Cornelius a Lapide

Isaias: Argumentum


Index


Argumentum

Quaeres primo, quis fuit Isaias? Respondeo, fuit filius Amos, ut patet cap. i, vers. 1, non Amos minoris Prophetae, uti putavere S. Epiphanius in Vita Amos, Clemens Alexandrinus, lib. I Strom., et Cedrenus in Compend. histor.; ille enim scribitur per ain initio, et per samech in fine; fuitque armentarius et rusticus, vellens sycomoros; sed alter Amos, qui initio per aleph, et in fine per sade scribitur, atque hebraice significat firmamentum, virtutem, fortitudinem; radix enim vox amats significat firmare, roborare.

Porro hic Amos Isaiae pater fuit e regio sanguine; unde in stylo Isaiae tanta est urbanitas, nitor, decor et gratia, ut vel ex eo solo eum in aula regiis moribus educatum fuisse colligere liceat.

Creditur ab Hebraeis Amos hic fuisse frater Amasiae regis Juda, qui fuit pater Azariae vel Oziae regis, sub quo coepit prophetare Isaias. Nec desunt qui addant Isaiam fuisse etiam socerum (id est prosocerum sive patrem soceri; nam Isaias erat tunc 126 annorum, ut mox ostendam) Manassis, ut testatur S. Hieronymus, lib. II Comment. in Isaiam cap. xx; quod etiam sentit Isidorus, lib. De vita et morte Sanct. cap. xxviii. Imo S. Hieronymus in Quaest. in II Paral. cap. xxxiii, refert Hebraeos tradere, Manassen fuisse filium filiae Isaiae; ergo Manassis avum fuisse Isaiam. Hinc patet Isaiam coepisse prophetare fere eodem tempore quo Osee et Joel, anno 17 Oziae, inquit Eusebius: Ozias autem regnare coepit anno mundi 3137, quod fuit annis ante initium Olympiadum: hae enim numerari coeperunt sub annum 40 Oziae, ideoque ante conditam Romam: haec enim juxta chronologiam quam Genesi praefixi, condita est circiter anno 11 Joatham. Olympiades enim Romam antecesserunt 23 annis. Quare Romulus juvenis erat cum senesceret Isaias, adeoque Roma condita est sub annum vitae Isaiae 76. Favet Clemens Alexandrinus, lib. I Strom. dicens: « Isaias a regno Salomonis, cujus tempore ostensum est Menelaum venisse in Phoeniciam, ducentesimo anno adhuc prophetasse cernitur. » Nam ducentesimus annus a morte et regno Salomonis incidit in annum 34 Oziae, vel Azariae, quo adhuc prophetabat Isaias;

quia scilicet multis jam annis anteactis coeperat, puta anno 17 Oziae, et deinceps.

Quaeres secundo, quanta sit prophetae Isaiae dignitas, excellentia et obscuritas prae aliis Prophetis? Respondeo: Pulchre ea hic describit S. Hieronymus, eaque patent ex multis. Primo, quia sicut S. Paulus raptus fuit in tertium coelum, ibique doctor et Apostolus creatus missus est ad Gentes: ita Isaias vidit Deum, ab eoque creatus est Propheta, ut dicetur cap. vi; unde Eccli. xlviii, vers. 25, Isaias vocatur « Propheta magnus, sanctus et fidelis; » quia quae Deus illi revelarat, alacriter, libere, constanter et fideliter nuntiavit: alacritatis testimonium est cap. vi, vers. 8, ubi Deo quasi haerenti quem mitteret ad duros Judaeos, fidens ipse et laetus se offert. Secundo, quia a Seraphim accensus calculo ignito consecratus est Propheta, factusque quasi Seraphinus et ordinis Seraphici, cap. vi, vers. 6. Destinabatur enim a Deo ad hoc, ut frigida et gelida hominum corda ardenti sua concione, vita et charitate, Dei cognitione et amore inflammaret. Tertio, quia in Hebraeo est eloquentissimus, teste S. Hieronymo. Unde et S. Thomas (vel quisquis est Auctor) Prologo in Isaiam: Isaias, inquit, tripliciter excellit alios Prophetas, scilicet pulcherrimis similitudinibus, expressione sententiae, venustate verborum: quia nobilis erat et eloquens. Solet enim Spiritus Sanctus organis suis se attemperare, ut in urbanis urbanus, in rusticis rusticanus, in eloquentibus videatur eloquens; perinde ac tibicen in tibiis subtiliter subtilibus modulatur, in crassioribus crassius, inquit noster Antonius Fernandius, Prologo in visiones Isaiae. Quarto, quia amplissimum, sublimissimum et clarissimum habuit lumen propheticum. Nihil enim fere est quod ad Hebraeorum aliarumque Gentium statum pertineat, atque ab aliis Prophetis praedictum sit, quod non multo luculentius et gravius in Isaia reperias. « Isaias, ait Nazianzenus, Orat. 3, in princip., vocis sublimitate Prophetas omnes antecellens; » unde alibi

eum vocat Grandiloquum. Quinto, quia de Christo et Christianis ita prophetat, ut non videatur de futuris vaticinari, sed de praeteritis historiam texere, ait S. Hieronymus, ut qui Isaiam legerit, versari se putet in Evangelio. Quare in Evangeliis totoque novo Testamento unus Isaias saepius citatur et auditur, quam omnes reliqui prophetae simul juncti. Isaiae enim testimoniis quasi stellis ita interpunctum et irradiatum est Evangelium, ut qui illud exponere voluerit, simul Isaiam; et qui hunc, simul Evangelium interpretari debeat. Hic enim virginem parientem, Christum conceptum, natum, quaesitum et adoratum a Magis, fugientem in Aegyptum, docentem, concionantem, miracula patrantem, patientem, morientem, resurgentem, venientem ad judicium, judicantem et triumphantem, non tam in Scriptura descriptum legimus, quam in viva imagine expressum intuemur; ut merito haec prophetia prae reliquis vocetur et inscribatur Visio. Certe parvulum Emmanuelem nobis natum, ejusque dolores cruciatus et tormenta tam graphice et pathetice depingit Isaias, ut tam passio Jesu Christi secundum Isaiam, quam secundum Matthaeum aut Marcum legi et indigitari possit. Quapropter Isaias plenus est spiritu, non tantum prophetico, sed et Christiano atque Apostolico, ejusque prophetia non tantum prophetia est, sed et Evangelium. Sexto, quia non tantum praevidit et praedixit ea quae paulo post, nec tantum ea quae ultimis saeculis Christi, sed etiam quae tempore Antichristi in fine mundi eventura sunt; hoc est enim quod ait, Eccli. xlviii, 27: « Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. » Septimo, quia fuit thaumaturgus, et oracula sua miraculis confirmavit: nam per suas preces evocavit angelum, qui cecidit in exercitu Sennacherib una nocte 185 millia Assyriorum. Rursum reduxit solem, ejusque umbram in horologio Achaz, eoque signo Ezechiae regi sanitatem restituit, et quindecim annos vitae addidit, Isaiae xxxvi et seq. Octavo, quia plurimis annis prophetavit, videlicet sub Ozia, qui 52 annis regnavit; sub Joatham, qui 16; sub Achaz, qui 16; sub Ezechia, qui 29; pervenitque ad regnum Manassis filii Ezechiae. Jam pone illum coepisse prophetare anno 17 Oziae, uti tradit Eusebius in Chronico, restabunt ex regno Oziae anni 36. His adde 16 Joatham, 16 Achaz, et 29 Ezechiae, colliges annos 96, quibus prophetavit Isaias. Quare, si dicamus eum instar Christi et Joannis Baptistae, ex more Hebraeorum non coepisse prophetare ante annum aetatis trigesimum; hinc sequetur eum ad decrepitam aetatem vixisse, usque ad annum aetatis 126, et ulterius: occidit enim eum Manasses, idque non statim initio regni (coepit ipse regnare puer anno 12 aetatis); sed cum jam grandior et nequior esset effectus. Nono, quia Isaias non tantum Propheta fuit et Evangelista, sed et Apostolus, inquiunt Cyrillus et Chrysosto-

mus, homil. De S. Joanne Baptista, tom. III; nam promptus missus est a Deo ad Judaeos, cap. vi, vers. 8. Merito ergo Isaias in Synagoga Judaeorum prae caeteris Prophetis maximi semper est habitus. Decimo, quia insignis fuit vitae sanctitate et sui contemptu: totus enim nudus plena luce in ipsa sua patria et Judaeae metropoli, puta Hierosolymis, vir nobilissimus, et fama ac auctoritate clarissimus, per triduum Dei jussu ambulavit, uti patebit cap. xx. Rursum illustris fuit ejus pietas et misericordia; nam maximam operam posuit in consolando populo et Ecclesia: « Consolatus est enim lugentes in Sion, » inquit Ecclesiastes, adeo ut ipse omnem respiret consolationem, quia intimo sensu tangebatur et sentiebat afflictionem sui populi, cap. xxii, vers. 4. Denique enituit Isaiae fortitudo, constantia et libertas dicendi ac carpendi vitia regum et principum, iisque comminandi et praedicendi poenas a Deo infligendas, ut patet cap. i, 10, et cap. xxxix, 3, et alibi. Illustrior fuit haec libertas in Isaia, ex eo quod ipse haberet uxorem et familiam ac filium: quos omnes intrepide odiis regum et principum pro Deo et veritate objecit. Atque hac de causa Isaias martyrio coronari meruit. Unde S. Paulus, Rom. x, 20, ait: « Isaias autem audet, et dicit; » ubi Origenes: « Audet, inquit, et libere praedicat, cum sciret sibi ex eo imminere mortem. »

Quaeres tertio, an Isaias sit Martyr. Respondeo esse: nam communis Hebraeorum et Patrum, ut Origenis hic, homil. 1, Dorothei, Isidori, Epiphanii in Isaiam, Chrysostomi, epist. ad Cyriacum, Justini Contra Tryphonem, Augustini, lib. XVIII De Civ. cap. xxiv, et aliorum, traditio est, Isaiam sub Manasse rege serra dissectum esse. Quam traditionem S. Hieronymus, lib. XV in Isaiam, in fine certissimam vocat, ubi et illud Hebr. xi, « secti sunt, » vel ut ipse legit, « serrati sunt, » intelligit de Isaia.

Audi Tertullianum in Scorpiaco, cap. viii: « David, inquit, exagitatur, Elias fugatur, Jeremias lapidatur, Isaias secatur, Zacharias inter aedem et altare trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. » Unde Romanum Martyrologium 6 julii de Isaia sic habet: « In Judaea sancti Isaiae prophetae, qui sub Manasse rege sectus in duas partes occubuit. » Et Chronicum Alexandrinum, sive Fasti Siculi sic habent: « Isaias Vates a Manasse serra divisus occubuit, vaticinatus est annis nonaginta: tumulatus subter quercum Rogel. » Et S. Ambrosius in cap. xx Lucae: « Quis ille, inquit, in capite vulneratus? Nimirum Isaias, cujus facilius compagem corporis serra divisit, quam fidem inclinavit, constantiamque detrivit aut vigorem mentis exsecuit. » Audi et S. Zenonem Episcopum Veronensem et Martyrem, serm. De Isaiae martyrio, mira, sed obscure dicentem: « Isaias, ait, cum Christum praediceret, vel cum futurae dominationis elogium Israelitico populo nuntiasset, atroci feritate blasphemantium commota barbaries, sectum a capite duabus eum vic-

lento supplicio quasi offulis bifidavit; jussitque a capite per aures usque ad scapulas secari cervicem. » Et inferius: « Cum in capite, hoc est confectae sensualitatis umbilico, serra viam faceret, et stridore reciproco sulcos dentium duceret, labebatur credo lamina (serrae), dum dentes infigit. Mox se ut ad cubile cordis concinamenti nisu sector sollicitus defixisset, fontis fluenta purpureis laxatis venarum lapsibus, ne venas vermiculatim pollice profanus intenderet, croceus se affatim imber infundit. » Et mox: « Patuerunt quippe internorum viscerum castidici juvenis laqueata commercia, sonus buccinae ferientis, profunda vivacitas, et sicca jejunia voluptatum, sed Belial filius Ezechiae (Manasses) vir cruentus et prodigus genealogiae, pythonicorum antistes, intra loricam sacri pectoris fidei comitium, praedicationis politicae litterarum curiam requirebat. »

Quare temere hanc traditionem negat Abulensis in IV. Reg. xxi, Quaest. xvii. Argumentum Abulensis est hoc: Isaias in Proemio non nominavit Manassen, sed tantum Oziam, Joatham, Achaz et Ezechiam; ergo sub Manasse non prophetavit, ergo sub eo non est passus. Sed hoc argumentum infirmum est: utraque enim consequentia negari potest; nam cur non nominarit Manassen causae variae esse potuerunt, ut, quod Manasses jam tum esset puer, quodque non diu sub eo prophetarit, imo forte non prophetarit, sed tantum eum docere et redarguere voluerit, ideoque ab eo sit occisus: nam ab eo occisum esse affirmant communiter Patres. Audi et auctorem Operis imperfecti in Matth., hom. 46, in illa verba: « Jerusalem quae occidis Prophetas, et lapidas eos, » inquit: « Misi ad te Isaiam, et serrasti eum; misi ad te Jeremiam, et lapidasti eum: misi Ezechielem, et tractum super lapides excerebrasti eum. » Vide hic quae sit merces Prophetarum, doctorum et concionatorum, scilicet persecutio, passio et martyrium. Hanc lauream sectati et adepti sunt Prophetae, Christus, Apostoli omnes, S. Joannes Baptista, S. Stephanus, S. Chrysostomus et alii. Idem hodie exspectent boni Pastores et praedicatores, putentque hanc suae libertatis, constantiae et laborum mercedem esse magnam nimis. Imo Justinus supra, et Tertullianus, lib. III carm. Contra Marcion., docent serram hanc ligneam fuisse: loquens enim Tertullianus de Isaia sic canit:

Quem populus sectum ligno, sine labe repertum,
Immeritum demens crudeli morte peremit.

Quod sane atrox fuit tormentum, praesertim in homine sene 126 annorum. Unde patet Isaiam morte sua per lignum praefigurasse mortem Christi in ligno crucis, perinde ut vita sua vitam Christi, imo nomine suo nomen Jesu praefiguravit. Isaias enim hebraice idem est quod salus, vel Salvator Domini, aut Jesus Deus, ut vult Leo Castrius. Quod enim nos dicimus Isaias, Hebraei dicunt Jesaias, quod exponi potest Ieschua Ia, id est Jesus

Deus: totus enim Isaias id unum spectat, ut Jesum Christum Redemptorem et doctorem nostrum aut annuntiet verbis, aut moribus exprimat. Merito ergo ait hic S. Hieronymus: « Ignoratio Scripturarum (praesertim Isaiae) ignoratio Christi est. »

Porro mortis et martyrii Isaiae causa fuit duplex. Prior vera, quod videlicet tam libere Manassem regem, principes et populum increpasset, ut dixi, ac praesertim quod cap. i, vers. 10, eos vocasset principes Sodomorum et populum Gomorrhae. Rursum quod dixisset Deum Judaeos excaecaturum et reprobaturum, ac pro eis vocaturum Gentes, hoc enim innuit Paulus Rom. x, 20: « Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant: » hoc enim summe pupugit corda Judaeorum. Simili ratione captavit martyrium S. Stephanus, dicens Judaeis: « Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; » et S. Paulus, Actor. xxii, 21, dicens: « Et dixit (Dominus) ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. Audiebant autem (Judaei) eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem dicentes: Tolle de terra hujusmodi; non enim fas eum vivere. » Simili modo Joas reprehensus a Zacharia filio Joiadae, eum occidi curavit in templo, II Paral. xxiv, 22; et Amasias rex alteri Prophetae se increpanti minatus est

mortem, ibidem, cap. xxv, vers. 16; et Asa rex Hanani Prophetam, a quo stultitiae arguebatur, in nervum, id est in durum carcerem, conjecit, ibidem, cap. xvi, vers. 10. Posterior colorata et quaesita ad praetextum, quod scilicet cum Mosi dixerit Dominus, Exodi xxxiii, 20: « Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet; » Isaias contrarium dixerit et scripserit, cap. vi, vers. 1, scilicet se vidisse Deum sedentem super solium excelsum: itaque crimen blasphemiae Isaiae impegerunt, ob illudque eum ad mortem damnarunt. Ita S. Hieronymus, Basilius, Haymo et alii, quin et Hebraei apud Galatinum, lib. IV, cap. xxiii, qui tamen more suo fabulas admiscent de cedro quae Isaiam, dum Manassem fugeret, se aperiens exceperit, in qua et cum qua a Manasse dissectus sit.

Dices: Illae Isaiae increpationes principum et prophetiae jam praeterierant sexaginta annis. Respondeo: Ita est, sed eam principes refricarunt novo regi Manassi, qui homo impius et sanguinolentus cum rursum simili modo corriperetur ab Isaia, tum ob alias praeteritas principum increpationes, ab Isaia factas, et scriptis mandatas vulgatasque, quae quotidie a multis legebantur, eum occidit.

Audi S. Hieronymum enarrantem in Isaiam calumnias, aliaque ad ipsum et Manassem spectantia, I Quaest. in lib. II Paralip. sub finem: « Tradunt Hebraei, inquit, eumdem Manassem filium fuisse filiae Isaiae, et ideo in hoc loco, quanquam nomen matris scribatur, patris tamen illius non

scribitur; quia indignus erat profanus rex tanto avo. Tradunt Hebraei idcirco occisum Isaiam, eo quod eos appellaverit principes Sodomorum et Gomorrhae. Et quia dixit: Vidi Dominum sedentem; cum per Moysen dixerit: Non enim videbit me homo, et vivet. Et quia dixit: Addet Deus ad dies tuos quindecim annos; eo quod per Moysen dixerit: Et numerum dierum tuorum implebis. Et quia dixerit: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est; cum dicatur: Quis est tam propinquus, quomodo Dominus Deus noster, quando eum invocamus? Et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Dum enim in Babylonem ductus fuisset, et in vase aeneo perforato missus, admoto igni, invocavit omnia nomina idolorum quae colebat: et cum non fuisset ab eis exauditus, neque liberatus, recordatum fuisse, quod a patre crebro audierat: Cum invocaveris me in tribulatione et conversus fueris, exaudiam te, ut in Deuteronomio scribitur; exauditum esse a Domino, et liberatum et reductum in regnum suum, et in modum Habacuc reductum, sicut ille deductus fuerat in Babylonem. »

Tradunt S. Epiphanius et Dorotheus in Vita Isaiae eum suis precibus impetrasse fontem et aquas Siloe, additque, cum hostes Hierosolymam occuparent, Judaeis advenientibus fontem hunc aquas dedisse; cum vero hostes venirent, aquas suas subduxisse: ideoque Judaeos Isaiam sepelivisse juxta Siloam, ut aquas ejus suis precibus in finem usque mundi perennaret. Addit Dorotheus Isaiam antequam secaretur petiisse aquam, eamque divinitus ex hoc fonte missam esse: unde eum vocatum esse Siloe, quod interpretatur Missus. Alii rem sic narrant, scilicet Isaiam ante mortem postulasse a carnifice aquam, quam cum negaret carnifex, in os Isaiae coelestem aquam divinitus influxisse, indeque aquam illam dictam esse Siloe, quia missa erat e coelo: ut Isaias serratus fuerit typus Christi, cui pariter in cruce distento et sitienti vinum et aquam negarunt Judaei, et pro iis fel praebuerunt. Verum horum fides sit penes ipsos. Denique tradit Cedrenus anno 35 Theodosii junioris reliquias Isaiae Paneadem translatas, in templo S. Laurentii fuisse repositas. Denique audi elogia Isaiae in unum congesta ab Ecclesiastico, cap. xlviii, vers. 23: « Purgavit eos (Judaeos) in manu Isaiae sancti Prophetae. Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos Angelus Domini. Nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias Propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. In diebus ejus retro rediit sol, et addidit regi vitam. Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. »

Quaeres quarto, quodnam est totius hujus operis et libri Isaiae argumentum? Respondeo. Operis quasi compendium est ipsum ejus caput primum. Nam tam cap. i, quam toto deinceps opere reprehendit peccata populi sui temporis, puta ignorantiam et neglectum Dei, superbiam, fiduciam suarum virium et operum, contemptum fratrum miserorum, fraudes in judiciis publicis, sodomiam, et maxime idololatriam. Inde secundo, transit saepe ad Judaeorum rejectionem, vocationem Gentium, aliaque Christi et Ecclesiae mysteria: idque saepe facit latenter et subito quasi avolans a typo ad antitypum, a Judaeis ad Christum et Christianos: hic enim est mos et raptus Prophetarum, maxime Isaiae; qua de causa ipse obscurior est. Quare duae operis hujus sunt partes principales: prior habet oraculum triste, objurgatorium et comminatorium; continetque quinque sectiones, et porrigitur a cap. i usque ad xl.

Prima sectio est a cap. i ad vii, qua Judaeorum scelera arguit, eisque minatur cladem tum Assyriacam per Sennacherib, tum Babylonicam per Nabuchodonosor, tum Romanam per Titum, ac denique, cap. vi, eorum excaecationem et reprobationem tempore Christi. Secunda sectio a cap. vii ad xiii extenditur, qua Emmanuelis ex virgine ortum, victoriam, nomina, imperium, gratiam, praedicationem, conversionem Gentium, septem dona Spiritus Sancti, crucem, sepulcrum gloriosum, et triumphum per epinicion graphice depingit. Tertia sectio a cap. xiii ad cap. xxiv continet onera, id est prophetias de excidio Babylonis, Philistinorum, Moab, Damasci, Aethiopiae, Aegypti, Idumaeae, Arabiae, Judaeae, et Tyri per Nabuchodonosor. Quarta a cap. xxiv ad xxviii continet onus, id est prophetiam de excidio orbis ob impietatem hominum, in fine mundi; de gehenna reproborum, de gloria paucorum salvandorum, eorumque canticis et hymnis Eucharisticis, deque vindicta et excidio regni Leviathan, id est diaboli. Quinta a cap. xxviii ad xl redit ad onera temporis praesentis, eaque varia mixtim pertractat, puta de excidio decem Tribuum, deinde duarum, mox Sennacherib, mox totius orbis, mox infidelitatis et impietatis per adventum Christi usque ad cap. xxxvi, ibi enim usque ad cap. xl, a prophetia transit ad historiam Sennacherib et Ezechiae, narratque ea quae de iis praedixerat, reipsa fuisse impleta.

Posterior principalis Isaiae pars habet oraculum suave et laetum de Christo et Ecclesia, constans adhortationibus, consolationibus, promissis; atque licet haec pars cum priore saepe commisceatur, proprie tamen incipit a cap. xl, et porrigitur usque ad finem libri. In ea saepe gestit et exsultat Isaias, praesertim ubi (quod saepius facit) agit de vocatione Gentium ad Christi fidem, gratiam et salutem.

Porro Isaiae stylus et facundia in hoc tam multiplici argumento multiplex et admirabilis est. Nunc enim sublimis assurgit, nunc supplex se dimittit; nunc stylum hilarat effuse, nunc stringit et acuit, nunc tardat et incitat; nunc minatur,

nunc blande solatur; nunc dociles benigne excitat, nunc renitentes violenter exagitat, et quasi detonans sternit. Unde Isaias a S. Chrysostomo, homil. 8 in Genes. vocatur « Propheta vocalissimus; » et homil. 40 in I ad Corinth., « Magniloquentissimus. »

Nota primo: Praeter hunc librum Isaias scripsit alium de gestis regis Oziae, ut patet II Paralip. xxvi, 22.

Secundo, haeretici commenti sunt librum Isaiae, qui dicitur anabasis, id est ascensio, quo utuntur Archontici, teste S. Hieronymo et Epiphane. Hic liber praeter alia docet Melchisedech fuisse Spiritum Sanctum: qui exploratus est error et haeresis.

Tertio, Venetiis prodiit liber sive visio Isaiae hoc titulo: Visio admirabilis Isaiae Prophetae in raptu mentis, qua divinae Trinitatis arcana, et lapsi generis humani redemptionem continet. Testis est Sixtus Senensis in Isaia.

Denique putant Judaei, teste R. David Kimchi, Isaiam scripsisse Proverbia, Ecclesiasten et Cantica Canticorum. Verum haec non Isaiae, sed Salomonis esse communis Catholicorum est sententia.

Quaeres quinto: Qui et quales hic sunt commentatores? Respondeo: Scripsit, inquit S. Hieronymus, primo, Origenes in Isaiam 30 volumina, et 25 homilias (jam tamen tantum exstant novem, eaeque fere in caput vi.)

Secundo, Eusebius Pamphili scripsit volumina 15.

Tertio, Didymus 18.

Quarto, Apollinaris etiam punctim, et quasi per intervalla.

Quinto, Martyr Victorinus latine: sed nec ipse, nec caeteri hucusque recensiti jam exstant.

Sexto, prae his omnibus docte commentatus est Cyrillus.

Septimo, scripsit S. Basilius in 16 prima capita, atque hinc inde egregios quosdam morales locos interserit. Notat Leo Castrius, pag. 68, Latinam versionem Cyrilli et Basilii videri Judaicis traditionibus, vel fabulis ab aliquo hinc inde inspersam, eo quod ille in Graeco exemplari desiderentur.

Octavo, S. Chrysostomus in 12 tom. I habet 8 homilias in Isaiam, e quibus quinque sunt in caput vi. Scripsit et Procopius Gazensis more suo breviter, nervose et erudite. Inter Latinos primus jam et tempore et doctrina, in sensu praesertim litterali vestigando, obtinet sanctus Hieronymus, cujus laus vel maxima exstat in Commentariis hisce in Isaiam aliosque Prophetas.

S. Hieronymum quasi abbreviator sequitur Haymo Episcopus Halberstadiensis, qui breviter et dilucide Isaiam et Prophetas explicat. Post Haymonem scripsit Rupertus, qui maxime allegoriam tractat, et omnia pene de Christo interpretatur: more suo est moralis. Post Rupertum scripsit Joachim Abbas Florensis, qui novo miroque modo explicat Isaiam et Jeremiam, nimirum prophetice. Nam prophetias de gentibus priscis ante Christum explicat de gentibus fidelibus post Christum. Tam ergo Prophetam agit quam Isaias vel Jeremias, ilisque saepe obscurior est; v. g. onera Babylonis, Philisthiim, aliarumque gentium, de quibus agit Isaias cap. xiii et seq., sic generatim explicat et adaptat: « Onus, inquit, Babylonis secundum concordiam tangit Romam, sicut Chaldaea Alemaniam » (Cur non potius Italiam? sicut enim Babylon erat metropolis Chaldaeae, sic Roma est Italiae). « Onus Philisthiim secundum concordiam, Lombardos et alios Italos; Onus Moab et filiorum Ammon, Principes Latinos et Graecos; Onus deserti maris, Africanos et alios Saracenos; Onus Duma vel Idumaeae, tangit negotiatores Judaeos, Sapientes, et Legistas, et Graecos; Onus in Arabia, Hispanos et Marchianos; Onus vallis visionis, cujuscumque Ordinis Regulares; Onus Tyri, Siculos et regnicolas sibi subjacentes; Onus Aegypti, Judaeos, Danos et Francos; Onus Damasci tangit Thuscos et Ligures, in gladio verbi Domini, et ferro effundendos et conterendos. » Similiter scribens in cap. iv Jeremiae, et in cap. xiv Apocal. prophetat duos fore Ordines qui reformaturi sint Ecclesiam, eosque adumbratos fuisse per corvum et columbam, quos Noe emisit ex arca, Gen. viii. Quin et ferunt ejus jussu depictos fuisse S. Dominicum et S. Franciscum cum stigmatibus, et habitibus suis, supra fores veteris sacristiae S. Marci Venetiis, qui usque in praesentem diem manent.

cum constet Joachim aetate praecessisse S. Dominicum et S. Franciscum, sed modica. Nam jam cum vivebant S. Dominicus et S. Franciscus, qui paulo post Ordines suos instituerunt, ut notat P. Possevinus in Bibliotheca verbo Joachim. Multa alia prophetat de Friderico Imperatore, Henrico, et aliis, sed saepe tam obscure et aenigmatice, ut Oedipo sit opus: de quibus quid sentiendum sit, dicam Prooemio in Apocalypsin, quam post Prophetas edere destino. Videtur ipse prophetias

Scripturae, suae aetati suisque temporibus, puta saeculo XII et XIII post Christum (floruit enim ipse anno Domini 1200) accommodare voluisse; sed quam concinne et vere, non satis liquet; praesertim quia indefinite et generaliter loquitur, nec certum designat tempus, quo ea quae prophetat implenda sint. Jam ergo ejus prophetiae parum utiles sunt, tum quia generales, tum quia obscurae, tum quia praeteritae, tum quia ambiguae. Plerumque enim per parabolas prophetat de septem Ecclesiae temporibus, et de oneribus sexti temporis: eumque proinde hac in re secuti videntur Petrus Galatinus, Ubertinus de Casalis, et similes scribentes in Apocalypsin, eamque adaptantes septem futuris Ecclesiae statibus. Fundamentum eorum est, quod censeant nihil in veteri Testamento gestum esse, quod in novo pariter non geratur aut gerendum sit; qua de re scripsit Joachim libro de Concordia novi et veteris Testamenti. Post Joachimum scripsit D. Thomas in Isaiam et Jeremiam: hunc tamen commentarium non esse S. Thomae Aquinatis, aut certe multa ei infarta esse censent Sixtus Senensis, Adamus Sasbout, et noster Delrio: nam in multis judaizat. Exempli instar sit illud cap. viii: « Accede ad prophetissam, » hoc est, inquit, accede ad uxorem tuam, o Isaia: qui sensus Judaicus est. Antonius tamen Senensis in Bibliotheca Ordinis Praedicatorum, cum aliis contendit hoc opus esse S. Thomae Aquinatis, quia ejus doctrinam et stylum redolet: more enim D. Thomae saepe terminis Scholasticis utitur, atque hinc inde quaestiones Scholasticas immiscet. Verius est haec Commentaria esse Thomae Doctoris non Angelici, sed Anglici, qui ex Ordine Praedicatorum Theologiae Scholasticae Professor floruit sub annum Christi 1400.

Ejusdem enim sunt Commentaria in Genesin, quae hisce similia sunt, et falso S. Thomae Aquinati scribuntur; plane enim videtur hic auctor R. Salomone et Lyrano esse posterior, ab iisque Judaicas hasce traditiones accepisse.

Ex recentioribus scripserunt multi. Eminent Franciscus Forerius Ulyssiponensis ex Ordine S. Dominici, et regum Lusitaniae concionator, qui ex Hebraeo textu reconditos rimatur et affert sensus; item Adamus Sasbout e S. Francisci familia, olim Lovanii Professor, qui litteram docte et pie, apteque ad mores expendit. Leo Castrius ingens scripsit volumen: hic totus est in versione Septuaginta explananda, estque in Patribus versatissimus, ac hostis acerrimus Judaeorum, contra quos omnia pene Isaiae dicta torquet. Vatablus brevi scholio suam, id est Leonis Hebraei Tigurini, ex Hebraeo versionem de more illustrat. Scripsit et Hector Pintus succulente: saepe enim ad moralia excurrit. Hieronymus Osorius bonam Isaiae paraphrasim edidit. Denique scripsit fuse et eloquenter Arias Montanus; qui hic tamen brevior et doctior est quam sit alibi: item Didacus Alvarez, et Paulus a Palatio. Novissime scripsit justum

volumen in Isaiam noster P. Gaspar Sanchez, illudque doctum aeque ac elegans, cum insigni paraphrasi singulorum capitum. Noster Martinus Delrio in Adagia lib. multas obscuriores Isaiae et caeterorum Prophetarum sententias et phrases accurate docteque explicat.

Ex haereticis scripserunt Oecolampadius, Zuinglius, Lutherus, Calvinus, Pellicanus, Musculus: ex quibus Catenam suam consarcinavit Augustinus Marloratus, quam totam evolvi. Sane taedet cacodoxos et verbosos hosce spermologos legere; sed pro veritate orthodoxa firmanda legendi et refellendi sunt: inter quae, quod Ennium lectitans dixit Cicero, subinde « de stercore gemmas colligo. » Quidni enim « et in mala segete bonum aliquod spicum? »

Denique exstat Romae in Bibliotheca Vaticana et Medicea, versio Bibliorum Syriaca: item Arabica anonymi auctoris, utraque vetusta. Arabicae duplex est exemplar, unum Antiochia allatum, quod Antiochenum vocant; alterum ex Aegypto, quod Alexandrinum nuncupant. Utramque in Latinum convertit Reverendissimus Dominus Ser-

trae, publicus linguae Syriacae in Collegio Romano professor. Citabo utramque in locis illustrioribus, ubi vel lucem afferunt, vel novum sensum, ad copiam. Illis auctoribus attribuat et accensa valeat lector.