In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit Notus.
Paulo aliter explicat Palacius, q. d. "in verbis sancti," id est si Deus sanctus dixerit, ut stellae stent, stabunt promptae exspectantes Dei judicium et decretum, tenebuntque iter suum, licet cursu rapidissimo currant.
18. Vox tonitrui ejus verberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus.
Mystice, Rabanus: "Ornatus Ecclesiae, inquit, est sanctorum pulchritudo; hi in verbis sanctis, id est in doctrina verae fidei, permanentes exspectant judicium Dei; nec adversitatibus istius saeculi franguntur, neque ad iracundiam excitantur; sed patienter omnia ferentes persistunt in custodia gregis sibi commissi, memores semper, illudque Dominicum sedulo in corde volventes: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. In patientia vestra possidebitis animas vestras."
12. Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. — Post firmamentum, solem, lunam et stellas quinto loco exhibet et celebrat iridem, quasi opus speciosum Dei; ut inde ad Dei laudem excitemur, ac quoties iridem conspicimus, toties ad Deum assurgamus, et in iride Dei magnificentiam collaudemus. Dicit ergo: "Vide arcum," scilicet coelestem, puta iridem, "et benedic eum," id est lauda et glorifica Deum, "qui fecit illum," quia "valde speciosus est in splendore suo." Nam iris est tricolor; triplicem enim colorem exhibet, eumque lucidum et splendentem, puta puniceum, viridem et purpureum, atque primum secundo, secundum tertio decore subordinatum et contemperatum, ut pulchram colorum harmoniam, et quasi musicam spectantium oculis exhibeat. Causam physicam cur iris fiat, sitque tricolor, dat Aristoteles, lib. III Meteorol. cap. III. Syrus haec et sequentia usque ad caput XXIV omittit. Tigurina: Contemplare arcum splendore (alii, fulgore) suo perelegantem, et auctori ejus gratulare, dicendo: Benedictus sis, Domine, qui tam speciosam et fulgentem iridem creasti. Et si illa tam speciose fulget, quam speciosus, quam fulgidus es tu, Deus noster, qui in immensum speciem et fulgorem iridis omnisque creaturae exsuperas, ut illae tecum collatae deformes, obscurae et tenebrosae videantur.
Porro iridis causa est, reverberatio radiorum solis oppositi in nube rorida, opaca et concava. Quocirca licet tres primarii jam dicti sint iridis colores, multos tamen alios pro diversitate nubium, et reverberationis radiorum solis sibi adsciscit et induit, adeoque, ut ait Virgilius, V Aeneid.:
Mille trahit varios adverso sole colores.
Idem lib. IX, iridem vocat decus coeli. Ovidius vero, VI Metamorph. graphice iridem describens, sic de ea canit:
Qualis ab imbre solet percussus solibus arcus Inficere ingenti longum curvamine coelum. In quo diversi niteant cum mille colores, Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit.
13. Gyravit coelum in circuitu (graece, en kyklōsei, id est in circuitione: ita Complutensia) gloriae suae: manus Excelsi aperuerunt illum. — Celebravit iridem a specie et fulgore: nunc eamdem secundo, celebrat a figura, puta a curvatura per medium coelum, dicendo "gyravit," id est cinxit, ambivit coelum "in circuitu," id est per circuitum, "gloriae suae," id est gloriosae suae pulchritudinis et splendoris. Iris enim instar magni arcus, curvando ambit totum hemisphaerium nostrum, ac protenditur ab Ortu in Occasum, vel a Meridie in Septentrionem. Vatablus pulchre: Gloriosa curvatura sua coelum succingit circulo. Iris ergo videtur esse gloriosus coeli balteus, zona et cingulum. Alii: Ambit coelum circulo glorioso; curvatura enim iridis undequaque est tam praecisa et exacta, ut ad tornum circino adaequata et circinata videatur. Unde Manilius, lib. I:
Utque suos arcus per nubila circinas Iris.
Tertio, celebrat iridem ab amplitudine, dicendo: "Manus Excelsi aperuerunt," graece etanysan, id est explicarunt, extenderunt, "illum." Unde Tigurina: Manibus Altissimi eum extendentibus; extenditur enim et porrigitur iris ab una coeli extremitate in aliam; quare nulla manus humana vel angelica, sed sola divina eum extendit. Haec ergo tria sunt mirabilia et quasi miracula iridis. Adde quartum, nimirum constantiam. Iris enim nunquam mutat tres colores, splendorem, curvaturam in quacumque nubium diversitate, diversaque densitate, raritate, rorulentia, etc., cum tamen phaenomena aeris et nubium ob diversam nubium dispositionem saepe speciem, colorem, formam situmque mutent: sed iris in omnibus, ubique, et per omnia eumdem semper tenorem, colorem et formam servat, quod sane est admirabile, ac certum indicium eam Dei semper sibi constantis manu efformari.
Quintum est, quod iris matutina portendat pluvias, vespertina serenitatem. Ita Julius Scaliger, Exercit. 80. Mane enim fit in nube roscida, et in aquam solvi parata. Unde Ovidius, I Metamorph.:
Concipit iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Seneca vero, lib. I Natur. quaest. cap. VI: "Arcus, inquit, a Meridie ortus magnam vim aquarum vehit. Si circa Occasum refulsit, rorabit et leniter impluet. Si ab Ortu circave surrexerit, serena promittit." Aliqui pro rorabit legunt tonabit; unde ex Seneca censent iridem a Meridie nascentem pluvias augurari, a Septentrione ventum, ab Occasu tonitru, ab Oriente serenitatem.
Sextum est, quod iris sit imbrifera, ac per imbrem, quem affert, terram fecundet. Adhaec iris fit ab opposito sole, velut in terram despectante, acque ac in nubem; sed ita, ut terra sit media quasi inter nubem et solem; unde fit, ut quo sol est humilior et occasui propinquior, eo iris sit sublimior; et quo superior, eo iris demissior; quia soli est opposita. Ita Valesius Sacrae Philosophiae, cap. LXXVIII.
Septimum, quod iris, ut docet Aristoteles, lib. V Histor. animal, cap. XXII, multum conferat ad generationem mannae, sive mellis aerii. Insuper Plinius, lib. XII, cap. XXIV, et lib. XVII, cap. XV, docet iridem miram suavitatem et odorem aspalatho, aliisque herbis et plantis aspirare. Lucretius asserit saluberrimo iridis imbre afflatas rosas, fragrantius redolere.
Octavum, est ordo colorum; in iride enim sunt tres trium colorum semicirculi. Primus et summus est puniceus sive citrinus: medius est viridis, infimus est purpureus. Causa est, quod radius lucis cum exigua opacitate, efficit colorem puniceum, cum mediocri viridem, cum majore purpureum. Talis autem opacitatis varietas et ordo est in nube, cum in ea fit iris. Hinc dicitur iris aeris, quod per aerem ad terras descendat. Ita S. Isidorus, lib. XIII Origin. cap. X.
Quocirca Plato, in Theaeteto, irim Thaumantis filiam propter admirationem dictam censuit. Unde Ovidius, IV Metamorph.:
Roratis lustravit aquis Thaumantias iris.
Nonum est, quod iridis colores non sint veri, sed apparentes; ex transparentia enim lucis solaris per nubem et aquam, causatur haec apparentia colorum. Sic apparens, non verus, color multicolor est in collo columbae, in halonibus, virgis, pareliis, aliisque phaenomenis, quae in aere et nubibus apparent. Quocirca physici ita iridem definiunt: "Iris est arcus multicolor in nube rorida, opaca et concava, ex radiorum solis oppositi reflexione apparens oculis spectantium." Hinc iris quoque fit et apparet juxta fontes, cum mane radiis solis verberantur. Item juxta lumen lucernae, cum illud fuligine et fumo refrangitur. Hac de causa iris non cadit sub nostrum aspectum, nisi simus inter nubem in qua iris splendet, et solem ipsum constituti; quia ipsa nubes est quasi speculum, a quo fit ad oculos reflexio, ut docet Aristoteles lib. III Meteor. cap. IV.
Decimum est, quod plures simul fieri possint irides, idque dupliciter. Primo, si utraque iris directe fiat a sole, v. g. si sol sit in medio coeli, et utrinque, ad Ortum scilicet et Occasum, sit nubes apta ad impressionem iridis; tunc enim iris una apparebit ad Ortum, altera ad Occasum. Secundo, cum ex reflexione primae iridis fit secunda, quae idcirco est debilior; et ex reflexione secundae fit tertia, quae proinde est maxime debilis, ita ut vix videatur.
19. Et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.
Undecimum, et maximum est, quod iris sit signum divinae clementiae et beneficentiae, et pacti cum Noe et hominibus, quod deinceps nullum orbi inducturus sit diluvium; sic enim cum Noe pactus est Deus, Genes. IX, 13. Atque hac de causa ob iridem maxime benedicendus et glorificandus est.
20. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
Hinc et iris a viris sapientissimis concordi elogiorum celebrata est calculo: a Chrysostomo nuncupatur Dei hominibus reconciliati chirographum, ab Hieronymo supernae clementiae simulacrum, coelestium induciarum pignus, a Damasceno, ab Augustino divinae amicitiae tessera, sempiterni foederis obses a Bernardo, ab Ambrosio inviolabilis virtutis Dei et multiformis gratiae specimen, coelestis benignitatis typus a Cypriano, a Gregorio Sancti Spiritus idea, benevolentissimi Numinis testimonium a Nazianzeno, a Basilio pacis sequestra, a Beda divinae propitiationis symbolum, deorum Mercurius ab Ethnicis, ab Anaxagora serenitatis praeludium, Thaumantis sive admirationis filia a Platone, divini splendoris imago a Pythagora, multifarium lucis decus a Philone, a Macrobio benignissimum coeli prodigium, astrorum lingua ab Homero, ab aliis denique divina quaedam astrologa, superum legata, felicitatis index, tranquillitatis praeco, laeta
praeambulatrix. Porro a moderno Poeta hisce elogiis salutatur:
Illustrissima lucis pupula, aeris alumna, Edita matre sole, patria coelo. Prodiga luminis, nuntia numinis, Legata serenitatis, praesaga felicitatis. Obses foederis, hospes aetheris, civis sideris. Pacis pincerna, naturae lucerna. Diei spectaculum, Dei miraculum. Colorum progenies, colorum congeries. Mille luminum irradiata facies, variata maculis. Calorum imperatrix, eademque temperatrix. Illustri parente illustrior soboles.
Quid iris mystice et symbolice significet, fuse dixi Genes. IX, 13; Apoc. IV, 3, et Ezech. I, 28. Quibus adde iridem esse symbolum crucis Christi; in cruce enim quasi in arcu extentus et distentus Christus, validissimas orationis et amoris sagittas sursum ad Deum Patrem ejaculatus est; quibus cor ejus vulneravit, ut nostri misereretur, nobisque peccata remitteret; quin et nos sibi in filios et haeredes adoptaret.
Denique apposite S. Basilius, epist. 43 ad Gregorium Episcopum Nyssenum fratrem de differentia ousias kai hypostaseōs, SS. Trinitatem comparat iridi. Primo, quia sicut iris est una et tamen tricolor: sic Deus est unus in essentia et trinus in personis; secundo, sicut iris trinos hosce colores efficit per refractionem radiorum solis in nube: sic Trinitas personarum oritur ex Solis divini, id est Patris aeterni, intellectione, quae vim generationis habet et spirationem; tertio: "Sicut in iride, inquit, colorum discrimina clare cognoscimus, et tamen alterius ad alterum dissidium sensu percipi nequit: ita et proprietates trium hypostaseon, perinde ac flos quidam eorum colorum qui in iride visuntur, in singulis personis quae in S. Trinitate creduntur, separatim relucent; ejus vero proprietatis quae secundum naturam est, nulla alterius personae ad alteram differentia excogitari potest; sed in communicatione theiosas, notiones propriae in unaquaque communiter resplendent." Huc usque S. Basilius.
14. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. — Pro coruscationes, graece est astrapas, id est fulgura et fulmina. Pro acceleravit, Complutensia legunt katepausen, id est cessare fecit. Verum Graeci codices Romae correcti, et caeteri habent katespeusen, id est acceleravit. Unde Tigurina: Idem imperio suo nivem urget (ut celeriter in lucem prodeat) et fulgetra pro judicio suo concitat. Sensus est, q. d. Deus non longo molimine, uti faciunt homines, sed celeriter et pene in instanti producit et emittit nivem tam densam et copiosam, ut totum aerem suis floccis impleat; adeo ut radios solis, ipsumque coelum aspectui nostro intercipiat. Nix enim, ut et aliae res, ita obedit Deo, ut verbo jussuque ejus evocata, illico ei se sistentem et praesentem sistat: tanta est verbi Dei efficacia, tanta nivis erga
Quinta Pars: Gelu, Venti, Glacies
21. Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tanquam cacumina tribuli. — Pro gelu graece est pachnē, quod proprie pruinam si...
Deum vocantem obedientia. Porro non frustra, sed ad magnum terrae hominumque commodum Deus mirabiliter emittit nives. Nam primo, emittit nives, quasi aves aeris, ut per eum volando, eum purgent et purificent; quot enim sunt flocci nivis, tot quasi aves sunt coeli, tot quasi plumae candidae cycnorum; secundo, nix solvit frigus; incidit enim rigorem aeris frigore constipati, et quasi conglaciati; tertio, nix fecundat terram. Unde Hispani hoc habent proverbium: "Annus nivosus, annus fertilis et copiosus." Denique Psaltes, Psalm. CXLVII: "Qui dat nivem, inquit, sicut lanam." Nix enim in candore, levitate, densitate, calore et mollitie, ait Theodoretus ibidem, similis est lanae. Nam nix quasi lana terram tegit ad eam fovendam, calefaciendam et fecundan-
dam; dum halitus et exspirationes terrae cohibet, et intus repellit; dumque resoluta, liquata instar sacchari sensim terram irrorat et impinguat. Quocirca exstat hoc nivis aenigma:
Candidior cycni plumis, sum filia brumae, Dura minus glacie, sed nec minus algida: Rarior, ac fluidum in laticem tabesco tepore. Signo novem, fuerit si littera prima recisa: Cor mihi si jungas, vix est avis atrior ulla.
Mystice, nix symbolum est tentationis et tribulationis, qua probatur et roboratur virtus fidelium. Unde S. Ephrem, in Serm. ascet. ad imitationem Prov.: "Tempore nivis, inquit, pervestigatur fera, et tempore tentationis investigat Satanas monachum; probatio autem monachi in tentationibus apparet." Et anterius: "Multi habitu monachi, at pauci certatores; tempore autem certaminis monachi probatio apparet."
Rursum multo magis "accelerat" Deus "coruscationes" et fulgura; quia quasi in momento fulgur apparet, transitque ab Oriente in Occidentem. Simile, sed efficacius est fulmen, quod non est aliud, quam exhalatio ex nubium collisione ignita, indeque magno impetu erumpens vel excussa.
Mirabilia, et quasi miracula fulminis sunt haec: primo, ejus celeritas; secundo, ejus ignea natura, item efficacia, nihil enim est tam validum, quod non sternat; tertio, varietas, fulmen enim aliud terebrat, quia videlicet valde subtile est et flammeum; aliud dissipat, quia valde conglobatum, et spiritus coacti admixtione conflatum; tertium
adurit, quia ignitum; quarto, quod fulmina feriant saepius altos montes et praealtss turres. Causa
22. Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua.
est quod cum oblique ferantur, celsissima quaeque obviam fiant, ideoque in ea frequenter impingant. Unde Claudianus, ad Hadr.:
Incubuit nunquam coelestis flamma salictis, Nec parvi frutices iram meruere Tonantis: Ingentes quercus, annosas fulmina ornos.
Quintum tradit Plinius, lib. II, cap. LV, lib. XXXVII, X, fulmine non ici laurum, nec aquilam, nec corallum, nec vitulum marinum. Sed haec fabulosa, vel certe dubia videntur. Nam laurum fulmine tactam narrat Vicomercatus, in lib. III Meteorol. cap. X. Sextum, quod fulmen rara et mollia non laedat; quia celerrime per ea transit, densa vero ac dura, quae resistunt, feriat et sternat. Ratio est quod in duris, ut eorum contumaciam vincat, diutius moretur, omnesque vires suas colligat et expromat, inquit S. Damascenus in Physicis, cap. XVII. Sic fulmen illaesa vagina ensem inclusum liquat; bursa intacta aurum, aes et argentum inclusum conflat; inviolato ligno circa pila ferrum dissolvit; integra carne ossa comminuit. Albertus Magnus, lib. De Tonitruo, cap. XXI, refert dolium fulmine correptum frangi et comburi, ipsum autem vinum subito concretum stare, ita ut rigor ille triduo duret. Ferunt autem vinum, quod fulmine concretum fuit, cum ad liquorem redit, potum exanimare, vel dementiam inducere. Ratio est, quia fulmen habet in se noxias qualitates sulphuris, aut alterius similis materiae, quibus vinum inficit. Denique pervulgatum est, venenata interdum post fulminis ictum, plagam deponere; et e contrario quae nihil antea veneni habebant, ipsum concipere. Ratio est, quia illis fulmen venenum exurit; his vero sulphuream noxiamque qualitatem imprimit. Ita Conimbricenses tract. 2 in Meteora, cap. VI.
Porro "coruscationes" dicit esse "judicii sui," scilicet divini.
Primo, quia Deus secundum suum, non hominum, nec angelorum judicium, cum scilicet ei videtur, creat, mittitque fulgura.
Secundo, quia per fulgura, sua judicia, id est minas et vindictas, exercet; dum per ea peccatores metu percellit, et subinde morte percutit; idque significat etymon fulguris et tonitrui.
Nam, ut ait S. Isidorus, lib. XIII Orig. cap. VIII et IX: "Tonitruum dictum, quod sonus ejus terreat; nam tonus, sonus, fulgur et fulmen, ictus coelestis jaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est ac percutere." Hinc illud Poetae:
Fulguro, et humanas motura tonitrua mentes.
23. Et devorabit montes, et exuret desertum, et exstinguet viride, sicut igne.
Vide ibi dicta, cap. XVI, XVIII.
24. Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore vehementi humilem efficiet eum,
Tertio, quia dies judicii frequentissimis et vehementissimis coruscationibus horribilis erit, juxta illud Psalm. XCVI: "Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae." Idem patet in Apocal. cap. VIII, 5, et cap. XVI, 18.
Quarto, vi judicii sui significat Deum non temere, sed magna consideratione, judicio et ratione emittere fulgura. Ita Vatablus. Mirabile vero Dei judicium est, quod fulmen alta et dura sternat, demissa et mollia pertranseat, uti paulo ante dixi.
Mystice, nix est purgatio peccatorum per poenitentiam et lacrymas, juxta illud Isaiae cap. I, 18: "Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt." Ita S. Hieronymus in Psalm. CXLVII. Unde David, Psalm. L: "Asperges, inquit, me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor."
Sexta Pars: Mare et Insulae
25. In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas.
15. Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. — Pro nebulae, graece est nephelas, id est nubes, quia nebula est nubes demissa, sive inferiorem aeris regionem occupans. Tigurina: Propter hoc penetralia recluduntur, et nubes volucrum more provolant. Thesauros enim vocat cellas et apothecas, in quibus recluduntur nummi, fruges et opes; non quod Deus vere tales habeat apothecas, sed quod nubes et nebulae in Deo, Deique voluntate et omnipotentia, quasi in thesauro et cella reconditi sunt, et ad ejus nutum, quasi aperta cella in lucem edantur, ac in aerem prosiliant, juxta illud Job XXXVIII, 22: "Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?" Per "nebulas" intellige tum quaslibet; nam etiam illae, quae in media regione aeris sunt, volant quasi magnae aves, et ex illis evolant nives, pluviae, grandines, etc., quasi aves minores; unde de illis statim subdit: "In magnitudine sua posuit nubes." Tum peculiariter intellige nebulas, et pruinas; hae enim sunt quasi canae et candidae aves hiemis, quae in aspero gelu volant per aerem, insidentque arboribus et herbis. De quibus Psaltes, Psalm. CXLVII: "Nebulam (hebraice kephor, id est, ut S. Hieronymus vertit, pruinam), sicut cinerem spargit." Pruina enim similis est cineri colore, copia et virtute; nam instar cineris exurit et consumit nimium terrae humorem, itaque eam fertilem et fecundam efficit. Nam alioqui nebula proprie dicta est illa pars nubis, quae ad aquam gignendam inidonea, post nubem in pluviam resolutam, quasi nubis excrementum remanet. Unde Aristoteles, lib. I Meteor. cap. IX, "nebulam" vocat nubem sterilem, eamque serenitatis futurae signum esse asserit. Hinc mystice, pruina est dolor de peccatis, et compunctio. Haec enim mentem dolore aeque ac amore urit; itaque eam expurgat, et gratiae capacem, virtutibusque fertilem efficit. Ita S. Hieronymus, in Psalm. CXLVII.
Secundo, valde apposite Palacius: Quia, inquit, post coruscationem grandis solet descendere pluvia, merito dicit "propterea," id est propter co-
ruscationem, "aperti sunt thesauri," et in mari et in aere, ut inde pluvia ruat. Unde sequitur: "Evolaverunt nebulae sicut aves;" dictu enim mirum, quomodo coruscationibus evanescentibus, et pluvia cessante, nubes avolent, coelo effecto sereno, ac si tempestas non fuisset, juxta illud: "Post tempestatem, tranquillum facis," Tobiae III, 22.
16. In magnitudine sua posuit nubes (Graece en megaleiō autou ischyse nephelas, id est in magnificentia sua fortificavit, vel corroboravit nubes; Noster pro ischyn, id est corroboravit, videtur legisse istēn, id est stitit, posuit), et confracti sunt lapides grandinis. — Tigurina: Nubes exauget magna potentia sua ut elidat lapides grandinis. Praeterita, posuit, corroboravit, more Hebraico sumuntur pro praesenti, ponit, corroborat. Sensus est, q. d. Deus magna sua potentia "ponit," id est sistit, stipat, densat, firmatque nubes; ac ex iis ita densatis confringit quasi frustatim lapillos et globulos grandinis, non quod nubes immediate in grandinem convertat, ut vult Isidorus; sed quod nubes resolvat in aquae guttas, quae vi frigoris statim constringantur, et in globulos grandinis congelascant. Ita ex Aristotele Valesius, Sacrae Philosophiae cap. LIV: Grando, inquit, videtur quibusdam fieri ex nubibus, primum quidem in glaciem duratis; deinde ventorum frigore comminutis in frustula, aut etiam calore solis: itaque esse grandinem frustula decisae glaciei, ea vero fieri in ipso descensu rotunda, longo illo praecipitio velut convoluta. Fuit hac sententia inter antiquos philosophos, Epicuri; inter Christianos, D. Isidori Hispalensis; qui videntur suffragari illa verba capitis XLIII Ecclesiastici: "In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis." Haec enim aperte videntur innuere, confractis lapidibus (ex glacie scilicet) factam esse grandinem. Caeterum Aristoteles evidenter satis refutavit hanc sententiam, cap. XII I Meteor., his verbis: "Absurdum praeterea suspicari, aquam superiori in loco congelascere; quandoquidem fieri non potest ut id consequatur, antequam reddatur aqua, neque ullo tempore aqua suspensa permanere potest;" haec Aristoteles. Ex quibus palam fit, ex nube aquae guttas fieri prius, his deinde seorsum cadentibus et gelascentibus fieri grandinem, et ipsarum guttarum figuram retinere. Illud vero Ecclesiastici ita intelliges, confractos esse lapides grandinis, hoc est decisos ex nube, non quidem gelata prius, sed per particulas in guttas abeunte; verum enim ita etiam est lapides grandinis ex nube esse decisos; etsi non sint decisi facti jam lapides, sed post decisionem lapidaverint. Hoc est quod Deum celebrans Job ait, cap. XXXVIII, 30: "In similitudinem lapidis aquae durantur," scilicet in glacie et grandine; haec enim est aqua frigore constricta et lapides-
26. QUI NAVIGANT MARE, ENARRENT PERICULA EJUS: ET AUDIENTES AURIBUS NOSTRIS ADMIRABIMUR.
cens. Et Psaltes, Psalm. CXLVII, 17: "Mittit crystallum suam sicut buccellas," q. d. Deus emittit grandinem conglaciatam instar crystalli, "sicut buccellas," id est sicut frusta et fragmenta. Crystallus enim graece dicitur a kryos, id est frigus, et stellō, id est contraho, constringo. Unde et gemma crystallus Plinio nihil aliud est quam glacies sub terras nimio frigore sic constricta et indurata, ut resolvi nequeat, de quo vers. 22.
Porro grando fecundat terram; grana enim grandinis instar granorum sacchari, terram edulcorant, humectant et nutriunt. Idem magis faciunt nubes, dum in pluviam resolutae in terram depluunt, eamque impraegnant et fecundant, juxta illud Psalm. CXLVI, 8: "Qui operit coelum nubibus: et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Qui dat jumentis escam ipsorum." Et Psalm. CIII, 13: "Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra, etc., ut educas panem de terra: et vinum laetificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo. Terra enim per pluviam impraegnata, producit frumentum, vinum, oleum, omnesque fruges, herbas, arbores et plantas.
27. ILLIC PRÆCLARA OPERA, ET MIRABILIA; VARIA BESTIARUM GENERA, ET OMNIUM PECORUM, ET CREATURA BELLUARUM.
Mystice, grando significat minas gehennae, irae et vindictae Dei, quas nemo ferre potest; has liquefacit Deus, cum eas suis consolationibus et promissionibus lenit et mulcet; itaque terram cordis nostri edulcorat, humectat, nutrit, et bonorum operum fertilem efficit. Ita S. Hieronymus in Psal. CXLVII. Item grando sunt persecutiones; talis fuit grando lapidum, qua impetitus Stephanus, Saulum eos grandinantem sua prece convertit, exeoque fecit Paulum. Unde Prudentius Peri Stephan.:
Martyrum semper numerus sub omni Grandine crevit.
Hi sunt thesauri Dei in nive et grandine persecutionum, ait Rabanus, qui et addit: "Grando quoque est libera sanctorum increpatio. Grando enim veniens perculit, liquida rigat. Sancti autem viri corda audientium terrentes feriunt, et blandientes infundunt; nam quemadmodum feriunt, Propheta testatur, dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt, et quemadmodum blandientes rigant, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et in tua justitia exsultabunt," Psal. CXLIV, vers. 6 et 7.
Symbolice, nubes sunt symbolum celsitudinis et ambitionis, quae parit grandines tumultuum et humiliationum. Eleganti apologo nubium et terrae, id oculis subjicit Cyrillus, lib. II Apolog. moral. cap. XII, cujus titulus: Contra appetitum mundanae celsitudinis: "Exorta, inquit, de tellure nubecula, statim coepit innato desiderio sursum ferri. Cui terra mater dicit: Dic mihi ex quo, et ubi nata fuisti? nonne in me, et ex me? Cur ergo super matrem erigeris, et natale solum cunctis gratissimum, facta peregrina relinquis? Quin etiam sursum elata vel a tempestatibus involveris, aut ab aestu obvio consumeris. Rogo igitur, nata, quiesce, et in patrio salutaris humilitatis sinu recumbe. At illa minus prudenter respondit: Appetitus quidam desiderabilis celsitudinis sursum me cogit ascendere, cui contradicere si liceret, non placet. Ad hoc multum illi terra compatiens dixit: Dic mihi, quaeso, quo erigi concupiscis? Cui nubes: Anhelo, inquit, pertingere in Aquilonis sublimia, ubi constituta, toti universo visibili sim praelata. Quo audito, mater tellus deridens caliginis caecitatem, subjunxit: Satis patet, ut parum ante genita infantiliter es locuta. Nam minime positionis coelestis ordinem didicisti, nec mundi situm mirabilem attendisti." Idipsum hac ratione physica et astronomica demonstrat: "Responde mihi quae pars primo moveatur in coelo, nonne Orientalis? Inde namque stella dialis ascendit, et quasi motu suo, ortis ibidem sideribus, recte Oriens appellatur. Igitur haec pars dextera est coeli; quae enim pars in animali prima movetur, haec dextra vocatur. Igitur si, uti patet, Oriens coeli dextrum judicetur, necessario concluditur, ejus polum Antarcticum esse sursum. Ab eo enim tradunt Philosophi, Orientalis motus principium derivari. Quin etiam in corpore animalis pars illa dextra est, in quam caput primo influit. Caeterum primum motum coelestis lationis ex Meridionali polo principium sumere, hac ratione dignoscitur: Quia nimirum vertice hominis versus illum situato, mox ejus dextra, si volvatur, ab Oriente movetur. Itaque si Meridionalis in coelo polus sursum est, Aquilonaris erit per consequens deorsum." Ex quibus concludit, et hoc epimythium quasi apologi scopum fructumque colligit: "Quare, charissima, si tuus fert animus versus ipsum ventilari, putans erigi, profundaberis; et cum credideris te ire sursum, tunc demergeris in mundi maximam abyssum, accidetque tibi sic cum superbis decipi, qui dum jactantiae flatu se sursum elevari opinantur, ruunt deorsum ad ima inferni, et divinae ictu justitiae profundantur; et cum videntur altissime efferri, speculo decepti fallaciae, tunc profundissime demerguntur. Qui enim contra verum mundi cursum erigitur, necessario locus ejus ex opposito in inferno praeparatur. Ex conditoris
autem providentia, superborum locus habitabilis Aquilonari loco supponitur, ut ex situ mundiali addiscant, illud quidem quod secundum mundanae visionis aspectum videtur superius, in veritate fore inferius. Quamobrem fugientes hujus saeculi fallax sursum, ad verum humilitatis tendamus deorsum. Sic enim natura, ubi pari modo membra situaverat, tamen inferius collocato capite, de matris alvo infantulum mittit in hunc mundum, et humilitatis magistra cornu cordis, ac pedem propterea situat deorsum. His definitis quievit."
17. In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit Notus. — Graece, en orasei autou, id est in aspectu ejus, q. d. Cum Deus irato, vel potenti et efficaci vultu aspexerit terram et montes, qui tanta tamque gravi mole consistunt, solo aspectu nutuque illos concutiet, et terrae motum inducet, juxta illud Psalm. CIII: "Qui respicit terram, et facit eam tremere." Ac rursum, cum voluerit blandiri terrae et hominibus, "in voluntate ejus aspirabit Notus," id est Auster. Tigurina: Montes ipso despiciente commoventur; et Auster flabit, cum ipse vult. Alludit ad Habacuc cap. III: "Aspexit et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes saeculi." Et inferius: "Viderunt te, et doluerunt montes." Est igitur terra instar pavidi servi, qui tremit, si iratior eum aspexerit herus, ait Palacius. Porro Complutensia hunc versum cum sequenti ita invertunt et combinant: Vox tonitrui ejus dolere (tremere) facit terram; et in aspectu ejus commovebuntur montes, per tonitruum et terrae motum: In voluntate ejus stabit Notus, et tempestas Borea, et conversio spiritus, sicut aves volantes dispergit nivem. Verum Graeci codices Romae emendati plane habent ut Latina Vulgata.
Mystice Rabanus: Montes, inquit, sunt superbi. Notus, sive Auster, est gratia Spiritus Sancti, qui delicta mortis gelu constricta, sui caloris ardore discutit; itaque superbos Dei timore et amore concutit.
18. Vox tonitrui ejus verberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. — "Vox tonitrui," est sonus et fragor tonitrui; vel per hypallagen est tonitruum vocis, id est tonitruum vocale, et magna voce resonans; tam enim ipsum tonitru, quam ejus vox et fragor, verberat terram et terrigenas. "Verberavit," id est verberat, hoc est verberare solet. Omnia enim haec praeterita more Hebraeo sumuntur pro praesenti, et significant actionis divinae morem et consuetudinem.
Tonitru enim verberat terram, primo, quia oritur ex vehementi collisione nubium, quae vehementem facit aeris impulsum, quo terra verberatur; secundo, quia haec collisio horribilem excitat fragorem, qui verberat aures hominum; tanta enim est, ut mundi machina concuti, et a centro convelli videatur; tertio, quia ingenti metu percellit et percutit mentes audientium, etiam
regum et Imperatorum, juxta illud:
Humana motura tonitrua mentes.
Sane Augustus Caesar ita percellebatur tonitruo, ut in locum abditum et concameratum se reciperet, ac semper et ubique pellem vituli marini circumferret pro remedio," ait Suetonius in ejus Vita, cap. XC. Sic et hodie multi, etiam fideles et sancti, valde percelluntur dum tonat, et tonitru tanto sono reboat. Quarto, tonitru ejaculatur fulmina et fulmineos lapides, qui non raro turres, montes, arbores, domos, homines et animalia sternunt et evertunt, uti saepe vidimus.
Porro tonitrui causa materialis, est exhalatio sicca et calida; formalis, est collisio nubium cum fragore et sonitu; efficiens, est pugna exhalationis e nube conantis erumpere; finalis, est metu tonantis numinis homines percellere, ut scilicet homines timeant Deum. Ita Aristoteles in Meteor. Unde Silius Italicus, lib. XVII, graphice hunc fulminis terrorem ita depingit:
Ut cum fulminibus permixta tonitrua mundum Terrificant, summique labat domus alta parentis: Omne hominum in terris trepidat genus; ipsaque oborta Lux atrox micat, et praesens astare viritim Creditur intento perculsis Juppiter igne.
Ecquis non metuat fulminantem et altitonantem Omnipotentis dexteram?
Pro verberavit, graece est ōdinēse, id est dolere et parturire fecit terram, hoc est eam ita commovit, quasi ingenti metu et dolore esset paritura, et fetum enixura. Ita Complutensia, Romana, Jansenius et alii. Unde Tigurina: Sonitu tonitrui ejus terram dolore commovet. Est catachresis valde apposita; concussio enim terrae quasi ad tonitrua Dei expavescentis, repraesentatur per dolorem et pallorem feminae parturientis.
28. PROPTER IPSUM CONFIRMATUS EST ITINERIS FINIS, ET IN SERMONE EJUS COMPOSITA SUNT OMNIA.
Pro ōdinōse, aliqui legunt ōneidise, id est increpavit. Unde Rabanus legit: Vox tonitrui ejus exprobravit terram. Codex Vaticanus habet syneseisen, id est concussit, percussit; quod magis consonat cum nostro verberavit. Porro tonitruum prius est fulmine, cum ejus sit causa. Tonitru enim est collisio et fragor nubium, qui fulmen elicit et exprimit; et tamen prius videmus fulmen, quam audiamus tonitru; tum quia visus celerior est auditu; tum quia sonus tardior est, tardiusque ferit auditum, quam species visibilis, praesertim fulgoris, feriat visum; tum quia verber tonitrui, quae aures perinde ac nubes aeremque verberat, adeo grave et ponderosum est, ut plusculum temporis requirat, lentiusque ad aures procerpat. Simile est in tormentis bellicis; prius enim videtur ignis, quam audiatur fragor ignem eliciens, ejusque vi globum ejaculans: unde milites viso igne tormenti, satis habent temporis ut se a globo, quem ejaculatur, subducant.
Simili schemate Psaltes Dei magnificentiam in voce tonitrui ejus celebrans toto Psalmo XXVIII: "Vox, inquit, Domini super aquas, Deus majestatis intonuit. Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia. Vox Domini confringentis cedros, etc. Vox Domini intercidentis flammam
ignis." Tonitru enim ejaculatur incisa et dissecta quasi fulmina, unum post aliud assidue. "Vox Domini praeparantis cervos," per terrorem ad partum; S. Hieronymus, obstetricantis; Symmachus et Aquila, parturientis; Chaldaeus, parturire faciens cervas. Cervae enim vulvam habent angustam, quae pavore tonitrui dilatatur, ut facilius pariant.
Vox ergo Dei horribilis, potens, magnifica, est tonitru. Nam nulla res ita magnificentiam Dei celebrat, eumque hominibus terribilem et metuendum facit, ac tonitru ejusque fulmen. Unde Job, cap. XL, 4: "Si habes brachium, inquit, sicut Deus, et si voce simili tonas." Et cap. XXXVIII, 35: "Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus." Sane Horatius, licet Epicureus, et contemptor deorum et numinis, tamen terrore tonitrui coactus agnovit et confessus est Deum. Audi eum, lib. I Carm. ode 34:
Parcus deorum cultor, et infrequens, Insanientis dum sapientiae Consultus erro; nunc retrorsum Vela dare, atque iterare cursus Cogor relictos. Namque Diespiter (Id est Jupiter sive Deus) Igni corusco nubila dividens, Plerumque per purum tonantes Egit equos, volucremque currum Quo bruta tellus, et vaga flumina, Quo Styx, et invisi horrida Taenari Sedes, Atlanteusque finis Concutitur. Valet ima summis Mutare, et insignem attenuat Deus.
Quin et Lithuani, tempore Jagellonis anno Domini 1326, fulmen, quasi numen adorabant, teste Martiale Cromero, lib. XV De Rebus Polon.
Hinc Deus a Graecis vocatur hypsibremetes, in Latin Altitonans; quia tonitru totum tremefacit olympum. Et Job, cap. XXXVII, 4: "Post eum, inquit, rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia." Favent etyma. Nam, ut ait Isidorus, lib. XIII Origin. cap. VII et seq., Tonitruum dictum, quod sonus ejus terreat; nam tonus, sonus; qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ut coelum discidisse videatur. Fulgur et fulmen ictus est coelestis jaculi a feriendo dicti; fulgere enim ferire est ac percutere. Nebulae, quasi nubila, et nubes ab obnubendo, hoc est, operiendl terram; unde et nuptae, quod vultus suos velent; et Neptunus, quod nubat, id est mare et terram tegat. Pluviae, quasi fluviae, quod fluant. Grando, quia similis grano. Glacies a gelu et aqua, quasi gelacies, id est gelata aqua.
Pruina a perurendo. Ros a Graeco drosos, aut quia rarus est, non spissus ut pluvia. Caligo, quia calore aeris genita. Tenebrae, quod teneant umbras. Procella quod percellat, id est percutiat et evellat. Aqua quasi aequa, quod superficies ejus aequalis sit. Hinc et aequor appellatum, quia aequaliter
sursum est. Ventus, quod sit vehemens et violentus. Fragor, a fractarum rerum sonitu. Aquilo, quod aquas astringat et nubes dissipet. Auster, quod hauriat aquas. Mare, quod amarae sint ejus aquae." Haec et plura S. Isidorus.
29. MULTA DICEMUS, ET DEFICIEMUS IN VERBIS.
Anagogice, vox tonitrui erit vox Christi judicis, qui coelo Sanctos, inferno impios adjudicabit, dicens: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus," Matth. XXV. Haec enim vox impios ita percellet, ut dicant "montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos," Apoc. VI; Luc. XXIII. Adeoque erit efficax, ut eos illico convolvat et deturbet in tartara. Si ergo ita formidamus tonitru illico transiens, quomodo formidare debemus tonantem vocem Christi, quae fulmen aeternae damnationis in peccatores vibrabit et ejaculabitur?
Tropologice, vox tonitrui fuit S. Joannes Baptista; ipse enim fuit "vox clamantis in deserto," Isaia XL. Vide S. Basilium totum Psalmum XXVIII, qui est de voce tonitrui, S. Joanni adaptantem.
Allegorice, vox tonitrui est praedicatio Evangelii, sive vox Christi et Apostolorum evangelizantium, quae terram et aquas, id est populos multos, commovit ad paenitentiam: cedros et montes, id est superbos tum daemones, tum homines, confregit; intercidit, id est divisit, ignem, scilicet charitatis, dum Spiritum Sanctum specie ignearum linguarum dispertitarum in Pentecoste Apostolis immisit et indidit, concussit desertas Gentium regiones. Eadem cervas, id est timidos et tardos ad partum virtutum, pavore judicii Dei praeparat; inducit diluvium, id est baptismum, in quo veluti cataclysmo universa peccata merguntur. Ita S. Basilius, Theodoretus, Didymus, Origenes, S. Augustinus, in Psalm. XXVIII. Audi et Rabanum hic: "In tonitruo, inquit, ipse incarnatus Dominus figuratur: quia ex antiquorum patrum conveniente prophetia ad notitiam nostram, quasi ex nubium concursione prolatus est; qui inter nos visibiliter apparens, ea quae super nos erant, terribiliter sonuit. Unde et ipsi sancti Apostoli de ejus gratia generati, boanerges, id est filii tonitrui, sunt vocati: aliquando autem (sicut dictum est) tonitruum pro ipsa ejus praedicatione accipitur, per quam supernorum judiciorum terror auditur. Vox quidem tonitrui exprobrat terram, quando praedicatio divina carnalibus (qui terrae nomine rite censentur) increpando, innotescit sua vitia; ut his depositis, se praeparent ad audiendum praecepta divina. De hoc quoque tonitruo scriptum est: Vox tonitrui tui in rota:
Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est, et contremuit terra. Et hoc quoque comparative dicitur; quia tonitrui vox ita revolvitur, quasi de rotis venire perstrepentibus audiatur. Sic enim, cum de summo funditur, spatia coelorum volubili murmuratione pertransit, ut rotatus atque sinuosus ipse sonitus sentiatur; sive magis in rota orbem terrarum debemus accipere, qui in speciem rotae absoluta rotunditate concluditur. In rota ergo, id est in mundo, vox tonitrui ejus egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt.
Tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. — Graece, systrophē pneumatos, id est vertex venti, turbo, qui in orbem rotatus omnia secum rotat et gyrat, adeo vehemens et procellosus est, ut domos, naves, currus evertat, imo abripiat; qualis est ecnephias, prester, et turbo sive typhon, praecipua navigantium pestis; qui non vela tantum, sed ipsa etiam navigia contorta frangit et absorbet, ac nonnunquam in altum abrepta secum aufert; similiterque in terra evulsas arbores, et ingentia saxa aliorsum devehit. Unde Olympiodorus typhonem dictum censet dia to typtein sphodrōs, id est, quod valide et vehementer corpora, in quae incidit, verberet et quatiat. Porro cum ait: "Tempestas," etc., repete "verberavit terram." Ventus enim, praesertim Aquilonaris, terram ita verberat, ut eam rigore et glacie constringat; et, cum impetuosus est, segetes, arbores, quin et turres prosternat. Unde Albinus Flaccus, Disput. cum Pipino Caroli Magni filio: "Quid, inquit, est ventus? Aeris perturbatio, mobilitas aquarum, siccitas terrae. Quid est gelu? persecutio herbarum, perditio foliorum, vinculum terrae, fons aquarum."
Rursum Graeci et Jansenius, aliique Latini haec verba referunt ad to aspergit nivem, quod sequitur: Aquilo enim affert nivem. Unde Tigurina haec nectens cum versu sequenti vertit: Aquilonaris procella, turboque venti more volucrum devolantium, nivem, in modum sidentium locustarum descendentem spargit; ut albentis pulchritudinem miretur oculus, et imbrem animus stupeat.
19. Et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. — Ita Romana, Complutensia aliaque Latina, licet Graeci, Jansenius et alii deleant primum et. Nam eo deleto hic versus cum praecedenti cohaeret. Sensus est, q. d. Deus per Aquilonem spargit nivem in terram, ut eam tegat et foveat, sicut solent greges avium devolare, seque deponere et considere in terra, itaque eam tegere et operire. Aut sicut locustarum agmina demergunt se in terram, eamque operiunt: sic plane nix copiose descendens terram cooperit. Comparat enim densitatem et frequentiam floccorum nivis cum densis agminibus avium et locustarum; quia sicut haec, sic et illi terram plane obtegunt. Addit Palacius: Deus, inquit, aspergit nivem super ter-
ram, velut si gallinam super ova collocaret; ut enim avis suo calore ova fecundat, ita nix suo in terram casu eam fovet et fecundam reddit; is enim annus felix est, qui nivosus est, scilicet nive terram fecundante, et descensus ejus est sicut locusta descendens; nam flocci nivis cadentes assimilantur locustis e sublimi in terram venientibus. Hunc esse sensum liquet ex Tigurina jam citata, et ex Graecis, quae clare sic habent: Spargit nivem ut aves volantes; ejusque descensus similis est locustae divertenti; Complutensia: Et sicut locusta destruens, descensus ejus. Graecum enim katalyousa et divertentem et destruentem significat; solent enim locustae terram obsidentes eam depascere et destruere. Sed similitudini magis congruit prior significatio divertentis; nix enim, quae hic comparatur locustae, obsidens terram, eam non destruit, sed fovet, calefacit, irrigat et fecundat.
20. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. — Nix enim adeo candida est, ut fulgeat et splendeat, ac suo candore et splendore oculos intuentium hebetet et obtundat. Per imbrem figurate accipe copiam nivis; nix enim copiose quasi imber descendit et depluit. Aut "imbrem" vocat aquam, in quam liquatur et resolvitur nix, quae tanta est, ut illico ingentes faciat torrentes, flumina duplicet, imo triplicet; adeo ut exundent, et campos, segetes, domos, armenta abripiant et obruant; quare merito hunc nivium imbrem expavescant corda hominum. Denique flumina pleraque vel oriuntur, vel valde increscunt ex nive liquata. Unde fluminum origo est in Alpibus, aliisque montibus nive oppletis; nix enim inibi densa et copiosa, radiis solis resoluta ingentes facit rivos et fluvios. Admiranda ergo nivis sunt haec.
Primum est candor eximius. Unde Christi, in transfiguratione, facies resplenduit sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba ut nix, Matth. cap. XVII.
Secundum, copia, qua aerem et terram cooperit.
Tertium, quod terram foveat et fecundet. Vide Plinium, lib. XVII, cap. II.
Quartum, quod radio solis tacta liquetur.
Quintum, quod liquata torrentes et fluvios ingentes efficiat. Unde nivis aenigma apud Symposium hoc exstat:
Pulvis aquae tenuis, modico cum pondere lapsus, Sole madens, aestate fluens, in frigore siccus, Flumina facturus, tota prius occupo terras.
Huic simile est illud Cucurbitae quod subdit:
Pendeo dum nascor, rursus dum pendeo nascor; Pendens commoveor ventis, et nutrior undis; Pendula si non sum, non sum jam jamque futura.
Quocirca propter haec similia quasi naturae miracula, cum Psalte exclamare debemus: "Quam
magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua," Psalm. CIII. Et: "Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos," Psalm. VIII. Et: "Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum ejus," Psalm. CXLVIII.
Audi nostros Conimbricenses nivis causas, ortum et qualitates describentes, in Meteora tract. VII, cap. V: Cum nubes, inquient, in media aeris regione ob vehementem frigiditatem, antequam in aquam solvatur, gelascit; nix efficitur. Itaque nix est nubes friabili densitate conglaciata; quae nubes tanto majorem siccitatem obtinet, quam illa quae in aquam mutatur, quanto valentioris frigoris efficientia concrescit; siquidem frigus dum stringit, humorem exprimit, et foras evocat. Est tamen nix mollior, quam pruina; quia pruina, sicuti prope terram oritur, ita majorem habet in se copiam excretionis terrenae cujus vi magis durescit. Itaque nix siccior est quam aqua, ideo continuata decidit; et tamen est minus sicca quam pruina; unde in morem lanae extenditur. Oritur autem candor in nive potissimum, merito earum partium quae magis aereae sunt. Ob quam item rationem albescit spuma, et aqua interuso oleo, ut docet Aristoteles, II De Genes. anim. cap. II, ubi etiam nivem spumam quamdam esse ait; quod usurpavit deinde Plinius, lib. XVII Natur. histor. cap. II. Hic vero nivis candor, uti Albertus Magnus et nonnulli alii opinati sunt, non est color tantum apparens, ut in multis concretionibus aeris, sed verus et expressus; alioqui non ita diu perseveraret etiam in nive compressa, ac minime translucida. Et paulo inferius: Sed enim alia etiam causa praedicti candoris afferri solet, videlicet frigiditas, quae in nonnullis rebus auctor candoris est. Argumento est, quod ii qui frigidas incolunt regiones, ut Septentrionales, candidiores sunt; est enim nix tanto candidior, quanto ejus spuma laxior; quia sic plus habet pellucidi elementi. Haec Conimbricenses, qui et sub finem capitis invehuntur in eos qui nive abutuntur ad delicias potus, et ad sui stomachi servitutem concretae aquae reponendae instruxere officinas. "Heu, inquit Plinius, lib. XIX Natur. histor. cap. IV, heu prodigia ventris! Hi nives, illi glaciem potant, paenasque montium in voluptatem gulae vertunt. Servatur algor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. Decoquunt alii aquas, mox et illas hiemant. Nihil itaque homini sic, quomodo rerum natura placet." Refert etiam Plinius, lib. XXXI, cap. III, Neronis inventum fuisse decoquere aquam, vitroque demissam in nives refrigerare.
Symbolice Rabanus: "Tempestas Aquilonis et congregatio spiritus," sunt varia tentamenta diaboli (ipse enim frigidus, ut Aquilo, omnia bona per frigus et acediam corrumpere satagit, qui voluit sedere in lateribus Aquilonis, Isai. XIV, 13): "Hic propter elationem cordis recte avi comparatur; quia aspergit nivem ad sedendum, cum per rigorem malitiae, ubi insidat, praeparat sibi habitaculum. Ipse quasi locusta ascensu suo demergit; quia quidquid viride vel fructiferum reperit, corrodere atque exstirpare contendit. Pulchritudinem vero ejus oculus admirabitur, cum se fingit ministrum esse luminis, et legatum pa-
cis; per imbrem ejus expavescit cor, quando apertas persecutionum procellas movet; ut quos non potuit blanda fictione, hos magnitudine."
21. Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tanquam cacumina tribuli. —
30 et 31. GLORIFICANTES (id est glorificate) AN QUID VALEBIMUS? IPSE ENIM OMNIPOTENS SUPER OMNIA OPERA SUA. TERRIBILIS DOMINUS, ET MAGNUS VEHEMENTE...
Pro gelu graece est pachnē, quod proprie pruinam significat; uti vertunt Complutensia, Romana, Tigurina et alii. Porro pruina ab Aristotele, lib. De Mundo, definitur drosos pepēgmenē, id est ros conglaciatus; dum enim ros frigore nocturno intensatur et conglaciatur, fit pruina. Recte tamen Noster vertit gelu; tum quia pruina est gelu; tum quia pachnē non solum pruinam, sed quodvis gelu significat; unde pachnoō idem est quod denso, constipo, constringo, conglacio. Pro gelaverit, perperam Rabanus, Lyranus, et Dionysius legunt averit; graece enim est pageisa, id est glaciata, a pagoumai, pachnoō et pachna jam dictis.
Pro cacumina, minus recte Rabanus legit acumina; graece enim est akra, id est summitates, cacumina, culmina. Eodem tamen redit sensus, qui est, q. d. Deus effundit gelu et pruinam, quasi salem super terram; quae dum conglaciata fuerit, adhaesitque tectis, arboribus, herbis, etc., fiet sicut "cacumina tribuli," id est sicut summitates spinarum, scilicet aculeata et aspera: patet hoc in stiriis quae in rigida hieme ex tectis longae et acuminatae, quasi acies lancearum continua serie ordineque dependent. Pro "tribuli" graece est skolopos, id est, ut Complutensia, sudium; Romana, tribulorum; alii, palorum; Tigurina: Idem pruinam in modum salis humi fundit, quae congelata palis imponant apicem. Noster vertit "tribuli;" quia tribulus est spinae genus a semine triangulari dictum, vel quod cuspidatum trifariam feriat; de quo Ovidius, Metamorph.:
32. GLORIFICANTES DOMINUM QUANTUMCUMQUE POTUERITIS: SUPERVALEBIT ENIM ADHUC, ET ADMIRABILIS MAGNIFICENTIA EJUS (Malmundariensis codex, quem citat F...
...Lolium tribulique fatigant Triticeas messes.
Pruinae aeque ac roris causam et generationem ita describunt nostri Conimbricenses, tract. 7 in Meteora, cap. VIII. Roris et pruinae materia est vapor exiguus et subtilis; causa efficiens remota est eadem, quae reliquarum impressionum, videlicet, calor coelestis vaporem evocans; causa proxima efficiens est frigus serenae noctis; quod si temperatum sit, vaporem in rorem cogit: si vehemens, congelat in pruinam. Docet Aristoteles, cap. X, lib. I Meteor., rorem et pruinam in ima parte aeris generari; quia calor talem vaporem excitans imbecillus est; alioqui si vehemens foret, eum altius eveheret, vel omnino absumeret.
34. EXALTANTES EUM REPLEMINI VIRTUTE, NE LABORETIS: NON ENIM COMPREHENDETIS.
Deinde iidem roris et pruinae commoda aeque ac damna ita describunt: Solent pruina et ros, si opportune obveniant, arvis non parum commo-
dare. Namque pruina hiemali tempore calorem intus concludit, et in radices agit, atque eadem fere, quam nix, utilitatem importat. Ros terram madefacit irrigatque, et herbescentem segetum viriditatem evocat ac nutrit. Verum haec eadem alienis orta temporibus, parimum nocent; quando quidem sera pruina adurit lactescentes germinum oculos, et invitatam verni temporis clementia stirpium et vinearum juventutem enecat; atque omnem interdum spem fructuum unius noctis spatio praeripit; monente homines natura, qua spectatissime floreant, celerrime marcescere. Est autem intempestiva pruina nive perniciosior; quia nix, sicuti ob aereae substantiae commixtionem minus compacta est, ita minus premit ea, quibus incubat; ac proinde minus adurit. Fit haec adustio, ut docet Theophrastus, lib. V De Causis plantarum, cap. XVI, exprimendo (consumpto prius calore, cui frigus directe adversatur) atque eliciendo foras totum humorem, quo exhausto necesse est arescere, tanquam igni flores, germina, aliaque ejusmodi. Exprimit autem frigus humorem, quia hinc inde coercet et comprimit: quae vero comprimuntur, si humida sint, humorem reddunt.
Porro pruinam Siracides comparat sali, quia illi similis est: primo, colore, alba enim est, ut sal; secundo figura, quia grana pruinae sparsa per terram parva et rotunda sunt sicut grana salis; adeo ut, si haec per terram spargas, qui procul ea aspicit, discernere nequeat an grana salis sint, an pruinae; tertio, quod, sicut ex aqua constricta et conglaciata fit pruina, sic et sal fit ex aqua marina constipata et condensata. Unde pruina, inquit Valesius, cap. LXXVII Sacrae Philosophiae, eamdem habet cum nive generationem; hoc solum discrepans, quod circa terram consistit; habet enim se ad nivem pruina, sicut ros ad pluviam, et glacies ad grandinem. Caeterum in multis aliis sal toto genere discrepat a pruina. Sal enim, ait Valesius, insignem habet naturam vix ulli alteri similem; siquidem neque in metallis est, quia non dissolvitur calore; neque in lapidibus, quia dissolvitur aqua; neque in terrae generibus, quia totus dissolutione abit in aquam; non quidem in ea subsidens, sed solutus aquam crassiorem; neque vero est aqua, quia non absumitur ab igne, sed uritur potius, ut terra. Quid ergo illum esse dicas, nisi autogenes, hoc est sui generis? Quod sit autem id genus, seu quis modus mixtionis, investigandum. Primum quidem salsum saporem remissione amari
fieri, et amarum fieri terrae ustione, aperte indicat Galenus; nam exustis rebus superest cinis, qui nihil est aliud quam terrea exustarum rerum pars ignitionem retinens. Hic amarus sentitur, qui deposita in aquam ignitione fit frigida terra; aquam vero vertit in salsum lixivium, itaque amarum fit maxima terrae ustione; salsum hac ipsa abjectione humoris, aliquatenus attemperata. Sal vero est illud terreum ustum, quod cum aqua permiscetur facile, permixtum vero ipsam reddit salsam. Id aperte percipitur; quia ex aqua salsa quae colligitur sive ex mari, sive ex salinis, per distillationem separatur sal; et fit succus potui aptus; quandoquidem igitur separationis salis dulcescit, permixtione illius erat salsa; estque sal terra illa exusta, quae cum aqua facile permiscetur; non est autem usta usque ad amaritudinem, sed infra: argumento, quod ubi ustio plurimum crevit, mare ipsum pro salso est amarum, ut quod Mortuum appellatur. Haec Valesius.
Symbolice Rabanus: "In gelu, inquit, frigus infidelitatis figuratur; in sale vero infecunditatis germinis. Gelu ergo sicut salem antiquus hostis super terram effundit, cum per frigus infidelitatis terrenorum corda ac fructus bonorum operum inhabilia reddit: et dum tentationum procella flaverit, facit ea tanquam tribuli acumina, hoc est spinis vitiorum asperrima: ut in iis obdurentur quasi crystallus, id est glacies, uti sequitur."
22. Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. — A pruina transit ad ventos, praesertim Aquilonem, qui pruinae et crystalli, id est glaciei (graece enim krystallos idem est quod glacies) est causa. Aquilo enim suo frigore constringit aquam, quae constricta fit estque glacies, juxta illud Job XXXVII: "Flante Deo concrescit gelu." Hinc aenigma glaciei celebratur: "Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me." Aqua enim quasi mater per frigus generat glaciem, quae per calorem resoluta rursum redit in matrem, gignitque aquam. Aquilonem, aeque ac nivem repetit et inculcat hic Siracides; quia Aquilo in ventis excellit, estque acerrimus, aeque ac nix et pruina in vaporibus condensatis et conglaciatis. Porro summa naturae mirabilia, et quasi miracula sunt haec tria, scilicet tonitruum, fulmen et ventus; horum enim adaequatam claramque causam, quae menti plane satisfaciat, Physici reddere nequeunt. Quocirca in varias ipsi de ventorum natura, origine et motu abeunt sententias.
Hippocrates, lib. II De Victus ratione, dicit ventos spirare a nive, glacie, gelu vehementi, fluminibus et stagnis, terraque humida et refrigerata. Anaximander etiam fluxum aeris, cujus tenuissimas maximeque humidas partes sol absumpserit, ventum esse agebat. Stoici ventum omnem fluentis aeris impetum vocabant, qui pro locorum et regionum diversitate varia nomina obtinent. Vitruvius, lib. I Architect. cap. VI, ventum dixit
esse aeris fluentem undam cum incerta motus redundantia. D. Isidorus, lib. XIII, ventum definit aerem commotum; D. Damascenus, lib. II Fidei orthodox. cap. VIII, aeris fluxum sive agitationem. Denique Astrologi aerem percitum ventum esse statuerunt, qui cum omnia ad siderum dominantium vim et aspectum referant, aiunt aerem dispari stellarum errantium ictu, radiorumque multiformi actu commoveri, tumque ventorum portas aperiri, cum Jupiter Solem et Lunam et Mercurium, aut eumdem Mercurium Mars diametrali radiatione inspexerit, vel ei quadrata fuerit conjunctus: vel ubi uterque in signis aereis fuerit, ut in Geminis et Libra: aut cum Luna et Jupiter in Ariete et Scorpione pariter fuerint constituti: deinde Luna aequabili societatis potestate cum Mercurio coierit. Ita nostri Conimbricenses, tract. De ventis, cap. VI.
Procreationis autem ventorum a variis variae redduntur causae. Quidam enim putant causam ventorum esse nubes in aere extensas, sua mole, aerem hinc et inde prementes et impellentes; ex talique nubium motu et impulsu ventum fieri. Alii vero dicunt ventum procreari ex conflictu sinuum maris in quatuor terrae partibus: nam quando sinus Australis et Aquilonaris confligunt in Oriente, dicunt ex illo motu maris consurgere ventum qui vocatur Subsolanus: quando vero hujusmodi sinus confligunt in Occidente, agitato aere ex motu maris consurgere ventum, qui dicitur Favonius: si vero sinus Orientalis et Occidentalis conflictum emittant, in Meridie fieri ventum, qui dicitur Auster: si vero in Septentrione, procreari eum qui vocatur Boreas: ex aliis autem refluxionibus maris intermediis collaterales ventos proficisci. Nonnulli vero arbitrantur fieri ventos ex cavernis terrae, quod aer labilis sit naturae, et penetret ejus cavernas, indeque egrediatur: et dicunt, cum pars altera conatur exire, alia vero subintrare, fieri conflictum, et moveri aerem, et hujusmodi aeris impulsum et motum, esse ventum: ideoque Aeoliam regionem esse ventosam, quod sit cavernosa. Plura vide apud Fredericum Bonaventuram, toto libro De Causa ventorum motus. Porro Aristoteles, quem passim jam Philosophi sequuntur, docet materiam ventorum esse exhalationem calidam et siccam, idque multis argumentis evincit. Motum ergo ventorum in hunc modum effici: solis et aliorum siderum attractu multi halitus, qui (uti diximus) materia ventorum sunt, confertim in sublime elati ad mediam aeris regionem perveniunt: inde ab aere illo frigido et denso protrusi, refracto ac dissultanti impetu resiliunt: et quia pulsu deorsum aguntur, et ob insitam levitatem in superiora contendunt; dum neutra pars vincit, quasi partita contentione neque sursum, neque deorsum, sed oblique fluunt.
Haec de ventis Philosophi, et nostri Conimbricenses, tract. 6 in Meteora, cap. III. Sed iidem
vere et sapienter addunt: Verum, ut ingenue fateamur, hoc unum est ex iis quae in naturae contemplatione magna ex parte latent: adeo ut ob id Psalm. CXXXIV, et Jeremia X, dicatur Deus producere "ventos de thesauris suis;" id est de occultis naturae causis, praesertim cum videamus tot ventorum species. Primarii enim venti sunt quatuor, scilicet Eurus qui flat ab Ortu, Zephyrus ab Occasu, Auster a Meridie, Aquilo a Septentrione. Sed secundarii sunt duodecim; quisque enim ex hisce quatuor tres alios habet sibi collaterales, ita ut universim sedecim sint species ventorum: quin imo nonnulli numerant 32; cuique enim primario non tres, sed septem collaterales assignant. Merito ergo Dei magnificentiam Siracides hic celebrat a productione ventorum, praesertim Aquilonis, quia acerrimus est.
35. QUIS VIDIT EUM, ET ENARRABIT? ET QUIS MAGNIFICABIT EUM SICUT EST?
Et gelavit crystallus ab aqua. — "Crystallus," ut dixi, est glacies. Unde Complutensia vertunt, et gelabitur ab aqua, Tigurina: glacie ex aqua coeunte; alii: concrescit aqua in glaciem. Krystallos enim Homero, Plutarcho, Thucydidi, et aliis Graecis idem est quod glacies; imo inde dictus est crystallus lapis, vel gemma illa pellucida apo tou stellesthai apo tou kryous, id est ab eo quod gelu contrahatur, ut docet Plinius lib. XXXVII, cap. II: "Contraria huic causa crystallum facit, inquit, gelu vehementiore concreto: nec aliubi certe reperitur, quam ubi maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum est: unde et Graeci nomen dedere." Plinium secuti nostri Conimbricenses, tractat. in Meteora, cap. V, docent gemmam crystalli vere concrescere ex gelu et glacie, ideoque duplicem esse hanc gemmam, unam ex gelu conglaciatam, alteram metallicam et fossilem. Plinius, inquiunt, lib. XXXVII, cap. II, affirmat perfrigidis regionibus concrescere aliquando nives in crystallum; ideo nec eam reperiri nisi ubi maxime hibernae nives rigent, ut in cautibus Alpium: unde ipsam plerumque a locis inviis fune pendentes extrahunt. Itaque ait crystallum esse glaciem: unde et nomen Graeci dedere. Dicitur enim a kryos, id est glacies, et stalō, id est contraho: quod ex glacie frigoris vehementia obdurescat in lapidem. Gigni vero ita crystallum confirmat praesens experientia: cum hoc etiam tempore e praealtis et frigidissimis rupibus, ut e Persinianis, quae in extremis sunt Noricis, evehatur. Sed et intra terram, ut in venis tam metallicis quam propriis, ut alios pretiosos lapides, crystallus inveniri constat.
36. MULTA ABSCONDITA SUNT MAJORA HIS (operibus Dei quæ paulo ante enarravi, quæque oculis videmus, aut mente concipimus): PAUCA ENIM VIDIMUS OPERUM...
37. OMNIA AUTEM DOMINUS FECIT, ET PIE AGENTIBUS DEDIT SAPIENTIAM.
Super omnem congregationem (perperam Rabanus legit contractionem; graece enim est synagōgēn, id est congregationem) aquarum requiescet (crystallus, id est glacies), et sicut lorica induet se aquis. — q. d. Glacies constringit et conglaciatur omnem congregationem aquarum, adeoque subinde ipsa flumina licet maxima, in iisque quasi considet et requiescit firmiter et secure:
quia aquis conglaciatis et condensatis quasi lorica se induit et communit, ut facilius sit loricam pertundere et rumpere, quam aquas profunde fortiterque conglaciatas. Aqua enim ex se est fluida, tenera et mollis; sed per glaciem indurescit sicut lorica ferrea. Ergo tunc gelu quiescit super omnem congregationem aquarum: nam congelantur lacus, adeo ut super ipsis carri transeant onusti, quin et bellica tormenta: congelatur denique mare; nam ideo mare Glaciale nuncupatur. Graece est, kai hōs thōraka endysetai to hydōr, id est, glacies quasi thoracem induet aquas; scilicet concretas et conglaciatas. Ita Complutensia, ut to hydōr sit accusativi casus. Verum Romani accipiunt ut nominativi, unde vertunt, et tanquam loricam induet aqua, q. d. Aqua induit glaciem quasi loricam, eaque quasi lorica se obfirmat et communit contra alia elementa sibi inimica. Omnia haec vera sunt, et eodem redeunt: nam et glacies induit se aquis concretis quasi lorica; et vicissim aquae concretae sese induunt glacie quasi lorica; aquae enim concretae reipsa non sunt aliud quam glacies. Porro Tigurina totam hanc sententiam ita reddit: Tum frigidus spirando ventus, Boreas glacie ex aqua coeunte omnem aquarum collectionem obducit, quasi thoracem eis induens. Sane mira est Dei potentia, quae per glaciem aquas adeo labiles, caducas et fluxas ita constipat, condensat et roborat, ut lapidescant, lapidumque et loricae ferreae duritiem induant. Quod admirans Job, cap. XXXVIII: "De cujus utero, inquit, egressa est glacies? et gelu de coelo quis genuit?" Ac tres pueri in fornace Babylonia: "Benedicite, inquiebant, rores et pruina, Domino: benedicite, gelu et frigus, Domino: benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula," Daniel. cap. III.
23. Et devorabit montes, et exuret desertum, et exstinguet viride, sicut igne. — Perperam Rabanus et alii legunt sicut ignem; sicque exponunt, q. d. Glacies suo frigore exstinguit viride, sicut eadem per idem frigus exstinguit ignem. Graece, exstinguit herbam sicut ignis; Tigurina: Montes depascitur, deserta perurit, et herbam velut ignis perimit, q. d. Glacies omnia montium gramina, omnemque virorem desiccando devorat; simili ratione frutices, herbas, omniaque virentia deserti arefaciendo quasi exurit et exstinguit, perinde ac si igne virides herbas afflaret et exsiccaret. Est catachresis: ignis enim solus proprie urit; Aquilo vero et frigus improprie urunt: quia scilicet acriter sensum tactumque perstringunt et cruciant, similemque dolorem excitant ei quem excitat ignis, cum manum membrumque aliquod adurit: et quia herbas plantasque desiccant instar ignis: nimium enim frigus exstinguit in eis calorem nativum, qui humorem ad vitam et virorem necessarium attrahebat. Unde calore hoc exstincto, ideoque humore deficiente, siccantur et exarescunt. Hoc est quod ait Jacob, Genes.
XXXI, 40: "Die noctuque aestu urebar, et gelu;" et Psaltes, Psalm. XCI: "Per diem sol non uret te, neque luna per noctem;" causando scilicet frigus nocturnum acre et exurens. S. Basilius, homil. De Quadraginta Martyribus, ait eos frigore totos exustos. Lucanus: "Urebant montana nives." Hinc frigidus dicitur urens. Virgilius, I Georg.: "Boreae penetrabile frigus adurat." Et Tacitus, lib. XV Annal.: "Ambusti multorum artus vi frigoris, et quidam inter excubias exanimati sunt." Unde Pompeius Festus: Pruina, inquit, dicitur a perurendo, quod frondes herbasque perurat: perinde ac Graeci halōn vocant pruinam et frigus matutinum ab halō, id est uro.
24. Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore vehementi humilem efficiet eum, — crystallum scilicet, hoc est gelu et glaciem. Perperam Rabanus legit, obvians ardori: Graeca enim et Latina Romana habent ab ardore. Sensus est, q. d. Remedium omnium incommodorum, quae affert gelu et glacies, est nebula et ros subito flante Austro excitatus, ab humido calore et ardore vehementi: haec enim humiliant, id est expugnant, humectant, et dissolvunt glaciem, coguntque ut in aquas, ex quibus concrevit, redeat. Graeca habent: Ros obvians a calore, vel post calorem exhilarat; Complutensia, laetificat. Ros enim suo frigore temperans calorem, exhilarat homines et plantas. Tigurina: Quorum omnium praesens remedium est nubes, et ros ab uredine succurrens eadem exhilarat. Hinc Alcmanus Lyricus poeta rorem vocat Jovis et Lunae filiam: quia noctu calore lunae ex aere vapor elevatur, qui frigore nocturno concrescens labensque in herbas et gramina, fit ros, qui earum est quasi gemma. Unde Lucretius, lib. II: "Herbae gemmantes rore recenti," ac ovibus et pecori-
bus gratissima efficit pascua, juxta illud Virgilii, Georg. III:
Et ros in tenera pecori gratissimus herba est.