Cornelius a Lapide
Index
Aenigmata: Ex Daniele (Historiae)
I. Cap. III, vers. 16. « Non oportet nos de hac re respondere tibi. Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. »
II. Vers. 40. « Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi : quoniam non est confusio confidentibus in te. »
III. Cap. VI, vers. 22. « Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me. »
IV. Cap. IX, vers. 7. « Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio, sicut est hodie. »
V. Cap. XIII, vers. 22. « Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. » Aurea haec vox est Susannae.
VI. Vers. 56. « Semen Chanaan, et non Juda: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. »
VII. Vers. 59. « Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium. »
Aenigmata: Ex Isaia
I. Cap. X, vers. 22. « Consummatio abbreviata inundabit justitiam, » q. d. Paucitas Judaeorum a Deo abbreviata est adeo, ut videatur esse consummatio, id est, consumptio et interitus eorumdem, faciet ut justitia et salus Dei se propaget et diffundat per omnes gentes, easque quasi inundet: vide dicta Isaiae X.
II. Vers. 27. « Computrescet jugum a facie olei, » q. d. Omnis servitus evanescet a facie gratiae et consolationis Dei.
III. Cap. XI, vers. 1. « Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini. » Virga Jessaea est beata Virgo, de qua germinavit flos Christus, super quem requievit septuplex spiritus Domini.
IV. Vers. 6. « Habitabit lupus cum agno : et pardus cum haedo accubabit : vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. » Lupi, pardi, leones sunt gentes barbarae, quae ad fidem Christi conversae ferociam posuerunt, et cum vitulo, et ove, id est, cum fidelibus Christianis, pacifice et amice versantur, sinuntque se a puero, id est a simplici pastore, regi.
V. Vers. 10. « In die illa (erit) radix Jesse, » puta Christus gloriosus, qui stat in signum, id est, vexillum, populorum, ipsum Gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum.
VI. Cap. XII, vers. 3. « Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, » q. d. Uti Judaei olim sitientes de petra quasi de fonte biberunt, ita Christiani de Christi fontibus bibent aquas doctrinae et gratiae ad satietatem.
VII. Cap. XIII, vers. 1. « Onus Babylonis, » q. d. Minae et oracula tristia contra Babylonem. « Super montem caliginosum, » q. d. Contra Babylonem, quae caligine vaporum Euphratis et fumi prodeuntis ex tot ejus domibus et focis obtegitur, vos, o Persae, levate signum, id est, vexillum militare. « Ego mandavi sanctificatis meis, » puta Persis, qui quasi milites et sacerdotes mihi consecrati sunt, ut meae justitiae mactent et immolent impios Babylonios.
VIII. Cap. XIV, vers. 12. « Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo : In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci, » q. d. Quomodo, o Baltasar monarcha, qui splendore et gloria videbaris esse quasi lucifer stella, ac in fastu quasi Lucifer, Angelorum olim princeps, de throno monarchiae tuae, quasi de coelo, corruisti spoliatus regno et vita, ac dejectus in tartara?
IX. Vers. 29. « De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem, » q. d. Ex Davide et Ozia nascetur Ezechias, qui gravius quam ipsi, vos, o Philisthaei, affliget, ut videatur vobis esse basiliscus, qui suo aspectu et afflatu etiam aves volantes necat et absorbet.
X. Cap. XVI, vers. 14. « In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab, » q. d. Post tres annos vastabitur Moab a Chaldaeis, qui ejus opes quasi pro mercede a Deo accipient, quia ei servierunt in expugnatione Jerusalem, et punitione aliarum gentium.
XI. Cap. XVIII, vers. 1. « Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus, » q. d. Vae Aethiopiae, quae superbe ostentat suas copias; cum eae nihil habeant praeter inanem ostentationem, strepitum, et velut cymbali tinnitum; quae sita est trans Nilum, et per illum in navibus ex papyro mittit suos legatos et milites in Aegyptum : nam vastabitur per Sennacherib, et postea per Nabuchodonosor. Vos ergo, o Sennacherib et Nabuchodonosor, quasi angeli mei, ite, et vastate Aethiopes, qui sunt gens convulsa, id est, a me per vos convellenda et dilaceranda, esto videantur esse terribiles.
XII. Cap. XIX, vers. 18. « In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una, » q. d. Quinque metropoles Aegypti, id est, tota Aegyptus suscipiet fidem Christi, Deumque verum colet et laudabit.
XIII. Vers. 19. « In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus erit in signum, et in testimonium Domino. » Titulum vocat crucem, statuas, columnas, et templa, quae Aegyptii conversi ad Christum ipsi erexerunt.
XIV. Vers. 24. « In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio : haereditas autem mea Israel, » q. d. Aegyptii et Assyrii jam inter se inimici, sub Christo conspirabunt in unam Ecclesiam, ac cum Israelitis colent verum Deum, ideoque ab eo benedicentur : Dei enim haereditas est Israel, id est, populus Christianus in Israele ortus.
XV. Cap. XXI, vers. 1. « Onus deserti maris, » q. d. Prophetia minax contra Babylonem, quae cum fuerit mare gentium, nunc a Deo per Cyrum desolabitur, et redigetur in desertum. « Sicut turbines ab Africo veniunt, » ita « de deserto venit » turba et turbo Persarum et Medorum contra Babylonem.
XVI. Vers. 6. « Vade, et pone speculatorem. Et vidit » speculator « currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli. » Ascensor asini, id est Persarum vilium et servilium rex, est Cyrus; ascensor cameli, id est, Medorum nobilium rex, est Darius : hosce duos speculatus est hic Isaias, viditque eos junctis curribus et copiis invadere Babylonem.
XVII. Vers. 8. « Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem, » q. d. Ego Isaias, quasi leo vigil, jugiter excubo, ut futura ex revelatione Dei discam et aliis praenuntiem.
XVIII. Vers. 10. « Tritura mea, et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, » q. d. O Judaei, qui in Babylone fuistis, quasi in tritura, annuntiabo vobis ea quae a Deo audivi de Babylonis excidio, et vestra liberatione.
XIX. Vers. 11. « Ad me clamat ex Seir : Custos quid de nocte? Custos quid de nocte? Dixit custos : Venit mane et nox : si quaeritis, quaerite : convertimini, venite, » q. d. Ego Isaias videor audire Idumaeos, adventantibus Chaldaeis pavidos, dicere excubitori : O excubitor, quid vidisti, quid sensisti nocte de Chaldaeis? Quibus ipse respondet : « Venit mane et nox, » q. d. Instat aurora, et tamen adhuc est nox; quare si quo vultis excurrere, si quid foris quaerere, festinate, et quaerite, ac mox in urbem redite, antequam hostis evigilans persentiscat, vobisque reditum praecludat.
XX. Vers. 16. « Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. » Vide dicta superius cap. XVI, vers. 14.
XXI. Cap. XXII, vers. 1. « Onus vallis visionis. » Jerusalem vocatur vallis visionis, id est Prophetiae: erat enim sedes Prophetarum. Alludit ad montem Moria, id est visionis.
XXII. Cap. XXIII, vers. 1. « Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus, unde venire consueverant. » Vers. 3. « In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus, » q. d. Aegyptus ex aquis Nili exundantis fit fertilis, et copiosam dat messem ac fruges.
XXIII. Vers. 4. « Erubesce, Sidon, » quia tua colonia, et quasi filia, puta Tyrus, vastata est. « Ait enim mare : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes : mare, » id est Tyrus maris domina, ita incolis et filiis per hanc cladem orbata est, ac si nunquam eos peperisset vel aluisset.
XXIV. Vers. 10. « Transi terram tuam quasi flumen, filia maris, non est cingulum ultra tibi, » q. d. O filia maris, id est o Tyre, Chaldaeus cingulum maris undique te ambientis tibi ademit: illud enim terra implevit, itaque te expugnavit; transi ergo quasi captiva, non per flumen, sed per terram in Babylonem.
XXV. Cap. XXIV, vers. 16. « Secretum meum mihi, secretum meum mihi, » etc. « Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam. »
XIV. Vers. 30. « Et quaesivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni. »
XV. Cap. XXXIII, vers. 11. « Vivo ego, dicit Dominus Deus : nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. »
XVI. Vers. 32. « Et tu (fili hominis), es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea. »
VII. Cap. XIII, vers. 1. « Onus Babylonis, » q. d. Threats and oracles of sorrow against Babylon. « Super montem caliginosum, » q. d. Contra Babylonem, quae caligine vaporum Euphratis et fumi prodeuntis ex tot ejus domibus et focis obtegitur, vos, o Persae, levate signum, id est, vexillum militare. « Ego mandavi sanctificatis meis, » puta Persis, qui quasi milites et sacerdotes mihi consecrati sunt, ut meae justitiae mactent et immolent impios Babylonios.
XV. Cap. XXI, vers. 1. Onus deserti maris, q. d. Prophetia minax contra Babylonem, quae cum fuerit mare gentium, nunc a Deo per Cyrum desolabitur, et redigetur in desertum. « Sicut turbines ab Africo veniunt, » ita « de deserto venit » turba et turbo Persarum et Medorum contra Babylonem.
XVIII. Vers. 10. « Tritura mea, et filii areae meae: quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, » q. d. O Judaei, qui in Babylone fuistis, quasi in tritura, annuntiabo vobis ea quae a Deo audivi de Babylonis excidio, et vestra liberatione.
Vers. 3. « In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus, » q. d. Aegyptus ex aquis Nili exundantis fit fertilis, et copiosam dat messem ac fruges.
XXV. Cap. XXIV, vers. 16. « Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi, » q. d. Vae mihi, quia explicare nequeo horrenda supplicia peccatoribus a Deo decreta, quae mihi secreto ab eo revelata sunt.
XXVI. Cap. XXVI, vers. 14. « Morientes non vivant, gigantes non resurgant, » q. d. Superbi et tyranni, quales fuerant gigantes, moriantur morte aeterna in gehenna, nec ad vitam beatam resurgant.
XXVII. Cap. XXVII, vers. 1. « In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. » Leviathan, sive cetus, hic est aenigma diaboli, qui est serpens antiquus, fortis ut vectis : hunc occidet Deus, cum in die judicii eum omni sua potestate, quam in hoc mundo exercuit, privabit, eumque detrudet in tartara ad mortem aeternam.
XXVIII. Vers. 6. « Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine, » q. d. Apostoli, qui magno spiritus impetu concionabuntur Jacobaeis, id est Judaeis, facient eos florere virtutibus, ac implebunt orbem semine Evangelii.
XXIX. Vers. 8. « In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam, » q. d. Aequa mensura punies eam, ut magnitudo poenae adaequet magnitudinem culpae.
XXX. Vers. 11. « In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes, et docentes eam: non est enim populus sapiens, » q. d. Judaei ita fame affligentur, ut inopes consilii ab uxoribus suis docendi sunt, quid in tanta afflictione facto sit opus.
XXXI. Cap. XXVIII, vers. 9. « Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, » q. d. Deus dat scientiam iis, qui se avellunt a deliciis carnalibus.
XXXII. Vers. 10. « Quia manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. » Sunt verba sannionum, qui per irrisionem repetunt verba Prophetarum. « Manda remanda, etc. »
XXXIII. Vers. 11. « In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. » q. d. Sicut Hebraei subsannant lingua blaesa Prophetas, ita subsannabunt eos Chaldaei loquentes chaldaice, non hebraice; unde subdit. Vers. 13. « Et erit eis verbum Domini : Manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi : ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur, » q. d. Quia illuserunt verbum Domini, ejusque praecones dicendo, « Manda remanda, etc., » idcirco prosternentur et capientur.
XXXIV. Vers. 20. « Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat : et pallium breve utrumque operire non potest, » q. d. Non potestis me colere cum idolis, nec me cum iis in eodem templo collocare: templum enim meum, meaque religio angusta est, et me solum capit, non idola.
XXXV. Vers. 21. « Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus : sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur : ut faciat opus suum, alienum opus ejus : ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo, » q. d. Sicut Deus in Baal Pharasim, id est in monte divisionum, pugnans pro Davide divisit et dispersit Philisthaeos; et sicut in Gabaon pro Josue stitit solem, ut caederentur Chananaei : ita et nunc suos hostes disperget et caedet, esto hoc opus vindictae ab eo sit quasi alienum : invitus enim punit is, cujus proprium est misereri.
XXXVI. Cap. XXIX, vers. 1. « Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Ariel, » id est leo, vel aries Dei, est Jerusalem; quia in ea erat altare, in quo arietes Deo immolabantur : quocirca ipsa defensa a Deo, erat Gentibus terribilis ut leo : at jam ab eo deserta et vastata, erit quasi aries jugulatus et immolatus divinae vindictae. Vers. 2. « Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et maerens, et erit mihi quasi Ariel, » puta quasi aries meae justitiae immolatus.
XXXVII. Vers. 17. « Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur? » Libanus pars Phoeniciae, aenigma est Gentilium, Charmel Judaeorum, q. d. Phoenices, hoc est Gentiles, per Christum florebunt fide et gratia, Judaei vero ipsi rebelles arescent et silvescent.
XXXVIII. Cap. XXX, vers. 6. « Onus jumentorum Austri, » q. d. Minae Dei contra Judaeos, qui quasi jumenta suis bonis onusta fugiunt in Aegyptum, quae Judaeae est ad Austrum : in itinere enim, puta in deserto, occurrent eis leones, viperae et reguli, qui eos laniabunt. Hoc est enim quod subdit : « In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera, et regulus volans, portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. »
XXXIX. Vers. 33. « Praeparata est ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus ignis, et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. » Topheth est aenigma inferni, quia sicut in Topheth infantes cremabantur in honorem Moloch, ita in gehenna cremantur damnati ad libitum Diaboli.
XL. Cap. XXXII, vers. 14. « Gaudium onagrorum pascua gregum, donec effundatur super nos spiritus de excelso, » q. d. Durabit Judaeae vastitas, ut in ea non homines, sed onagri pascantur, donec Christus in eos mittat spiritum fidei et gratiae, qui eos ad Deum et salutem convertat. Vers. 17. « Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum, » q. d. Merces fidelium erit, ut justificati a Christo consequantur, primo, pacem conscientiae; secundo, silentium, id est, quietem et tranquillitatem summam; tertio, securam fiduciam beatitudinis aeternae.
XLI. Vers. 19. « Grando autem in descensione saltus. » Id est, q. d. Ira Dei grandinabit, et percutiet Judaeos, qui a vero Dei cultu, suaque gloria desciverunt et descenderunt, factique sunt instar agri deserti et silvescentis.
XLII. Vers. 20. « Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini, » q. d. O vos beatos, Apostoli, qui in omnes aquas, id est, in omnes populos, immittitis boves et asinos, id est, operarios et praedicatores Evangelii.
XLIII. Cap. XXXIV, vers. 4. « Et tabescet omnis militia coelorum, et complicabuntur sicut liber coeli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, » q. d. In fine mundi stellae de coelo cadent, coelique ita obscurabuntur, ut tabescere et evanescere videantur.
XLIV. Cap. XLI, vers. 2. « Quis suscitavit ab oriente justum (Abrahamum), vocavit eum ut sequeretur se? dabit (id est dedit) in conspectu ejus Gentes, et reges obtinebit : dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus, » q. d. Quis vocavit Abrahamum, eumque gloriosum effecit et triumphatorem de quatuor regibus, Genesis XIV, nonne ego Deus? Vers. 4. « Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. » Deus enim est rex saeculorum, ea constituens, disponens et ordinans.
XLV. Vers. 27. « Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt » Apostoli, et praecones Evangelii, « et Jerusalem Evangelistam, » id est Evangelistas et praedicatores Christi et salutis, « dabo. »
XLVI. Cap. XLIII, vers. 8. « Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, » q. d. Populus meus habet oculos, et tamen est caecus; quia eos claudit : atque habet aures, et tamen est surdus; quia eas obturat monitis Dei. Rursum videns non videt, audiens non audit; quia non vult visa et audita intelligere, et opere complere.
XLVII. Vers. 20. « Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones : quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo, » q. d. Gentiles, qui in gentilismo vixerunt ut bestiae et dracones, jam per Christum facti homines, imo Angeli, glorificabunt Deum; quia dedi eis flumina gratiarum.
XLVIII. Cap. XLIV, vers. 5. « Hic scribet manu sua, Domino, » id est Domini ego sum servus : « et in nomine Israel assimilabitur, » id est, cognominabitur Israel, sive Israelita.
XLIX. Cap. XLVI, vers. 1. « Confractus est Bel, contritus est Nabo, » q. d. Babylon cum suis diis, Bel et Nabo, eversa est et contrita.
L. Cap. L, vers. 11. « Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. » Peccator per peccata quasi per follem et ligna arida, accendit sibi ignem irae Dei, vindictae et gehennae; unde fit id quod sequitur : « In doloribus dormietis. »
LI. Cap. LI, vers. 1. « Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. » Excisio e petra et caverna, aenigma est generationis Abrahae et Sarae sterilium, uti petra est sterilis. Hebraei enim generare vocant aedificare domum, et filios vocant banim, quasi abanim, id est lapides, ex quibus quisque domum construit.
LII. Cap. LII, vers. 11. « Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini, » q. d. Exite e Babylone, o Israelitae, ne ejus sceleribus, aeque ac clade et strage polluamini.
LIII. Vers. 14. « Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum. » Est aenigma Christi, qui inglorius fuit in nativitate, vita et morte, sed sanguine suo aspersit et abluit gentes omnes, ideoque ei ipsae cum regibus suis se subdiderunt. Unde sequitur : « Quia quibus non est narratum de eo, audierunt; et qui non audierunt, contemplati sunt, » q. d. Gentiles ignorantes Deum et salutem, per Christum eam aspexerunt.
LIV. Cap. LIII, vers. 9. « Dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, » q. d. Deus impios et divites Christo subdet, in praemium suae mortis et sepulturae, ac nominatim faciet ut Joseph ab Arimathia, vir nobilis et dives, eum honorifice sepeliat.
LV. Cap. LV, vers. 13. « Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus, » q. d. In Ecclesia pro vitiis crescent virtutes.
LVI. « Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur, » q. d. Deus in Ecclesia habebit nomen et laudem et monumentum perpetuum.
LVII. Cap. LVI, vers. 10. « Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia : et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. » Hi canes speculatores et excubitores sunt aenigma pravorum pastorum, qui non saluti gregis, sed suae gulae, acediae, avaritiae student. Unde explicans subdit : « Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum : venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate. »
LVIII. Cap. LVII, vers. 3. « Vos autem accedite huc, filii auguratricis; semen adulteri et fornicariae. Super quem lusistis? super quem dilatastis os; et ejecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax? » Haec sunt aenigmata et tituli idololatrarum et impiorum, qui auguriis et superstitionibus dediti, non Dei, sed daemonis et impietatis sunt filii. Unde de iis subdit : « Suscepisti adulterum (Deum alienum) : dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus : dilexisti stratum eorum manu aperta. Et ornasti te regi (Moloch idolo) unguento, et multiplicasti pigmenta tua. »
LIX. Vers. 16. « Spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. » Est aenigma Dei, qui solus creat animas hominum, eisque spiritum vitalem, tum naturalem halitus, tum supernaturalem gratiae indit et inspirat.
LX. Vers. 19. « Creavi fructum labiorum pacem, » q. d. Pietatis et orationis fructus est pax. Nam « impii » sunt « quasi mare fervens, quod quiescere non potest. »
LXI. Cap. LIX, vers. 5. « Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt : qui comederit de ovis eorum, morietur : et quod confotum est, erumpet in regulum. » Est aenigma improborum, qui alios sua improbitate inficiunt, q. d. Sicut aspis ovum ponere nequit, nisi aspidium et venenatum; ita hi improbi adeo improbitate referti sunt, ut nil nisi improbum et noxium emittant : qui ergo eis se sociaverit, ab ipsis et cum ipsis non nisi exitium et pestem hauriet. Eosdem comparat telis aranearum futilibus, q. d. Improbi suis actibus semper nocent, prosunt nunquam.
LXII. Cap. LX, vers. 8. « Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? » Nubes et columbae sunt aenigma fidelium, qui praedicantibus Apostolis turmatim ad Ecclesiam convolarunt, sicut flante vento densae per aera volant nubes, ac imminente pluvia gregatim columbae ad nidum revolant.
LXIII. Vers. 17. « Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam. » Alludit ad templum Judaeorum, illique Ecclesiam comparat et praefert, q. d. Synagogae succedet Ecclesia, in qua omnia augustiora erunt, magisque magnifica quam fuerint in templo. In ea enim adducam pro figura veritatem, pro umbra lucem, pro spiritu timoris et servitutis spiritum amoris et libertatis, pro paucis Judaeis gentes omnes, pro bonis corporalibus charismata spiritualia, pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterna, pro humanis divina.
LXIV. Cap. LXI, vers. 5. « Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra : et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt. Vos autem, Sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri. » Pastores, agricolae et vinitores sunt Episcopi, et pastores Gentium : sacerdotes sunt apostoli et hierarchae.
LXV. Cap. LXIII, vers. 1. « Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. » Hoc aenigma Angeli proponunt de Christo decertante, et debellante daemones, omnesque principes et populos Gentium, eis per idololatriam et scelera subditos, quibus Christus id resolvens respondet : « Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. » Instant Angeli : « Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? » Respondet Christus : « Torcular calcavi solus, etc., conculcavi eos in ira mea : et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, » q. d. Rubricatus sum tum sanguine proprio, in passione mea effuso; tum potius sanguine hostium, quos per passionem et mortem meam debellavi.
LXVI. Vers. 16. « Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos : tu, Domine pater noster, redemptor noster; a saeculo nomen tuum, » q. d. Abraham nos curare et salvare nequit; unde videtur nos nescire et ignorare : at tu, Christe, nos curas et salvas : tu ergo es pater et redemptor noster.
LXVII. Cap. LXIV, vers. 1. « Utinam dirumperes coelos, et descenderes : a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igne. » Est aenigma adventus Christi summe desiderati. Alludit ad adventum Dei in Sina, cum legem dedit Moysi : tunc enim praeter morem imbribus violentis ignes et fulgura permixta fuerunt. q. d. Utinam similiter nunc ad nos, o Christe, in carnem descenderes, et gelu cordis nostri igue amoris tui divini liquefaceres, aquasque torporis et vitiorum nostrorum in flammas fervoris et zeli converteres.
LXVIII. Cap. LXV, vers. 10. « Erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. » Pro « campestria » hebraice est « Saron » qui fuit locus Judaeae laudatissimus ob pascua. Similis fuit « vallis Achor. » Uterque locus est aenigma et symbolum Ecclesiae. Illi ergo promittit hic Deus, quod instar Saron, et vallis Achor, erit compascua; quia nimirum in ea fideles pascentur verbo Dei, Sacramentis, aliisque Dei charismatibus. Armenta sunt pii robustiores in fide, qui apti sunt ad docendum et regendum : greges sunt infirmiores et subditi.
LXIX. Vers. 16. « In quo (Domino) qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen : et qui jurat in terra, jurabit in Deo amen, » q. d. In Ecclesia Christi fideles jurabunt, et colent Deum amen, id est verum, non falsum, puta idola quae antea coluerunt, ideoque pariter vere a Deo amen, id est vero, benedicentur.
Aenigmata: Ex Jeremia
LXX. Vers. 20. « Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, » q. d. Veri Christiani erunt perfecti in fide et virtutibus; « quoniam puer centum annorum morietur, et (id est) peccator centum annorum maledictus erit. »
LXXI. Vers. 22. « Secundum dies ligni » vitae, « erunt dies populi mei, » q. d. Christiani vivent in aeternum, ac si ex ligno vitae in paradiso comederent.
LXXII. Cap. LXVI, vers. 24. « Egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me : vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. » Est aenigma inferni et damnatorum; horum enim corpora erunt quasi caesorum cadavera, pabulum ignis et vermis, spectaculum et probrum aeternum Dei, Angelorum, et Sanctorum omnium.
I. Cap. II, vers. 23. « Cursor levis explicans vias suas. » Cursor levis et velox, est aenigma camelae, quae a cursu veloci dicitur dromedaria, q. d. Sicut camela, dum aestro libidinis agitatur et furit, procurrit ad marem : ita tu, o Jerusalem, insana superstitione agitata procurristi ad idola.
II. Vers. 24. « Onager assuetus in solitudine, et in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis ejus invenient eam, » q. d. Sicut onager aestuans libidine auram attrahit, ut aestum refrigeret, ac aestuans procurrit ad onagram : ita tu tota contento animo et cursu procurris ad idola. Si quis te quaerat, ibi in menstruis et sordibus tuis fornicationis, id est, idololatriae, te inveniet.
III. Vers. 31. « Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? » q. d. Numquid inutilis et sterilis fui Israeli uti est solitudo, aut terra quae extra se nihil producit, vel sero? q. d. Minime: ego enim dedi eis terram lacte et melle manantem. « Quare ergo dixit populus meus : Recessimus, non veniemus ultra ad te? »
IV. Vers. 34. « In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum : non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. » Est aenigma accipitris, qui dum praedam occidit, ejus sanguine alas suas inficit, q. d. Tu, o Israel, instar accipitris involans in pauperes et innocentes, eorum sanguine vestes tuas cruentasti : idque « non in fossis » more furum et latronum, sed in lucis et sylvis idolorum, quibus eos quasi victimas immolasti.
V. Cap. IV, vers. 3. « Novate vobis novale, et nolite serere super spinas, » q. d. Sicut in agro, ut is sit capax seminis, spinae prius evellendae sunt, et ager arandus, ut fiat novale : ita et vos a spinis vitiorum agrum cordis vestri expurgate, eumque humilitate et contritione arate; ut fiat novale capax seminis divini, puta gratiae et virtutum. Unde explicans subdit : « Circumcidimini Domino, et auferte praeputia, » non carnis, sed « cordium vestrorum. »
VI. Vers. 7. « Ascendit leo de cubili suo, et praedo Gentium se levavit. » Hic praedo et leo est Nabuchodonosor, et quivis tyrannus; cubile ejus est Chaldaea.
VII. Vers. 23. « Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili; et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur, » q. d. Tantus erit in excidio Judaeorum pavor et consternatio, ut eis coelum et terra concuti, perire et interire videantur.
VIII. Cap. V, vers. 1. « Circuite vias Jerusalem, etc., et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem : et propitius ero ei, » scilicet Hierosolymae propter unum virum. Virum, qui virtute solida sit vir, quaerit Deus : hunc pluris facit quam centum feminas : feminae sunt in virtute molles et instabiles. Similem virum Athenis quaerebat Diogenes.
IX. Vers. 6. « Idcirco percussit eos leo de sylva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum. » Triplex hic est aenigma Nabuchodonosoris. Ipse enim primo vocatur leo, ob terrorem et fortitudinem; secundo, lupus, ob voracitatem; tertio, pardus, ob celeritatem et vigilantiam.
X. Vers. 14. « Ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos, » q. d. Faciam ut oracula tua et minae tuae sint efficacia et reipsa compleantur, ut quasi ignis comburant Judaeos tanquam arida ligna.
XI. Vers. 16. « Pharetra ejus (gentis Chaldaeorum) quasi sepulcrum patens, » q. d. Chaldaei suis sagittis validis configendo Judaeos, mittent omnes ad mortem et sepulcrum.
XII. Cap. IX, vers. 21. « Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. » Mors est aenigma Chaldaeorum, ac tropologice daemonum et illecebrarum, qui non nisi caedes spirant et mortes.
XIII. Cap. XII, vers. 5. « Si cum peditibus currens laborasti : quomodo contendere poteris cum equitibus? » Si non potes minora, quomodo poteris majora? Si, o Jeremia, persecutiones civium tuorum Anathothitarum ferre non vales, quomodo feres vim et furorem Hierosolymitanorum? Tropologice, si verba mendacia sustinere nequis, quomodo sustinebis verbera et martyrium?
XIV. Vers. 13. « Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt, » q. d. Judaei prospera sperant, sed adversa sentient : felicitas eorum in miseriam, copia in inopiam, sementis in spinas convertetur.
XV. Cap. XIII, vers. 16. « Date Domino Deo vestro gloriam, » Deum colite, illique obedite, « antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, » ad quos diffugietis in excidio urbis : « exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. » Umbra mortis aenigma est rerum tristissimarum, summique angoris et periculi. Unde subdit : Vers. 25. « Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. »
XVI. Cap. XV, vers. 12. « Numquid foederabitur ferrum ferro ab Aquilone, et aes? » q. d. Duri et aenei sunt Judaei, aeque ac Aquilonares Chaldaei; ergo sociari non poterunt, nec foedus inter eos initum durabit.
XVII. Vers. 19. « Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris, » q. d. Si te, o Jeremia, a ludentibus, impiis et incredulis Judaeis separaveris, si mentem tuam et os mihi meoque verbo, non nugis, nec vanitatibus, consecraveris, eris os meum : quia iisdem quibus ego conceptibus et sermonibus uteris, egoque per te, quasi per os meum, verba mea eis totique orbi enuntiabo; ejusque efficacia et fructus erit quem subdit : « Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. »
XVIII. Cap. XVII, vers. 11. « Perdix fovit quae non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo erit (id est, apparebit) insipiens, » q. d. Sicut perdix furans ova aliena, iis incubans pullos excludit; sed hi dum adolescunt, et vocem verae matris audiunt, ad eam avolant : ita et opes furto et fraudibus partae, a furibus et fraudulentis ad alios veros dominos avolabunt.
XIX. Vers. 12. « Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, » q. d. Spem meam non defigo in homine, sed in Deo, ad ejusque solium preces meas transmitto : inde enim exspecto sanctitatem, libertatem, et omne bonum.
XX. Cap. XVIII, vers. 14. « Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes? Quia oblitus est mei populus meus, » q. d. Sicut nix et aquae de Libano deficere nequeunt, sic neque in me, qui sum fons aquae vivae, bonorum et beneficiorum fluxus in homines, praesertim fideles, ut sunt Judaei, deficere potest. Quomodo ergo ipsi eorum, et mei oblivisci possunt?
XXI. Cap. XX, vers. 3. « Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. Quia haec dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio. »
XXII. Vers. 14. « Maledicta dies, in qua natus sum : dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. » Maledictio haec est aenigma malorum et miseriarum, in quae per nativitatem quasi per januam ingredimur. Unde mox subdit : « Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? »
XXIII. Cap. XXI, vers. 8. « Ecce ego do vobis viam vitae, et viam mortis. » Via mortis est : « Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste. » Via vitae est : « Qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsidunt vos, vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium, » q. d. Si resistatis Chaldaeo, occidemini; sin vos ei dedatis, vivetis : vult enim Deus ut vos ei subjiciatis, hancque subjectionis et captivitatis poenitentiam, pro peccatis vestris sponte subeatis.
XXIV. Cap. XXII, vers. 6. « Galaad tu mihi caput Libani, » q. d. Sicut Galaad caput est Libani, sic domus regia Davidis caput est Hierosolymae.
XXV. Vers. 19. « Sepultura asini sepelietur (puta in sterquilinio, rex Joakim occisus a Chaldaeis) putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. »
XXVI. Cap. XXXI, vers. 22. « Femina circumdabit virum, » puta beata Virgo concipiet et pariet Christum.
XXVII. Vers. 23. « Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus, » q. d. Benedicat tibi Deus, o Ecclesia, quae decorata es omni justitia et sanctitate.
XXVIII. Cap. XLVI, vers. 20. « Vitula elegans atque formosa, stimulator ab Aquilone veniet ei, » q. d. Aegyptus opibus et deliciis instar vitulae lascivientis exsultat; at mox cohibebit eam Nabuchodonosor veniens e Chaldaea, qui suis stimulis ita punget eam, ut nesciat quo se vertat.
XXIX. Cap. XLVIII, vers. 11. « Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus, » q. d. Moab vicina Sodomae, ex ea traxit malos sapores et odores, id est malos mores et amores, quibus quasi faecibus semper insedit; quia nunquam fuit translata de vase in vas, id est quia nunquam suam sedem et viciniam Sodomae reliquit, nec unquam abiit in captivitatem. Quocirca ut hos mores mutet, transferam eam in Babylonem, sicut vinum in faecibus suis vapidum, ut saporem et odorem mutet et emendet, ex eis in aliud vas transfunditur. Unde subdit :
XXX. Vers. 12. « Mittam ei ordinatores et stratores laguncularum, et sternent eam, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident, » q. d. Mittam ei Chaldaeos, qui sicut viatores sternent lagunculas, quasi vinum ex una in aliam transfusuri; sed revera vinum exhaurient, et lagunculas conterent, id est cives et opes Moab diripient et absument.
XXXI. Cap. LI, vers. 7. « Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt Gentes, et ideo commotae sunt. » q. d. Deus calicem irae et vindictae suae, licet extrinsecus aureum et fulgidum, propinavit Judaeis et aliis Gentibus, quem haurientes turbati sunt, et prae dolore quasi ebrii et mentis emotae effecti. Calix hic est bellum et strages, quam omnibus intulit Nabuchodonosor.
XXXII. Vers. 9. « Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad coelos judicium » id est supplicium et vulnus « ejus. » Est vox Angelorum, vel potius gentium vicinarum, quae quasi medici curare volebant Babylonem, eamque contra Cyrum defendere; sed videntes ejus cladem et excidium, diffugerunt et ad sua redierunt.
XXXIII. Vers. 13. « Quae habitas super aquas multas, locuplex in thesauris, venit finis tuus pedalis praecisionis tuae. » Est aenigma Babylonis ejusque excidii, q. d. O Babylon quae Euphrate circumdaris, et opibus affluis, venit clades quae tibi finem afferet, teque exscindet, eaque « pedalis, » id est aequa, et quasi ad pedem tuis sceleribus commensa.
Aenigmata: Ex Threnis
XXXIV. Vers. 41. « Quomodo capta est Sesac, et comprehensa est inclyta universae terrae? Sesac » est aenigma Babylonis; si enim primas alphabeti Hebraici litteras cum ultimis ordine retrogrado commutes « Sesac », idem est quod « Babel. » Unde explicans subdit : « Quomodo facta est in stuporem Babylon inter Gentes? »
XXXV. Vers. 60. « Scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, et dixit ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris et legeris omnia verba haec, dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum. Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten. » Hoc symbolum et aenigma explicat, dum subdit : « Et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. »
I. Cap. I, vers. 14. « Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. » Peccata sunt quasi funis et catenae, ex quibus fit jugum implexum, quod collo peccatoris imponitur. Hoc vigilat, quia Dei vigilantis oculus semper objicitur, eumque stimulat ut stato tempore, puta impleta peccatorum mensura, ea puniat et ulciscatur. Unde sequitur :
Aenigmata: Ex Baruch
II. Vers. 15. « Vocavit adversum me tempus (vindemiae, id est vindictae), ut » me « contereret; torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda, » cum eam in excidio quasi in torculari, per Chaldaeos pressit et oppressit.
III. Cap. III, vers. 63. « Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide : ego sum psalmus eorum, » q. d. Vide ut in omnibus locis, actibus et conventibus me irrideant, in me psallant, et dicteria jactent. « Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum : dabis eis scutum cordis laborem tuum; » ut labore et dolore quasi scuto undique tegantur et cingantur.
I. Cap. III, vers. 15. « Quis invenit locum ejus (sapientiae et prudentiae)? et quis intravit in thesauros ejus? » Est aenigma de vera sapientia, practica scilicet, quae beat; non speculativa, quae inflat : quaerit enim locum ejus ac modum, et viam eam consequendi, docetque eam non apud philosophos, sed apud Angelos; non in terra, sed in coelo; non apud homines, sed apud Deum degere, indeque accersendam esse. Unde subdit :
II. Vers. 16. « Ubi sunt principes Gentium, qui in avibus coeli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum? exterminati sunt, et ad inferos descenderunt : viam autem disciplinae ignoraverunt. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt. » Vers. 26. « Ibi fuerunt gigantes scientes bellum. Non hos elegit Dominus. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. » Subdit deinde, eam esse in coelo apud Deum. « Quis ascendit in coelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? Non est qui possit scire vias ejus : sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua. Qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. » Vers. 34. « Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt : vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob (et Jacobaeis, puta Mosi et Hebraeis) puero suo, et Israel dilecto suo. »
III. Vers. 38. « Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. » Ibique nos docuit ore suo veram et perfectam sapientiam, viamque ad coelum et beatitudinem. Subdit deinde, sapientiam consistere in observatione mandatorum Dei, dum ait : « Hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum : omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem dereliquerunt eam, in mortem. »
Aenigmata: Ex Ezechiele
I. Cap. VII, vers. 5 et 7. « Afflictio una, afflictio ecce venit : finis venit, venit finis, evigilavit adversum te : ecce venit. » q. d. Tuum, o Jerusalem, excidium imminet, instat tibi finis et ultima dies. Unde subdit : « Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium, » hebraice, non celeusmatis vindemiatorum, q. d. Nuper vindemiantes in montibus laetum canebant celeusma, nunc canunt threnos, plangentque in iis suorum stragem.
II. Vers. 10. « Ecce dies, ecce venit, egressa » est contractio (id est germen primum, puta folliculus contractus), « floruit virga, germinavit superbia, » q. d. Superbia et impietas Judaeorum primo quasi gemma, sive folliculus contractus, egressa est, mox floruit, et germinavit in virgam, qua Deus eos flagellabat. Hoc est enim quod subdit : « Iniquitas surrexit in virga (id est excrevit in virgam) impietatis. »
III. Vers. 23. « Fac conclusionem (minas hasce omnes brevi sermone, quasi summa conclude) : quoniam terra plena est judicio (id est damnatione) sanguinum (puta sanguinibus injusto judicio ab ea damnatis, et effusis), et civitas plena iniquitate. »
Vers. 26. « Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum, » q. d. Calamitas una super aliam veniet, rumor unus et nuntius tristis mox alium adducet et excipiet.
IV. Cap. XVII, vers. 2. « Fili hominis, propone aenigma. Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. » Haec aquila est Nabuchodonosor, potens copiis, et late dominans, qui ex Judaea cepit Joachin regem, eumque transtulit in Babylonem.
Vers. 7. « Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. » Haec aquila est Pharao, vinea est Sedecias et Judaea, quae contra Chaldaeos imploravit opem Pharaonis, sed frustra : nam uterque a Chaldaeis caesus est. Ita explicat Propheta, vers. 12.
V. Cap. XXI, vers. 21. « Stetit rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem. » Nabuchodonosor omen cepit per duas sagittas, an contra Ammonitas, an contra Judaeos pergere deberet, cumque sagitta et sors caderet versus Jerusalem, contra eam perrexit.
VI. Vers. 25. « Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita : Haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? » Loquitur Sedeciae, impio et faedifrago, q. d. Cum humilis esses, corona regni te evexit : nunc cum superbis, eadem te humiliabit et regno dejiciet. Unde subdit :
VII. « Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam. » Pro « iniquitatem, » hebraice est curvitatem, obliquitatem, q. d. Curvabo et deprimam secundo et tertio coronam Sedeciae.
VIII. Cap. XXXIX, vers. 3. « Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal, et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis : et adducam te super montes Israel. » Gog et Magog erunt reges et gentes ferae ac barbarae, quae pugnabunt pro Antichristo in Judaea residenti. Unde ibidem a Christo caedentur, et sepelientur in loco, qui inde vocabitur vallis multitudinis Gog, juxta urbem Amona, ut ait vers. 11 et 16.
IX. Cap. XL, vers. 3. « Ecce vir, cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta. Et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, etc. » Vir hic est Angelus repraesentans Christum; qui metitur et designat fabricam novi templi, omnesque ejus partes. Haec est idea fabricae Christi, puta novae Ecclesiae Christianae, tam militantis quam triumphantis. Vide dicta cap. XL.
X. Cap. XLIV, vers. 1. « Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem : et erat clausa. Et dixit Dominus : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam ; quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea. » Porta clausa est B. Virgo, ex qua sine viri copula conceptus est Christus, in eaque habitavit novem mensibus, ac per eam clausam transiit, et saliit in mundum. Deus Israel ingressus est per eam, puta S. Trinitas, scilicet Deus Pater, eam sibi desponsans et maritans : Deus Spiritus Sanctus, eam obumbrans et fecundans : Deus Filius, in ea carnem assumens.
XI. Cap. XLVII, vers. 1. « Ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem, et ecce aquae redundantes, et traduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire : quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. » Hae aquae et hic torrens est sapientia et doctrina Evangelica, et S. Scriptura, quae abyssus est impenetrabilis.
XII. Vers. 12. « Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. » Haec ligna, id est arbores, sunt Christiani, qui rigati aquis Evangelii, et sacrae Scripturae, semper virtutibus frondent et fructificant. Fructus ergo sunt opera virtutum, quibus animus pascitur; folia sunt caeremoniae, quae salutarem conferent instructionem et medicinam. Anagogice hae arbores et fructus sunt dotes beatitudinis, puta visionis Dei, quibus Beati fruuntur in coelo, ut patet Apoc. XXII, 1. Unde et Ezechiel concludens hanc totam novi templi et urbis fabricam, cap. ult., vers. ult., ait : « Et nomen civitatis, Dominus ibidem. »
Aenigmata: Ex Daniele (Prophetiae)
I. Cap. IX, vers. 25. « Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades 62 erunt, » id est universim hebdomades 69. « Et post hebdomades 62 (additis septem jam dictis, id est post 483 annos) occidetur Christus. »
II. Vers. 27. « Confirmabit autem pactum multis hebdomada una (q. d. Christus praedicabit, novumque testamentum instituet tribus annis cum dimidio), et in dimidio hebdomadae deficiet hostia et sacrificium. » Christus enim sua morte et sacrificio abolebit omnes Judaeorum victimas.
III. « Et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio, » q. d. Post, et ob necem Christi, Jerusalem ejusque templum a Tito et Romanis desolabitur, haecque desolatio durabit usque ad finem mundi.
IV. Cap. XI, vers. 5. « Et confortabitur rex Austri, etc., et post finem annorum foederabuntur : filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, etc. » Recenset Daniel hoc capite toto usque ad vers. 36 bella gesta per 140 annos inter reges Austri, id est Aegypti, et reges Aquilonis, id est Syriae; puta inter Ptolemaeos et Seleucidas, sive Antiochos : vide dicta Danielis XI. Totum ergo hoc caput est continuum aenigma.
V. Vers. 37. « Deum patrum suorum non reputabit (rex Aquilonis, puta non tam Antiochus Epiphanes, quam Antichristus, cujus ille fuit typus et prodromus), et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem Maozim (id est fortitudinis) in loco suo venerabitur.
VI. Vers. 45. « Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei, » q. d. In Apadno in monte sancto caedetur Antichristus.
VII. Cap. XII, vers. 6. « Usquequo finis horum mirabilium? Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dextram et sinistram suam in coelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis, » q. d. Per annum, et duos annos, et dimidium anni, puta per tres annos cum dimidio, durabit persecutio Antichristi. Unde subdit :
VIII. Vers. 11. « Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium (ab Antichristo), et posita fuerit abominatio in desolationem, dies 1290. » q. d. Persecutio Antichristi durabit dies 1290, id est tres annos cum dimidio.
IX. « Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies 1335, » nam post mortem Antichristi dabuntur fidelibus sub eo lapsis, ut minimum 45 dies ad poenitendum.
X. Vers. 13. « Tu autem (Daniel) vade ad praefinitum (ad mortem quae omnibus statuta et praefinita est) : et requiesces, et stabis in sorte tua (inter electos et beatos) in finem dierum, in die judicii.