Cornelius a Lapide

Commentarium in Isaiam: Hieroglyphica et Sacra Symbola


Index


Hieroglyphica et Sacra Symbola


Hieroglyphica: Ex Isaia

I. Cap. II, vers. 2. « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium. » Mons hic hieroglyphicum est Ecclesiae, quae quasi mons omnibus collibus humanae politiae, sapientiae, religionis eminet, ad quam confluxerunt gentes ex toto orbe: quia de Sion monte, ubi coepit Ecclesia, exiit lex Christi, et verbum Evangelii, id est, laeti nuntii de pace hominum cum Deo, et inter se: Christus enim nos Deo reconciliavit, ac sua lege docuit, et induxit homines ad pacem, ut positis armis unionem colerent et servarent. Vide dicta Isaiae, II.

II. Vers. 22. « Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. » Est hoc hieroglyphicum Christi, in quo ejus humanitas et ira significatur per hoc quod dicitur, « cujus spiritus in naribus ejus est, » q. d. Qui more caeterorum hominum per nares halitum attrahit, et respirat, ac iras naribus efflat: deitas vero per hoc quod vocatur « excelsus, » id est, ipsa celsitudo (ut habent Hebraea) et majestas summa ac divina.

III. Cap. IV, vers. 2. « In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. » Hoc germen est hieroglyphicum Christianorum, et propaginis Ecclesiae, quae magnifice non tantum totum terrae orbem, sed et coelum occupavit.

IV. Vers. 5. « Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte. » q. d. Sicut Deus Hebraeos per desertum in Chanaan deduxit, viamque praevit in columna nubis per diem, et ignis per noctem, tutando eos ab aestu, pluvia et hostibus; ita pariter ipse Christianos e terra in coelum deducet, tutans eos ab omnibus adversis die et nocte. Unde explicans subdit. « Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. » Columna enim ignis et nubis fuit hieroglyphicum Spiritus Sancti, ejusque gratiae et protectionis.

V. Cap. V, vers. 1. « Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei, » id est, oleato, pingui et fertili. « Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. » Vinea haec hieroglyphicum est Synagogae Judaeorum, quae plantata et exculta a Deo protulit, non uvas, sed labruscas, id est, opera iniqua et impia. « Cornu olei » est Judaea robusta ut cornu, fertilis et pinguis ut oleum: seps est lex: turris est templum: torcular altare, etc.

VI. Cap. VI, vers. 1. « Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud; sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus. » Thronus hic fuit hieroglyphicum majestatis sanctissimae Trinitatis. Unde Seraphini velant ejus faciem, id est, deitatem: et pedes, id est, humanitatem Verbi, puta mysterium incarnationis Christi, quod operata est tota SS. Trinitas, ideoque ei jugiter acclamant ter Sanctus. Porro Isaias hic a Deo per Seraphinos consecratur Propheta, ut utrumque hoc mysterium, scilicet tam Trinitatis, quam incarnationis praedicet: illudque non tam Judaeis, utpote excaecandis et reprobandis, quam Gentibus, puta Christianis annuntiet. Unde subdit:

VII. Vers. 6. « Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et dixit: Vade, et dices populo huic, etc. » Seraphim ar-

dentes repraesentant Deum qui est ignis consumens, et amor ardorque increatus et immensus, quem maxime patefecit in incarnatione Verbi. Rursum significant Isaiam, et quemlibet praedicatorem debere purum esse a labe peccati, ac ardere charitate, et verbo vitaque spirare ignes et flammas amoris divini, quibus algentia peccatorum corda calefaciat et accendat.

VIII. Cap. VII, vers. 14. « Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. » Haec virgo pariens, ejusque filius Emmanuel, id est, nobiscum Deus, sunt signum et hieroglyphicum divinae opis et redemptionis tum Judaeorum a minis Rasin et Phacee, tum generis humani e manu et potestate diaboli, peccati et inferni. Emmanuel comedit butyrum et mel, quia infantilibus hisce cibis quasi infans vescetur, crescet et adolescet ad aetatem qua infantes sapere, et bonum a malo discernere solent: et quia totus erit placidus et suavis, ac si butyraceus esset et melleus.

IX. Vers. 18. « Sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur, et venient, et requiescent, etc., in omnibus frutetis » Judaeae. Musca symbolum est Aegyptiorum, ob eorum copiam, impudentiam, strepitum ac jactantiam inanem; apis Assyriorum, ob eorum aculeum, id est, noxas et clades.

X. Vers. 20. « Radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum et barbam universam. » Tonsor hic hieroglyphicum est Dei, qui per Assyrios quasi per novaculam totondit barbam et pilos pedum, id est, principes ac plebeios Judaeorum.

XI. Cap. VIII, vers. 1. « Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae: et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere: festina praedari. » Prophetissa haec hieroglyphicum est Beatae Virginis, quae peperit Christum, cujus nomen est velox spoliator, festinus praedator: quia Christus brevi tempore spoliavit mortem et infernum, magnamque ex eo praedam abstulit. Porro jubetur hoc scribere Isaias in libro, adhibitis testibus Uria et Zacharia, ut Judaei et Gentes sciant certo id futurum; et cum factum fuerit, agnoscant hanc Isaiae de Christo prophetiam fuisse veram, ac in Christo esse adimpletam.

XII. Vers. 6. « Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, » id est, regiam Davidis stirpem, puta regem Achaz, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, etc., et ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae tuae (Judaeae, in qua quasi rex Israel nasciturus es), o Emmanuel. » Aquae Siloe quae vadunt cum silentio, symbolum sunt regni et stirpis Davidis, ob ejus humilitatem, modestiam, pietatem, et quia ex ea prognatus est Christus rex mansuetissimus et modestissimus; quem qui abjicit, incidet in aquas fluminis fortes, id est, in manus violentas et truculentas regis Assyriorum, id est, Luciferi.

XIII. Vers. 13. « Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel: in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem, » q. d. Deus credentibus et fidelibus suis, se timentibus et colentibus, erit sanctificatio, sanctaque tutela et protectio: incredulis vero impiisque Judaeis erit quasi petra scandali, in quam impingentes corruant; et quasi laqueus, quo capiantur.

XIV. Vers. 18. « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel. » Isaias et Christus, eorumque discipuli, id est, Prophetae et Apostoli, eorumque sequaces, fuerunt portentum doctrinae et vitae Israeli, totique orbi. Praedicarunt enim verbo et vita, beatos esse pauperes, humiles, patientes, Martyres, etc. quae mundo videntur esse paradoxa et portenta.

XV. Cap. IX, vers. 6. « Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. » Haec omnia elogia sunt hieroglyphica Emmanuelis, id est, Christi: ipse enim, primo, natus est parvulus et filius Virginis. Secundo, datus est nobis. Tertio, crucem, quasi insigne sui principatus, gestat humero. Quarto, est et vocatur admirabilis, consiliarius, Deus, etc.

XVI. Cap. XVI, vers. 1. « Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion, » q. d. Cause, o Domine, ut ex Ruth Moabitide, quae olim ex Arabia Petraea commigravit in Judaeam, puta ex ejus posteris, tandem aliquando nascatur Christus. Christus enim est agnus, qui orbem Deo et sibi subiget.

XVII. Cap. XIX, vers. 1. « Ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, » q. d. Deus per castra Assyriorum, quasi per nubem levem vectus debellabit Aegyptum, ejusque idola. Allegorice Christus vectus ulnis sanctae matris suae, delatusque in Aegyptum, prostravit idola.

XVIII. Cap. XX, vers. 2. « Locutus est Dominus (ad Isaiam): Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus. Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum, et super Aethiopiam: sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discooopertis natibus ad ignominiam Aegypti, » q. d. By God's command, for three days Isaiah walked naked, to signify that for three years the Egyptians and Ethiopians would be stripped of their possessions and clothing by Sennacherib.

XIX. Cap. XXII, vers. 22. « Dabo clavem domus David super humerum ejus (Eliacim): et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat, » q. d. Constituam Eliacim pontificem et principem templi. « Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domus patris ejus. Et suspendent super eum vasorum diversa genera, etc. » Idem dicit, alio paxilli symbolo, scilicet Eliacim fore principem templi.

XX. Cap. XXV, vers. 6. « Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. » Convivium hoc est, quod Christus nobis exhibet in Evangelio, et Sacramentis, praesertim Eucharistiae.

XXI. Vers. 7. « Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Praecipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie. » Vinculum hoc est peccatum originale cum suis asseclis scilicet concupiscentia, peccato actuali, morte, etc.

XXII. Cap. XXVI, vers. 1. « Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator, ponetur in ea murus et antemurale. » Sion nostra fortitudo, est Ecclesia; cujus murus et antemurale est Christus, in quam ingrediuntur justi. Unde subdit: « Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error » idololatriae, errorum et vitiorum, « abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. »

XXIII. Vers. 19. « Expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. » q. d. Sicut ros noster lumen et vitam affert plantis, sic tua gratia, o Domine, affert mortuis vitam, et resurrectionem gloriosam.

XXIV. Vers. 20. « Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. » q. d. Go, O Martyrs, O just ones, to your tombs, sleep there a little while, until I punish the wicked: for when that is done, I will rouse you from the sleep of death to a blessed life.

XXV. Cap. XXVII, vers. 2. « In die illa vinea meri cantabit ei. » q. d. Ecclesia, caeso Leviathan, id est diabolo, cantabit et gratulabitur ei, id est sibi.

XXVI. Cap. XXVIII, vers. 1. « Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. » q. d. Woe to the proud, drunken, and glorious Samaritans: for God will cut them down through the Assyrians.

XXVII. Vers. 5. « In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui: et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam, » puta militibus Ezechiae, caeso Sennacherib, cum triumpho redeuntibus in Jerusalem.

XXVIII. Vers. 16. « Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum: qui crediderit, non festinet. » Hic lapis angularis Sionis, id est Ecclesiae, est Christus, qui in se, quasi in angulo et fundamento, nectit Judaeos et Gentes, ut unam domum, id est Ecclesiam, constituant.

XXIX. Cap. XXXI, vers. 9. « Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem, » q. d. The Lord said that He would strike the camp of Sennacherib, and by His hand deliver Jerusalem and the temple; because in it is His fire and furnace where He is continually worshipped, while His sacrifices and victims are consumed therein. Therefore God will protect this His fire and furnace, the temple and city, from the force of the Assyrians, and will scatter them.

XXX. Cap. XXXIII, vers. 20. « Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. » Sion haec est hieroglyphicum coelestis patriae, et aeternae beatitudinis.

XXXI. Cap. XXXIV, vers. 6. « Victima Domini in Bosra, » q. d. The impious Idumaeans shall be slaughtered and sacrificed to God, to God's justice and vengeance: whence, explaining, he adds: « Et interfectio magna in terra Edom. »

XXXII. Vers. 9. « Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. » Hoc verum fuit in excidio Idumaeae, sed verius erit in excidio orbis, et in gehenna.

XXXIII. Vers. 11 et 14. « Et possidebunt illam onocrotalus et ericius: ibique corvus habitabunt in ea. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum, » q. d. Idumaea will be so desolated that it will be a habitation, not of men, but of demons and wild beasts.

XXXIV. Cap. XXXV, vers. 1. « Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri. » Haec solitudo hieroglyphicum est gentilitatis, quae viso et audito Christo,

ejusque Apostolis protulit lilia castitatis, et germina virtutum omnium. Unde subdit: « Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus. Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et laetitia sempiterna super caput eorum. »

XXXV. Cap. XXXVIII, vers. 7. « Hoc tibi erit signum » sanitatis recuperandae. « Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. » Regressus ergo hic umbrae et solis fuit hieroglyphicum regressus sanitatis, annorum et vitae Ezechiae regis.

XXXVI. Cap. XL, vers. 3. « Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. » Haec vox fuit hieroglyphicum S. Joannis Baptistae, cujus concio, victus, vestitus, totaque vita non fuit aliud quam contenta et continua vox poenitentiae et contemptus mundi, praeparans homines ad gratiam et salutem accipiendam a Messia.

XXXVII. Vers. 6. « Vox dicentis: Clama: et dixi: Quid clamabo? » cui respondet Deus, clama: « Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in aeternum. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam, dic, etc. Ecce Deus vester: ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. »

XXXVIII. Cap. XLI, vers. 18. « Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae: ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul: ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud. » Omnes hae arbores et flumina sunt hieroglyphicum viroris, et copiae gratiarum et virtutum, quae per Christum in solitudine Gentium succreverunt.

XXXIX. Cap. XLII, vers. 1. « Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum. » Hic servus hieroglyphicum est Christi, unde de eo subdit:

XL. Vers. 2 et 3. « Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet: in veritate educet judicium. »

Vers. 6. « Dedi te in foedus populi, » ut conderes et sancires novum testamentum, sive novum foedus inter Christianos et Deum; « in lucem Gentium: ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. »

XLI. Vers. 11. « Sublevetur desertum, et civitates ejus: in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt. » Desertum hoc est symbolum gentilitatis, quam desertam et barbaram excoluit et cicuravit Christus, ut Gentiles et Cedareni antea vagabundi, jam in domibus et urbibus civiliter habitent, ilique non blasphement, uti olim, sed laudent et glorificent Deum.

XLII. Cap. XLIV, vers. 27. « Qui dico profundo: Desolare. Dico, » id est facio, et reipsa desolo; Dei enim dicere est efficax, idemque quod facere; unde explicans subdit: « Et flumina tua arefaciam. »

« Qui dico Cyro: Pastor meus es. » q. d. Qui constituo Cyrum regem, ut quasi pastor regat populum meum, eumque in patriam reducat.

« Qui dico Jerusalem: Aedificaberis; et templo: Fundaberis, » q. d. Ego sum qui Jerusalem per Zorobabel reaedificabo, et templum concrematum a Chaldaeis restaurabo.

XLIII. Cap. XLV, vers. 8. « Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. » Nubes et germina sunt hieroglyphicum Christi nascentis ex Virgine: sicut enim nubes e coelo, et germina e terra virgine prodeunt; sic B. Virgo concepit Christum non ex viro, sed obnubilante et obumbrante eam Spiritu Sancto e coelo.

XLIV. Cap. XLVI, vers. 11. « Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae. » Avis symbolum est Cyri, qui, Deo vocante celeriter e Perside advolavit contra Babylonem, eaque eversa inde Judaeos juxta Dei voluntatem liberavit: unde vocatur vir voluntatis Dei.

XLV. Cap. XLVII, vers. 1. « Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. » Haec omnia sunt hieroglyphica captivitatis, et servitutis, q. d. O Babylon, rerum domina, descendes de solio tuo regali, ad terram prosterneris, quasi ancilla seminuda incedes, damnata ad pistrinum; unde subdit: « Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas. »

XLVI. Cap. XLIX, vers. 2 et 6. « Posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me; et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. » Gladius, quo cominus pugnatur; et sagitta, qua eminus, significant

efficaciam praedicationis Christi, qua et Judaeos vicinos, et remotas gentes sibi subegit; unde ait: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Israel et faeces Israel convertendas: dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. »

XLVII. Cap. L, vers. 1. « Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? » Liber repudii hieroglyphicum est repudii Synagogae, creditor diaboli, q. d. Ego prior non repudiavi Synagogam, nec reprobavi Judaeos, nec tradidi eos diabolo; sed ipsi sponte sua hoc repudium petierunt, imo a me invito extorserunt, atque per scelera sua tradiderunt ipsi se diabolo. Unde sequitur: « Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. »

XLVIII. Vers. 3. « Induam coelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. » q. d. Induam coelis tenebrosum et atrum, id est, lugubrem habitum, faciam eos lugere: saccus enim, et pulla vestis sunt symbola luctus.

XLIX. Vers. 5. « Dominus Deus aperuit mihi aurem, » id est, docuit me, revelavit et indicavit mihi suam voluntatem; unde ei se subdens Christus subdit: « Ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam. »

L. Cap. LI, vers. 16. « Posui verba mea in ore tuo (o Christe), et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu. » Novi coeli et terra, quae Christus condidit, est Ecclesia, tam militans quam triumphans. Sionidae, et populus ejus sunt Christiani, puta sancti Martyres, Virgines, Confessores, etc.

LI. Vers. 17 et 19. « Consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces. » Calix significat mensuram poenae mensurae culpae commensam et adaequatam; unde subdit: « Duo sunt quae occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus. Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. Ecce tuli de manu tua calicem soporis, etc., et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: incurvare, ut transcamus. »

LII. Cap. LII, vers. 1. « Induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas sancti: quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. » Jerusalem hieroglyphicum est Ecclesiae, quam Deus gratis per merita Christi liberavit a statu servitutis, qua quasi mancipium serviebat Chaldaeis, id est peccato et daemoni, eamque transtulit in libertatem, gloriam et regnum filii dilectionis suae.

LIII. Vers. 7 et 10. « Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! » Hi pedes sunt symbolum Apostolorum toto orbe discurrentium, et evangelizantium regnum Dei. Unde subdit: « Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. »

LIV. Cap. LIII, vers. 2. « Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. » Hoc est hieroglyphicum, imo viva imago Christi, in virgulto crucis crucifixi et deformati.

LV. Cap. LIV, vers. 1. « Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus. » Vidua et sterilis pariens hieroglyphicum est Ecclesiae Gentium: conjugata et habens virum, Synagogae Judaeorum, cujus maritus erat lex. Sed Christus viduam sibi despondit, eamque fecundam effecit, ut plures Deo pareret filios quam Synagoga, antea Deo conjugata et copulata. Unde explicans subdit: « Dilata (o Ecclesia olim vidua) locum tentorii tui, etc., ad dexteram enim et ad laevam penetrabis: et semen tuum Gentes haereditabit. Vide ad Galat. IV, 27.

LVI. Vers. 11 et 12. « Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. » Sapphirus symbolum est coelestis conversationis, jaspis fortitudinis, lapides sculpti mortificationis et charitatis, lapides desiderabiles insignium virtutum et gratiarum Ecclesiae et fidelium. Unde explicans subdit: « Universos filios tuos doctos a Domino, etc., in justitia fundaberis, etc. »

LVII. Cap. LV, vers. 1 et 4. « Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. » Aquae, vinum et lac, sunt symbolum doctrinae Evangelicae, qua Christus animas suorum cibat et potat: unde de Christo sequitur: « Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem Gentibus. »

LVIII. Vers. 12. « In laetitia egrediemini » e captivitate, non tam Babylonis quam daemonis et peccati, « et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu, » q. d. So great will be the joy of the faithful, and of the world under Christ, that the mountains will seem to rejoice, and the trees to applaud them.

LIX. Cap. LVI, vers. 3. « Et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum, etc. Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum. » Hi eunuchi sunt symbolum virginum, qui se castraverunt propter regnum coelorum: hi enim in eo habebunt locum separatum, gloriam et nomen aeternum.

LX. Cap. LVII, vers. 15. « Haec dicit Excelsus et sublimis, habitans aeternitatem: et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. » Hoc est hieroglyphicum Dei, qui est excelsus, rex saeculorum, rex aeternitatis, et tamen humilia respicit, et alta de longe cognoscit.

LXI. Cap. LVIII, vers. 10. « Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, primo, orietur in tenebris lux tua; secundo, requiem tibi dabit Dominus semper; tertio, implebit splendoribus animam tuam; quarto, ossa tua liberabit; quinto, eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae; sexto, aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; septimo, vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem. » Est hoc hieroglyphicum pietatis, et eleemosynae, pandens septem ejus fructus per totidem elogia.

LXII. Vers. 13. « Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, » q. d. Si sabbata et festa rite colas, quiescendo non tantum ab opere, sed a sequenda tua voluntate, ejusque cupidinibus, ut ejus loco meam unius expleas voluntatem, atque hac ratione, « vocaberis sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, etc. Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui, » q. d. Tunc Deus delicias tibi divinas praebebit, ac te majorem terra efficiet, ut in coelo consistens Deoque unitus despicias totum hoc terrae punctum; ibi enim longe majori et meliori haereditate, Jacobo et Abrahae, ejusque semini promissa, cibabit te.

LXIII. Cap. LIX, vers. 17. « Indutus est (Deus) justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. » Est hoc hieroglyphicum et panoplia Dei, procedentis ad duellum contra daemonem et peccatum, ut ea per Christum debellet. Ergo Dei lorica est justitia, galea salus, vestes ultio, pallium zelus.

LXIV. Vers. 21. « Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus: » foedus scilicet novum, quo per Christum contulit nobis suum spiritum et salutem: « Spiritus meus, qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore seminis tui etc. amodo et usque in sempiternum. »

LXV. Cap. LX, vers. 1 et 14. « Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. » Est hieroglyphicum Ecclesiae, cui tres Magi, aliique principes et populi se, suaque dona et bona obtulerunt. Unde subdit: « Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion sancti Israel. Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem: et suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis. »

LXVI. Vers. 19. « Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te (o Ecclesia tum militans, tum magis triumphans): sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. »

LXVII. Cap. LXI, vers. 1. « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me (Christum), etc., ut praedicarem annum placabilem Domino, » puta tempus gratiae, salutis et christianismi: hic enim est jugis et continuus nobis annus jubilaei: « et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris: et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. » Hi sunt fideles Christiani: hi enim sunt milites fortes pro justitia decertantes, et arbores fructiferae plantatae a Domino, eumque glorificantes.

LXVIII. Vers. 10. « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. » Haec sunt symbola ornatus sponsae Christi, puta Ecclesiae, quae non auro, non bysso, non gemmis, sed fide, spe, charitate, patientia, fortitudine, aliisque Dei donis et virtutibus ornatur.

LXIX. Cap. LXII, vers. 3. « Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Non vocaberis ultra Derelicta, etc., sed vocaberis voluntas mea in ea. » Corona gloriae et diadema Dei est Ecclesia, et fidelis sanctaque anima quae est in manu, id est in cura et tutela, Dei.

Vers. 6. « Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. » Hi custodes sunt Ecclesiae pastores: item sancti Angeli.

Vers. 12. « Et vocabunt eos (fideles, Ecclesiae Christique filios) Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem (o Ecclesia) vocaberis Quaesita civitas, et non Derelicta. »

LXX. Cap. LXV, vers. 17. « Ecce ego creo coelos novos, et terram novam, » puta Ecclesiam. Unde de ea subdit: « Ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo: et non audietur ultra in eo vox fletus. »

LXXI. Cap. LXVI, vers. 23. « Et erit mensis, » hebraice neomenia, « ex mense, et sabbatum, » ex sabbato, q. d. In coelo erit continuum et perpetuum festum ac laetitia.


Hieroglyphica: Ex Jeremia

I. Cap. I, vers. 9. « Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. » Hic tactus manus Dei fuit hieroglyphicum, quo Jeremias a Deo primo, consecratus fuit Propheta; secundo, roboratus, ne minas et plagas Judaeorum pertimesceret; tertio, os ejus apertum, dispositum et formatum est ad verba Dei rite enuntianda: ut nimirum sincere et libere praediceret, has gentes a Deo evellendas esse et destruendas, illas aedificandas ac stabiliendas.

II. Vers. 11. « Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. » Virga haec vigilans fuit hieroglyphicum vigilantiae Dei, ejusque vigilis et celeris ultionis, quod nimirum ipsa per Chaldaeos, quasi per virgam, Judaeos percuteret et flagellaret; unde explicans subdit: « Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. »

III. Vers. 13. « Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis. » Olla haec succensa fuit hieroglyphicum Nabuchodonosoris, qui quasi olla succensa ignem furoris ebulliit et efflavit in Judaeos, unde explicans subdit: « Ab Aquilone (a Chaldaea, quae est ad Aquilonem Judaeae) pandetur omne malum super habitatores terrae. »

IV. Cap. II, vers. 2. « Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto. » Adolescentiam vocat aetatem juvenilem Synagogae, qua sub Mose desponsata fuit Deo, quasi ejus Ecclesia et sponsa.

V. Vers. 3. « Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. » Quod primitiae sunt in frugibus, hoc in Gentibus fuit Israel: prae omnibus enim, et pro omnibus, quasi primitiae oblatus et consecratus fuit Deo.

VI. Vers. 21. « Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? » Vinea hieroglyphicum est Synagogae, et Ecclesiae. Vide Isaiae V, 1.

VII. Cap. VI, vers. 27. « Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis vias eorum. Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit eos. » Jeremias est probator, id est argentarius conflator: argentum purgandum et conflandum sunt Judaei, qui ita fuere moribus corrupti, ut in fornace correptionis Jeremiae excocti, non argentum, sed aes, ferrum et scoriam dederint: consumptis enim omnibus, eorum malitia non est consumpta. Quocirca Deus eos, quasi argentum reprobum, projecit et reprobavit.

VIII. Cap. VII, vers. 29. « Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum, » q. d. Tu, o Jeremia, tonde capillum more lugentium, ut Judaeorum luctum portendas; et crines abs te projice, ut portendas eorum dispersionem et exsilium, « quia projecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui, » puta gentem Judaicam, in quam saevire, et quasi furere decrevit.

IX. Vers. 31. « Aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos, et filias suas igni. Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius, Topheth, et Vallis filii Ennom, sed Vallis interfectionis, et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus, » q. d. Quia in Topheth occiderunt filios idolo Moloch cum gaudio et tympanis, idcirco eos in Topheth per Chaldaeos occidam et sepeliam, itaque faciam, ut vallis haec non vocetur Topheth, id est pulchra vel tympani, sed vallis interfectionis.

X. Cap. XI, vers. 16. « Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum; ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. » Oliva haec hieroglyphicum est Synagogae et Jerusalem: sicut enim dum fulmine per tonitrua vibrato, afflantur olivae, mox earum frondes et fructus exuruntur; sic Jerusalem a Chaldaeis, quasi a fulmine, subito percussa, omnes suos cives, opes et gloriam vel igne vel gladio hostium perdidit.

XI. Vers. 19. « Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. » Agnus hic fuit symbolum patientis Jeremiae, Jeremias Christi: unde lignum hic typus est crucis.

XII. Cap. XII, vers. 7. « Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus, » q. d. Jerusalem et templum, quae dilexi ut animam meam, tradidi Chaldaeis. Causam subdit: « Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva: dedit contra me vocem suam. »

XIII. Vers. 9. « Numquid avis discolor haereditas mea mihi? Numquid avis tincta per totum? venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum, » q. d. Chaldaei persequentur et devorabunt Judaeos, sicut aves persequuntur et devorant avem peregrinam et invisam, v. g. noctuam, unde eos invitat et vocat ad hanc praedam, dicens: « Venite, congregamini, » etc.

XIV. Cap. XIII, vers. 4. « Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphratem, et absconde ibi illud in foramine petrae. Et abii, et abscondi illud in Euphrate. Et factum est post dies plurimos, tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce computruerat. » Hieroglyphicum hoc explicat subdens: « Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem. » Lumbare enim, sive cingulum lumborum, symbolum est Judae et Jerusalem. Causam dat vers. 11: « Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. »

XV. Vers. 12. « Omnis laguncula implebitur vino: » sic « ecce ego implebo reges, sacerdotes, et Prophetas, et omnes habitatores Jerusalem ebrietate: et dispergam eos, neque miserebor ut non disperdam eos, » q. d. Propinabo eis calicem ultionis et vindictae tam acris, ut eo hausto quasi ebrii, et mentis impotes furere videantur.

XVI. Cap. XIV, vers. 8. « Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? » q. d. Cur, o Domine, Israelem tuum negligis, eum quasi viator pertransis, ac permittis eum a Chaldaeis opprimi? unde orans subdit: « Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos, » q. d. Licet nos negligere videaris, revera tamen in nobis, et nobiscum es. Nos enim sumus populus tuus, ergo ne derelinquas nos.

XVII. Cap. XVI, vers. 16. « Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. » Piscatores sunt Apostoli, venatores viri Apostolici, ut qui hodie Indos et Barbaros, quasi feras in cavernis scrutantur, cicurant, et Christianos efficiunt.

XVIII. Cap. XVIII, vers. 1. « Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens: Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel, ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea: » ac proinde ego vos, quasi vasa in captivitate fracta et dissipata, refingere, et in libertatem patriamque reducere, ibique ditare et dotare possum.

XIX. Cap. XIX, vers. 1. « Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et egredere ad vallem filii Ennom. Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli. » Ecce hieroglyphicum a Deo explicatum.

XX. Cap. XXII, vers. 23. « Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores, quasi parturientis? » q. d. O Jerusalem, decore et gloria par Libano, quae quasi aquila in praecelsis e cedro domibus habitas, quomodo gemes cum exscinderis a Chaldaeis?

XXI. Vers. 24. « Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, etc., annulus in manu dextera mea; inde evellam eum. » Hieroglyphicum hoc clare hic explicatur, uti et sequens.

XXII. Vers. 29. « Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Scribe virum istum (Jechoniam) sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David. »

XXIII. Cap. XXIII, vers. 5. « Suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit: et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. » Hoc Davidicum justitiae germen, est Christus Salvator.

XXIV. Vers. 33. « Si interrogaverit te populus iste, etc., dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus; projiciam quippe vos. »

XXV. Cap. XXIV, vers. 3. « Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde. » Ficus bonae valde repraesentant Joachin, ejusque asseclas, qui obedientes Deo et Jeremiae, tradiderunt se Chaldaeis, de quibus dicit vers. 5: « Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum, » q. d. Bonus et beneficus eis ero; faciam ut haec eorum transmigratio cedat eis in bonum. Ficus malae valde repraesentant Sedeciam et socios, qui contra jussum Domini rebellarunt Chaldaeis, ideoque perierunt, de quibus ait, vers. 8: « Sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae: haec dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, etc., et dabo eos in vexationem, in opprobrium, et in maledictionem. »

XXVI. Cap. XXV, vers. 15. « Sume calicem vini furoris hujus de manu mea: et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. » Calix hic est mensura vindictae et excidii, quam cuique genti pro mensura culpae, per Jeremiam intentat Deus. Unde sequitur: « Et bibent, et turbabuntur, et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos. »

XXVII. Cap. XXVII, vers. 2 et 6. « Fac tibi vincula, et catenas: et pones eas in collo tuo. Et mittes eas ad regem Edom, Moab, Tyri, Sidonis, etc. » Haec vincula significant jugum Nabuchodonosoris, et catenas, quibus ab eo vinciendi erant Judaei, et aliae gentes; unde ea explicans subdit: « Itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor, etc. Et servient ei omnes gentes, etc. Quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fa-

me, et in peste visitabo super gentem illam. »

XXVIII. Cap. XXVIII, vers. 10. « Et tulit Hananias Propheta (pseudopropheta) catenam de collo Jeremiae, et confregit eam dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam: Vade, et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti: et facies pro eis catenas ferreas, quia, etc., jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor. Audi, Hanania: Hoc anno morieris. Et mortuus est in anno illo. »

XXIX. Cap. XXXI, vers. 13. « Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. » Haec vox est matrum plorantium stragem filiorum, in infanticidio Herodis nato Christo.

XXX. Vers. 31. « Feriam domui Israel et domui Juda foedus novum, etc., dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. » Lex vetus scripta fuit in lapide, nova in corde.

XXXI. Vers. 38. « Aedificabitur civitas Domino, a turre Hanameel usque ad portam anguli, etc. » Significatur aedificatio et propagatio Ecclesiae.

XXXII. Cap. XXXII, vers. 9 et 15. « Emi (jubente Deo) agrum ab Hanameel filio patrui mei. Haec enim dicit Dominus, etc. Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista. » q. d. In obsidione Jerusalem emi agrum mei patruelis, ut hoc facto repraesentarem, et Judaeis spem darem, quod post 70 annos captivitatis quisque ad suos agros in Judaeam rediret. Unde caput hoc claudit, dicens: « Convertam captivitatem eorum. »

XXXIII. Cap. XLIII, vers. 9. « Sume lapides grandes, et abscondes eos in crypta, quae est sub muro lateritio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor, etc., et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos, veniensque percutiet terram Aegypti. » Jubetur hic Jeremias prophetare victoriam Nabuchodonosoris de Aegypto, eique ibidem symbolicum solium struere.

XXXIV. Cap. XLVIII, vers. 40. « Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. » Aquila hieroglyphicum est Nabuchodonosoris, ob ejus celeritatem, rapacitatem, fortitudinem. Hic enim alas equitum et peditum contra Moab expandit.

XXXV. Cap. XLIX, vers. 19. « Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, » q. d. Sicut leo irruit in praedam: sic Nabuchodonosor, transito tumido Jordane, irruet in Idumaeam, quam ejus incolae putant esse pulcherrimam et robustissimam.

XXXVI. Cap. L, vers. 17. « Grex dispersus Israel, leones ejecerunt eum: primus comedit eum rex Assur (Salmanasar): iste novissimus exossavit eum (id est Jerusalem, et templum, quae erant fulcra, et quasi ossa Israelis, evertit) Nabuchodonosor. »


Hieroglyphica: Ex Threnis

I. Cap. IV, vers. 7. « Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Denigrata est super carbones facies eorum, non sunt cogniti in plateis. » q. d. Nazaraei Judaeorum speciosi olim, et candore roseo perfusi, jam fame et macie squalidi sunt et atri, ut non agnoscantur. Hi Nazaraei hieroglyphicum sunt Clericorum et Religiosorum, cum e sua sanctitate et gloria in vitia et probra Dei hominumque corruunt.

II. Vers. 20. « Spiritus oris nostri (non Josias, non Sedecias, sed Salvator Jesus, qui est halitus, anima et vita nostra) Christus Dominus in peccatis nostris captus est, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. »


Hieroglyphica: Ex Ezechiele

I. Cap. I, vers. 4. « Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens et splendor in circuitu ejus quasi species electri. » Est toto hoc cap. hieroglyphicum currus Cherubici, qui est symbolum majestatis, fortitudinis et gloriae Dei properantis ad bellum, et excidium Judaeorum, aliarumque gentium. Turbo ergo symbolum est irae, item tempestatis et cladis Judaeae a Deo imminentis: nubes significat densa castra Chaldaeorum; ignis involvens, mox futurum urbis et templi incendium.

II. Vers. 5. « Et in medio similitudo quatuor animalium: quatuor facies uni, et quatuor pennae uni: pedes eorum pedes recti, et planta eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. » Quatuor animalia repraesentant quatuor Cherubinos, id est principes Angelos, qui sunt quasi stipatores Dei; unde et quatuor ejus insignia gestant, de quibus subdit:

Vers. 10. « Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor: et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. » Facies hominis insigne est repraesentans Dei bonitatem, et mansuetudinem: facies leonis repraesentat Dei fortitudinem: facies aquilae ejusdem sapientiam et providentiam: bovis, ejusdem justitiam, religionem et cultum. Allegorice homo repraesentat Christi incarnationem, bos immolationem, leo resurrectionem, aquila ascensionem in coelum.

Vers. 12 et 14. « Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. » Significatur hoc symbolo Angelos esse agillimos et promptissimos ad omnem Dei nutum.

Vers. 12 et 14. « Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. » Significatur hoc symbolo Angelos esse agillimos et promptissimos ad omnem Dei nutum.

III. Vers. 15. « Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies, etc., quasi sit rota in medio rotae. Per quatuor partes earum euntes ibant, et totum corpus oculis plenum; cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae. Spiritus enim vitae erat in rotis. » Rotae hae significant Dei aeternitatem, efficacitatem, vigilantiam, et celeritatem in operando, puta in mundi et Ecclesiae gubernatione.

IV. Vers. 22. « Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis. » Vers. 26. « Et super firmamentum quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni, et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. » Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper: et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu; velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. » Firmamentum significat coelum empyreum, quod est quasi scabellum Dei. Thronus significat Dei, primo, majestatem et celsitudinem; secundo, regiam dignitatem; tertio, judiciariam potestatem. In hoc solio visus est sedere Deus specie humana, habens quasi corpus superne ex electro, sive aurichalco; inferne ex igne, puta habens pedes ignitos. Electrum significat praestantiam deitatis; pedes ignei, iram et vindictam in Judaeos, aliosque ejus hostes. Iris in ejus circuitu significat clementiam, quae temperat ejus iram et vindictam.

Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper: et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu; velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. » Firmamentum significat coelum empyreum, quod est quasi scabellum Dei. Thronus significat Dei, primo, majestatem et celsitudinem; secundo, regiam dignitatem; tertio, judiciariam potestatem. In hoc solio visus est sedere Deus specie humana, habens quasi corpus superne ex electro, sive aurichalco; inferne ex igne, puta habens pedes ignitos. Electrum significat praestantiam deitatis; pedes ignei, iram et vindictam in Judaeos, aliosque ejus hostes. Iris in ejus circuitu significat clementiam, quae temperat ejus iram et vindictam.

V. Cap. II, vers. 9. « Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber, et expandit illum coram me; qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. » Liber hic continebat minas Dei, et clades Judaeis imminentes, quas Ezechiel in hac sua Prophetia conscripsit.

Cap. III, vers. 1. « Fili hominis, comede volumen istud. Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. » Quia cognoscere consilia et judicia Dei Prophetae erat dulce et jucundum: at ubi per ea dira suis intentari cognovit, eaque ruminavit, amaricatus est venter ejus, indoluit et ingemuit.

VI. Vers. 23. « Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis. Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans: quia domus exasperans est. Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum. » Ligavit Deus manus et linguam Ezechielis ad tempus, ut hoc silentio quasi perculsus et obstupescens commoveret dura Judaeorum corda. Inde enim conjicere debebant, eum mira et horrenda audisse a Deo, ac proinde iis credere, similique metu et horrore percelli, ac vitam mutare.

VII. Cap. IV, vers. 1. « Fili hominis, sume tibi laterem: et describes in eo civitatem Jerusalem. Et ordinabis adversus eam obsidionem, munitiones, castra, et pones arietes in gyro. Et tu, sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam. Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum, quibus dormies super illud. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies. Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum: et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus; diem pro anno dedi tibi. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die. Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud: et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum. Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter Gentes, ad quas ejiciam eos. Et dixi: A a a, Domine Deus, ab infantia usque nunc non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo. » Hoc hieroglyphico ad vivum repraesentavit Ezechiel Hierosolymae per Chaldaeos obsidionem et excidium. Nam 390 diebus decumbens in latus sinistrum, repraesentavit urbis obsidionem (ea enim totidem diebus duravit), 40 vero diebus decumbens in latus sinistrum, repraesentavit ejusdem excidium. Unde comedens fimum boum, repraesentavit tantam fore in obsidione famem, ut et stercora comederent. Hoc enim est quod explicans Deus ait, vers. 16: « Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem; et comedent panem in pondere, et in sollicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent. »

Hoc hieroglyphico ad vivum repraesentavit Ezechiel Hierosolymae per Chaldaeos obsidionem et excidium. Nam 390 diebus decumbens in latus sinistrum, repraesentavit urbis obsidionem (ea enim totidem diebus duravit), 40 vero diebus decumbens in latus sinistrum, repraesentavit ejusdem excidium. Unde comedens fimum boum, repraesentavit tantam fore in obsidione famem, ut et stercora comederent. Hoc enim est quod explicans Deus ait, vers. 16: « Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem; et comedent panem in pondere, et in sollicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent. »

VIII. Cap. V, vers. 1 et 3. « Fili hominis, sume tibi gladium (novaculam) acutum, radentem pilos: et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. Tertiam partem igni combures: tertiam partem concides gladio: tertiam vero aliam disperges in ventum. » Novacula Dei fuit Nabuchodonosor: hic rasit barbam, id est principes et sacerdotes; et pilos, id est populum Judaeorum. Unde una eorum pars peste, secunda gladio interiit, tertia capta est et dispersa in Babylone. Hinc explicans subdit, vers. 12: « Tertia pars tui peste morietur et fame, et tertia pars tui in gladio cadet: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. » Porro de reliquiis quae cladem evadent, addit: « Et sumes inde parvum numerum: et ligabis eos in summitate pallii tui. Et ex

eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. » Hi sunt Judaei, qui post reditum e Babylone, ob nova peccata, ab Antiocho Epiphane instar ignis grassante, et postea a Tito occisi sunt.

IX. Cap. VIII, vers. 3. « Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei: et elevavit me spiritus inter terram et coelum: et adduxit me in Jerusalem in visione, juxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. » Ezechiel in Babylone degens inde spiritu hic rapitur in Jerusalem, ut videat idololatriam, et abominationes quas Judaei faciebant in templo. Porro vocatur idolum zeli, quia Deum provocabat ad zelum et aemulationem. Deus enim zelotes non patitur alium Deum, praesertim in suo templo collocari et coli. Unde indignans subdit: « Fili hominis, etc., adhuc conversus videbis abominationes majores. Et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem, » vers. 14.

X. Cap. IX, vers. 2. « Et ecce sex viri veniebant: et uniuscujusque vas interfectionis in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et dixit Dominus ad eum (virum qui vestitus erat lineis): Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem: et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Et illis (sex viris dixit, audiente me): Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentem, et virginem, parvulos et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. » Jubet hic Deus Angelo, ut Hierosolymae signet pios, lugentes peccata populi, signo thau, id est crucis; unde gestat atramentarium, ut quasi notarius atramento litteram thau frontibus piorum inscribat. Deinde jubet sex aliis Angelis, ut signatis parcant, reliquos omnes non signatos per Chaldaeos occidant, et urbem incendant; unde subdit:

Cap. X, vers. 2. « Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus Cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, quae sunt inter Cherubim, et effunde super civitatem. » Jubet hic Deus Angelo, ut ex suo curru Cherubim ignem, quo comburenda est Jerusalem, accipiat, ut significet urbis incendium non casu, non Chaldaeorum consilio et fortitudine, sed Dei providentia et decreto eventurum.

XI. Cap. XI, vers. 2. « Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes, » q. d. Domus et muri Jerusalem instar lebetis sunt ferrei et fortissimi; nos ergo, esto simus carnei, tamen quia ea continemur et munimur, non timemus Chaldaeos. Hisce respondet Propheta subdens: « Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes, » q. d. Non vos, o Judaei, estis carnes in Jerusalem; sed carnes sunt Prophetae, quos quasi victimas Deo mactastis. « Et educam vos de medio ejus. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes; in finibus Israel judicabo vos: » id est puniam et occidam vos, q. d. Educam vos ex Jerusalem ad Nabuchodonosor in Reblatha, ut ibi ab eo occidamini. Quocirca Jerusalem non erit vobis lebes et tutamen; nec vos in ea eritis quasi carnes ab hostibus intactae et illaesae.

XII. Cap. XII, vers. 3 et 11. « Fili hominis, fac tibi vasa transmigrantis, et transmigrabis coram eis. Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum. In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. » Jubetur hic in se ad vivum repraesentare Ezechiel fugam Sedeciae et Judaeorum capta urbe noctu, ejusque excaecationem. Unde explicans subdit: « Quomodo feci, sic fiet illis; in transmigrationem, et in captivitatem ibunt. Et dux (rex Sedecias), qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies ejus operietur ut non videat oculo terram. Adducam eum in Babylonem: et ipsam non videbit (utpote excaecatus a Nabuchodonosor), ibique morietur. »

Vers. 18. « Fili hominis, panem tuum in conturbatione (in pavore et trepidatione) comede: sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe. » Causam et significationem subdit: « Et dices ad populum terrae: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent. »

XIII. Cap. XV, vers. 2 et 4. « Fili hominis, quid fiet de ligno vitis » a vite praeciso? « Ecce igni datum est in escam: sic tradam habitatores Jerusalem » igni et gladio.

XIV. Cap. XVI, vers. 4. « Quando nata es (o Jerusalem, o Synagoga), in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo; et dixi: Vive, etc., et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te: et unxi te oleo. Et vestivi te discoloribus, et calceavi te ianthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum, et coronam decoris in capite tuo. Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa; oleum meum et thymiama meum posuisti coram

XV. Vers. 15. « Mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. Et soror tua major, Samaria: soror autem tua minor Sodoma. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua sicut tu: et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit. » Vocantur hae sorores Jerusalem, quia ei vicinae, et quia aeque sceleratae; unde et ei in poena et excidio similes fuere.

Vers. 52. « Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis; porta ignominiam tuam quae justificasti sorores tuas, » ut illae te videantur meliores, et justiores, id est minus malae, minus iniquae et impiae quam tu; adeoque, si tecum, et cum tua impietate comparentur, videantur esse justae et piae.

XVI. Cap. XIX, vers. 1. « Et tu, assume planctum super principes Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere. Et audierunt de eo Gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum: et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. » Leaena est Synagoga, leunculus Joachaz rex, quem Pharao captivum duxit in Aegyptum.

Vers. 5. « Quae (leaena, puta Synagoga, sive Jerusalem), cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus: tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum. Et didicit praedam capere, et homines devorare, viduas facere, etc. Et convenerunt adversus eum Gentes, et expanderunt super eum rete suum et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis. » Hic leunculus est Joachin rex, aut potius tyrannus, quem proinde Chaldaei ceperunt, et abduxerunt.

XVII. Vers. 10. « Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, etc. Et evulsa est in ira, in terramque projecta: ignis comedit eam. Et nunc transplantata est in desertum. Planctus est, et erit in planctum. » Vinea haec est Jerusalem; sanguis regius enim est quasi liquor uvae rubeus. Haec vinea quasi plantata ad aquas, crevit opibus et gloria, sed ob peccata ab ira Dei eradicata est, incensa, et translata in Chaldaeam.

XVIII. Cap. XXIII, vers. 2. « Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius erant, et fornicatae sunt in Aegypto. Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor. » Quaenam sint hae, explicat dicens: « Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. » Oolla enim hebraice significat, « tabernaculum ejus, scilicet » Samariae, est in Dan et Bethel, continens vitulos aureos, quos pro Deo colit. Ooliba vero significat, « tabernaculum meum in ea: » Deus enim suum tabernaculum habebat in Jerusalem. Fornicationem vocat idololatriam utriusque, de qua subdit. « Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios: » Quia Samaria coluit deos Assyriorum. « Propterea tradam eam in manus amatorum suorum in manus filiorum Assur. » Samaria enim eversa est a Salmanasar Assyrio, anno 6 Ezechiae. « Quod cum vidisset soror ejus Ooliba (Jerusalem), plus quam illa insanivit libidine: » Quia, ut sequitur, coluit deos Chaldaeorum et Aegyptiorum. « Propterea Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, filios Babylonis, et universos Chaldaeos: nasum tuum et aures tuas praecident; et quae remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos et filias tuas capient: et novissimum tuum devorabunt igni.

et fornicata es cum filiis Aegypti et Assyriorum, et cum Chaldaeis. Propterea, meretrix, audi verbum Domini: Judicabo te judiciis adulterarum, et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. » Est hieroglyphicum Israelis, sive Synagogae, quae in deserto pauper et misera, a Deo per Mosen collecta, eique quasi matrimonio copulata, bonisque omnibus dotata, mox quasi meretrix ab eo ad idola descivit; quocirca juste a Deo per Chaldaeos punita et vastata est. Vide dicta Ezechielis XVI.

Calicem sororis tuae bibes profundum et latum. Ebrietate, et dolore repleberis. Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta ejus devorabis. Ubera tua lacerabis: tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas. » Calix hic est mortis et excidii, puta mensura suppliciorum peccatis Judaeorum commensa, quem eis miscuit et propinavit vindex Deus.

XIX. Cap. XXIV, vers. 3. « Fili hominis, pone ollam, et mitte in eam aquam. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea. Efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. » Olla est Jerusalem, in qua carnes, id est, cives a Chaldaeis coquendi et consumendi sunt. Unde explicans, subdit: « Vae civitati sanguinum, ollae, cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea. Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram. Congere ossa, quae igne succendam; consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. »

XX. Vers. 16 et 21. « Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, » (q. d. Faciam ut ex morbo moriatur uxor tua dilecta), « et non planges, neque plorabis, » ut hac re portendas excidium urbis et templi, in quo tanta erit strages, ut nemo fratrem, patrem, vel uxorem sit plancturus. « Et mortua est uxor mea vespere, fecique mane sicut praeceperat mihi. » Porro haec explicans subdit: « Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum,

superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: et filii vestri gladio cadent. Et facietis sicut feci. » q. d. Non plangetis eos. « Eritque Ezechiel vobis in portentum. »

XXI. Cap. XXVIII, vers. 2. « Fili hominis, dic principi (regi) Tyri: Dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris: cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei: » Tantos habuisti animos ac spiritus, ac si esses Deus. « Idcirco morte incircumcisorum morieris in manu alienorum. » q. d. Incircumcisi, puta Gentiles Chaldaei, occident te pariter incircumcisum. « Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore; in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, donec inventa est iniquitas in te, et peccasti. Et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Omnes, qui viderint te in Gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum. » Regem Tyri ob sapientiam, opes et gloriam, comparat Cherubino, quem ob superbiam per Chaldaeos regno bonisque omnibus privavit. Vide dicta Ezech. XXVIII.

XXII. Cap. XXIX, vers. 3. « Ecce ego ad te Pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum (rivorum Nili) tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum; bestiis terrae, et volatilibus coeli, dedi te ad devorandum. » Sicut cap. XXVIII, praedixit superbo regi Tyri excidium, ita hic idem praedicit superbo Pharaoni. Causam subdit: « Pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: » Fulcivisti enim eorum rebellionem contra Chaldaeos, ideoque quasi arundo cum iis a Chaldaeis es confractus et contritus.

XXIII. Vers. 18. « Fili hominis, Nabuchodonosor servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum (per tredecim annos eam obsidendo), omne caput (militum ejus comportantium saxa, ligna et terram ad implendum mare cingens Tyrum) decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti: et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, pro eo quod laboraverit mihi, » ut meam vindictam contra Tyrum exsequerentur, q. d. Chaldaeis pro expugnata Tyro dabo spolia Aegypti, quasi pro mercede. Unde subdit: Cap. XXX, vers. 2. « Ululate (o Aegyptii), vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini (quo vos exscindet): dies nubis, tempus Gentium erit. »

Cap. XXX, vers. 2. « Ululate (o Aegyptii), vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini (quo vos exscindet): dies nubis, tempus Gentium erit. »

XXIV. Cap. XXXI, vers. 3. « Fili hominis, dic Pharaoni: Ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. » Pharao vocatur Assur; quia opibus, potentia et gloria comparabat se cum Sennacherib, aliisque monarchis Assyriorum: hinc et vocatur cedrus. « Cedri, inquit, non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Propterea haec dicit Dominus: Pro eo quod sublimatus est etc. tradidi eum in manus fortissimi Gentium (Nabuchodonosoris). Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum. Ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. »

XXV. Cap. XXXII, vers. 2. « Leoni Gentium assimilatus es (o Pharao), et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis. Expandam super te rete meum, et projiciam te in terram. Et operiam, cum extinctus fueris, coelum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria coeli moerere faciam super te. » q. d. Tanta erit strages tua et tuorum, o Pharao, ut hominibus coeli obscurari et moerere videantur. Est hyperbole. Unde de eodem subdit:

Vers. 19. « Descende, et dormi cum incircumcisis, cum his qui descendunt in lacum. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. Ibi Aelam, ibi Mosoch, et Thubal. Ibi Idumaea, et reges ejus. Ibi principes Aquilonis omnes, et universi venatores: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descenderunt in lacum. »

XXVI. Cap. XXXVI, vers. 25. « Effundam super vos aquam mundam (in baptismo Christi), et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in praeceptis meis ambuletis. » Vide cap. X, vers. 19.

XXVII. Cap. XXXVII, vers. 1. « Facta est super me manus Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et vivetis. » Subjungit Ezechiel se eis id vaticinatum, eaque mox cute, carne, et nervis, ac spiritu et vita fuisse donata. Erat hoc schema resurrectionis; sed sub eo significat, Judaeos qui in Babylone erant quasi emortui, et velut ossa arida, ad libertatem et patriam, itaque quasi ad vitam redituros. Hoc est enim quod explicans subdit:

Vers. 11. « Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra (liberationis ex Babylone, et reditus in patriam): ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, et reducam in terram Israel. »

XXVIII. Vers. 16. « Fili hominis, sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Judae, et filiorum Israel sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph ligno Ephraim, et cunctae domui Israel, sociorumque ejus. Et adjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in unionem in manu tua. » Hoc symbolo significat Deus, se Judaeos et Israelitas, sive Samaritas, jam inter se contrarios, uniturum in Ecclesia, per fidem et gratiam Christi. Unde explicans subdit: « Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, etc. Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel. Et servus meus David (Christus Davidis filius) rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. Et percutiam illis foedus pacis. Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. »


Hieroglyphica: Ex Daniele

I. Cap. II, vers. 31. « Tu rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere; tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. Videbas, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et comminuit eos. Hoc est somnium: Interpretationem quoque ejus dicemus coram te. Tu rex regum es, tu es ergo caput aureum. Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. Et regnum quartum erit velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia haec. Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli, et partem ferream: regnum divisum erit. In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum, secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum. » Caput aureum fuit monarchia Nabuchodonosoris; pectus argenteum, regnum Cyri et Persarum; venter aereus, regnum Alexandri et Graecorum; tibiae ferreae, regnum Romanorum: sed haec omnia comminuit lapis sine manibus de monte abscissus, id est, Christus ex virgine natus, cujus regnum gloriosum erit et aeternum.

II. Cap. IV, vers. 7 et 22. « Videbam, et ecce arbor in medio terrae: et proceritas ejus contingens coelum. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et ex ea vescebatur omnis caro. Et ecce vigil et sanctus de coelo clamavit. Succidite arborem, cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur super eum. » Arbor haec est Nabuchodonosor, vigil est Angelus intentans ei ejectionem e regno, et commutationem in bestiam. Ita explicat Daniel. « Ejicient te, inquit, ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore coeli infunderis: septem quoque tempora (id est, septem anni) mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. »

III. Cap. V, vers. 25. « Mane, Thekel, Phares. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Thekel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Eadem nocte interfectus est Baltassar, et Darius Medus successit in regnum. » Hic eventus clare visionem explicat.

IV. Cap. VII, vers. 3. « Quatuor bestiae grandes ascendebant de mari. Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae, et cor hominis datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso; et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis. Dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: et habebat cornua decem. Et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu, et os loquens ingentia. » Haec quatuor animalia sunt quatuor monarchiae: leaena sunt Assyrii, ursus Persae, pardus Graeci, quarta bestia sunt Romani. Ex quarta orientur decem cornua, id est, decem reges in fine mundi; et cornu parvulum, id est Antichristus, qui tres reges debellabit; unde mox reliqui septem ei sponte se subdent.

V. Vers. 9. « Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammae ignis: rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. » Hic est Pater aeternus, qui regnum Antichristi adjudicabit Christo et Christianis, unde subdit: « Judicium sedit, » id est, judices sederunt, « et libri aperti sunt: et vidi quoniam interfecta esset bestia (Antichristus), et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. »

VI. Cap. VIII, vers. 3. « Ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente, et non tangebat terram; et percussit arietem. » Aries est Darius, quem percussit hircus, id est Alexander Magnus.

Vers. 8. « Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua: de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande, et magnificatum est usque ad coelum: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. » Cornu magnum est Alexander: eo fracto, id est mortuo, regnum ejus divisum est in quatuor cornua, id est primarios ejus duces: e quorum uno prognatus est Antiochus Epiphanes, qui Judaeam, Deique templum vastavit, ejusque cultores occidit.

VII. Cap. IX, vers. 24. « Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum. » Hae 70 hebdomades annorum sunt, faciuntque 490 annos, q. d. 490 anni fluent usque ad Christum, propter Christum ex ea nasciturum, juxta promissa Davidi et Abrahae facta.

VIII. Cap. X, vers. 5. « Et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. » Hic vir est Archangelus Gabriel, qui cap. seq. victorias Machabaeorum, Christi et Christianorum Danieli enarrat: quocirca augustam hic formam assumit, ut per eam illas repraesentet. Primo ergo linea vestis significat sacerdotium Machabaeorum et labores. Secundo, zona aurea significat eorumdem charitatem, bella et regnum. Tertio, chrysolithus, eorumdem gloriam et triumphum. Quarto, facies fulgurans eorumdem zelum violentum in hostes. Quinto, oculi, ut lampas ardens, eorumdem prudentiam et vigilantiam. Sexto, brachia et crura aenea, eorumdem fortitudinem, et armorum splendorem. Septimo, vox multitudinis, exercitum et phalanges tam Machabaeorum quam Angelorum pro eis pugnantium.


Parabolae et Similitudines


Parabolae et Similitudines: Ex Isaia

I. Cap. I, vers. 3. « Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit: » magis ergo ingratus et stolidus est, quam bos vel asinus.

II. Vers. 5. « Omne caput languidum, et omne cor moerens. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus et livor, et plaga tumens, » q. d. Tota respublica Judaeorum, eorumque corpus politicum totum, puta tam principes et sacerdotes quam laici sceleribus corrupti sunt, saucii et putridi.

III. Vers. 8. « Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. » q. d. Jerusalem will be desolated, and shall become like a vineyard, or a garden, which, after the grapes and fruit have been gathered, is deserted and squalid.

IV. Vers. 9. « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. » Semen vocat paucos excidio reliquos, quos Deus servavit in semen et propaginem gentis. Nisi enim Deus gentem servare voluisset, omnes Judaei periissent, uti perierunt omnes Sodomitae et Gomorrhaei.

V. Vers. 10. « Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae, » q. d. Judaea in impietate par fuit Sodomae et Gomorrhae; fuisset ergo et par in poena et excidio, ni Deus semen gentis servasset, propter Christum ex ea nasciturum, juxta promissa Davidi et Abrahae facta.

VI. Vers. 18. « Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. » q. d. Si poeniteat vos, moresque mutetis, ego conscientiam vestram tot sceleribus vulneratam et cruentam emundabo, ut fiat pura et candida quasi nix, et lana alba.

VII. Vers. 21. « Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? » q. d. Quomodo Jerusalem, olim sponsa Deo fidelis, nunc quasi meretrix fornicata est cum idolis?

VIII. Vers. 29. « Erubescetis super hortis quos elegeratis, cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua, » q. d. In hortis sub quercubus erexistis aras, et sacrificastis idolis: ideo desolabimini uti quercus in hieme, cum defluunt folia; et sicut hortus in aestate arescens ex siccitate, ob defectum aquae.

IX. Vers. 31. « Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat, » q. d. Ego vestra idola, quae putatis fortissima et invicta, ac vestra opera opesque delebo, et comburam instar stuppae, quae levi flamma absumitur.

X. Cap. V, vers. 28. « Ungulae equorum ejus (Nabuchodonosoris erunt validae et durae) ut silex: et rotae ejus quasi impetus tempestatis. Ru- nis, et reditus in patriam) : ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, et reducam in terram Israel. XXV 71. Vers. 16. « Fili hominis, sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Judae, et filiorum Israel sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph ligno Ephraim, et cunctae domui Israel, sociorumque ejus. Et adjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in unionem in manu tua. » Hoc symbolo significat Deus, se Judaeos et Israelitas, sive Samaritas, jam inter se contrarios, uniturum in Ecclesia, per fidem et gratiam Christi. Unde explicans subdit : « Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, etc. Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel. Et servus meus David (Christus Davidis filius) rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. Et percutiam illis foedus pacis. Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. »

I. Cap. II, vers. 31. « Tu rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere; tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. Videbas, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis, et comminuit eos. Hoc est somnium : Interpretationem quoque ejus dicemus coram te. Tu rex regum es, tu es ergo caput aureum. Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. Et regnum quartum erit velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia haec. Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli, et partem ferream : regnum divisum erit. In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna haec : et ipsum stabit in aeternum, secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum. » Caput aureum fuit monarchia Nabuchodonosoris; pectus argenteum, regnum Cyri et Persarum; venter aereus, regnum Alexandri et Graecorum; tibiae ferreae, regnum Romanorum : sed haec omnia comminuit lapis sine manibus de monte abscissus, id est, Christus ex virgine natus, cujus regnum gloriosum erit et aeternum.

II. Cap. IV, vers. 7 et 22. « Videbam, et ecce arbor in medio terrae : et proceritas ejus contingens coelum. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius : et ex ea vescebatur omnis caro. Et ecce vigil et sanctus de coelo clamavit. Succidite arborem, cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur super eum. » Arbor haec est Nabuchodonosor, vigil est Angelus intentans ei ejectionem e regno, et commutationem in bestiam. Ita explicat Daniel. « Ejicient te, inquit, ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore coeli infunderis : septem quoque tempora (id est, septem anni) mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Quamobrem, rex consilium meum placeat tibi : peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.

III. Cap. V, vers. 25. « Mane, Thekel, Phares. Mane numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Thekel : appensus es in statera, et inventus es minus habens. Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Eadem nocte interfectus est Baltassar, et Darius Medus successit in regnum. » Hic eventus clare visionem explicat.

IV. Cap. VII, vers. 3. Quatuor bestiae grandes ascendebant de mari. Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae, et cor hominis datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso; et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas. Et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis. dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : et habebat cornua decem. Et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu, et os loquens ingentia. » Haec quatuor animalia sunt quatuor monarchiae : leaena sunt Assyrii, ursus Persae, pardus Graeci, quarta bestia sunt Romani. Ex quarta orientur decem cornua, id est, decem reges in fine mundi; et cornu parvulum, id est Antichristus, qui tres reges debellabit; unde mox reliqui septem ei sponte se subdent.

V. Vers. 9. « Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit : vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammae ignis : rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus : millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. » Hic est Pater aeternus, qui regnum Antichristi adjudicabit Christo et Christianis, unde subdit : « Judicium sedit, » id est, judices sederunt, « et libri aperti sunt : et vidi quoniam interfecta esset bestia (Antichristus), et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. » nos, q. d. 490 anni fluent usque ad Christum. VI. Cap. VIII, vers. 3. « Ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero : ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente, et non tangebat terram; et percussit arietem. » Aries est Darius, quem percussit hircus, id est Alexander Magnus. Vers. 8. « Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua : de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande, et magnificatum est usque ad coelum : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. » Cornu magnum est Alexander : eo fracto, id est mortuo, regnum ejus divisum est in quatuor cornua, id est primarios ejus duces : e quorum uno prognatus est Antiochus Epiphanes, qui Judaeam, Deique templum vastavit, ejusque cultores occidit.

VI. Vers. 18. « Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt, » q. d. Si poeniteat vos, moresque mutetis, ego conscientiam vestram tot sceleribus vulneratam et cruentam emundabo, ut fiat pura et candida quasi nix, et lana alba.

IX. Vers. 31. « Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat, » q. d. Ego vestra idola, quae putatis fortissima et invicta, ac vestra opera opesque delebo, et comburam instar stupae, quae levi flamma absumitur.

XI. Cap. IX, vers. 3. Laetabuntur (Gentes, accepta praedicatione Evangelii, gratiae et salutis) coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian, » q. d. Sicut olim in die conflictus cum Madianitis, tu, Domine, per Gedeonem eosdem superasti, et profligasti, itaque eorum jugum, virgam et sceptrum abstulisti a cervicibus Judaeorum : ita in die quo verus Gedeon, id est excisor iniquitatis et peccati, puta Christus, confliget cum daemonibus, principibus, Judaeis et gentibus impiis, tu, Domine, aderis Christo, ut hostes hosce suos et nostros profliget, eorumque quasi exactorum ac tyrannorum jugum et sceptrum a fidelium cervicibus excutiat.

XII. Vers. 18. « Succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi, » q. d. Sicut ignis in sylva succensus, primo vepres et sentes corripit, deinde sylvam totam depascitur, ut tota densitas saltus convolvatur in superbia, id est in elatione et altitudine fumi : ita impietas sensim pervasit populum, ut totum Israel convolverit, ac proinde convolvet eumdem quoque sua poena.

XIII. Cap. X, vers. 14. « Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum : et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret, » q. d. Ego Sennacherib tam facile cepi gentes et regna, quam facile auceps capit ova et pullos avis in nido, cui avis ipsa obstrepere et ogganire, aut potius obgarrire non audet. Sed hanc regis barbari arrogantiam retundit Deus, dicens :

XIV. Vers. 15. « Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. » Sic et tu, o Sennacherib, non debes gloriari, nec mihi adimere, et tibi ascribere tot victorias, et gentium excidia : quia tu fuisti tantum securis, et quasi serra, qua ego gentes quasi ligna dissecui et serravi; atque quasi baculus et virga, qua easdem flagellavi.

XV. Vers. 15. « Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem : et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. Et erit lumen Israel in igne, et sanctus ejus in flamma : et succendetur et devorabitur spina ejus, et vepres in die una, » q. d. Deus percutiet milites Sennacherib ardore et peste, qui eos ita arefaciet et aduret, sicut ignis solet afflare et adurere spinas et vepres in sylva.

XVI. Cap. XIV, vers. 4 et 8. « Quomodo cessavit exactor (rex Babylonis?) quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani; ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerant de soliis suis : et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. » Figurale inducit hic reges et principes in inferno, suscipientes et subsannantes regem Babylonis occisum.

XVII. Cap. XVI, vers. 2. « Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes; sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. » Sensus est clarus.

XVIII. Vers. 8. « Vineam Sabama Domini gentium exciderunt, flagella (ita vocantur propagines vitis) ejus usque ad Jazer pervenerunt : erraverunt in deserto, propagines ejus relictae sunt, transierunt mare, » q. d. Populus Moab vastatus a Chaldaeis, ab iis captivus trans aquas ducetur in Babylonem.

XIX. Cap. XVII, vers. 6. « Et relinquetur in eo (in Israele) sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, » q. d. In excidio Samariae et decem tribuum, tam pauci relinquentur Israelitae, quam pauci relinquuntur racemi in vinea post vindemiam, et quam paucae reliquantur olivae in olea, dum ea excutitur. Sic allegorice multi sunt vocati, pauci electi et salvandi.

XX. Cap. XVIII, vers. 4. « Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis, » q. d. Ego Deus clare contemplabor, quasi in luce meridiana, stragem Aegyptiorum : eroque serenus in pace et refrigerio, cum ipsos uret sol et aestus excidii.

XXI. Vers. 5. « Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidenrur ramusculi ejus falcibus : et quae derelicta fuerunt abscindentur et excutientur. Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terrae, » q. d. Aegyptii florebant, et magnam quasi messem opum et gloriae promittebant; sed quasi fructus praecoces ab Assyriis sunt excisi, nec ad maturitatem pervenerunt.

XXII. Cap. XXII, vers. 17. « Ecce Dominus asportari te (o Sobna) faciet (in Babylonem,) sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te, » q. d. Tam facile quam amictus et vestis attollitur et effertur, tollet et efferet te ex Judaea Deus.

XXIII. Vers. 18. « Coronans coronabit te tribulatione : quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. » Sensus patet.

XXIV. Cap. XXIV, vers. 2. « Et erit sicut populus, sic sacerdos : et sicut servus, sic dominus ejus : sicut ancilla, sic domina ejus : sicut emens, sic ille qui vendit, » q. d. Excidium orbis erit universale et commune, nec discernet servum vel ancillam ab hero vel hera, sed omnes quasi pares pari clade involvet.

XXV. Vers. 20. « Agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat, » q. d. Tanto terrae motu concutietur terra, ut tota a fundamentis convelli et everti videatur, idque propter scelera, quae incolae ejus in ea perpetrarunt.

XXVI. Vers. 23. « Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, » q. d. Sol et luna obtenebrescent, itaque quasi pallescere, et pudore suffundi videbuntur ob scelera incolarum terrae, quae in die judicii Deus toti orbi patefaciet, et puniet. Unde praecessit vers. 22 : « Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur, » q. d. Scelerati colligati quasi in fascem projiciantur in ignem gehennae, ut in eo jugiter claudantur, et ardeant : nam « post multos dies visitabuntur, » id est punientur per omnia saecula in aeternum.

XXVII. Cap. XXV, vers. 5. « Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies, » q. d. Sicut nubes aestuans torret vineas, ita Christus in die judicii exuret omnes impiorum delicias, quibus ipsi se oblectabant.

XXVIII. Vers. 10. « Triturabitur Moab sub eo (Deo) sicuti teruntur paleae in plaustro. Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum. » q. d. Daemones, omnesque impii ita a Christo vindice calcabuntur, ut dent speciem hominis plane victi et desperati, qualis est species naufragi in naufragio natantis.

XXIX. Cap. XXVIII, vers. 2. « Ecce validus et fortis Dominus, sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam, » q. d. Deus fortiter sternet per Assyrios agros Samariae sicut grando, turbo et fluvius exundans solent sternere sata laeta, boumque labores.

« Praecisa est velut a texente vita mea : dum adhuc ordirer, succidit me : quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea. »

XXX. Vers. 24. « Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem? Et erudiet illum in judicio : Deus suus docebit illum, » q. d. Impii dicunt : Non est Deus; quia ipse saepe scelera dissimulat, nec statim ea punit. Illis respondeo : Sicut agricola non semper arat, sed jam arat, jam serit, jam metit, jam triturat, et quodlibet agit suo tempore : sic et Deus suas habet opportunitates, et scit quando dissimulare, quando punire debeat. Deus enim agit, non satagit, nec tumultuatur; sed tempora novit, et opportunitates rei gerendae.

XXXI. Cap. XXIX, vers. 5 et 7. « Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te : et sicut favilla pertransiens: et sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, » q. d. Hostes qui vastaverunt Jerusalem, conterentur, et evanescent instar pulveris, favillae et somnii, unde subdit : XXXII. « Et sicut somniat esuriens, et comedit; cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus : et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit; et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium, qui dimicaverunt contra montem Sion. »

XXXIII. Cap. XXXI, vers. 4. « Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion. »

XXXIV. Vers. 5. « Sicut aves volantes » protegunt pullos suos, pugnantque pro eis rostro et alis contra accipitrem : « sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. »

XXXV. Cap. XXXII, vers. 2. « Et erit vir » sub umbra et alis pii regis Ezechiae absconditus et protectus ita securus, « sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. »

XXXVI. Cap. XXXVIII, vers. 12. « Generatio mea (aetas vitae meae) ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. » « Praecisa est velut a texente vita mea : dum adhuc ordirer, succidit me : quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea. »

XXXVII. Vers. 14. « Sicut pullus hirundinis, sic clamabo: meditabor, » id est, meditabundus gemam, « ut columba. »

XXXVIII. Cap. XL, vers. 11. « Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. » Pastor hic est Christus, agni Christiani, foetae, sive gravidae, quae pariunt agnos, sunt Apostoli virique Apostolici : hos omnes pascit, portat et dirigit Christus.

XXXIX. Vers. 12. « Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi, » q. d. Deus tam potens est, ut coelum et terram tribus digitis sustineat; ac tam sapiens, ut nullus ei consilium dare possit, quin imo omnes sapientes ab eo suam sapientiam et consilium accipiant et emendicent.

XL. Vers. 15. « Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt, » si cum Dei magnitudine et majestate immensa conferantur : « ecce insulae quasi pulvis exiguus. Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum, » si illud Deo pro ejus excellentia et dignitate offerendum sit. « Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. »

XLI. Vers. 22. « Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae, qui extendit velut nihilum coelos. »

XLII. Vers. 23. « Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit. »

XLIII. Vers 26. « Qui educit in numero militiam eorum (astrorum et caeterorum creatorum), et omnes ex nomine vocat. »

XLIV. Vers. 27. « Quare dicis, Jacob : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. »

XLV. Vers. 29. « Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. »

XLVI. Vers. 30 et 31. « Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent : qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae : current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. »

XLVII. Cap. XLI, vers. 14 et 15. « Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel : ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus sanctus Israel. » Israelitas abjectos comparat vermi et mortuis. « Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues : et colles quasi pulverem pones : ventilabis eos : et ventus tollet, et turbo disperget eos : et tu exultabis in Domino, in sancto Israel laetaberis. » Israelem a Deo adjutum et roboratum comparat plaustris terentibus segetes, item plaustris, quae serratis dentibus armata, obvia quaeque secant.

XLVIII. Cap. XLIII, vers. 2. « Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te : cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, » q. d. In mediis periculis, angustiis et tormentis adero tibi, teque tutabor et protegam. « Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. » Sicut enim nubes et nebulae a sole ita dissipantur, delentur et evanescunt, ut nullum earum vestigium supersit : ita et Deus condonando peccata, ea plane delet et abolet, ut nihil eorum supersit.

XLIX. Cap. XLVI, vers. 3. « Audite me, domus Jacob, etc., qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva, » q. d. Quos quasi mater pario, formo, educo et foveo. « Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo, » q. d. Ab utero usque ad ultimum vitae vos ego tueor, rego et curo.

L. Cap. XLVIII, vers. 18. « Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen (copiosum et redundans) pax tua, et justitia tua (ingens) sicut gurgites maris, et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui uti lapilli ejus, non interisset. »

LI. Cap. XLIX, vers. 15. « Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens. » Ecclesiam Gentium comparat mulieri prius sterili, postea foecundae.

LII. Vers. 22. « Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae : vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. » Eidem Ecclesiae tam fausta et augusta pollicetur Deus.

LIII. Cap. L, vers. 9. « Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. » Hostes Christi ita perdendos asserit, ut vestis atteritur et exeditur a tinea.

LIV. Cap. LI, vers. 3. « Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. » Ecclesiae gloriam et delicias comparat paradiso terrestri.

LV. Vers. 6. « Coeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt, » per ignem conflagrationis in fine mundi : « salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. »

LVI. Vers. 8. « Sicut vestimentum, sic comedet eos (homines) vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit. »

LVII. Vers. 12. « Ego, ego, ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet? »

LVIII. Cap. LIII, vers. 6. « Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. » Christum patientem comparat agno, et ovi quae ducitur ad lanienam.

LIX. Cap. LIV, vers. 9. « Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra supra terram : sic juravi ut non irascar tibi (o Ecclesia), et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent : misericordia autem mea non recedet a te, » q. d. Sicut cum Noe inii foedus aeternum de prohibendo deinceps diluvio : sic tecum, o Ecclesia, novum foedus aeternum ineo, quod nunquam derelinquam te, nec sinam te ab hostibus obrui.

LX. Cap. LV, vers. 9. « Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. »

LXI. « Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, etc. : sic erit verbum meum, etc., non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui. »

LXII. Cap. LIX, vers. 9. « Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in tenebris ambulavimus. » Lux sunt prospera, tenebrae adversa. « Palpavimus sicut coeci parietem : impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. »

LXIII. « Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus. »

LXIV. Cap. LXII, vers. 1. « Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam » orare, et obsecrare Deum, « donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. » Splendor et lampas Sionis, id est Ecclesiae, est Salvator Jesus : pro illius ergo ortu et adventu assidue oravit Isaias et Prophetae.


Parabolae et Similitudines: Ex Jeremia

LXV. Cap. LXVI, vers. 3. « Qui immolat bovem, quasi qui interficit virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebrat canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. » Judaeorum impiorum victimas comparat Deus mactationi hominis, canis et suis, imo idolothytis.

LXVI. Vers. 15. « Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem in flamma ignis, » praesertim conflagrationis mundi : nam Christo veniente ad judicium ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde sequitur :

LXVII. Vers. 18. « Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum, » supple, acriter puniam. « Nam venio ut congregem opera, et operantes impie cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam, » puta potentem et acrem meam justitiam et vindictam in impios in die judicii.

LXVIII. Vers. 19. « Et ponam in eis signum, » tum signum crucis, tum signa Spiritus Sancti, quibus Apostoli signati sunt in Pentecoste. « Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad Gentes. »

LXIX. Vers. 20. « Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, etc. » q. d. Tam facile, laete et alacriter venient Gentes ad Ecclesiam, ac si equis et lecticis veherentur. Adde, Evangelium esse vehiculum quo nos ad coelum vehit Christus.

LXX. Vers. 22. « Sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus : sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. » Significat Ecclesiae per Christum tum innovationem, tum perpetuitatem.

I. Cap. I, vers. 18. « Ego dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum super omnem terram, » q. d. Faciam te, o Jeremia, fortem, ut sis quasi urbs inexpugnabilis, quasi columna immobilis, quasi murus aereus, omnium Judaeorum maledictis impenetrabilis et invincibilis.

II. Cap. II, vers. 11. « Si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam (Dei sui : Deus enim est Israelis gloria) in idolum. » Vers. 12. « Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. » Idola comparat cisternis rimosis et vacuis, quae opem et aquam sitienti praebere nequeunt.

III. Vers. 20. « In omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix, » colendo et adorando idola.

IV. Vers. 22. « Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. » q. d. Tantae ac tam pertinaces sunt in te idololatriae et scelerum maculae, ut nullo nitro, nullo sapone elui possint.

V. Vers. 26. « Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur : sic confusi sunt domus Israel, etc., dicentes ligno : Pater meus es tu; et lapidi : Tu me genuisti. »

VI. Vers. 30. « Quasi leo vastator generatio vestra, » q. d. Vestri cives saeviunt in Prophetas, sicut leo saevit in transcuntes.

VII. Vers. 32. « Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. »

« Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens, » q. d. Zelo aestuo, non possum me cohibere, quin eis Domini furorem et excidium denuntiem.

VIII. Cap. IV, vers. 11. « Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum, » q. d. Chaldaeus hostis imminet, qui quasi ventus urens non ventilabit et purgabit, sed concremabit Jerusalem et templum : unde subdit de eodem :

IX. Vers. 13. « Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : velociores aquilis equi illius : vae nobis quoniam vastati sumus. »

X. Vers. 31. « Vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae : Vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas : vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos, » q. d. Jerusalem videns suos filios et cives a Chaldaeis trucidari, instar puerperae ex dolore partus emorientis, dolore deficiet et corruet.

XI. Cap. V, vers. 27. « Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo, » q. d. Sicut aucupes decipiunt aves, captasque mittunt in caveam, sive decipulam, ita Judaeorum domus plenae sunt opibus per fraudes et dolos partis.

XII. Cap. VI, vers. 7. « Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic (Jerusalem) frigidam fecit malitiam suam, » q. d. Sicut aqua frigore conglatiatur in crystallum, sic cor Judaeorum sua malitia obduruit quasi lapis. « Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens, » q. d. Zelo aestuo, non possum me cohibere, quin eis Domini furorem et excidium denuntiem.

XIII. Cap. XVII, vers. 5. « Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum : sed habitabit in terra salsuginis, et inhabitabili, » q. d. Sterilis et inanis est spes defixa in hominem, spes vero in Deo est solida et foecunda. Unde subdit:

XIV. Vers. 7. « Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. » Sperantem in Deo comparat arbori humectae, frondenti semper et fructificanti.

XV. Cap. XXIII, vers. 29. « Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? » q. d. Verba hominum frigida sunt et evanida: at verba Prophetarum spiritu Dei animata, ignita sunt et fortia, ut instar mallei saxea hominum corda confringant, et confracta igniant.

XVI. Cap. XXVI, vers. 18. « Sion quasi ager arabitur : et Jerusalem in acervum lapidum erit : et mons domus in excelsa sylvarum, » q. d. Sion et mons templi ita vastabitur, ut ex urbe fiat sylva, et ager arabilis.

XVII. Cap. XXXIII, vers. 22. « Sicut enumerari non possunt stellae coeli, et metiri arena maris : sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos, » ut scilicet prae multitudine numerari nequeant.


Parabolae et Similitudines: Ex Threnis

XVIII. Cap. XXXIV, vers. 17. « Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo (ut septimo anno remissionis, liberos dimitteretis servos vestros, juxta legem Exodi XXI, 2.) Hac de causa, « Ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, » q. d. Ego pariter vos a meo imperio liberos dimittam, tradamque gladio, fami et pesti.

XIX. Cap. XXXV, vers. 5. « Posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices : et dixi ad eos : Bibite vinum. Qui responderunt : Non bibemus vinum : quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, etc. » Vers. 13. « Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus? » q. d. Filii Rechab obediunt patri in re libera et dura: at vos Judaei in re facili et necessaria, ut scilicet me colatis, non idola, obedire non vultis. Idcirco vobis exitium intento. « Domini autem Rechabitarum hac dicit Dominus, etc. Non deficiet vir de stirpe Jonadab, filii Rechab, stans in conspectu Domini cunctis diebus. »

XX. Cap. XLVI, vers. 7. « Quis est iste (Pharao), qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites ejus? » Castra Pharaonis comparat flumini tumido et exundanti, quod vicinis ingentem stragem minatur.

XXI. Cap. LI, vers. 33. « Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus, » q. d. Babylon est quasi area, in qua mox cives et gentes, quasi segetes in messe collectas et constipatas, triturabo et affligam, partem occidendo, partem ventilando, et in omnem plagam dispergendo.

I. Cap. I, vers. 1. « Quomodo sedet sola civitas (Jerusalem, allegorice Ecclesia afflicta, tropologice anima poenitens) plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo. »

II. Cap. II, vers. 1. « Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion : projecit de coelo in terram (de summo culmine felicitatis et gloriae, ad imam voraginem miseriae et ignominiae) inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum » (id est arcae et propitiatorii) « in die furoris sui, » q. d. Quomodo Deus permisit vastari, non tantum urbem, sed et templum suum? unde subdit: Vers. 7. « Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae, » id est, sanctum suum templum male a Chaldaeis tractari et comburi permisit.

III. Cap. III, vers. 5. « Aedificavit in gyro meo (vallum aerumnarum et angorum, q. d. Deus undique afflictionibus me obvallavit), et circumdedit me felle, et labore. »

IV. Vers. 6. « In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. »

V. Vers. 10. « Ursus insidians factus est mihi; leo in absconditis. »

VI. Vers. 12. « Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Misit in renibus meis filias pharetrae suae, » puta, per sagittas et plagas suas, intima mea confixit.

VII. Vers. 16. « Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere, » dedit mihi manducandum panem cinereum, durum et lapidosum, qui dentes meos confringit.

VIII. Cap. IV, vers. 1. « Quomodo obscuratum est aurum (quo templum erat obductum), mutatus est color optimus » in ignis, quo combustum est, fuliginem, « dispersi sunt lapides sanctuarii (sancti templi) in capite omnium platearum? »

IX. Vers. 2. « Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? » q. d. Juvenes Judaeorum olim nobiles et gloriosi, jam facti sunt viles et inglorii: olim erant vasa aurea, nunc testea et lutea.


Parabolae et Similitudines: Ex Ezechiele

X. Vers. 3. « Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto, » q. d. Ferae et monstra, licet immania, tamen catulos suos lactant: at tanta est Hierosolymae fames, afflictio et perturbatio, ut matres Sionides filios fame hiantes deserant, et emori sinant, instar struthionis, avis stolidae et crudelis, quae sua ova et pullos derelinquit.

XI. Vers. 5. « Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora, » q. d. Qui vestiebantur et dormiebant in vestibus croceis et sericis, jam dormire coguntur in sterquilinio et stercore se operire.

XII. Vers. 19. « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. »

I. Cap. VII, vers. 16. « Salvabuntur qui fugerint ex eis (Judaeis vastatis a Chaldaeis): et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua. »

II. Cap. XI, vers. 19. « Dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum : ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. » Promittit et sancit Deus hic novum testamentum, in quo per Christi gratiam aufertur a Christianis cor lapideum, et datur cor carneum, id est molle, flexibile, obediens ad omnem Dei nutum.

III. Cap. XIII, vers. 4. « Quasi vulpes in desertis, Prophetae tui, Israel, erant. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini, » ut vos per preces Deo, pro Chaldaeis pugnanti, opponeretis, ejusque iram mitigaretis: « vident vana, et divinant mendacium. »

IV. Vers. 9. « Et erit manus mea super Prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, » q. d. Non redibunt e captivitate, nec in catalogo redeuntium et viventium scribentur.

V. Vers. 10. « Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem, » q. d. Pseudoprophetae temere, et sine fundamento prophetant Judaeis prospera; sed haec eorum falsa oracula, instar parietis luto absque paleis illiti, imbre, vento et grandine divinae vindictae prosternentur.

VI. Vers. 18. « Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. » Hi sunt, qui peccatoribus in peccatis adulantur, eaque excusant et fovent, metum Dei et divinae vindictae hominibus eximendo. Unde Deus, vers. 20, de pulvillis hisce dicit : « Dirumpam eos de brachiis vestris : et dirumpam cervicalia vestra. »


Parabolae et Similitudines: Ex Daniele

VII. Cap. XXXIV, vers. 2. « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. »


Adagia et Gnomae


Adagia et Gnomae: Ex Isaia

VIII. Vers. 10. « Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum; ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum. In pascuis uberrimis pascam eas. Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam. »

IX. Vers. 23. « Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David (puta Christum filium Davidis) : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum. »

I. Cap. XII, vers. 3. « Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. »

I. Cap. I, vers. 22. « Argentum tuum versum est in scoriam : vinum tuum mixtum est aqua, » q. d. Pura Dei religio in te, o Jerusalem, versa est in impuras superstitiones, atque justitia tua mixta est cum avaritia et injustitia.

II. Vers. 25. « Excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, » q. d. Igne tribulationum, puta vastitate Chaldaeorum, abstergam a te idololatriam, injustitiam, omnesque peccatorum sordes.

III. Cap. II, vers. 4. « Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces, » q. d. Christiani bella in pacem, et instrumenta belli in instrumenta agriculturae convertent.

IV. Cap. III, vers. 7. « Non sum medicus, » q. d. Non possum mederi tantis malis et cladibus reipublicae.

V. Vers. 9. « Agnitio vultus eorum respondit eis, » q. d. Vultus loquitur scelera eorum, ac, si rogetur de causa tantarum cladium, respondebit causam veram esse, scelera Judaeorum.

VI. Cap. V, vers. 14. « Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. »

VII. Vers. 18. « Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum, » q. d. Vae qui peccatum peccato additis, et implectitis quasi funem, quo trahamini ad tartara.

VIII. Vers. 20. « Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras : ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. »

IX. Cap. VII, vers. 4. « Noli timere (o Achaz), et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae. » Duae caudae titionum fumigantium vocantur Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Samariae, eo quod fumos minarum spirarent, et intentarent Judaeis; sed fumos tantum, non ignes, id est vanas sine viribus iras. Nam ambo mox evertendi erant a rege Assyriorum, unde vocantur caudae.

X. Cap. VIII, vers. 16. « Liga testimonium, signa legem in discipulis meis, » id est, conscribe et consigna haec oracula pro futuris meis discipulis, puta Christianis, qui eis fidem habituri sunt.

XI. Vers. 19. « Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? » q. d. Quae est ista stoliditas, ut viventes et sapientes homines a mortuis et inanimis idolis veritatem et consilium in rebus dubiis quaerant et sciscitentur?

XII. Vers. 20. « Ad legem magis, et ad testimonium, » q. d. Consulite potius legem Dei, Deumque in testimonio, id est in arca et propitiatorio, residentem.

XIII. « Non erit eis matutina lux, » q. d. Nil eis erit prosperum, nil laetum, nil lucidum; sed omnia obscura, tristia, adversa.

XIV. Cap. IX, vers. 2. « Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis, » q. d. Gentilibus degentibus in tenebris infidelitatis, in statu peccati et damnationis, per praedicationem Evangelii oborta est lux fidei, gratiae et salutis.

XV. Vers. 8. « Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel, » q. d. Quod Dominus promisit Jacobo, sive Israeli, hoc reipsa praestitit, et ut fieret effecit.

XVI. Vers. 10. « Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus : sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus, » q. d. Hostes diruerunt et incenderunt domos nostras lateritias et sycomorinas; parvi id faciamus; nam pro eis meliores, puta lapideas et cedrinas, aedificabimus.

XVII. Vers. 14. « Disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, » id est, principem, Prophetam, nobiles et plebem.

XVIII. Vers. 20. « Unusquisque carnem brachii sui vorabit, » q. d. Quisque suum proximum et cognatum, carne et sanguine ita conjunctum, ac si esset brachium ejus, occidet et lacerabit tanto furore, ac si eum vellet devorare.

XIX. Cap. X, vers. 5. « Vae Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea, » q. d. Vae Assyriis, qui sunt virga et baculus furoris mei, per quorum manum indignationem meam exero et exerceo; nam peracta hac indignatione, virgam et baculum in ignem projiciam, hoc est, Assyrios ipsos disperdam. Ergo vae eis.

XX. Cap. XI, vers. 5. « Erit justitia cingulum lumborum ejus : et fides cinctorium renum ejus, » q. d. Justitia et fidelitas ita cingent et ornabunt Christum, ac si ei cohaererent instar cinguli.

XXI. Cap. XIII, vers. 12. « Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo, » q. d. Pluris facient Persae vitam Babyloniorum, quam eorum aurum et opes; unde eam illis adiment, nec pro ea aurum inclytum acceptabunt; quia malent eos occidere, quam eorum aurum possidere. Vers. 21. « Habitabunt ibi (in Babylone jam eversa et excisa) struthiones, et pilosi saltabunt ibi : et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis, » q. d. Ita desolabitur Babylon, ut deficientibus hominibus qui eam incolant, habitent in ea ululae, struthiones, dracones, aliaeque ferae.

XXII. Cap. XIV, vers. 11. « Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes, » q. d. Cadaver tuum operietur vermibus, qui te rodent, et usque ad ossa depascentur, o Baltasar rex Babylonis. Vers. 32. « Et quid respondebitur nuntiis gentis » inquirentibus, unde tanta victoria Judaeorum de Philistinis? utique respondebitur causam victoriae esse; « quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. »

XXIII. Cap. XV, vers. 5. « Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem, » q. d. Vectes, id est, fortes, Moab in excidio ejus fugient usque ad Segor, quae olim fuit dives, potens et lasciviens, instar vitulae triennis. Vers. 7. « Ad torrentem salicum ducent eos. » q. d. Ad Euphratem qui abundat salicibus, id est, in Babylonem Chaldaei captivos ducent Moabitas.

XXIV. Cap. XVI, vers. 3. « Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, » q. d. Refrigera et solare vastatos et afflictos : aestus enim meridiei symbolum est afflictionis, umbra et nox refrigerii et consolationis.

XXV. Vers. 6. « Arrogantia ejus, et indignatio ejus (Moab), plusquam fortitudo ejus, » q. d. Jactavit se plus posse quam reipsa posset.

XXVI. Vers. 11. « Super hoc (super clade Moab) venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. » q. d. Over the calamity of Moab I grieve deeply and feel compassion, so that from compassion my innards seem to be stretched and resound like a harp, or rather to be heard.

XXVII. Cap. XVII, vers. 10. « Plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis. » Plantatio fidelis est, quae fideliter satisfacit colono, eique exspectatos reddit fructus : germen alienum, est fallax et spurium. Vers. 11. « In die plantationis tuae labrusca, » q. d. Cum plantaveris vineam, invenies non vineam, sed « labruscam; et mane semen tuum florebit : ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter, » q. d. Vinea tua, agerque ante tempus florebit, ac proinde praecox erit, nec maturescet.

XXVIII. Cap. XIX, vers. 11. « Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis, dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum, » q. d. Vos vestra adulatione decepistis Pharaonem, persuasistis enim ei, quod ob suam sapientiam et antiquitatem, firmus consisteret, et esset inexpugnabilis; cum ecce a Chaldaeis debellatus et prostratus sit. Aegyptii enim ob sapientiam a scriptoribus Ethnicis vocantur eruditi (sicut Judaei superstitiosi), et ipsa Aegyptus dicta est mater artium.

XXIX. Cap. XXII, vers. 12. « Vocabit Dominus in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus : cras enim moriemur. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus. » Adagium hoc clarum est, et hodie crebro illud a voluptuariis occini audimus.

XXX. Cap. XXIII, vers. 8. « Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae? Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. »

XXXI. Vers. 16. « Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, » q. d. Uti meretrix omnes illecebras adhibet, ut amasios ad se alliciat : ita Tyrus omnia adhibebit invitamenta, ut mercatores in sui excidio dilapsos ad se revocet.

XXXII. Cap. XXIV, vers. 8. « Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae. Cum cantico non bibent vinum, attrita est civitas vanitatis. » Adagium hoc audiant et ruminent epulones.

XXXIII. Vers. 17. « Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et erit : Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo, » q. d. Qui unum periculum et cladem effugerit, incidet in aliam.

XXXIV. Cap. XXVI, vers. 10. « In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. » Terra sanctorum est Ecclesia, praesertim clerus. Unde S. Bernardus in declamation. : « In clero, ait, quasi in coelo existens iniqua gessit: ideo inventa est iniquitas ejus ad odium, nec remittetur. »

XXXV. Vers. 18. « Salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terrae, » q. d. Quia non fecimus opera salutis, tum nostrae, tum proximorum, ideo non ceciderunt a sua superbia et malitia incolae terrae. Dicant hoc Pastores, etiam sancti. Cap. XXVII, vers. 9. « Iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus. »

XXXVI. Cap. XXVIII, vers. 15. « Dixistis: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos : quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus, » q. d. Sic vivitis, et sic secure futuram Dei ultionem ridetis, ut ipsa vestra securitate clamare videamini : Percussimus foedus cum morte, etc., hoc est, securi sumus a morte et inferno, ac si cum eis foedus inissemus; hinc nullas Prophetarum, ea nobis intentantium, minas timemus. Vers. 17. « Idcirco, etc., subvertet grando spem mendacii : et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit : flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. »

Cap. XXVII, vers. 9. « Iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus. »

XXXVII. Cap. XXIX, vers. 4. « Humiliaberis (o Ariel, o Jerusalem), de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum : et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit, » q. d. Ad terram prosterneris; indeque tenui et lugubri voce mussitabis, et gemes. Cessabit, o Ariel, leoninus tuus rugitus, ac desinet in mussitationem omnium timidissimam. Magnae enim et abjectae timiditatis et depressionis animi argumentum est, vox humilis, submissa et mussitans.

XXXVIII. Vers. 10. « Miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, Prophetas, etc. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim. » Minatur Deus Judaeis excaecationem, ut non intelligant litteras sacras, nec oracula Prophetarum. Unde subdit : Vers. 14. « Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. »

XXXIX. Vers. 15. « Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis (abscondere putetis) consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos? et quis novit nos? Perversa est haec vestra cogitatio : quasi lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me : et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis. » Adagia haec sunt politicorum et atheorum.

XL. Cap. XXX, vers. 3. « Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam, » q. d. Spes, quam in hominibus, puta Aegyptiis, ponitis, vos fallet et confundet : spem ergo ponite in Deo, non in homine.

XLI. Vers. 10. « Qui dicunt videntibus : Nolite videre : et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt : loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. » Voces sunt libertinorum.

XLII. Vers. 13. « Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio (muri fissi) cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus, » q. d. Sicut murus interruptus, et minans ruinam, subito cadit, et ex insperato sub eo degentes obruit : ita et vos, o Judaei, qui Aegypto quasi muro ruinoso incumbitis, eo ruente opprimemini. Unde subdit. « Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione praevalida. »

XLIII. Vers. 15. « In silentio et in spe erit fortitudo vestra, » q. d. Si, o Judaei, quiescatis in Judaea, ac speretis in Deo, ipse fortiter vos proteget, ac a Chaldaeis tutabitur.

XLIV. Vers. 16. « Et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis. Et super veloces ascendemus : ideo velociores erunt, qui persequentur vos, etc. Donec relinquamini quasi malus in vertice montis, et quasi signum » naufragii et syrtium, ut eas praeternavigantes hoc signo moniti devitent. q. d. O Judaei, si ad Aegyptios fugiatis, cum eis occidemini, tantumque ex vobis pauci superstites relinquentur, qui sint quasi signum divinae vindictae toti orbi, ut eam homines hoc exemplo moniti caveant, et sapiant.

XLV. Vers. 20. « Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem, » id est, paucam et modicam, q. d. Affliget vos fame et siti. Panis enim arctus, sive angoris et angustiae; atque aqua brevis, sive tribulationis, ut vertunt alii, id est, parca et putida, cibus et potus est eorum, qui carcere includuntur, ibique macerantur et castigantur.

XLVI. Vers. 21. « Aures tuae audient verbum (Dei, quasi paedagogi) post tergum monentis: Haec est via, ambulate in ea. »

XLVII. Vers. 26. « Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. » Nimirum post diem judicii, mundique innovationem.

XLVIII. Cap. XXXI, vers. 3. « Aegyptus, homo, et non Deus : et equi eorum, caro, et non spiritus. » q. d. Vana est ergo et fragilis spes vestra, o Judaei, et confugium ad Aegyptios.

XLIX. Cap. XXXII, vers. 6. « Stultus fatua loquetur. »

L. Vers. 7. « Fraudulenti vasa pessima sunt. »

LI. Vers. 8. « Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabit. »

LII. Cap. XXXIII, vers. 1. « Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depraedationem, depraedaberis : cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. »

LIII. Vers. 6. « Et erit fides in temporibus tuis : divitiae salutis sapientia et scientia : timor Domini ipse est thesaurus ejus. » q. d. Tempore Messiae fideliter Deus praestabit bona, quae per eum promisit, nimirum opes spirituales, puta sapientiam et scientiam salutis, ac timorem Domini.

LIV. Vers. 11. « Concipietis ardorem, parietis stipulam : spiritus vester ut ignis vorabit vos, » q. d. Vanae erunt spes vestrae, et conatus vestri, irrito spiritu et molimine vestro peribitis, et comburemini, quasi spinae collectae, ut vertamini in cineres.

LV. Vers. 14. « Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? » Adagium hoc damnatis nimis clarum est, et voluptuariis mox damnandis nimis clarum erit.

LVI. Cap. XXXVI, vers. 6. « Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, id est, super Aegyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. »

LVII. Vers. 12. « Misit me dominus meus, ut loquerer, etc., ad viros, qui sedent in muro, ut » prae fame « comedant stercora sua et » prae siti « bibant urinam pedum suorum. »

LVIII. Cap. XXXVII, vers. 3. « Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi, » q. d. Molimur, et parturimus bellum contra Sennacherib; sed illud eniti et parere non possumus.

LIX. Vers. 26. « Et factum est in eradicationem: collium compugnantium, et civitatum munitarum, » q. d. Deus justo suo judicio permisit, et fecit, ut colles, id est, principes, qui ante inter se pugnabant, eradicarentur, et exscinderentur multae urbes munitae.

LX. Vers. 29. « Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti, » q. d. Ego Deus te, o Sennacherib, quasi bubalum circulo in nares adacto circumagam, et quasi equum freno in os immisso reflectam, et ex Judaea reducam, id est, redire cogam in Assyriam. « Zelus Domini exercituum » erga populum suum, ut eum salvet, « faciet istud. »

LXI. Cap. XXXVIII, vers. 1. « Dispone domui tuae (o Ezechia rex), quia morieris tu, et non vives. »

LXII. Vers. 17. « Ecce in pace amaritudo mea amarissima, » q. d. Ego Ezechias aegrotans in flore aetatis et regni mei, patior amarissima.

LXIII. Vers. 18. « Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam, » q. d. Non mortui, sed viventes exspectant, ut promissum Messiam mihi meoque parenti Davidi, vere praestes, faciasque eum ex semine meo nasci, ut ita laudemus publice tuam fidelitatem et misericordiam.

LXIV. Cap. XXXIX, vers. 8. « Bonum verbum Domini quod locutus est, » de rapina thesaurorum meorum; « fiat tantum pax et veritas in diebus meis, » q. d. Tantum peto, ut vivam incolumis, quod mihi Deus promisit; me vita functo, Deus cladem et rapinam hanc immittat.

LXV. Cap. XL, vers. 2. « Loquimini ad cor (id est, blandimini) Jerusalem, et advocate eam : quoniam completa est malitia (id est, miseria et afflictio) ejus : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. »

LXVI. Cap. XLI, vers. 23. « Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos: » Divinatio enim est testimonium divinitatis, ait Tertullianus.

LXVII. Vers. 24. « Ecce vos, » o idola, o dii Gentium, « estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. »

LXVIII. Cap. XLII, vers. 8. « Ego Dominus, hoc est nomen meum : gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. »

LXIX. Vers. 18. « Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? »

LXX. Cap. XLIII, vers. 22. « Ipse autem populus direptus et vastatus, laqueus juvenum omnes, » q. d. Israel ita Deo dilectus, ob sua peccata fecit se praedam tum daemonibus, tum Romanis; unde in juvenum fortissimorum laqueum incidit, et in carcere detinetur. Vers. 24. « Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? »

LXXI. Cap. XLIII, vers. 24. « Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. » Peccator quasi cogit Deum servire, id est, obsequi, et concursu suo generali cooperari suis concupiscentiis et peccatis. Rursum laborat, et quasi servit Deus in tot tantisque hominum peccatis tum sufferendis, tum corrigendis. Multi enim peccatis suis patientiam Dei quotidie fatigant.

LXXII. Cap. XLV, vers. 9. « Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est? Vae qui dicit patri, Quid generas? et mulieri, Quid parturis? » q. d. Sic nec homines Deo, ob datam sibi ab eo sortem, esto ea sit vilis, pauper et misera, obstrepere debent, vel obmurmurare. Ipse enim nobis est pater et mater: ipse figulus, nos lutum.

LXXIII. Vers. 15. « Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. »

LXXIV. Vers. 24. « Mihi curvabitur omne genu, et jurabit (id est, colet me) omnis lingua. » Vers. 26. « In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel. »

LXXV. Cap. XLVI, vers. 13. « Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam, » q. d. Ego Deus gloriam meam ostendam in Sione, id est, in Ecclesia; et in Israele, id est, in fidelibus.

LXXVI. Cap. XLVIII, vers. 4. « Scivi quia durus es tu; et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. »

LXXVII. Vers. 6. « Laude mea infrenabo te, ne intereas, » q. d. Freno meae castigationis revocabo te, ne ruas in scelera, et in interitum. Unde subdit : « Ecce excoxi te, sed non (plane et pure) quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. »

LXXVIII. Vers. 22. « Non est pax impiis, dicit Dominus. »

LXXIX. Cap. L, vers. 8. « Juxta est (Deus) qui justificat me (Christum), quis contradicet mihi? »

LXXX. Cap. LI, vers. 9. « Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini, etc. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? » Puta Pharaonem, qui quasi draco, id est, crocodilus, innatabat suis Nili rivis et aggeribus, et quasi balaena in mari rubro insecutus est Hebraeos. « Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis? » Puta maris Rubri, ut transirent ex Aegypto Hebraei. Pari brachio et fortitudine percuties draconem, id est diabolum, et electos tuos per mare hujus seculi salvos deduces in coelum. Unde sequitur : « Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. »

LXXXI. Cap. LV, vers. 6. « Quaerite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. »

LXXXII. Cap. LVI, vers. 7. « Domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. »

LXXXIII. Cap. LVII, vers. 1. « Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo : et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiae collectus est justus. »

LXXXIV. Vers. 13. « Omnes eos (qui sperant in idolis) auferet ventus, tollet aura : Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. »

LXXXV. Vers. 17. « Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum : et abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui. » Poena ingens irati Dei est quod sinat peccatores vagari, et explere suas concupiscentias ad libitum; ita enim ruunt in omnia scelera, et tandem in gehennam.

LXXXVI. Cap. LVIII, vers. 3. « Quare jejunavimus, et non aspexisti : humiliavimus animas nostras, et nescisti? » Respondet Deus, datque causam : « Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere (jejunando) hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere? Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, etc., frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum. »

LXXXVII. Cap. LIX, vers. 4. « Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem, » q. d. Concipiunt nocendi consilia, ut deinde ea pariant et exsequantur ac simplices inique divexent.

LXXXVIII. Vers. 14. « Corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi, » q. d. Tota urbs plena est iniquitate et dolis, nullus est veritati et justitiae locus, nullus aditus.

LXXXIX. Cap. LX, vers. 22. « Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam, » q. d. Fidelis praesertim praedicator, plurimos fideles, sibique similes procreabit, uti S. Franciscus humilitate parvulus et minimus, crevit in familiam numerosissimam.

XC. Cap. LXI, vers. 8. « Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto. »

XCI. Vers. 9. « Omnes qui viderint eos (fideles meos), cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. »

XCII. Cap. LXIV, vers. 4. « Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. »

XCIII. Vers. 6. « Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae, » scilicet justificationes legis veteris, sive justitiae quas quaesivimus ex aspersionibus et sacrificiis Aaronicis. Est enim vox Judaeorum. Tales quoque erant justitiae Gentium, quas sibi ob philosophiam, et virtutes morales arrogabant. »

XCIV. Vers. 8. « Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. »

XCV. Vers. 11. « Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis. Numquid super his continebis te, Domine, tacebis, et affliges nos vehementer? »

XCVI. Cap. LXV, vers. 2. « Expandi manus meas tota die ad populum incredulum. Qui dicunt : recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es : isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. »

XCVII. Vers. 13. « Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis : ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini : ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. »

XCVIII. Vers. 23. « Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt (spiritualiter, faciendo fideles et sanctos) in conturbatione : quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eritque antequam clament, ego exaudiam : adhuc illis loquentibus, ego audiam. »

XCIX. Cap. LXVI, vers. 2. « Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? »

C. Vers. 4. « Eligam illusiones eorum : et quae timebant, adducam eis : quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum et non audierunt. »

CI. Vers. 6. « Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis, » q. d. Videor mihi audire vocem populi ejulantis, ob urbis et templi excidium, ac ex adverso vocem Domini sevientis per ora hostium conclamantium, ac de victoria exultantium, et populo capto insultantium.

CII. Vers. 9. « Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? »

CIII. Vers. 10. « Laetamini cum Jerusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam, etc. ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. »

CIV. Vers. 12. « Ecce ego declinabo super eam (Jerusalem, id est, Ecclesiam) quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. » Vers. 13. « Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. »

CV. Vers. 14. « Ossa vestra quasi herba germinabunt, » q. d. Ossa vestra in captivitate Babylonis, et potius peccati ac daemonis, tabida, sicca et emortua prae tristitia et aerumnis, hac nova libertate et laetitia revirescent et reflorescent, sicut herba in hieme emortua, in vere revirescit et reviviscit.

I. Cap. II, vers. 16. « Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem, » q. d. Aegyptii qui te totum, o Israel, a capite ad pedes sua idololatria et vitiis polluerunt et inquinarunt.

II. Vers. 18. « Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam (Nili)? et quid tibi vis cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis » (Euphratis)? q. d. Ut quid cursitas nunc ad Assyrios, nunc ad Aegyptios, ut eorum auxilium implores, eorumque deos colas, qui uti aquam, ita et opem turbidam, tibique tristem et exitialem afferent.

III. Vers. 19. « Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. »

IV. Vers. 20. « A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. »

V. Vers. 25. « Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti, » q. d. Parce vanis et noxiis tuis laboribus, quibus pedes tuos nudas, ut per flumina transeas in Aegyptum vel Assyriam; itaque te labore et siti conficis, idque frustra : nec enim illi te juvare, et ab hostibus liberare poterunt. Unde subdit: « Ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. »

VI. Cap. III, vers. 1 : « Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo (uxor), duxerit virum alterum : numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa, » ut ad virum priorem redire nec possit, nec audeat? « Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus. »


Adagia et Gnomae: Ex Jeremia

VII. Vers. 3: « Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meae tu es, » q. d. Voca me : Vir meus primus, et legitimus sponsus meus ab initio es tu, Domine. Sunt verba Synagogae. Hanc enim, cum nasceretur in Aegypto, mox sibi per Mosen in Sina copulavit, et in sponsam assumpsit Deus.

VIII. Cap. IV, vers. 2. « Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia. » Illas tres dotes requirit juramentum; primo, veritatem, ne jures falsum; secundo, judicium, ne temere sed circumspecte, praemeditate et reverenter fiat; tertio, justitiam, ne eo promittas vel mineris aliquid injustum.

IX. Vers. 9. « Peribit, » veniente hoste Chaldaeo, « cor regis, et cor principum. » Cor symbolum est : primo, animi et fortitudinis; secundo, consilii et prudentiae.

X. Vers. 10. « Ecce pervenit gladius usque ad animam. » Ad intima, ut animam, id est vitam, a corpore dividat et discindat.

XI. Vers. 15. « Vox annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim, » q. d. Sentinels from Dan and Ephraim cry out that the Chaldean enemy approaches; for they see his idol, namely fire, which the Chaldeans carry before their camp as a god and leader of war.

XII. Vers. 18. « Viae tuae, et cogitationes tuae fecerunt tibi haec: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum, » q. d. Mali tui mores accersiverunt tibi hoc fel et absynthium, ipsi gladium hostilem in cor et viscera tua adegerunt. Ecce enim XIII. Vers. 19. « Ventrem meum, ventrem meum doleo, » q. d. Dum in spiritu praevideo clades Judaeis a Chaldaeis inferendas, ipsum mihi cor et viscera amaritudine et dolore findi rumpique videntur; multo ergo magis idipsum eis continget, qui clades istas reipsa excipient et sentient.

XIV. Vers. 22. « Quia stultus populus meus me non cognovit : sapientes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nescierunt. »

XV. Cap. V, vers. 3. « Percussisti eos, et non doluerunt : attrivisti eos, et renuerunt suscipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram. »

XVI. Vers. 21. « Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. »

XVII. Vers. 30. « Stupor et mirabilia facta sunt in terra : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus ejus dilexit talia : quid ergo fiet in novissimo ejus? »

XVIII. Cap. VI, vers. 4. « Sanctificate super eam bellum. » Sanctum bellum Judaeae indicite, o Chaldaei, sanctum, inquam; quia nocentes et reos, Deique hostes ipsi mactabitis, eosque quasi victimas divinae justitiae immolabitis.

XIX. Vers. 6. « Haec est civitas visitationis. » Visitationi, id est punitioni et excidio, a Deo destinata et devota, quia « omnis calumnia in medio ejus. »

XX. Vers. 13. « A minore usque ad majorem omnes avaritiae student : et a Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. »

XXI. Vers. 16. « State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis » patrum et patriarcharum vestrorum, « quae sit via bona, et ambulate in ea. »

XXII. Cap. VII, vers. 4. « Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. »

XXIII. Cap. VIII, vers. 4. « Numquid qui cadit, non resurget? et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem, aversione contentiosa? »

XXIV. Vers. 7. « Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur et hirundo, et ciconia, custodierunt tempus adventus sui : » In vere enim redeunt et nidificant: « populus autem meus non cognovit judicium Domini. »

XXV. Vers. 8. « Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum, » q. d. Nostri doctores non tam veritatem et sacram Scripturam, quam sui cerebri figmenta nobis enuntiant.

XXVI. Vers. 11. « Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax, cum non esset pax. »

XXVII. Vers. 15. « Exspectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. »

XXVIII. Vers. 22. « Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? » Resina Synagogae et animae aegrae est paenitentia; medicus est sacerdos et pastor : sed qui utrumque respuent, curari nequeunt.

XXIX. Cap. IX, vers. 4. « Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. » Quocirca « habitatio tua in medio doli, » q. d. Habitas, o Jeremia, in urbe tam dolosa, ut videatur esse ipse dolus : dolose enim simulat se colere Deum, cum colat idola; hinc et dolose simulat amicitiam cum proximis, cum eorum machinetur interitum. Unde subdit : « Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. »

XXX. Vers. 15. « Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis. » Fel et absynthium afflictionis et amaritudinis sunt symbola.

XXXI. Vers. 23. « Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. » Non speculative, sed practice ut nimirum me colat mihique obediat, agnoscens et sperans meam misericordiam, ac timens meam justitiam.

XXXII. Vers. 26. « Omnes gentes habent praeputium; omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde, » q. d. Gentes sunt incircumcisae carne, sed Israel incircumcisus est corde et mente.

XXXIII. Cap. X, vers. 2. « Juxta vias Gentium nolite discere : et a signis coeli nolite metuere, quae timent Gentes, » q. d. Nolite timere et colere quasi Deum solem, lunam, stellas, ut Gentes faciunt.

XXXIV. Vers. 7. « Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus. »

XXXV. Vers. 11. « Dii, qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt. »

XXXVI. Vers. 16. « Non est his similis pars (Deus, quem ut suam partem et sortem colit) Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est : et Israel virga haereditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi. »

XXXVII. Vers. 19. « Ego autem dixi : Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. »

XXXVIII. Vers. 23. « Scio, Domine, quia non est hominis via ejus : nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos, » q. d. Non hominis, sed Dei est, dirigere actus gressusque hominum.

XXXIX. Cap. XI, vers. 15. « Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? » Inducens in templum idola, aliaque ibi scelera perpetrans. « Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? »

XL. Cap. XII, vers. 1. « Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : Verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur? bene est omnibus, qui praevaric antur et inique agunt? »

XLI. Vers. 3. « Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis, » q. d. Macta impios quasi victimas, et quasi catharmata et piacula mundi immola eos tuae justitiae et vindictae.

XLII. Cap. XIII, vers. 18. « Dic regi (Joachin), et dominatrici (reginae): Humiliamini, sedete: quoniam descendet de capite vestro corona gloriae vestrae. »

XLIII. Vers. 23. « Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. »

XLIV. Cap. XV, vers. 1. « Si steterit Moses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem (a me destinati sunt, eant) ad mortem : et qui ad gladium, ad gladium : et qui ad famem, ad famem : et qui ad captivitatem, ad captivitatem. »

XLV. Vers. 9. « Occidit ei sol, cum adhuc esset dies, » q. d. In plena laetitia et prosperitate, corruit in extremam adversitatem et tristitiam, perinde ac si sol in meridie subito deficeret.

XLVI. Cap. XVII, vers. 1. « Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum, » q. d. Peccatum Judaeorum est indelebile, ac quasi in adamante, puta in corde eorum adamantino, aeque ac in aris idolorum ipsorum incisum et insculptum.

XLVII. Vers. 5. « Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem (hominem carneum, non Deum) brachium suum. »

XLVIII. Vers. 9. « Pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus, scrutans cor, et probans renes. »

XLIX. Vers. 13. « Exspectatio Israel, Domine: omnes qui te derelinquunt, confundentur : recedentes a te, in terra scribentur (oblivioni tradentur, interibunt, evanescent) : quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium. »

L. Vers. 14. « Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es, » q. d. Quoniam tu me salvando felicem et laudabilem efficis.

LI. Vers. 16. « Et ego non sum turbatus, » quasi ovis « te pastorem sequens, et diem hominis (laudem, plausum et gloriam hominum) non desideravi, tu scis. »

LII. Cap. XXII, vers. 22. « Omnes pastores tuos pascet ventus, » q. d. Spes vana, quam principes Judaeorum ponunt in Aegyptiis, eos inaniter lactat et pascit, ac si esset ventus; nec enim Aegyptii Judaeos a Chaldaeis liberare poterunt.

LIII. Cap. XXIII, vers. 19. « Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. »

LIV. Cap. XXXI, vers. 2. « Vadet ad requiem suam Israel. » Scilicet e captivitate Babylonica redibit in patriam, ac potius spiritalis Israel, id est fidelis, e captivitate daemonis vadet ad Ecclesiam, et quietem aeternam.

LV. Vers. 3 et 7. « In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. » Sunt verba Dei ad Israel; unde subdit : « Exultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput Gentium : personate, et canite, et dicite : Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel, etc. » Vers. 9. « Factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est. » Loquitur de conversione Israelis, id est Samariae ad Christum, Samaria enim prima prae aliis gentibus conversa est per Petrum, Joannem et Philippum, Actor. VIII.

LVI. Vers. 19. « Postquam convertisti me, egi paenitentiam : et postquam ostendisti mihi » peccata mea statumque damnationis in quo versabar, « percussi femur meum, » ex admiratione et dolore.

LVII. Cap. XLV, vers. 2. « Haec dicit Dominus Deus Israel ad te, Baruch : Ecce quos aedificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc. Et tu quaeris tibi grandia? » q. d. Tota Jerusalem est in labore et dolore : et tu, o Baruch, solus quaeris quietem, omniaque mollia et blanda?

LVIII. Cap. XLVI, vers. 12. « Fortis impegit in fortem, » scilicet Pharao cum Nabuchodonosore conflixit, « et ambo pariter conciderunt. »

LIX. Vers. 17. « Vocate nomen Pharaonis, tumultum adduxit tempus, » q. d. Vocate Pharaonem tumultum; quia tempus tumultus, perturbationis et excidii ejus instat.

LX. Cap. XLVII, vers. 5. « Venit calvitium super Gazam. Calvitium, » id est luctus et servitus. Lugentes enim, aeque ac servi, solebant decalvari.

LXI. Vers. 6. « O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. » « Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, etc. ibique condixerit ei? »

LXII. Cap. XLVIII, vers. 9. « Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertae erunt. » Est sarcasmus, q. d. Opibus et gloria floreat Moab; sed hunc florem carpent Chaldaei, eamque facient desertam.

LXIII. Vers. 10. « Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. Opus Domini » vocat vindictam Domini de Moab. Unde explicans subdit: « Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. »

LXIV. Vers. 17. « Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? Descende de gloria, et sede in siti, » q. d. O Moab, olim domina tenebas sceptrum, et quasi virga percutiebas Judaeos; nunc quasi ancilla captiva descende, et sede in terra arida.

LXV. Vers. 28. « Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis, » q. d. Fugite, o Moabitae, Chaldaeos, et civium vestrarum excidium : fugite, inquam, quasi columbae timidae, ad cavernas montium et petrarum; unde subdit: LXVI. Vers. 43 et 46. « Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab. » Et, « Vae tibi Moab, periisti, popule Chamos. »

LXVII. Cap. XLIX, vers. 16. « Arrogantia tua decepit te (o Idumaee,) et superbia cordis tui : qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te. » Idumaei enim habitantes in montibus et petris, putabant se esse inexpugnabiles : sed inde per Chaldaeos detraxit eos Deus.

LXVIII. Cap. L, vers. 2. « Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. »

LXIX. Vers. 23. « Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in Gentibus? » Chaldaei enim quasi mallei percusserunt Judaeos omnesque gentes.

LXX. Vers. 35. « Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, etc. gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt : gladius ad fortes illius, qui timebunt. Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus, etc., gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. » Hic gladius est Cyri et Persarum, qui Babylonem everterunt.

« Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, etc. ibique condixerit ei? »

LXXI. Cap. LI, vers. 20. « Collidis tu mihi vasa belli, et ego collidam in te gentes, » q. d. Sicut tu, o Babylon, collisisti arma aliarum gentium : ita ego jam te tuosque cives et incolas per Persas collidam et conteram.

LXXII. Vers. 39. « In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, » q. d. Faciam ut Cyrus Babylonem et Baltasarem convivia agitantem invadat, civesque somno vinoque sepultos trucidet, ut aeternum dormiant somnum; unde sequitur : LXXIII. Vers. 40. « Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis. »

LXXIV. Vers. 50. « Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum, » q. d. O Judaei in Babylone captivi, qui ejus excidium vidistis et effugistis, pergite, properate in avitam patriam, tot annis et votis exoptatam : jugiter Dominus, ejusque templum, et urbs Jerusalem menti vestrae obversentur.

I. Cap. I, vers. 4. « Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Lugent, » id est squalidae sunt et desertae. Est catachresis.

II. Vers. 6. « Egressus est a filia Sion omnis decor ejus. »

III. Vers. 8. « Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. » Stabilis est virtus, quae stabili lege, ratione et Deo nititur : instabile peccatum et peccatores, qui instabili concupiscentia, mundo et daemone aguntur.

IV. Vers. 12. « O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. » Vox est Hierosolymae a Chaldaeis vastatae.

V. Vers. 13. « De excelso misit ignem (irae et vindictae suae fulmen) in ossibus meis : expandit rete pedibus meis, » ut a Chaldaeis caperer, vincirer et illaquearer.

VI. Vers. 20. « Foris interficit gladius, et domi mors similis est, » q. d. Nec domi, nec foris mihi est salus et quies : utrobique enim Chaldaei filios et cives meos trucidant.

VII. Cap. II, vers. 11. « Effusum est in terra jecur meum, » q. d. Prae dolore quasi effudi viscera mea. Jecur enim sedes est amoris et concupiscentiae, ac consequenter et doloris oppositi et commiserationis.

VIII. Vers. 13. « Magna est velut mare contritio tua: » venisti, o Sion, in fluctus et mare dolorum et malorum.

IX. Vers. 15. « Sibilaverunt, et moverunt caput super filiam Jerusalem : Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? »

X. Vers. 18. « Deduc quasi torrentem lacrymas, per diem et noctem : non des requiem tibi, neque taceat (non quiescat a ploratu) pupilla oculi tui. »


Adagia et Gnomae: Ex Threnis

XI. Vers. 19. « Consurge, lauda (laudando invoca Deum) in nocte, in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. »

XII. Vers. 20. « Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et Propheta. »

XIII. Cap. III, vers. 17. « Repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. Et dixi, Periit finis meus, » q. d. Non erit finis malorum meorum, « et spes mea a Domino. »

XIV. Vers. 22. « Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti. » « Novi diluculo (beneficiorum soles quotidie exoriuntur, et a Deo nobis proveniunt,) multa est fides (fidelitas in iis, utpote nobis promissis, praestandis) tua. »

XV. Vers. 24. « Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo Dominum. »

XVI. Vers. 25. « Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. »

XVII. Vers. 27. « Bonum est viro, cum portaverit jugum (disciplinae et tribulationum) ab adolescentia sua. »

XVIII. Vers. 28. « Sedebit solitarius et tacebit : quia levavit super se, » q. d. Vir pius silenter assumet in humeros, feretque onus tribulationum sibi a Deo immissum et impositum. Vers. 30. « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis : quia non repellet in sempiternum Dominus. »

XIX. Vers. 37. « Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non jubente? » Quis atheus dicat hasce cruces nobis non a Dei providentia immitti, sed casu, fato, aut a natura obvenire?

XX. Vers. 39. « Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. »

XXI. Vers. 44. « Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. »

XXII. Vers. 45. « Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum. »

XXIII. Vers. 51. « Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae, » q. d. Oculus meus videns filias Sion capi, illudi, violari, animam quasi et vitam mihi eripuit, ut prae dolore inciderem in deliquium, et quasi exanimarer.

XXIV. Cap. IV, vers. 10. « Manus mulierum (alias) misericordium (sed prae fame crudelium) coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum, in contritione filiae populi mei. » Vers. 11. « Complevit Dominus furorem suum. »

« Novi diluculo (beneficiorum soles quotidie exoriuntur, et a Deo nobis proveniunt,) multa est fides (fidelitas in iis, utpote nobis promissis, praestandis) tua. »

XXV. Vers. 18. « Completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. »

XXVI. Cap. V, vers. 1. « Recordare, Domine, quid acciderit nobis : intuere et respice opprobrium nostrum. » « Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae: aquam nostram pecunia bibimus : cervicibus nostris minabamur : lassis non dabatur requies : servi dominati sunt nostri : mulieres in Sion humiliaverunt : principes manu suspensi sunt : pueri in ligno corruerunt. »

XXVII. Vers. 16. « Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus. Quare in perpetuum oblivisceris nostri? Converte nos, Domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. »

I. Cap. II, vers. 6. « Domino Deo nostro justitia: nobis autem, et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec, » sicut hodie apparet.

II. Vers. 17. « Aperi oculos tuos (Domine,) quia non mortui, etc. sed anima, quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino. »

III. Cap. III, vers. 2. « Audi, Domine, quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in aevum. Semel enim mortui, semper manebimus mortui, nec ad vitam praesentem redibimus.

IV. Vers. 9. « Audi, Israel, mandata vitae : auribus percipe, ut scias prudentiam. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis : deputatus es cum descendentibus in infernum, dereliquisti fontem sapientiae; nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longitudo vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. »

V. Vers. 24. « O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! » « Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. »

VI. Cap. IV, vers. 4. « Beati sumus, Israel; quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis. »

VII. Vers. 20. « Exui me stola pacis, indui me sacco obsecrationis, et clamabo ad Deum altissimum in diebus meis. » Sunt verba Jerusalem excisae, quae pro filiis et civibus suis Deum obsecrat; unde subdit :

VIII. Vers. 23. « Emisi vos (in Babylonem) cum luctu et ploratu : reducet autem vos Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. »

IX. Vers. 28. « Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum. »

X. Vers. 36. « Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem in verbo sancti gaudentes in honorem Dei. »

XI. Cap. V, vers. 4. « Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : Pax justitiae, et honor pietatis. » Loquitur de Jerusalem, ut dixi; sed assurgit ad spiritualem, puta ad Ecclesiam, tum militantem, tum triumphantem, cui haec optime conveniunt.

« Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae: aquam nostram pecunia bibimus : cervicibus nostris minabamur : lassis non dabatur requies : servi dominati sunt nostri : mulieres in Sion humiliaverunt : principes manu suspensi sunt : pueri in ligno corruerunt. »

I. Cap. III, vers. 8. « Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus ipsorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. »


Adagia et Gnomae: Ex Baruch

II. Vers. 17. « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Si dicente me ad impium : Morte morieris : non annuntiaveris ei, ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. »

III. Cap. VII, vers. 19. « Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. »

IV. Cap. XII, vers. 22. « Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel, dicentium: in longum differentur dies, et peribit omnis visio? » q. d. Minor Prophetarum differentur, nec reipsa explentur; ergo peribunt, et cassae erunt et evanidae. « Ideo dic ad eos : Quiescere faciam proverbium istud : Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua: quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius. »

V. Cap. XIV, vers. 14. « Si fuerint tres viri isti in medio ejus (Hierosolymae), Noe, Daniel et Job: ipsi justitia sua liberabunt animas suas, etc. sed nec filios, nec filias liberabunt. »

VI. Cap. XVI, vers. 3. « Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, » q. d. O Israel, ita es impius, ut non Abrahae, sed Amorrhaeorum et Cethaeorum filius esse videaris.

« Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. »

VII. Vers. 49. « Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant. »

VIII. Cap. XVIII, vers. 2. « Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel? dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt, » q. d. Patres nostri peccaverunt, et nos eorum peccata luimus, pro iisque punimur. Hisce respondet Deus: « Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt : anima, quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. »

IX. Vers. 21. « Si autem impius egerit paenitentiam, etc. omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. » Vers. 24. « Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, etc. omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur. »

X. Vers. 31. « Quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini et vivite. »

XI. Cap. XXI, vers. 9. « Gladius, gladius exacutus est, et limatus. Ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est. » Vers. 16. « Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. » Vers. 28. « Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias et fulgeas. »

XII. Cap. XXII, vers. 18. « Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt. Propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem, et succendam in ea ignem ad conflandum. »


Adagia et Gnomae: Ex Ezechiele

XIII. Vers. 24. « Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio Prophetarum in medio ejus, sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt. »

I. Cap. III, vers. 16. « Non oportet nos de hac re respondere tibi. Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. »

II. Vers. 40. « Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi : quoniam non est confusio confidentibus in te. »

III. Cap. VI, vers. 22. « Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me. »

IV. Cap. IX, vers. 7. « Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio, sicut est hodie. »

V. Cap. XIII, vers. 22. « Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. » Aurea haec vox est Susannae.

VI. Vers. 56. « Semen Chanaan, et non Juda: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. »

VII. Vers. 59. « Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium. »

I. Cap. X, vers. 22. « Consummatio abbreviata inundabit justitiam, » q. d. Paucitas Judaeorum a Deo abbreviata est adeo, ut videatur esse consummatio, id est, consumptio et interitus eorumdem, faciet ut justitia et salus Dei se propaget et diffundat per omnes gentes, easque quasi inundet: vide dicta Isaiae X.

II. Vers. 27. « Computrescet jugum a facie olei, » q. d. Omnis servitus evanescet a facie gratiae et consolationis Dei.

III. Cap. XI, vers. 1. « Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini. » Virga Jessaea est beata Virgo, de qua germinavit flos Christus, super quem requievit septuplex spiritus Domini.

IV. Vers. 6. « Habitabit lupus cum agno : et pardus cum haedo accubabit : vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. » Lupi, pardi, leones sunt gentes barbarae, quae ad fidem Christi conversae ferociam posuerunt, et cum vitulo, et ove, id est, cum fidelibus Christianis, pacifice et amice versantur, sinuntque se a puero, id est a simplici pastore, regi.

V. Vers. 10. « In die illa (erit) radix Jesse, » puta Christus gloriosus, qui stat in signum, id est, vexillum, populorum, ipsum Gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum.

VI. Cap. XII, vers. 3. « Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, » q. d. Uti Judaei olim sitientes de petra quasi de fonte biberunt, ita Christiani de Christi fontibus bibent aquas doctrinae et gratiae ad satietatem.

VII. Cap. XIII, vers. 1. « Onus Babylonis, » q. d. Minae et oracula tristia contra Babylonem. « Super montem caliginosum, » q. d. Contra Babylonem, quae caligine vaporum Euphratis et fumi prodeuntis ex tot ejus domibus et focis obtegitur, vos, o Persae, levate signum, id est, vexillum militare. « Ego mandavi sanctificatis meis, » puta Persis, qui quasi milites et sacerdotes mihi consecrati sunt, ut meae justitiae mactent et immolent impios Babylonios.

VIII. Cap. XIV, vers. 12. « Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo : In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci, » q. d. Quomodo, o Baltasar monarcha, qui splendore et gloria videbaris esse quasi lucifer stella, ac in fastu quasi Lucifer, Angelorum olim princeps, de throno monarchiae tuae, quasi de coelo, corruisti spoliatus regno et vita, ac dejectus in tartara?