Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Incipit hic tertia pars libri. Nam (ut dixi ejus initio) prima parte, puta primo capite, tradidit elogia sapientiæ. Secunda parte, puta a capite secundo huc usque, tradidit præcepta sapientiæ. Nunc vero hac tertia usque ad finem libri dat exempla sapientiæ. Solent enim ethici sua præcepta per exempla illustrare et commendare.
Hoc igitur capite, primo, laudat Patriarchas, et viros sapientes in genere usque ad vers. 16. Inde specialim dilaudat Henoch, Abraham, Isaac et Jacob. Unde codices Græci Romæ correcti huic capiti titulum præfigunt, Hymnus patrum; et Tigurina, Majorum laudes. Simili modo Sapiens lib. Sapientiæ præmittit elogia sapientiæ, deinde, cap. 10, ejusdem subdit exempla, laudando Adam, Noe, Abraham, Loth, Jacob, Joseph, Mosen, Hebræos, etc. Et Apostolus, Hebr. XI, post fidei elogia, celebrat fidei athletas Henoch, Noe, Abraham, Mosen, etc.
Textus Vulgatae: Ecclesiasticus 44:1-27
1. Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. 2. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a sæculo. 3. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum, 4. et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba. 5. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. 6. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. 7. Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. 8. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum: 9. et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. 10. Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt: 11. cum semine eorum permanent bona, 12. hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: 13. et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. 14. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. 15. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. 16. Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. 17. Noe inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. 18. Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. 19. Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. 20. Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. 21. In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. 22. Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, 23. et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. 24. Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem ejus. 25. Benedictionem omnium Gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. 26. Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. 27. Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
Prima Pars Capitis
1. LAUDEMUS VIROS GLORIOSOS, ET PARENTES NOSTROS IN GENERATIONE SUA. - Præclare Origenes, lib. I in Job: «Sicut cœli luminaria, inquit, ac sidera c...
1. LAUDEMUS VIROS GLORIOSOS, ET PARENTES NOSTROS IN GENERATIONE SUA. - Præclare Origenes, lib. I in Job: «Sicut cœli luminaria, inquit, ac sidera cunctis indesinenter quæ sub cœlo sunt fulgent, etc.: sic et Sanctorum virtutis insignia, atque beatissimi eorum agones omnibus in perpetuum singulariter lucent, omnibus in æternum bonorum formam tribuunt, omnibus sub sole pietatis exemplum ostendunt. Apostolus enim ait: Stella a stella differt in claritate, etc. Sed et angelus ad Danielem: Tunc justi fulgebunt ut luminaria cœli, et tanquam sol et luna, et tanquam stellæ in sæcula. Sic itaque effulgent atque emicant. Alius fide fulget, ut Abraham; alius castitate, ut Joseph,» etc. Idcirco ergo Deus per Siracidem hæc patrum exempla, viva vitæ sanctæ exemplaria nobis proponit, scilicet, ut ait S. Basilius epist. 1 ad Greg. Nazianz.: «Beatorum virorum vitæ litteris traditæ velut imagines quædam vivæ, divinæ reipublicæ ad bonorum operum imitationem propositæ sunt.» Et paulo post: «Quemadmodum pictores cum imaginem ex imagine pingunt, frequenter ad exemplar respicientes, lineamenta inde ad suum opificium transferre contendunt: sic oportet eum, qui studet seipsum omnibus virtutis partibus perfectum efficere, ad sanctorum hominum vitas, velut ad statuas mobiles et actuosas, oculos intendere, atque illorum bona per imitationem sua facere.» Concisius Ennodius, in Vita sancti Epiphanii, Ticinensis Episcopi: «Pingebat actibus suis paginam, quam legisset. Quid libri docuissent, vita signabatur.»
Hinc Philo, lib. De Abraham: «Easdem, ait, vitas patrum leges et posterorum.» Et S. Isidorus Hispalensis, II Sent. cap. XI: «Si ad boni incitamentum, divina, quibus admonemur, præcepta deessent, pro lege nobis Sanctorum exempla sufficerent. Ad conversionem seu correctionem mortalium multum prosunt exempla bonorum: mores enim inchoantium non queunt proficere ad bene vivendum, nisi perfectorum informentur exemplis patrum.» Et post nonnulla: «Ob hanc utilitatem, scribuntur Sanctorum ruinæ et reparationes, ut spem faciant saluti humanæ, etc. Exempla Sanctorum, quibus ædificatur homo, varias faciunt consectari virtutes: humilitatis ex Christo, devotionis ex Petro, charitatis ex Joanne, obedientiæ ex Abraham, patientiæ ex Isaac, tolerantiæ ex Jacob, castimoniæ ex Joseph, mansuetudinis de Moyse, constantiæ de Josue, benignitatis de Samuel, misericordiæ de David, abstinentiæ de Daniel.» Et S. Basilius, in Gordium Martyrem: «Virorum, inquit, qui bene in republica versati sunt historia, velut lux quædam, his qui salvantur, ad vitæ viam præfulget.» Et rursum: «Exhortatio ad temperantiam est vita Joseph; invitatio ad fortitudinem est Samsonis historia,» etc.
Est conclusio libri, qua a laude operum Dei transit ad laudem heroum Dei; quia hi inter opera eminent et excellunt. Hi enim sunt quasi cœli et soles animati, qui corde, ore et opere enarrant gloriam Dei. Hos ergo proponit et recenset hic Siracides, eorumque heroica facta pro Dei lege et virtute patrata celebrat: ut documentorum suorum de virtutibus huc usque traditorum det exempla, quibus ostendat illa practicatu esse possibilia, usu fieri facilia, fructu esse gloriosa; ut ita omnes ad eos imitandos incitet et exstimulet. Unde Syrus vertit: Et ego laudabo viros gratiosos, patres nostros, qui fuerunt in generationibus suis.
Nota: Non quoslibet celebrat, sed primo, «viros,» qui scilicet animo sunt virili et excelso, qui viros se præbent in virtute, qui ardua aggrediuntur et superant. Feminæ enim, et homines feminei, qui effeminato sunt animo, ad magnam virtutem non assurgunt. Sub viris intellige viragines, quales fuere Sara, Rebecca, Anna mater Samuelis, Susanna, mater Machabæorum; et in novo Testamento S. Helena, S. Pulcheria, S. Agnes, S. Cæcilia, S. Lucia, S. Agatha, et innumeræ aliæ, quarum dux et princeps fuit B. Virgo, uti omni virtute et gratia præ omnibus hominibus et Angelis plenissima, ita omni laude nostra superior. Hæ enim, cum sexu essent feminæ, virtute se viragines præstiterunt, virosque virilitate sua vicerunt; ideoque majores præ illis laudes et coronas in cœlis æternas meruerunt.
Secundo, celebrat viros, non quoslibet, nec communis virtutis et famæ; sed «gloriosos,» qui scilicet heroica et gloriosa fidei, spei, charitatis, patientiæ, fortitudinis, etc., facinora ediderunt, per quæ gloriam apud Deum, homines et angelos nunquam intermorituram adepti sunt. Loquitur Siracides de gloria virtutum proprie, non miraculorum; esto aliqui ex heroibus quos celebrat, miraculis quoque fuerint illustres, ut Moses, Josue, Isaias, etc.; nam de multis nullum legimus miraculum. Quod enim miraculum patravit Adam, Sem, Seth, quos laudat, cap. XLIX, 19, Nehemias et Jesus filius Josedec ac Zorobabel, ibidem vers. 13, ac Simon Oniæ quem laudat toto capite L. Sic primis a Christo sæculis permulti canonizabantur sancti Martyres et confessores ob gloriam virtutum, non miraculorum. Virtus enim sanctum efficit, eaque, si heroica sit, gloriosum, non miracula; cum hæc subinde patrari queant ab impiis in testimonium veritatis et fidei, ut patet Matth. VII, 22. Nunc tamen ea justis de causis in canonizatione requirit Ecclesia.
Tertio, celebrat «parentes» suæ gentis, id est patriarchas, principes et Prophetas Hebræorum: patriarchæ enim uti naturali generatione, sic et virtutis insignis exemplo fuere parentes posterorum Judæorum; principes sapienter populum regendo, et contra infideles propugnando; Prophetæ docendo, prædicando, magna miraque efficiendo, politici vel mystici fuere parentes Israelis: filiorum enim est ex filiali amore, gratitudine, pietate et reverentia, quam erga parentes gerunt, eorum præclara facta celebrare (honor enim parentum est honor filiorum), seque et contribules, cæterosque omnes ad eos imitandos accendere. Magnus enim virtutis stimulus est domesticum patrum et avorum speculum, assidue oculos mentemque verberans.
Quarto, «in generatione sua,» id est quorum quisque vixit et luxit sæculo suo. Alii enim vixerunt primo ante diluvium sæculo, illudque suo valore illustrarunt, ut Henoch; alii sæculo diluvii, ut Noe; alii primo post diluvium sæculo, ut Abraham, Isaac, Jacob; alii secundo, ut Moses, Josue, Caleb; alii tertio, ut David, Ezechias, Josias, etc. Quisque enim sui sæculi fuit quasi lux et fax. Græce est τῇ γενέσει, id est generatione, quod cohæret cum τὸ parentes, q. d. Laudemus parentes nostros, qui nobis sunt parentes generatione, id est qui nos genuerunt vel naturali naturæ, vel morali virtutis propagine. Unde Tigurina: Porro laudemus viros præclaros, ex quibus prognati sumus majores nostros: alii: Laudemus nunc viros inclytos, patres nostros genere.
Porro laudat Siracides patres præclaros multis de causis: primo, quia laus patrum est laus Dei, qui eos ad tanta evexit, ut dicet versu 2. Secundo, quia laus patrum est laus filiorum, totiusque gentis; voluit enim Siracides apud Ægyptios, inter quos vivebat, cæterasque Gentes, celebrare suum populum, suosque Hebræos, alias multis nominibus Gentibus invisos et contemptibiles. Tertio, quia virtus patrum hoc præconium merebatur: proprium enim virtutis præmium est laudis elogium; præsertim quia multi ex ipsis laudem omnem humanam quam merebantur fugerunt, et sponte abdicarunt, omnemque mundi gloriam calcarunt: quæ honoris fuga et gloriæ calcatio merita est hunc honorem et gloriam. Honor enim velut umbra sequitur fugientes, fugit vero sequentes et captantes se. Celebrari ergo eos hic voluit Deus, quia ipsi, dum viverent, nominis celebritatem fugerunt, studuerunt humilitati, latere elegerunt; imo multi idipsum non tantum in vita, sed et post mortem efficere conati sunt. S. Ephrem in testamento, gravi interdicto vetuit, ne post mortem funebri oratione laudaretur: «Nulla Ephrem, inquit, cecineritis carmina, nullamque laudem adhibueritis; ne me cum pretioso sepeliveritis vestimento, neve privatum corpori meo constitueritis tumulum: mihi enim cum Deo convenit, ut inter peregrinos commorer. Advena quippe ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei.»
Idem vetuit Paschasius Radbertus, Abbas Corbeiensis, qui scripsit De Veritate corporis Christi in Eucharistia, idemque obiit anno Domini 851; sic enim habet auctor vitæ, quæ operibus ejus præfigitur: «Nihil illustrius fuit summa animi ejus modestia et humilitate, qua de seipso, cum maximi ab omnibus fieret, modice omnino sentiebat. Itaque monachorum se omnium peripsema, Levitarumque ultimum appellare solebat: Diaconi gradu contentus, ad presbyterii honorem nunquam aspiravit. Quam sui despicientiam ut post mortem quoque singulari exemplo testaretur, convocatis sub vitæ finem discipulis edixisse fertur, ne quis de ipsius vita quidquam litteris consignaret.»
Marcianus Anachoreta cum audisset plures expetere corpus suum post mortem, juramento obstrinxit Eusebium discipulum, ut occulte illud terræ mandaret, uti narrat Theodoretus, in Histor. SS. Patrum, cap. III.
Sic et S. Antonius moriens adegit suos, ut secreto corpus suum sepelirent, ne quis illi honos deferretur. Testis est S. Athanasius, in ejus Vita.
Notum est ex S. Hieronymo quantum S. Hilarion omnes honores et laudes fugerit. Tantus fuit in Sanctis mundi, laudis et gloriæ contemptus; tantus silentii et humilitatis amor, ut incogniti viverent, et incogniti morerentur.
Quarto, quia virtus laudata crescit. Rursum ad virtutis sequelam efficaciora sunt, magisque movent exempla quam præcepta et hortamenta.
Quocirca S. Basilius, in Asceticis, sapienter admonet, virtutis studioso intuenda et exprimenda esse majorum exempla. Sic enim ait: «Sicut pictores cum imaginem ex imagine pingunt, exemplar identidem respectantes, lineamenta ejus transferre conantur magno studio ad suum opificium: ita qui sese meditatur omnibus numeris virtutis absolutum reddere, velut simulacra quædam spirantia et actuosa Sanctorum vitas respicere opus, probaque illorum opera sua imitando facere.» Nyssenus, in Encomio S. Basilii: «Oratione, ait, potior fuerit ea laus quæ per opera præstatur ac repræsentatur. Hoc vero quid est? ut per memoriam illius vita nostra melior quam esse solet efficiatur. Sicut enim sculpturæ in sigillo decorem nemo oratione illam laudando exprimit: sic efficacior est magistri laus quæ per vitam, quam quæ per orationem, repræsentatur. Sic igitur fratres etiam nos sobrietate sobrium imitantes, factis nostris virtutem pro dignitate laudemus; et itidem in cæteris omnibus miraculum sapientis participatione sapientiæ repræsentetur: laus paupertatis per hoc, ut etiam nos superfluarum facultatum materialium expertes simus: contemptus mundi hujus non modo dicatur quod sit laudabilis atque gloriosa quædam res; sed earum rerum, quæ per mundum probantur et expetuntur, contemptionis ac despicientiæ testis sit vita. Ne dicas solum quod ille Deo dedicatus et addictus esset; sed tu quoque teipsum Deo dedica atque addic: nec quod solum ei bonum atque possessio esset, ea quæ speratur requies; sed etiam ipse congrega tibi has divitias quemadmodum ille: licet enim transtulit ille de terra vitæ institutum in cœlum, transfer idem tu. In sacrosanctis et a furum injuria tutis cœli ærariis suas divitias deposuit; imitare per hoc etiam tu magistrum. Perfectus enim erit discipulus, sicut magister ejus.»
Sic et Climacus, gradu 26, præcipit ut e plurimis optimos nobis ad exemplum proponamus.
Zeuxidis exemplo, qui picturus Junonem, Agrigentinis omnibus virginibus inspectis, quinque præcipuas elegit, ex quibus, quod esset in unaquaque præcipuum, imitaretur. Quia et S. Paulus, Hebr. XIII, 7: «Mementote, inquit, præpositorum vestrorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.» Et: «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi,» I Corinth. XI, 1. Hinc eamdem Sanctorum exemplorum speculam, ceu normam regulamque, valde commendant S. Augustinus, in Psal. LXXXVII, S. Hieronymus, epist. 102; Cassianus, Collat. II, cap. IV; S. Gregorius, XXIV Moral. cap. VI, et lib. XXXIII, cap. XXXVII; S. Ambrosius, II Officior. XX; S. Chrysostomus, De Compunct. cordis; S. Ephrem, tom. II, epist. ad Joannem monachum; S. Bernardus, serm. De altitud. et bassit. cordis, et serm. 54 in Cantic. «Armantur enim filiorum animi, dum patrum recensentur triumphi,» ait S. Eucherius.
Porro patres veriores et præstantiores sunt qui spiritu, quam qui carne generant, qui scilicet alios verbis et exemplis ad virtutem et sanctitatem efformant, Deique, qui summus est pater, filios hæredesque efficiunt. Unde S. Augustinus, Collat. Carthag. tertia, 242: «Honorificentiæ causa, inquit, patres appellamus eos, qui nos vel tempore vel meritis præcesserunt.» Hinc iidem dicti sunt Papæ, de cujus vocis etymo sic scribit Remigius Antissiodorensis, De Celebrat. Missæ: «Papa, inquit, secundum quosdam dicitur admirabilis vel coronatus; sed, quod melius est, pater patrum, id est Episcoporum.» Et huc pluries alludunt auctores. Olim autem non soli Episcopi, sed omnes virtute præstantes clerici vocabantur Papæ. Unde Walfridus Strabo, De Rebus Ecclesiasticis, cap. VII: «Papa, ait, transiit in dignitatis nomen, ut clerici venerandi eodem nomine appellarentur.» Quare Coepiscopi Protopapæ dicti sunt, teste Balsamone, Can. Apost. 59. Deinde soli Episcopi nuncupati sunt Papæ. Sic in Ephesina Synodo, Can. I, Cyrillus vocatur Papa Alexandrinus. S. Hieronymus, in epist. ad S. August., eum vocat Papam. Sidonius Apollinarius, lib. VI epistol. 1 et seq., Lupum, Leontium, Theoplastum, aliosque Episcopos vocat Papas. Addit Baronius, in Martyrol., in Addit. ad diem 10 januarii, Episcopos nuncupatos esse Papas usque ad annum Domini 850. Exinde vero nomen Papæ soli adhæsisse Pontifici Romano, quod postmodum sanctione sua confirmavit Gregorius Septimus Pontifex, in Synodo Romana anno Domini 1073, qua statuit contra schismaticos, ut Papæ nomen unicum esset in orbe Christiano, nec liceret alicui seipsum vel alium eo nomine appellare. Ibidem docet Baronius, Papa non esse idem quod Pater patrum: esto enim Pa pro pater positum in saliari carmine testetur Festus; tamen veteres distinguunt Papam a patre patrum, ut cum Synodus Epiri, in epistola ad Hormisdam Papam, ita scribit: «Synodus veteris Epiri, etc. Domino nostro per
2. MULTAM GLORIAM FECIT (græce ἔκτισε, id est creavit, condidit) DOMINUS MAGNIFICENTIA SUA A SÆCULO. - Puta per magnificentiam, id est magnificam s...
cuncta sanctissimo et beatissimo Patri Patrum, comministro ac principi Episcoporum, Hormisdæ Papæ.» Germana ergo interpretatio nominis Papæ est, ut a Græca voce πάππας, id est pater, descendat: licet alii deducant a πάππος, id est avus. Hoc Baronius. Accedit Eustathius, qui ait Romana lingua Papam significare patrem. Denique nonnulli eruditi linguarum periti censent tam Græcum πάππας, quam Latinum Papa a Chaldæo Abba (quod descendit ab Hebræo Ab), id est pater, derivari. Ita Petrus Gregorius, in Syntagm. Juris universi, part. II, lib. XV, cap. III, De Abbatibus, num. 1: «Abba, inquit, idem est quod universe Papa.» Et Spiegelius, in Lexico, verbo Abbas, ait apud Græcos Abbas appellatos Papas, velut Moscovitæ pronuntiant popas. Parentes ergo prisci quos celebrat hic Siracides, fuere primi Abbæ et Abbates, πάππαι et πάππαι, Papæ et patres patrum.
2. MULTAM GLORIAM FECIT (græce ἔκτισε, id est creavit, condidit) DOMINUS MAGNIFICENTIA SUA A SÆCULO. - Puta per magnificentiam, id est magnificam suam potentiam, sapientiam, bonitatem et operationem, quam habuit «a sæculo,» id est ab initio mundi et temporis, imo æternitatis. Complutensis addunt ἐν αὐτοῖς, id est in ipsis, scilicet viris gloriosis. Sic enim habent: Multam gloriam creavit Dominus in ipsis magnificentia sua a sæculo; Romani: Magnificentiam suam a sæculo, q. d. Dum Deus gloriam tantam creavit in Sanctis, hoc ipso ostendit et exhibuit magnificentiam suam, quam habuit a sæculo, id est ab æterno. Gloria enim Sanctorum est opus magnificentiæ Dei, adeoque ipsa est gloriosa Dei magnificentia; hæc enim non est aliud, quam gloria Dei magnifica; Syrus: Multum gloriæ adjudicatum est illis, et omnis majestas eorum super generationes sæculi.
Nota: Τὸ gloriam respicit τὸ gloriosos, vers. 1, q. d. Patres nostri fuere viri gloriosi ob gloriam multam, quam eis contulit Deus. Multam dico. Nam primo, hæc gloria viros illos fecit gloriosos et inclytos; secundo, hæc gloriosum fecit sæculum ipsorum; Deus enim eos, quasi faces, imo soles orbi dedit, ut illum suo quisque ævo illustraret: v. g. dedit Henoch, ut ille quasi sol illustraret sæculum legis naturæ; dedit Noe, ut ille quasi sol illustraret sæculum diluvii; dedit Abraham, ut ille quasi sol illustraret sæculum primum post diluvium, et ita de cæteris: Deus enim pro sua magnificentia cuique sæculo successive hos heroes quasi stellas, imo soles, dedit, ut ejus ignorantiæ et vitiorum tenebras sua luce discuterent; tertio, hanc gloriam sibi ipsi creavit Deus; dum enim gloriam tantam Sanctis contulit, hoc ipso seipsum apud homines glorificavit, gloriamque suam ostendit et celebravit. Unde Tigurina vertit: Dominus per hos multam gloriam sibi peperit, idque sua ab ævo condito magnificentia. Gloria enim Sanctorum et heroum est gloria Dei eos sanctificantis et extollentis: sicut gloria operis est gloria opificis, et gloria imaginis est gloria exemplaris.
Igitur magnificentia fuit causa, cur Deus patres tam gloriosos effecerit; quia scilicet Deus magnificentissimus in ea volebat toti mundo ostendere suam munificentiam et magnificentiam.
Triplex hæc gloria fuit triplex causa quæ movit Apostolum, ut imitatus Siracidem, post elogia fidei, tantopere celebret tot tantosque heroes fidei, Hebr. XI. Rursum triplex hæc gloria fuit triplex causa, quæ movit Ecclesiam, ut Siracidem et S. Paulum secuta, celebret Sanctos illustres; sic enim a priscis temporibus Ecclesia Latina in Martyrologio, et Græca in Menologio, Martyrum Sanctorumque heroicos agones celebrat, posterisque imitandos proponit. Atque hæc fuit prima Martyrum Sanctorumque canonizatio, quam deinde secuta est particularis illa et solemnis, quæ de more fit a Pontificibus. Primus autem quem legimus a Pontifice solemni ritu canonizatum, fuit S. Suithertus, Episcopus Werdensis, qui sub Carolo Magno canonizatus est a Leone III, anno Domini 803. Ita Baronius, Bellarminus et alii. Secundus fuit S. Udalricus, Episcopus Augustanus, qui canonizatus fuit anno Domini 993, a Joanne XV Pontifice, ut patet ex ejus Bulla canonizationis.
Porro in canonizatione cujusque Sancti, duo facit Pontifex: primo, refert in Sanctorum catalogum, eumque ut talem Ecclesiæ colendum proponit et sancit; secundo, ejus festum, die quo obiit et in cœlum transiit, toti Ecclesiæ celebrandum indicit. In nonnullis quoque officium die eadem fieri præcipit. Sic in S. Bonaventuræ canonizatione, quæ fuit anno Domini 1480, ait Sixtus IV Pontifex: «Ipsum SS. Confessorum, Pontificum et Doctorum consortio solemniter aggregamus; mandantes Patriarchis, Archiepiscopis, etc., ut festum ipsius secunda Dominica mensis julii singulis annis solemniter et devote celebrent, divinum officium velut pro uno Confessore, Pontifice et Doctore, tam publice quam privatim, prout contigerit, persolventes. Franciscanis vero hujusmodi officium sub festo duplici et octava celebrandi concedimus facultatem.» Sic in canonizatione S. Bernardini anno 1450, ait Nicolaus V Pontifex: «Ipsumque canonizamus, mandantes festum in numero sanctorum Confessorum non Pontificum decantari.» Prima omnium, cui concessum fuit officium, fuit S. Brigida; nam Bonifacius IX, in ejus canonizatione, quæ facta est anno Domini 1391, sic ait: «Statuentes ut ab universali Ecclesia anno quolibet die obitus ejusdem, festum ipsius et officium, sicut pro una Sancta non Virgine nec Martyre, devote et solemniter celebretur.» Simili deinde modo Pius II, in canonizatione S. Bennonis statuit, ut ab universali Ecclesia quolibet anno festum ipsius, et officium sicut pro uno Confessore Pontifice, die 16 junii solemniter celebretur. Sic Clemens VII, canonizans S. Antonium, Archiepiscopum Florentinum, ejus festum indicit, ac officium divinum velut pro uno Confessore Pontifice celebrari sancit: Patribus vero Prædicatoribus sub ritu duplici. Sixtus V, in canonizatione S. Didaci: «Statuentes, inquit, ut ab universali Ecclesia anno quolibet die 12 novembris festum ipsius, et officium sicut pro uno S. Confessore devote celebretur.» Idem officium de S. Raymundo et S. Hyacintho indicit Clemens VIII, ac de S. Carolo Borromæo, et S. Francisca Romana Paulus V, in eorum canonizatione.
Neque hic recens canonizatos festo officioque colendi est mos, sed pervetustus ab ipsis Ecclesiæ primordiis. Sic enim S. Stephani Protomartyris, cæterorumque Martyrum festum celebrari sanxerunt Apostoli, teste S. Clemente, lib. VIII Constit. cap. XXXIII. Sic S. Cyprianus, epist. 37: «Dies eorum (Martyrum) quibus excedunt, inquit, annotate, ut commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus.» Sic S. Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. XXI: «Populus Christianus, inquit, memorias Martyrum religiosa solemnitate concelebrat - et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque orationibus adjuvetur.» S. Gregorius, ad Eulogium, epist. 29, lib. VII: «Nos, inquit, pene omnium Martyrum, distinctis per dies singulos passionibus, collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus.» Unde liquet veteres festa Martyrum celebrasse quotannis in die martyrii eorum, Missam celebrando, in eaque eorum nomina commemorando et invocando; atque inde factum est, ut in Canone Missæ non nisi Martyrum nomina posita legamus, et quotidie commemoramus dum dicimus: «Commemorantes et memoriam venerantes in primis,» etc. Olim tamen etiam nomina Virginum et Confessorum non Martyrum recitabantur, teste S. Augustino, lib. De S. Virginib. cap. XLV: «Perhibet, inquit, Ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est, quo loco Martyres, et quo loco defunctæ sanctimoniales recitentur.» Quocirca pridie diei natalis eorum annuntiabantur nomina in Ecclesia (ut hodie fit in Martyrologio) quorum natalitia recensenda essent die sequenti, quorumque una cum sacrificio foret commemoratio facienda. Has Ecclesiasticas tabulas Tertullianus, lib. De Corona militis, fastos appellat. Porro Missas has celebrabant in altaribus super corpora et sepulcra Martyrum, ad eorum honorem erectis, indeque ecclesias vocabant Martyria, quasi Martyrum sepulcra et monumenta. Pluribus hæc omnia demonstrat Baronius, Præcapitul. in Martyrologium Rom. cap. IV.
3. DOMINANTES IN POTESTATIBUS SUIS, HOMINES MAGNI VIRTUTE, ET PRUDENTIA SUA PRÆDITI, NUNTIANTES IN PROPHETIS DIGNITATEM PROPHETARUM. - Rabanus omit...
Idem ab olitanis temporibus fecere Græci, Sanctos suos recolentes in Diptychis et Menologiis.
Porro Siracides hic æque ac Apostolus, Hebr. XI, proprie non intendit texere catalogum Sanctorum et electorum, sed tantum virorum illustrium. Esto enim plerique eorum fuerint sancti et electi, de nonnullis tamen res dubia vel incerta est, ut de Salomone, Zorobabel, Jesu filio Josedec, Nehemia, et Judicibus Israel.
3. DOMINANTES IN POTESTATIBUS SUIS, HOMINES MAGNI VIRTUTE, ET PRUDENTIA SUA PRÆDITI, NUNTIANTES IN PROPHETIS DIGNITATEM PROPHETARUM. - Rabanus omittit τὸ in Prophetis, vel, ut Græca habent, in Prophetiis. Unde sic legit: Nuntiantes dignitatem Prophetarum. Hæc participia dominantes, nuntiantes, imperantes, etc., non possunt referri ad laudemus vers. 1; sic enim deberent esse accusativi casus; jam autem sunt nominativi, ut patet ex Græco κυριεύοντες, βουλεύοντες, ἀπαγγελκότες; quare more Hebræo hæc participia accipienda sunt pro præteritis, q. d. Dominati sunt, nuntiarunt, imperarunt. Unde Tigurina vertit: Qui regnis suis dominati sunt, viri potentia celebres; qui consilio ingenii sui valuerunt, qui prodiderunt oracula fatorum; alii magis ad verbum vertunt: Qui dominati sunt in regnis suis, et viri potentia celebres fuerunt, consultantes intelligentia sua, annuntiantes prophetias. Similes hebraismos notavi II Corinth. X, 15; Rom. XII, 12.
Dat causam cur laudandi sint patres, laudisque materiam et objecta varia assignat. Primum est: «Dominantes in potestatibus suis,» græce, ἐν ταῖς βασιλείαις αὐτῶν, id est in regnis suis. Quod Noster vertit, in potestatibus; cuique enim regi in regnum, et principi in principatum competit jus et potestas regendi et dominandi juxta leges et jura cujusque regni et principatus: unde aliqui legunt, in potestatibus suis. Plerique enim patres quos laudaturus est Siracides, fuere Patriarchæ, judices, principes et reges Israel: Patriarchis enim in suas familias, utpote amplissimas, competebat jus principis et regis, uti ostendi, Genes. XXXVIII, 24. Sensus ergo est, q. d. Laudemus patres nostros gloriosos; quia ipsi fuere insignes reges et principes, qui magna auctoritate, jure et imperio dominati sunt in Israel, eumque rexerunt juxta leges et jura a Deo sancita, præsertim ut eum in veri Dei fide, cultu et obedientia continerent, et ab infidelibus protegerent. Porro inter bona temporalia nullum gloriosius est regno et regia dignitate.
Tropologice, Rabanus: Rex magnus est, inquit, qui regit seipsum, qui dominatur animo suo, præsertim iræ et concupiscentiæ. Nam et prisci reges, inquit, «fuere facultatibus abundantes; sed majori potestate semetipsos regebant, cum ab illicitis concupiscentiis coercebant.»
Secundum est: «Homines magni virtute;» græce est, ἄνδρες ὀνομαστοὶ ἐν δυνάμει, id est viri nominati, famosi et celebres in potentia et robore; tum quia in regno fuerunt potentes; amplum enim, dives et potens habuerunt regnum, uti habuit David, Salomon et posteri; tum quia potentes et victoriosos habuere exercitus, quibus vicinos reges debellarunt, sibique subjecerunt; tum quia ingenti animi robore, magnitudine et generositate ad magna fortiter audenda et constanter perficienda excelluerunt; hos enim Hebræi vocant אנשי חיל anse chail, id est viros virtutis, id est strenuos, fortes, animosos; quales fuere Josue, David, Judas Machabæus, etc., bellica virtute clarissimi; tum denique quia magna in Deum fide præditi, stupenda patrarunt miracula et portenta. Unde Syrus vertit: Ostenderunt in prophetia sua signa.
Moraliter disce hic, virtutem consistere in animi vigore et robore ad ardua quælibet superanda; unde virtus a viro dicta, et proprie fortitudinem significat, quod viri maxime fortitudo sit, ait Cicero, Tuscul. I. Quocirca virtus a variis varia definitur vel describitur: «Virtus, ait Cicero, Tuscul. II, est perferendorum malorum fortis atque invicta patientia.» Idem, lib. V De Finibus: «Virtus est vis illa, qua res, cujus est virtus, perfecta redditur.» Idem, lib. II De Invent.: «Virtus est animi habitus, naturæ, modo, rationi consentaneus.» Idem, ad Plancum, lib. X, epist. 3: «Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna.» Plato, in Menone, sive in Dialogo de virtute, quatuor dat ejus definitiones: «Prima virtus viri civilis est, ad civilium rerum administrationem congruenter paratum esse; secunda virtus est facultas, qua omnibus præesse valemus; tertia virtus est gaudere honestis; quarta virtus est appetitus honesti, et facultas illud assequendi.» Idem, in lib. De Republ.: «Virtus est habitus animæ, quo potentia naturalis ejus quam optime opus suum exercet.» Idem, lib. II De Legibus: «Virtus est obedire rationi.» Alcinous, De doctrin. Platon. cap. XXXI: «Virtus est affectio animæ perfecta et optima, ornatum, concordem et stabilem efficiens hominem.» Theages: «Virtus est habitus decori.» Rursum Plato, in Theæteto, dixit virtutem esse similitudinem cum Deo; et alibi: Optimum animi habitum per se laudabilem. Plotinus, Enn. I, lib. VI, cap. VI, ait esse animi purificationem. Aristoteles, in VII Physicor. context. XVI, esse perfectionem animi, et constitutionem ejus secundum naturam; in X Moral. Nicomach. cap. V, affirmavit virtutem esse omnium mensuram; et in I Rhetor., esse facultatem comparandi quæ bona sunt, eademque servandi; ac insuper esse facultatem multa et magna in alios beneficia conferendi; esse facultatem quæ potest omnes omnibus in rebus adjuvare; esse habitum recte disponentem appetitum sensuum et actiones ejus. Alii dixerunt esse humani animi sanitatem. Stoici: «Virtus, aiunt, est vacuitas perturbationum, animique tranquillitas.» S. Augustinus, lib. De Morib. Eccles. cap. XI: «Virtus est rectissima animi affectio.» Idem, De Quantitate animæ, cap. XVI: «Virtus est æqualitas vitæ, rationi undique consentientis.» Additque virtutem similem esse circulo, quia per illam sapiens fit
«in seipso totus teres atque rotundus.» Idem, lib. IV De Civit. Dei, cap. XXI: «Virtus est ars recte recteque vivendi. Unde ab eo quod græce ἀρετή dicitur virtus, nomen artis Latinos traduxisse putarunt.» Idem, lib. XV De Civit. Dei, cap. XXII: «Virtus est ordo amoris, juxta illud, Cant. II: Ordinavit in me charitatem.» S. Ambrosius, lib. VIII in Lucæ cap. XVIII: «Virtus est nolle peccare, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam.» Idem, in Psalm. I: «Prima virtus est, ut non frangaris adversis, nec extollaris secundis.» Idem, lib. II De Abel, cap. II: «Perfectæ virtutes sunt, si sollicitudines sæculares, et corporales illecebras victor animus, delinimentaque voluptatis excludat, liber a sæculo, Deo deditus, nihilque de tramite rectæ intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriæ dividens, nunc labori.» Nazianzenus in Præceptis ad Virgines: «Virtus in medio vitiorum sita est, velut rosa inter spinas.» Sic et Aristoteles, lib. II Ethic. cap. VI: «Virtutem definit esse mediocritatem.» Unde Horatius: Virtus est medium vitiorum utrinque reductum.
Idem Nazianzenus, alibi: «Virtus est bonum quod per vim efficitur. Virtutis natura est ad unicum Dei cultum respicere; virtus inclyta tacitis gradibus se tollit in altum.» Quocirca Stoici cæterique philosophi censuerunt, summum bonum hujus vitæ situm esse in virtute, idque demonstrant decem rationibus: primo, summum bonum est in animo: in animo autem nihil est salutarius et præclarius virtute; secundo, summum bonum id judicari debet, ex quo pendet universa nostra perfectio: virtus est hujusmodi, virtus enim perficit id cujus est virtus et opus ejus; tertio, summum bonum id statui debet, quod cum ex se sit bonum, cætera omnia bona reddit: hujusmodi est virtus; nam ejus beneficio munera fortunæ et naturæ redduntur bona nobis, quæ seorsum a virtute potius nobis obsunt quam prosunt; quarto, summum bonum id judicari debet, quod (sejunctis cæteris omnibus) bonum reddit id cui convenit, et eo sejuncto ab aliis, derelinquit illud boni expers: hujusmodi est virtus; ex eo enim quod homo est virtute præditus, etiamsi ei cætera omnia desint, statim dicitur vir probus; si autem ea absit, adsint cætera omnia, nequaquam bonus et probus nuncupabitur; quinto, summum bonum est maxime potens, omnia vincens, omnia superans, omnia cum eo pugnantia repellens: hujusmodi est virtus; ea enim sola muniti, fortunam vincimus, naturæ incommoda rejicimus, munere continentiæ incontinentiam coercemus, heroica virtute feritatem prosternimus; sexto, summum bonum debet esse firmum et constans: apud nos autem nihil virtute firmius et constantius reperitur; dum enim extrinsecus fortunæ venti nos agitant, dum intus dimicant naturæ contrarietates ex quibus constamus, dum amici nos deserunt, dum principatus mundi nobis sunt adversi; sola virtus intus revocata animum reddit tranquillum, sola nos intrepida comitatur. De qua id quod de Musis cecinit Ovidius, congruenter enuntiare valemus: Has saltem nullus potuit pervincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Et Seneca, epist. 93, dicebat: Hoc adversus virtutes valent calamitates, damna et injuriæ, quod adversus solem valent nebulæ, imo minus, quia virtus in calamitate refulget, et adversitate perficitur. Præterea summum bonum hujus est naturæ et conditionis, ut quatenus summum bonum est, non possit non prodesse: at hoc virtuti competit. Præclarum enim virtutis privilegium est (ut in primo Rhetorices monuit Philosophus), quod ea sola male uti non valeamus, ac insuper, quod admirabilius est, ea sola (dum nobis se offert necessaria occasio) non valeamus non uti; de ratione enim virtutis moralis est, non solum ut agamus id quod oportet, verum insuper quando oportet. Insuper summum bonum id judicari debet, quod mensura et regula est cæterorum bonorum, ac Deo pro facultate nos reddit similes: hujusmodi est sola virtus; ea ergo (ut dixit Philosophus X Moral. Nicomach. cap. V.) est mensura omnium (rectum enim judex est sui obliqui), ea sola nos maxime purgat, et purgatos evehit ad supera. Hinc Deus, tanquam amicum ac sibi similem, dicitur visitare virum probum ac sapientem. Demum summum bonum dicitur esse jucundissimum, honestissimum, utilissimum, semper consimile, naturæ hominis consentaneum, ordinem statuens inter partes animæ, ac hominem reddens similem magno mundo: hujusmodi est sola virtus.
Tertium est: «Prudentia sua præditi;» græce, βουλεύοντες ἐν συνέσει, id est consultantes vel consiliantes; intelligentes, id est prudentes et sapientes: prima enim et potissima prudentiæ pars est consilium. Prudens enim est, qui novit in quovis eventu, præsertim in re difficili et periculosa, sapiens dare consilium. Porro hæc prudentia triplex est: scilicet ethica, quæ hominem ipsum; economica, quæ familiam; politica, quæ rempublicam prudenter regit et administrat. Triplicem hanc prudentiam habuere patriarchæ et principes, quos hic celebrat Siracides; nam ut sapienter ait S. Dionysius, epist. ad Demophilum: «Qui se rexerit, alterum etiam reget; et qui alterum, etiam domum; qui domum, etiam civitatem; qui civitatem, etiam nationem.»
Quartum est: «Nuntiantes in Prophetis dignitatem Prophetarum,» id est populo annuntiabant, commendabant et inculcabant in Scripturis Prophetarum, eorumdem dignitatem, quanta scilicet tum ipsæ prophetiæ, tum ipsi Prophetæ earum auctores sint dignitatis et auctoritatis, nimirum divinæ, quia a Deo dictatæ et inspiratæ fuere Prophetis; ac consequenter quanta reverentia et obedientia sint excipiendæ. Ita Lyranus et Dionysius. Sub Prophetis intellige legem et Pentateuchum; Moses enim fuit princeps uti principum et pontificum, sic et Prophetarum. Atqui Moses præcipit, Deut. XVII, 18, ut rex novus, mox ut inauguratur, habeat Deuteronomium, illudque assidue legat, ut juxta illud se et suos regat; «Postquam, inquit, sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.» Ita fecere pii reges et principes, ut Josias, IV Reg. XXII, 1, et Esdras, II Esdræ VIII, 18, ac similes, qui proinde uti pie et sancte, sic et prospere feliciterque Deo fortunante regnum administrarunt; Israelis enim regnum non erat mere civile et politicum, sed et Ecclesiasticum ac divinum: quare reges regere debebant populum juxta legem Mosis et oracula Prophetarum, sicut reges et imperatores Christiani regere debent populum juxta Christi legem et Evangelium.
Qua in re excelluit Jagello Lithuaniæ et deinde Poloniæ princeps, qui Polonis et Lithuanis fidem Christi adeo ferventer instar doctoris et concionatoris prædicavit, ut eos ad Christum converterit; quare Polonorum tam Apostolus quam princeps exstitit. Ejus pietatem et zelum imitantur moderni Polonorum reges et principes, qui ab eo prognati Jagellonidæ nuncupantur, eoque titulo gloriantur. Floruit Jagello anno Domini 1390, tempore Tamberlanis. Ita Martinus Cromerus, De Rebus Polon. lib. XV, et Orat. funebri, in morte Sigismundi primi.
Secundo, Jansenius sic explicat, q. d. Nuntiabant, inquit, patres in libris Propheticis dignitatem Prophetarum, hoc est, eam suis scriptis et relictis post se divinis oraculis declarabant; nuntiabant ergo, id est reipsa ostendebant et exhibebant dignitatem prophetiæ, dum eam a Deo accipientes in libris conscribebant, ex quibus illa populo legeretur et annuntiaretur. Plerique enim patrum fuere Prophetæ, qui prophetias vel ore dictarunt, vel calamo scripserunt; itaque Dei oracula et voluntatem populo annuntiarunt. Unde græce est, ἀπαγγελκότες ἐν προφητείαις, id est annuntiantes in prophetiis, hoc est, ut Tigurina et alii vertunt, annuntiantes prophetias et oracula. Hebræi enim verba contactus tam mentalis, quale est annuntio, quam realis, construunt cum ב, id est in, et ablativo, uti jam sæpius monui. Unde noster Emmanuel Sa, subaudiens τὸ secundum, sic exponit, q. d. Annuntiantes prophetias secundum dignitatem Prophetarum, q. d. Majores nostri fuerunt Prophetæ, et prophetias ediderunt dignas Prophetis, ut merito inter Prophetas magnos censendi sint. Talis fuit Josue, de quo ait, cap. XLVI, vers. 1: «Fortis in bello Jesus Nave, successor Mosi in Prophetis,» q. d. Majores nostri non tantum prudentia fuere præditi, sed et prophetia ac spiritu prophetico clari; quare regimen eorum non tantum fuit prudens, sed et propheticum ac divinum; quia prudentia non tam humana quam divina rexere populum, utpote in dubiis omnibus consulentes oraculum Domini, ut fecit Moses et Josue, Num. XVII, 21.
Tertio, Palacius sic exponit, q. d. Majores nostri erant nuntiantes inter Prophetas dignitatem propheticam suam, quæ maxima laus est. Quam ut intelligas, id nota: Licet olim Deus multis dederit spiritum prædicendi futura, atque ideo ut essent suo modo Prophetæ, ut dedit Sibyllis et Balaam; tamen dignitatem propheticam et canonicam solis dedit Judæis, qui agnoscentes se Spiritu Sancto inspiratos loqui, asserebant se esse Prophetas; ac ideo suam dignitatem propheticam nuntiabant et pronuntiabant; et propterea horum prophetias Ecclesia ut canonicas suscepit et suspexit. Jam est sensus apertus: Parentes nostri erant inter Prophetas, qui prædicebant futura, dignissimi, nuntiantes suam propheticam dignitatem, id est dicentes se esse veræ Ecclesiæ Prophetas.
4. ET VIRTUTE PRUDENTIÆ POPULIS SANCTISSIMA VERBA. - Intelligitur hic verbum; sed quod? Rabanus et Palacius subaudiunt loquentes vel instruentes, q...
Rursum alii sic explicant, q. d. Nuntiantes non tantum plebeiis et rudibus, sed et ipsis Prophetis, id est viris doctis et sapientibus dignam Deo et se prophetiam, id est sapientiam. Unde Syrus vertit: Sapientes didicerunt in sapientia eorum.
Quarto, Franciscus Lucas, in Annotat. hic: Manuscripta duo, inquit, cum Rabani textu omittunt τὸ in Prophetis, leguntque: Nuntiantes dignitatem Prophetarum. Alia manuscripta tollunt non tantum in Prophetis, sed etiam nuntiantes, scribuntque quod reliquum est in dignitate Prophetarum. Harum lectionum altera videtur vulgari, quæ in Notatione hujus capitis collocata est, præferenda; ex Græcis enim docemur satis alterum superfluere, vel dignitatem Prophetarum, vel in Prophetis: ἀπαγγελκότες (habent codices Græci) ἐν προφητείαις, qui annuntiarunt in prophetiis; quod est, qui prophetias et divina oracula annuntiarunt. Utra autem præferenda sit non facile dixerim: prior, «nuntiantes dignitatem Prophetarum,» Græco conformior est; posterior, «in dignitate Prophetarum,» ab alterius eruditionis suspicione alienior: cui si subaudias, constituti, vel quid simile; id significatur, quod auctor velle videtur: Prophetico spiritu excellentes. Possit in eumdem sensum prior lectio accipi, si per dignitatem Prophetarum intelligas prophetias, ob quas Prophetæ sunt in honore. Hæc Franciscus Lucas. Verum nobis sequenda est lectio Romæ correcta, quam passim continent codices Latini.
5. IN PERITIA SUA REQUIRENTES MODOS MUSICOS, ET NARRANTES CARMINA SCRIPTURARUM. - Pro «in peritia,» Rabanus, Lyranus et alii legunt, «in pueritia» ...
ET IMPERANTES IN PRÆSENTI POPULO. - Pro imperantes græce est ἡγούμενοι, id est duces, vel imperantes, ducentes, præeuntes, antegredientes, prælucentes. Ducis enim est præire militibus et populis: ita patres et principes isti Israel tam armis, quam verbo et exemplo præibant Israeli; idque in præsenti, id est populo sui ævi, qui tunc illis præsens erat. Est ampliatio: præsens enim hic ampliatur ad præteritum; quia quod nobis est præteritum, patribus erat præsens.
4. ET VIRTUTE PRUDENTIÆ POPULIS SANCTISSIMA VERBA. - Intelligitur hic verbum; sed quod? Rabanus et Palacius subaudiunt loquentes vel instruentes, q. d. Non cedro, sed cœlo digna locuti. Lyranus, ex versu præcedenti, repetit nuntiantes, q. d. Patres loquebantur, vel nuntiabant populis sanctissima verba legis divinæ. Jansenius vero sine verbo sic explicat: Quoniam, inquit, durum est repetere ex alia sententia verbum nuntiantes, cum jam aliud intercesserit participium; et quia quod respondet illis dictionibus sanctissima verba, ponitur in nominativo apud Græcos (habent enim σοφοὶ λόγοι) ideo magis convenit sic accipere, q. d. Et per vim et efficaciam prudentiæ eorum fuerunt ipsis populis sanctissima verba, hoc est, per eos populus habuit sancta eloquia Dei. Multa scripta habent populi sanctissima verba; quæ lectio magis consentit Græcis, in quibus est genitivus λαοῦ, et nominativi σοφοὶ λόγοι sapientes sermones. Itaque sensus erit, quod patres illi virtute prudentiæ fuerunt sanctissima verba populi, hoc est fuerunt, per quos populus sanctissima verba a Deo percepit: ut causaliter dictum sit, quod patres fuerunt sanctissima verba populi. Verum hæc explicatio coactior et durior est. Dico ergo repetendum esse participium imperantes, græce ἡγούμενοι, id est præeuntes, q. d. Majores nostri imperabant et præibant populis sibi subditis sanctissima verba, dum eos verbo et exemplo incitabant ad observationem sanctissimæ legis Dei. Hæc est enim virtus prudentiæ, ut quod verbo doces et imperas, idipsum doceas et præeas exemplo; facta enim dant efficaciam verbo, exemplum dat auctoritatem imperio. Sic fecit Joseph juxta illud Psalm. CV: «Misit rex et solvit eum, etc., ut erudiret principes ejus (Pharaonis et Ægypti) sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.» Sic David, Ezechias, Josias, etc., non solum Judæis, sed et aliis, quos subjiciebant, populis Dei præcepta tradiderunt. Nam ut ait S. Basilius, hom. 3 Hexaem. divinam doctrinam profanæ conferens et anteferens: «Quantum caste viventium mulierum pulchritudo meretriciæ formositati præponitur, tanto noster sermo dignoscitur prælatus esse illorum doctrinæ.»
Porro Noster aliter legit et dispungit in Græco, quam modo legitur; sic enim nunc legitur et dispungitur: Ἡγούμενοι λαοῦ ἐν διαβουλίοις, καὶ ἐν συνέσει γραμματείας λαοῦ. Deinde novo versu: Σοφοὶ λόγοι ἐν παιδεία αὐτῶν, id est ut Complutensia et Romana: Duces vel rectores populi in consiliis, et in intellectu litteraturæ populi. Sapientes sermones in disciplina eorum; Tigurina: Qui populo præfuerunt consilio, atque cognitione, peritia litteraturæ scribarum populi, quorum dictis sapientibus constituta eruditio.
Noster vero legit, ἁγίους λόγους id est sanctissima verba, eaque nexit cum «imperantes,» quod præcessit; Syrus: Dicentes parabolas in libro virorum fortium.
5. IN PERITIA SUA REQUIRENTES MODOS MUSICOS, ET NARRANTES CARMINA SCRIPTURARUM. - Pro «in peritia,» Rabanus, Lyranus et alii legunt, «in pueritia» (utrumque enim significat vox Græca ἐπιδεξιότης), et sic vertisse nostrum Interpretem censet Jansenius. Videtur enim Siracides respexisse ad Davidem, qui a pueritia et juventute cœpit ludere cithara, et postea enarravit et dictavit carmina Scripturarum: atque ad filios Prophetarum, qui Deo canebant hymnos et carmina, I Reg. X. Verum legendum est, «in peritia:» sic enim legunt codices Romæ correcti et fere cæteri omnes. Notat enim non cantores, sed auctores psalmorum et sacrorum carminum, æque ac musices et modulationis, qua tum voce, tum psalterio, aliisque instrumentis psalmos et hymnos in templo canebant, et alios canere docebant: quales fuere David, Asaph, Idithun, filii Core.
6. HOMINES DIVITES IN VIRTUTE, PULCHRITUDINIS STUDIUM HABENTES: PACIFICANTES IN DOMIBUS SUIS. - Græce est: Homines divites subministrati, vel instr...
Sensus est, q. d. Nonnulli e majoribus nostris non tantum rexerunt populum, eumque docuerunt legem Dei; sed in sua peritia et scientia invenerunt modos musicos Deum laudandi et celebrandi; ac enarrarunt, dictarunt et composuerunt «carmina Scripturarum,» id est carmina jam in S. Scriptura, præsertim in Psalterio descripta, ut hac ratione populum in Dei cultu firmarent, eumque laudare, invocare et adorare docerent.
Hunc esse sensum liquet ex Græco, qui sic habet: Ἐκζητοῦντες μέλη μουσικῶν, διηγούμενοι ἔπη ἐγγραφῇ. Alii per diastolen legunt ἐν γραφῇ, quod Complutensia vertunt: Requirentes melodias musicorum, et enarrantes carmina scripta; Romani, legentes ἐν γραφῇ, vertunt: Carmina in scriptura; alii: Apponentes versus scriptos; Tigurina: Qui concentus musicos investigaverunt, qui carmina scriptis prodita explicavere; ut laudet hic non solum cantores et psaltes, sed et doctores ac hymnorum et psalmorum interpretes. Hi enim sua expositione docent populum psallere intelligenter et sapienter; ut scilicet mente intelligant et affectu sapiant ea quæ psallunt: quod ingens Ecclesiæ et fidelium est bonum. Quocirca inter alias S. Gregorii laudes, hæc una non infima est, quod cantum hymnorum et psalmorum ad meliorem ordinem et melodiam, quæ ab eo Gregoriana vocatur, redegerit. Imo S. Paulus fideles ad melodiam hanc hortatur dicens: «Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri,» Eph. V, 18. Sic de S. Cæcilia legimus: «Cantantibus organis, Cæcilia Domino decantabat, dicens: Fiat cor meum immaculatum, ut non confundar.»
7. OMNES ISTI IN GENERATIONIBUS (per generationes, ætates et sæcula sibi continue succedentia) GENTIS SUÆ GLORIAM ADEPTI SUNT, ET IN DIEBUS SUIS HA...
8. QUI DE ILLIS NATI SUNT, RELIQUERUNT NOMEN NARRANDI LAUDES EORUM; - quia scilicet a sanctis patribus sancte educati, eorumque sanctos mores imita...
9. ET SUNT QUORUM NON EST MEMORIA; PERIERUNT, QUASI NON FUERINT; ET NATI SUNT, QUASI NON NATI; ET FILII IPSORUM CUM IPSIS. - Nonnulli, ut dixi, hæc...
Simili phrasi et elogio S. Basilius a S. Gregorio Nysseno vocatur aurea dogmatum lyra, id est philomela, ita dicta quasi φίλον μέλος, id est perpetuo cantans, ubi semel incœperit. Huic enim avi diebus ac noctibus quindecim continuis varius et suavissimus est sine intermissione cantus, teste Plinio, lib. X, cap. XXIX, et Aristoteles lib. VIII De Natura animal. cap. III. Sic enim assidue S. Basilius, instar philomelæ, Dei dogmata aurea voce omnibus occinuit. Sic S. Dionysius Areopagita vocatur «volucris cœli» a S. Chrysostomo, homil. De Falsis prophetis: S. Ephrem «sonora lyra Spiritus Sancti» appellatur a Theodoreto: S. Athanasius a S. Gregorio Nazianzeno nuncupatur «veritatis tuba.»
Porro prisci nationum fere omnium Theologi et Patriarchæ suam de Deo sapientiam, ac de moribus Ethicam modulato carmine posteris consignarunt, ut illa suavius in animos influerent, et memoriæ tenacius inhærerent, quæ musico carminis concentu crebro et aures et mentem demulcerent. Ita nimirum Deus veterum more Poetarum legem Gentibus ferens, per aurem blande lapsus in mentem, suavitate carminum imperium invasit animorum, ut eos ad cœli delicias amoremque Numinis amantissimi raperet. Ita Moyses carmen legis servandæ cecinit, Deuter. XXXII. Ita ante Moysen S. Job patientiæ magister, ac primus heroici carminis auctor, eodem opus suum conscripsit. Hos duces secuti Debora, David, Salomon, Ezechias, Isaias, cæterique Prophetæ, quin et B. Virgo, suos cœlestis doctrinæ et pietatis æstus melodica versuum harmonia ediderunt. Idem imitati sunt Gentium heroes et philosophi, ut Orpheus, cujus hymni de Deo exstant; Trismegistus, Pythagoras, Solon, Apollo, Homerus, Hesiodus, Sibylla, Hystaspes, priscus Persarum rex, Socrates, Plato, qui tragœdias, dithyrambos et epigrammata divino dicitur lusisse ingenio; Aristoteles, Numa Pompilius, Scipio Africanus, Cato, Cicero, Julius et Augustus Cæsares, aliique innumeri, qui sua de moribus dogmata numerosa carminum modulatione tradidere. Idem inter Christianos secuti sunt S. Gregorius Nazianzenus, S. Gregorius Magnus, S. Damasus, Clemens Alexandrinus, Maximus, Synesius, Amphilochius, Damascenus, Sophronius, ac nuper S. Franciscus Xaverius, Indiarum apostolus, qui ut Indos fide Christi imbueret, præcipua Christianæ doctrinæ capita metris Indicæ linguæ eleganter illigabat: illis primo informabat pueros; pueri deinde facto choro, præeunte Xaverio, eadem carmina in viis, in compitis, in agris templisque decantabant. Ad cantus inauditi novitatem et voluptatem undique concurrebant Indorum greges, quibus rerum quæ canebantur admiratione suspensis, Xaverius singula explicabat: atque hac ratione Indos convertit. Idem vidit Plato, dum, lib. III De Republ., docuit pueros primo docendos esse musicam, ac per eam ethicam bonosque mores.
Mystice, S. Augustinus in Psal. LVI, vers. 9, ad illa: «Exsurge, psalterium et cithara,» docet Christum esse musicum et citharœdum, qui suavia doctrinæ et pietatis carmina animæ accinat, idque ut carmen Deo nostro concinamus alacrius. «Virginalis, inquit, illa Christi Domini caro pro nobis operans divina, psalterium est: ejusdem eadem caro pro salute hominum patiens humana, cithara est, chordis amoris in cruce concinne distensa; ideoque sonora et canora.»
6. HOMINES DIVITES IN VIRTUTE, PULCHRITUDINIS STUDIUM HABENTES: PACIFICANTES IN DOMIBUS SUIS. - Græce est: Homines divites subministrati, vel instructi robore vel fortitudine; pacifice viventes in habitationibus suis, vel commorationibus et viciniis suis: græce enim Complutensia legunt κατοικίαις; alii, παροικίαις; Tigurina: Viri divites, qui excelluere potentia, qui domi suæ prospere vixerunt. «Pax» enim Hebræis significat prosperitatem rerumque abundantiam: nec enim semper bella gerebant, sed bello pacem sibi suisque quærebant et parabant. Syrus: Quiescentes in robore suo. Hic verum est illud: «Tibicen fortunæ virtus.» In Græco ergo majores a tribus bonis externis commendantur: scilicet primo, a divitiis; secundo, a virtute, id est robore tum corporis et animi, tum militum et exercituum; tertio, a pace et prosperitate. Latinus vero interpres addit quartum, scilicet «pulchritudinis studium habentes,» quod varie explicant:
primo, Lyranus: «Pulchritudinis,» inquit, id est legis et Prophetarum, quorum studium est valde pulchrum, juxta illud Genes. XLIX: «Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis.»
10. SED ILLI VIRI MISERICORDIÆ SUNT, QUORUM PIETATES NON DEFUERUNT. - «Viri misericordiæ» vocantur non tam passive, qui misericordiam a Deo consecu...
Secundo, Palacius, nectens τὸ pulchritudinis cum «virtute,» sic explicat: «Studium habebant, inquit, in virtute pulchritudinis,» id est in pulcherrima virtute. Est enim phrasis Hebræa «altitudinis firmamentum,» dicere pro altissimo firmamento; ita «virtus pulchritudinis,» id est virtus pulcherrima, ad quam comparandam ejus pulchritudine illecti illi majores totum studium adhibebant.
Tertio, Jansenius, ut Latina Græcis adaptet: Significatur, inquit, eos in virtute, id est in fortitudine et robore, habuisse «studium pulchritudinis,» hoc est eos dixisse illud esse pulchrum studium et excellens, ut sibi compararent fortitudinem, et instructi essent viribus tum corporis, tum exercitus sui. Cum enim alii in deliciis et voluptatibus constituant pulchritudinis et excellentiæ studium, illudque pulchrum ducant, isti in robore habebant studium pulchritudinis, ut scilicet bene essent instructi contra hostes suos externos. Verum τὸ pulchritudinis studium habentes deest in Græcis: unde iis adaptari nequit. Rursum Biblia Romæ correcta et alia passim τὸ virtute per comma subjectum disjungunt a τὸ pulchritudinis: ergo hoc cum illo jungi nequit.
Dico ergo: sensus est, q. d. Majores nostri fuere studiosi pulchritudinis, ut scilicet pulchre templum et res sacras exornarent, utque τὸ πρέπον et decorum in omni re servarent, q. d. Erant decori in Dei cultu omnique actione; ideoque Deo Angelisque amabiles, et hominibus admirabiles. Ita Rabanus: «Pulchritudinis studium habentes, inquit, ut Moses et Salomon, qui tabernaculum et templum cum variis vasis et utensilibus Domino ædificarunt.» Et Dionysius Carthusianus: «Homines, ait, divites in virtute, id est potestative in spiritualibus et temporalibus opulenti; ut constat de David, Asa, Josaphat, Ezechia, Joathan et Josia, lib. Reg. et Paral., pulchritudinis studium habentes, id est, diligenter intenti circa ornatum cultus divini et templi decorem.» Magna enim est illecebra pulchritudinis: valde enim alliciuntur homines ad Dei cultum omnemque virtutem, si in ea videant pulchritudinem. Unde S. Dionysius, De Divinitatis nominibus cap. IV: Kallos, inquit, i.e. pulchritudo, dicitur, eo quod ad se kalei, id est vocat illicitque omnia. Id videmus in ornatu templorum, altarium, vestium sacrarum, musica, organis, etc., quæ sua specie et decore rapiunt homines ad se Deique cultum. Sic Christus sua pulchritudine vultus, oris, sermonum et actionum omnes in sui amorem rapiebat, juxta illud, Psal. XLIV, vers. 4: «Speciosus forma præ filiis hominum (Chaldæus: Pulcher es animo et corpore, rex Messia, præ reliquis hominibus). Diffusa est gratia in labiis tuis, etc. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.» Sic et Ecclesia ejus sponsa, de qua ibid. vers. 12, dicitur: «Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate, etc. Et concupiscet rex decorem tuum.»
11 et 12. CUM SEMINE EORUM PERMANENT BONA, HÆREDITAS SANCTA NEPOTES EORUM. - Ita Romana; varia est enim hic lectio tam Latinorum, quam Græcorum cod...
7. OMNES ISTI IN GENERATIONIBUS (per generationes, ætates et sæcula sibi continue succedentia) GENTIS SUÆ GLORIAM ADEPTI SUNT, ET IN DIEBUS SUIS HABENTUR IN LAUDIBUS, - id est in diebus suis dedere materiam laudis perpetuæ, ut tunc et deinceps a posteris omnibus laudarentur. Græce enim est: καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτῶν καύχημα; quod Complutensia vertunt: et in diebus suis gloriationem, supple et repete, «adepti sunt;» Romana: et in diebus ipsorum gloriatio; alii, et in diebus ipsorum est quo gloriemur; Tigurina: Omnes hi gloriam sunt adepti suis ætatibus, suisque temporibus laudi fuerunt; Syrus: Omnibus istis in generationibus fuit honor, et in diebus eorum laudes.
8. QUI DE ILLIS NATI SUNT, RELIQUERUNT NOMEN NARRANDI LAUDES EORUM; - quia scilicet a sanctis patribus sancte educati, eorumque sanctos mores imitati dederunt posteris materiam laudis, tam suæ quam patrum. Legit Interpres: Οἱ ἐξ αὐτῶν κατέλιπον ὄνομα, id est (ut recte Noster vertit): «Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen.» Laudat enim patres a sibi simili, sancta et felici prole ac sobole. Jam τὸ ἀπ᾽ postponentes, sic legunt: Sunt ex iis ipsis, qui reliquerunt nomen ad laudum enarrationem.
Quasi hic duo genera piorum describantur, unum illustrium hoc versu, qui scilicet post se nomen et famam reliquerunt; alterum obscurorum versu sequenti, quorum scilicet nomen cum vita interiit; unde de iis ait: «Et sunt quorum non est memoria.» Verum illa verba ad impios, non ad pios pertinere, melius ostendam. Quare lectio Latina hic et alibi purior et verior est Græca moderna; quanquam et Græca juxta Latinam exponi possit hoc modo, q. d. Sunt ex ipsis, scilicet prognati filii, qui reliquerunt nomen ad laudem tam suam, quam parentum; hoc enim idem est cum eo quod Noster vertit: «Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.» Sic vive ne frustra te natum intelligas,» ait Tullius, in Catone Majore.
13. ET FILII EORUM PROPTER ILLOS USQUE IN ÆTERNUM MANENT, («filii» non tam carnales, puta Judæi; licet enim hi tempore Siracidis essent fideles, id...
14. CORPORA IPSORUM IN PACE SEPULTA SUNT; - Syrus, collecta sunt: Primo: «In pace,» quia mortui sunt pleni dierum, æque ac bonorum operum, in senec...
9. ET SUNT QUORUM NON EST MEMORIA; PERIERUNT, QUASI NON FUERINT; ET NATI SUNT, QUASI NON NATI; ET FILII IPSORUM CUM IPSIS. - Nonnulli, ut dixi, hæc accipiunt de altero genere piorum; eorum, scilicet, qui obscuri vixerunt et obierunt, ut post se sui famam non reliquerint. Unde Syrus Græcum secutus totam hanc sententiam sic effert: Sunt ex eis qui reliquerunt post se nomen, ut fiat sermo in laudibus eorum. Et sunt in iis quorum non est memoria, et perierunt sicut perierunt. Verum ad impios hæc pertinere patet ex phrasi verborum usitata in Scriptura, qua de impiis, non de piis, dicitur eos periisse, quasi non fuerint; quodque nati sint quasi non nati. Rursum id patet ex antithesi versus sequentis, qua hisce impiis patres pios opponens subdit: «Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt.»
Quæres: Quos impios perstringit hic Siracides? Jansenius censet perstringi Philistæos, Ammonitas et Moabitas, utpote infideles et hostes Israelis; quorum proinde nomen et posteritas plane interiit; sed hoc remotius æquo, et longius petitum videtur, nec satis connexum et oppositum versui præcedenti. (Hic enim versus pendet a præcedenti, ejusque est pars alterumque membrum, ut patet ex Græco et Latinis Romanis). Hasce enim gentes potius opposuisset patribus et Patriarchis, quam iis qui de illis nati sunt; et nomen, ideoque eam repræsentant; non autem filii eorum, præsertim cum inter filios eorum multi fuerint obscuri, imo impii.
Melius ergo Palacius censet hunc versum, æque ac præcedentem, pertinere ad natos sive filios Patriarcharum. Horum enim filiorum duo genera assignat: unum piorum, ideoque illustrium; alterum impiorum, ideoque oblivione sepultorum. Ne quis enim objiciat Patriarchas habuisse etiam filios perversos, ideoque ignobiles, qui nomen parentum non tam honorarunt, quam dehonestarunt; id præoccupat, dicens id verum esse; sed tales filios cum suis plane interiisse, ideoque eo statu esse quasi non fuissent. Unde quasi non existentes, imo quasi qui nunquam
in rerum natura fuerint, computari; qui proinde vel consulendo, vel docendo, vel regendo, vel defendendo, vel sanctas leges, ritus, ordines instituendo, vel quavis alia ratione subveniendo, benefacimus. Hæc enim beneficentia, pietatis, justitiæ et sanctitatis certum est indicium; quia certus individuusque ejus est comes et effectus. Unde patribus hoc præ cæteris dat elogium, quod fuerint viri misericordiæ, ac pii beneficique incessanter.
Pro non defuerunt, græce est, οὐκ ἐπελείφθησαν, id est, non sunt oblivioni traditæ. Unde Rufinius opinatur legendum, non desierant. Sed Romani et alii legunt, non defuerunt, scilicet in hominum memoria, hoc est, non venerunt in oblivionem. Verum, quia hoc minoris est momenti, deoque fuse in sequentibus agitur; hinc potius videtur Noster legisse, οὐκ ἐτελειώθησαν, id est non sunt finitæ, non defuerunt, non cessarunt, q. d. Viri hi adeo fuere pleni misericordia et pietate ut eorum pia et benefica opera nunquam habuerint finem, vel terminum; sed alia aliis accumulando, imo adaugendo, ipsi semper sine modo et termino, tum singulis, tum omnibus benefacere studuerint, novosque benefaciendi modos excogitarint et usurparint. Favet Syrus, dum vertit: Sed isti viri gratiæ et justitiæ; gratia eorum finem non accipiet.
Apposite hæc SS. Apostolis Petro et Paulo adaptat S. Bernardus, serm. 3 De iisdem: «Merito, inquit, fratres, Apostolis sanctis attribuit mater Ecclesia, quod in Sapientiæ libris legitur: Hi sunt viri misericordiæ, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt, cum semine eorum permanent bona. Sunt enim hi plane viri misericordiæ sive quia misericordiam consecuti, sive quia misericordia pleni, seu quia misericorditer a Deo nobis donati sunt. Et vide quam misericordiam consecuti sunt. Paulum interroga de seipso, vel magis sponte confitentem ausculta: Qui fui blasphemus, et persecutor, et iniquus; sed misericordiam consecutus sum.» Et post multa asserit, «viros misericordiæ fuisse Apostolos, id est plenos misericordia, seu viros misericordiæ datos Ecclesiæ universæ; scimus enim quod viri isti nec sibi vixere, nec sibi mortui sunt, sed ei qui pro ipsis mortuus est, magis autem nobis omnibus propter illum. Quantum enim proderit nobis eorum justitia, quando ipsa quoque, sicut ostensum est, tantum profuere peccata? pro nobis facit eorum vita, eorum doctrina, etiam et mors ipsa. Etenim in conversione continentiam, in prædicatione sapientiam, in passione sua patientiam nobis beati Apostoli contulerunt. Quartum usque hodie conferri non cessant misericordia pleni, quod est sanctarum fructus orationum. Quamvis et in ipsa eorum vita adhuc invenias, quod adnumeres, fiduciam scilicet, quam nobis miraculorum exhibitione præbuerant. Et quis enumeret quam multa nobis per eos beneficia prævenerunt? Bene ergo de eis Scriptura loquitur: Quoniam hi sunt viri misericordiæ.»
Deinde S. Bernardus: Pro quorum pietates non defuerunt, legens cum Græcis: Quorum justitiæ oblivionem non acceperunt, idipsum sic singulis adaptat: «Vis ut nec tua accipiat oblivionem? A triplici cave periculo, et florebit in æternum ante Dominum. Legis enim: Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo, Apocal. III. Legis: Si averterit se justus a justitia sua, etc., omnium justitiarum ejus non recordabor, Ezech. XVIII. Legis quibusdam dicendum in judicio: Non novi vos, Matth. VII. Illis sine dubio, qui receperunt mercedem suam. Ergo omnis justitia tepida, omnis transitoria, omnis vendita erit in oblivionem coram Domino. Sed non ita Apostolorum justitiæ, quod ex eo satis apparet, quod sequitur: Cum semine eorum permanent bona. Manent enim usque hodie in nobis Apostolorum vestigia, et eorum religio, quia ex Deo est, non potest dissolvi. Itaque semen Apostolorum sumus per prædicationem, sed per adoptionem et hæreditatem semen Christi, et Apostolorum nepotes.»
10. SED ILLI VIRI MISERICORDIÆ SUNT, QUORUM PIETATES NON DEFUERUNT. - «Viri misericordiæ» vocantur non tam passive, qui misericordiam a Deo consecuti sunt (ut vult Rabanus) quam active, scilicet viri plane misericordes, adeo ut ex misericordia quasi matre geniti, exeaque toti conflati videantur, qualis fuit Job dicens, cap. XXXI, 18: «Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.» Hebraice vocantur אנשי חסד anse chesed, id est «viri pietatis,» id est, viri beneficentiæ, hoc est plane benefici; unde Vatablus vertit: «viri bene meriti;» Tigurina, viri misericordia freti: vel אנשי תחנונים anse tachnunim, id est viri miserationum; quorum scilicet viscera et corda plena sunt commiseratione et misericordia. Posset quoque verti, viri precum, orationum vel deprecationum, id est ferventissimi deprecatores et oratores pro populo. Pietas enim duplex est: una erga Deum, scilicet ejus cultus, invocatio et oratio; altera in proximum, scilicet misericordia et beneficentia; præsertim, quia oratio justi est maxima beneficentia. Plus enim boni impetrat a Deo, quam dare possit homo.
Pro pietas græce est δικαιοσύναι, id est justitiæ; sed justitia in Scripturis sæpe significat opera misericordiæ, quæ Noster vocat pietates, quibus scilicet proximo vel dando, vel commodando
patrum et filiorum patres sequentium, gloriam obscurare non possint. Sensus ergo et antithesis hujus versus et præcedentis est, q. d. Ex illis viris gloriosis nati sunt filii digni, quorum laudes et nomina narrentur; nati sunt alii filii indigni memoria, qui perierunt, ac si non fuissent; non ipsi solum, sed et eorum filii. Nam ex sanctis illis et potentibus filii non solum boni et memoria digni, sed et mali, quos perpetua sepelivit oblivio, nati sunt: nec enim boni sunt omnes fructus quos fert arbor bona. Verum filiorum piorum laus et nomen superest, impiorum vero oblivioni traditum est; quare illud patrum gloriam commendat, hoc cum deletum sit, illi nocere aut detrahere nequit.
15. SAPIENTIAM IPSORUM NARRENT POPULI, ET LAUDEM EORUM NUNTIET ECCLESIA. - Ita Romani, licet Jansenius et nonnulli alii pro narrent legant in præse...
Secunda Pars: Encomium Henoch
16. HENOCH PLACUIT DEO, ET TRANSLATUS EST IN PARADISUM, UT DET GENTIBUS PŒNITENTIAM. - Post communes omnium laudes, jam singulorum elogia orditur. ...
Porro maxime notat discretionem et disparitatem filiorum Abrahæ et Isaac cum posteris suis. Nam ex Abraham natus est Isaac, qui uti fidei et sanctitatis, sic et familiæ, opum et benedictionum Abrahæ fuit hæres. Ex eodem Abraham natus est Ismael, qui ex familia Abrahæ ejectus et exhæredatus, ita ab eadem factus est extorris et alienus, et posteri ejus Agareni et Saraceni infidelitate, pravisque moribus infames, fere fuerunt hostes populi Dei, puta olim Judæorum, nunc Christianorum. Similiter Isaac genuit Jacob, eumque fidei, familiæ, terræ sanctæ, et promissionum sibi a Deo factarum reliquit hæredem; Esau vero a se pariter genitum, ejusque posteros Idumæos iis exclusit; unde Idumæi ita periere, ut ne nomen quidem eorum supersit.
11 et 12. CUM SEMINE EORUM PERMANENT BONA, HÆREDITAS SANCTA NEPOTES EORUM. - Ita Romana; varia est enim hic lectio tam Latinorum, quam Græcorum codicum. Græci enim Complutenses legunt: Cum semine eorum permanet bona hæreditas, nepotes eorum in testamentis. Quod Vatablus explicat: Quorum progeniei manet bona possessio, quorumque semen fædere comprehensum est; Syrus: Cum semine eorum perseverans est felicitas eorum, et radix eorum in filios filiorum eorum; Romani vero: Cum semine eorum permanebit bona hæreditas, nepotes eorum; Rabanus autem: Cum semine ipsorum perseverant bona hæreditas sancta nepotum illorum; Hugo, Jansenius et alii: Et cum semine ipsorum perseverat bona hæreditas, et nepotum illorum semen in testamentis stetit. Sicque legendum censet Franciscus Lucas, quod hæc lectio Græcis modernis sit conformior. Verum nobis sequenda est lectio Romana, uti communior, sic et aptior veriorque. Sensus ergo est, q. d. Quia patrum pietates non defuerunt, sed permanserunt, hinc earum merito Deus tribuit ut cum semine, id est posteris, eorum permaneant pariter bona quælibet tum temporalia, tum spiritalia; ac præsertim hoc quod jure maximum censeri debet, ut «hæreditas sancta sint nepotes eorum,» ut scilicet post se relinquant hæredes sanctos, puta sanctos nepotes, atque illi patres sanctos imitentur; ac sicut in possessiones opesque, sic et in sanctitatem ipsorum jure quasi hæreditario succedant; dat enim hoc Deus sæpe sanctitati patris, ut ejus nepotes sint sancti; est enim ipse misericors «in tertiam et quartam generationem,» Exodi XX. Magna sane Dei est benedictio patrum et familiarum, cum ob patrum documenta, exempla et merita, sanctitas ad filios et nepotes longa generationum serie transmittitur, uti fides cultusque Dei veri ab Abraham, Isaac, Jacob, Mose, etc., ad omnes posteros totumque Israelem transmissa est. Adde: Τὸ sancta hæreditas nepotum illorum, uti multi legunt, notat sancta Dei promissa de Messia, de protectione Dei, de justitia, gratia, gloria, etc., quæ Deus nepotibus patrum promisit et præstitit, eo quod fidem et sanctitatem patrum sint imitati; in hujusmodi enim promissionum jus, inquit Jansenius, patribus suis filii Patriarcharum successerunt velut jure hæreditario, fueruntque illa promissiones eis velut bona hæreditas. Unde S. Paulus inter cætera dicit Judæorum fuisse promissa Dei; et monet ut imitatores efficiamur eorum qui fide et patientia hæreditabant promissiones, Rom. VII. Et subjungit de hæredibus pollicitationis: «Volens, inquit, Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum,» Heb. VI. Et postea dicit Noe institutum hæredem justitiæ, quæ per fidem est, Hebr. XI. Hæc est ergo bona hæreditas, quæ transit ad semen Patriarcharum, non tantum carnale, sed multo magis spiritale.
ET IN TESTAMENTIS STETIT SEMEN EORUM. - Τὸ et est exegeticum et causale, q. d. Nepotes eorum fuerunt sancta patrum hæreditas, id est sancti eorum hæredes; quia ipsi qui fuere «semen,» id est filii et posteri eorum, «steterunt in testamentis,» id est perstiterunt in legibus et mandatis Dei; hæc enim vocantur «testamenta,» id est pacta; quia sub hac conditione Deus cum Patriarchis eorumque posteris iniit fœdus, si scilicet ipsi servarent ejus leges et præcepta. Hinc secundo, hæc sententia referenda est ad priorem partem versus præcedentis: «Cum semine eorum permanent bona;» hæc omnia bona hic explicat, eaque vocat «testamenta,» q. d. Quia ipsi sancte perstiterunt in testamentis, id est in legibus, fœdere Dei sancitis; hinc pariter perstiterunt in testamentis, id est in bonis fœdere Dei promissis, q. d. Filii et nepotes successerunt in hæreditatem et bona, quæ quasi hæreditaria Deus promiserat patribus et posteris eorum; idque propter illos ipsos patres, quos filii imitantur, quibusque jure hæreditario tam in fide quam in bonis succedunt. Unde Tigurina et Jansenius sic explicant: Stetit in testamentis, id est fœderibus Dei, semen patrum, id est, in illis semen illorum usque in æternum futurum comprehensum est. Unde pro ἔστη, id est stetit, Complutensia legunt, ἐστί, id est, est; promisit enim Deus patribus se fore Deum non tantum illorum, sed et seminis ipsorum post eos in sempiternum, Genes. XVII, 7; idque propter patrum merita, juxta illud Genes. XXII, 18: «Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.» Recte ergo hic dicitur: Et filii eorum steterunt, hoc est, comprehensi sunt in testamentis Dei propter illos. Unde et Græca idipsum repetunt, ac ex iisdem Tigurina iterando ita vertit: Fœdere comprehensa est progenies eorum, eidemque succedens posteritas.
Porro hoc semen patrum, tempore Siracidis,
erat carnale, puta Hebræi, secundum carnem prognati a patribus. Jam vero iis per infidelitatem et impietatem in Christum degenerantibus a fide et vita patrum, ideoque ab eorum hæreditate et benedictione exclusis; in eam succedunt filii spiritales, puta fideles et Christiani, qui secundum fidem sunt filii Abrahæ, ideoque ejus benedictionis, et promissorum de gratia et gloria æterna sunt hæredes, uti docet Apostolus Rom. IX, 8. Unde de his subdit:
13. ET FILII EORUM PROPTER ILLOS USQUE IN ÆTERNUM MANENT, («filii» non tam carnales, puta Judæi; licet enim hi tempore Siracidis essent fideles, ideoque gloriosi, jam tamen sunt infideles, ideoque inglorii, degeneres, viles, abjecti et infames ob occisum Christum: quam spiritales, puta fideles tam ex Gentibus, quam ex Judæis, qui fidem et religionem Abrahæ et Patriarcharum sequentur. Hi enim in æternum permanebunt tum in cœlis per felicitatem, tum in terra per continuam fidelium propaginem et accessionem. Ideoque «semen eorum» non carnale, sed spiritale, puta fidelium sanctorumque propago continua), ET GLORIA EORUM NON DERELINQUETUR. - Græce, οὐκ ἐξαλειφθήσεται, id est non delebitur, non obliterabitur; Tigurina: Posteritas eorum manebit in perpetuum, nec gloria eorumdem abolebitur; Syrus: In testamento eorum stat semen eorum, et filii filiorum eorum in operibus bonis, et usque in sæculum permanens est memoria eorum, et gloria eorum oblivioni non tradetur.
14. CORPORA IPSORUM IN PACE SEPULTA SUNT; - Syrus, collecta sunt: Primo: «In pace,» quia mortui sunt pleni dierum, æque ac bonorum operum, in senectute bona, saturi vitæ hujus, avidi alterius melioris, uti de Abraham dicitur Genes. XXV, 8. Corpus enim tot tamque longis et continuis hujus ævi laboribus, doloribus, ærumnis, persecutionibus, hostibus, cum quibus assidue conflictatur, fessum et fractum, optabat per mortem iis omnibus liberari, ac requiescere in sepulcro, sicut anima in sinu Abrahæ, juxta illud Job III, 13: «Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem,» etc.
Secundo, «in pace,» quia habuerunt sua justa funebria, puta exsequias, planctum, pompam funeris, etc., tanquam in pace sepulti, quæ in bello sæpe negantur. Inter hæc justa autem computantur preces, eleemosynæ, et sacrificia pro defunctis, qualia Judæos credidisse et usurpasse liquet II Machab. XII, 43.
Tertio, «in pace;» quia a suis et inter suos, cum quibus pacifice et amice vixerant, sepulti sunt. Hoc enim est naturale hominis desiderium, ut cum quibus amice vixeris, cum iisdem pacifice sepeliaris, ut inter amicos et consanguineos sit communio sepulcri in morte, uti fuit domus in vita. Hinc Abraham sepultus est cum Sara uxore in spelunca duplici, Genes. XXV, 10. In eadem sepultus est Isaac cum Rebecca; ideoque in eadem sepeliri voluit Jacob cum Lia, Genes. XLIX, 31. Hinc Joseph, moriens in Ægypto, ibidem sepeliri noluit, sed inter suos in Chanaan; unde adjurans suos: «Asportate, inquit, ossa mea vobiscum de loco isto,» Genes. L, 24. Hinc illa phrasis in Scriptura frequens: «Congregatus vel appositus est ad patres suos.»
Quarto, «in pace,» quia corpore quiescente in sepulcro, anima descendebat ad limbum patrum, ibique inter suos amice quiescebat in sinu Abrahæ. Unde Tigurina vertit: In re placida sepulta sunt eorum corpora.
Quinto, «in pace,» quia sepulcra eorum non fuere turbata, nec violata, uti Gentiles sepulcra suorum turbabant, evocando manes defunctorum per divinos et magos. Sicut Saul per pythonissam evocavit animam Samuelis, qui proinde indignans ei dixit: «Quare inquietasti me ut suscitarer?» I Reg. XXVIII, 15.
Sexto, «in pace,» quia exspectabant resurrectionem in qua corpus cum anima in pace et felicitate perpetua beatum et gloriosum degeret, juxta illud Psaltis: «In pace in idipsum dormiam et requiescam.» Et illud Simeonis: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.» Hinc Romæ in introitu cryptæ S. Priscillæ, ubi plurima Sanctorum corpora sepulta sunt, inscriptum legimus: «Exspectamus hic requiem,» quam defunctis apprecatur Ecclesia, dicens: «Requiem æternam dona eis, Domine.»
Septimo, «in pace,» id est in honore, decore et splendore, sive opulenter, splendide et magnifice (pax enim Hebræis opes, rerum copiam, omneque bonum significat) sepulta sunt; quia habuerunt monumenta, imo mausolea opulenta et magnifica, quale fuit Davidis, de quo ait Josephum, lib. VII Antiq., sub finem: «Sepelivit autem eum filius Salomon Hierosolymis magnifice præter solemnia illa in regum funeribus, illatis etiam in monumentum ejus maximis divitiis, quarum magnitudinem facile sit conjectare ex hoc quod dicemus. Nam post annos MCCC Hyrcanus pontifex oppugnatus ab Antiocho, cognomine Pio, Demetrii filio, volens pecuniam ei dare, ut abducto exercitu obsidionem solveret; nec valens aliunde sumere, aperta cella monumenti Davidis, et prolatis inde tribus talentorum millibus, eorumque parte Antiocho numerata, oppugnationis periculo se exemit, sicut et alibi indicavimus. Ac rursum post multos annos elapsos Herodes rex alia cella aperta magnam pecuniam sustulit.»
Similia fuere aliorum Regum, Patriarcharum et Prophetarum monumenta, quæ posteri magna reverentia coluere et venerati sunt, juxta illud Christi: «Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum! etc.,» Matth. XXIII, 29. Sic Jacob erexit titulum in sepulcro Rachel uxoris suæ, Gen. XXXV, 20. Sic de Christo prædixit Isaias, cap. XI, 20: «Et erit sepulcrum ejus gloriosum.» Sic Romæ et alibi videmus et veneramur gloriosa et magnifica S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, S. Sebastiani, S. Cæciliæ, S. Agnetis, etc., monumenta. Ut alia taceam, quæ in hanc rem admiranda recensui, Isai. XI, 14.
Vide et mirare quam gloriosum sit Assisii S. Francisci humilis et pauperis (qui pro Christo orbis se ludibrium et prodigium effecit, adeoque moriens ex summa humilitate optavit, et quantum in se erat voluit sepeliri in colle inferni, puta in loco malefactorum suppliciis destinato) monumentum; unde eidem hoc epitaphium uncialibus litteris inscribi jussit Pontifex: «Francisci Romani celsa humilitate conspicui, Christiani orbis fulcimenti, Ecclesiæ reparatoris, corpori nec viventi, nec mortuo, Christi crucifixi plagarum claverumque insignibus admirando, Papa novæ structuræ collacrymans, lætificans et exsultans, jussu, manu, munificentia posuit, anno Domini MCCXVIII. XVI. Calendas Augusti. Ante obitum mortuus, post obitum vivus.» Quia scilicet in vita mortificationem Jesu in corpore suo circumtulit; post mortem vero integro corpore stans, et vividis oculis respectans in cœlum, cum sacris stigmatibus sibi a Christo impressis, sanguine quasi recenti manantibus perseverat. Talem enim eum vidit Nicolaus V Pontifex anno 1449. Vide Waddingum in Annal. Minorum, anno Christi 1230.
ET NOMEN EORUM VIVIT IN GENERATIONEM ET GENERATIONEM. - Tigurina: Nomenque vivit per omnes ætates sæculorum, tum in cœlo apud Deum, angelos et Beatos, tum in terra apud homines omnium terrarum et temporum. Per «nomen» intellige tum nomen et famam, tum metonymice rem nominatam, sive cujus est nomen, puta ipsos patres. Hi enim quoad animam tempore Siracidis vivebant feliciter in sinu Abrahæ; jam vero post Christum vivunt felicius in cœlo, ac resurrectione communi resurgentes in corpore et anima vivent felicissime ac gloria æterna donabuntur; quin et multi eorum jam cum Christo resurrexerunt, et in cœlum gloriosi ascenderunt, ut patet Matth. XXVII, 52. Corpori enim eorum, quod in pace sepultum esse dixit, opponit nomen quod maxime in anima consistit. Anima enim desiderat nomen et famam æternam, quia ipsa est immortalis et æterna, appetitque esse beata et felix in æternum: cujus beatitudinis comes et assecla est fama æterna. Hic ergo appetitus famæ et nominis æterni signum et effectus est immortalitatis animæ. Ex eo enim quod ipsa est immortalis, appetit immortale nomen, sed verum, non umbraticum, puta fundatum in immortali sua felicitate et gloria. Quid enim prodest Alexandro, Pompeio, Julio Cæsari nomen æternum, cum anima eorum crucietur in gehenna, nec sensum hujus nominis et famæ habere queat, imo eam ignoret? vel, si cognoscat, id ei non ad voluptatem, sed ad majus tormentum cedit. Porro hujus nominis, famæ et gloriæ radix et causa est virtus eximia; hæc enim parit nomen et famam, fama parit gloriam.
Hinc Romæ in templo S. Mariæ Angelorum sepulcro Cardinalis Alciati hoc epitaphium insculptum legimus:
Virtute vixit. Memoria vivit, Gloria vivet, Fama per ora volat, spiritus astra tenet.
Magnus ille et felix, cui in veritate dari poterit hoc epitaphium!
15. SAPIENTIAM IPSORUM NARRENT POPULI, ET LAUDEM EORUM NUNTIET ECCLESIA. - Ita Romani, licet Jansenius et nonnulli alii pro narrent legant in præsenti narrant, et pro nuntiet, nuntiat. Sic et Tigurina: Populi, inquit, prædicant sapientiam eorum, cœtusque laudes celebrant. Græca habent in futuro: Sapientiam ipsorum enarrabunt populi, et laudem ἐκδιηγήσεται, (licet Complutensia et Romana alio accentu legant ἐκδιηγεῖται in præsenti, id est annuntiat), id est annuntiabit Ecclesia. Omnia hæc eodem redeunt, q. d. Heroes hi ob sua facinora digni sunt ut eorum sapientiam et laudes perpetim celebret Ecclesia; ideoque hortor omnes ut id faciant, nec dubito quin multi id facturi sint: quare sicut nunc eos celebrant, ita deinceps omni ævo celebrabunt. Nam «sanctorum memoria est ad virtutem via, et sanctificatio stimulus,» ait S. Antonius, teste Athanasio, in Vita ejus, XXVIII.
16. HENOCH PLACUIT DEO, ET TRANSLATUS EST IN PARADISUM, UT DET GENTIBUS PŒNITENTIAM. - Post communes omnium laudes, jam singulorum elogia orditur. Incipit ab Henoch omisso Adam, Abel, Seth, Enos; quia Henoch his omnibus cæterisque antecessoribus fuit illustrior, ideoque dignus qui quasi dux ducat hunc heroum chorum; præsertim quia Henoch non sibi tantum sancte vixit, uti Abel, Seth, sed et toti orbi sua sanctitate præluxit, ac multo magis prælucebit in fine mundi, quo a Deo reservatur et destinatur. Henoch enim «ambulavit cum Deo,» id est, ut Septuaginta, eosque secutus Siracides vertunt, «placuit Deo,» scilicet sicut servus carissimus suo placet hero, aut filius placet patri. Vide dicta Genes. V, 22, ubi et de translatione ejus dixi. Porro S. Irenæus,
lib. IV, cap. xxx: « Henoch, ait, sine circumcisione placens Deo, cum esset homo, Dei legatione ad Angelos fungebatur, translatus est, conservatur usque nunc testis judicii Dei; quoniam Angeli quidem transgressi deciderunt in judicium, homo autem placens translatus est in salutem. » Angelos vocat, quos Moses, Genes. vi, 2, vocat « filios Dei, » puta filios Seth, qui commixti ardenti concupiscentia cum filiabus hominum, puta Caini, ex eis procrearunt gigantes superbos et impios, ob quos proinde Deus induxit orbi diluvium, cum prius ad eos corrigendos misisset Henoch, sed frustra. Hos filios Dei et gigantes Irenaeus, secutus Josephum, Philonem et alios, censuit, ut videtur, fuisse angelos vel bonos, vel malos, sive daemones. Vide dicta Genes. vi. Causa ergo translationis Henoch fuit eximia ejus sanctitas, qua mire placuit Deo. Unde Nazianzenus, in carmine De Laud. Virgin:
Alma fides (ait) pietasque ad sidera vexit Henochum.
Et orat. 20: « Omnis ejus vita, inquit, nil aliud quam translatio erat; » mentem enim a terra transtulerat in coelum ad Deum, cum quo ambulabat. Et auctor De Mirabil. S. Script., apud S. Augustinum, lib. I, cap. III: « Henoch, inquit, sine morte, per totius pene saeculi tempus remotus ab hominum conversatione custoditur, ut in eo, qualiter homines, si non peccarent, generata prole commutarentur in vitam spiritualem sine morte, ostenderetur. »
Nota: To in paradisum jam non est in Graeco, sed Noster id olim in Graeco legit, uti censet Sixtus Senensis, Delrio et alii; aut certe in to translatus est subintelligi intellexit, uti vult Jansenius. Communis enim Ecclesiae et fidelium omni aevo sensus fuit, Henoch translatum esse in paradisum: quare cum dicebatur Henoch translatus, illico omnes intelligebant in paradisum esse translatum. Id ita esse liquet ex S. Athanasio, in narratione Nicaenae Synodi, ubi ait quod Henoch patéten, id est translatus est, scilicet in paradisum, ut docte vertit ejus Interpres; comparat enim S. Athanasius Henoch Adamo in eo quod Adam positus sit in paradiso, Henoch vero μετετίθη, id est translatus sit in paradisum: nec enim alius locus ei cum Deo ambulanti, et jam a terris translato congruus assignari poterat. Quare de fide est Henoch esse translatum in paradisum; id enim expresse hic asserit S. Scriptura, puta Latina Vulgata, quam ut authenticam veramque S. Scripturam in omnibus recipiendam, Graecisque et Hebraeis anteferendam esse sanxit S. Synodus Tridentina, sess. IV. Unde concors sententia Patrum et Interpretum, ac communis totius Ecclesiae sensus est, Henoch translatum esse in paradisum, etsi nonnulli quis et ubi sit hic paradisus dubitent. Simili modo, Psalmo xcv, 10: « Dominus regnavit, » Septuaginta olim addebant, « a ligno. » Sic enim legerunt S. Justinus, S. Cyprianus,
S. Augustinus, S. Leo, Arnobius, Theodorus, Theodulphus, ac etiam Breviarium Romanum, quin et hymnus de Passione, in nonnullis tamen nulli codices Graeci vel Latini habent to, imo nec S. Hieronymus, in Psalmorum editione juxta Septuaginta a se correcta, multo minus in versione sua ex Hebraeo. In Hebraeo enim non est to a ligno; sed Septuaginta id addiderunt mysterii causa, ut Christi regnum merito crucis adeptum prophetarent, quod tamen jam excidit, et in nullis Bibliis reperitur; quin et Theodoretus idipsum non legit in Comment. Psalm.
Quaeritur ergo quis sit paradisus, in quem translatus est Henoch. Primo, aliqui per paradisum accipiunt limbum patrum, sive sinum Abrahae, de quo Christus in cruce dixit latroni poenitenti: « Hodie mecum eris in paradiso. » Verum ante Christum limbus hic carcer erat inferni, non paradisus terrae aut coeli; Christus autem post mortem eo descendens, beansque patres, ac donans eos visione suae divinitatis, carcerem hunc commutavit in paradisum.
Secundo, alii per paradisum accipiunt coelum. Ita S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. III, ait Henoch raptum esse ad coelum; et S. Hieronymus, in cap. ix Amos, asserit eum cum Elia ascendisse in coelum. Sic et S. Gregorius, homil. 29 in Evang. Sic et Dorotheus in Synopsi ait eos coelos penetrasse, ac cum angelis in coelis agere. Et Alcimus Avitus, lib. IV. De Diluvio, cap. vi, canit eos:
Terrenas liquisse domos, intrasse supernas.
Unde Procopius Gazaeus, in Genes. II, et nonnulli alii inferunt eos esse beatos, et frui visione Dei; ac in corporibus gloriosis regnare cum Christo. Verum huic sententiae repugnat quod necdum sint mortui, ac redituri, ut pro Christo laborent et moriantur, itaque beentur et glorificentur. Certabunt enim contra Antichristum ab eoque occidentur. Pluribus eamdem sententiam refutavi, Genes. v, 22.
Porro S. Ambrosius, S. Gregorius et nonnulli alii jam citati exponendi sunt commode, scilicet quod per coelum accipiant aerem; censuerunt enim paradisum esse loco terris altiore et aereo, idque ex eo quod Elias dicatur per turbinem raptus in coelum, IV Regum, II. Quare sicut ille locus exponi potest, quod scilicet Elias raptus sit in aerem, ut per illum transferretur in paradisum: sic quoque eodem sensu exponi possunt Patres citati. Sic enim diserte se explicat S. Gregorius, homil. 29 in Evangel.
Dico ergo, paradisum hunc esse in terra, ac videri terrestrem illum, in quo primitus a Deo collocatus fuit Adam. Probatur id, primo, quia hunc in Scripturis significat communiter nomen « paradisus, » cum simpliciter nominatur; nam alias aliquid additur, quo determinatur ad quid aliud. Secundo, quia Elias et Henoch non sunt in
coelo, cum necdum sint mortui, multo minus beati; non etiam sunt in inferno, quia ille est carcer et gehenna, non paradisus. Ergo sunt in terra. Si in terra, ergo sunt in paradiso terrestri, cum nullus sit locus melior et dignior eorum raptu et felici vita, tum ob loci puritatem et amoenitatem, tum ob aeris temperiem et benignitatem.
Tertio, quia eo raptum esse Henoch, ac deinde Eliam, diserte docent plurimi Patrum et Doctorum, ac in primis S. Irenaeus, lib. V Contra haeres, cap. v, ubi asserit se id accepisse ex traditione presbyterorum Asiae, qui idipsum ab Apostolis acceperunt: S. Justinus Martyr (vel quisquis est auctor, non enim videtur esse S. Justini, quia citat Origenem, Quaest. LXXXI et LXXXIII, ac Quaest. LXXXVI, citat Irenaeum, eumque vocat Martyrem, cum Justinus utroque fuerit antiquior), Quaest. LXXXV ad Orthodoxos; Victorinus, in Apoc. cap. xi; S. Athanasius, epist. De recipienda Nicaena Synodo; S. Ephrem, apud Barcepham, lib. De Paradiso, cap. 1; S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammachium, ubi Henoch et Eliam vocat « colonos Paradisi; » S. Augustinus, lib. I De Peccat. merit. et remiss. cap. III; Primasius, Haymo, Anselmus, Ribera, in cap. xi ad Hebraeos; S. Isidorus, lib. De Vita et morte Sanct. cap. III; S. Thomas, III part. Quaest. XLIX, art. 5 ad 2, ubi addit probabile esse eos ligno vitae ali et conservari; Lyranus, et Palacius hic, Abulensis, in Genes. cap. v; Bellarminus, lib. De Gratia primi hominis, cap. XII, D. Soto, in IV, dist. 46, Quaest. 1, art. 1; Gregorius de Valentia, tom. 1, disp. 7, Quaest. VI, puncto 2 ad 3; Tyraeus, De Filii Dei apparit. Taborina, cap. III; Suarez, III part. Quaest. LIX, art. 6, disp. 56, sect. I; Malvenda, De Paradiso, cap. LXXXVII; Delrio, adagio 787. Hi auctores dicunt Eliam et Henoch non tantum raptos esse in paradisum,
sed etiamnum in eo degere; unde Rabanus hunc Siracidis locum sic legit: « Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum. »
Tertia Pars: Encomium Noe
17. NOE INVENTUS EST PERFECTUS, JUSTUS, ET IN TEMPORE IRACUNDIAE FACTUS EST RECONCILIATIO. - Rabanus addit, ut det gentibus poenitentiam; sed nil t...
Dices: Paradisus post Henoch, tempore Noe, obrutus fuit aquis, indeque ejus amoenitas deperiit; ergo tunc in eo degere nequibat Henoch. Respondeo: Multi negant antecedens, alii in totum, alii ex parte. Quid enim vetat dicere, Deum partem aliquam paradisi a diluvio intactam servasse, ut in eo conservaret Henoch, qui uti a culpa erat immunis, sic congruebat ut esset et a poena diluvii? Sed esto totus paradisus cataclysmo fuerit obrutus, is tamen aquis mox subsidentibus rursum emersit, sui proinde cum amoenitate suum civem Henoch, in aera tempore diluvii sublatum, restituit Deus. Hominis enim terreni locus est terra, non aer: in terra autem Henocho jam in gratia per raptum confirmato, et aeternitatis candidato congruentior non erat locus, quam paradisus. Haec valde probabiliter dicuntur; nihil tamen hic de fide certum est, ut docet S. Augustinus, lib. II De Peccat. mer. et remiss. cap. III. Quare nonnihil exorbitat Sixtus Senensis,
lib. V Biblioth. annot. 36, dum asserit contra regulam rectae fidei esse, negare Henoch et Eliam translatos esse in paradisum terrestrem; nam paradisus quemlibet locum amoenum significat, sive in coelo sit, sive in aere, sive in terra. Unde S. Chrysostomus, homil. 21 in Gen., S. Gregorius, homil. 29 in Evangel., S. Cyprianus, De Montibus Sina et Sion, aiunt nesciri in quem locum translati sint Henoch et Elias.
Symbolice to in paradisum significat Henoch aeque ac Eliam in magna corporis et animi quiete ac voluptate degere; paradisus enim est locus voluptatis. Ita S. Gregorius, hom. 29 In Evangel., ubi docet Henoch et Eliae raptum praesignasse ascensum Christi in coelum. Nam uterque per raptum confirmatus est in gratia et in bono, ita ut non sint in periculo peccati ullius; sunt enim medii inter viatores et beatos, ac candidati beatitudinis. Rursum cum sint justi, et mereri non possint, utique aequum est ut nec possint demereri, alioqui esset iniqua, et ad malum quam ad bonum pronior, ideoque pejor eorum conditio. Secundo, hinc infert Suarez, loco citato, eos minime pati inordinatos fomitis motus, nec illam corporis corruptionem, quae aggravat animam, et sensum deprimit multa cogitantem; tum quia ad perfectam animi puritatem et quietem hoc fere necessarium est; tum etiam quia, cum priventur perfecta felicitate, eamque Dei absentiam propter ipsummet Deum patientissime ferant, decet ut saltem fruantur maximis bonis et gaudiis tam in animo quam in corpore; neque enim corpora, quae corrumpuntur, illorum aggravant animas aut terrena inhabitatio sensus eorum tanquam multa cogitantes deprimit, qui cum Deo ambulasse noscuntur: latum est impedimentum omne de medio, occasio universa sublata, materies nulla
relicta est, quae eorum affectum aggravet, vel deprimat intellectum. Nam et priorem (id est Henoch) ob hoc raptum Scriptura commemorat, ne forte vincat malitia sapientiam, et ne intellectus ejus, vel anima, ultra decipi valeat aut mutari.
Tertio, ex dictis colligit ibidem Suarez, eos maximis Dei consolationibus divinisque illustrationibus, ac frequentibus revelationibus gaudere; de iis saltem rebus quae eorum statui consentaneae sunt. Unde non dubito, inquit, quin adventum Christi, mundique redemptionem per ipsum jam consummatam agnoverint. Illius enim venturi expressam fidem prius habuerunt, ejusque adventum maxime desiderarunt; non ergo decebat eos in tenebris nunc et in errore versari; quin potius de Elia constat ex Evangelio, eum in die transfigurationis vidisse et allocutum fuisse Christum, atque idem existimari potest de Henoch, scilicet quod aliquando ipsum viderit. An vero nunc videat illum secundum humanitatem, incertum est. Unde S. Bernardus, serm. 6 De Ascens. Domini: « Felices, inquit, illi viri, per quos divina ascensio legitur praesignata, Henoch rap-
tus, translatus Elias; felices plane qui soli jam Deo vivunt, soli vacant, intelligendo, diligendo, fruendo. » Et rationem addit, quam apud eumdem vide.
Tropologice, Henoch cum Deo ambulantem et in paradiso versantem imitantur Religiosi, qui abdicatis curis saecularibus totos se Deo consecrarunt, vacantque orationi et contemplationi. Talis fuit Bonosus, socius S. Hieronymi, de quo ipse, epist. 41 ad Ruffinum: « Quasi quidam, inquit, novus paradisi colonus incedit; nullus ibi agricolarum, nullus monachorum adhaeret lateri comes. Solus ibi, imo jam Christo comitante non solus videt gloriam Dei, quam etiam Apostoli nisi in deserto non viderant. » Talis fuit quoque S. Marcella. Unde idem S. Hieronymus, epist. 18 ad Marcellam: « Habeat sibi Roma, inquit, suos tumultus, arena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient: nobis adhaerere Domino bonum est, et ponere in Domino spem nostram, ut cum tanta reperiamus in coelo, parva et caduca quaesisse nos doleamus in terra. » Unde et addit: « Videri et videre, salutari et salutare, a proposito monachorum et a quiete alienum est. »
Anagogice, Henoch typus fuit resurrectionis et renovationis mundi, unde Henoch hebraice idem est quod innovatio, inquit Anastasius Sinaita, Patriarcha Antiochenus, lib. VII Hexaem. Et lib. X: « Henoch, inquit, primus tanquam placens Deo descripsit ac figuravit resurrectionem immortalis effectus, et a Deo translatus. » Et Tertullianus, lib. De Anima, cap. LVIII, loquens de Henoch et Elia: « Aeternitatis candidati, inquit, ab omni vitio, ab omni damno, ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt. » Sic et Theodoretus, Quaest. XLV, docet Henoch fuisse praeconem et typum resurrectionis. Et S. Gregorius, VIII Moral., sub fin.: « Henoch, inquit, dedicatio dicitur: Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et sequenti patria funditus arescant. Ex justis vero septimus Henoch oritur, quia eorum vitae festa dedicatio in fine servatur. » Hinc S. Epiphanius, in Ancorato, longiuscule ante finem, Henoch et Eliam vocat « duos primogenitos nostrae resurrectionis. » Et S. Augustinus, lib. XV De Civit. cap. xix: « Henoch, ait, translatio nostrae dedicationis (quae fiet in resurrectione) est praefigurata dilatio. »
18. IDEO DIMISSUM EST RELIQUUM TERRAE, CUM FACTUM EST DILUVIUM. - « Reliquum » substantive hic capitur; idem enim est quod « reliquiae; » has enim ...
Henocho similis fuit S. Julianus secundus Conchae in Hispania Episcopus, qua proinde moriturus anno Domini 1208, die 28 januarii cinere et cilicio coopertus, vidit B. Virginem stipatam choris angelorum et virginum cantantium: « Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, » etc., ac B. Virgo ad eum conversa: « Accipe, inquit, serve Dei, palmam in signum virginitatis, quam jugiter intactam conservasti. » Unde post mortem astantes videre ex ore ejus prodeuntem palmam nive candidiorem, quae concinenti-
bus pariter angelis in coelum ferebatur. Mira enim fuerat ejus vita, ac inter alia cum baptizaretur, apparuit mitra cum baculo portendens sanctum ejus episcopatum; in quo omnes suos proventus erogabat in pauperes, cum interim ipse vimina texendo victum sibi tenuem compararet. Quocirca jumenta coelitus missa ad eum frumenta in pauperes eroganda deportarunt. Haec et plura in ejus Vita refert Franciscus Escudero, sacerdos e Societate Jesu.
19. TESTAMENTA SAECULI POSITA SUNT APUD ILLUM, NE DELERI POSSIT DILUVIO OMNIS CARO. - « Testamenta » vocat pacta « saeculi, » id est cum saeculo, h...
UT DET GENTIBUS POENITENTIAM. - Ita legendum cum Romanis et Graecis, scilicet poenitentiam, non sapientiam, ut legit Rabanus et alii; licet eodem redeat sensus; vera enim peccatoris sapientia est poenitentia. Sensus est, q. d. Translatus est Henoch, ut rediens det gentibus exempla, monita, stimulos et hortamenta poenitentiae, quibus ipsae commotae poenitentiam agant pro peccatis, quae in fine mundi per Antichristum, ejusque praecursores et asseclas toto orbe abundabunt, et instar diluvii exundabunt. Sicut enim S. Joannis Baptistae, qui praecursor fuit primi adventus Christi, vox erat: « Poenitentiam agite, » appropinquat Christus, « appropinquat regnum coelorum, » Matth. cap. III, 2; sic multo magis eadem erit vox Henoch et Eliae, praecursorum secundi adventus Christi venientis ad judicium.
Nota to gentibus, Henoch enim fuit Gentilis, puta ante Abraham et Mosen, quibus data est circumcisio et judaismus: ipse ergo quasi Gentilis Gentilibus contribulibus, imo filiis (omnes enim homines sicut prognati sunt ex Noe, sic et ex Henoch, qui fuit atavus Noe) suis praedicabit poenitentiam; sicut Elias, quasi Judaeus, eamdem praedicabit Judaeis, ideoque vestientur saccis; id est ciliciis, tanquam praecones poenitentiae, Apoc. cap. xi, 3.
Ex hoc Siracidis loco certum est Henoch aeque ac Eliam rediturum sub finem mundi, ut homines ab Antichristo in infidelitatem, vitiaque omnia protractos, reducant ad fidem et virtutem. Hic enim est sensus et consensus Ecclesiae omniumque orthodoxorum. Idem praedixit S. Joannes, Apoc. xi, 3, ubi et eorum vitam mortemque describit. Vide ibi dicta.
Quarta Pars: Encomium Abrahae et Isaac
20. ABRAHAM MAGNUS PATER MULTITUDINIS GENTIUM, ET NON EST INVENTUS SIMILIS ILLI IN GLORIA. - Tigurina: Magnus Abraham pater multarum gentium, nec e...
Porro Deus ex infinitis hominibus suo beneplacito hos duos elegit ad tantum opus, ideoque insigni Dei amore, religione et zelo eos induit et armavit. Idque congrue, quia Henoch fuit ante diluvium in lege naturae ex priscis primisque orbis Patriarchis. Elias vero fuit Propheta in lege Mosis per sanctitatem, zelum et miracula notissimus, et Judaeis exspectatissimus. Igitur illos, non alios, huic operi destinavit; tum ut mirabilior esset eorum praedicatio ac testificatio; tum ut ostenderetur idem Deus omnis legis, naturae, scriptae et gratiae; atque idem Christus, eadem fides qua ab initio mundi usque ad finem praedicatur, et in eadem Ecclesia militante perseverat.
Graeci codices moderni hic, uti et alibi saepe,
a Latina Vulgata dissentiunt. Habent enim: Ἑνὼχ μετετίθη ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς, id est: Henoch translatus est exemplum poenitentiae generationibus; Tigurina: Henoch sublatus est exemplum emendandae vitae nationibus, alii: aetatibus, ut scilicet ex ejus translatione, inquit Jansenius, omnes intelligentes Deo curae esse eos qui illi student placere, etiam ipsi a mala sua vita convertantur et poenitentiam agant, Deo se commendare studentes. Aut, q. d. Translatus est Henoch, quia, cum viveret, erat omnibus generationibus exemplum poenitentiae: ut significetur eum translatum, quia cum viveret, erat omnibus speculum poenitentiae; nimirum quia sua sancta vita homines sui saeculi docebat poenitentiam, et ad eam trahebat. Nostra ergo lectio, ut accedat ad lectionem originalem, sic videtur accipienda: Henoch translatus est in paradisum, hoc est in locum aliquem voluptatis soli Deo notum, ut hac sua translatione daret Gentibus poenitentiam, hoc est ad meliorem vitam homines provocaret, intelligentes quam sint Deo curae hi qui placent ei, et quam oderit peccatores, ex quorum consortio ante tempus suum famulum rapere studuit. De eo enim videtur peculiariter dictum illud Sapientiae, cap. IV: « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. » Cum enim mundus jam coepisset ex corruptione peccati Adae, et exemplis filiorum Cain esse pestilentissimus, mille jam et centum exactis annis et amplius a condito Adam, 669 annis ante diluvium, Dominus huic Henoch indidit insigniter bonam mentem, et in timore Dei illum perfecit, ut ambularet in innocentia cordis sui ad omne beneplacitum Dei, ut esset velut lucerna ardens in tenebroso saeculo; sanctissime enim vixit 365 annis, homines sui saeculi facto et verbo poenitentiam docens: quem, cum non proficerent, rapuit ex hoc saeculo nequam; tum ne malitia mutaret animum ejus ex pravitate pessimorum exemplorum; tum ut ipsa translatione ostenderit Deus, quam sint illi curae pii, et quam oderit impios, ex quorum consortio rapuit servum suum, tanquam quo dignus non erat mundus, sicque etiam eis poenitentiae daret occasionem.
Haec Jansenius, qui proinde negat ex hoc loco efficaciter probari Henoch venturum in fine mundi, ut contra Antichristum dimicet. Verum plane alius est caeterorum Interpretum et fidelium sensus. Quocirca noster Interpres pro ὑπόδειγμα μετανοίας, videtur legisse ἵνα δῷ μετάνοιαν, id est, ut det poenitentiam: eamque lectionem secuti videntur veteres et recentiores passim, qui ex hoc loco unanimiter et constanter docent Henoch venturum cum Elia contra Antichristum; non enim est alius in Scriptura locus qui clare idipsum significet, nisi hic. Igitur Latina Vulgata praeferenda hoc loco, aeque ac aliis, est Graecis modernis, planeque amplectenda ex decreto Concilii Tridentini, sessione IV. Quare non Latina Graecis, sed Graeca Latinis adaptanda sunt, magnens sit: Translatus est He-
noch, ut sit exemplum et documentum poenitentiae aetatibus futuris in fine mundi. Hoc enim arguit to translatus est. Nam, ut suo saeculo esset vivum exemplar poenitentiae, non transferri, sed in vita superstes manere debuisset; cum ergo translatus sit, signum est eum futuris saeculis reservari. Unde Tertullianus, lib. De Anima, cap. L, loquens de Henoch et Elia: « Morituri, inquit, reservantur, ut Antichristum sanguine suo exstinguant. » Et S. Augustinus (vel quisquis est auctor; non enim videtur esse S. Augustini), lib. I De Mirabilibus S. Scripturae, cap. III: « Henoch, inquit, adhuc sine morte in testimonium novissimi
temporis reservatur. » Idem S. Augustinus, lib. IX De Genesi ad litteram, cap. IX, Eliae venturo socium assignat Henoch: sic et S. Prosper, in Dimidio temp., cap. XIII, Caesarius, Dialogo III et V, in fine, S. Gregorius, XIV Moral. XI, et homil. 2 in Ezech., Damascenus, lib. IV, cap. XXVII, atque alii passim, quos citavi, Apocal. xi. Imo S. Cyprianus, vel quisquis est auctor (stylus enim arguit non esse S. Cypriani Carthaginensis Episcopi), tractatu De Sina et Sion, asseruit inde vocatum esse Henoch, id est innovatum, « eo quod in consummatione mundi innovari habet in hoc mundo, ad confundendum et revincendum Antichristum. » Sicut enim ipse suo aevo mundum libidine et vitiis corruptum innovavit: ita idem in fine mundi rediens et quasi innovatus, eumdem jam senescentem, imo decrepitum, robore et vigore sui spiritus innovabit.
Hinc probabile est raptum hunc Henoch fuisse media luce et publicum, omnibusque conspicuum, imo splendidum et augustum, v. g. ab angelis apparentibus in curru igneo, vel in nube, vel in corpore glorioso; tum quia hoc meretur eximia ejus sanctitas, ac conversatio cum Deo et Angelis; tum quia per raptum statutus fuit a Deo poenitentiae et sanctae vitae exemplar hominibus sui aevi, aeque ac futuris saeculis; tum quia ex hoc publico raptu communis fuit hominum quolibet saeculo opinio et sermo Henoch raptum esse in paradisum, indeque rediturum ut contra Antichristum decertet; tum denique, quia ejus socius Elias raptus fuit in curru igneo, IV Reg. II; Henoch autem non fuit inferior Elia, imo Elias fuit filius Henoch, quia ab eo per Noe recta serie generationum prognatus descendit. Unde S. Ambrosius, in Psalmum CXVIII, octon. 7: « Henoch, inquit, propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evasit. » Hinc idem S. Ambrosius, lib. III in Lucam, sub finem, docet Henoch fuisse typum Christi: « Henoch, inquit, nonne manifestum et pietatis Dominicae et divinitatis indicium est, eo quod nec mortem senserit Dominus, et ad coelum remeaverit, cujus generis auctor raptus ad coelum est. » Idem rursum, lib. De Paradiso, cap. III: « Henoch, inquit, qui dicitur latine Dei gratia, raptus ad coelum, » id est in aerem. Et mox: « Henoch carbunculus quidem est, lapis
boni odoris, quem operibus suis sanctis Henoch detulit, gratiam quamdam factis et moribus spirans. Noe vero tanquam Prasius lapis, vitalem colorem praetulit. Siquidem diluvii tempore solus, ac veluti futurae constitutionis vitale semen, in arca est reservatus. » Denique, lib. De Isaac, cap. viii: « His alis (charitatis) evolavit Henoch raptus ad coelum. »
17. NOE INVENTUS EST PERFECTUS, JUSTUS, ET IN TEMPORE IRACUNDIAE FACTUS EST RECONCILIATIO. - Rabanus addit, ut det gentibus poenitentiam; sed nil tale habent caeteri codices Latini et Graeci. Ab Henoch quasi primo poenitentiae in mundo vitiis cooperto praecone, progreditur ad secundum, Noe scilicet, qui Henoch fuit abnepos; Henoch enim genuit Mathusalem, qui genuit Lamech, cujus filius fuit Noe: quare, sicut Henoch fuit septimus ab Adam, ita Noe ab eodem fuit decimus, in eoque finitur prima decas generationum, primumque mundi saeculum. Rursum, Henoch raptus fuit anno mundi 987. Noe vero diluvium exstitit anno mundi 1656: quare diluvium translatione Henoch posterius fuit annis 669, quibus cum homines gradatim magis magisque a fide et justitia deficerent, ac in omnia vitia ruerent, ita ut omnis caro corrupisset viam suam, Deus misit Noe, ut esset praeco poenitentiae, ac comminando diluvium homines ad frugem reduceret. Verum, cum id frustra tentaret, hominibus in scelere obfirmatis, Deus iratus toti orbi immisit diluvium, quo omnes perdidit, uno Noe excepto. To justus jungi potest cum perfectus; unde Tigurina vertit: Noe perfecte justus est inventus, q. d. Noe perfectus fuit in justitia et sanctitate: vel si commate to justus a to perfectus disjungas, uti disjungunt Romani, Rabanus et alii; to justus explicat to perfectus, q. d. Noe fuit perfectus, quia fuit justus κατ' ἐξοχήν, id est per excellentiam, quia scilicet fuit justissimus et sanctissimus, adeoque sui aevi phoenix et sol justitiae; ambulavit enim cum Deo, « et, » id est idcirco, « in tempore iracundiae, » cum scilicet Deus iratus vellet totum genus humanum perdere, « factus est reconciliatio, » quia placavit Deum ut servaret genus humanum per se suosque filios in arca. Fuit ergo ipse naturae humanae et novi saeculi seminarium; unde et Janus bifrons est appellatus, uti dixi in Genesi: Janus, quia vitifer vinique inventor (יין jain enim Hebraeis est vinum); bifrons, quia vidit duo saecula, unum ante, alterum post diluvium, adeoque, ut ait Nazianzenus: « Noe secundi mundi fuit pater. » Et in orat. 20: « Noe, inquit, arcam fidei suae commissam accepit, et secundi mundi
semina parvo ligno credita, atque adversus aquarum vim conservata. » Idem, in Carm. De vita Christi: « O arca Noe, inquit, sola funestis aquis erepta, mundumque alterum in parva gerens semente, recta praeditum et sana fide. » Aliter Ly-
21. IN CARNE EJUS STARE FECIT TESTAMENTUM (Syrus: In carne ejus constitutum fuit et pactum), ET IN TENTATIONE INVENTUS EST FIDELIS. - Duo, inquit J...
ranus et Dionysius; censent enim Noe vocari « reconciliationem, » eo quod Deum sacrificio conciliarit ad promittendum se amplius orbi non inducturum cataclysmum. Verum hoc Siracides dicit vers. 29.
Pro reconciliatio graece est ἀντάλλαγμα, id est commutatio, permutatio, redemptio et redemptionis pretium. Fuit ergo Noe pietas et sanctitas pretium, quo ipse a Dei justitia quasi redemit tum familiam suam, ne mergeretur communi diluvio, tum consequenter spem et propaginem generis humani. Ideo « dimissum est » ei « reliquum terrae, » id est semen reliquum in terra, quo ab exterminio servata fuit hominum soboles. Unde Noe fuit typus Christi redemptoris, qui suo sanguine quasi pretio genus humanum emit et redemit ab interitu. Vide dicta I Petri III, vers. 20 et 21.
Rursum, Noe fuit ἀντάλλαγμα et ἀντάλλαγος, id est commutatus, permutatus, succedaneus, supposititius; quia pro impiis sui saeculi hominibus pereuntibus diluvio fuit suppositus et substitutus ad servandum semen et propaginem hominum. Syrus: Noe in tempore diluvii factus est recuperatio mundo, et propter eum facta fuit liberatio. Minus recte Tigurina ἀντάλλαγμα vertit, praemium; vertit enim: Cui (Noe) tempore supplicii contingit praemium.
Noster ἀντάλλαγμα accipit pro κατάλλαγμα, id est conciliatio, reconciliatio, pacificatio, et sic accipiunt Complutenses, Romani, et alii passim. Fuit ergo Noe reconciliatio, id est remedium, pretium, et instauratio generis humani ob scelera a Deo exitio addicti et adjudicati. Unde S. Ambrosius, in Psal. CXVIII, octon. 7: « Noe, inquit, propter justitiam diluvii victor, generis factus est superstes humani. » Igitur, ut summatim jam dicta colligam, Noe in tempore iracundiae factus est reconciliatio, ut ob meritum justitiae diluvium evaderet, et hominum genus, iratum Deum placando, velut redimeret et reconciliaret. Utrumque significat vox reconciliatio, graece ἀντάλλαγμα, id est permutatio, redemptio, reconciliatio; seu pretium, quod ad redimendum seu reconciliandum offertur; aut res ipsa quae commutatur ex τοῦ ἀνταλλάττω, id est permuto, redimo. Hoc ergo fuit irae Dei ἀντάλλαγμα: primo, quia dato velut quodam justitiae suae pretio ab interitu mundum redemit, ac seipsum cum suis quasi humanae naturae seminarium in arca servavit; secundo, quia
etiam dato ex holocaustis, quae Deo obtulit, Genes. viii, 20, « odore suavitatis, » quasi quodam pretio, seu commutatione pro faetore peccatorum, Dei naribus oblata, mundum Deo reconciliavit. « Ideo » in gratiam Noe « dimissum est reliquum terrae, » puta reliquiae tam hominum quam caeterorum viventium, quae inundante omnia diluvio servatae sunt in arca, et orbi terrarum permissae; τῇ enim τῇ γῇ, id est terrae, est dativi casus, q. d. Ipsi terrae, id est ipsis terrigenis, dimissae sunt reliquiae.
Vide hic quanta fuerit sanctitas Noe, ac quantum possit coram Deo unus eminenter sanctus; Noe enim sua sanctitate Deo volenti perdere totum genus hominum, restitit, manusque quasi ligavit, ut sibi et generi parceret. Tam potens est vel unus vir perfectus et eximie sanctus.
Tropologice, Rabanus et Lyranus: Noe, inquiunt, significat rectores, qui inter fluctus saeculi arcam, id est Ecclesiam, regunt, et praedicant Baptismum poenitentiae, orationibus et sacrificiis Deum placantes humano generi. Sic et S. Augustinus in Psalmum CXXXII: « Noe, inquit, significat rectores Ecclesiae, quia ipse arcam in diluvio gubernavit. »
18. IDEO DIMISSUM EST RELIQUUM TERRAE, CUM FACTUM EST DILUVIUM. - « Reliquum » substantive hic capitur; idem enim est quod « reliquiae; » has enim significat κατάλειμμα, q. d. Ob Noe sanctitatem, qua Deum iratum reconciliavit terrae et humano generi, dimisit Deus illi aliquid reliqui, id est aliquas reliquias hominum ad terram incolendam et colendam, atque ad propagandum genus humanum ne illud interiret, scilicet Noe cum filiis. Nam, ut ait S. Petrus I epist., cap. III, 20, in arca « octo animae salvae factae sunt. » Unde clare vertit Syrus: Ideoque reliquus terrae factus est, cum exstitit diluvium; alii: Propterea exstiterunt reliquiae in terra. Simili phrasi et sensu ait Isaias, cap. I, 9: « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus, » scilicet periissemus ut Sodoma et Gomorrha. Pro cum factum est diluvium, minus recte Graeca habent: Idcirco factum est diluvium; nec enim Noe servatus est propter diluvium, nec diluvium factum est propter Noe, nisi hoc sensu exponas, q. d. Ut Noe solus cum suis servaretur terrae reliquus, idcirco factum est diluvium; ut scilicet eo reliqui omnes mergerentur; Noe vero solus ex eo per arcam enataret, quod intendebat Deus.
Hinc Hebraei aiunt Noe tres mundos vidisse et expertum esse: primum ante diluvium, corruptissimum; secundum in diluvio, jam mersum et perditum; tertium post diluvium, sed ex se et suis renascentem et reflorescentem. Quare accepit similem benedictionem sicut Adam: « Crescite, et multiplicamini, » etc., Genes. ix, 1. Hinc et diutissime prae caeteris, uno excepto Mathusalem, vixit, ut posteros tum propagaret, tum doceret,
et in unius Dei fide cultuque institueret. Noe enim vixit annos 950; Mathusalem vero annis 969. Porro natus est Mathusalem anno mundi 687. Cum autem Adam vixerit 930 annis, hinc sequitur Mathusalem cum Adamo vixisse 242 annis, ut ab eo veram philosophiam et Theologiam plene audire potuerit. Rursum, Noe natus est anno mundi 1056, et versari potuit cum Mathusalem 600 annis, ab eoque omnem sacram et naturalem scientiam accipere, ut novo mundo ex se nascenti magister existeret. Unde S. Ambrosius in Psalm. xxxix: « Noe, ait, ad semen futurorum est reservatus, ut ex illo justitiae semina in hominibus pullularent. » Et lib. De Noe, cap. I: « Deus Noe ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium. » Allegorice Hugo: « Ideo, inquit, id est merito passionis Christi (qui tempore iracundiae factus est reconciliator humani generis ad Deum Patrem, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis) dimissum est reliquum terrae, id est salvatum est genus humanum, cum factum est diluvium, scilicet sanguinis et aquae de latere Christi manantis. »
22 and 23. THEREFORE BY AN OATH HE GAVE HIM GLORY IN HIS NATION, TO INCREASE HIM AS THE DUST OF THE EARTH, AND TO EXALT HIS SEED AS THE STARS, AND TO CAUSE THEM TO INHERIT FROM SEA TO SEA, AND FROM THE RIVER TO THE ENDS OF THE EARTH.
24. ET IN ISAAC EODEM MODO FECIT (Syrus, juravit) PROPTER ABRAHAM PATREM EJUS. - Pro fecit, graece est ἔστησε, id est statuit, constituit, confirma...
19. TESTAMENTA SAECULI POSITA SUNT APUD ILLUM, NE DELERI POSSIT DILUVIO OMNIS CARO. - « Testamenta » vocat pacta « saeculi, » id est cum saeculo, hoc est mundo, puta cum Noe caeterisque hominibus ejus posteris a Deo inita, de non inducendo amplius orbi diluvio, quo rursum mergatur omnis caro hominum et animantium; vel pacta « saeculi » vocat pacta aeterna, et in omne saeculum duratura, ut alludat ad to recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem, Genes. ix, 16, ubi hujus foederis perpetui signum et confirmationem dat iridem. Vide ibi dicta. Unde Tigurina vertit non tam ad verbum quam paraphrastice: Cum eo (Noe) initum est pactum sempiternum nunquam mortales omnes abolendos esse diluvio. Sic et Syrus: Et juravit Deus quod non erit ultra diluvium, juramenta quae juravit illi in veritate, quod non peribit universa caro. Diluvium aquae intellige; nam diluvio ignis peribit et
cremabitur totus orbis sub die judicii, uti docet S. Petrus, epist. II, cap. III. Igitur Deus cum Noe quasi altero Adam totius generis humani capite pepigit foedus aeternum et nunquam violandum, de hominibus nunquam iterum diluvio exstinguendis. Hoc foedus cum reliqua Dei cognitione, fide et cultu tradidit Noe posteris post diluvium (vixit enim post diluvium 350 annis), sed praesertim Abrahae, qui cum Noe superstite adhuc vixit 58 annis; natus est enim Abraham post diluvium anno 292.
Similis Noe fuit S. Basilius, quem proinde in ejus epitaphiis hisce elogiis decorat S. Gregorius Nazianzenus: « Tu solus et vitam doctrinae, et vitae doctrinam aequasti: ut unus est Deus altere regnans, ita unum te, Basili, dignum pontificem nostra aetas vidit, veritatis vocalissimum nuntium.
23. THE LORD GAVE HIM THE BLESSING OF ALL NATIONS, AND CONFIRMED THE COVENANT UPON THE HEAD OF JACOB. -- The Syriac: "The blessing of all the ancients rested upon the head of Israel, whom He called, 'My firstborn son Israel.'" As if to say: God arranged that from Isaac, not from Ishmael, Christ would be born, promised to Abraham and his seed, in whom all nations were to be blessed, that is, justified and saved, or, as the Zurich Bible translates, made happy. For the blessing of all nations is nothing other than the grace and glory promised and bestowed by God upon all nations believing in Christ and obeying Him, as is clear from the cited passages of Genesis. Wherefore some less correctly take "blessing" here actively, as meaning the praise by which all nations were to praise Isaac and bless him on account of these promises of God bestowed upon him.
clarissimum Christianorum oculum, animi multiplici pulchritudine lucentem, Pontique et Cappadocum etiamnum illustre decus et ornamentum. Te supplex oro, ut pro mundo stes, donaque offeras. » Et inferius: « Basili, magna Christi gloria, sacerdotum civitatisque, nunc in multas partes dissectae, columen, etc. Tonitruum erat oratio tua, fulgur vita. »
20. ABRAHAM MAGNUS PATER MULTITUDINIS GENTIUM, ET NON EST INVENTUS SIMILIS ILLI IN GLORIA. - Tigurina: Magnus Abraham pater multarum gentium, nec exstitit ei gloria similis; Syrus: Abraham pater coetuum populorum, et non reperta fuit macula in gloria ejus. Tertius hic est Patriarcha, et orbis in fide et cultu Dei instaurator, nimirum « Abraham, » qui « magnus » exstitit electione, sanctitate, honore. Alludit ad etymon Abram et Abraham; initio enim vocatur Abram quasi אב רם ab ram, id est pater excelsus, deinde a Deo vocatus est Abraham, quasi אב רם המון ab ram hamon, id est pater magnae multitudinis gentium ex eo partim secundum carnem (uti fuerunt Judaei), partim secundum fidem et spiritum (quales sunt fideles et Christiani, qui imitantur fidem Abrahae) nasciturae et propagandae. Vide dicta Genes. cap. XVII, vers. 5.
Quinta Pars: Encomium Jacob
26. AGNOVIT EUM IN BENEDICTIONIBUS SUIS, ET DEDIT ILLI HEREDITATEM, ET DIVISIT ILLI PARTEM IN TRIBUBUS DUODECIM. - Syrus: Dedit illi hereditatem, e...
ET NON EST INVENTUS SIMILIS ILLI IN GLORIA, - tum ob eximiam ejus fidem et sanctitatem, qua factus dictuque est pater credentium, id est fidelium et sanctorum; tum quia Deus cum eo et posteris ejus iniit singulare pactum, eique novam dedit religionem circumcisionis et judaismi; tum denique quia ei promisit Messiam, quod scilicet ex posteris ejus nasceretur Christus, in quo benedicendae essent omnes gentes. Plura colliges ex dictis Genes. cap. XII et sequentibus, unde S. Ambrosius, in Psalmum CXVIII: « Abraham, inquit, propter fidem, seminarium posteritatis suae toto orbe diffudit: Israel (Jacob) propter laborum tolerantiam populum credentium proprii nominis signaculo consecravit. » Idem, lib. De Abraham, et alibi: « Abraham, inquit, pater fidei, princeps familiae Gentium (fuit enim Abraham ante circumcisionem Gentilis), et generationis Domini, pater electionis piae confessionis, per justitiam fidei factus mundi haeres, fortissimus ac patientissimus, fons devotionis et fidei, virtutum omnium exemplar. » Denique in Ecclesia prisca, puta in synagoga Judaeorum, nullus tantam habuit venerationem et gloriam, quantum Abraham, utpote ejus pater, fundator et Patriarcha.
limbus vocatur sinus Abrahae: tantus erat Abraham.
Simile elogium Theodoricus, rex Gothorum, dedit S. Epiphanio, Episcopo Ticinensi, qui illius aevo fuit pater et salus Italiae, uti refert B. Ennodius, in ejus Vita. Sic enim de eo loquitur Theodoricus: « Ecce hominem, cujus totus Oriens similem non habet: quem vidisse praemium est, cum quo habitare securitas. Fortissimo muro civitas Ticinensis, incolumi isto, vallatur: quos oppugnantium nulla vis possit obruere, quos nequaquam Balearis fundae transcendat excursus. Si qua necessitas inter undas certaminum accesserit, tutum est apud istum matrem familiasque deponere, et expeditum excursibus militare bellorum. » Ipse enim praeter alia multa, Ticinum ab Odoacre rege diruptum et dirutum, quasi Papa, id est pater patriae, reaedificavit, eique Papiae nomen indidit; in qua deinde Theodoricus regni sedem constituit.
27. ET CONSERVAVIT ILLI HOMINES MISERICORDIAE, INVENIENTES GRATIAM IN OCULIS OMNIS CARNIS, - q. d. Deus Jacobo hanc gratiam fecit, ut ex posteris e...
Simile elogium in Pirke avoth, id est in Apophth. patrum Hebr. cap. II, R. Joseph dedit discipulo suo R. Eliezer, dicens: « Eliezer filius Hyrcani talis est, tamque cognitae et perspectae virtutis, ut de eo libere affirmare possim, etsi omnes sapientes Israel in una bilance staterae ponerentur, ipsum solum in altera positum aequilibrium sapientiae facturum. » Simile prae omnibus suis discipulis, innocentiae, puritatis, candoris testimonium Alexander Halensis dedit discipulo suo S. Bonaventurae, dicens: « Bonaventura adeo innocens est, ut non videatur peccasse in Adamo. »
QUI CONSERVAVIT LEGEM (Syrus, verba) EXCELSI. - Perperam Dionysius legit, conservaret; codices enim Graeci et Latini, aeque ac Interpretes constanter legunt conservavit. Dionysium secutus est auctor Epistolae in Missa De Communi Confessoris Pontificis: « Ecce sacerdos magnus, » etc., quae epistola conflata est ex variis hujus capitis et seq. versiculis, nonnullis additis, nonnullis demptis, scilicet ex hoc vers. 20 omisso to in gloria, ex vers. 22 et 25, atque ex cap. seq. vers. 8, et 19 et 20; sed immutatis et Pontifici adaptatis.
« Legem, » tum naturalem, tum positivam, qua jussus fuit a Deo exire e terra et cognatione sua, peregrinari tota vita, immolare filium Isaac, Ismaelem cum Agar uxore sua domo expellere, circumcidere se et suos, etc.; in his enim caeterisque omnibus sibi a Deo imperatis, quantumvis difficilibus et arduis, Abraham prompte obedivit